[1,14] Capitulum XIV. 1. Quamquam ea probabantur Archombroto, tamen Arsidam in hos prolixius sermones delapsum dolebat, libentius ab eo accepturus quibus moribus Siculi uiuerent et quae studia maxime uigerent in regia. Nam et memor a Poliarcho praecipua nomina audisse, quae tunc suis uirtutibus aut uitiis insignia essent, de illorum nonnullis ardebat percunctari. Cum igitur Ibburranem Arsidas nominauisset, occasione arrepta: "Quis autem ille uir, inquit, et quae illum uirtutes uobis commendant?" Tum Arsidas: "Ille quidem in Lydia natus est, ait, et sola amicitia nobis iunctus, quam Meleandri humanitas curiose sanciuit. Ceterum dignus quem omnium gentium uota optent in ciuem. Ex uetusta nobilitate Lydorum est, et inter negotia eductus laetum animum rebusque maturum disciplinis ac solertia impleuit. Cumque accederet opulentiae uis, omnes honestatura dignitates, coepit iuuenis fungi muneribus quae sunt in deorum cultu eximia. Paulo tardius tamen quam sperauerant amici ad purpuram uenit, quam multorum opinio illi cum lanugine destinauerat. Sed ad gloriam fuit prius dignitatem mereri quam habere. Inde tribunalia, legationes, prouincias obiuit. Ne quaere quo genio: par illi ubique aequitatis et clementiae fama. Et quamquam splendido cultu atque in egentes profuso patrimonium uexabat, ea fuit integritas, ut non modo a peculatu abesset nec uenderet iudicia (a quibus uitiis abesse nunc magnum putatur), sed nec oblatis Regum muneribus, quae ceteri ambiunt, libertatem donaret. Ille animus simul hilaris et seuerus, prout in uirtutes offendit aut uitia. Musas autem, quia eum amauerunt, adeo in summa fortuna non despicit, ut saepe eas admittat in secretum, referatque deinde amoenissimo ingenio quae illae dixerunt. Itaque ad eum tanquam Apollinem coëunt quos alta et innocens laurus superuexit uilibus mortalitatis curis. Ne quid uero ipsi numina negarent, sanguine proximos iisdem moribus in suauitatem caritatis sic iunxêre, ut et totam familiam templum putes, et non sine praesagio maiores suae stirpis symbolum apes fecisse, ex quibus pro merito atque temporibus nec aculeos nec suauitatem desideres. Ceterum tot hoc triduo apud Lycogenem fuit de pacis conditionibus acturus. Re perfecta hodie a Rege expectatur." 2. Colloquendi suauitas in aliquantum noctis sermones extraxerat. Iamque cena matronae officiis cumulata uocauerat conuiuas, et illi inter epulas tanquam prosperis rebus (nam Poliarchum fidebant innoxie auehi posse) curas lenire inceperant. Sed adhuc cirumferebatur mulsum, cum rusticorum hominum turba ad aedium fores periculosissima immanitate detonuit. Rogabat ostiarius furiosos iubentesque intromitti, ut paterentur rem dominae nuntiari. At illi fastidioso nutu se cum imperio uenire respondent. Simul his fores in terram assulatim arietant irrumpuntque uecordes. Tela quoque, quae singulorum conditio casusue obtulerat, superbe sustulerunt. Nam iusta arma nemini erant. Ubi uero in triclinium intrauêre, Timoclea quidem subito metu contabuit. Archombrotus autem et Arsidas se de toro praecipitant, suggestosque a famulis enses impigre stringunt, si peterentur ea rabie non facili aut inulto exitu perituri. 3. Publici uero motus origo haec erat. Mulier ex uicino oppido, eo die in Timocleae domo uersata, cum uidisset ignotum suis oculis Gelanorum, percunctata quis esset, audiuerat Poliarchi seruum esse. Festus Cereri dies erat et ex uicinis mapalibus multi agrestes in oppidulum, quod Phthinthia dicebatur, conuenerant. Illuc cum rediisset mulier accessissetque in circulum, otiose compositis temere retulit seruum se uidisse Poliarchi. Statim audientium unus: "Quid si, inquit, et ipse Poliarchus clam illic asseruatur?" Aderat alius audacibus consiliis praeceps, qui rei tam seriae quaestionem amitti non debere cum supercilio dixit: toti oppido crimen fore, si in eius finibus Poliarchus latuisset. Iamque in multos eadem opinio peruaserat, cum attollente se fama et subinde maiora iactante, iam non quasi rem dubiam aut quaerendam agitantes certo ferebant receptatricem Poliarchi esse Timocleam; illinc ad publicum iudicium esse trahendum. Vana esse quae de eius obitu ante audiuerant. Quo indicio id crederent, quem auctorem haberent non curabant sciebantue. Et ni dii obstitissent, non errauerat furiosorum coniectura. Adeo saepe temeritas et fortuna felicius iudicat, quam inter momenta prudentiae incerta laboransue solertia. 