[1] <8,0> Isidorus Hispalensis - Etymologiarum - Liber VIII - De ecclesia et sectis. [2] <8,1> Caput I. [3] DE ECCLESIA ET SYNAGOGA. [4] (1) Ecclesia Graecum est, quod in Latinum uertitur conuocatio, propter quod omnes ad se uocet. [5] Catholica, uniuersalis, g-apou g-tou g-kaq' g-olon, id est secundum totum. [6] Non enim sicut conuenticula haereticorum in aliquibus regionum partibus coartatur, sed per totum terrarum orbem dilatata diffunditur. [7] (2) Quod etiam Apostolus adprobat ad Romanos dicens (1,8): «Gratias ago Deo meo pro omnibus uobis, quia fides uestra adnuntiatur in uniuerso mundo». [8] Hinc et uniuersitas ab uno cognominata est, propter quod in unitatem colligitur. [9] Unde Dominus in Euangelio (Luc- 11,23): «Qui mecum non colligit, spargit». [10] (3) Cur autem Ecclesia cum una sit, a Iohanne septem scribuntur, nisi ut una catholica septiformi plena Spiritu designetur? [11] Sicut (et) de Domino nouimus dixisse Salomonem (Prouerb- 9,1): «Sapientia aedificauit sibi domum et excidit columnas septem,» quae tamen septem una esse non ambigitur, dicente Apostolo (1 Timoth- 3,15): «Ecclesia Dei uiui, quae est columna et firmamentum ueritatis». [12] (4) Inchoauit autem Ecclesia a loco ubi uenit de caelo Spiritus sanctus, et inpleuit uno loco sedentes. [13] (5) Pro peregrinatione autem praesenti Ecclesia Sion dicitur, eo quod ab huius peregrinationis longitudine posita promissionem rerum caelestium speculetur; et idcirco Sion, id est speculatio, nomen accepit. [14] (6) Pro futura uero patriae pace Hierusalem uocatur. [15] Nam Hierusalem pacis uisio interpretatur. [16] Ibi enim absorpta omni aduersitate pacem, quae est Christus, praesenti possidebit obtutu. [17] (7) Synagoga Graece congregatio dicitur, quod proprium nomen Iudaeorum populus tenuit. [18] Ipsorum enim proprie synagoga dici solet, quamuis et ecclesia dicta sit. [19] (8) Nostram uero Apostoli numquam synagogam dixerunt, sed semper ecclesiam, siue discernendi causa, siue quod inter congregationem, unde synagoga, et conuocationem, unde ecclesia nomen accepit, distet aliquid; quod scilicet congregari et pecora solent, quorum et greges proprie dicimus; conuocari autem magis est utentum ratione, sicut sunt homines. [20] <8,2> Caput II. [21] DE RELIGIONE ET FIDE. [22] (1) Dogma a putando philosophi nominauerunt, id est, «hoc puto esse bonum,» «hoc puto esse uerum». [23] (2) Religio appellata, quod per eam uni Deo religamus animas nostras ad cultum diuinum uinculo seruiendi. [24] Quod uerbum conpositum est a relegendo, id est eligendo, ut ita Latinum uideatur religio sicut eligio. [25] (3) Tria sunt autem quae in religionis cultu ad colendum Deum in hominibus perquiruntur, id est fides, spes, caritas. [26] In fide, quid credendum; in spe, quid sperandum; in caritate, quid sit amandum. [27] (4) Fides est qua ueraciter credimus id quod nequaquam uidere ualemus. [28] Nam credere iam non possumus quod uidemus. [29] Proprie autem nomen fidei inde est dictum, si omnino fiat quod dictum est aut promissum. [30] Et inde fides uocata, ab eo quod fit illud quod inter utrosque placitum est, quasi inter Deum et hominem; hinc et foedus. [31] (5) Spes uocata quod sit pes progrediendi, quasi «est pes». [32] Unde et e contrario desperatio. [33] Deest enim ibi pes, nullaque progrediendi facultas est; quia dum quisque peccatum amat, futuram gloriam non sperat. [34] (6) Caritas Graece, Latine dilectio interpretatur, quod duos in se liget. [35] Nam dilectio a duobus incipit, quod est amor Dei et proximi; de. [36] qua Apostolus (Rom- 13,10) «Plenitudo», inquit, «legis dilectio». [37] (7) Maior est autem haec omnibus, quia qui diligit et credit et sperat. [38] Qui autem non diligit, quamuis multa bona faciat, frustra laborat. [39] Omnis autem dilectio carnalis non dilectio, sed magis amor dici solet. [40] Dilectionis autem nomen tantum in melioribus rebus accipi solet. [41] <8,3> Caput III. [42] DE HAERESI ET SCHISMATE. [43] (1) Haeresis Graece ab electione uocatur, quod scilicet unusquisque id sibi eligat quod melius illi esse uidetur, ut philosophi Peripatetici, Academici, et Epicurei et Stoici, uel sicut alii qui peruersum dogma cogitantes arbitrio suo de Ecclesia recesserunt. [44] (2) Inde ergo haeresis, dicta Graeca uoce, ex interpretatione electionis, qua quisque arbitrio suo ad instituenda, siue ad suscipienda quaelibet ipse sibi elegit. [45] Nobis uero nihil ex nostro arbitrio inducere licet, sed nec eligere quod aliqui de arbitrio suo induxerit. [46] (3) Apostolos Dei habemus auctores, qui nec ipsi quicquam ex suo arbitrio, quod inducerent, elegerunt, sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus adsignauerunt. [47] Itaque etiamsi angelus de caelis aliter euangelizauerit, anathema uocabitur. [48] (4) Secta a sequendo et tenendo nominata. [49] Nam sectas dicimus habitus animorum, ac instituta circa disciplinam uel propositum, quem tenendo sequuntur, longe alia in religionis cultu opinantes quam ceteri. [50] (5) Schisma ab scissura animorum uocata. [51] Eodem enim cultu, eodem ritu credit ut ceteri; solo congregationis delectatur discidio. [52] Fit autem schisma cum dicunt homines, «nos iusti sumus,» «nos sanctificamus inmundos,» et cetera similia. [53] (6) Superstitio dicta eo quod sit superflua aut superinstituta obseruatio. [54] Alii dicunt a senibus, quia multis annis superstites per aetatem delirant et errant superstitione quadam, nescientes quae uetera colant aut quae ueterum ignari adsciscant. [55] (7) Lucretius autem superstitionem dicit superstantium rerum, id est caelestium et diuinorum quae super nos stant; sed male dicit. [56] Haereticorum autem dogmata ut facile possint agnosci, causas eorum uel nomina demonstrare oportuit. [57] <8,4> Caput IV. [58] DE HAERESIBUS IUDAEORUM. [59] (1) Iudaei confessores interpretantur. [60] Multos enim ex his sequitur confessio, quos antea perfidia possidebat. [61] (2) Hebraei transitores dicuntur. [62] Quo nomine admonentur ut de peioribus ad meliora transeant, et pristinos errores relinquant. [63] (3) Pharisaei (negant Christum uenisse nec nulla in rebus praedictis communicant) (Pharisaei et Saducaei inter se contrarii sunt. [64] Nam Pharisaei ex Hebraeo in Latinum interpretantur Diuisi, eo quod traditionum et obseruationum, quas illi g-deuterehseis uocant, iustitiam praeferunt. [65] Unde et diuisi uocantur a populo, quasi per iustitiam. [66] (4) Saducaei (negant resurrectionem, dicentes dictum esse in Genesi (3,19): «Dudum terra es, et in terram ibis». [67] (Sadducaei interpretantur iusti. [68] Vindicant enim sibi quod non sunt, corporis resurrectionem negant, et animam interire cum corpore praedicant. [69] Hi quinque tantum libros Legis recipiunt, Prophetarum uaticinia respuunt. [70] (5) Essei dicunt ipsum esse Christum qui docuit illos omnem abstinentiam. [71] (Galilaei dicunt Christum uenisse et docuisse eos ne dicerent dominum Caesarem neque eius monitis uterentur. [72] (6) Masbothei dicunt ipsum esse Christum qui docuit illos in omni re sabbatizare. [73] (7) Genistae (praesumunt quoniam de genere Abrahae sunt) (dicti eo quod de genere Abrahae esse glorientur. [74] Nam cum in Babyloniam uenisset populus Dei, plerique relinquentes uxores suas Babylonicis mulieribus adhaeserunt: quidam autem Israeliticis tantum coniugiis contenti, uel ex eis geniti, dum reuersi essent de Babylonia, diuiserunt se ab omni populo et adsumserunt sibi hoc nomen iactantiae. [75] (8) Meristae appellati eo quod separent Scripturas, non credentes omnibus Prophetis, dicentes aliis et aliis spiritibus illos prophetasse. [76] (9) (Meris enim Graece. [77] Samaritae (qui in locum, Israhel captiuo abducto in Babyloniam, translati sunt, uenientes in terram regionis Samariae, ex parte Israhelitarum consuetudinem, quam per sacerdotem reductum didicerunt, tenent, ex parte gentilem, quam in natiuitatis suae terra habuerunt. [78] Nam in obseruationibus suis a Iudaeis omnino separantur, quorum superstitio proculdubio omnibus nota est. [79] (Samaritae dicti quod Legem solam custodiant. [80] Nam Prophetas non recipiunt. [81] (10) (Herodiani. [82] Haec haeresis temporibus Saluatoris surrexit. [83] Hi Herodem magnificabant, dicentes ipsum esse Christum). [84] (11) Hemerobaptistae (qui cotidie corpora sua et domum et supellectile lauant) (eo quod cotidie uestimenta sua et corpora lauent. [85] <8,5> Caput V. [86] DE HAERESIBUS CHRISTIANORUM. [87] (1) Quidam etiam haeretici, qui de Ecclesia recesserunt, ex nomine suorum auctorum nuncupantur; quidam uero ex causis quas elegentes