[1] Humano capiti ceruicem pictor equinam iungere si uelit et uarias inducere plumas undique collatis membris, ut turpiter atrum desinat in piscem mulier formosa superne, 5 spectatum admissi, risum teneatis, amici? Credite, Pisones, isti tabulae fore librum persimilem, cuius, uelut aegri somnia, uanae fingentur species, ut nec pes nec caput uni reddatur formae. "Pictoribus atque poetis [10] quidlibet audendi semper fuit aequa potestas." Scimus, et hanc ueniam petimusque damusque uicissim, sed non ut placidis coeant immitia, non ut serpentes auibus geminentur, tigribus agni. Inceptis grauibus plerumque et magna professis 15 purpureus, late qui splendeat, unus et alter adsuitur pannus, cum lucus et ara Dianae et properantis aquae per amoenos ambitus agros aut flumen Rhenum aut pluuius describitur arcus; sed nunc non erat his locus. Et fortasse cupressum [20] scis simulare; quid hoc, si fractis enatat exspes nauibus, aere dato qui pingitur? Amphora coepit institui; currente rota cur urceus exit? Denique sit quod uis, simplex dumtaxat et unum. Maxima pars uatum, pater et iuuenes patre digni, 25 decipimur specie recti. Breuis esse laboro, obscurus fio; sectantem leuia nerui deficiunt animique; professus grandia turget; serpit humi tutus nimium timidusque procellae; qui uariare cupit rem prodigialiter unam, [30] delphinum siluis adpingit, fluctibus aprum. In uitium ducit culpae fuga, si caret arte. Aemilium circa ludum faber imus et unguis exprimet et mollis imitabitur aere capillos, infelix operis summa, quia ponere totum 35 nesciet. Hunc ego me, siquid componere curem, non magis esse uelim quam naso uiuere prauo spectandum nigris oculis nigroque capillo. Sumite materiam uestris, qui scribitis, aequam uiribus et uersate diu quid ferre recusent, [40] quid ualeant umeri. Cui lecta potenter erit res, nec facundia deseret hunc, nec lucidus ordo. Ordinis haec uirtus erit et uenus, aut ego fallor, ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici, pleraque differat et praesens in tempus omittat, 45 hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor. In uerbis etiam tenuis cautusque serendis dixeris egregie, notum si callida uerbum reddiderit iunctura nouum. Si forte necesse est indiciis monstrare recentibus abdita rerum, et [50] fingere cinctutis non exaudita Cethegis continget dabiturque licentia sumpta pudenter, et noua fictaque nuper habebunt uerba fidem, si Graeco fonte cadent parce detorta. Quid autem Caecilio Plautoque dabit Romanus, ademptum 55 Vergilio Varioque? Ego cur, adquirere pauca si possum, inuideor, cum lingua Catonis et Enni sermonem patrium ditauerit et noua rerum nomina protulerit? Licuit semperque licebit signatum praesente nota producere nomen. [60] Vt siluae foliis pronos mutantur in annos, prima cadunt, ita uerborum uetus interit aetas, et iuuenum ritu florent modo nata uigentque. Debemur morti nos nostraque. Siue receptus terra Neptunus classes Aquilonibus arcet, 65 regis opus, sterilisue diu palus aptaque remis uicinas urbes alit et graue sentit aratrum, seu cursum mutauit iniquom frugibus amnis, doctus iter melius, mortalia facta peribunt, nedum sermonem stet honos et gratia uiuax. [70] Multa renascentur quae iam cecidere, cadentque quae nunc sunt in honore uocabula, si uolet usus, quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi. Res gestae regumque ducumque et tristia bella quo scribi possent numero, monstrauit Homerus. 75 Versibus impariter iunctis querimonia primum, post etiam inclusa est uoti sententia compos; quis tamen exiguos elegos emiserit auctor, grammatici certant et adhuc sub iudice lis est. Archilochum proprio rabies armauit iambo; [80] hunc socci cepere pedem grandesque coturni, alternis aptum sermonibus et popularis uincentem strepitus et natum rebus agendis. Musa dedit fidibus diuos puerosque deorum et pugilem uictorem et equom certamine primum 85 et iuuenum curas et libera uina referre. Discriptas seruare uices operumque colores cur ego, si nequeo ignoroque, poeta salutor? Cur nescire pudens praue quam discere malo? Versibus exponi tragicis res comica non uult; [90] indignatur item priuatis ac prope socco dignis carminibus narrari cena Thyestae. Singula quaeque locum teneant sortita decentem. Interdum tamen et uocem comoedia tollit, iratusque Chremes tumido delitigat ore; 95 et tragicus plerumque dolet sermone pedestri