[0,0] GALLICANUS. ARGUMENTUM IN GALLICANUM. Conuersio Gallicani principis militiae, qui iturus ad bellum contra Scythas, sacratissimam uirginem Constantiam Constantini imperatoris filiam desponsauit, sed in conflictu praelii nimium coactatus, per Ioannem et Paulum primicerios Constantiae conuersus, ad baptisma conuolauit, caelibemque uitam elegit. Postea autem, iubente Iuliano Apostata, in exsilium missus martyrio est coronatus. Sed et Ioannes et Paulus eodem iubente clam occisi et in domo occulte sunt sepulti. Nec mora: percussoris filius a daemonio arreptus, patris commissum et martyrum confitendo meritum iuxta eorum sepulcra saluatus, una cum patre est baptizatus. [1,0] ACTUS PRIMUS. INTERLOCUTORES: CONSTANTINUS, GALLICANUS, CONSTANTIA, ARTEMIA, ATTICA, IOANNES, PAULUS, PRINCIPES. [1,1] SCENA I. {CONSTANTINUS} Taedet me, Gallicane, morarum, quia gentem, quam scis Scytharum Romanae solam resistere paci nostrisque temere praeceptis reluctari, bello protrahis lacessere, cum pro tui strenuitate id tibimet exercitii ad defensionem non ignores patriae seruari. {GALLICANUS} Tuis enim, o Auguste Constantine, obnixe manibus pedibusque semper insistens obsequiis, tuae Augustalis excellentiae uotis effectu conabar respondere operis, nec unquam me subtraxi faciendis. {CONSTANTINUS} Si opus est monitu? nam memoriae fixum teneo. Unde monui hortando potius quam arguendo, morem ut geras. {GALLICANUS} Idipsum etiam studebo nunc. {CONSTANTINUS} Gaudeo. {GALLICANUS} Nec amore uitae abduci potero quin peragam quae iubes. {CONSTANTINUS} Placet, tuique in me beneuolentiam laudo. {GALLICANUS} Sed summa implendae intentio seruitutis summam expetit recompensationem mercedis. {CONSTANTINUS} Nec iniuria. {GALLICANUS} Difficultas enim cuiuscunque laboris tolerabilius fertur, si haud incerta accipiendae spe mercedis releuatur. {CONSTANTINUS} Patet. {GALLICANUS} Unde ineundi praemium periculi mihi, quaeso, proponas in praesenti, quo impigre dimicans sudore non frangar certaminis, animatus spe retributionis. {CONSTANTINUS} Quod dignissimum omnique uidebatur senatui grauissimum [leg. gratissimum], nunquam tibi negabam aut negabo praemium, scilicet nostrae adeptionem familiaritatis, praecipuaeque inter palatinos dignitatis. {GALLICANUS} Fateor, sed id nunc haud molior. {CONSTANTINUS} Si aliud expetas, oportet proferas. {GALLICANUS} Imo aliud. {CONSTANTINUS} Quid? {GALLICANUS} Si praesumo dicere - - - {CONSTANTINUS} Et bene. {GALLICANUS} Irasceris. {CONSTANTINUS} Nullo modo. {GALLICANUS} Certe. {CONSTANTINUS} Non. {GALLICANUS} Moueberis indignatione. {CONSTANTINUS} Ne id uereare. {GALLICANUS} Dicam, iussisti; Constantiam tui natam amo. {CONSTANTINUS} Et merito. Decet ut herilem filiam honorabiliter ames et amabiliter honores. {GALLICANUS} Interrumpis dicenda. {CONSTANTINUS} Non interrumpo. {GALLICANUS} Ipsamque, si tua annuerit pietas, desponsare gestio. {CONSTANTINUS} Non leue appetit praemium, sed summum uobisque, o principes, ante insolitum. {GALLICANUS} Heu! heu! dedignatur; praesciui. Instate, quaeso, mecum precibus. {PRINCIPES} Decet tuam, imperator egregie, dignitatem, ut pro sui reuerentia hoc illi non abnuas. {CONSTANTINUS} Non abnuo quantum ad me; sed subtili primum inquisitione reor inuestigandum, an filia praebeat assensum. {PRINCIPES} Consequens est. {CONSTANTINUS} Ibo, ipsamque, si uelis, Gallicane, pro hac re