instituerunt. [88] (2) Simoniani dicti a Simone magicae disciplinae perito, cui Petrus in Actibus apostolorum maledixit, pro eo quod ab Apostolis Spiritus sancti gratiam pecunia emere uoluisset. [89] Hi dicunt creaturam non a Deo, sed a uirtute quadam superna creatam. [90] (3) Menandriani a Menandro mago, discipulo Simonis nuncupati; qui mundum non a Deo, sed ab angelis factum asserunt. [91] (4) Basilidiani a Basilide appellati, qui inter reliquas blasphemias passum Iesum abnegauit. [92] (5) Nicolaitae dicti a Nicolao, diacono ecclesiae Hierosolymorum, qui cum Stephano et ceteris constitutus est a Petro; qui propter pulchritudinem relinquens uxorem, ut qui uellet eam uteretur, uersa est in stuprum talis consuetudo, ut inuicem coniugia commutarentur. [93] Quos Iohannes in Apocalypsi inprobat dicens (2,6): «Sed hoc habes, quod odisti facta Nicolaitarum». [94] (6) Gnostici propter excellentiam scientiae se ita appellare uoluerunt. [95] Animam naturam Dei esse dicunt, bonum et malum Deum suis dogmatibus fingunt. [96] (7) Carpocratiani a Carpocrate quodam uocantur, qui dixit Christum hominem fuisse tantum, et de utroque sexu progenitum. [97] (8) Cerinthiani a Cerintho quodam nuncupati. [98] Hi inter cetera circumcisionem obseruant; mille annos post resurrectionem in uoluptate carnis futuros praedicant. [99] Unde et Graece Chiliastae, Latine Miliasti sunt appellati. [100] (9) Nazaraei dicti, qui dum Christum, qui a uico Nazaraeus est appellatus, filium Dei confiteantur, omnia tamen ueteris Legis custodiunt. [101] (10) Ophitae a colubro nominati sunt. [102] Coluber enim Graece OFIS dicitur. [103] Colunt enim serpentem, dicentes ipsum in paradiso induxisse uirtutis cognitionem. [104] (11) Valentiniani a Valentino quodam Platonico sectatore uocati, qui g-aiohna, id est saecula quaedam, in originem Dei creatoris induxit; Christum quoque de Virgine nihil corporis adsumpsisse, sed per eam quasi per fistulam transisse adseruit. [105] (12) Apellitae, quorum Apelles princeps fuit, qui, creatorem angelum nescio quem gloriosum superioris Dei faciens, Deum legis Israhel illum igneum adfirmans, dixit Christum non Deum in ueritate, sed hominem in phantasia apparuisse. [106] (13) Archontiaci a principibus appellantur, qui uniuersitatem, quam Deus condidit, opera esse archangelorum defendunt. [107] (14) Adamiani uocati, quod Adae imitentur nuditatem; unde et nudi orant, et nudi inter se mares feminaeque conueniunt. [108] (15) Caiani proinde sic appellati, quoniam Cain adorant. [109] (16) Sethiani nomen acceperunt a filio Adam, qui uocatus est Seth, dicentes eundem esse Christum. [110] (17) Melchisedechiani uocati pro eo, quod Melchisedech sacerdotem Dei non hominem fuisse, sed uirtutem Dei esse arbitrantur. [111] (18) Angelici uocati, quia angelos colunt. [112] (19) Apostolici hoc sibi nomen ideo praesumpserunt, quod nihil possidentes proprium, nequaquam recipiunt eos qui ali quid in hoc mundo utuntur. [113] (20) Cerdoniani a Cerdone quodam nominati; qui duo contraria principia adserunt. [114] (21) Marcionistae a Marcione Stoico philosopho appellati, qui Cerdonis dogma secutus, alterum bonum, alterum iustum Deum adseruit, tamquam duo principia creatoris et bonitatis. [115] (22) Artotyritae ab oblatione uocati. [116] Panem enim et caseum offerunt, dicentes primis hominibus oblationem a fructibus terrae et a fructibus ouium fuisse celebratam. [117] (23) Aquarii appellati, eo quod aquam solam offerunt in calice sacramenti. [118] (24) Seueriani a Seuero exorti uinum non bibunt: Vetus Testamentum et resurrectionem non recipiunt. [119] (25) Tatiani a Tatiano quodam uocati, qui et Encratitae dicti, quia carnes abominantur. [120] (26) Alogii uocantur tamquam sine Verbo. [121] g-logos enim Graece uerbum dicitur. [122] Deum enim Verbum non credunt, respuentes Iohannis euangelium et Apocalypsin. [123] (27) Cataphrygiis nomen prouincia Phrygia dedit, quia ibi extiterunt. [124] Auctores eorum Montanus, Prisca et Maximilla fuerunt. [125] Hi aduentum Spiritus Sancti non in Apostolis, sed in se traditum adserunt. [126] (28) Catharoe propter munditiam ita se nominauerunt. [127] Gloriantes enim de suis meritis, negant paenitentibus ueniam peccatorum: uiduas, si nupserint, tamquam adulteras damnant: mundiores se ceteris praedicant. [128] Qui nomen suum si cognoscere uellent, mundanos se potius quam mundos uocarent. [129] (29) Pauliani a Paulo Samosateno exorti sunt, qui dixit non semper fuisse Christum, sed a Maria sumpsisse initium. [130] (30) Hermogeniani ab Hermogene quodam uocati, qui materiam non natam introducens, Deo non nato eam comparauit, matremque elementorum et deam adseruit; quos Apostolus inprobat, elementis seruientes. [131] (31) Manichei a quodam Persa extiterunt, qui uocatus est Manes. [132] Hic duas naturas et substantias introduxit, id est bonam et malam, et animas ex Deo quasi ex aliquo fonte manare adseruit. [133] Testamentum Vetus respuunt: Nouum ex parte recipiunt. [134] (32) Anthropomorphitae dicti pro eo, quod simplicitate rustica Deum habere humana membra, quae in diuinis libris scripta sunt, arbitrantur; g-anthrohpos enim Graece, Latine homo interpretatur: ignorantes uocem Domini, qui ait (Ioh- 4,24): «Spiritus est Deus». [135] Incorporeus est enim, nec membris distinguitur, nec corporis mole censetur. [136] (33) Heraclitae ab Heraclio auctore exorti. [137] Monachos tantum recipiunt, coniugia respuunt, regna caelorum paruulos habere non credunt. [138] (34) Nouatiani a Nouato Romae urbis presbytero exorti, qui aduersus Cornelium cathedram sacerdotalem conatus inuadere, haeresim instituit, nolens apostatas suscipere, et rebaptizans baptizatos. [139] (35) Montani haeretici dicti, quod tempore persecutionis in montibus latuerunt; qua occasione se a catholicae Ecclesiae corpore diuiserunt. [140] (36) Ebionitae ab Ebione dicti. [141] Hi semiiudaei sunt, et ita tenent Euangelium ut Legem carnaliter seruent: aduersus quos ad Galatas Apostolus scribens inuenitur. [142] (37) Photiniani a Photino Gallograeciae Sirmiae episcopo nuncupati, qui Ebionitarum haeresim suscitans adseruit Christum a Maria per Ioseph nuptiali coitu fuisse conceptum. [143] (38) Aeriani ab Aerio quodam nuncupati sunt. [144] Hi offerre sacrificium pro defunctis spernunt. [145] (39) Aetiani ab Aetio sunt uocati. [146] Idemque Eunomiani, ab Eunomio quodam dialectico, Aetii discipulo, ex cuius nomine magis innotuerunt: dissimilem Patri asserentes Filium et Filio Spiritum sanctum. [147] Dicunt etiam nullum inputari peccatum in fide manentium. [148] (40) Origeniani Origene auctore exorti sunt, dicentes quod non possit Filius uidere Patrem, nec Spiritus sanctus Filium. [149] Animas quoque in mundi principio dicunt peccasse, et pro diuersitate peccatorum de caelis usque ad terras diuersa corpora quasi uincula meruisse, eaque causa factum fuisse mundum. [150] (41) Noetiani a quodam Noeto uocati, qui dicebat Christum eundem esse et Patrem et Spiritum sanctum, ipsamque Trinitatem in officiorum nominibus, non in personis accipiunt. [151] Unde et Patripassiani uocantur, quia Patrem passum dicunt. [152] (42) Sabelliani ab eodem Noeto pullulasse dicuntur, cuius discipulum perhibent fuisse Sabellium, ex cuius nomine maxime innotuerunt; unde et Sabelliani uocati sunt. [153] Hi unam personam Patris et Filii et Spiritus sancti astruunt. [154] (43) Ariani ab Ario Alexandrino presbytero orti sunt, qui coaeternum Patri Filium non agnoscens, diuersas in Trinitate substantias adseruit, contra illud quod ait Dominus (Ioh. [155] 10,30): «Ego et Pater unum sumus». [156] (44) Macedoniani a Macedonio Constantinopolitano episcopo dicti sunt, negantes Deum esse Spiritum sanctum. [157] (45) Apollinaristae ab Apollinare uocati sunt, dicentes Christum corpus tantummodo sine anima suscepisse. [158] (46) Antidicomaritae appellati sunt pro eo, quod Mariae uirginitati contradicunt, adserentes eam post Christum natum uiro suo fuisse conmixtam. [159] (47) Metangismonitae ideo tale nomen acceperunt, quia g-aggos Graece uas dicitur. [160] Adserunt enim sic esse in Patre Filium, tamquam uas minus intra uas maius. [161] (48) Patriciani a quodam Patricio nuncupati sunt, qui substantiam humanae carnis a diabolo conditam dicunt. [162] (49) Coluthiani a quodam Colutho nominati, qui dicunt Deum non facere mala, contra illud quod scriptum est (Isai- 45,7): «Ego Deus, creans mala». [163] (50) Floriani a Florino, qui e contrario dicunt Deum creasse male, contra id quod scriptum est (Genes- 1,31): «Fecit Deus omnia bona». [164] (51) Donatistae a Donato quodam Afro