µ00 Epistula ad Abaelardum I domino suo, immo patri; coniugi suo, immo fratri; ancilla sua, immo filia; ipsius uxor, immo soror, Abaelardo Heloisa. missam ad amicum pro consolatione epistulam, dilectissime, uestram ad me forte quidam nuper attulit. quam ex ipsa statim tituli fronte uestram esse considerans, tanto ardentius eam cepi legere quanto scriptorem ipsum carius amplector, ut cuius rem perdidi uerbis saltem tanquam eius quadam imagine recreer. erant, memini, huius epistulae fere omnia felle et absinthio plena, quae scilicet nostrae conuersionis miserabilem historiam et tuas, unice, cruces assiduas referebant. compleuisti re uera in epistula illa quod in exordio eius amico promisisti, ut uidelicet in comparatione tuarum suas molestias nullas uel paruas reputaret; ubi quidem expositis prius magistrorum tuorum in te persecutionibus, deinde in corpus tuum summae proditionis iniuria, ad condiscipulorum quoque tuorum Alberici uidelicet Remensis et Lotulfi Lombardi exsecrabilem inuidiam et infestationem nimiam stilum contulisti. quorum quidem suggestionibus quid de glorioso illo theologiae tuae opere, quid de te ipso quasi in carcere damnato actum sit non praetermisisti. inde ad abbatis tui fratrumque falsorum machinationem accessisti et detractiones illas tibi grauissimas duorum illorum pseudoapostolorum a praedictis aemulis in te commotas, atque ad scandalum plerisque subhortum de nomine Paracliti oratorio praeter consuetudinem imposito. Denique ad intolerabiles illas et adhuc continuas in te persecutiones crudelissimi scilicet illius exactoris et pessimorum, quos filios nominas, monachorum profectus, miserabilem historiam comsummasti. quae cum siccis oculis neminem uel legere uel audire posse aestimem, tanto dolores meos amplius renouarunt quanto diligentius singula expresserunt, et eo magis auxerunt quo in te adhuc pericula crescere retulisti; ut omnes pariter de uita tua desperare cogamur, et cottidie ultimos illos de nece tua rumores trepidantia nostra corda et palpitantia pectora expectent. per ipsum itaque qui te sibi adhuc quoquo modo protegit Christum obsecramus, quatinus ancillulas ipsius et tuas crebris litteris de his in quibus adhuc auctuas naufragiis certificare digneris, ut nos saltem, quae tibi sole remansimus, doloris uel gaudii participes habeas. solent etenim dolenti nonnullam afferre consolationem qui condolent, et quodlibet onus pluribus impositum leuius sustinetur siue defertur. quod si paululum haec tempestas quieuerit, tanto amplius maturandae sunt litterae quanto sunt iocundiores futurae. de quibuscunque autem nobis scribas non paruum nobis remedium conferes, hoc saltem uno quod te nostri memorem esse monstrabis. quam iocundae uero sint absentium litterae amicorum, ipse nos exemplo proprio Seneca docet, ad amicum Lucilium quodam loco sic scribens: «quod frequenter mihi scribis, gratias ago: nam quo uno modo potes, te mihi ostendis. numquam epistulam tuam accipio, quin protinus una simus. si imagines nobis amicorum absentium iocundae sunt, quae memoriam renouant et desiderium absentiae falso atque inani solatio leuant, quanto iocundiores sunt litterae, quae amici absentis ueras notas afferunt?» Deo autem gratias, quod hoc saltem modo praesentiam tuam nobis reddere nulla inuidia prohiberis, nulla difficultate praepediris, nulla, obsecro, negligentia retarderis. scripsisti ad amicum prolixae consolationem epistulae, et pro aduersitatibus quidem suis, sed de tuis; quas uidelicet tuas diligenter commemorans, cum eius intenderes consolationi, nostrae plurimum addidisti desolationi, et dum eius mederi uulneribus cuperes, noua quaedam nobis uulnera doloris inflixisti et priora auxisti. sana, obsecro, ipsa quae fecisti, qui quae alii fecerunt curare satagis. morem quidem amico et socio gessisti et tam amicitiae quam societatis debitum persoluisti, sed maiore te debito nobis