[1,4] Trahebat interim uestem epularum suarum pretium, et foedam auaritiam risu crudelissimo cumulabat. Et, Hoc est, cogitabam quod promiserat liberalis uultus filii sui, et indigna foedissimis moribus uestis ? hoccine quod mihi adulabar etiam infimarn conditionem in his terris aspirare ad uirtutis nobilitatem ? Iamiam callidum illustrium uestium intelligo munus : ut humilem animorum faecem ilIustri fuco uelent, et quod maximum debuerat esse familiarum discrimen, confundant atque permisceant. Ita profundissimum coenum uestit fragilis indigna fronde cespes; ita fumum niues induunt, nec ipsis anguibus pulchrum ueneni tegmen, uersicolore tergo, et squamis fulgentibus deest. Misertum est querelarum mearum aliquod proprium numen, aut ut uerius dicam, me peius afflixit, et iniecit mentem Callioni splendidisssimo homini (is negotiorum causa illo die in urbem uenerat) ut me sibi exiguo aere addiceret. Qui postquam interrogauit, an eius augere familiam uellem, quid facerem, nisi ut me omni libertatis dispendio eriperem ab instanti peste, et grassatore urbano? Discesserat in patriam nauis, quae me uexerat : longa erat redituro et inextricabilis uia, per ambages ac deserta, et extremum mundi limitem. Quae omnia ut diligenti solicitudine uineam, qui me illuc sumptus deducerent, si uix unius horae diuersitorem uestis absolueret. Igitur conditionem nihil cunctatus accepi et qui modo comes assederam, consurgo de mensa ad obsequium, turgentesque oculos furtiua manu exfrico. Puduit Solem diutius haec uidere, et seruitutem meam libera solutaque nocte occuluit : quae cum radiis lunaribus illustris non omnino uiae discrimina confunderet, statim cursoriis equis contendimus in Callionis munitissimam arcem: cum mihi, exultantlbus caeteris, non tam uiderer in equum quam in Salaminiam damnatus ascendere. Muris superbe eminentibus creberrimae turres, pinnaeque ad splendorem compositae adornauerant domum : fossaeque non latitudine magis notabiles, quam stagnantibus aquis, prodigiosae molis piscem alebant. AEdificium partim nobile antiquitatis uestigiis, partim recenti artificio elegans. Nihil Callion aut ad famam uidebatur aut ad luxum omisisse. Sed quod reliquum noctis fuit, cum non per somnum transigerem et nunc intimis singultibus, nunc excitato per dolorem acerbo inanique risu, mihi desertae patriae imprudentiam imputarem, conseruis amentiae speciem feci. Crudeles ac foedae animae, quas ultra Persicum scelus euntes iam non uirilibus neruis fraudare naturam sed animos et secare delectat, rem ad dominum detulerunt : cumque, proh facinus, placuissent auditi figmentis etiam onerant calamitatem meam et imponunt gemitibus lachrymisque ac risui meditatas uoces affingunt. Hic Callion flagitioso digito superiorem explicans barbam "Bene est", inquit, "erit illi felix et uegeta seruitus et si uestis non mentietur ualetudinem ne queratur uitium mentis, iuuentute peracta laeto etiam et uiridi senio stabit. Vos tantum in insaniam impellite praecipitantem et in Quirinalium Mystam attollite. Accipiunt imperium lubentibus animis et in me confestim toti telis ac machinis angustum profundunt omnem malitiam quam ex sentina aulica impuris animis hauserant". Tribus mediastinis datur negotium, qui me, tum primum in somnum labentem, postquam decoctum tota nocte dolorem prima lux sopiuerat, supposito petulanter fumo excitant : neque tardus urgentibus parebam, cum animaduerto laqueis impeditos pedes aegrius procedere, nec aliud feslinatione profici, quam ut laxiora uincula arctius in nodum iungerentur. Tum foedissimus mortalium Pedo, maligno risu dexteram, tanquam salutaret, porrigit. mihi uero iam non erat integrum, aut sapere, aut decipi nolle : manum itaque trado, et, "Rogo", inquam, "mi contubernalis, quid iniicitis uincula iam etiam parum libero sine compedibus atquc nodis ?" Dum hoc blandius pronuncio, interim dexteram meam religauerat ad thorum, omnique conuicio male sanas ingenii reliquias cum sociis expugnare certabat. Itaque modo sinum gelida perfundunt, modo acuminibus latera perfodiunt, nunc etiam titillationibus importunos risus excitant, ut iam mihi malorum minimum seruitus esset. His officiis longissimum diem, mihique instar aeternitatis stantem, exigunt, et ad affectionem hilares, ipso risu, ipsaque laetitia me improbe oppugnant : sic ut ad plectra atque fides quondam Attica munimenta conciderunt.