Historia Apollonii regis Tyri. I. 1. In ciuitate Antiochia rex fuit quidam nomine Antiochus, a quo ipsa ciuitas nomen accepit Antiochia. Is habuit unam filiam, uirginem speciosissimam, in qua nihil rerum natura exerrauerat, nisi quod mortalem statuerat. 2. Quae dum ad nubilem peruenisset aetatem et species et formositas cresceret, multi eam in matrimonium petebant et cum magna dotis pollicitatione currebant. Et cum pater deliberaret, cui potissimum filiam suam in matrimonium daret, cogente iniqua cupididate flamma concupiscentiae incidit in amorem filiae suae et coepit eam aliter diligere quam patrem oportebat. Qui cum luctatur cum furore, pugnat cum dolore, uincitur amore; excidit illi pietas, oblitus est se esse patrem et induit coniugem. 3. Sed cum sui pectoris uulnus ferre non posset, quadam die prima luce uigilans inrumpit cubiculum filiae suae, famulos longe excedere iussit, quasi cum filia secretum conloquium habiturus, et stimulante furore libidinis diu repugnanti filiae suae nodum uirginitatis eripuit, perfectoque scelere euasit cubiculum. Puella uero stans dum miratur scelesti patris impietatem, fluentem sanguinem coepit celare: sed guttae sanguinis in pauimento ceciderunt. II. 1. Subito nutrix eius introiuit cubiculum. Ut uidit puellam flebili uultu, asperso pauimento sanguine, roseo rubore perfusam, ait: "Quid sibi uult iste turbatus animus?" Puella ait: "Cara nutrix, modo in hoc cubiculo duo nobilia perierunt nomina." Nutrix ignorans ait: "Domina, quare hoc dicis?" Puella ait: "Ante legitimam mearum nuptiarum diem saeuo scelere uiolatam uides". Nutrix ut haec audiuit atque uidit, exhorruit atque ait: "Quis tanta fretus audacia uirginis reginae maculauit thorum?" Puella ait: "Impietas fecit scelus." Nutrix ait: "Cur ergo non indicas patri?" Puella ait: "Et ubi est pater?" Et ait: "Cara nutrix, si intellegis quod factum est: periit in me nomen patris. Itaque ne hoc scelus genitoris mei patefaciam, mortis remedium mihi placet. Horreo, ne haec macula gentibus innotescat." 2. Nutrix ut uidit puellam mortis remedium quaerere, uix eam blando sermonis conloquio reuocat, ut a propositae mortis immanitate excederet, et inuitam patris sui uoluntati satisfacere cohortatur. III. 1. Qui cum simulata mente ostendebat se ciuibus suis pium genitorem, intra domesticos uero parietes maritum se filiae gloriabatur. Et ut semper impio toro frueretur, ad expellendos nuptiarum petitores quaestiones proponebat dicens: "Quicumque uestrum quaestionis meae propositae solutionem inuenerit, accipiet filiam meam in matrimonium, qui autem non inuenerit, decollabitur." Et si quis forte prudentia litterarum quaestionis solutionem inuenisset, quasi nihil dixisset, decollabatur et caput eius super portae fastigium suspendebatur. Atqui plurimi undique reges, undique patriae principes propter incredibilem puellae speciem contempta morte properabant. IV. 1. Et cum has crudelitates rex Antiochus exerceret, quidam adulescens locuples ualde, genere Tyrius, nomine Apollonius, nauigans attingit Antiochiam, ingressusque ad regem ita eum salutauit: "Aue, domine rex Antioche!" Et ait: "Quod pater pius es, ad uota tua festinus perueni; regio genere ortus peto filiam tuam in matrimonium." Rex ut audiuit quod audire nolebat, irato uultu respiciens iuuenem sic ait ad eum: "Iuuenis, nosti nuptiarum condicionem?" At ille ait: "Noui et ad portae fastigium uidi." Rex ait: "Audi ergo quaestionem: scelere uehor, maternam carnem uescor, quaero fratrem meum, meae matris uirum, uxoris meae filium: non inuenio." Iuuenis accepta quaestione paululum discessit a rege; quam cum sapienter scrutaretur, fauente deo inuenit quaestionis solutionem; ingressusque ad regem sic ait: "Domine rex, proposuisti mihi quaestionem; audi ergo solutionem. Quod dixisti 'scelere uehor', non es mentitus: te respice. Et quod dixisti 'maternam carnem uescor', nec et hoc mentitus es: filiam tuam intuere." V. 1. Rex ut uidit iuuenem quaestionis solutionem inuenisse, sic ait ad eum: "Erras, iuuenis, nihil uerum dicis. Decollari quidem mereberis, sed habes triginta dierum spatium: recogita tecum. Et dum reuersus fueris et quaestionis meae propositae solutionem inueneris, accipies filiam meam in matrimonium." Iuuenis conturbatum habebat animum, paratamque habens nauem ascendit, tendit ad patriam suam Tyrum. VI. 1. Et post discessum adulescentis Antiochus rex uocat ad se dispensatorem suum fidelissimum nomine Taliarchum et dicit ei: "Taliarche, secretorum meorum fidelissime minister, scias quia Tyrius Apollonius inuenit quaestionis meae solutionem. Ascende ergo nauem confestim ad persequendum iuuenem, et dum ueneris Tyrum in patriam eius, inquires inimicum eius, qui eum aut ferro aut ueneno interimat. Postquam reuersus fueris, libertatem accipies." 2. Taliarchus uero hoc audito adsumens pecuniam simulque uenenum, nauem ascendens petiit patriam Apollonii. Peruenit innocens tamen Apollonius prior ad patriam suam et introiuit domum et aperto scrinio codicum suorum inquisiuit quaestiones omnium philosophorum omniumque Chaldaeorum. Et dum aliud non inuenisset nisi quod cogitauerat, ad semet ipsum locutus est dicens: "Quid agis, Apolloni? Quaestionem regis soluisti, filiam eius non accepisti, sed ideo dilatus es, ut neceris." 3. Atque ita onerari praecepit naues frumento. Ipse quoque Apollonius cum paucis comitantibus fidelissimis seruis nauem occulte ascendit, deferens secum multum pondus auri atque argenti sed et uestem copiosissimam, et hora noctis silentissima tertia tradidit se alto pelago. VII. 1. Alia uero die in ciuitate sua quaeritur a ciuibus suis ad salutandum et non inuentus est. Fit tremor, sonat planctus ingens per totam ciuitatem. Tantus namque amor ciuium suorum erga eum erat, ut per multa tempora tonsores priuarentur a publico, spectacula tollerentur, balnea clauderentur. 2. Et cum haec Tyri aguntur, superuenit ille Taliarchus, qui a rege Antiocho missus fuerat ad necandum iuuenem. Qui ut uidit omnia clausa, ait cuidam puero: "Indica mihi, si ualeas, quae est haec causa, quod ciuitas ista in luctu moratur?" Cui puer ait: "O hominem inprobum! Scit et interrogat! Quis est enim, qui nesciat ideo hanc ciuitatem in luctu esse, quia princeps huius patriae nomine Apollonius reuersus ab Antiochia subito nusquam conparuit?" Tunc Taliarchus dispensator regis hoc audito gaudio plenus rediit ad nauem et tertia nauigationis die attigit Antiochiam. Ingressusque ad regem ait: "Domine rex, laetare et gaude, quia iuuenis ille Tyrius Apollonius timens regni tui uires subito nusquam conparuit." Rex ait: "Fugere quidem potest, sed effugere non potest." Continuo huiusmodi edictum proposuit: "Quicumque mihi Tyrium Apollonium, contemptorem regni mei, uiuum exhibuerit, accipiet auri talenta centum, qui uero caput eius attulerit, accipiet ducenta." Hoc edicto proposito non tantum eius inimici, sed etiam amici eius cupiditate ducebantur et ad indagandum properabant. Quaeritur Apollonius per terras, per montes, per siluas, per uniuersas indagines, et non inueniebatur. VIII. 1. Tunc iussit rex classes nauium praeparari ad persequendum iuuenem. Sed moras facientibus his, qui classes nauium praeparabant, deuenit Apollonius ciuitatem Tharsiam. 2. Et deambulans iuxta litus uisus est a quodam nomine Hellenico, ciue suo, qui superuenerat ipsa hora. Et accedens ad eum Hellenicus ait: "Aue, rex Apolloni!" At ille salutatus fecit, quod potentes facere consueuerunt: spreuit hominem plebeium. Tunc senex indignatus iterato salutauit eum et ait: "Aue, inquam, Apolloni, resaluta et noli despicere paupertatem nostram honestis moribus decoratam. Si enim scis, cauendum tibi est, si autem nescis, admonendus es. Audi, forsitan quod nescis, quia proscriptus es." Cui Apollonius ait: "Et quis patriae meae principem potuit proscribere?" Hellenicus ait: "Rex Antiochus." Apollonius ait: "Qua ex causa?" Hellenicus ait: "Quia quod pater est, tu esse uoluisti." Apollonius ait: "Et quanti me proscripsit?" Hellenicus respondit: "Ut quicumque te uiuum exhibuerit, centum auri talenta accipiat; qui uero caput tuum absciderit, accipiet ducenta. Ideoque moneo te: fugae praesidium manda." 3. Haec cum dixisset Hellenicus, discessit. Tunc iussit Apollonius reuocari ad se senem et ait ad eum: "Rem fecisti optimam, ut me instrueres." Et iussit ei proferri centum talenta auri et ait: "Accipe, gratissimi exempli pauperrime, quia mereris; et puta te mihi caput a ceruicibus amputasse et gaudium regi pertulisse. Et ecce habes pretium centum talenta auri, et puras manus a sanguine innocentis." Cui Hellenicus ait: "Absit, domine, ut huius rei causa praemium accipiam. Apud bonos enim homines amicitia praemio non conparatur." Et uale dicens discessit. IX. 1. Post haec Apollonius dum deambularet in eodem loco supra litore, occurrit ei alius homo nomine Stranguillio. Cui ait Apollonius: "Aue, mi carissime Stranguillio." Et ille dixit: "Aue, domine Apolloni. Quid itaque in his locis turbata mente uersaris?" Apollonius ait: "Proscriptum uides." Et Stranguillio ait: "Et quis te proscripsit?" Apollonius ait: "Rex Antiochus." Stranguillio ait: "Qua ex causa?" Apollonius ait: "Quia filiam eius, sed ut uerius dicam, coniugem in matrimonium petiui. Sed, si fieri potest, in ciuitate uestra uolo latere." 2. Stranguillio ait: "Domine Apolloni, ciuitas nostra pauper est et nobilitatem tuam ferre non potest: praeterea duram famem saeuamque sterilitatem patimur annonae, nec est ulla spes salutis ciuibus nostris, sed crudelissima mors potius ante oculos nostros uersatur." 3. Apollonius autem ad Stranguillionem ait: "Age ergo deo gratias, quod me profugum finibus uestris applicuit. Dabo itaque ciuitati uestrae centum milia frumenti modiorum, si fugam meam celaueritis." 