[1,16] Capitulum XVI. 1. Cum deinde de uiolentia agrestium inter iocos sermo esset, Rex ipse coniecit, praeter uultum et aetatem Archombroti, peregrinum quoque cultum errori suffecisse; uisumque inexpertis hominibus, quia Poliarchus erat externus, eum uti externa ueste solere. "Atqui, refert Archombrotus, non committam amplius patrii habitus uitio plecti. Addam tunicae pallium et transibo in mores eorum quibus hic imbuendum animum trado." Tum Rex: "Immo expecta donec magis placeamus et consuetudo insolentiam nostri cultus apud te mitigarit. Nunc quidem tibi noui uidemur. Places tibi plenus ueteri consuetudine, necdum ex animo imagine populi tui deleta. Sed postquam impleuerit mentem noster aspectus, miraberis te diuersum et ferre non poteris. Equidem memini et cum iuuenis transirem in Africam, risisse me dispares a nobis amictus. Cumque deinde illos usu probassem redissemque in Siciliam, non minori aspernatum fastidio patrias uestes, donec has rursus mihi patientia uiuendi conciliauit. Adeo nihil est iniustius quam damnare quae ipsi non facimus aut uidimus, si praesertim totae gentes in illa consenserint. Cum enim ipso tempore iis placemur, apparet non uito suo, sed ignoratione nostra displicuisse primum uisa. Et praeterea cogitandum est congruentes suis sedibus amictus atque mores singulas gentes habere, quod et tibi insinuabit genius regionis, si illum iustae morae experientia conceperis. Nihil te ergo praeter uirtutem aut uitium magnopere moueat in tua gente uel extera. Velim tamen tuos ad mores atque usus, mi hospes, hic omnia tibi procedere." 2. Dum haec loquitur Meleander et senili ambitione philosophatur, interim Arsidas haud aegre ad Argenidem delapsus est laudauitque Archombrotum, qui primo cum Rege congressus Poliarchi mentionem cum honore intulerat. Sed cum auidissime a uirgine et alumna haec hospitis audiretur constantia, subitus per thalamum rumor fuit, correptum Poliarchum in uinculis esse et ad regem deduci. Nec territa Argenis, scilicet rata de Archombroto imprudentibus esse sermonem, sustulit cum aliquo risu uultum et errorem deponerent iussit: qui ad Regem erat adductus, alium a Poliarcho esse. Excepit sermonem uirginum una dixitque longe aliud quam quod ipsa crederet iam afferri: scire omnes externum iuuenem, quem rustici homines producerant, non esse Poliarchum; iam uero certiori rumore constare Poliarchum e specu in qua mutatis uestibus latebat ab aliis agrestibus erutum trahi ad Regem; qui id nuntiarent praemissos ad aulam peruenisse. Hoc fulmine attonita Argenis tamen uix horridius quam aut Arsidas aut Selenissa contremuit. Et Selenissa quidem silentium tenebat. Sed Arsidas ad aurem Argenidis demissus: "Vicit, inquit, nostras artes Fortunae malignitas. Actum est, Domina, nisi palam audebis Poliarchum defendere. Postquam specum audiui cultusque mutatos, non dubio quin uera calamitas nuntietur." Et illa uelut ultimis et lacessentibus malis robustior facta: "Cum, inquit, referretur de obitu Poliarchi, Arsida, res non minus solatio uidebatur quam spe carere. Solis luctibus tantos luctus prosequi tunc licebat. Nunc cum uiuere possit et periturus timeatur, nunquam digna poena defungar, nisi uel diligentia mea uiuat uel ego in illius malis consumar. Ibo ad patrem. Silentium pro crimine esset. Sciat tandem quid debeat Poliarcho. Solatio erit, si nos perditos dii uolunt, nihil omisisse uirtutis ad ruinam eluctandam." Selenissa audaci consilio perterrita uerebatur Regis iram si, quae tam diu ipsa siluerat, Argenide profitente cognosceret. Sed nec dissuadendi locus nec ratio erat. Omnia fortunae credi oportuit. Iam enim ad Meleandrum Argenis corripuerat gradum, paucaeque ex comitatu primum, ut in re improuisa, mox et ipsa secuta est. 3. Rex tunc forte erat in hortis, et ipse de Poliarcho sollicitus, quem constans fama erat esse in uinculis. Miserrimus senex et nunquam quietus a fortuna -- quid diceret faceretue? Omnia aduersa, omnia in nouos dolores composita. Prope biduum erat, ex quo tanquam mortuum sic apud se defleuerat, ut perfunctus uideretur officio et culpam abluisse. Nunc de integro quaestionem fata reduxerant, malletne peccare in iuuenem an coëuntem Siciliae pacem intutissima aequitate rescindere. Iamque qui acerbius oderant Poliarchum frequentes conuenerant dicebantque, eo iuuene uiuo, nihil in Sicilia firmum fore. Aderat Archombrotus, Regisque uix minus quam Poliarchi misertus expectabat, donec erumpentibus hominum studiis posset amicos Poliarchi dignoscere. Paulo ante aduenerat Ibburranes, et cum Dunalbio paris dignitatis antistite qui tunc erat in aula cogitabat de patrocinio Poliarchi. Cum certatim decedentibus cunctis subita Argenis ad Regem procedit, ita dolorem adgubernante prudentia ne, priusquam res posceret, suam causam uellet orare. Securitatem faciebat destinatus, nisi uinceret, interitus; oculisque in hostes Poliarchi circumlatis, acrius ipsa aemulatione accensa est. Nemo illic mediocriter Poliarcho uel infestus uel propitius erat.