appellabo. {GALLICANUS} Ac libens. [1,2] SCENA II. {CONSTANTIA} Dominus imperator adit nos solito tristior. Quid uelit uehementer admiror. {CONSTANTINUS} Huc ades, o filia Constantia, paucis te uolo. {CONSTANTIA} Adsum, domine mi; iube, quid uelis. {CONSTANTINUS} Anxietate cordis fatigor, grauique tristitia afficior. {CONSTANTIA} Ut te uenientem aspexi, tristitiam deprehendi, et licet causam ignorarem, conturbata pertimui. {CONSTANTINUS} Tui causa contristor. {CONSTANTIA} Mei? {CONSTANTINUS} Tui. {CONSTANTIA} Expaueo; quid est, domine mi? {CONSTANTINUS} Piget dicere, ne contristeris. {CONSTANTIA} Multo magis contristor, si non dixeris. {CONSTANTINUS} Gallicanus dux, cui frequens successus triumphorum primum inter principes dignitatis acquisiuit gradum, cuiusque ope saepissime indigemus ad defensionem patriae . . . . . {CONSTANTIA} Quid ille? {CONSTANTINUS} Desiderat te sponsam habitum ire. {CONSTANTIA} Me? {CONSTANTINUS} Te. {CONSTANTIA} Mallem mori. {CONSTANTINUS} Praesciui. {CONSTANTIA} Nec mirum, quia tuo consensu, tuo permissu, seruandam Deo uirginitatem deuoui. {CONSTANTINUS} Memini. {CONSTANTIA} Nullis enim suppliciis unquam potero compelli, quin inuiolatum custodiam sacramentum propositi. {CONSTANTINUS} Conuenit. Sed hinc coarctor nimium, quia si, quod debet fieri paterno more, te in proposito permansum ire consensero, haud leue damnum patiar in publica re. Si autem, quod absit, renitor, aeternis cruciandus poenis subiacebo. {CONSTANTIA} Si enim diuinum desperarem adesse auxilium, mihi quam maxime, mihi potissimum esset dolendum. {CONSTANTINUS} Verum. {CONSTANTIA} Nunc autem nullus relinquitur locus moestitiae, praesumenti de Domini pietate. {CONSTANTINUS} Quam bene dicis, mea Constantia! {CONSTANTIA} Si meum digneris captare consilium, praemonstrabo qualiter utrumque euadere possis damnum. {CONSTANTINUS} O utinam! {CONSTANTIA} Simula, prudenter peracta expeditione, ipsius uotis te satisfacturum esse; et ut meum concordari credat uelle, suade, quo suas interim filias Atticam ac {ARTEMIA}m, uelut pro solidandi pignore amoris, mecum mansum ire, meosque primicerios Ioannem et Paulum secum faciat iter arreptum ire. {CONSTANTINUS} Et quid, si uictor reuerteretur, mihi erit agendum? {CONSTANTIA} Reor Omnipatrem prius esse inuocandum, quo ab huiusmodi intentione Gallicani reuocet animum. {CONSTANTINUS} O filia, filia, quantum dulcedine tuae allocutionis amaritudinem dulcorasti moesti patris, adeo ut pro hac re nulla post haec mouear sollicitudine. {CONSTANTIA} Non est necesse. {CONSTANTINUS} Eam et Gallicanum laeta promissione circumueniam. {CONSTANTIA} Vade in pace, mi domine. [1,3] SCENA III. {GALLICANUS} Curiositate frangar, o principes, antequam, quid meus senior Augustus tandiu cum herili filia agat, experiar. {PRINCIPES} Suadet illi uelle quae desideras. {GALLICANUS} O utinam praeualeret suasio! {PAULUS} {PRINCIPES} Forsitan praeualebit. {GALLICANUS} Silete, quiescite, Augustus reuertitur, non ut abiit obscuro, sed uultu admodum sereno. {PRINCIPES} Bona fortuna. {GALLICANUS} Si enim, ut dicitur, speculum mentis est facies, serenitas faciei mansuetudinem forte designat eius animi. {PRINCIPES} Ita. [1,4] SCENA IV. {CONSTANTINUS} Gallicane! {GALLICANUS} Quid dixit? {PRINCIPES} Procede, procede, uocat te. {GALLICANUS} Dii propitii, fauete! {CONSTANTINUS} Perge securus, Gallicane, ad bellum. Reuersurus