nuncupati, qui de Numidia ueniens totam pene Africam sua persuasione decepit, adserens minorem Patre Filium, et minorem Filio Spiritum sanctum, et rebaptizans catholicos. [165] (52) Bonosiaci a Bonoso quodam episcopo exorti produntur, qui Christum filium Dei adoptiuum, non proprium adserunt. [166] (53) Circumcelliones dicti eo, quod agrestes sint, quos Cotopitas uocant, supradictae haeresis habentes doctrinam. [167] Hi amore martyrii semetipsos perimunt, ut uiolenter de hac uita discedentes martyres nominentur. [168] (54) Priscillianistae a Priscilliano uocati, qui in Hispania ex errore Gnosticorum et Manichaeorum permixtum dogma conposuit. [169] (55) Luciferiani a Lucifero Sirmiae episcopo orti, qui episcopos catholicos, qui Constantii persecutione perfidiae Arianorum consentientes erant, et postea correcti redire in catholicam delegerunt, damnantes, siue quod crediderunt, siue quod se credidisse simulauerant; quos Ecclesia catholica materno recepit sinu, tamquam Petrum post fletum negationis. [170] Hanc illi matris caritatem superbe accipientes eosque recipere nolentes ab Ecclesiae communione recesserunt et cum ipso Lucifero auctore suo, qui mane oriebatur, cadere meruerunt. [171] (56) Iouinianistae a Iouiniano quodam monacho dicti, adserentes nullam nuptarum et uirginum esse distantiam, nullumque inter abstinentes et simpliciter epulantes esse discrimen. [172] (57) Eluidiani ab Eluidio nominati, qui dicunt post natum Christum alios Mariam filios de uiro Ioseph peperisse. [173] (58) Paterniani a Paterno quodam exorti (qui) inferiores corporis partes a diabolo factas opinantur. [174] (59) Arabici nuncupati, eo quod in Arabia exorti sunt, dicentes animam cum corpore mori, atque in nouissimum utrumque resurgi. [175] (60) Tertullianistae dicti a Tertulliano presbytero Africanae prouinciae, ciuitatis Carthaginensis, animam inmortalem esse, sed corpoream praedicantes, et animas hominum peccatorum post mortem in daemones uerti putantes. [176] (61) Tessarescaedecatitae dicti, quia XIV luna pascha cum Iudaeis obseruandum contendunt. [177] Nam g-tessares quattuor significat, et g-deka decem. [178] (62) Nyctages a somno nuncupati, quod uigilias noctis respuant, superstitionem esse dicentes iura temerari diuina, qui noctem ad requiem tribuit. [179] (63) Pelagiani a Pelagio monacho exorti. [180] Hi liberum arbitrium diuinae gratiae anteponunt, dicentes sufficere uoluntatem ad inplenda iussa diuina. [181] (64) Nestoriani a Nestorio Constantinopolitano episcopo nuncupati, qui beatam Virginem Mariam non Dei, sed hominis tantummodo adseruit genetricem, ut aliam personam carnis, aliam faceret Deitatis: nec unum Christum in uerbo Dei et carne credidit, sed separatim atque seiunctim alterum filium Dei, alterum hominis praedicauit. [182] (65) Eutychiani dicti ab Eutyche Constantinopolitano abbate, qui Christum post humanam adsumptionem negauit adsistere de duabus naturis, sed solam in eo diuinam adseruit esse naturam. [183] (66) Acephali dicti, id est sine capite quem sequuntur haeretici. [184] Nullus enim corum reperitur auctor, a quo exorti sunt. [185] Hi trium Chalcedonensium capitulorum inpugnatores duarum in Christo substantiarum proprietatem negant, et unam in eius persona naturam praedicant. [186] (67) Theodosiani et Gaianitae appellati a Theodosio et Gaiano, qui temporibus Iustiniani principis in Alexandria populi peruersi electione uno die sunt ordinati episcopi. [187] Hi errores Eutychis et Dioscori sequentes Chalcedonense concilium respuunt: ex duabus unam in Christo naturam adserunt, quam Theodosiani corruptam, Gaianitae incorruptam contendunt. [188] (68) Agnoitae et Tritheitae a Theodosianis exorti sunt; ex quibus Agnoitae ab ignorantia dicti, quia peruersitati, a qua exorti sunt, id adiciunt, quod Christi diuinitas ignoret futura, quae sunt scripta de die et hora nouissima, non recordantes Christi personam in Esaia loquentis (63,4): «Dies iudicii in corde meo». [189] Tritheitae uero uocati, quod sicut tres personas in Trinitate, ita quoque tres adstruunt Deos esse, contra illud quod scriptum est (Deuteron- 6,4): «Audi, Israel; Dominus Deus tuus Deus unus est». [190] (69) Sunt et aliae haereses sine auctore et sine nominibus: ex quibus aliae triformem putant esse Deum: aliae Christi diuinitatem passibilem dicunt: aliae Christi de Patre natiuitati initium temporis dant: aliae liberationem hominum apud inferos factam Christi descensione (non) credunt: aliae animam imaginem Dei negant: aliae animas conuerti in daemones et in quacumque animalia existimant: aliae de mundi statu dissentiunt: aliae innumerabiles mundos opinantur: aliae aquam Deo coaeternam faciunt: aliae nudis pedibus ambulant: aliae cum hominibus non manducant. [191] (70) Haec sunt haereses aduersus catholicam fidem exortae, et ab Apostolis et a sanctis Patribus uel Conciliis praedamnatae: quae dum in se multis erroribus diuisae inuicem sibi dissentiant, communi tamen nomine aduersus Ecclesiam Dei conspirant. [192] Sed et quicumque aliter Scripturam sanctam intellegit quam sensus Spiritus sancti flagitat, a quo conscripta est, licet de Ecclesia non recesserit, tamen haereticus appellari potest. [193] <8,6> Caput VI. [194] DE PHILOSOPHIS GENTIUM. [195] (1) Philosophi Graeca appellatione uocantur, qui Latine amatores sapientiae interpretantur. [196] Est enim Philosophus qui diuinarum et humanarum (rerum) scientiam habet, et omnem bene uiuendi tramitem tenet. [197] (2) Nomen Philosophorum primum a Pythagora fertur exortum. [198] Nam dum antea Graeci ueteres sophistas, id est sapientes, aut doctores sapientiae semetipsos iactantius nominarent, iste interrogatus quid profiteretur, uerecundo nomine philosophum, id est amatorem sapientiae se esse respondit, quoniam sapientem profiteri arrogantissimum uidebatur. [199] (3) Ita deinceps posteris placuit ut, quantalibet de rebus ad sapientiam pertinentibus doctrina quisque uel sibi uel aliis uideretur excellere, non nisi philosophus uocaretur. [200] Idem autem philosophi triplici genere diuiduntur: nam aut Physici sunt, aut Ethici, aut Logici. [201] (4) Physici dicti, quia de naturis tractant. [202] Natura quippe Graece g-fusi uocatur. [203] Ethici, quia de moribus disputant. [204] (5) Mores enim apud Graecos eqh appellantur. [205] (6) Logici autem, quia in natura et in moribus rationem adiungunt. [206] Ratio enim Graece g-logos dicitur. [207] Diuisi sunt autem et hi in haeresibus suis, habentes quidam nomina ex auctoribus, ut Platonici, Epicurei, Pythagorici: alii a locis conuenticulorum et stationum suarum, ut Peripatetici, Stoici, Academici. [208] (7) Platonici a Platone philosopho dicti. [209] Hi animarum creatorem esse Deum, corporum angelos asserunt; per multos annorum circulos in diuersa corpora redire animas dicunt. [210] Stoici a loco dicti. [211] (8) Porticus enim fuit Athenis, quam poikilhn stoan appellabant, in qua picta erant gesta sapientium atque uirorum fortium historiae. [212] In hac porticu sapientes philosophabantur, ex quo et Stoici dicti sunt. [213] Graece enim porticus stoa dicitur. [214] Hanc sectam primus Zenon instituit. [215] (9) Hi negant sine uirtute effici quemquam beatum. [216] Omne peccatum uniforme esse asserunt, dicentes: «Sic ille nocens erit qui paleas furauerit quam qui aurum; qui mergum occiderit quam qui equum. [217] Non enim animal crimen, sed animus facit». [218] (10) Hi etiam animam cum corpore perire dicunt, animam quoque. [219] Virtutem continentiae esse negant. [220] Affectant gloriam aeternam, cum se fateantur non esse aeternos. [221] (11) Academici appellati a uilla Platonis Academia Athenarum, ubi idem Plato docebat. [222] Hi omnia incerta opinantur; sed, sicut fatendum est multa incerta et occulta esse, quae uoluit Deus intelligentiam hominis excedere, sic tamen plurima esse quae possint et sensibus capi et ratione conprehendi. [223] (12) Hanc sectam Arcesilaus Cyrenaicus philosophus repperit; cuius sectator fuit Democritus, qui dixit tamquam in puteo alto, ita ut fundus nullus sit, ita in occulto iacere ueritatem. [224] (13) Peripatetici a deambulatione dicti, eo quod Aristoteles auctor eorum deambulans disputare solitus esset. [225] Hi dicunt quandam particulam animae esse aeternam: de reliquo magna ex parte mortalem. [226] (14) Cynici ab inmunditia inpudentiae nuncupati. [227] Contra humanam enim uerecundiam in propatulo coire cum coniugibus eis mos erat, censentes licitum honestumque esse palam cum uxore concumbere, quia coniugium iustum est, publice id praedicantes agendum, ut canes in uicis uel plateis. [228] Unde