[1,3] Capitulum III. 1. Auide Poliarchi orationem Archombrotus exceperat, fauensque partibus Meleandri, cum acriter in factiosos dixisset: "Regis autem filia, Poliarche, quam hic latro sibi in praedam destinauerat, inquit, quibus annis sit dicere placet? Equidem inter rara pulchritudinis et morum exempla eam esse saepe in Africa audiui appellarique Argenidem." Ad haec uerba oculis Poliarchi modico tremore errantibus, ne ualida quidem uerba aut intrepida fuerunt, strictimque eam retulit ad annos uiginti peruenisse. Nec latuit Archombrotum tam subita in Poliarcho mutatio, ingensque desiderium subiit deprehendendi quaenam illa tempestas in eius uultum inundauisset. Igitur ut experimentum caperet an regiae uiginis oblata memoria an uero occulta uis rei alterius suggessisset hos motus, nonnulla de Lycogene disputauit deque foederibus, quae tunc publice agitabantur. Et ut omisso frontis horrore, satis Poliarchum constare sibi uidit. Reuocato ad Argenidem sermone, de puellae specie et studiis intentius quaesiuit. Sed neque ad secundum hoc fulmen ille constantior, paucis se ab trepida narratione expediit. Ab Archombroto deinde rogatus de amicis Meleandri et per quos staret regnum: "Non adeo, inquit, fata despexere Siciliam ut nulli sint suo gradu et amicitia Regis digni. Inter illos, Archombrote, eminet Cleobulus, consiliorum prudentia eximius, Eurymedes quoque et Arsidas, inclyti bello, nec deteriores ingeniis. Sunt praeterea duo externi de sacerdotum coetu qui purpuram gestant, amicissimi Siciliae, Iburranes atque Dunalbius. Quorum nunc opera maxime Rex est usus, ne indecore cum Lycogene pacisci uideretur. Possem et alios referre, quorum fidem in Regem nulla uis tempestatis libauit. Hos facile, ubi in hac Regia aliquamdiu uixeris, fama atque uirtutibus ab ceteris ipse secernes." 2. Iam prouecta nox erat et quies necessaria fatigatis. Itaque ueluti conuenisset, loqui ambo desierunt. Necdum tamen curae secretae in illo uigilandi dormiendique confinio anxias mentes reliquerant. Archombrotum ingens imago oberrabat paulo ante auditi discriminis, nec grauius quicquam erat quam ad pacem res spectare. Quando enim uersaretur in acie, quo campo, quo telo suum animum et uirtutem approbaret Meleandro? Praeterea tacito secum risu uoluebat, quod ad pugnas omnemque fortunam tam alacer Poliarchus ad uirginis nomen obstupuisset. Huic enim, praeter uirtutem et animum, nihil ad tantarum nuptiarum spem a fortuna aut genere datum credebat. "Quod si, inquiebat, Argenidem Rege natam priuatus iste amat, quis dubitet omnium discriminum in amando perire memoriam, et magna audere amatores et imis eximi uilitatem cum amantur?" Neque minus Poliarchum arcanis intentum consiliis spes ac terror multiplici cogitatione suspenderant. 3. Tandem in somnum uterque labebatur, cum paulatim discurrentium hominum fremitus tota domo percrebuit. Neque mora, astitere a Timoclea serui ad hospitum fores, qui eam ad ipsos uenire admonerent. Consurgunt attoniti, primo sopore utique graues. Quo discusso cultuque tumultuarie composito, occurrerunt6 Timocleae, quae postquam excusauit, quod hoc noctis fatigatos inquietasset: "Magna, inquit, res est, ô hospites, et eo terribilior, quod per has tenebras quid sit incertum est. Collucent in camporum tumulis publici ignes, quos nefas accendi, nisi regio iussu et cum gerendis rebus celeritatem salus publica imponit." 4. His dictis in aedium culmen utrumque perducit. Plumbum non in acumen fastigii ductum, sed leniter et ad ambulationis uoluptatem accumbens, onerauerat tectum. Nec stipatum nebulis erat caelum, aberatque tunc luna, quae saepe incendiorum nitorem procul cerni fulgore suo uetat. Ex hoc ergo solario, suda in nocte, prospectus facilis fuit in ignes, qui undiquaque emicabant ex montibus. Neque diu in ea contemplatione haeserant, cum hominum fremitus coepit audiri ex uicinis domibus oppidoque, quod procul non aberat, per ipsum noctis silentium ad uacuas utique aures horridius allabens. Iubebat hospites diligenter obserari aedium fores, ne qui praedones nocturno tumultu uterentur ad facinus. Sed Timoclea, quicquid hoc esset tam publicis celebratum transmissumque indiciis, aiebat nimis mature cognosci non posse: Phthinthiam in proximo oppidum esse; si placeret hospitibus, per unum ex seruulis suis quid illic sentirent homines posse intellegi. Laudato mulieris consilio descenderunt ad fores, seruoque emisso imperant explorare consternationis materiam nec cunctanter referre quae audiret. 