4. Stranguillio ut audiuit, prostrauit se pedibus Apollonii dicens: "Domine rex Apolloni, si ciuitati esurienti subueneris, non solum fugam tuam celabunt, sed etiam, si necesse fuerit, pro salute tua dimicabunt." X. 1. Cumque haec dixisset, perrexerunt in ciuitatem, et ascendens Apollonius tribunal in foro cunctis ciuibus et maioribus eiusdem ciuitatis dixit: "Ciues Tharsis, quos annonae penuria turbat et opprimit, ego Tyrius Apollonius releuabo. Credo enim uos huius beneficii memores fugam meam celaturos. Scitote enim me legibus Antiochi regis esse fugatum; sed uestra felicitate faciente hucusque ad uos sum delatus. Dabo itaque uobis centum milia modiorum frumenti eo pretio, quo sum in patria mea eos mercatus, id est octo aereis singulos modios." 2. Ciues uero Tharsis, qui singulos modios singulos aureos mercabantur, exhilarati facti adclamationibus gratias agebant certatim accipientes frumentum. Apollonius autem, ne deposita regia dignitate mercatoris uideretur adsumere nomen magis quam donatoris, pretium, quod acceperat, utilitati eiusdem ciuitatis redonauit. 3. Ciues uero his tantis beneficiis cumulati optant ei statuam statuere ex aere et eam conlocauerunt in foro, in biga stantem, in dextra manu fruges tenentem, sinistro pede modium calcantem et in base haec scripserunt: TARSIA CIVITAS APOLLONIO TYRIO DONUM DEDIT EO QUOD STERILITATEM SUAM ET FAMEM SEDAVIT. XI. 1. Et interpositis mensibus siue diebus paucis hortante Stranguillione et Dionysiade, coniuge eius, et premente fortuna ad Pentapolitanas Cyrenaeorum terras adfirmabatur nauigare, ut ibi latere posset. Deducitur itaque Apollonius cum ingenti honore ad nauem et ualedicens hominibus ascendit ratem. Qui dum nauigaret, intra duas horas diei mutata est pelagi fides. Certa non certis cecidere ... Concita tempestas rutilans inluminat orbem. Aeolus imbrifero flatu turbata procellis Corripit arna. Notus picea caligine tectus Scinditque omne latus pelagique uolumina uersat. Voluitur hinc Boreas, nec iam mare sufficit Euro, Et freta disturbata sibi inuoluit harena. ... et cum reuocato a cardine ponto Omnia miscentur. Pulsat mare sidera, caelum. In sese glomeratur hiems; pariterque morantur Nubila, grando, niues, zephyri, freta, fulgida, nimbi. Flamma uolat uento, mugit mare conturbatum. Hinc Notus, hinc Boreas, hinc Africus horridus instat. Ipse tridente suo Neptunus spargit harenas. Triton terribili cornu cantabat in undis. XII. 1. Tunc unusquisque sibi rapuit tabulas, morsque nuntiatur. In illa uero caligine tempestatis omnes perierunt. Apollonius uero unius tabulae beneficio in Pentapolitarum est litore pulsus. Interim stans Apollonius in litore nudus intuens tranquillum mare ait: "O Neptune, rector pelagi, hominum deceptor innocentium, propter hoc me reseruasti egenum et pauperem, quo facilius rex crudelissimus Antiochus persequatur! Quo itaque ibo? Quam partem petam? Vel quis ignoto uitae dabit auxilium?" 2. Et cum sibimet ipsi increparet, subito animaduertens uidit quendam grandaeuum sago sordido circumdatum. Et prosternens se illius ad pedes effusis lacrimis ait: "Miserere mei, quicumque es, succurre naufrago et egeno non humilibus natalibus genito! Et ut scias, cui miserearis, ego sum Tyrius Apollonius, patriae meae princeps. Audi nunc tragoediam calamitatis meae, qui modo genibus tuis prouolutus uitae auxilium precor. Praesta mihi ut uiuam." 3. Itaque piscator, ut uidit primam speciem iuuenis, misericordia motus erigit eum et tenens manum eius duxit eum intra tecta parietum domus suae et posuit epulas, quas potuit. Et ut plenius misericordiae suae satisfaceret, exuens se tribunarium suum scindit eum in duas partes aequaliter et dedit unam iuueni dicens: "Tolle hoc, quod habeo, et uade in ciuitatem: forsitan inuenies, qui tibi misereatur. Et si non inueneris, huc reuertere et mecum laborabis et piscaberis: paupertas quaecumque est, sufficiet nobis. Illud tamen admoneo te, ut si quando deo adnuente redditus fueris natalibus tuis, et tu respicias tribulationem paupertatis meae." Cui Apollonius ait: "Nisi meminero tui, iterum naufragium patiar nec tui similem inueniam!" XIII. 1. Et haec dicens per demonstratam sibi uiam iter carpens ingreditur portam ciuitatis. Et dum secum cogitaret, unde auxilium uitae peteret, uidit puerum per plateam currentem oleo unctum, sabano praecinctum, ferentem iuuenilem lusum ad gymnasium pertinentem, maxima uoce clamantem et dicentem: "Audite ciues, peregrini, ingenui et serui: gymnasium patet." 2. Hoc audito Apollonius exuens se tribunarium ingreditur lauacrum, utitur liquore Palladio. Et dum singulos exercentes uideret, quaerit sibi parem nec inuenit. Tunc rex Archistrates eiusdem ciuitatis subito cum magna turba famulorum ingressus est gymnasium. Qui dum cum suis ad ludum luderet, deo fauente approximauit se Apollonius in regis turba et ludente rege sustulit pilam et subtili uelocitate remisit remissamque rursum uelocius repercussit nec cadere passus est. 3. Tunc rex Archistrates, cum sibi notasset iuuenis uelocitatem et, quis esset, nesciret et ad pilae lusum nullum haberet parem, intuens famulos suos ait: "Recedite, famuli; hic enim iuuenis, ut suspicor, mihi comparandus est." Et cum recessissent famuli, Apollonius subtili uelocitate manu docta remisit pilam, ut et regi et omnibus uel pueris, qui aderant, miraculum magnum uideretur. 4. Videns autem Apollonius se a ciuibus laudari constanter appropinquauit ad regem. Deinde docta manu ceroma fricauit regem tanta lenitate, ut de sene iuuenem redderet. Iterato in solio gratissime fouit, exeunti officiose manum dedit. Post haec discessit. XIV. 1. Rex autem, ut uidit iuuenem discessisse, conuersus ad amicos suos ait: "Iuro uobis, amici, per communem salutem, me melius nunquam lauisse nisi hodie, beneficio unius adolescentis, quem nescio." Et intuens unum de famulis suis ait: "Iuuenis ille, qui mihi seruitium gratissime fecit, uide, quis sit." Famulus uero secutus est iuuenem, et ut uidit eum sordido tribunario coopertum, reuersus ad regem ait: "Bone rex optime, iuuenis naufragus est." Rex ait: "Et tu unde scis?" Famulus respondit: "Quia illo tacente habitus indicat." Rex ait: "Vade celerius et dic illi: rogat te rex, ut ad cenam uenias." 2. Et cum dixisset ei, acquieuit Apollonius et eum ad domum regis secutus est. Famulus prior ingressus dicit regi: "Adest naufragus, sed abiecto habitu introire confunditur." Statim rex iussit eum dignis uestibus indui et ad cenam ingredi. Et ingresso Apollonio triclinium ait ad eum rex: "Discumbe, iuuenis, et epulare. Dabit enim tibi dominus, per quod damna naufragii obliuiscaris!" 3. Statimque assignato illi loco Apollonius contra regem discubuit. Adfertur gustatio, deinde cena regalis. Cunctis epulantibus ipse solus non epulabatur, sed respiciens aurum, argentum, mensam et ministeria, flens cum dolore omnia intuetur. 4. Sed quidam de senioribus iuxta regem discumbens, ut uidit iuuenem singula quaeque curiose conspicere, respexit ad regem et ait: "Bone rex, uide, ecce, cui tu benignitatem animi tui ostendis, bonis tuis inuidet et fortunae!" Cui ait rex: "Amice, suspicaris male: nam iuuenis iste non bonis meis aut fortunae meae inuidet, sed, ut arbitror, plura se perdidisse testatur." Et hilari uultu respiciens iuuenem ait: "Iuuenis, epulare nobiscum; laetare et gaude et meliora de deo spera!" XV. 1. Et dum hortaretur iuuenem, subito introiuit filia regis speciosa atque auro fulgens, iam adulta uirgo; dedit osculum patri, post haec discumbentibus omnibus amicis. Quae dum oscularetur, peruenit ad naufragum. Retrorsum rediit ad patrem et ait: "Bone rex et pater optime, quis est hic iuuenis, qui contra te in honorato loco discumbit et nescio quid flebili uultu dolet?" Cui rex ait: "Hic iuuenis naufragus est et in gymnasio mihi seruitium gratissime fecit; propter quod ad cenam illum inuitaui. Quis autem sit aut unde, nescio. Sed si uis, interroga illum; decet enim te, filia sapientissima, omnia nosse. Et forsitan, dum cognoueris, misereberis illi." 2. Hortante igitur patre uerecundissimo sermone interrogatur a puella Apollonius, et accedens ad eum ait: "Licet taciturnitas tua sit tristior, generositas autem tuam nobilitatem ostendit. Sed si tibi molestum non est, indica mihi nomen et casus tuos." Apollonius ait: "Si nomen quaeris, Apollonius sum uocatus; si de thesauro quaeris, in mari perdidi." Puella ait: "Apertius indica mihi, ut intelligam." XVI. 1. Apollonius uero uniuersos casus suos exposuit et finito sermone lacrimas effundere coepit. Quem ut uidit rex flentem, respiciens filiam suam ait: "Nata dulcis, peccasti, quod, dum uis nomen et casus adolescentis agnoscere, ueteres ei renouasti dolores. Ergo, dulcis et sapiens filia, ex quo agnouisti ueritatem, iustum est, ut ei liberalitatem tuam quasi regina ostendas." Puella uero respiciens Apollonium ait: "Iam noster es, iuuenis, depone maerorem; et quia permittit indulgentia patris mei, locupletabo te." Apollonius uero cum gemitu egit gratias. 2. Rex uero uidens tantam bonitatem filiae suae ualde gauisus est et ait ad eam: "Nata dulcis, me saluum habeas. Iube tibi afferre lyram et aufer iuueni lacrimas et exhilara ad conuiuium." Puella uero iussit sibi afferri lyram. At ubi eam accepit, cum nimia dulcedine uocis cordarum sonos, melos cum uoce miscebat. Omnes conuiuae coeperunt mirari dicentes: "Non potest esse melius, non esse dulcius plus isto, quod audiuimus!" 3. Inter quos solus tacebat Apollonius. Ad quem rex ait: "Apolloni, foedam rem facis. Omnes filiam meam in arte musica laudant, quare tu solus tacendo uituperas?" Apollonius ait: "Domine rex, si permittis, dicam, quod sentio: filia enim tua in artem musicam incidit, sed non didicit. Denique iube mihi dari lyram, et statim scies, quod ante nesciebas." Rex Archistrates dixit: "Apolloni, ut intelligo, in omnibus es locuples." 4. Et induit statum et corona caput coronauit et accipiens lyram introiuit triclinium. Et ita fecit, ut discumbentes non Apollonium, sed Apollinem existimarent. Atque ita facto silentio 'arripuit plectrum, animumque accomodat arti.' Miscetur uox cantu modulata cordis. Discumbentes una cum rege in laude clamare coeperunt et dicere: "Non potest melius, non potest dulcius!" 