et a canibus, quorum uitam imitabantur, etiam uocabulum nomenque traxerunt. [229] (15) Epicurei dicti ab Epicuro quodam philosopho amatore uanitatis, non sapientiae, quem etiam ipsi philosophi porcum nominauerunt, quasi uolutans in caeno carnali, uoluptatem corporis summum bonum adserens; qui etiam dixit nulla diuina prouidentia instructum esse aut regi mundum. [230] (16) Sed originem rerum atomis, id est insecabilibus ac solidis corporibus adsignauit, quorum fortuitis concursionibus uniuersa nascantur et nata sint. [231] Adserunt autem Deum nihil agere; omnia constare corporibus: animam nihil aliud esse quam corpus. [232] Unde et dixit: «Non ero, posteaquam mortuus fuero». [233] (17) Gymnosophistae nudi per opacas Indiae solitudines perhibentur philosophari, adhibentes tantum genitalibus tegmina. [234] Gymnasium enim ex eo dictum est, quod iuuenes nudi exercerentur in campo, ubi pudenda sola tantum operiunt. [235] Hi et a generando se cohibent. [236] (18) Theologi autem idem sunt qui et Physici. [237] Dicti autem Theologi, quoniam in scriptis suis de Deo dixerunt. [238] Quorum uaria constat opinio, quid Deus esset dum quaererent. [239] Quidam enim corporeo sensu hunc mundum uisibilem ex quattuor elementis Deum esse dixerunt, ut Dionysius Stoicus. [240] Alii uero spiritaliter intellexerunt mentem esse Deum, ut Thales Milesius. [241] (19) Quidam animum in omnibus commanentem et lucidum, ut Pythagoras. [242] Quidam Deum sine tempore incommutabilem, ut Plato. [243] Quidam mentem solutam, ut Cicero. [244] Quidam et spiritum et mentem, ut Maro. [245] Inuentum enim solummodo Deum, non ut inuenerunt, exposuerunt, quia euanuerunt in cogitationibus suis. [246] Dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt. [247] (20) (Item) Platonici quidem Deum curatorem et arbitrum et iudicem asserunt. [248] Epicurei otiosum et inexercitatum. [249] De mundo autem Platonici adfirmant incorporalem; Stoici corporalem; Epicurus atomis; Pythagoras ex numeris; Heraclitus ex igni. [250] (21) Unde et Varro ignem mundi animum dicit, proinde quod in mundo ignis omnia gubernet, sicut animus in nobis. [251] Quam uanissime: «Qui cum est,» inquit, «in nobis, ipsi sumus: cum exit, emorimur». [252] Ergo et ignis cum de mundo per fulgura proficiscitur, mundus emoritur. [253] (22) Hi philosophorum errores etiam et apud Ecclesiam induxerunt haereses. [254] Inde g-aiohnes et formae nescio quae, inde apud Arium Trinitas nominis, et apud Valentinum Platonicus furor. [255] (23) Inde Marcionis Deus melior de tranquillitate: ab Stoicis enim uenerat; et ut anima interire dicatur, Epicurus obseruatur; et ut carnis restitutio negetur, de uana omnium philosophorum schola sumitur; et ubi materia cum Deo aequatur, Zenonis disciplina est; et ubi quid de igneo Deo legitur, Heraclitus interuenit. [256] Eadem materia apud haereticos et philosophos uolutatur, idem retractatus inplicantur. [257] <8,7> Caput VII. [258] DE POETIS. [259] (1) Poetae unde sint dicti, sic ait Tranquillus (de poet- 2): «Cum primum homines exuta feritate rationem uitae habere coepissent, seque ac deos suos nosse, cultum modicum ac sermonem necessarium commenti sibi, utriusque magnificentiam ad religionem deorum suorum excogitauerunt. [260] (2) Igitur ut templa illis domibus pulchriora, et simulacra corporibus ampliora faciebant, ita eloquio etiam quasi augustiore honorandos putauerunt, laudesque eorum et uerbis inlustrioribus et iucundioribus numeris extulerunt. [261] Id genus quia forma quadam efficitur, quae g-poiohtes POIOTES dicitur, poema uocitatum est, eiusque fictores poetae». [262] (3) Vates a ui mentis appellatos Varro auctor est; uel a uiendis carminibus, id est flectendis, hoc est modulandis: et proinde poetae Latine uates olim, scripta eorum uaticinia dicebantur, quod ui quadam et quasi uesania in scribendo commouerentur; uel quod modis uerba conecterent, uiere antiquis pro uincire ponentibus. [263] Etiam per furorem diuini eodem erant nomine, quia et ipsi quoque pleraque uersibus efferebant. [264] (4) Lyrici poetae apo tou lhrein, id est a uarietate carminum. [265] Unde et lyra dicta. [266] (5) Tragoedi dicti, quod initio canentibus praemium erat hircus, quem Graeci g-trago uocant. [267] Unde et Horatius (A- P- 220): Carmine qui tragico uilem certauit ob hircum. [268] Iam dehinc sequentes tragici multum honorem adepti sunt, excellentes in argumentis fabularum ad ueritatis imaginem fictis. [269] (6) Comoedi appellati siue a loco, quia circum pagos agebant, quos Graeci g-kohma uocant, siue a comisatione. [270] Solebant enim post cibum homines ad eos audiendos uenire. [271] Sed comici priuatorum hominum praedicant acta; tragici uero res publicas et regum historias. [272] Item tragicorum argumenta ex rebus luctuosis sunt: comicorum ex rebus laetis. [273] (7) Duo sunt autem genera comicorum, id est, ueteres et noui. [274] Veteres, qui et ioco ridiculares extiterunt, ut Plautus, Accius, Terentius. [275] Noui, qui et Satirici, a quibus generaliter uitia carpuntur, ut Flaccus, Persius, Iuuenalis uel alii. [276] Hi enim uniuersorum delicta corripiunt, nec uitabatur eis pessimum quemque describere, nec cuilibet peccata moresque reprehendere. [277] Unde et nudi pinguntur, eo quod per eos uitia singula denudentur. [278] (8) Saturici autem dicti, siue quod pleni sint omni facundia, siue a saturitate et copia: de pluribus enim simul rebus loquuntur; seu ab illa lance quae diuersis frugum uel pomorum generibus ad templa gentilium solebat deferri; aut a satyris nomen tractum, qui inulta habent ea quae per uinolentiam dicuntur. [279] (9) Quidam autem poetae Theologici dicti sunt, quoniam de diis carmina faciebant. [280] (10) Officium autem poetae in eo est ut ea, quae uere gesta sunt, in alias species obliquis figurationibus cum decore aliquo conuersa transducant. [281] Unde et Lucanus ideo in numero poetarum non ponitur, quia uidetur historias conposuisse, non poema. [282] (11) Apud poetas autem tres characteres esse dicendi: unum, in quo tantum poeta loquitur, ut est in libris Vergilii Georgicorum: alium dramaticum, in quo nusquam poeta loquitur, ut est in comoediis et tragoediis: tertium mixtum, ut est in Aeneide. [283] Nam poeta illic et introductae personae loquuntur. [284] <8,8> Caput VIII. [285] DE SIBYLLIS. [286] (1) Sibyllae generaliter dicuntur omnes feminae uates lingua Graeca. [287] Nam g-sohs Aeolico sermone deos, g-boulehn Graeci mentem nuncupant, quasi dei mentem. [288] Proinde igitur, quia diuinam uoluntatem hominibus interpretari solebant, Sibyllae nominatae sunt. [289] (2) Sicut enim omnis uir prophetans uel uates dicitur uel propheta, ita omnis femina prophetans Sibylla uocatur. [290] Quod nomen ex officio, non ex proprietate uocabuli est. [291] (3) Decem autem Sibyllae a doctissimis auctoribus fuisse traduntur. [292] Quarum prima de Persis fuit; secunda Libyssa; tertia Delphica in templo Delphii Apollinis genita, quae ante Troiana bella uaticinata est, cuius plurimos uersus operi suo Homerus inseruit. [293] (4) Quarta Cimmeria in Italia; quinta Erythraea nomine Herophila in Babylone orta, quae Graecis Ilium petentibus uaticinata est perituram esse Troiam, et Homerum mendacia scripturum. [294] Dicta autem Erythraea, quia in eadem insula eius inuenta sunt carmina. [295] Sexta Samia, quae Phemonoe dicta est, a Samo insula, unde fuit cognominata. [296] (5) Septima Cumana, nomine Amalthea, quae nouem libros adtulit Tarquinio Prisco, in quibus erant decreta Romana conscripta. [297] Ipsa est et Cumaea, de qua Vergilius (Ecl- 4,4): Ultima Cumaei uenit iam carminis aetas. [298] Dicta autem Cumana a ciuitate Cumas, quae est in Campania, cuius sepulchrum in Sicilia adhuc manet. [299] (6) Octaua Hellespontia in agro Troiano nata, quae scribitur Solonis et Cyri fuisse temporibus; nona Phrygia, quae uaticinata est Ancyrae, decima Tiburtina, nomine Albunea. [300] (7) Quarum omnium carmina efferuntur, in quibus de Deo et de Christo et gentibus multa scripsisse manifestissime conprobantur. [301] Celebrior autem inter ceteras ac nobilior Erythraea perhibetur. [302] <8,9> Caput IX. [303] DE MAGIS. [304] (1) Magorum primus Zoroastres rex Bactrianorum, quem Ninus rex Assyriorum proelio interfecit: de quo Aristoteles scribit quod uicies centum milia uersuum ab ipso condita indiciis uoluminum eius declarentur. [305] (2) Hanc artem multa post saecula Democritus ampliauit, quando et Hippocrates medicinae disciplina effloruit. [306] Apud Assyrios autem magicae artes copiosae sunt testante Lucano (6,427): Quis noscere fibra