enim accipies, quod desideras, praemium. {GALLICANUS} Illudisne me? {CONSTANTINUS} Si illudo? {GALLICANUS} Me felicem, si unum scirem. {CONSTANTINUS} Quid unum? {GALLICANUS} Eius responsum. {CONSTANTINUS} Filiae? {GALLICANUS} Ipsius. {CONSTANTINUS} Iniusta satis ratio in hac re uerecundae uirginis responsum quaerere. Consequentia autem rerum monstrabit eius assensum. {GALLICANUS} Si hunc scirem, responsum flocci facerem. {CONSTANTINUS} Licet, experiare. {GALLICANUS} Exopto. {CONSTANTINUS} Sui primicerios Ioannem et Paulum tecum commoratum iri decreuit, usque in diem nuptiarum. {GALLICANUS} Quam ob causam? {CONSTANTINUS} Quo illorum ex confabulatione ipsius uitam, mores, consuetudinem, possis praenoscere. {GALLICANUS} Bonum consilium, mihique quam maxime placitum. {CONSTANTINUS} Scilicet tui filias secum uersa uice desiderat interim mansum ire, quatenus illarum per sodalitatem tibi fiat morigera. {GALLICANUS} Euax, Euax! Omnia meis respondent uotis. {CONSTANTINUS} Fac ut adducantur citius. {GALLICANUS} Statis, milites? Currite, abite, adducite filias ad obsequium suae dominae. [1,5] SCENA V. {MILITES} Adsunt illustres Gallicani natae, tuae familiaritati, hera Constantia, pro sui pulchritudinis, sapientiae et probitatis perspicuitate satis aptae. {CONSTANTIA} Placet. (Introducantur honorifice.) Amator uirginitatis et inspirator castitatis, Christe, qui me precibus martyris tuae Agnetis a lepra pariter corporis et ab errore eripiens gentilitatis, inuitasti ad uirgineum tui genitricis thalamum, in quo tu manifestus es uerus Deus, retro exordium natus a Deo Patre, idemque uerus homo ex matre natus in tempore, te ueram et coaeternam Patri sapientiam, per quam facta sunt omnia et cuius dispositione consistunt et moderantur uniuersa, suppliciter exoro ut Gallicanum, qui tui in me amorem subripiendo conatur exstinguere, post te trahendo ab iniusta intentione reuocare, suique filias digneris tibi assignare sponsas, et instilla cogitationibus earum tui amoris dulcedinem, quatenus exsecrantes carnale consortium peruenire mereantur ad sacrarum societatem uirginum. {ARTEMIA} Aue, Constantia, imperialis hera. {CONSTANTIA} Saluete, sorores, Attica et Artemia; state, state, ne procidatis, sed libate mihi osculum amoris. {ARTEMIA} Tuum ad obsequium, domina, alacri mente uenimus, tuae ditioni summa deuotione nos subiecimus, tantum, ut tua nobis abundet gratia. {CONSTANTIA} Unum Dominum habemus in coelis, cui debetur deuotio nostrae seruitutis, in cuius fide et dilectione condecet nos seruata corporis integritate unanimiter perseuerare, ut mereamur aulam coelestis patriae cum palma uirginitatis introire. {ARTEMIA} In nullo reluctamur, sed testes in omnibus praeceptis parere nitimur, praecipue in agnitione ueritatis et seruandae proposito uirginitatis. {CONSTANTIA} Congrua satis responsio, uestraque ingenuitate condigna, nec dubito quin diuinae inspiratione gratiae ad credendum estis peruentae. {ARTEMIA} Qui posset fieri ut seruientes idolis sanum saperemus, sine illustratione supernae pietatis? {CONSTANTIA} Stabilitas uestrae fidei spem mihi excitat de credulitate Gallicani. {ARTEMIA} Admoneatur tantum; haud dubium quin credat. {CONSTANTIA} Aduocentur Ioannes et Paulus. [1,6] SCENA VI. {IOANNES} Praesto sumus, hera, quos uocasti. {CONSTANTIA} Ite citi ad Gallicanum, et inhaerentes eius lateri suadete illi paulatim