5. Post haec deponens lyram ingreditur in comico habitu et mirabili manu et saltu inauditas actiones expressit. Post haec induit tragicum: et nihilominus admirabiliter complacuit ita, ut omnes amici regis et hoc se numquam audisse testarentur nec uidisse. XVII. 1. Inter haec filia regis, ut uidit iuuenem omnium artium studiorumque esse cumulatum, uulneris saeuo capitur igne. Incidit in amorem infinitum. Et finito conuiuio sic ait puella ad patrem suum: "Permiseras mihi paulo ante, ut, si quid uoluissem, de tuo tamen, Apollonio darem, rex et pater optime!" Cui dixit: "Et permisi et permitto et opto." 2. Permisso sibi a patre, quod ipsa ultro praestare uolebat, intuens Apollonium ait: "Apolloni magister, accipe indulgentia patris mei ducenta talenta auri, argenti pondera XL, seruos XX et uestem copiosissimam." Et intuens famulos, quos donauerat, dixit: "Afferte quaequae promisi, et praesentibus omnibus exponite in triclinio!" Laudant omnes liberalitatem puellae. Peractoque conuiuio leuauerunt se uniuersi; uale dicentes regi et reginae discesserunt. 3. Ipse quoque Apollonius ait: "Bone rex, miserorum misericors, et tu, regina amatrix studiorum, ualete." Et haec dicens respiciens famulos, quos illi puella donauerat, ait: "Tollite, famuli, haec quae mihi regina donauit: aurum, argentum et uestem; et eamus hospitalia quaerentes." Puella uero timens, ne amatum non uidens torqueretur, respexit patrem suum et ait: "Bone rex, pater optime, placet tibi, ut hodie Apollonius a nobis locupletatus abscedat, et quod illi dedisti, a malis hominibus ei rapiatur?" Cui rex ait: "Bene dicis, domina; iube ergo ei dari unam zaetam, ubi digne quiescat." Accepta igitur mansione Apollonius bene acceptus requieuit, agens deo gratias, qui ei non denegauit regem consolatorem. XVIII. 1. Sed 'regina' sui 'iam dudum saucia cura' Apolloni figit in 'pectore uultus uerbaque', cantusque memor credit 'genus esse deorum'. Nec somnum oculis nec 'membris dat cura quietem'. Vigilans primo mane irrumpit cubiculum patris. Pater uidens filiam ait: "Filia dulcis, quid est quod tam mane praeter consuetudinem uigilasti?" Puella ait: "Hesterna studia me excitauerunt. Peto itaque, pater, ut me tradas hospiti nostro Apollonio studiorum percipiendorum gratia." Rex uero gaudio plenus iussit ad se iuuenem uocari. Cui sic ait: "Apolloni, studiorum tuorum felicitatem filia mea a te discere concupiuit. Peto itaque, ut desiderio natae meae parueris, et iuro tibi per regni mei uires: quidquid tibi iratum abstulit mare, ego in terris restituam." Apollonius hoc audito docet puellam, sicuti et ipse didicerat. 2. Interposito breui temporis spatio, cum non posset puella ulla ratione uulnus amoris tolerare, in multa infirmitate membra prostrauit fluxa, et coepit iacere imbecillis in toro. Rex ut uidit filiam suam subitaneam ualitudinem incurrisse, sollicitus adhibet medicos, qui temptantes uenas tangunt singulas corporis partes, nec omnino inueniunt aegritudinis causas. XIX. 1. Rex autem post paucos dies tenens Apollonium manu forum petit et cum eo deambulauit. Iuuenes scolastici III nobilissimi, qui per longum tempus filiam eius petebant in matrimonium, pariter omnes una uoce salutauerunt eum. Quos uidens rex subridens ait illis: "Quid est hoc, quod una uoce me pariter salutastis?" Unus ex ipsis ait: "Petentibus nobis filiam uestram in matrimonium tu saepius nos differendo fatigas: propter quod hodie una simul uenimus. Elige ex nobis, quem uis habere generum." 2. Rex ait: "Non apto tempore me interpellastis; filia enim mea studiis uacat et prae amore studiorum imbecillis iacet. Sed ne uidear uos diutius differre, scribite in codicellos nomina uestra et dotis quantitatem; et dirigo ipsos codicellos filiae meae, et illa sibi eligat, quem uoluerit habere maritum." Illi tres itaque iuuenes scripserunt nomina sua et dotis quantitatem. Rex accepit codicellos anuloque suo signauit datque Apollonio dicens: "Tolle, magister, praeter tui contumeliam hos codicellos et perfer discipulae tuae: hic enim locus te desiderat." XX. 1. Apollonius acceptis codicellis pergit domum regiam et introiuit cubiculum tradiditque codicellos. Puella patris agnouit signaculum. Quae ad amores suos sic ait: "Quid est, magister, quod sic singularis cubiculum introisti?" Cui Apollonius respondit: "Domina, es nondum mulier et male habes! Sed potius accipe codicellos patris tui et lege trium nomina petitorum." Puella uero reserato codicello legit, perlectoque nomen ibidem non legit, quem uolebat et amabat. Et respiciens Apollonium ait: "Magister Apolloni, ita tibi non dolet, quod ego nubam?" Apollonius dixit: "Immo gratulor, quod habundantia horum studiorum docta et a me patefacta, deo uolente et cui animus tuus desiderat, nubas." Cui puella ait: "Magister, si amares, utique doleres tuam doctrinam." 2. Et scripsit codicellos et signatos suo anulo iuueni tradidit. Pertulit Apollonius in forum tradiditque regi. Accepto codicello rex resignauit et aperuit illum. In quibus rescripserat filia sua: "Bone rex et pater optime, quoniam clementiae tuae indulgentia permittis mihi, dicam: illum uolo coniugem naufragio patrimonio deceptum. Et si miraris, pater, quod tam pudica uirgo tam impudenter scripserim: per ceram mandaui, quae pudorem non habet." XXI. 1. Et perlectis codicellis rex ignorans, quem naufragum diceret, respiciens illos tres iuuenes, qui nomina sua scripserant uel qui dotem in illis codicellis designauerant, ait illis: "Quis uestrum naufragium fecit?" Unus uero ex iis Ardalio nomine dixit: "Ego". Alius ait: "Tace, morbus te consumit nec saluus es, cum scio te coaetaneum meum et mecum litteris eruditum, et portam ciuitatis numquam existi! Ubi ergo naufragium fecisti?" 2. Et cum rex non inueniret, quis eorum naufragium fecisset, respiciens Apollonium ait: "Tolle, magister Apolloni, hos codicellos et lege. Potest enim fieri, ut, quod ego non inueni, tu intelligas, quia praesens fuisti." 3. Apollonius accepto codicello legit et, ut sensit se a regina amari, erubuit. Et rex tenens ei manum paululum secessit ab eis iuuenibus et ait: "Quid est, magister Apolloni, inuenisti naufragum?" Apollonius ait: "Bone rex, si permittis, inueni." Et his dictis uidens rex faciem eius roseo colore perfusam, intellexit dictum et ait gaudens: "Quod filia mea cupit, hoc est et meum uotum. Nihil enim in huiusmodi negotio sine deo agi potest." Et respiciens illos tres iuuenes ait: "Certe dixi uobis, quia non apto tempore interpellastis. Ite, et dum tempus fuerit, mittam ad uos." Et dimisit eos a se. XXII. 1. Et tenens manum iam genero, non hospiti, ingreditur domum regiam. Ipso autem Apollonio relicto rex solus intrat ad filiam suam dicens: "Dulcis nata, quem tibi elegisti coniugem?" Puella uero prostrauit se ad pedes patris sui et ait: "Pater carissime, quia cupis audire natae tuae desiderium: illum uolo coniugem et amo, patrimonio deceptum et naufragum, magistrum meum Apollonium; cui si non me tradideris, a praesenti perdes filiam!" Et cum rex filiae non posset ferre lacrimas, erexit eam et alloquitur dicens: "Nata dulcis, noli de aliqua re cogitare, quia talem concupisti, ad quem ego, ex quo eum uidi, tibi coniungere optaui. Sed ego tibi uere consentio, quia et ego amando factus sum pater." 2. Et exiens foras respiciens Apollonium ait: "Magister Apolloni, quia scrutaui filiam meam, quid ei in animo resideret nuptiarum causa, lacrimis fusis multa inter alia mihi narrauit dicens et adiurans me ait: 'Iuraueras magistro meo Apollonio, ut, si desideriis meis uel doctrinis paruisset, dares illi, quidquid iratum abstulit mare. Modo uero, quia paruit tuis praeceptis et obsequiis ab ipso tibi factis et meae uoluntati in doctrinis, aurum, argentum, uestes, mancipia aut possessiones non quaerit, nisi solum regnum, quod putauerat perdidisse, tuo sacramento per meam iunctionem hoc ei tradas!' Unde, magister Apolloni, peto, ne nuptias filiae meae fastidio habeas!" Apollonius ait: "Quod a deo est, sit, et si tua est uoluntas, impleatur!" XXIII. 1. Rex ait: "Diem nuptiarum sine mora statuam." Postera uero die uocantur amici, inuocantur uicinarum urbium potestates, uiri magni atque nobiles. Quibus conuocatis in unum pariter rex ait: "Amici, scitis, quare uos in unum congregauerim?" Qui respondentes dixerunt: "Nescimus." Rex ait: "Scitote filiam meam uelle nubere Tyrio Apollonio. Peto, ut omnibus sit laetitia, quia filia mea sapientissima sociatur uiro prudentissimo." Inter haec diem nuptiarum sine mora indicit et, quando in unum se coniungerent, praecepit. Quid multa? Dies superuenit nuptiarum, omnes laeti atque alacres in unum conueniunt. Gaudet rex cum filia, gaudet et Tyrius Apollonius, qui talem meruit habere coniugem. Celebrantur nuptiae regio more, decora dignitate. Gaudet uniuersa ciuitas, exultant ciues, peregrini et hospites; fit magnum gaudium in citharis, lyris et canticis et organis modulatis cum uocibus. 2. Peracta laetitia ingens amor fit inter coniuges, mirus affectus, incomparabilis dilectio, inaudita laetitia, quae perpetua caritate complectitur. XXIV. 1. Interpositis autem diebus atque mensibus, cum haberet puella mense iam sexto uentriculum deformatum, aduenit eius sponsus rex Apollonius. Cum spatiatur in litore, iuncta sibi puellula, uidit nauem speciosissimam, et dum utrique eam laudarent pariter, recognouit eam Apollonius de sua esse patria. Conuersus ait ad gubernatorem: "Dic mihi, si ualeas, unde uenisti?" Gubernator ait: "De Tyro". Apollonius ait: "Patriam meam nominasti." Ad quem gubernator ait: "Ergo tu Tyrius es?" Apollonius ait: "Ut dicis; sic sum." Gubernator ait: "Vere mihi dignare dicere: noueras aliquem patriae illius principem, Apollonium nomine?" Apollonius ait: "Ut me ipsum, sic illum noui." Gubernator non intellexit dictum et ait: "Sic ego rogo, ut ubicumque eum uideris, dic illi: Laetare et gaude, quia rex saeuissimus Antiochus cum filia sua concumbens dei fulmine percussus est; opes autem et regnum eius seruantur regi Apollonio." 2. Apollonius autem ut audiuit, gaudio conuersus dixit ad coniugem: "Domina, quod aliquando mihi naufrago credideras, modo comproba! Peto itaque, coniunx carissima, ut me permittas proficere et regnum deuotum percipere." Coniunx uero eius, ut audiuit eum uelle proficere, profusis lacrimis ait: "Care coniunx, si alicubi in longinquo esses itinere constitutus, certe ad partum meum festinare debueras; nunc uero, cum sis praesens, disponis me derelinquere? Pariter nauigemus: ubicumque fueris seu in terris seu in mari, uita uel mors ambos nos capiat!" 