astrinxisti, quas non tam amicas quam amicissimas, non tam socias quam filias conuenit nominari, uel si quod dulcius et sanctius uocabulum potest excogitari. quanto autem debito te erga eas obligaueris, non argumentis, non testimoniis indiget, ut quasi dubium comprobetur: et si omnes taceant, res ipsa clamat. huius quippe loci tu post Deum solus es fundator, solus huius oratorii constructor, solus huius congregationis aediflicator. nihil hic super alienumedificasti fundamentum. totum quod hic est, tua creatio est. solitudo haec feris tantum siue latronibus uacans nullam hominum habitationem nouerat, nullam domum habuerat. in ipsis cubilibus ferarum, in ipsis latibulis latronum, ubi nec nominari Deus solet, diuinum erexisti tabernaculum et Spiritus Sancti proprium dedicasti templum. nihil ad hoc aedificandum ex regum uel principum opibus intulisti, cum plurima posses et maxima, ut quicquid fieret tibi soli posset ascribi. clerici siue scholares huc certatim ad disciplinam tuam confluentes omnia ministrabant necessaria; et qui de beneficiis uiuebant ecclesiasticis nec oblationes facere nouerant sed suscipere, et qui manus ad suscipiendum non ad dandum habuerant, hic in oblationibus faciendis prodigi atque importuni fiebant. tua itaque, uere tua haec est proprie in sancto proposito nouella plantatio, cuius adhuc teneris maxime plantis frequens ut profitiant neccessaria est irrigatio. satis ex ipsa feminei sexus natura debilis est haec plantatio et infirma, etiamsi non esset noua. unde diligentiorem culturam exigit et frequentiorem, iuxta illud apostoli: «ego plantaui, Apollo rigauit, Deus autem incrementum dedit.» plantauerat apostolus atque fundauerat in fide per praedicationis suae doctrinam Corinthios, quibus scribebat. rigauerat post modum eos ipsius apostoli discipulus Apollo sacris exhortationibus, et sic eis incrementum uirtutum diuina largita est gratia. uitis alienae uineam, quam non plantasti, in amaritudinem tibi conuersam admonitionibus saepe cassis et sacris frustra sermonibus excolis. quid tuae debeas attende, qui sic curam impendis alienae. doces et admones rebelles, nec proficis; frustra ante porcos diuini eloquii margaritas spargis. qui obstinatis tanta impendis, quid oboedientibus debeas considera; qui tanta hostibus largiris,quid filiabus debeas meditare; atque, ut ceteras omittam, quanto erga me te obligaueris debito pensa, ut quod deuotis communiter debes feminis, unice tuae deuotius soluas. quot autem et quantos tractatus in doctrina uel exhortatione seu etiam consolatione sanctarum feminarum sancti patres consumauerint, et quanta eas diligentia composuerint, tua melius excellentia quam nostra paruitas nouit. unde non mediocri admiratione nostrae tenera conuersationis initia tua iam dudum obliuio mouit, quod nec reuerentia Dei nec amore nostri nec sanctorum patrum exemplis admonitus fluctuantem me et iam diutino merore confectam, uel sermone praesentem, uel epistula absentem consolari temptaueris; cui quidem tanto te maiore debito noueris obligatum quanto te amplius nuptialis foedere sacramenti constat esse astrictum et eo te magis mihi obnoxium quo te semper, ut omnibus patet, immoderato amore complexa sum. nosti, carissime, nouerunt omnes quanta in te amiserim et quam miserabili casu summa et ubique nota proditio me ipsam quoque mihi tecum abstulerit, ut incomparabiliter maior sit dolor ex amissionis modo quam ex damno. quo uero maior est dolendi causa, maiora sunt consolationis adhibenda remedia; non utique ab alio, sed a te ipso, ut, qui solus es in causa dolendi, solus sis in gratia consolandi. solus quippe es qui me contristare, qui me letificare seu consolari ualeas, et solus es qui plurimum id mihi debeas et nunc maxime cum uniuersaque iusseris in tantum impleuerim ut cum te in aliquo offendere non possem, me ipsam pro iussu tuo perdere sustinerem. et quod maius est