facta queat, quis prodat aues, quis fulgura caeli seruet, et Assyria scrutetur sidera cura? [307] (3) Itaque haec uanitas magicarum artium ex traditione angelorum malorum in toto terrarum orbe plurimis saeculis ualuit. [308] Per quandam scientiam futurorum et infernorum et uocationes eorum inuenta sunt aruspicia, augurationes, et ipsa quae dicuntur oracula et necromantia. [309] (4) Nec mirum de magorum praestigiis, quorum in tantum prodiere maleliciorum artes ut etiam Moysi simillimis signis resisterent, uertentes uirgas in dracones, aquas in sanguinem. [310] (5) Fertur et quaedam maga famosissima Circe, quae socios Ulixis mutauit in bestias. [311] Legitur et de sacrificio quod Arcades deo suo Lycaeo immolabant, ex quo quicumque sumerent in bestiarum formas conuertebantur. [312] (6) Hinc apparet non esse in toto dubium, quod nobilis ille poeta scribit de quadam femina, quae magicis artibus excellebat (Virg- Aen- 4,487): «Haec,» inquit, «se carminibus promittit soluere mentes quas uelit, ast aliis duras inmittere curas; sistere aquam fluminis, et uertere sidera retro; nocturnosque ciet manes; mugire uidebis sub pedibus terram, et descendere montibus ornos». [313] (7) Quid plura, si credere fas est, de Pythonissa, ut prophetae Samuelis animam de inferni abditis euocaret, et uiuorum praesentaret conspectibus; si tamen animam prophetae fuisse credamus, et non aliquam phantasmaticam inlusionem Satanae fallacia factam? [314] (8) Prudentius quoque de Mercurio sic ait (1 con- Symmach- 90): Traditur extinctas sumpto moderamine uirgae in lucem reuocasse animas, ast alios damnasse neci. [315] Et post paululum adiecit: Murmure nam magico tenues excire figuras, atque sepulchrales scite incantare fauillas. [316] Vita itidem spoliare alios ars noxia nouit. [317] (9) Magi sunt, qui uulgo malefici ob facinorum magnitudinem nuncupantur. [318] Hi et elementa concutiunt, turbant mentes hominum, ac sine ullo ueneni haustu uiolentia tantum carminis interimunt. [319] (10) Unde et Lucanus (6,457): Mens hausti nulla sanie polluta ueneni incantata perit. [320] Daemonibus enim adcitis audent uentilare, ut quisque suos perimat malis artibus inimicos. [321] Hi etiam sanguine utuntur et uictimis, et saepe contingunt corpora mortuorum. [322] (11) Necromantii sunt, quorum praecantationibus uidentur resuscitati mortui diuinare, et ad interrogata respondere. [323] g-nekros enim Graece mortuus, g-manteia diuinatio nuncupatur: ad quos sciscitandos cadaueri sanguis adicitur. [324] Nam amare daemones sanguinem dicitur. [325] Ideoque quotiens necromantia fit, cruor aqua miscitur, ut cruore sanguinis facilius prouocentur. [326] (12) Hydromantii ab aqua dicti. [327] Est enim hydromantia in aquae inspectione umbras daemonum euocare, et imagines uel ludificationes eorum uidere, ibique ab eis aliqua audire, ubi adhibito sanguine etiam inferos perhibentur sciscitari. [328] (13) Quod genus diuinationis a Persis fertur adlatum. [329] Varro dicit diuinationis quattuor esse genera, terram, aquam, aerem et ignem. [330] Hinc geomantiam, hydromantiam, aeromantiam, pyromantiam dictam. [331] (14) Diuini dicti, quasi deo pleni: diuinitate enim se plenos adsimulant et astutia quadam fraudulenta hominibus futura coniectant. [332] Duo sunt (autem) genera diuinationis: ars et furor. [333] (15) Incantatores dicti sunt, qui artem uerbis peragunt. [334] (16) Arioli uocati, propter quod circa aras idolorum nefarias preces emittunt, et funesta sacrificia offerunt, iisque celebritatibus daemonum responsa accipiunt. [335] (17) Haruspices nuncupati, quasi horarum inspectores: dies enim et horas in agendis negotiis operibusque custodiunt, et quid per singula tempora obseruare debeat homo, intendunt. [336] Hi etiam exta pecudum inspiciunt, et ex eis futura praedicunt. [337] (18) Augures sunt, qui uolatus auium et uoces intendunt, aliaque signa rerum uel obseruationes inprouisas hominibus occurrentes. [338] Idem et auspices. [339] Nam auspicia sunt quae iter facientes obseruant. [340] (19) Dicta sunt autem auspicia, quasi auium aspicia, et auguria, quasi auium garria, hoc est auium uoces et linguae. [341] Item augurium, quasi auigerium, quod aues gerunt. [342] (20) Duo sunt autem genera auspiciorum: unum ad oculos, alterum ad aures pertinens. [343] Ad oculos scilicet uolatus; ad aures uox auium. [344] (21) Pythonissae a Pythio Apolline dictae, quod is auctor fuerit diuinandi. [345] (22) Astrologi dicti, eo quod in astris auguriantur. [346] (23) Genethliaci appellati propter natalium considerationes dierum. [347] Geneses enim hominum per duodecim caeli signa describunt, siderumque cursu nascentium mores, actus, euenta praedicare conantur, id est, quis quale signo fuerit natus, aut quem effectum habeat uitae qui nascitur. [348] (24) Hi sunt qui uulgo Mathematici uocantur; cuius superstitionis genus Constellationes Latini uocant, id est notationes siderum, quomodo se habeant cum quisque nascitur. [349] (25) Primum autem idem stellarum interpretes magi nuncupabantur, sicut de his legitur qui in Euangelio natum Christum adnuntiauerunt; postea hoc nomine soli Mathematici. [350] (26) Cuius artis scientia usque ad Euangelium fuit concessa, ut Christo edito nemo exinde natiuitatem alicuius de caelo interpretaretur. [351] (27) Horoscopi dicti, quod horas natiuitatis hominum speculantur dissimili et diuerso fato. [352] (28) Sortilegi sunt qui sub nomine fictae religionis per quasdam, quas sanctorum sortes uocant, diuinationis scientiam profitentur, aut quarumcumque scripturarum inspectione futura promittunt. [353] (29) Salisatores uocati sunt, quia dum eis membrorum quaecumque partes salierint, aliquid sibi exinde prosperum seu triste significare praedicunt. [354] (30) Ad haec omnia pertinent et ligaturae execrabilium remediorum, quae ars medicorum condemnat, siue in praecantationibus, siue in characteribus, uel in quibuscumque rebus suspendendis atque ligandis. [355] (31) In quibus omnibus ars daemonum est ex quadam pestifera societate hominum et angelorum malorum exorta. [356] Unde cuncta uitanda sunt a Christiano, et omni penitus execratione repudianda atque damnanda. [357] (32) Auguria autem auium Phryges primi inuenerunt. [358] (33) Praestigium uero Mercurius primus dicitur inuenisse. [359] Dictum autem praestigium, quod praestringat aciem oculorum. [360] (34) Aruspicinae artem primus Etruscis tradidisse dicitur quidam Tages. [361] Hic ex +oris+ aruspicinam dictauit, et postea non apparuit. [362] (35) Nam dicitur fabulose, arante quodam rustico, subito hunc ex glebis exiluisse et aruspicinam dictasse, qua die et mortuus est. [363] Quos libros Romani ex Tusca lingua in propriam mutauerunt. [364] <8,10> Caput X. [365] DE PAGANIS. [366] (1) Pagani ex pagis Atheniensium dicti, ubi exorti sunt. [367] Ibi enim in locis agrestibus et pagis gentiles lucos idolaque statuerunt, et a tali initio uocabulum pagani sortiti sunt. [368] (2) Gentiles sunt qui sine lege sunt, et nondum crediderunt. [369] Dicti autem gentiles, quia ita sunt ut fuerunt geniti, id est, sicut in carne descenderunt sub peccato, scilicet idolis seruientes et necdum regenerati. [370] (3) Proinde gentiles primitus nuncupantur: ipsi dicuntur Graece Ethnici. [371] Ethnici ex Graeco in Latinum interpretantur gentiles. [372] g-ehthos enim Graece gens dicitur. [373] (4) Post fidem autem non debere uocari gentes siue gentiles eos qui ex gentibus credunt; sicut post fidem dici iam non potest Iudaeus, testante Paulo Apostolo et dicente iam Christianis (1 Cor- 12,2): «Quoniam cum gentes essetis,» hoc est, infideles. [374] (5) Apostatae dicuntur, qui post baptismum Christi susceptum ad idolorum cultum et sacrificiorum contaminationem reuertuntur. [375] Est autem nomen Graecum. [376] <8,11> Caput XI. [377] DE DIIS GENTIUM. [378] (1) Quos pagani deos asserunt, homines olim fuisse produntur, et pro uniuscuiusque uita uel meritis coli apud suos post mortem coeperunt, ut apud Aegyptum Isis apud Cretam Iouis, apud Mauros Iuba, apud Latinos Faunus, apud Romanos Quirinus. [379] (2) Eodem quoque modo apud Athenas Minerua, apud Samum Iuno, apud Paphos Venus, apud Lemnos Vulcanus, apud Naxos Liber, apud Delos Apollo. [380] In quorum etiam laudibus accesserunt et poetae, et conpositis carminibus in caelum eos sustulerunt. [381] (3) Nam quorundam et inuentiones artium cultu peperisse dicuntur, ut Aesculapio medicina, Vulcano fabrica. [382] Ab actibus autem uocantur, ut Mercurius, quod mercibus praeest; Liber a libertate. [383] (4) Fuerunt etiam et quidam uiri fortes aut urbium conditores, quibus