3. Et haec dicens puella uenit ad patrem suum, cui sic ait: "Care genitor, laetare et gaude, quia saeuissimus rex Antiochus cum filia sua concumbens a deo percussus est, opes autem eius cum diademate coniugi meo seruatae sunt. Propter quod rogo te satis animo lugenti, permittas mihi nauigare cum uiro meo. Et ut libentius mihi permittas: unam remittis, en duas recipies." XXV. 1. Rex uero, ut audiuit omnia, gaudens atque exhilaratus est et continuo iubet naues adduci in litore et omnibus bonis impleri. Praeterea nutricem eius nomine Lycoridem et obstetricem peritissimam propter partum eius simul nauigare iussit. Et data profectoria deduxit eos ad litus, osculatur filiam et generum et uentum eis optat prosperum. Reuersus est rex ad palatium. Apollonius uero ascendit naues cum multa familia multoque apparatu atque copia, et flante uento certum iter nauigant. 2. Qui dum per aliquantos dies totidemque noctes Austri uentorum flatibus diu pelago detinerentur, nono mense cogente Lucina enixa est puella. Sed secundis rursum redeuntibus coagulato sanguine conclusoque spiritu subito defuncta est. 3. Quod cum uideret familia cum clamore et ululatu magno, cucurrit Apollonius et uidit coniugem suam iacentem exanimem, scidit a pectore uestes unguibus et primas suae adulescentiae discerpit barbulas et lacrimis profusis iactauit se super corpus eius et coepit amarissime flere atque dicere: "Cara coniunx et unica regis filia, quid fuit de te? Quid respondebo pro te patri tuo aut quid de te proloquar, qui me naufragum suscepit pauperem et egenum?" 4. Et cum haec et his similia defleret atque ploraret fortiter, introiuit gubernius, qui sic ait: "Domine, tu quidem pie facis, sed nauis mortuum sufferre non potest. Iube ergo corpus in pelagus mitti, ut possimus undarum fluctus euadere." Apollonius uero dictum aegre ferens ait ad eum: "Quid narras, pessime hominum? Placet tibi, ut eius corpus in pelagus mittam, qui me naufragum suscepit et egenum?" 5. Erant ex seruis eius fabri, quibus conuocatis secari et conpaginari tabulas, rimas et foramina picari praecepit et facere loculum amplissimum et carta plumbea obturari iubet eum inter iuncturas tabularum. Quo perfecto loculo regalibus ornamentis ornat puellam, in loculo composuit, et XX sestertia auri ad caput eius posuit. Dedit postremo osculum funeri, effudit super eam lacrimas et iussit infantem tolli et diligenter nutriri, ut haberet in malis suis aliquod solatium et pro filia sua neptem regi ostenderet. XXVI. 1. Iussit loculum mitti in mare cum amarissimo fletu. Tertia die eiciunt undae loculum: uenit ad litus Ephesiorum, non longe a praedio cuiusdam medici, qui in illa die cum discipulis suis deambulans iuxta litus uidit loculum effusis fluctibus iacentem et ait famulis suis: "Tollite hunc loculum cum omni diligentia et ad uillam afferte!" Quod cum fecissent famuli, medicus libenter aperuit et uidit puellam regalibus ornamentis ornatam, speciosam ualde et in falsa morte iacentem et ait: "Quantas putamus lacrimas hanc puellam suis parentibus reliquisse!" Et uidens subito ad caput eius pecuniam positam et subtus codicillos scriptos ait: "Perquiramus, quid desiderat aut mandat dolor." 2. Qui cum resignasset, inuenit sic scriptum 'Quicumque hunc loculum inuenerit habentem in eo XX sestertia auri, peto ut X sestertia habeat, X uero funeri impendat. Hoc enim corpus multas dereliquit lacrimas et dolores amarissimos. Quodsi aliud fecerit, quam dolor exposcit, ultimus suorum decidat, nec sit, qui corpus suum sepulturae commendet'. 3. Perlectis codicillis ad famulos ait: "Praestetur corpori, quod imperat dolor! Iuraui itaque per spem uitae meae in hoc funere amplius me erogaturum, quam dolor exposcit." Et haec dicens iubet continuo instrui rogum. 4. Sed dum sollicite atque studiose rogus aedificatur atque componitur, superuenit discipulus medici, aspectu adulescens, sed, quantum ingenio, senex. Hic cum uidisset speciosum corpus super rogum poni, intuens magistrum ait: "Unde hoc nouum nescio quod funus?" Magister ait: "Bene uenisti, haec enim hora te expectat. Tolle ampullam unguenti et, quod est supremum, defunctae corpori puellae superfunde." 5. At uero adulescens tulit ampullam unguenti et ad lectum deuenit puellae et detraxit a pectore uestes, unguentum fudit et omnes artus suspiciosa manu retractat, sentitque a praecordiis pectoris torporis quietem. Obstupuit iuuenis, quia cognouit puellam in falsa morte iacere. Palpat uenarum indicia, rimatur auras narium; labia labiis probat: sentit gracile spirantis uitam prope luctare cum morte adultera et ait: "Supponite faculas per IIII partes." Quod cum fecissent, tentat lentas igne supposito retrahere manus, et sanguis ille, qui coagulatus fuerat, per unctionem liquefactus est. XXVII. 1. Quod ut uidit iuuenis, ad magistrum suum currit et ait: "Magister, puella, quam credis esse defunctam, uiuit. Et ut facilius mihi credas, spiritum praeclusum patefaciam." Adhibitis secum uiribus tulit puellam in cubiculo suo et posuit super lectulum, uelum diuisit, calefecit oleum, madefecit lanam et effudit super pectus puellae. Sanguis uero ille, qui intus a perfrictione coagulatus fuerat, accepto tepore liquefactus est coepitque spiritus praeclusus per medullas descendere. Venis itaque patefactis aperuit puella oculos et recipiens spiritum, quem iam perdiderat, leni et balbutienti sermone ait: "Deprecor itaque, medice, ne me contingas aliter, quam oportet contingere: uxor enim regis sum et regis filia." 2. Iuuenis ut uidit, quod in arte uiderat, quod magistrum fallebat, gaudio plenus uadit ad magistrum suum et ait: "Veni, magister, en discipuli tui apodixin." Magister introiuit cubiculum et, ut uidit puellam iam uiuam, quam mortuam putabat, ait discipulo suo: "Probo artem, peritiam laudo, miror diligentiam. Sed audi, discipule: nolo te artis beneficium perdidisse; accipe mercedem. Haec enim puella secum attulit pecuniam." Et dedit ei decem sestertia auri; et iussit puellam salubribus cibis et fomentis recreari. 3. Post paucos dies, ut cognouit eam regio genere esse ortam, adhibitis amicis in filiam suam sibi adoptauit. Ut rogauit cum lacrimis, ne ab aliquo contingeretur, exaudiuit eam et inter sacerdotes Dianae feminas seclusit et collocauit, ubi omnes uirgines inuiolabiliter seruabant castitatem. XXVIII. 1. Inter haec Apollonius cum nauigat ingenti luctu, gubernante deo applicuit Tharsos, descendit ratem et petiuit domum Stranguillionis et Dionysiadis. Qui cum eos salutauisset, omnes casus suos eis dolenter exposuit et ait: "Quantum in amissam coniugem flebam, tantum in seruatam mihi filiam consolabor. Itaque, sanctissimi hospites, quoniam ex amissa coniuge regnum, quod mihi seruabatur, nolo accipere neque reuerti ad socerum, cuius in mari perdidi filiam, sed fungar potius opera mercatus, commendo uobis filiam meam: cum filia uestra nutriatur et eam cum bono et simplici animo suscipiatis atque patriae nomine eam cognominetis Tharsiam. Praeterea et nutricem uxoris meae nomine Lycoridem uobis commendo pariter et uolo, ut filiam meam nutriat atque custodiat." 2. His dictis tradidit infantem, dedit aurum, argentum et pecunias nec non et uestes pretiosissimas, et iurauit fortiter nec barbam nec capillos nec ungues dempturum, nisi prius filiam suam nuptui traderet. At illi stupentes, quod tam grauiter iurasset, cum magna fide se puellam educaturos promittunt. Apollonius uero commendata filia nauem ascendit altumque pelagus petens ignotas et longinquas Aegypti regiones deuenit. XXIX. 1. Itaque puella Tharsia facta quinquennis traditur studiis artium liberalibus, et filia eorum cum ea docebatur: et ingenio et in auditu et in sermone et in morum honestate docentur. 2. Cumque Tharsia ad XIIII annorum aetatem uenisset, reuersa de auditorio inuenit nutricem suam subitaneam ualitudinem incurrisse, et sedens iuxta eam casus infirmitatis eius explorat. Nutrix uero eius eleuans se dixit ei: "Audi aniculae morientis uerba suprema, domina Tharsia; audi et pectori tuo manda. Interrogo namque te, quem tibi patrem aut matrem aut patriam esse existimas?" 3. Puella ait: "Patriam Tharsos, patrem Stranguillionem, matrem Dionysiadem." Nutrix uero eius ingemuit et ait: "Audi, domina mea Tharsia, stemmata originis tuorum natalium, ut scias, quid post mortem meam facere debeas. Est tibi patria Tyrus, pater nomine Apollonius, mater uero Archistratis regis filia. Dum mater tua enixa est, statim redeuntibus secundis praeclusoque spiritu ultimum fati signauit diem. Quam pater tuus facto loculo cum ornamentis regalibus et XX sestertiis auri in mare demisit, ut, ubi fuisset delata, ipsa testis sibi esset. Naues quoque luctantibus uentis cum patre tuo lugente et te in cunabulis posita peruenerunt ad hanc ciuitatem. His ergo hospitibus, Stranguillioni et Dionysiadi, te commendauit pariter cum uestimentis regalibus et sic uotum faciens se neque capillos dempturum neque ungues, donec te nuptui traderet. Nunc ergo, post mortem meam, si quando tibi hospites tui, quos tu parentes appellas, forte aliquam iniuriam fecerint, ascende in forum, et inuenies statuam patris tui Apollonii: apprehende statuam et proclama: 'Ipsius sum filia, cuius est haec statua!' Ciues uero memores beneficiorum patris tui Apollonii liberabunt te e necessitate." XXX. 1. Cui Tharsia ait: "Cara nutrix, testor deum, quod si fortasse aliqui casus mihi euenissent, antequam haec mihi referres, penitus ego nescissem stirpem natiuitatis meae!" Et cum haec adinuicem confabularentur, nutrix in gremio puellae emisit spiritum. Puella uero corpus nutricis suae sepulturae mandauit, lugens eam anno. Et deposito luctu induit priorem dignitatem et petiit scolam suam et ad studia liberalia reuersa non prius sumebat cibum, nisi primo monumentum intraret ferens ampullam uini et coronas. Et ibi manes parentum suorum inuocabat. XXXI. 1. Et dum haec aguntur, quodam die feriato Dionysias cum filia sua nomine Philomusia et Tharsia puella transibat per publicum. Videntes omnes ciues speciem Tharsiae ornatam, omnibus ciuibus et honoratis miraculum apparebat, atque omnes dicebant: "Felix pater, cuius filia est Tharsia, illa uero, quae adhaeret lateri eius, multum turpis est atque dedecus." 