dictuque mirabile, in tantam uersus est amor insaniam ut quod solum appetebat, hoc ipse sibi sine spe recuperationis auferret, cum ad tuam statim iussionem tam habitum ipsa quam animum immutarem, ut te tam corporis mei quam animi unicum possessorem ostenderem. nihil umquam - Deus scit - in te nisi te requisiui: te pure, non tua concupiscens. non matrimonii foedera, non dotes aliquas expectaui, non denique meas uoluptates aut uoluntates, sed tuas, sicut ipse nosti, adimplere studui. et si uxoris nomen sanctius ac ualidius uideretur, dulcius mihi semper extitit amicae uocabulum aut, si non indigneris, concubinae uel scorti; ut, quo me uidelicet pro te amplius humiliarem, ampliorem apud te consequerer gratiam, et sic etiam excellentiae tuae gloriam minus laederem. quod et tu ipse tui gratia oblitus penitus non fuisti in ea quam supra memini ad amicum epistula pro consolatione directa, ubi et rationes nonnullas quibus te a coniugio nostro et infaustis thalamis reuocare conabar exponere non es dedignatus, sed plerisque tacitis quibus amorem coniugio,libertatem uinculo praeferebam. Deum testem inuoco, si me Augustus uniuerso praesidens mundo matrimonii honore dignaretur, totumque mihi orbem confirmaret in perpetuo possidendum, carius mihi et dignius uideretur tua dici meretrix quam illius imperatrix. non enim quo quisque ditior siue potentior, ideo et melior: fortunae illud est, hoc uirtutis. nec se minime uenalem aestimet esse quae libentius ditiori quam pauperi nubit et plus in marito sua quam ipsum concupiscit. certe quamcunque ad nuptias haec concupiscentia ducit, merces ei potius quam gratia debetur. certum quippe est eam res ipsas non hominem sequi, et se si posset uelle prostituere ditiori, sicut inductio illa Aspasiae philosophae apud Socraticum Aeschinem cum Xenophonte et uxore eius habita manifeste conuincit; quam quidem inductionem cum praedicta philosopha ad reconciliandos inuicem illos proposuisset, tali fine ipsam conclusit: «quare nisi hoc peregeritis, ut neque uir melior, neque femina in terris lectior sit, profecto semper id quod optimum putabitis esse multo maxime requiretis, ut et tu maritus sis quam optime, et haec quam optimo uiro nuptasit.» sancta profecto haec et plusquam philosophica est sententia ipsius potius sophiae quam philosophiae dicenda; sanctus hic error, et beata fallatia in coniugatis, ut perfecta dilectio illaesa custodiat matrimonii foedera non tam corporum continentia quam animorum pudicitia. at quod error ceteris, ueritas mihi manifesta contulerat, cum quod ille uidelicet de suis aestimarent maritis, hoc ego de te, hoc mundus uniuersus non tam crederet quam sciret, ut tanto uerior in te, meus amor existeret quanto ab errore longius absisteret. quis etenim regum aut philosophorum tuam exaequare famam poterat? quae te regio aut ciuitas seu uilla uidere non aestuabat? quis te, rogo, in publicum procedentem conspicere non festinabat ac discedentem collo erecto, oculis directis non insectabatur? quae coniugata, quae uirgo non concupiscebat absentem et non exardebat in praesentem? quae regina uel praepotens femina gaudiis meis non inuidebat uel thalamis? duo autem, fateor, tibi specialiter inerant quibus feminarum quarum libet animos statim allicere poteras, dictandi uidelicet et cantandi gratia, quae ceteros minime philosophos assecutos esse nouimus. quibus quidem, quasi ludo quodam laborem exercitii recreans philosophici, pleraque amatorio metro uel rhythmo composita reliquisti carmina, quae prae nimia suauitate tam dictaminis quam cantus saepius frequentata tuum in ore omnium nomen incessanter tenebant, ut illiteratos etiam melodiae dulcedo tui non sineret immemores esse; atque hinc maxime in amorem tui feminae suspirabant. et cum horum pars maxima carminum nostros decantaret amores, multis me regionibus breui tempore nuntiauit et multarum in me feminarum accendit