Cum sederem olim in meridie domi otiosus, nescio quid tum de meis studiis cogitans, accessit ad me Paulus Sadoletus, adolescens sane quam deditus studiis honestissimis, quem ego fratris filium, traditum mihi a patre, in filii educans loco, omnibus eum instituere contendebam et litteris bonis, et moribus. Quem tamen laborem leuem milii et iucundum faciebat, cum summum eius ingenium, tum uoluntas natura et consuetudine iam ad omnem optimam partem, rationemque propensa. Is tunc cum introisset ad me aliquantum temporius quam solebat (erat enim tempus diei certum constitutum, quo audiebat quotidie de me Aristotelis Ethica). Sic eum interrogare ingressus sum. IACOBUS. — Quid est, Paule, quod te huc tam mature? num te fefellit hora? aut aliud quid forte apportas noui? PAULUS. — Nihil quicquam magnopere, patrue mi, aut si non tam huius quae in corpore fit, quam sanctioris in animo generationis et meae pietatis erga te proprium nomen quaeritur, longe iustius, mi pater. Sed ego ad te accessi prudens aliquanto maturius, non ipse aliquid apportans noui, sed expectans potius a te. IACOBUS. — Quid istuc quod expectas? age, exprome, nihil enim recto studio tuo abnuet unquam uoluntas mea. PAULUS. Scio ego istuc, etiam te tacente, mi pater; facile enim mibi declarat res ipsa. Sed modo percunctanti mihi cum cubicularius dixisset ocium tibi esse, non inopportunum sum arbitratus petere a te ut de instituenda recte adolescentia ea mihi in unum praecepta componeres, quae sparsim et intercisse saepe edere es solitus : cupio enim habere mecum tanquam commentarium praeceptionum huiusmodi, e quo ipse me conformare ad uirtutem possim, ut talis fiam, qualem tu me esse uis. Sed hoc nisi molestum est, et si non aliud quid anteuertendum putas. . IACOBUS. -- Mihi molestum? aut aliud quid anteuertam ? an est quicquam omnium rerum quod malim, quam te et optimum, et doctissimum esse? Sic enim puto te hoc quaerere, ut quod et ad bonos mores attinet, et quod ad litteras bonas, totem tibi id a me explicari cupias. PAULUS. — Istud ipsum est quod ego cupio. IACOBUS. — Atqui, Paule, si rem tractare, et ex equi ordine suo uolumus, ab ipsa pueritia exordiendum est. Nemo enim institui potest recte adolescens, qui nequiter fuerit eductus puer : nam ut radix indolem ingeniumque arboris, sic bene moratam et compositam adolescentiam pueritia ipsa producit. Hoc primum tempus aetatis quod imprimis lubricum est, atque anceps, minime est omnium legibus, his quibus nunc utimur, animaduersum atque tractatum, neque adhibita cura, ut id publice excolatur, cum maxime in eo uno ciuium boni mores, et ciuitatum salus constituta sit. De actionibus et controuersiis inter sese ciuium accurate iura constituta sunt : in quo autem ferme sunt omnia, de genere uitae eligendo, de educatione liberorum, de officio parentum, de uirtute, de moribus, quas quemque sequi artes, et quas reiicere conueniat, mirum silentium est, praeterquam si qua sunt pontificio iure ad doctrinam uirtutis ac religionis praecepta iuuentuti, uel generi potius certo, iis uidelicet qui sacris initiati sunt, nec tamen ea ordinatim, neque a pueris, ut potius innuisse praeclara quaedam, quam diligenter exposuisse uideantur. Graeci diligentiores, nec tam in agendo praecipiendoque ea quae sunt uirtutis (in hac enim lande nulli omnino nationi neque generi prisci illi maiores nostri concessere : quod ueterum rerum monumenta perspicue indicant), quam in conseruando et tradendo posteris ea quae optime essent statuta. Cum apud nos et XII tabularum lex totius aequitatis ac iuris seminarium, et uetera omnia plebiscita, senatusconsulta, magistratuum edicta, nouorum iurisconsultorum infinita quadam ubertate et redundantia iam diu offusa et obliterata sint. At mehercule apud Graecos non modo Draconis ac Solonis ueteres quam plurimae leges, uerum etiam Lycurgi rhetrae, ut illi appellant, conseruatae perquam diligenter sunt. Quod eo est miserabilius, quod ille bonam partem legum suarum, non in tabulis, sed in mentibus atque animis ciuium suorum inscripserat, ut usu, non scriptura, perdiscerentur. Redeo ad Solonem, cuius legibus sic ad unguem et prope curiose omnia perscripta sunt, quod ad educationem quidem attinet puerorum, nihil ut omnino, quod ad eam spectet rationem, omissum sit. Est enim ille quaecumque etiam minima tenuissime persecutus, qua de gymnasiis, qua de paedagogis, quota diei hora, quosque ad ludi magistros ueniendum esaet, quo etiam uestitu et comitatu incedendum : ac ne illud quidem praetermissum, ut cum procederent in publico, intra pallium manus continere deberent. His, ut mea opinio et coniectura fert, nequaquam indiligentius maiores nostros illos ueteres accurauisse, quae ad disciplinam iuuentutis facerent, existimandum est : nam et illae in campo quotidianae exercitationes hoc declarant, et tempus militiae praescriptum, et gerendi mutandique uestitus diuisa tempora, cum a praetexta ad togam puram, inde ad togam uirilem transitus esset, quaeque huiuscemodi multa , non tam ex antiquis legibus, quarum scriptura interiit, quam ex annalium monumentis et rerum gestarum historia seligere licet : quibus promptum est cognoscere, ex illis disciplinae bonae seminibus, atque illa tanquam noualium agrorum, sic recentium animorum diligente cultura, eas uirtutum et morum optimorum fruges fuisse effusas, quibus prisca aetas redundauit. Nos ista contemnimus scilicet, curamque penitus liberorum parentum permittimus arbitrio. Ast quotusquisque est qui sapiat recte ? et aut liberos stόdeat effici quam optimos, aut etiam si id uelit, nouerit tamen modum et uiam instituendi? Nonne ignaris plerumque hominum mentibus lumen a legibus praeferri oportuit, quo et uolentes docerentur, et cogerentur inuiti? Nunc in hac perturbatione uitae atque morum, mihi uenit in mentem canticum iliud quod usurpatum olim apud ueteres, cum esset laus iam priscorum temporum una cum republica et libertate populi Romani profligata, nostra aetate instaurari uideo. PAULUS. — Quodnam id est? IACOBUS. — Aetas parentum peior auis, tulit nos nequiores, mox daturos progeniem uitiosiorem. PAULUS. — Iam memini Horatianum.