2. Dionysias uero, ut audiuit laudare Tharsiam et suam uituperare filiam in insaniae furorem conuersa est. Et sedens sola coepit cogitare taliter: "Pater eius Apollonius, ex quo hinc profectus est, habet annos XIIII et nunquam uenit ad suam recipiendam filiam nec nobis misit litteras. Puto, quia mortuus est aut in pelago periit. Nutrix uero eius decessit. Neminem habeo aemulum. Non potest fieri nisi ferro aut ueneno tollam illam de medio; et ornamentis eius filiam meam ornabo." 3. Et dum haec secum cogitat, nuntiatur ei uillicum uenisse nomine Theophilum. Quem ad se conuocans ait: "Si cupis habere libertatem cum praemio, tolle Tharsiam de medio." Villicus ait: "Quid enim peccauit uirgo innocens?" Scelesta mulier ait: "Iam mihi non pares? Tantum fac, quod iubeo. Sin alias, sentias esse contra te iratos dominum et dominam." Villicus ait: "Et qualiter hoc potest fieri?" Scelesta mulier ait: "Consuetudo sibi est, ut mox cum de scola uenerit, non prius cibum sumat, antequam monumentum suae nutricis intrauerit. Oportet te ibi cum pugione abscondere, et eam uenientem interfice et proice corpus eius in mare. Et cum adueneris et de hoc facto nuntiaueris, cum praemio libertatem accipies." 4. Villicus tulit pugionem et latere suo celat et intuens caelum ait: "Deus, ego non merui libertatem accipere nisi per effusionem sanguinis uirginis innocentis?" Et haec dicens suspirans et flens ibat ad monumentum nutricis Tharsiae et ibi latuit. 5. Puella autem rediens de scola solito more fudit ampullam uini et ingressa monumentum posuit coronas supra, et dum inuocat manes parentum suorum, uillicus impetum fecit et auersae puellae capillos apprehendit et eam iactauit in terram. Et cum eam uellet percutere, ait ad eum puella: "Theophile, quid peccaui, ut manu tua innocens uirgo moriar?" Cui uillicus ait: "Tu nihil peccasti, sed pater tuus peccauit Apollonius, qui te cum magna pecunia et uestimentis regalibus reliquit Stranguillioni et Dionysiadi. "Quod puella audiens eum cum lacrimis deprecata est: "Vitae meae spes aut solatium, permitte me testari dominum!" Cui uillicus ait: "Testare. Et deus ipse scit uoluntate me hoc scelus non facere." XXXII. 1. Itaque puella cum dominum deprecatur, subito aduenerunt piratae et uidentes hominem armata manu uelle eam percutere, exclamauerunt dicentes: "Parce, barbare, parce et noli occidere! Haec enim nostra praeda est et non tua uictima!" Sed ut audiuit uillicus uocem, eam dimittit et fugit et coepit latere post monumentum. Piratae applicantes ad litus tulerunt uirginem et colligantes altum petierunt pelagus. 2. Villicus post moram rediit, et ut uidit puellam raptam a morte, deo gratias egit, quod non fecit scelus. Et reuersus ad dominam suam ait: "Quod praecepisti, factum est; comple, quod mihi promiseras." Scelesta mulier ait: "Homicidium fecisti; insuper et libertatem petis? Reuertere ad uillam et opus tuum facito, ne iratos dominum et dominam sentias!" Villicus itaque, ut audiuit, eleuans ad caelum oculos dixit: "Tu scis, deus, quod non feci scelus. Esto iudex inter nos." Et ad uillam suam abiit. 3. Tunc Dionysias apud semet ipsam consiliata pro scelere quod excogitauerat, quomodo possit facinus illud celare, ingressa ad maritum suum Stranguillionem sic ait: "Care coniunx, salua coniugem, salua filiam nostram. Vituperia in grandem me furiam concitauerunt et insaniam, subitoque aput me excogitaui dicens: 'Ecce iam sunt anni plus XIIII, ex quo nobis suus pater commendauit Tharsiam, et numquam salutarias nobis misit litteras: forsitan aut afflictione luctus est mortuus aut certe inter fluctus maris et procellas periit. Nutrix uero eius defuncta est. Nullum habeo aemulum. Tollam Tharsiam de medio et eius ornamentis nostram ornabo filiam.' Quod et factum esse scias. Nunc uero propter ciuium curiositatem ad praesens indue uestes lugubres, sicut ego facio, et falsis lacrimis dicamus eam subito dolore stomachi fuisse defunctam. Hic prope in suburbio faciamus rogum maximum, ubi dicamus eam esse positam." 4. Stranguillio ut audiuit, tremor et stupor in eum irruit, et ita respondit: "Equidem da mihi uestes lugubres, ut lugeam me, qui talem sum sortitus sceleratam coniugem. Heu mihi! Pro dolor!" inquit, "Quid faciam, quid agam de patre eius, quem primo cum suscepissem, cum ciuitatem istam a morte et periculo famis liberauit, meo suasu egressus est ciuitatem; propter hanc ciuitatem naufragium incidit, mortem uidit, sua perdidit, exitium penuriae perpessus est: a deo uero in melius restitutus malum pro bono quasi pius non excogitauit neque ante oculos illud habuit, sed omnia obliuioni ducens, insuper adhuc memor nostri in bono, fidem eligens, remunerans nos et pios aestimans, filiam suam nutriendam tradidit, tantam simplicitatem et amorem circa nos gerens, ut ciuitatis nostrae filiae suae nomen imponeret. Heu mihi, caecatus sum! Lugeam me et innocentem uirginem, qui iunctus sum ad pessimam uenenosamque serpentem et iniquam coniugem." Et in caelum leuans oculos ait: "Deus, tu scis, quia purus sum a sanguine Tharsiae, et requiras et uindices illam in Dionysiade!" Et intuens uxorem suam ait: "Quo, inimica dei, celare poteris hoc nefandum facinus?" 5. Dionysias uero induit se et filiam suam uestes lugubres, falsasque fundit lacrimas et ciues ad se conuocat, quibus ait: "Carissimi ciues, ideo uos clamauimus, quia spem luminum et labores et exitus annorum nostrorum perdidimus: id est, Tharsia, quam bene nostis, nobis cruciatus et fletus reliquit amarissimos; quam digne sepelire fecimus." Tunc pergunt ciues, ubi figuratum fuerat sepulcrum a Dionysiade, et pro meritis ac beneficiis Apollonii, patris Tharsiae, fabricantes rogum ex aere conlato inscripserunt taliter: D. M. CIVES THARSI THARSIAE VIRGINI BENEFICIIS TYRII APOLLONII. XXXIII. 1. Igitur qui Tharsiam rapuerunt, aduenerunt in ciuitatem Mytilenam. Deponiturque inter cetera mancipia et uenalis in foro proponitur. Audiens autem hoc leno, uir infaustissimus, nec uirum nec mulierem uoluit emere nisi Tharsiam puellam, et coepit contendere, ut eam emeret. Sed Athenagora nomine, princeps eiusdem ciuitatis, intelligens nobilem et sapientem et pulcherrimam uirginem ad uenalia positam, obtulit decem sestertia auri. Sed leno XX dare uoluit. Athenagora obtulit XXX, leno XL, Athenagora L, leno LX, Athenagora LXX, leno LXXX, Athenagora LXXXX, leno in praesenti dat C sestertia auri et dicit: "Si quis amplius dederit, X dabo supra." Athenagora ait: "Ego si cum hoc lenone contendere uoluero, ut unam emam, plurium uenditor sum. Sed permittam eum emere, et cum ille eam in prostibulo posuerit, intrabo prior ad eam et eripiam nodum uirginitatis eius uili pretio, et erit mihi ac si eam emerim." 2. Quid plura? Addicitur uirgo lenoni, a quo introducitur in salutatorio, ubi habebat Priapum aureum gemmis et auro reconditum, et ait ad eam: "Adora numen praesentissimum meum." Puella ait: "Numquid Lampsacenus es?" Leno ait: "Ignoras, misera, quia in domum auari lenonis incurristi?" Puella uero, ut haec audiuit, toto corpore contremuit et prosternens se pedibus eius dixit: "Miserere mei, domine, succurre uirginitati meae! Et rogo te, ne uelis hoc corpusculum sub tam turpi titulo prostituere!" 3. Cui leno ait: "Alleua te, misera: tu autem nescis, quia apud lenonem et tortorem nec preces nec lacrimae ualent." Et uocauit ad se uillicum puellarum et ait ad eum: "Cella ornetur diligenter, in qua scribatur titulus: Qui Tharsiam uirginem uiolare uoluerit, dimidiam auri libram dabit; postea uero singulos aureos populo patefit." Fecit uillicus, quod iusserat ei dominus suus leno. XXXIV. 1. Tertia die antecedente turba cum symphoniacis ducitur ad lupanar. Sed Athenagora princeps affuit prior et uelato capite ingreditur ad lupanar. Sed dum fuisset ingressus, sedit; et aduenit Tharsia et procidit ad pedes eius et ait: "Miserere mei! Per iuuentutem tuam te deprecor, ne uelis me uiolare sub tam turpi titulo. Contine impudicam libidinem et audi casus infelicitatis meae uel originem stemmatum considera." Cui cum uniuersos casus suos exposuisset, princeps confusus est et pietate ductus uehementer obstupuit et ait ad eam: "Erige te. Scimus fortunae casus: homines sumus. Habeo et ego filiam uirginem, ex qua similem possum casum metuere." Haec dicens protulit XL aureos et dedit in manu uirginis et dicit ei: "Domina Tharsia, ecce habes plus, quam uirginitas tua expostulat. Aduenientibus age similiter, quousque liberaberis." Puella uero profusis lacrimis ait: "Ago pietati tuae maximas gratias." 2. Quo exeunte collega suus affuit et ait: "Athenagora, quomodo tecum nouicia?" Athenagora ait: "Non potest melius; usque ad lacrimas!" Et haec dicens eum subsecutus est. Quo introeunte insidiabatur, exitus rerum uidere. Ingresso itaque illo Athenagora foris stabat. Solito more puella claudit ostium. Cui iuuenis ait: "Si salua sis, indica mihi, quantum dedit ad te iuuenis, qui ad te modo introiuit?" Puella ait: "Quater denos mihi aureos dedit." Iuuenis ait: "Malum illi sit! Quid magnum illi fuisset, homini tam diuiti, si libram auri tibi daret integram? Ut ergo scias me esse meliorem, tolle libram auri integram." Athenagora uero de foris stans dicebat: "Quantum plus dabis, plus plorabis!" Puella autem prostrauit se ad eius pedes et similiter casus suos exposuit; confudit hominem et auertit a libidine. Et ait iuuenis ad eam: "Alleua te, domina! Et nos homines sumus, casibus subiacentes." Puella ait: "Ago pietati tuae maximas gratias." XXXV. 1. Et exiens foris inuenit Athenagoram ridentem et ait: "Magnus homo es! Non habuisti, cui lacrimas tuas propinares!" Et adiurantes se inuicem, ne alicui proderent, aliorum coeperunt expectare exitum. Quid plura? Illis expectantibus per occultum aspectum omnes, quicumque inibant, dantes singulos aureos plorantes abscedebant. 