mortuis homines, qui eos dilexerunt, simulacra finxerunt, ut haberent aliquod ex imaginum contemplatione solacium; sed paulatim hunc errorem persuadentibus daemonibus ita in posteris inrepsisse, ut quos illi pro sola, nominis memoria honorauerunt, successores deos existimarent atque colerent. [384] (5) Simulacrorum usus exortus est, cum ex desiderio mortuorum constituerentur imagines uel effigies, tamquam in caelum receptis, pro quibus se in terris daemones colendi supposuerunt, et sibi sacrificari a deceptis et perditis persuaserunt. [385] (6) Simulacra autem a similitudine nuncupata, eo quod manu artificis ex lapide aliaue materia eorum uultus imitantur in quorum honore finguntur. [386] Ergo simulacra uel pro eo quod sunt similia, uel pro eo quod simulata atque conficta; unde et falsa sunt. [387] (7) Et notandum quod Latinus sermo sit in Hebraeis. [388] Apud eos enim idolum siue simulacrum Semel dicitur. [389] Iudaei dicunt quod Ismael primus simulacrum luto fecerit. [390] (8) Gentiles autem primum Prometheum simulacrum hominum de luto finxisse perhibent, ab eoque natam esse artem simulacra et statuas fingendi. [391] Unde et poetae ab eo homines primum factos esse confingunt figurate propter effigies. [392] (9) Apud Graecos autem Cecrops, sub quo primum in arce oliua orta est, et Atheniensium urbs ex Mineruae appellatione nomen sortita est. [393] (10) Hic primus omnium Iouem appellauit, simulacra repperit, aras statuit, uictimas inmolauit, nequaquam istiusmodi rebus in Graecia umquam uisis. [394] (11) Idolatria idolorum seruitus siue cultura interpretatur. [395] Nam latreia Graece, Latine seruitus dicitur, quae quantum ad ueram religionem adtinet, nonnisi uni et soli Deo debetur. [396] (12) Hanc sicut inpia superbia siue hominum siue daemonum sibi exhiberi uel iubet uel cupit, ita pia humilitas uel hominum uel angelorum sanctorum sibi oblatam recusat, et cui debetur ostendit. [397] (13) Idolum autem est simulacrum quod humana effigie factum et consecratum est, iuxta uocabuli interpretationem. [398] g-eidos enim Graece formam sonat, et ab eo per diminutionem idolum deductum aeque apud nos formulam facit. [399] Igitur omnis forma uel formula idolum se dici exposcit. [400] (14) Inde idolatria omnis circa omnem idolum famulatus et seruitus. [401] Quidam uero Latini ignorantes Graece inperite dicunt idolum ex dolo sumpsisse nomen, quod diabolus creaturae cultum diuini nominis inuexit. [402] (15) Daemonas a Graecis dictos aiunt, quasi g-dahmonas, id est peritos ac rerum scios. [403] Praesciunt enim futura multa, unde et solent responsa aliqua dare. [404] (16) Inest enim illis cognitio rerum plus quam infirmitati humanae, partim subtilioris sensus acumine, partim experientia longissimae uitae, partim per Dei iussum angelica reuelatione. [405] Hi corporum aeriorum natura uigent. [406] (17) Ante transgressionem quidem caelestia corpora gerebant. [407] Lapsi uero in aeriam qualitatem conuersi sunt, nec aeris illius puriora spatia, sed ista caliginosa tenere permissi sunt, qui eis quasi carcer est usque ad tempus iudicii. [408] Hi sunt praeuaricatores angeli, quorum Diabolus princeps est. [409] (18) Diabolus Hebraice dicitur deorsum fluens, quia quietus in caeli culmine stare contempsit, sed superbiae pondere deorsum corruens cecidit. [410] Graece uero diabolus criminator uocatur, quod uel crimina, in qua ipse inlicit, ad Deum referat, uel quia electorum innocentiam criminibus fictis accusat; unde et in Apocalypsi uoce angelica dicitur (12,10): «Proiectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos in conspectu Dei nostri die ac nocte». [411] (19) Satanas in Latino sonat aduersarius, siue transgressor. [412] Ipse est enim aduersarius, qui est ueritatis inimicus, et semper sanctorum uirtutibus contraire nititur. [413] Ipse et transgressor, quia praeuaricator effectus in ueritate, qua conditus est, non stetit. [414] Idem et temptator, quia temptandam iustorum innocentiam postulat, sicut in Iob scribitur. [415] (20) Antichristus appellatur, quia contra Christum uenturus est. [416] Non, quomodo quidam simplices intellegunt, Antichristum ideo dictum quod ante Christum uenturus sit, id est post cum ueniat Christus. [417] Non sic, sed Antichristus Graece dicitur, quod est Latine contrarius Christo. [418] anti enim Graece in Latino contra significat. [419] (21) Christum enim se mentietur, dum uenerit; et contra eum dimicabitur; et aduersabitur sacramentis Christi, ut ueritatis eius euangelium soluat. [420] (22) Nam et templum Hierosolymis reparare, et omnes ueteris legis caerimonias restaurare temptabit. [421] Sed et ille Antichristus est qui negat esse Deum Christum. [422] Contrarius enim Christo est. [423] Omnes enim, qui exeunt de Ecclesia et ab unitate fidei praeciduntur, et ipsi Antichristi sunt. [424] (23) Bel idolum Babylonium est, quod interpretatur uetus. [425] Fuit enim hic Belus pater Nini, primus rex Assyriorum, quem quidam Saturnum appellant; quod nomen et apud Assyrios et apud Afros postea cultum est, unde et lingua Punica Bal deus dicitur. [426] Apud Assyrios autem Bel uocatur quadam sacrorum suorum ratione et Saturnus et Sol. [427] (24) Belphegor interpretatur simulacrum ignominiae. [428] Idolum enim fuit Moab, cognomento Baal, super montem Phegor, quem Latini Priapum uocant, deum hortorum. [429] (25) Fuit autem de Lampsaco ciuitate Hellesponti, de qua pulsus est; et propter uirilis membri magnitudinem in numero deorum suorum eum Graeci transtulerunt, et in numen sacrauerunt hortorum; unde et dicitur praeesse hortis propter eorum fecunditatem. [430] (26) Belzebub idolum fuit Accaron, quod interpretatur uir muscarum. [431] Zebub enim musca uocatur. [432] Spurcissimum igitur idolum ideo uirum muscarum uocatum propter sordes idolatriae, siue pro inmunditia. [433] Belial - - -. [434] (27) Behemoth ex Hebraea uoce in Latina lingua animal sonat, propter quod de excelsis ad terrena cecidit, et pro merito suo ut animal brutum effectus sit. [435] Ipse est et Leuiathan, id est serpens de aquis, quia in huius saeculi mare uolubili uersatur astutia. [436] Leuiathan autem interpretatur additamentum eorum. [437] (28) Quorum scilicet, nisi hominum quibus in paradiso semel culpam praeuaricationis intulit, et hanc usque ad aeternam mortem cottidie persuadendo adicit uel extendit? [438] (29) Quaedam autem nomina deorum suorum gentiles per uanas fabulas ad rationes physicas conantur traducere, eaque in causis elementorum conposita esse interpretantur. [439] Sed hoc a poetis totum fictum est, ut deos suos ornarent aliquibus figuris, quos perditos ac dedecoris infamia plenos fuisse historiae confitentur. [440] Omnino enim fingendi locus uacat, ubi ueritas cessat. [441] (30) Saturnus origo deorum et totius posteritatis a paganis designatur. [442] Hunc Latini a satu appellatum ferunt, quasi ad ipsum satio omnium pertineat rerum, uel a temporis longitudine, quod saturetur annis. [443] (31) Unde et eum Graeci Cronos nomen habere dicunt, id est tempus, quod filios suos fertur deuorasse, hoc est annos, quos tempus produxerit, in se reuoluit, uel quod eo semina, unde oriuntur, iterum redeunt. [444] (32) Hunc Caeli patris abscidisse genitalia dicunt, quia nihil in caelo de seminibus nascitur. [445] Falcem tenet, inquiunt, propter agriculturam significandam, uel propter annos et tempora, quod in se redeant, uel propter sapientiam, quod intus acuta sit. [446] (33) In aliquibus autem ciuitatibus Saturno liberos suos apud gentiles inmolabant, quod Saturnum poetae liberos suos deuorasse solitum tradiderunt. [447] (34) Iouis fertur a iuuando dictus, et Iuppiter quasi iuuans pater, hoc est, omnibus praestans. [448] Hunc et priuato titulo Iouem Optimum dixerunt, dum fuisset incestus in suis, inpudicus in extraneis. [449] (35) Quem modo taurum fingunt propter Europae raptum; fuit enim in naui cuius insigne erat taurus: modo Danaes per imbrem aureum appetisse concubitum; ubi intellegitur pudicitiam mulieris ab auro fuisse corruptam: modo in similitudine aquilae, propter quod puerum ad stuprum rapuerit: modo serpentem, quia reptauerit, et cygnum, quia cantauerit. [450] (36) Et ideo non figurae istae sunt, sed plane de ueritate scelera. [451] Unde turpe erat tales deos credi, quales homines esse non debeant. [452] (37) Ianum dicunt quasi mundi uel caeli uel mensuum ianuam: duas Iani facies faciunt, propter orientem et occidentem. [453] Cum uero faciunt eum quadrifrontem et Ianum geminum appellant, ad quattuor mundi partes hoc referunt, uel ad quattuor elementa siue tempora. [454] Sed