[1,8] Mihi uero casus meos tota nocte reputanti, iam rninor quam antea solicitudo et anxietas animum perfodiebat. Est enim, ubi ingenti malo fessi atque uicti non disputamus amplius cum miseriis nostris : tristis illa quidem et solitaria uoluptas; sed quae non minus animos permulceat, quam arridentis fortunae irrequietus et exultans impetus. Deinde in lachrymas effusus maiorem doloris partem consumpsi, et solicitaui animum ut cum fortunae uiolentia, prudentia magis quam questibus et lamentis certaret. Igitur tanquam ex Spartano Cothone miserias haurirem, illas erectior animus mitiori specie tegebat, et quodam modo fastidiosum colorcm celabat, sic tamen ut, abiecta spe, hoc me unum solaretur, quod ad meas miserias nihil iam dii possent addere. "Exedit penitus corda latentia, Et semper uigili spes stimulo furit. ° Spem de sollicitis tollite mentibus, O quos implacidis iuuat In fatis animi quies. Si non arboreis obuia foetibus, Si non ora forent obuia fontibus, Qui cursu refugo decipiunt sitim, Pars de Tantaleis malis, O pars quanta recederet ? Spes implet tumidum naufragiis mare, spes captis onerat retia piscibus. Hac Bellona ferox usa satellite. Mortalem quoties solo Fudit prodiga sanguinem: - Stat cursus rapidi lentior aetheris, Cum longos animum spes trahit in dies, Non est ponderibus uicta necessitas : Quod speras onus excuti, Hoc hoc saeuius opprimet". Nec expectata luce erupi e strato, et ad Callionem admissus peto, ut dissoluat nomen quo mihi in mille sestertium tenebatur. cum rideret Pedo, insilui in oculos, et non perfunctorie caedere coepi, tutamque uindictam, omnibus paene spiritum risu excludentibus, exercens, "Funestum, inquam, mancipium, etiam ultro me lacessis, qui meo beneficio uiuis? Si pergis maledicere, exigam a te animam, quam nuper in proelio cum Arachosis mea uirtute sum largitus. Igitur Callionem ambiens, et caute dispensans amentiam rneam, intra breuissimum tempus in potentissimum familiae euasi : utique postquam illi supplice et assiduo cultu persuasi, solum esse quem excisa ratione adorarem, ueluti iubente natura, interdum etiam metuebarn, ne importunius emergens ueritas deprehensam calliditatem in supplicium mitteret. Itaque commentis omnibus astruebam fallaciam : et nunc inanimes tabulas affabar, nunc caninis assidens Praestitibus admouebam solicitas aures, et uidebar loquentes audire. Neque uerba tantum et incertos gressus componebam ad mendacium, sed commodabat etiam uultus aliquod amentiae specimen : quippe cum omnes motus, qui uel a taedio erant uel a metu, in argumentum uiolati traherentur iudicii.