4. Incaluerat multitudo forumque tumultuaria contione impleuerat, pro duce peruicacissimum secutura. Cumque unus inclamaret nihil esse cunctandum, prosiliunt uniuersi et rapta quae quisque potuit arma ferentes effringunt Timocleae limina creduntque in Poliarchum incidisse. Quippe eorum nemini notus, dicebatur esse iuuenis, iusta statura, uultu amoeno, et haec omnia in Archombrotum cadebant, quem et uestis peregrina propiori suspicione damnabat. Nam Poliarcho, homini extero, eam conuenire crediderant. His capti indiciis plausum fecerunt, et ni uiuum tenere uoluissent, ipsa multitudine obrutus alienae inuidiae poenas luisset. Cumque uultu et ferro se ad pugnam compararet, tum ille quem ceteri agrestes ducem habebant, propius mensae admotus quae sibi et conuiuis media erat: "Nunc, inquit, secundo scelestus es, Poliarche; qui antea Regis iracundiam meritus, ferrum etiam in nos stringis publica mandata obeuntes. Pone ocius telum uinculisque te dede. Timocleae eadem poena erit, quae te tamdiu incolumem ausa praestare." Post haec unius uerba ceterorum clamor increbuit saeuo confusoque impetu festinari iubentium. Archombrotus, quamquam Graece sciebat, tamen in rustica uoce nihil aliud perceperat, nisi ad uincula se deposci. Mirari non uacauit aut quid deliquisset rogare in praesenti periculo. Tantum iuuenili feruore elatus decreuit inter eorum caedes mori. Sed Arsidas in Sicilia natus gnarusque sermonis quo rustici utebantur, continuit irruentem et: "Siste manum, Archombrote, siste, inquit. Quid impari nec necessaria pugna frustra inter istos fortitudinem consumis? Ergo te uincent indigni quos superes, et uel mortem uel uictoriam maculabis ignobilitate certaminis? Neque in te adornantur hae minae. Poliarchum siquidem quaerunt." In illum deinde conuersus, qui subito imperio ferox turbam ducebat, nihil tumultu bene agi admonuit. Cur illa multitudo prius irascebatur quam se uel Regem spretum sciret? Adiecit praeterea blandimenta: nec se scilicet dubitare, quin ex illius cui loquebatur nutu cuncta penderent; se ei placeret saltem breuem quietem imperare, parituros uniuersos. Delinitus rustici animus insuetis sibi honoribus fuit, silentiumque lictori quam duci similior indixit. 5. Desinebat in fremitus saeuientium murmur, cum interrogauit Arsidas quae causa tantum uulgus in arma exciuisset. Responditque ille antesignanus ad Poliarchum comprehendendum se uenisse. Tum uero Arsidas sanctissime deierare non adesse Poliarchum, nec quod sciret luce frui. Componerent animos, pia quidem, sed caeca et praecipiti deuotione ad obsequium Regis actos. An neminem inter illos nouisse Poliarchum? Frontem, os, oculos hospitis, quem male uinculis destinabant, omnino diuertere. Modestissimi agrestium sibilis exceperunt hanc uocem; ceteris iracundia rediit et diripiendum Regis hostem conclamauerunt. Aegre tandem reddita pace, cum Arsidas diu significasset, se iterum uelle audiri, in eundem intuens ducem: "Vide, inquit, ne flagitii auctor sis. Hunc externum nefas est uiolari. Quod si adeo sedet, iniuria immerentis probare uestram fidem, sane in uestram custodiam concedat, ea lege ne manicas, ne compedes detis. Ubi illuxerit, perducatur ad regiam. De causa qui periti sunt cognoscent, neque fugiet poenas si meruit. Timoclea cum custodibus quantum prohibendae fugae sat erit hic seruetur, donec constiterit esse nocentem. Tu, qui potes, a cetera in hanc domum uiolentia abstine oppidanos. Hoc et fidei in Regem et prudentiae erit." 6. Deliberantibus illis iam nec tractabilis Archombrotus Arsidae erat negabatque deditionem sibi placere: an se enim rusticis et furentibus pariturum, aut quae saeuae multitudinis fides, in qua, cum feruet, cuilibet impune peccare est? Sed ad genua aduoluta Timoclea elatum animum multo gemitu frangebat. Neque perplexa ratione Arsidas disputabat, hanc unam salutis uiam esse, ut ad Regem se duci pateretur. Nam cur mori placeret? Aut quod solatium cladis esset incondito tumultu (quod dii nefas auerterent) indigne pereunti? 7. His parumper utrimque iactatis, ille aestus ac ueluti procellae uis ponere coepit. Nam et Archombrotus monenti Arsidae paruit, et mitigata plebs erat, quod non tantum non contempta, sed et uicisse uidebatur. Tum uero prosecuta concordiam efficacissima benignitate Timoclea totos utres iussit in medium proferri prodigique ueterrimum uinum, multo quoque epityro agrestes excipiens. Illi se in excubias partiti obtinebant stationes. In Archombroti cubiculo, circa acquiescentis lectum, octo in comportatum stramen iacebant; totidem in limine cellae in quam Timoclea secesserat. Ceteri in triclinio aut uestibulo aedium ducebant peruigilio simillimam noctem; nisi cum temulentis somnus irreperet, quo plerumque iacebant captiuis suis faciles, si fallere aut nocere uoluissent. Sed si fugisset Archombrotus, id in Timocleae caput erat, omnibus Poliarchum euasisse credituris.