Carmen de gestis Oddonis I Imperatoris. Praefatio. Gerbergae, illustri abbatissae, cui pro sui eminentia probitatis haut minor obsequela uenerationis, quam pno insigni regalis stemmate generositatis; Hrotsuit Gandeshemensis, ultima ultimarum sub huiusmodi personae dominio militantium, quod famula herae. O mea domna, quae rutilanti spiritalis uarietate sapientiae perlucetis, non pigescat uestri almitiem perlustrare, quod uestra confectum si ignoratis ex iussione. Id quidem oneris inposuistis, ut gesta Caesaris augusti, quae nec auditu umquam affatim ualui colligere, metrica percurrerem ratione. In huius sudore progressionis quantum meae inscitiae difficultatis obstiterit, ipsa coniicere potestis, quia haec eadem nec prius scripta repperi, nec ab aliquo digestim sufficienterque dicta elicere quiui, sed ueluti si aliquis nescius ignoti per latitudinem saltus esset iturus, ubi omnis semita niuali densitate uelaretur obducta, hicque nullo duce, sed solo praemonstrantium nutu inductus, nunc per deuia erraret, nunc recti tramitem callis improuise incurreret, donec tandem emensa arboreae medietate spissitudinis, locum optatae comprebenderet quietis, illicque gradum figens, ulterius progredi non praesumeret, usque dum uel alio superueniente induceretur, uel praecedentis uestigia subsequeretur, -- haut aliter ego, magnificarum prolixitatem rerum iussa ingredi, regalium multiplicitate gestorum nutando et uacillando aegerrime transcurri, hisque admodum lacessita, competenti in loco pausando silesco, nec augustalis proceritatem excellentiae sine ducatu appono subire. Si enim facundissimis dissertissimorum sententiis, quas uel modo scriptas uel ocius de his rebus non dubito fore scribendas, fuerim animata, fortasse nanciscerer, unde mei rusticitas uelaretur aliquantisper. Nunc autem omne latus tanto magis caret defensione, quanto minus ulla fulcitur auctoritate; unde etiam uereor, me temeritatis argui tendiculasque multorum non deuitare conuicii, eo quod pompis facetae urbanitatis exponenda eloquentius praesumpserim dehonestare inculti uilitate sermonis. Si tamen sanae mentis examen accesserit, quae res recte pensare non nescit, quanto sexus fragilior scientiaque minor, tanto uenia erit facilior ; praesertim cum si meae praesumptionis, sed uestrum causa iussionis huius stamen opusculi coeperim ordiri. Cur tamen aliorum iudicia formido, quae uestri solummodo censurae, si quid fefelli, obnoxia existo? uel cur nequeam deuitare conuicia, quae solummodo silentio studere debeo, ne si seriem pro sui uilitate nulli ostendendam uelim propalari, merito omnium succumbam reprehensioni? Vestro autem uestrique familiarissimi, cui hanc rusticitatem sanxistis praesentatum iri, scilicet archipraesulis Wilhelmi, iudicio, quoquomodo factum sit, aestimandum relinquo.