dum hoc fingunt, monstrum, non deum faciunt. [455] (38) Neptunum aquas mundi praedicant; et dictus ab eis Neptunus, quasi nube tonans. [456] (39) Vulcanum uolunt ignem; et dictus Vulcanus quasi uolans candor, uel quasi uolicanus, quod per aerem uolat. [457] Ignis enim e nubibus nascitur. [458] (40) Unde etiam Homerus dicit eum praecipitatum de aere in terras, quod omne fulmen de aere cadit. [459] Idcirco autem Vulcanus de femore Iunonis fingitur natus, quod fulmina de imo aere nascantur. [460] (41) Claudus autem dicitur Vulcanus, quia per naturam numquam rectus (est) ignis, sed quasi claudus eiusmodi speciem motumque habet. [461] Ideo autem in fabrorum fornace eundem Vulcanum auctorem dicunt, quia sine igne nullum metalli genus fundi extendique potest. [462] (42) Pluton Graece, Latine Diespiter uel Ditis pater; quem alii Orcum uocant, quasi receptorem mortium. [463] Unde et orca nuncupatur uas quod recipit aquas. [464] Ipse et Graece Charon. [465] (43) Liberum a liberamento appellatum uolunt, quod quasi mares in coeundo per eius beneficium emissis seminibus liberentur; quod idem Liber muliebri et delicato corpore pingitur. [466] Dicunt enim mulieres ei adtributas et uinum propter excitandam libidinem. [467] Unde et frons eius pampino cingitur. [468] (44) Sed ideo coronam uiteam et cornu habet, quia cum grate et moderate uinum bibitur, laetitiam praestat; cum ultra modum, excitat lites, id est quasi cornua dat. [469] Idem autem et Lyaeus apo tou luein, quod multo uino membra soluantur. [470] Iste et Graece g-Dionusos a monte Indiae Nysa, ubi dicitur esse nutritus. [471] Ceterum est et Nysa ciuitas, in qua colitur idem Liber, unde Nysaeus dictus est. [472] (45) Mercurium sermonem interpretantur. [473] Nam ideo Mercurius quasi medius currens dicitur appellatus, quod sermo currat inter homines medius. [474] Ideo et g-ermehs Graece, quod sermo, uel interpretatio, quae ad sermonem utique pertinet, ermhneia dicitur. [475] (46) Ideo et mercibus praeesse, quia inter uendentes et ementes sermo fit medius. [476] Qui ideo fingitur habere pinnas, quia citius uerba discurrunt. [477] Unde et uelox et errans inducitur: alas eius in capite et in pedibus significare uolucrem fieri per aera sermonem. [478] (47) Nuntium dictum, quoniam per sermonem omnia cogitata enuntiantur. [479] Ideo autem furti magistrum dicunt, quia sermo animos audientium fallit. [480] Virgam tenet, qua serpentes diuidit, id est uenena. [481] (48) Nam bellantes ac dissidentes interpretum oratione sedantur; unde secundum Liuium legati pacis caduceatores dicuntur. [482] Sicut enim per fetiales bella indicebantur, ita pax per caduceatores fiebat. [483] (49) Hermes autem Graece dicitur g-apo g-tehs g-ermehneias, Latine interpres; qui ob uirtutem multarumque artium scientiam Trimegistus, id est ter maximus nominatus est. [484] Cur autem eum capite canino fingunt, haec ratio dicitur, quod inter omnia animalia canis sagacissimum genus et perspicax habeatur. [485] (50) Martem deum belli esse dicunt, et Martem appellatum quia per uiros pugnatur, ut sit Mars mas; licet et tria sint genera consuetudinum, sicut Scytharum, ubi et feminae et uiri in pugna eunt: Amazonum, ubi solae feminae: Romanorum aliarumque gentium, ubi soli mares. [486] (51) Item Martem quasi effectorem mortium. [487] Nam a Marte mors nuncupatur. [488] Hunc et adulterum dicunt, quia belligerantibus incertus est. [489] (52) Quod uero nudo pectore stat, ut bello se quisque sine formidine cordis obiciat. [490] Mars autem apud Thracos Gradiuus dicitur, eo quod in bello gradum inferant qui pugnant, aut quod inpigre gradiantur. [491] (53) Apollinem quamuis diuinatorem et medicum uellent, ipsum tamen etiam Solem dixerunt, quasi solum. [492] Ipsum Titan, quasi unum ex Titanis, qui aduersus Iouem non fecit. [493] (54) Ipsum Phoebum, quasi ephebum, hoc est adolescentem. [494] Unde et sol puer pingitur, eo quod cottidie oriatur et noua luce nascatur. [495] Pythium quoque eundem Apollinem uocari aiunt a Pythone inmensae molis serpente, cuius non magis uenena quam magnitudo terrebat. [496] (55) Hunc Apollo sagittarum ictibus sternens nominis quoque spolia reportauit, ut Pythius uocaretur. [497] Unde et ob insigne uictoriae Pythia sacra celebranda constituit. [498] (56) Dianam quoque germanam eius similiter lunam et uiarum praesidem aiunt. [499] Unde et uirginem uolunt, quod uia nihil pariat. [500] Et ideo ambo sagittas habere finguntur, quod ipsa duo sidera de caelo radios usque ad terras emittant. [501] Dianam autem uocatam quasi Duanam, quod luna et die et nocte appareat. [502] (57) Ipsam et Lucinam adseuerant, eo quod luceat. [503] Eandem et Triuiam, eo quod tribus fungatur figuris. [504] De qua Vergilius (Aen- 4,511): Tria uirginis ora Dianae, quia eadem Luna, eadem Diana, eadem Proserpina uocatur. [505] (58) Sed cum Luna fingitur (Prudent- 1 con- Symm- 363): Sublustri splendet amictu. [506] cum subcincta iacit calamos, Latonia uirgo est: cum subnixa sedet solio, Plutonia coniux. [507] Latonia autem Diana, eo quod Latonae fuerit filia. [508] (59) Cererem, id est terram, a creandis frugibus adserunt dictam, appellantes eam nominibus plurimis. [509] Dicunt etiam eam et Opem, quod opere melior fiat terra: (60) Proserpinam, quod ex ea proserpiant fruges: (61) Vestam, quod herbis uel uariis uestita sit rebus, uel a ui sua stando. [510] Eandem et Tellurem et Matrem magnam fingunt, turritam cum tympano et gallo et strepitu cymbalorum. [511] Matrem uocatam, quod plurima pariat; magnam, quod cibum gignat; almam, quia uniuersa animalia fructibus suis alit. [512] Est enim alimentorum nutrix terra. [513] (62) Quod simulacrum eius cum claui fingitur, quia tellus hieme clauditur, uere aperitur ut fruges nascantur. [514] Quod tympanum habet, significare uolunt orbem terrae. [515] (63) Quod curru uehi dicitur, quia ipsa est terra quae pendet in aere. [516] Quod sustinetur rotis, quia mundus rotatur et uolubilis est. [517] Quod leones illi subiciunt mansuetos, ut ostendant nullum genus esse tam ferum quod non subigi possit aut superari ab ea. [518] (64) Quod in capite turritam gestat coronam, ostendit superpositas terrae ciuitates quasi insignitas turribus constare. [519] Quod sedes finguntur circa eam, quia cum omnia moueantur, ipsam non moueri. [520] (65) Quod Corybantes eius ministri cum strictis gladiis esse finguntur, ut significetur omnes pro terra sua debere pugnare. [521] Quod gallos huic deae ut seruirent fecerunt, significant qui semine indigeant, terram sequi oportere; in ea quippe omnia reperire. [522] (66) Quod se apud eam iactant, praecipitur, inquiunt, ut qui terram colunt ne sedeant; semper enim esse quod agant. [523] Cymbalorum autem aereorum sonitus, ferramentorum crepitus in colendo agro: sed ideo aere, quod terram antiqui aere colebant, priusquam ferrum esset inuentum. [524] (67) Eandem Vestam et ignem esse perhibent, quia terram ignem habere non dubium est, ut ex Aetna Vulcanoque datur intellegi. [525] Et ideo uirginem putant, quia ignis inuiolabile sit elementum, nihilque nasci possit ex eo, quippe qui omnia quae arripuerit absumat. [526] (68) Ouidius in Fastis (6,291): Nec tu aliud Vestam quam uiuam intellege flammam; nataque de flamma corpora nulla uides. [527] Propterea et uirgines ei seruire dicuntur, eo quod sicut ex uirgine, ita nihil ex igne nascatur. [528] (69) Iunonem dicunt quasi ianonem, id est ianuam, pro purgationibus feminarum, eo quod quasi portas matrum natorum pandat, et nubentum maritis. [529] Sed hoc philosophi. [530] Poetae autem Iunonem Iouis adserunt sororem et coniugem: ignem enim et aerem Iouem, aquam et terram Iunonem interpretantur; quorum duorum permixtione uniuersa gignuntur. [531] (70) Et sororem dicunt quod mundi pars est; coniugem, quod commixta concordat. [532] Unde et Vergilius (Georg- 2,325): Tum pater omnipotens fecundis imbribus aether coniugis in gremium descendit. [533] (71) Minerua apud Graecos g-Athehneh dicitur, id est, femina. [534] Apud Latinos autem Mineruam uocatam quasi deam et munus artium uariarum. [535] Hanc enim inuentricem multorum ingeniorum perhibent, et inde eam artem et rationem interpretantur, quia sine ratione nihil potest contineri. [536] (72) Quae ratio, quia ex solo animo nascitur, animumque putant esse in capite et cerebro, ideo eam dicunt de capite Iouis esse natam, quia sensus sapientis, qui inuenit omnia, in capite est. [537] (73) In cuius pectore ideo caput Gorgonis fingitur, quod illic est omnis prudentia, quae confundit alios, et inperitos ac saxeos conprobat: quod et in