PRAEFATIO. Plures inueniuntur catholici, cuius nos penitus expurgare nequimus facti, qui, pro cultioris facundia sermonis, gentilium uanitatem librorum utilitati praeferunt sacrarum Scripturarum. Sunt etiam alii sacris inhaerentes paginis, qui licet alia gentilium spernant, Terentii tamen figmenta frequentius lectitant, et, dum dulcedine sermonis delectantur, nefandarum notitia rerum maculantur. Unde ego, Clamor ualidus Gandeishermensis, non recusaui illum imitari dictando, quem alii colunt legendo; quo, eodem dictationis genere, quo turpia lasciuarum incesta feminarum recitabantur, laudabilis sacrarum castimonia uirginum, iuxta mei facultatem ingenioli, celebraretur. Hoc tamen facit non raro uerecundari grauique rubore perfundi, quod, huius modi specie dictationis cogente, detestabilem illicite amantium dementiam et male dulcia colloquia eorum, quae nec nostro auditui permittuntur, accommodari dictando mente tractaui et styli officio designaui. Sed, si haec erubescendo negligerem, nec proposito satisfacerem, nec innocentium laudem adeo plene iuxta meum posse exponerem, quia quanto blanditiae amantium ad illiciendum promptiores, tanto et superni adiutoris gloria sublimior et triumphantium uictoria probatur gloriosior, praesertim cum feminea fragilitas uinceret, et uirile robur confusioni subiaceret. Non enim dubito mihi ab aliquibus obiici quod huius uilitas dictationis multo inferior, multo contractior, penitusque dissimilis eius, quem proponebam imitari; sit, sententiis concedo: ipsis tamen denuntio me in hoc iure reprehendi non posse, quasi his uellem abusiue assimilari, qui mei inertiam longe praecesserunt in scientia sublimiori. Nec enim tantae sum iactantiae, ut uel extremis me praesumam conferre auctorum alumnis, sed hoc solum nitor, ut, licet nullatenus ualeam apte, supplici tamen mentis deuotione, acceptum in datorem retorqueam ingenium. Ideoque non sum adeo amatrix mei, ut pro uitanda reprehensione, Christi, qui in sanctis operatur, uirtutem (quocunque ipse dabit posse) cessem praedicare. Si enim alicui placet mea deuotio, gaudebo; si autem, uel pro mei abiectione, uel pro uitiosi sermonis rusticitate nulli placet, memetipsam tamen iuuat quod feci; quia, dum proprii uilitatem laboris in aliis meae inscientiae opusculis heroico ligatam strophio, in hac dragmatica iunctura serie colo, perniciosas gentilium delicias abstinendo deuito.