Telephus et Peleus, cum pauper et exul uterque proicit ampullas et sesquipedalia uerba, si curat cor spectantis tetigisse querella. Non satis est pulchra esse poemata; dulcia sunto [100] et, quocumque uolent, animum auditoris agunto. Vt ridentibus adrident, ita flentibus adsunt humani uoltus; si uis me flere, dolendum est primum ipsi tibi; tum tua me infortunia laedent, Telephe uel Peleu; male si mandata loqueris, 105 aut dormitabo aut ridebo. Tristia maestum uoltum uerba decent, iratum plena minarum, ludentem lasciua, seuerum seria dictu. Format enim natura prius non intus ad omnem fortunarum habitum; iuuat aut impellit ad iram, [110] aut ad humum maerore graui deducit et angit; post effert animi motus interprete lingua. Si dicentis erunt fortunis absona dicta, Romani tollent equites peditesque cachinnum. Intererit multum, diuosne loquatur an heros, 115 maturusne senex an adhuc florente iuuenta feruidus, et matrona potens an sedula nutrix, mercatorne uagus cultorne uirentis agelli, Colchus an Assyrius, Thebis nutritus an Argis. Aut famam sequere aut sibi conuenientia finge [120] scriptor. Honoratum si forte reponis Achillem, impiger, iracundus, inexorabilis, acer iura neget sibi nata, nihil non arroget armis. Sit Medea ferox inuictaque, flebilis Ino, perfidus Ixion, Io uaga, tristis Orestes. 125 Siquid inexpertum scaenae committis et audes personam formare nouam, seruetur ad imum qualis ab incepto processerit et sibi constet. Difficile est proprie communia dicere, tuque rectius Iliacum carmen deducis in actus [130] quam si proferres ignota indictaque primus. Publica materies priuati iuris erit, si non circa uilem patulumque moraberis orbem, nec uerbo uerbum curabis reddere fidus interpres nec desilies imitator in artum, 135 unde pedem proferre pudor uetet aut operis lex. Nec sic incipies, ut scriptor cyclicus olim: "Fortunam Priami cantabo et nobile bellum". Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu? Parturient montes, nascetur ridiculus mus. [140] Quanto rectius hic, qui nil molitur inepte: "Dic mihi, Musa, uirum, captae post tempora Troiae qui mores hominum multorum uidit et urbes". Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat, 145 Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Charybdim. Nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri, nec gemino bellum Troianum orditur ab ouo; semper ad euentum festinat et in medias res non secus ac notas auditorem rapit, et quae [150] desperat tractata nitescere posse relinquit, atque ita mentitur, sic ueris falsa remiscet, primo ne medium, medio ne discrepet imum. Tu quid ego et populus mecum desideret audi, si plosoris eges aulaea manentis et usque 155 sessuri donec cantor. "Vos plaudite" dicat. Aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores, mobilibusque decor naturis dandus et annis. Reddere qui uoces iam scit puer et pede certo signat humum, gestit paribus conludere et iram [160] colligit ac ponit temere et mutatur in horas. inberbus iuuenis tandem custode remoto gaudet equis canibusque et aprici gramine Campi, cereus in uitium flecti, monitoribus asper, utilium tardus prouisor, prodigus aeris, 165 sublimis cupidusque et amata relinquere pernix. Conuersis studiis aetas animusque uirilis quaerit opes et amicitias, inseruit honori, commisisse cauet quod mox mutare laboret. Multa senem circumueniunt incommoda, uel quod [170] quaerit et inuentis miser abstinet ac timet uti, uel quod res omnis timide gelideque ministrat, dilator, spe longus, iners auidusque futuri, difficilis, querulus, laudator temporis acti se puero, castigator censorque minorum. 175 Multa ferunt anni uenientes commoda secum, multa recedentes adimunt. Ne forte seniles mandentur iuueni partes pueroque uiriles; semper in adiunctis aeuoque morabitur aptis. Aut agitur res in scaenis aut acta refertur. [180] Segnius inritant animos demissa per aurem quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae ipse sibi tradit spectator; non tamen intus digna geri promes in scaenam multaque tolles ex oculis, quae mox narret facundia praesens. 