5. In triclinium interim turbati succedunt. Suscitatoque foco, cum matrona ipsis media consedisset, interrogant quis ille mos Siculis quaeue omnino nocturnorum ignium utilitas esset. "Nam et, inquit Poliarchus, plus iam anno in Sicilia uixi et nunc primum illos aspicio." At Timoclea: "Num tu uero in cuiusque collis iugo arborem non uidisti in longitudinem mali defixam, cuius apex, in caueae modum, ferro undique per radios praecingente laxatur?" Annuente Poliarcho, "Hae sunt, inquit, publicae arbores ad id ipsum constitutae, ut ad Regis imperium impositis in uertice facibus negotii signum dent, quod illico oporteat per populum procurari. Et hos ignes Angaros uocant. Qui primi illos conspiciunt statim et ipsi suorum montium iuga pari fulgore illustrant, et ab his porro admonentur qui longius colunt, donec totam insulam flamma mirabili celeritate percurrerit. Populus interim in armis stat, ad obsequium cui destinatur paratus. Et haud mora a Rege nuntius peruadit in proximam urbem, publiceque quid ille fieri uelit enuntiat. Inde ciues recentibus equis deferuntur in proxima oppida, a quibus et in alias urbes eadem celeritatis fides exigitur. Ita continuatis officiis Sicilia ad principis nutum paene momento erecta est. Neque temere hos ignes excitamus. Semel antea illos uidi, cum sicarii solum Regem aggressi hoc modo quaererentur. Dii faxint ne nunc causa tristiori et in peractum scelus accensi sint." 6. Adhuc non probabat Poliarchus rationem subridensque: "Expectabam, ô matrona, ut hunc morem ab antiquissima facum religione deduceres, quas in uestrae Aetnae uaporibus orba Ceres accendit. Quid autem in publicum commodum hic tumultus? Aut quid principis interest res suas nocturna trepidatione potius quam diurnis ministeriis agi?" Sed matrona: "Non prorsus, Poliarche, huic instituto utilitas abest, maxime cum hostium classis furtim in Insulam timetur appulsura. Nam qui portubus praesident ista flamma admoniti tum catenas suis claustris obiiciunt, tum in transtris remiges habent, si opus est nauigia in pugnam prouecturos. Sed et populus sub suis ducibus tribunisque a signis non recedit, ut nec si fefellerit in litore hostis, in imparatam Insulam possit inuadere. Est et alius publicorum ignium usus, si quis reus, quem publice intersit ulcisci, uel fugam extra Siciliam adornat, uel in ipsa regione amicorum aut montium fide contegitur. Nam his ignibus semel accensis nefas est ullam ex Sicilia nauem soluere, et quisquis sua domo communicauerit reum, hunc eodem crimine poenaque leges censent." 7. Ab his Timocleae sermonibus diuerterunt in alios quaerebantque inter se quid potissimum crederent huic consternationi causam dedisse. Poliarchus ultima omnia uerebatur: in Lycogene nihil fidum; patere Meleandrum insidiis, tum corruptis suorum ingeniis, tum sui animi magnitudine iustos metus auersante. Dumque uicissim ciuilis belli incommoda loquuntur, Timoclea hospitibus hos uersus porrexit, quos amicitia Regis studioque litterarum notissimus Nicopompus in Lycogenem condiderat, libero furore exsecratus, quod ille et sceptrum Meleandri et Argenidis nuptias concupisset. 8. Quae terris funesta lues! ô foedera mundi! O sceptra! ô Regum cognata potentia coelo! Quae tantum insanas uoluit dementia gentes! Scilicet ut uestra sedeant ceruice tyranni. Ah miseri! Iustos amor est euertere fasces. In dominos saeuire iuuat; ius, fasque, piumque Occidit, et caecam nil purpura tardat Erinnym. Qualiter irato fudit cum saeua Gigantes Terra sinu, tumidisque procul monstrauit Olympum, Illi acres subiere nefas, humilemque per Ossam Sperauere polos; donec, lucente procella, Reddidit iniustae fulmen sua corpora matri. At tu, quem furiae, ceu primum a fronte Cerasten, Attollunt miseris signum exitiabile terris, Tu regni turbare decus, tu turpibus ausis Aggressus sceptrumque patris, gnataeque beata Connubia. O impar, furiisque Ixionis ardens, Et tantum amplexus uacuae ludibria nubis! Quas poenas, uesane, dabis? Quo funere raptus Horrida Tartarei metues ad uerba tyranni? An cita praecipiti uinctum rota differet orbe? Vel iecori procumbet auis? Vel fulmine tactum Aetna capax monstri, rapidos qua plurimus ignes Egerit Enceladus, crepitantibus hauriet antris? Sol pater, armentis si pabula grata Pelorus Educat, alme, tuis, septisque fidelibus ambit: Tuque Erycis uictor, tuque ô Erycina, Ceresque, Vosque Dii indigenae, quaeque hospita numina rite Trinacrii casto placamus thure coloni, Ferte piis uires, nec sit uiolabile Regum Numen, ut et tutus uestris honor excubet aris.