2. Facta autem huius rei fine obtulit puella pecuniam lenoni dicens: "Ecce pretium uirginitatis meae." Et ait ad eam leno: "Quantum melius est hilarem te esse et non lugentem! Sic ergo age, ut cotidie mihi latiores pecunias adferas." Item ait ad eum altera die: "Ecce pretium uirginitatis meae, quod similiter precibus et lacrimis collegi, et custodio uirginitatem meam." Hoc audito iratus est leno eo, quod uirginitatem suam seruaret, et uocat ad se uilicum puellarum et ait ad eum: "Sic te tam neglegentem esse uideo, ut nescias Tharsiam uirginem esse? Si enim uirgo tantum adfert, quantum mulier? Duc eam ad te et tu eripe nodum uirginitatis eius!" 3. Statim eam uilicus duxit in suum cubiculum et ait ad eam: "Verum mihi dic, Tharsia, adhuc uirgo es?" Tharsia puella ait: "Quamdiu uult deus, uirgo sum." Vilicus ait: "Unde ergo his duobus diebus tantam pecuniam obtulisti?" Puella dixit: "Lacrimis meis, exponens ad omnes uniuersos casus meos; et illi dolentes miserentur uirginitati meae." Et prostrauit se ad pedes eius et ait: "Miserere mei, domine, subueni captiuae regis filiae!" Cumque ei uniuersos casus suos exposuisset, motus misericordia ait ad eam: "Nimis auarus est iste leno; nescio, si tu possis uirgo permanere." XXXVI. 1. Puella respondit: "Habeo auxilium studiorum liberalium, perfecte erudita sum; similiter et lyrae pulsum modulanter inlido. Iube crastina die in frequenti loco poni scamna, et facundia sermonis mei spectaculum praebeo; deinde plectro modulabor et hac arte ampliabo pecunias cotidie." Quod cum fecisset uilicus, tanta populi adclamatio tantusque amor ciuitatis circa eam excrebuit, ut et uiri et feminae cotidie ei multa conferrent. 2. Athenagora autem princeps memoratam Tharsiam integrae uirginitatis et generositatis ita iam custodiebat ac si unicam suam filiam, ita ut uilico multa donaret et commendaret eam. XXXVII. 1. Et cum haec Mutilena aguntur, uenit Apollonius post quattuordecim annos ad ciuitatem Tharsiam ad domum Stranguillionis et Dionysiadis. Quem uidens Stranguillio de longe perrexit cursu rapidissimo ad uxorem suam dicens ei: "Certe dixeras Apollonium perisse naufragio; et ecce uenit ad repetendam filiam suam. Quid dicturi sumus patri de filia, cuius nos fuimus parentes?" Scelerata mulier hoc audito toto corpore contremuit et ait: "Miserere, ut dixi, coniunx, tibi confiteor: dum nostram diligo, alienam perdidi filiam. Nunc ergo ad praesens indue uestes lugubres, et fictas fundamus lacrimas et dicamus eam subito dolore stomachi interisse. Qui cum nos tali habitu uiderit, credet." 2. Et dum haec aguntur, intrat Apollonius domum Stranguillionis, a fronte comam aperit, hispidam ab ore remouit barbam. Ut uidit eos lugubri ueste ait: "Hospites fidelissimi, si tamen in uobis hoc nomen permanet, ut quid in aduentu meo largas effunditis lacrimas? Ne forte istae lacrimae non sint uestrae, sed meae propriae?" Scelerata mulier ait cum lacrimis: "Utinam quidem istum nuntium alius ad aures uestras referret, et non ego aut coniunx meus! Nam scito Tharsiam filiam tuam a nobis subitaneo dolore stomachi fuisse defunctam." Apollonius ut audiuit, tremebundus toto corpore expalluit diuque maestus constitit. Sed postquam recepit spiritum, intuens mulierem sic ait: "Tharsia filia mea ante paucos dies decessit: numquid pecunia aut ornamenta aut uestes perierunt?" XXXVIII. 1. Scelesta mulier haec eo dicente secundum pactum ferens atque reddens omnia sic ait: "Crede nobis, quia, si genesis permisisset, sicut haec omnia damus, ita et filiam tibi reddidissemus. Et ut scias nos non mentiri, habemus huius rei testimonium ciuium, qui memores beneficiorum tuorum ex aere collato filiae tuae monumentum fecerunt, quod potest tua pietas uidere." Apollonius uero credens eam uere esse defunctam ait ad famulos suos "Tollite haec omnia et ferte ad nauem, ego enim uado ad filiae meae monumentum." At ubi peruenit, titulum legit: D. M. CIVES THARSI THARSIAE VIRGINI APOLLONII REGIS FILIAE OB BENEFICIUM EIUS PIETATIS CAUSA EX AERE CONLATO FECERUNT. 2. Perlecto titulo stupenti mente constitit. Et dum miratur se lacrimas non posse fundere, maledixit oculos suos dicens: "O crudeles oculi, titulum natae meae cernitis et lacrimas fundere non potestis! O me miserum! Puto, filia mea uiuit." Et haec dicens rediit ad nauem atque ita suos allocutus est dicens: "Proicite me in subsannio nauis; cupio enim in undis efflare spiritum, quem in terris non licuit lumen uidere." XXXIX. 1. Proiciens se in subsannio nauis sublatis ancoris altum pelagus petiit iam ad Tyrum reuersurus. Qui dum prosperis uentis nauigat, subito mutata est pelagi fides. Per diuersa discrimina maris iactantur; omnibus deum rogantibus ad Mytilenam ciuitatem aduenerunt. Ibi Neptunalia festa celebrabantur. Quod cum cognouisset Apollonius, ingemuit et ait: "Ergo omnes diem festum celebrant praeter me! Sed ne lugens et auarus uidear! Sufficit enim seruis meis poena, quod me tam infelicem sortiti sunt dominum."Et uocans dispensatorem suum ait ad eum: "Dona X aureos pueris, et eant et emant, quod uolunt, et celebrent diem. Me autem ueto a quoquam uestrum appellari; quod si aliquis uestrum fecerit, crura ei frangi iubeo." 2. Cum igitur omnes nautae Apollonii conuiuium melius ceteris nauibus celebrarent, contigit, ut Athenagora, princeps ciuitatis, qui Tharsiam filiam eius diligebat, deambulans in litore consideraret celebritatem nauium. Qui dum singulas notat naues, uidit hanc nauem e ceteris nauibus meliorem et ornatiorem esse. Accedens ad nauem Apollonii coepit stare et mirari. Nautae uero et serui Apollonii salutauerunt eum dicentes: "Inuitamus te, si dignaris, o princeps magnifice." At ille petitus cum V seruis suis nauem ascendit. Et cum uideret eos unanimes discumbere, accubuit inter epulantes et donauit eis X aureos et ponens eos supra mensam dixit: "Ecce, ne me gratis inuitaueritis." Cui omnes dixerunt: "Agimus nobilitati tuae maximas gratias." Athenagora autem cum uidisset omnes tam licenter discumbere nec inter eos maiorem esse, qui prouideret, ait ad eos: "Quod omnes licenter discumbitis, nauis huius dominus quis est?" Gubernator dixit: "Nauis huius dominus in luctu moratur et iacet intus in subsannio nauis in tenebris; flet uxorem et filiam." Quo audito dolens Athenagora dixit ad gubernum: "Dabo tibi duos aureos; et descende ad eum et dic illi: Rogat te Athenagora, princeps huius ciuitatis, ut procedas ad eum de tenebris et ad lucem exeas." Iuuenis ait: "Si possum de duobus aureis quattuor habere crura" et "Tam utilem inter nos huic muneri non elegisti nisi me? Quaere alium, qui eat, quia iussit, quod, quicumque eum appellauerit, crura ei frangantur." Athenagora ait: "Hanc legem uobis statuit, non mihi, quem ignorat. Ego autem ad eum descendo. Dicite mihi, quis uocatur." Famuli dixerunt: "Apollonius." XL. 1. Athenagora uero ait intra se audito nomine: "Et Tharsia Apollonium nominabat patrem." Et demonstrantibus pueris peruenit ad eum. Quem cum uidisset squalida barba, capite horrido et sordido in tenebris iacentem, submissa uoce salutauit eum: "Aue, Apolloni." Apollonius uero putabat se a quoquam de suis contemptum esse; turbido uultu respiciens, ut uidit ignotum sibi hominem honestum et decoratum, texit furorem silentio. 2. Cui Athenagora princeps ciuitatis ait: "Scio enim te mirari, sic quod nomine te salutauerim. Disce quod princeps huius ciuitatis sum." Et cum Athenagora nullum ab eo audisset sermonem, item ait ad eum: "Descendi de uia in litore ad nauiculas contuendas et inter omnes naues uidi nauem tuam decenter ornatam, amabili aspectu. Et dum incedo, inuitatus sum ab amicis et nautis tuis. Ascendi et libenti animo discubui. Inquisiui dominum nauis. Dixerunt te in luctu esse graui; quod et uideo. Sed pro desiderio, quo ueni ad te, procede de tenebris ad lucem et epulare nobiscum paulisper. Spero autem de deo, quia dabit tibi post hunc tam ingentem luctum ampliorem laetitiam." 3. Apollonius autem luctu fatigatus leuauit caput suum et sic ait: "Quicumque es, domine, uade, discumbe et epulare cum meis ac si cum tuis. Ego uero ualde afflictus sum meis calamitatibus, ut non solum epulari sed nec uiuere desiderarem." 4. Confusus Athenagora subiit de subsannio nauis rursus ad nauem et discumbens ait: "Non potui domino uestro persuadere, ut ad lucem procederet. Itaque quid faciam, ut eum a proposito mortis reuocem? Bene mihi uenit in mentem: perge, puer, ad lenonem illum et dic ei, ut mittat ad me Tharsiam."Cumque perrexisset puer ad lenonem, haec leno audiens non potuit eum contemnere, licet autem contra uoluntatem, nolens misit illam. 5. Veniente autem Tharsia ad nauem uidens eam Athenagora ait ad eam: "Veni huc ad me, Tharsia domina; hic est enim ars studiorum tuorum necessaria, ut consoleris dominum nauis huius et horum omnium, sedentem in tenebris horteris consolationem recipere, et eum prouoces ad lucem exire lugentem coniugem et filiam. Haec est pietatis causa, per quam dominus hominibus fit propitius. Accede ergo ad eum et suade exire ad lucem: forsitan per nos deus uult eum uiuere. Si enim hoc potueris facere, XXX dies a lenone te redimam, ut deuotae uirginitati tuae uacare possis; et dabo tibi insuper decem sestertia auri." 6. Audiens haec puella constanter descendit in subsannio nauis ad Apollonium et submissa uoce salutauit eum dicens: "Salue, quicumque es, laetare. Non enim aliqua ad te consolandum ueni polluta, sed innocens uirgo, quae uirginitatem meam inter naufragium castitatis inuiolabiliter seruo." XLI. 1. His carminibus coepit modulata uoce canere: "Per sordes gradior, sed sordis conscia non sum, Sicut rosa in spinis nescit compungi mucrone. Piratae me rapuerunt gladio ferientes iniquo Lenoni nunc uendita numquam uiolaui pudorem. Ni fletus et lucti et lacrimae de amissis inessent, Nulla me melior, pater si nosset, ubi essem. Regio sum genere et stirpe propagata piorum, Sed contemptum habeo et iubeor adeoque laetari! Fige modum lacrimis, curas resolue dolorum, Redde oculos caelo et animum ad sidera tolle! Aderit ille deus creator omnium et auctor; Non sinit hos fletus casso dolore relinqui!" 