mysterium nostrae fidei, si forsan illum Deus dignetur per nos lucrari. {PAULUS} Deus det prouentum! Nos adhibemus frequentationes hortamentorum. [1,7] SCENA VII. {GALLICANUS} Opportune aduenitis, Ioannes et Paule; suspensis diu animis uestrum praestolabar aduentum. {IOANNES} Ut uocem iubentis domnae hausimus, tibi ab obsequendum conuolauimus. {GALLICANUS} Multo magis uestro quam aliorum delector obsequio. {PAULUS} Non immerito, nam uulgo dicitur: Qui dilectis obsequitur, et ipse sit dilectus. {GALLICANUS} Verum. {IOANNES} Dilectio mittentis herae reconciliatur nos familiaritati tuae. {GALLICANUS} Non nego. Conuenite, congregamini, tribuni et centuriones, omnesque mei iuris Milites. Adsunt Ioannes et Paulus, quorum detinebar absentia ne pergerem. {TRIBUNI} Praecede. (Collectim comitantur. ) {GALLICANUS} Capitolium et templa primum nobis intranda, numinaque deorum placanda sunt ritu sacrificiorum, quo prosperentur exitus pugnae. {TRIBUNI} Necesse. {IOANNES} Subtrahamus nos interim. {PAULUS} Decet. [1,8] SCENA VIII. {IOANNES} En, dux egreditur; ascendamus equos, offeramus nos obuiam. {PAULUS} Ac cito. {GALLICANUS} Unde uenitis! Ubi fuistis? {IOANNES} Strauimus sarcinulas, praemisimus, quo expediti tuum iter possimus comitari. {GALLICANUS} Placet. [1,9] SCENA IX. {GALLICANUS} O tribuni, proh Iupiter! aspicio innumerabilis exercitus legiones, uariis armorum instrumentis horribiles. {TRIBUNI} Hercle hostes! {GALLICANUS} Resistamus fortiter et congrediamur uiriliter. {TRIBUNI} Si est utilis nostri congressio cum tantis? {GALLICANUS} Et quid mauultis? {TRIBUNI} Submittere colla. {GALLICANUS} Nolit hoc Apollo! {TRIBUNI} Aedepol faciendum. En, undiquesecus circumdamur, uulneramur, perimimur. {GALLICANUS} Eh heu! quid erit, cum tribuni me spernunt, se tradunt? {IOANNES} Fac uotum Deo coeli te Christianum fieri, et uinces. {GALLICANUS} Voueo, et opere implebo. {HOSTES} Heus! rex Bradan, sperandae fortuna uictoriae illudit nos. En, destrae languescunt, uires fatiscunt; sed et inconstantia pectoris cogit nos discedere ab armis. {BRADAN} Quid dicam ignoro; ipsa quam toleratis me urget passio. Restat ut nos duci tradamus. {HOSTES} Alias non euademus. {BRADAN} Dux Gallicane, noli in nostri perniciem saeuire, sed parce et utere ut libet nostra seruitute. {GALLICANUS} Ne trepidetis, ne formidetis; sed datis obsidibus facite uos tributarios imperatoris et uiuite beate sub Romana pace. {BRADAN} Tuo arbitrio pendet quot qualesque accipere quantumque pondus soluendi census nobis uelis imponere. {GALLICANUS} Soluite procinctum, mei milites; nemo laedatur, nemo perimatur; amplectamur foederatos, quos publicos insectabamur inimicos. {IOANNES} Quanto magis ualet intenta precatio, quam humana praesumptio! {GALLICANUS} Verum. {PAULUS} Quam efficax his aderit superna miseratio, quos Deo commendat humilis deuotio! {GALLICANUS} Perspicuum. {IOANNES} Sed quod uouetur in perturbatione, soluendum est in tranquillitate. {GALLICANUS} Assentio; unde quantocius baptizari gestio, ac reliquum uitae in Dei obsequio uacare. {PAULUS} Iustum. [1,10] SCENA X. {GALLICANUS} Ecce, in introitu nostro proruunt Romani urbicolae, insignia laudum ferentes ex more. {IOANNES} Consequens est. {GALLICANUS} Sed nec nostrae, nec deorum fortitudini titulus debetur triumphi. {PAULUS} Nullo modo, sed uero Deo. {GALLICANUS} Unde templa arbitror transeunda. {IOANNES} Recte