inuidiam. quod enim bonum animi uel corporis tuam non exornabat adolescentiam? quam tunc mihi inuidentem nunc tantis priuate deliciis compati calamitas mea non compellat? quem uel quam, licet hostem primitus, debita compassio mihi nunc non emolliat? quae plurimum nocens, plurimum, ut nosti, sum innocens: non enim rei effectus, sed efficientis affectus in crimine est, nec quae fiunt, sed quo animo fiunt, aequitas pensat. quem autem animum in te semper habuerim, solus qui expertus es iudicare potes: tuo examini cuncta committo, tuo per omnia cedo testimonio. dic unum, si uales, cur post conuersionem nostram, quam tu solus facere decreuisti, in tantam tibi negligentiam atque obliuionem uenerim ut nec colloquio praesentis recreer nec absentis epistula consoler; dic, inquam, si uales, aut ego quod sentio immo quod omnes suspicantur dicam. concupiscentia te mihi potius quam amicitia sociauit, libidinis ardor potius quam amor. ubi igitur quod desiderabas cessauit, quicquid propter hoc exhibebas pariter euanuit. haec, dilectissime, non tam mea est quam omnium coniectura, non tam specialis quam communis, non tam priuata quam publica. utinam mihi soli sic uideretur, atque aliquos in excusationem sui amor tuus inueniret per quos dolor meus paululum resideret; utinam occasiones fingere possem, quibus te excusando mei quoquo modo tegerem uilitatem. attende, obsecro, quae requiro, et parua haec uideris et tibi facillima. dum tui praesentia fraudor, uerborum saltem uotis, quorum tibi copia est, tuae mihi imaginis praesenta dulcedinem. frustrate in rebus daxilem expecto, si in uerbis auarum sustineo. nunc uero plurimum a te me promereri credideram, cum omnia propter te compleuerim, nunc in tuo maxime perseuerans obsequio; quam quidem iuuenculam ad monastice conuersationis asperitatem non religionis deuotio, sed tua tantum pertraxit iussio; ubi si nihil a te promerear, quam frustra laborem diiudica. nulla mihi super hoc merces expectanda est a Deo, cuius adhuc amore nihil me constat egisse. properantem te ad Deum secuta sum habitu, immo praecessi; quasi enim memor uxoris Loth retro conuersae, prius me sacris uestibus et professione monastica quam te ipsum Deo mancipasti: in quo, fateor, uno minus te de me confidere uehementer dolui atque erubui. aeque autem - Deus scit - ad Vulcania loca te properantem praecedere uel sequi pro iussu tuo minime dubitarem. non enim mecum animus meus, sed tecum erat; sed et nunc maxime, si tecum non est, nusquam est: esse uero sine te nequaquam potest. sed ut tecum bene sit, age, obsecro. bene autem tecum fuerit, si te propitium inuenerit, si gratiam referas pro gratia, modica pro magnis, uerba pro rebus. utinam, dilecte, tua de me dilectio minus confideret, ut sollicitior esset! sed quo te amplius nunc securum reddidi, negligentiorem sustineo. memento, obsecro, quae fecerim et quanta debeas attende. dum tecum carnali fruerer uoluptate, utrum id amore uel libidine agerem incertum pluribus habebatur; nunc autem finis indicat quo id inchoauerim principio. omnes mihi denique uoluptates interdixi ut tuae parerem uoluntati; nihil mihi reseruaui, nisi sic tuam nunc praecipue fieri. quae uero tua sit iniquitas perpende, si merenti amplius persoluis minus, immo nihil penitus, praesertim cum paruum sit quod exigeris et tibi facillimum. per ipsum itaque cui te obtulisti Deum te obsecro ut quomodo potes tuam mihi praesentiam reddas, consolationem uidelicet mihi aliquam rescribendo, hoc saltem pacto ut sic recreata diuino alacrior uacem obsequio. cum me ad turpes olim uoluptates expeteres, crebris me epistulis uisitabas, frequenti carmine tuam in ore omnium Heloisam ponebas; me plateae omnes, me domus singulae resonabant. quanto autem rectius me nunc in Deum, quam tunc in libidinem excitares? perpende, obsecro, quae debes, attende quae postulo; et longam epistulam breui fine concludo: uale, unice.