2. Ad haec uerba leuauit caput Apollonius et uidit puellam, et ingemuit et ait: "O me miserum! Quamdiu contra pietatem luctor?" Erigens se ergo adsedit et ait ad eam: "Ago prudentiae et nobilitati tuae maximas gratias; consolationi tuae hanc uicem rependo, ut merito, quandoque si laetari mihi licuerit, te regni mei uiribus releuem; et sic forsitan, ut dicis te regiis natalibus ortam, tuis te parentibus repraesento. Nunc ergo accipe aureos ducentos et ac si in lucem produxeris me, gaude. Vade; et rogo, ulterius non me appelles: recentem enim mihi renouasti dolorem." 3. Et acceptis ducentis aureis abscessit de illo loco. Et ait ad eam Athenagora: "Quo uadis, Tharsia? Sine effectu laborasti? Num potuimus facere misericordiam et subuenire homini interficienti se?" Et ait ad eum Tharsia: "Omnia, quaecumque potui, feci, sed datis mihi CC aureis rogauit, ut abscederem, asserens renouato luctus dolore cruciari." 4. Et ait ad eam Athenagora: "Ego tibi modo CCCC aureos dabo, tantum descende ad eum; refunde ei hos CC, quos tibi dedit; prouoca eum ad lumen exire dicens ei: "Ego non pecuniam, salutem tuam quaero." 5. Et descendens Tharsia ad eum ait: "Iam si in hoc squalore permanere definisti, pro eo quod pecunia ingenti me honorasti, permitte me tecum in his tenebris miscere sermonem. Si enim parabolarum mearum nodos absolueris, uadem; sin aliter, refundam tibi pecuniam, quam mihi dedisti, et abscedam." 6. At ille ne uideretur pecuniam recipere, simul et cupiens a prudenti puella audire sermonem ait: "Licet in malis meis nulla mihi cura suppetit nisi flendi et lugendi, tamen, ut hortamento laetitiae caream, dic quod interrogatura es et abscede. Deprecor, ut fletibus meis spatium tribuas." XLII. 1. Et ait ad eum Tharsia: "Est domus in terris, clara quae uoce resultat. Ipsa domus resonat, tacitus sed non sonat hospes. Ambo tamen currunt, hospes simul et domus una. Si ergo, ut adseris, rex es in patria tua - nihil enim rege prudentius esse conuenit -, solue mihi quaestionem." 2. Et agitans caput Apollonius ait: "Ut scias me non esse mentitum: domus, quae in terris resonat, unda est; hospes huius domus tacitus piscis est, qui simul cum domo currit." 3. Admiratur puella hinc in explanatione magna uere regem esse et acrioribus eum quaestionibus pulsat et ait: "Dulcis amica ripae, semper uicina profundis, Suaue canens Musis, nigro perfusa colore Nuntia sum linguae digitis signata magistri." Et ait ad eam Apollonius: "Dulcis amica dei, quae cantus suos mittit ad caelum, canna est, ripae semper uicina, quia iuxta aquas sedes collocatas habet. Haec nigro perfusa colore nuntia est linguae, quod uox per eam transit." Item ait ad eum puella: "Longa feror uelox, formosae filia siluae, Innumera pariter comitum stipata caterua. Curro uias multas, uestigia nulla relinquo." XLIII. 1. Item agitans caput Apollonius ait ad eam: "O si liceret mihi longum deponere luctum, ostenderem tibi quae ignoras. Tamen respondeo quaestionibus tuis: miror enim te in tam tenera aetate talem prudentiam habere. Nam longa quae fertur arbor est nauis, formosae filia siluae; fertur uelox uento pellente, stipata cateruis; currit uias multas, sed uestigia nulla relinquit." 2. Item puella inflammata prudentia quaestionum ait ad eum: "Per totas aedes innoxius introit ignis: Circumdat flammis hinc inde uallata, nec uror. Nuda domus est et nudus ibi conuenit hospes." Ait ad eam Apollonius: "Ego si istum luctum possem deponere, innocens intrarem per istum ignem. Intrarem enim balneum, ubi hinc inde flammae per tubulos surgunt; ubi nuda domus est, quia nihil intus habet praeter sedilia; ubi nudus sine uestibus ingreditur hospes." Item ait ad eum puella: "Mucro mihi geminus ferro coniungitur uno. Cum uento lucto, cum gurgite pugno profundo. Scrutor aquas medias, imas quoque mordeo terras." Respondit ei Apollonius: "Quae te sedentem in hac naue continet, ancora est, quae mucrone gemino ferro coniungitur uno; quae cum uento luctatur et cum gurgite profundo; quae aquas medias scrutatur, imas quoque morsu tenens terras." Item ait ad eum puella: "Ipsa grauis non sum, lymphae mihi pondus inhaeret. Viscera tota tument patulis diffusa cauernis. Intus lympha latet, sed non se sponte profundit." Respondit ei Apollonius: "Spongia cum sit leuis, aqua grauata tumet patulis diffusa cauernis, quae se non sponte profundit." Item ait ad eum puella: "Non sum compta comis et non sum compta capillis. Intus enim mihi crines sunt, quos non uidet ullus. Me manibus mittunt manibusque remittor in auras." Apollonius ait: "Hanc ego Pentapoli naufragus habui ducem, ut regi amicusefficerer. Nam sphaera est, quae non est uincta comis et non est nudata capillis, quia intus plena est; haec manibus missa manibusque remittitur." Item ait ad eum puella: "Nulla mihi certa est, nulla est peregrina figura. Fulgor inest intus radianti luce coruscus, Qui nihil ostendit, nisi si quid uiderit ante." Respondens Apollonius ait: "Nulla certa figura est speculo, quia mutatur aspectu; nulla peregrina figura, quia hoc ostendit, quod contra se habet." Item ait puella ad eum: "Quattuor aequales currunt ex arte sorores Sic quasi certantes, cum sit labor omnibus unus. Cum prope sint pariter, non se pertingere possunt." Et ait ad eam Apollonius: "Quattuor similes sorores forma et habitu rotae sunt, quae ex arte currunt quasi certantes; et cum sint sibi prope, nulla nullam potest contingere." Item ait ad eum puella: "Nos sumus, ad caelum quae scandimus alta petentes Concordi fabrica quas unus conserit ordo. Quicumque alta petunt, per nos comitantur ad auras." Et ait ad eam Apollonius: "Per deum te obtestor, ne ulterius me ad laetandum prouoces, ne uidear insultare mortuis meis. Nam gradus scalae alta petentes, aequales mansione manentes uno ordine conseruntur; et alta quicumque petunt, per eos comitantur ad auras." XLIV. 1. Et his dictis ait: "Ecce habes alios centum aureos, et recede a me, ut memoriam mortuorum meorum defleam." At uero puella dolens tantae prudentiae uirum mori uelle, refundens aureos in sinum et adprehendens lugubrem uestem eius ad lucem conabatur trahere. At ille impellens eam conruere fecit. Quae cum cecidisset, de naribus eius sanguis coepit egredi, et sedens puella coepit flere et cum magno maerore dicere: "O ardua potestas caelorum, quae me pateris innocentem tantis calamitatibus ab ipsis cunabulis fatigari! Nam statim ut nata sum in mari inter fluctus et procellas, parturiens me mater mea secundis ad stomachum redeuntibus coagulato sanguine mortua est, et sepultura ei terrae denegata est. Quae tamen ornata a patre meo regalibus ornamentis et deposita in loculum cum uiginti sestertiis auri Neptuno est tradita. Me namque in cunabulis posita, Stranguillioni impio et Dionysiadi eius coniugi a patre meo sum tradita cum ornamentis et uestibus regalibus, pro quibus usque ad necis ueni perfidiam et iussa sum puniri a seruo uno infami nomine Theophilo. At ille dum uoluisset me occidere, eum deprecata sum, ut permitteret me testari dominum. Quem cum deprecor, piratae superueniunt, qui me ui auferunt et ad istam deferunt prouinciam. Atque lenoni impio sum uendita." XLV. 1. Cumque haec et his similia puella flens diceret, in amplexu illius ruens Apollonius coepit flens prae gaudio ei dicere: "Tu es filia mea Tharsia, tu es spes mea unica, tu es lumen oculorum meorum, quo me consolatus sum, dum flens per quattuordecim annos matrem tuam lugeo. Iam laetus moriar, quia rediuiua spes mihi est reddita." Alta uoce clamabat dicens: "Currite, famuli, currite, amici, currite, omnes, et miseriae meae finem imponite! Inueni quam perdideram, scilicet unicam filiam meam." 2. Audito clamore famuli currerunt, currit inter illos Athenagora princeps, et descendentibus illis in nauem, inuenerunt illum flentem prae gaudio super collum filiae suae et dicentem: "Ecce filia mea, quam lugeo, dimidium animae meae! Iam uolo uiuere. " Omnes prae gaudio cum eo flebant. Tunc erigens se Apollonius, proiectis uestibus lugubribus, indutus est uestibus mundissimis et omnes dixerunt: "O domine, quam similis est filia tua uobis! Si non esset aliud experimentum, sufficeret eius similitudo ad probandum eam esse filiam tuam!" 3. Tunc filia bis, ter, quater osculata est patrem et ait: "O pater, benedictus deus, qui mihi gratiam dedit, quod te uidere potero, tecum uiuere, tecum mori!" Et narrauit ei, quomodo a lenone comparata et in lupanari esset posita, et quomodo deus uirginitatem suam custodiuit. Audiens haec Athenagora, timens scilicet, ne filiam alteri in uxorem daret, misit se ad pedes Apollonii dicens: "Adiuro te per deum uiuum, qui te patrem filiae restituit, ne alteri filiam des in coniugem nisi mihi; sum enim princeps huius ciuitatis, meo auxilio uirgo permansit et me duce te patrem agnouit." 4. Cui Apollonius ait: 'Non possum tibi esse contrarius, quia multa pro filia mea fecisti, et ideo opto, ut sit uxor tua. Et tunc restat, ut uindicem me a lenone.Pereat haec ciuitas!" At ubi auditum est ab Athenagora principe, in publico, in foro, in curia clamare coepit et dicere: "Currite, ciues et nobiles, ne pereat ista ciuitas!" XLVI. 1. Concursus magnus et ingens factus est, et tanta commotio fuit populi, ut nullus omnino domi remaneret, neque uir neque femina. Omnibus autem conuenientibus dixit Athenagora: "Ciues Mutilenae ciuitatis, sciatis Tyrium Apollonium huc uenisse, et ecce classes nauium properant cum multis armatis euersuris istam prouinciam causa lenonis infaustissimi, qui Tharsiam ipsius emit filiam et in prostibulo posuit. Ut ergo saluetur ista ciuitas, mittatur, et uindicet se de uno infami, ut non omnes periclitemur." 2. His auditis populi ab auriculis eum comprehenderunt. Ducitur leno ad forum uinctis a tergo manibus. Fit tribunal ingens in foro, et induentes Apollonium regalem uestem deposito omni squalore luctus, quod habuit, atque detonso capite diadema imponunt ei et cum filia sua Tharsia tribunal ascendit. Et tenens eam in amplexu coram omni populo lacrimis impediebatur loqui. 