[0] CARMEN SAECULARE. 1 Phoebe siluarumque potens Diana, lucidum caeli decus, o colendi semper et culti, date quae precamur tempore sacro, 5 quo Sibyllini monuere uersus uirgines lectas puerosque castos dis, quibus septem placuere colles, dicere carmen. alme Sol, curru nitido diem qui 10 promis et celas aliusque et idem nasceris, possis nihil urbe Roma uisere maius. Rite maturos aperire partus lenis, Ilithyia, tuere matres, 15 siue tu Lucina probas uocari seu Genitalis: diua, producas subolem patrumque prosperes decreta super iugandis feminis prolisque nouae feraci 20 lege marita, certus undenos deciens per annos orbis ut cantus referatque ludos ter die claro totiensque grata nocte frequentis. 25 Vosque, ueraces cecinisse Parcae, quod semel dictum est stabilisque rerum terminus seruet, bona iam peractis iungite fata. fertilis frugum pecorisque Tellus 30 spicea donet Cererem corona; nutriant fetus et aquae salubres et Iouis aurae. condito mitis placidusque telo supplices audi pueros, Apollo; 35 siderum regina bicornis, audi, Luna, puellas. Roma si uestrum est opus Iliaeque litus Etruscum tenuere turmae, iussa pars mutare lares et urbem 40 sospite cursu, cui per ardentem sine fraude Troiam castus Aeneas patriae superstes liberum muniuit iter, daturus plura relictis: 45 di, probos mores docili iuuentae, di, senectuti placidae quietem, Romulae genti date remque prolemque et decus omne. Quaeque uos bobus ueneratur albis 50 clarus Anchisae Venerisque sanguis, impetret, bellante prior, iacentem lenis in hostem. iam mari terraque manus potentis Medus Albanasque timet securis, 55 iam Scythae responsa petunt, superbi nuper et Indi. iam Fides et Pax et Honos Pudorque priscus et neglecta redire Virtus audet adparetque beata pleno 60 Copia cornu. Augur et fulgente decorus arcu Phoebus acceptusque nouem Camenis, qui salutari leuat arte fessos corporis artus, 65 si Palatinas uidet aequos aras, remque Romanam Latiumque felix alterum in lustrum meliusque semper prorogat aeuum, quaeque Auentinum tenet Algidumque, 70 quindecim Diana preces uirorum curat et uotis puerorum amicas adplicat auris. Haec Iouem sentire deosque cunctos spem bonam certamque domum reporto, 75 doctus et Phoebi chorus et Dianae dicere laudes.