arbitraris. GALLICANUS Et limina apostolorum supplici confessione esse intranda. {PAULUS} O te tali opinione felicem! Nunc testaris te uerum Christicolam. [1,11] SCENA XI. {CONSTANTINUS} Admiror, o milites, cur Gallicanus tandiu se subtrahat nostris conspectibus {MILITES} Ut urbem intrauit, gressum ad domum sancti Petri concite tetendit, terratenusque prostratus pro recepta uictoria grater impendit Altithrono. {CONSTANTINUS} Gallicanus? {MILITES} Ipse. {CONSTANTINUS} Incredibile. {MILITES} En, accedit; ipsum potes sciscitari. [1,12] SCENA XII. {CONSTANTINUS} Diu te, Gallicane, sustinui, ut modum exitumque experirer praelii. {GALLICANUS} Dicam digestim. {CONSTANTINUS} Hoc interim parui pendo, quo edisseras quod magis exopto. {GALLICANUS} Quid est? {CONSTANTINUS} Cur iturus deorum templa et reuertens intrares apostolorum tecta. {GALLICANUS} Rogas? {CONSTANTINUS} Curiose. {GALLICANUS} Expono. {CONSTANTINUS} Exopto. {GALLICANUS} Fateor, sacratissime imperator, iturus, ut obiecisti, sacella intraui, meque daemoniis et diis supplex commisi. {CONSTANTINUS} Hoc Romanis antiquitus fuit in more. {GALLICANUS} Mala consuetudo. {CONSTANTINUS} Pessima. {GALLICANUS} Quo pacto tribuni cum suis legionibus aduenere, meque euntem undiquesecus sepsere. {CONSTANTINUS} Pomposo admodum apparatu egrediebaris. {GALLICANUS} Promouimus, hostes impegimus, commisimus, uicti sumus. {CONSTANTINUS} Romani uicti! {GALLICANUS} Penitus. {CONSTANTINUS} O res dira omnibusque saeclis inaudita! {GALLICANUS} Ego quidem nefanda sacrificia iteraui, nec aderant qui adiuuarent dii; sed inualescente congressione plurimi ex nostris interiere. {CONSTANTINUS} Confundor audiendo. {GALLICANUS} Tandem tribuni me spreuerunt, se tradiderunt. {CONSTANTINUS} Hostibus? {GALLICANUS} Ipsis. {CONSTANTINUS} Ah! quid fecisti? {GALLICANUS} Quid possem facere, nisi fugam captare? {CONSTANTINUS} Non. {GALLICANUS} Etiam. {CONSTANTINUS} Quantis tunc angustiis urgebatur constantia tui pectoris! {GALLICANUS} Maximis. {CONSTANTINUS} Et quomodo euasisti? {GALLICANUS} Mei familiares socii Ioannes et Paulus suaserunt mihi uotum fecisse Creatori. {CONSTANTINUS} Salubre. {GALLICANUS} Experiebar. Ut os ad uouendum aperui, coeleste iuuamen sensi. {CONSTANTINUS} Quo pacto? {GALLICANUS} Apparuit mihi iuuenis procerae magnitudinis crucem ferens in humeris, et praecepit ut stricto mucrone illum sequerer. {CONSTANTINUS} Quisquis ille erat, coelitus missus fuerat. {GALLICANUS} Comprobaui; nec mora, astiterunt mihi a dextra laeuaque milites armati, quorum uultum minime agnoui, promittentes auxilium sui. {CONSTANTINUS} Coelestis militia. {GALLICANUS} Non ambigo. At ubi sequens praecedentem secutus inter medias hostium ingrederer acies, perueni ad regem eorum, nomine Bradan, qui mox incredibili metu correptus, pedibusque meis prouolutus, se cum suis subdidit, professus censum principi Romani orbis finetenus soluendum. {CONSTANTINUS} Grates prosperitatis auctori, qui in se sperantes non patitur confundi. {GALLICANUS} Experimento didici. {CONSTANTINUS} Vellem experiri quid deinde profugi actitarent tribuni. {GALLICANUS} Maturabant reconciliari. {CONSTANTINUS} Recepistin' gratis? {GALLICANUS} Ego illos gratis, qui me periclis, qui se inimicis? haud ita. {CONSTANTINUS} Et qui? {GALLICANUS} Proposui promerendae gratiae pretium. {CONSTANTINUS} Quale? {GALLICANUS} Videlicet sectam