3. Athenagora autem uix manu impetrat ad plebem, ut taceant. Quibus silentibus ait Athenagora: "Ciues Mutilenae, quos repentina pietas in unum congregauit: uidete Tharsiam a patre suo esse cognitam, quam leno cupidissimus ad nos expoliandos usque in hodiernum diem depressit; quae uestra pietate uirgo permansit. Ut ergo plenius uestrae felicitati gratias referat, eius procurate uindictam." 4. At uero omnes una uoce clamauerunt dicentes: "Leno uiuus ardeat et bona omnia eius puellae addicantur!" Atque his dictis leno igni est traditus. Vilicus uero eius cum uniuersis puellis et facultatibus Tharsiae uirgini traditur. Cui ait Tharsia: "Redonaui tibi uitam, quia beneficio tuo uirgo permansi." Cui donauit pro hoc beneficio ducenta talenta auri et libertatem. Deinde cunctis puellis coram se praesentatis dixit: "Quicquid de corpore uestro illi infausto contulistis, ut habeatis uobis, illud redonaui, et quia mecum uerum tamen seruistis, ex hoc iam mecum liberae estote." XLVII. 1. Erigens ergo se Tyrius Apollonius his dictis populo alloquitur: "Gratias pietati uestrae refero, uenerandi et piissimi ciues, quorum longa fides pietatem praebuit et quietem tribuit et salutem et exhibuit gloriam. Vestrum est, quod fraudulenta mors cum suo luctu detecta est; uestrum est, quod uirginitas nulla bella sustinuit; uestrum est, quod paternis amplexibus unica restituta est filia. Pro hoc tanto munere condono huic ciuitati uestrae ad restauranda omnia moenia auri talenta C." Et haec dicens eis in praesenti dari iussit. At uero ciues accipientes aurum fuderunt ei statuam stantem et caput lenonis calcantem, filiam suam in dextro brachio tenentem, et in ea scripserunt: TYRIO APOLLONIO RESTITUTORI MOENIUM NOSTRORUM ET THARSIAE PUDICISSIME VIRGINITATEM SERVANTI ET CASUM VILISSIMUM INCURRENTI UNIVERSUS POPULUS OB NIMIUM AMOREM AETERNUM DECUS MEMORIAE DEDIT. 2. Quid multa? Intra paucos dies tradidit filiam suam Athenagorae principi cum ingenti honore ac ciuitatis laetitia. XLVIII. 1. Et exinde cum suis omnibus et cum genero atque filia nauigauit, uolens per Tharsum proficiscens redire ad patriam suam. Vidit in somnis quendam angelico habitu sibi dicentem: "Apolloni, dic gubernatori tuo, ad Ephesum iter dirigat; ubi dum ueneris, ingredere templum Dianae cum filia et genero, et omnes casus tuos, quos a iuuenili aetate es passus, expone per ordinem. Post haec ueniens Tharsos uindica innocentem filiam tuam." 2. Expergefactus Apollonius excitat filiam et generum et indicat somnium. At illi dixerunt: "Fac, domine, quod iubet." Ille uero iubet gubernatorem suum Ephesum petere. Perueniunt felici cursu. Descendens Apollonius cum suis templum Dianae petit, in quo templo coniunx eius inter sacerdotes principatum tenebat. Erat enim effigie satis decora et omni castitatis amore assueta, ut nulla tam grata esset Dianae nisi ipsa. Interueniens Apollonius in templum Dianae cum suis rogat sibi aperiri sacrarium, ut in conspectu Dianae omnes casus suos exponeret. Nuntiatur hoc illi maiori omnium sacerdotum, uenisse nescio quem regem cum genero et filia cum magnis donis, talia uolentem in conspectu Dianae recitare. 3. At illa audiens regem aduenisse induit se regium habitum, ornauit caput gemmis et in ueste purpurea uenit, stipata cateruis famularum. Templum ingreditur. Quam uidens Apollonius cum filia sua et genero corruerunt ante pedes eius. Tantus enim splendor pulcritudinis eius emanabat, ut ipsam esse putarent deam Dianam. 4. Interea aperto sacrario oblatisque muneribus coepit in conspectu Dianae haec effari atque cum fletu magno dicere: "Ego cum ab adulescentia mea rex nobilis appellarer et ad omnem scientiam peruenissem, quae a nobilibus et regibus exercetur, regis iniqui Antiochi quaestionem exsolui, ut filiam eius in matrimonio acciperem. Sed ille foedissima sorde sociatus ei, cuius pater a natura fuerat constitutus, per impietatem coniunx effectus est atque me machinabatur occidere. Quem dum fugio, naufragus factus sum et eo usque a Cyrenensi rege Archistrate susceptus sum, ut filiam suam meruissem accipere. Quae mecum ad regnum percipiendum uenire desiderans, hanc filiam paruulam enixa est, quam coram te, magna Diana, praesentari in somnis angelo admonente iussisti. Postquam in naui eam peperit, emisit spiritum. Indui eam honestum regium dignumque habitum sepulturae et in loculum deposui cum XX sestertiis auri, ut ubi inuenta fuisset, ipsa sibi testis esset, ut digne sepeliretur. 5. Hanc uero meam filiam commendaui iniquissimis hominibus Stranguillioni et Dionysiadi, et luxi in Aegypto per annos XIIII uxorem flens fortiter, et postea ueni, ut filiam meam reciperem. Dixerunt mihi, quod esset mortua. Iterum cum rediuiuo inuoluerer luctu, post matris atque filiae mortem cupienti exitum uitam mihi reddidisti." XXXXIX. 1. Cumque haec et his similia Apollonius narrans diceret, mittit uocem magnam clamans uxor eius dicens "Ego sum coniunx tua Archistratis regis filia!" Et mittens se in amplexus eius coepit dicere: "Tu es Tyrius Apollonius meus, tu es magister, qui docta manu me docuisti, tu es, qui me a patre meo Archistrate accepisti, tu es, quem adamaui non libidinis causa, sed sapientiae ducem! Ubi est filia mea?" Et ostendit ei Tharsiam et dixit ei: "Ecce, haec est." 2. Sonat in tota Epheso, Tyrium Apollonium recognouisse suam coniugem, quam ipsi sacerdotem habebant. Et facta est laetitia omni ciuitati maxima, coronantur plateae, organa disponunter, fit a ciuibus conuiuium, laetantur omnes pariter. Et constituit loco suo ipsa sacerdotem, quae ei secunda erat et cara. Et cum omnium Ephesiorum gaudio et lacrimis, cum planctu amarissimo eo, quod eos relinqueret, uale dicens cum marito et filia et genero nauem ascendit. L. 1. Et constituit in loco suo regem Athenagoram generum suum, et cum eodem et filia et coniuge et cum exercitu nauigans Tharsum ciuitatem uenit. Apollonius statim iubet comprehendere Stranguillionem et Dionysiadem, et sedens pro tribunali in foro adduci sibi illos praecepit. Quibus adductis coram omnibus Apollonius ait: "Ciues beatissimi Tharsi, numquid Tyrius Apollonius alicui uestrum in aliqua re ingratus extitit?" At illi una uoce clamauerunt dicentes: "Te regem, te patrem patriae et diximus et in perpetuum dicimus; pro te mori optauimus et optamus, cuius ope famis periculum uel mortem transcendimus. Hoc et statua tua a nobis posita in biga testatur." 2. Apollonius ait ad eos: "Commendaui filiam meam Stranguillioni et Dionysiadi suae coniugi; hanc mihi reddere nolunt." Stranguillio ait: "Per regni tui clementiam, quia fati munus impleuit." Apollonius ait: "Videte, ciues Tharsi, non sufficit, quantum ad suam malignitatem, quod homicidium perpetratum fecerunt: insuper et per regni mei uires putauerunt periurandum. Ecce ostendam uobis; ex hoc, quod uisuri estis, et testimoniis uobis probabo." Et proferens filiam Apollonius coram omnibus populis ait: "Ecce, adest filia mea Tharsia!" Mulier mala, ut uidit eam, scelesta Dionysias imo corpore contremuit. Mirantur ciues. Tharsia iubet in conspectu suo adduci Theophilum uillicum. Quique cum adductus fuisset, ait ad eum Tharsia: "Theophile, si debitis tormentis et sanguini tuo cupis esse consultum et a me mereri indulgentiam, clara uoce dicito, quis tibi allocutus est, ut me interficeres!" Theophilus ait: "Domina mea Dionysias." 3. Tunc omnes ciues, sub testificatione confessione facta et addita uera ratione confusi rapientes Stranguillionem et Dionysiadem tulerunt extra ciuitatem et lapidibus eos occiderunt et ad bestias terrae et uolucres caeli in campo iactauerunt, ut etiam corpora eorum terrae sepulturae negarentur. Volentes autem Theophilum occidere, interuentu Tharsiae non tangitur. Ait enim Tharsia: "Ciues piissimi, nisi ad testandum dominum horarum mihi spatia tribuisset, modo me uestra felicitas non defendisset." Tum a praesenti Theophilo libertatem cum praemio donauit. LI. 1. Itaque Apollonius pro hac re ad laetitiam populo addens munera restaurat uniuersa. Thermas publicas, moenia, murorum turres restituens moratur ibi cum suis omnibus diebus XV. Postea uero uale dicens ciuibus nauigat ad Pentapolim Cyrenaeam; peruenit feliciter. Ingreditur ad regem Archistratem, socerum suum. Et uidit Archistrates filiam cum marito et Tharsiam neptem suam cum marito; regis filios uenerabatur, et osculo suscipit Apollonium et filiam suam, cum quibus iugiter integro uno anno laetatus est perdurans. Post haec perfecta aetate moritur in eorum manibus, dimittens medietatem regni sui Apollonio et medietatem filiae suae. 2. In illo tempore peractis omnibus iuxta mare deambulat Apollonius. Vidit piscatorem illum, a quo naufragus susceptus fuerat, qui ei medium suum dedit tribunarium, et iubet famulis suis, ut eum comprehenderent et ad suum ducerent palatium. Tunc, ut uidit se piscator trahi ad palatium, se putauit ad occidendum praeberi. Sed ubi ingressus est palatium, Tyrius Apollonius sedens cum sua coniuge eum ad se praecepit adduci et ait ad coniugem: "Domina regina et coniunx pudica, hic est paranymphus meus, qui mihi opem tribuit et, ut ad te uenirem, iter ostendit." Et intuens eum Apollonius ait: "O benignissime uetule, ego sum Tyrius Apollonius, cui tu dedisti dimidium tuum tribunarium." Et donauit ei ducenta sestertia auri, seruos et ancillas, uestes et argentum secundum cor suum, et fecit eum comitem, usque dum uiueret. 3. Hellenicus autem qui, quando persequebatur eum rex Antiochus, indicauerat ei omnia et nihil ab eo recipere uoluit, secutus est eum et procedenti Apollonio obtulit se et ei dixit: "Domine rex, memor esto Hellenici serui tui!" At ille adprehendens manum eius erexit eum et suscepit osculo; et fecit eum comitem et donauit illi multas diuitias. 4. His rebus expletis genuit de coniuge sua filium, quem regem in loco aui sui Archistratis constituit. Ipse autem cum sua coniuge uixit annis LXXIIII et tenuit regnum Antiochiae et Tyri et Cyrenensium; et quietam atque felicem uitam uixit cum coniuge sua. Peractis annis, quot superius diximus, in pace atque senectute bona defuncti sunt. Explicit liber Apollonii.