185 Ne pueros coram populo Medea trucidet, aut humana palam coquat exta nefarius Atreus, aut in auem Procne uertatur, Cadmus in anguem. Quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi. Neue minor neu sit quinto productior actu [190] fabula, quae posci uolt et spectanda reponi; nec deus intersit, nisi dignus uindice nodus inciderit; nec quarta loqui persona laboret. Actoris partis chorus officiumque uirile defendat, neu quid medios intercinat actus, 195 quod non proposito conducat et haereat apte. Ille bonis faueatque et consilietur amice et regat iratos et amet peccare timentis; ille dapes laudet mensae breuis, ille salubrem iustitiam legesque et apertis otia portis; [200] ille tegat commissa deosque precetur et oret, ut redeat miseris, abeat Fortuna superbis. Tibia non, ut nunc, orichalco uincta tubaeque aemula, sed tenuis simplexque foramine pauco adspirare et adesse choris erat utilis atque 205 nondum spissa nimis complere sedilia flatu, quo sane populus numerabilis, utpote paruos, et frugi castusque uerecundusque coibat. Postquam coepit agros extendere uictor et urbes latior amplecti murus uinoque diurno [210] placari Genius festis impune diebus, accessit numerisque modisque licentia maior. Indoctus quid enim saperet liberque laborum rusticus urbano confusus, turpis honesto? Sic priscae motumque et luxuriem addidit arti 215 tibicen traxitque uagus per pulpita uestem; sic etiam fidibus uoces creuere seueris et tulit eloquium insolitum facundia praeceps, utiliumque sagax rerum et diuina futuri sortilegis non discrepuit sententia Delphis. [220] Carmine qui tragico uilem certauit ob hircum, mox etiam agrestis Satyros nudauit et asper incolumi grauitate iocum temptauit eo quod inlecebris erat et grata nouitate morandus spectator functusque sacris et potus et exlex. 225 Verum ita risores, ita commendare dicacis conueniet Satyros, ita uertere seria ludo, ne quicumque deus, quicumque adhibebitur heros, regali conspectus in auro nuper et ostro, migret in obscuras humili sermone tabernas, [230] aut, dum uitat humum, nubes et inania captet. Effutire leuis indigna tragoedia uersus, ut festis matrona moueri iussa diebus, intererit Satyris paulum pudibunda proteruis. Non ego inornata et dominantia nomina solum 235 uerbaque, Pisones, Satyrorum scriptor amabo, nec sic enitar tragico diferre colori ut nihil intersit Dauusne loquatur et audax Pythias, emuncto lucrata Simone talentum, an custos famulusque dei Silenus alumni. [240] Ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quiuis speret idem, sudet multum frustraque laboret ausus idem; tantum series iuncturaque pollet, tantum de medio sumptis accedit honoris. Siluis deducti caueant me iudice Fauni 245 ne, uelut innati triuiis ac paene forenses, aut nimium teneris iuuenentur uersibus unquam aut inmunda crepent ignominiosaque dicta; offenduntur enim quibus est equos et pater et res, nec, siquid fricti ciceris probat et nucis emptor, [250] aequis accipiunt animis donantue corona. Syllaba longa breui subiecta uocatur iambus, pes citus; unde etiam trimetris adcrescere iussit nomen iambeis, cum senos redderet ictus, primus ad extremum similis sibi; non ita pridem, 255 tardior ut paulo grauiorque ueniret ad auris, spondeos stabilis in iura paterna recepit commodus et patiens, non ut de sede secunda cederet aut quarta socialiter. Hic et in Acci nobilibus trimetris adparet rarus, et Enni [260] in scaenam missos cum magno pondere uersus aut operae celeris nimium curaque carentis aut ignoratae premit artis crimine turpi. Non quiuis uidet inmodulata poemata iudex, et data Romanis uenia est indigna poetis. 265 Idcircone uager scribamque licenter? An omnis uisuros peccata putem mea, tutus et intra spem ueniae cautus? Vitaui denique culpam, non laudem merui. Vos exemplaria Graeca nocturna uersate manu, uersate diurna. [270] At uestri proaui Plautinos et numeros et laudauere sales, nimium patienter utrumque, ne dicam stulte, mirati, si modo ego et uos scimus inurbanum lepido seponere dicto legitimumque sonum digitis callemus et aure. 275 Ignotum tragicae genus inuenisse Camenae dicitur et plaustris uexisse poemata Thespis quae canerent agerentque peruncti faecibus ora. Post hunc personae pallaeque repertor honestae Aeschylus et modicis instrauit pulpita tignis [280] et docuit magnumque loqui nitique coturno. Successit uetus his comoedia, non sine multa laude; sed in uitium libertas excidit et uim dignam lege regi; lex est accepta chorusque turpiter obticuit sublato iure nocendi. 