Christicolarum, quam qui elegerit, gratiam susciperet priorem honoremque ampliorem; qui uero spreuerit, gratia simul priuaretur et militia. {CONSTANTINUS} Recta propositio, tuaque auctoritate condigna. {GALLICANUS} Ego quidem, baptismate imbutus, totum me Deo subiugaui, in tantum, ut tuae quam prae omnibus dilexi abrenunciarem filiae, quo abstinens coniugii placerem Virginis proli. {CONSTANTINUS} Accede propius, ut irruam in tuos amplexus. Nunc quidem, nunc cogor tibi detegere quod ad tempus studebam uelare. {GALLICANUS} Quid? {CONSTANTINUS} Id uidelicet, quod mea tuaeque natae eidem quam elegisti student religioni. {GALLICANUS} Gaudeo. {CONSTANTINUS} Tantoque seruandae uirginitatis flagrant amore, ut nec minis nec blandimentis reuocari possint ab intentione. {GALLICANUS} Perseuerent, exopto. {CONSTANTINUS} Introeamus in palatium, ubi ipsae commorantur. {GALLICANUS} Praecede, sequar. {CONSTANTINUS} Ecce, occurrunt cum Augusta Helena mei genitrice gloriosa, omnibusque lacrymae fluunt prae gaudio. [1,13] SCENA XIII. {GALLICANUS} Viuite feliciter, o sanctae uirgines, perseuerantes in Dei timore, decusque uirginitatis inuiolatum seruate, quo dignae inueniamini amplexibus Regis aeterni. {CONSTANTIA} Eo liberius seruabimus, quo te non contra luctari sentimus. {GALLICANUS} Non contra luctor, non renitor, non prohibeo; sed uestris in hoc uotis libens concedo in tantum, ut nec te, o mea Constantia, quam haud segniter emi uitae pretio, aliud quam coepisti uelle cogam. {CONSTANTIA} Haec mutatio dextrae Excelsi. {GALLICANUS} Si in melius mutatus non essem, tuae promissioni assensum non praeberem. {CONSTANTIA} Amicus pudicitiae uirginalis et fautor totius bonae uoluntatis, qui te ab iniusta intentione reuocauit, meamque uirginitatem sibi signauit, dignetur nos pro corporali discidio quandoque associatum ire in aeterno gaudio. {GALLICANUS} Fiat, fiat! {CONSTANTINUS} Cum uinculum Christi amoris in unius nos societate coniungat religionis, decet ut, quasi gener Augustorum, honorifice nobiscum habites intra palatium. {GALLICANUS} Nulla magis est uitanda tentatio, quam oculorum concupiscentia. {CONSTANTINUS} Refragari nequeo. {GALLICANUS} Unde non expedit me frequentius uirginem intueri, quam prae parentibus, prae uita, prae anima, a me scis amari. {CONSTANTINUS} Ut libet. {GALLICANUS} Ecce, habes quadruplicatum exercitum Christo fauente et me laborante, patere ut nunc militem imperatori, cuius iuuamine uici, et cui debeo quidquid feliciter uixi. {CONSTANTINUS} Ipsum decet laus et iubilatio, ipsi debet famulari omnis creatura. {GALLICANUS} Sed illi potissimum, quis in necessitate largius praestat auxilium. {CONSTANTINUS} Ut asseris. {GALLICANUS} Partem possessionis, quae ad filias pertinet, excipio, partemque ad susceptionem peregrinorum mihi reseruo. De reliquo proprios seruos libertate donatos ditari, pauperumque necessitates uolo sustentari. {CONSTANTINUS} Prudenter possessa disponis, nec expers fles aeternae retributionis. {GALLICANUS} Me ipsum etiam sancto uiro Hilariano in urbe ostendi indiuiduum sodalem ardeo associatum iri quo ibidem reliquum uitae in Dei laude pauperumque uacem susceptione. {CONSTANTINUS} Simplex Esse, cui semper est posse, sinat tui esse prosperis successionibus iuxta sui uelle uigere, et perducat te ad gaudia aeternitatis, qui regnat et gloriatur in unitate Trinitatis. {GALLICANUS} Amen.