antiquis Imperatorum statuis cernimus in medio pectore loricae, propter insinuandam sapientiam et uirtutem. [538] (74) Haec Minerua et Tritonia dicitur. [539] Triton enim Africae palus est, circa quam fertur uirginali apparuisse aetate, propter quod Tritonia nuncupata est. [540] Unde et tanto procliyius dea credita, quanto minus origo eius innotuit. [541] (75) Pallas autem dicta uel ab insula Pallene in Thracia, in qua nutrita est; uel apo tou pallein to doru, id est ab hastae concussione; uel quod Pallantem gigantem occiderit. [542] (76) Venerem exinde dicunt nuncupatam, quod sine ui femina uirgo esse non desinat. [543] Hanc Graeci Afrodithn uocant propter spumam sanguinis generantem. [544] (77) g-Afros enim Graece spuma uocatur. [545] Quod autem fingunt Saturnum Caelo patri genitalia abscidisse, et sanguinem fluxisse in mare, atque eo spuma maris concreta Venus nata est, illud aiunt quod per coitum salsi humoris substantia est; et inde Afrodithn Venerem dici, quod coitus spuma est sanguinis, quae ex suco uiscerum liquido salsoque constat. [546] (78) Ideo autem Venerem Vulcani dicunt uxorem, quia Venerium officium nonnisi calore consistit, unde est (Virg- Georg- 3,97): Frigidus in Venerem senior. [547] (79) Nam quod Saturnus dicitur patri Caelo uirilia amputasse, quae in mare cadentia Venerem creauerunt, quod ideo fingitur quia nisi humor de caelo in terram descenderit, nihil creatur. [548] (80) Cupidinem uocatum ferunt propter amorem. [549] Est enim daemon fornicationis. [550] Qui ideo alatus pingitur, quia nihil amantibus leuius, nihil mutabilius inuenitur. [551] Puer pingitur, quia stultus est et inrationabilis amor. [552] Sagittam et facem tenere fingitur. [553] Sagittam, quia amor cor uulnerat; facem, quia inflammat. [554] (81) Pan dicunt Graeci, Latini Siluanum, deum rusticorum, quem in naturae similitudinem formauerunt; unde et Pan dictus est, id est omne. [555] Fingunt enim eum ex uniuersali elementorum specie. [556] (82) Habet enim cornua in similitudinem radiorum solis et lunae. [557] Distinctam maculis habet pellem, propter caeli sidera. [558] Rubet eius facies ad similitudinem aetheris. [559] Fistulam septem calamorum gestat, propter harmoniam caeli, in qua septem sunt soni et septem discrimina uocum. [560] (83) Villosus est, quia tellus conuestita est agituentibus. [561] Pars eius inferior foeda est, propter arbores et feras ut pecudes. [562] Caprinas ungulas habet, ut soliditatem terrae ostendat, quem uolunt rerum et totius naturae deum; unde Pan quasi omnia dicunt. [563] (84) Isis lingua Aegyptiorum terra appellatur, quam Isin uolunt esse. [564] Fuit autem Isis regina Aegyptiorum, Inachis regis filia, quae de Graecia ueniens Aegyptios litteras docuit, et terras colere instituit; propter quod et terram eius nomine appellauerunt. [565] (85) Serapis omnium maximus Aegyptiorum deus. [566] Ipse est Apis rex Argiuorum, qui nauibus transuectus in Aegyptum, cum ibidem mortuus fuisset, Serapis appellatus est; propterea quia arca, in qua mortuus ponitur, quam sarcophagum uocant, g-soros dicitur Graece, et ibi eum uenerari sepultum coeperunt, priusquam templum eius esset instructum. [567] Velut g-soros et Apis, Sorapis primo, deinde una littera commutata Serapis dictus est. [568] (86) Apis fuit apud Aegyptios taurus Serapi consecratus, et ab eo ita cognominatus, quem Aegyptus instar numinis colebat, eo quod de futuris daret quaedam manifesta signa. [569] Apparebat enim in Menphis. [570] Quem centum antistites prosequebantur et repente uelut lymphatici praecanebant. [571] Huius capitis imaginem sibi in eremo Iudaei fecerunt. [572] (87) Fauni a fando, uel g-apo g-tehs g-fohnehs dicti, quod uoce, non signis ostendere uiderentur futura. [573] In lucis enim consulebantur a paganis, et responsa illis non signis, sed uocibus dabant. [574] (88) Genium autem dicunt, quod quasi uim habeat omnium rerum gignendarum, seu a gignendis liberis; unde et geniales lecti dicebantur a gentibus, qui nouo marito sternebantur. [575] (89) Haec et alia sunt gentilium fabulosa figmenta, quae interpretata sic habentur, ut ea non intellecta damnabiliter tamen adorent. [576] (90) Fatum autem dicunt esse quidquid dii fantur, quidquid Iuppiter fatur. [577] A fando igitur fatum dicunt, id est a loquendo. [578] Quod nisi hoc nomen iam in alia re soleret intellegi, quo corda hominum nolumus inclinare, rationabiliter possumus a fando fatum appellare. [579] (91) Non enim abnuere possumus esse scriptum in litteris sanctis (Psalm- 61,12): «Semel locutus est Deus: duo haec audiui,» et cetera. [580] Quod enim dictum est, «semel locutus est,» intellegitur inmobiliter, hoc est incommutabiliter est locutus; sicut nouit incommutabiliter omnia quae futura sunt, et quae ipse facturus est. [581] (92) Tria autem fata fingunt in colo et fuso digitisque filum ex lana torquentibus, propter tria tempora: praeteritum, quod in fuso iam netum atque inuolutum est: praesens, quod inter digitos neentis traicitur: futurum, in lana quae colo inplicata est, et quod adhuc per digitos neentis ad fusum tamquam praesens ad praeteritum traiciendum est. [582] (93) Parcas kata antifrasin appellatas, quod minime parcant. [583] Quas tres esse uoluerunt: unam, quae uitam hominis ordiatur; alteram, quae contexat; tertiam, quae rumpat. [584] Incipimus enim cum nascimur, sumus cum uiuimus, desiimus cum interimus. [585] (94) Fortunam a fortuitis nomen habere dicunt, quasi deam quandam res humanas uariis casibus et fortuitis inludentem; unde et caecam appellant, eo quod passim in quoslibet incurrens sine ullo examine meritorum, et ad bonos et ad malos uenit. [586] Fatum autem a fortuna separant: et fortuna quasi sit in his quae fortuitu ueniunt, nulla palam causa; fatum uero adpositum singulis et statutum aiunt. [587] (95) Aiunt et tres Furias feminas crinitas serpentibus, propter tres affectus, quae in animis hominum multas perturbationes gignunt, et interdum cogunt ita delinquere, ut nec famae nec periculi sui respectum habere permittant. [588] Ira, quae uindictam cupit; cupiditas, quae desiderat opes: libido, quae appetit uoluptates. [589] Quae ideo Furiae appellantur, quod stimulis suis mentem feriant et quietam esse non sinant. [590] (96) Nymphas deas aquarum putant, dictas a nubibus. [591] Nam ex nubibus aquae, unde deriuatum est. [592] Nymphas deas aquarum, quasi numina lympharum. [593] Ipsas autem dicunt et Musas quas et nymphas, nec inmerito. [594] Nam aquae motus musicen efficit. [595] (97) Nympharum apud gentiles uaria sunt uocabula. [596] Nymphas quippe montium Oreades dicunt, siluarum Dryades, fontium Hamadryades, camporum Naides, maris Nereides. [597] (98) Heroas dicunt a Iunone traxisse nomen. [598] Graece enim Iuno Hra appellatur. [599] Et ideo nescio quis filius eius secundum Graecorum fabulam g-Erohs fuit nuncupatus; hoc uidelicet uelut mysticum significante fabula, quod aer Iunoni deputetur, ubi uolunt heroas habitare. [600] Quo nomine appellant alicuius meriti animas defunctorum, quasi g-aeroas, id est uiros aerios et caelo dignos propter sapientiam et fortitudinem. [601] (99) Penates gentiles dicebant omnes deos quos domi colebant. [602] Et penates dicti, quod essent in penetralibus, id est in secretis. [603] Hi dii quomodo uocabantur, uel quae nomina habuerint, ignoratur. [604] (100) Manes deos mortuorum dicunt, quorum potestatem inter lunam et terram asserunt; a quibus et mane dictum existimant; quos putant ab aere, qui g-manos, id est rarus est, manes dictos, siue quia late manant per auras, siue quia mites sunt, inmanibus contrarii, nomine hoc appellantur. [605] Apuleius autem ait eos g-kata g-antifrasin dici manes, hoc est mites ac modestos, cum sint terribiles et inmanes, ut Parcas, ut Eumenides. [606] (101) Laruas ex hominibus factos daemones aiunt, qui meriti mali fuerint. [607] Quarum natura esse dicitur terrere paruulos et in angulis garrire tenebrosis. [608] (102) Lamias, quas fabulae tradunt infantes corripere ac laniare solitas, a laniando specialiter dictas. [609] (103) Pilosi, qui Graece Panitae, Latine Incubi appellantur, siue Inui ab ineundo passim cum animalibus. [610] Unde et Incubi dicuntur ab incumbendo, hoc est stuprando. [611] Saepe enim inprobi existunt etiam mulieribus, et earum peragunt concubitum: quos daemones Galli Dusios uocant, quia adsidue hanc peragunt inmunditiam. [612] (104) Quem autem uulgo Incubonem uocant, hunc Romani Faunum ficarium dicunt. [613] Ad quem Horatius dicit (C- 3,18,1): Faune, Nympharum fugientium amator, per meos fines et aprica rura lenis incedas.