285 Nil intemptatum nostri liquere poetae, nec minimum meruere decus uestigia Graeca ausi deserere et celebrare domestica facta, uel qui praetextas uel qui docuere togatas. Nec uirtute foret clarisue potentius armis [290] quam lingua Latium, si non offenderet unum quemque poetarum limae labor et mora. Vos, o Pompilius sanguis, carmen reprehendite quod non multa dies et multa litura coercuit atque praesectum deciens non castigauit ad unguem. 295 Ingenium misera quia fortunatius arte credit et excludit sanos Helicone poetas Democritus, bona pars non unguis ponere curat, non barbam, secreta petit loca, balnea uitat; nanciscetur enim pretium nomenque poetae, [300] si tribus Anticyris caput insanabile nunquam tonsori Licino commiserit. O ego laeuus qui purgor bilem sub uerni temporis horam! Non alius faceret meliora poemata; uerum nil tanti est. Ergo fungar uice cotis, acutum 305 reddere quae ferrum ualet exsors ipsa secandi; munus et officium, nil scribens ipse, docebo, unde parentur opes, quid alat formetque poetam, quid deceat, quid non, quo uirtus, quo ferat error. Scribendi recte sapere est et principium et fons. [310] Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae, uerbaque prouisam rem non inuita sequentur. Qui didicit, patriae quid debeat et quid amicis, quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes, quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae 315 partes in bellum missi ducis, ille profecto reddere personae scit conuenientia cuique. Respicere exemplar uitae morumque iubebo doctum imitatorem et uiuas hinc ducere uoces. Interdum speciosa locis morataque recte [320] fabula nullius ueneris, sine pondere et arte, ualdius oblectat populum meliusque moratur quam uersus inopes rerum nugaeque canorae. Grais ingenium, Grais dedit ore rotundo Musa loqui, praeter laudem nullius auaris; 325 Romani pueri longis rationibus assem discunt in partis centum diducere. "Dicat filius Albini: si de quincunce remota est uncia, quid superat? --- Poteras dixisse. --- Triens. --- Eu! Rem poteris seruare tuam. Redit uncia, quid fit?" [330] Semis. An, haec animos aerugo et cura peculi cum semel imbuerit, speramus carmina fingi posse linenda cedro et leui seruanda cupresso? Aut prodesse uolunt aut delectare poetae aut simul et iucunda et idonea dicere uitae. 335 Quicquid praecipies, esto breuis, ut cito dicta percipiant animi dociles teneantque fideles. Omne superuacuum pleno de pectore manat. Ficta uoluptatis causa sint proxima ueris, ne quodcumque uolet poscat sibi fabula credi, [340] neu pransae Lamiae uiuum puerum extrahat aluo. Centuriae seniorum agitant expertia frugis, celsi praetereunt austera poemata Ramnes. Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci, lectorem delectando pariterque monendo; 345 hic meret aera liber Sosiis, hic et mare transit et longum noto scriptori prorogat aeuum. Sunt delicta tamen quibus ignouisse uelimus; nam neque chorda sonum reddit quem uolt manus et mens, poscentique grauem persaepe remittit acutum, [350] nec semper feriet quodcumque minabitur arcus. Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis offendar maculis, quas aut incuria fudit, aut humana parum cauit natura. Quid ergo est? Vt scriptor si peccat idem librarius usque, 355 quamuis est monitus, uenia caret, et Citharoedus ridetur, chorda qui semper oberrat eadem, sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille, quem bis terque bonum cum risu miror; et idem indignor quandoque bonus dormitat Homerus; [360] uerum operi longo fas est obrepere somnum. Vt pictura poesis; erit quae, si propius stes, te capiat magis, et quaedam, si longius abstes; haec amat obscurum, uolet haec sub luce uideri, iudicis argutum quae non formidat acumen; 365 haec placuit semel, haec deciens repetita placebit. O maior iuuenum, quamuis et uoce paterna fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum tolle memor, certis medium et tolerabile rebus recte concedi; consultus iuris et actor [370] causarum mediocris abest uirtute diserti Messallae nec scit quantum Cascellius Aulus, sed tamen in pretio est; mediocribus esse poetis non homines, non di, non concessere columnae. Vt gratas inter mensas symphonia discors 375 et crassum unguentum et Sardo cum melle papauer offendunt, poterat duci quia cena sine istis, sic animis natum inuentumque poema iuuandis, si paulum summo decessit, uergit ad imum. Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis, [380] indoctusque pilae disciue trochiue quiescit, ne spissae risum tollant impune coronae; qui nescit, uersus tamen audet fingere. Quidni? Liber et ingenuus, praesertim census equestrem summam nummorum uitioque remotus ab omni. 385 Tu nihil inuita dices faciesue Minerua; id tibi iudicium est, ea mens. Siquid tamen olim scripseris, in Maeci descendat iudicis auris et patris et nostras, nonumque prematur in annum membranis intus positis; delere licebit [390] quod non edideris; nescit uox missa reuerti. Siluestris homines sacer interpresque deorum caedibus et uictu foedo deterruit Orpheus, dictus ob hoc lenire tigris rabidosque leones; dictus et Amphion, Thebanae conditor urbis, 395 saxa mouere sono testudinis et prece blanda ducere quo uellet. Fuit haec sapientia quondam, publica priuatis secernere, sacra profanis, concubitu prohibere uago, dare iura maritis, oppida moliri, leges incidere ligno. [400] Sic honor et nomen diuinis uatibus atque carminibus uenit. Post hos insignis Homerus Tyrtaeusque mares animos in Martia bella uersibus exacuit, dictae per carmina sortes, et uitae monstrata uia est et gratia regum 405 Pieriis temptata modis ludusque repertus et longorum operum finis: ne forte pudori sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo. Natura fieret laudabile carmen an arte, quaesitum est; ego nec studium sine diuite uena [410] nec rude quid prosit uideo ingenium; alterius sic altera poscit opem res et coniurat amice. Qui studet optatam cursu contingere metam, multa tulit fecitque puer, sudauit et alsit, abstinuit uenere et uino; qui Pythia cantat 415 tibicen, didicit prius extimuitque magistrum. Nunc satis est dixisse: "Ego mira poemata pango; occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est et, quod non didici, sane nescire fateri." Vt praeco, ad merces turbam qui cogit emendas, [420] adsentatores iubet ad lucrum ire poeta diues agris, diues positis in fenore nummis. Si uero est unctum qui recte ponere possit et spondere leui pro paupere et eripere atris litibus implicitum, mirabor si sciet inter 425 noscere mendacem uerumque beatus amicum. Tu seu donaris seu quid donare uoles cui, nolito ad uersus tibi factos ducere plenum laetitiae; clamabit enim: "Pulchre, bene, recte", pallescet super his, etiam stillabit amicis [430] ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram. Vt qui conducti plorant in funere dicunt et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic derisor uero plus laudatore mouetur. Reges dicuntur multis urgere culillis 435 et torquere mero, quem perspexisse laborent an sit amicitia dignus; si carmina condes, numquam te fallent animi sub uolpe latentes. Quintilio siquid recitares: "Corrige, sodes, hoc" aiebat "et hoc"; melius te posse negares, [440] bis terque expertum frustra; delere iubebat et male tornatos incudi reddere uersus. Si defendere delictum quam uertere malles, nullum ultra uerbum aut operam insumebat inanem, quin sine riuali teque et tua solus amares. 445 Vir bonus et prudens uersus reprehendet inertis, culpabit duros, incomptis adlinet atrum transuorso calamo signum, ambitiosa recidet ornamenta, parum claris lucem dare coget, arguet ambigue dictum, mutanda notabit, [450] fiet Aristarchus, nec dicet: "Cur ego amicum offendam in nugis?" Hae nugae seria ducent in mala derisum semel exceptumque sinistre. Vt mala quem scabies aut morbus regius urget aut fanaticus error et iracunda Diana, 455 uesanum tetigisse timent fugiuntque poetam, qui sapiunt; agitant pueri incautique sequuntur. Hic dum sublimis uersus ructatur et errat, si ueluti merulis intentus decidit auceps in puteum foueamue, licet "succurrite" longum [460] clamet "Io ciues", non sit qui tollere curet. Si curet quis opem ferre et demittere funem, "qui scis an prudens huc se deiecerit atque seruari nolit?" dicam, Siculique poetae narrabo interitum. Deus inmortalis haberi 465 dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam insiluit. Sit ius liceatque perire poetis; inuitum qui seruat, idem facit occidenti. Nec semel hoc fecit nec, si retractus erit, iam fiet homo et ponet famosae mortis amorem. [470] Nec satis apparet cur uersus factitet, utrum minxerit in patrios cineres, an triste bidental mouerit incestus; certe furit, ac uelut ursus, obiectos caueae ualuit si frangere clatros, indoctum doctumque fugat recitator acerbus; 475 quem uero arripuit, tenet occiditque legendo, non missura cutem nisi plena cruoris hirudo.