TERTIA DECIMA VISIO TERTIAE PARTIS DEINDE VIDI lucidissimum aerem, in quo audiui in omnibus praedictis significationibus mirabili modo diuersum genus musicorum in laudibus ciuium supernorum gaudiorum in uia ueritatis fortiter perseuerantium, ac in querelis reuocatorum ad laudes eorundem gaudiorum, et in exhortatione uirtutum se exhortantium ad salutem populorum quibus diabolicae insidiae repugnant; sed ipsae uirtutes eas opprimunt, ita tamen quod sic fideles homines tandem a peccatis ad superna per paenitentiam transeunt. Et sonus ille, ut uox multitudinis in laudibus de supernis gradibus in harmonia symphonizans, sic dicebat. 1. SYMPHONIA DE SANCTA MARIA O splendidissima gemma et serenum decus solis, qui tibi infusus est fons saliens de corde Patris, qui est unicum Verbum suum per quod creauit mundi primam materiam quam Eua turbauit; hoc Verbum effabricauit tibi Pater hominem, et ob hoc es tu illa lucida materia per quam hoc ipsum Verbum exspirauit omnes uirtutes, ut eduxit in prima materia omnes creaturas. O tu, suauissima uirga frondens de stirpe Iesse, o quam magna uirtus est quod diuinitas in pulcherrimam filiam aspexit, sicut aquila in solem oculum suum ponit, cum supernus Pater claritatem Virginis attendit ubi Verbum suum in ipsa incarnari uoluit. Nam in mystico mysterio Dei illustrata mente Virginis mirabiliter clarus flos ex ipsa Virgine exiuit. Et iterum dixit. 2. DE NOVEM ORDINIBVS SVPERNORVM SPIRITVVM O gloriosissimi lux uiuens angeli, qui infra diuinitatem diuinos oculos cum mystica obscuritate omnis creaturae aspicitis in ardentibus desideriis, unde numquam potestis satiari: o quam gloriosa gaudia illa uestra habet forma quae in uobis est intacta ab omni prauo opere, quod primum ortum est in uestro socio perdito angelo, qui uolare uoluit supra intus latens pinnaculum Dei, unde ipse tortuosus demersus est in ruinam; sed ipsius instrumenta casus consiliando facturae digiti Dei instituit. Nam o uos angeli qui custoditis populos, quorum forma fulget in facie uestra, et o uos archangeli qui suscipitis animas iustorum, et uos uirtutes, potestates, principatus, dominationes, et throni, qui estis computati in quintum secretum numerum, et o uos cherubin et seraphin sigillum secretorum Dei, sit laus uobis, qui loculum antiqui cordis in fonte aspicitis. Videtis enim interiorem uim Patris, quae de corde illius spirat quasi facies. Item que dicebat. 3. DE PATRIARCHIS ET PROPHETIS O spectabiles uiri qui pertransistis occulta aspicientes per oculos spiritus et annuntiantes in lucida umbra acutam et uiuentem lucem in uirga germinantem, quae sola floruit de introitu radicantis luminis; uos antiqui sancti praedixistis saluationem exulum animarum, quae immersae fuerant morti, qui circuistis ut rotae, mirabiliter loquentes mystica montis, qui caelum tangit pertransiens ungendo multas aquas, cum etiam inter uos surrexit lucida lucerna quae ipsum montem praecurrens ostendit. O uos felices radices, cum quibus opus miraculorum, et non opus criminum, per torrens iter perspicuae umbrae plantatum est, et o tu ruminans ignea uox, praecurrens limantem lapidem subuertentem abyssum gaudete in capite uestro! Gaudete in illo, quem non uiderunt in terris multi qui ipsum ardenter uocauerunt. Et iterum dixit. 4. DE APOSTOLIS O cohors militiae floris uirgae non spinatae, tu sonus orbis terrae circuiens regiones insanorum sensuum epulantium cum porcis quos expugnasti per infusum adiutorem, ponentis radices in tabernacula pleni operis Verbi Patris; tu etiam nobilis es gens saluatoris, intrans uiam regenerationis aquae per agnum qui te misit in gladio inter saeuissimos canes, qui suam gloriam destruxerunt in operibus digitorum suorum, statuentes non manufactum in subiectionem manuum suarum, in qua non inuenerunt eum. Nam, o lucidissima apostolorum turba, surgens in uera agnitione et aperiens clausuram magisterii diaboli, abluendo captiuos in fonte uiuentis aquae, tu es clarissima lux in nigerrimis tenebris, fortissimum que genus columnarum sponsam agni sustentans in omnibus ornamentis ipsius, per cuius gaudium ipsa Mater et Virgo est uexillata. Agnus enim immaculatus est sponsus ipsius sponsae immaculatae. Item que dicebat. 5. DE MARTYRIBVS O uictoriosissimi triumphatores, qui in effusione sanguinis uestri salutantes aedificationem ecclesiae intrastis sanguinem agni epulantes cum uitulo occiso: o quam magnam mercedem habetis, quia corpora uestra uiuentes despexistis imitantes agnum Dei, ornantes poenam eius, in qua uos introduxit in restaurationem hereditatis. Vos flores rosarum qui in effusione sanguinis uestri beati estis in maximis gaudiis, redolentibus et sudantibus in emptione quae fluxit de interiori mente consilii manentis ante aeuum in illo, in quo non erat constitutio a capite. Sit honor in consortio uestro, qui estis instrumentum ecclesiae et qui in uulneribus uestri sanguinis undatis. Et iterum dixit. 6. DE CONFESSORIBVS O successores fortissimi leonis inter templum et altare dominantes in ministratione eius, sicut angeli sonant in laudibus et sicut adsunt populis in adiutorio, uos estis inter illos qui haec faciunt, semper curam habentes in officio agni, O uos imitatores excelsae personae in pretiosissima et gloriosissima significatione, o quam magnus est uester ornatus, ubi homo procedit soluens et stringens in Deo pigros et peregrinos, etiam ornans candidos et nigros et magna onera remittens. Nam et angelici ordinis officia habetis, et fortissima fundamenta praescitis, ubicumque constituenda sunt, unde magnus est uester honor. Item que dicebat. 7. DE VIRGINIBVS O pulchrae facies Deum aspicientes et in aurora aedificantes, o beatae uirgines, quam nobiles estis, in quibus rex se considerauit, cum in uobis omnia caelestia ornamenta praesignauit, ubi etiam suauissimus hortus estis in omnibus ornamentis redolentes. O nobilissima uiriditas quae radicas in sole et quae in candida serenitate luces in rota, quam nulla terrena excellentia comprehendit, tu circumdata es amplexibus diuinorum mysteriorum. Tu rubes ut aurora, et ardes ut solis flamma. Et iterum sonus ille, ut uox multitudinis, in querelis de reuocatis ad eosdem gradus in harmonia sic querebatur dicens. 8. VOX HARMONIAE IN QVERELIS DE REVOCATIS AD EOSDEM GRADVS O plangens uox est haec maximi doloris. Ach~al, ach~al! quaedam mirabilis uictoria in mirabili desiderio Dei surrexit, in qua delectatio carnis se latenter abscondit; heu, heu! ubi uoluntas crimina nesciuit, et ubi desiderium hominis lasciuiam fugit. Luge, luge ergo in his innocentia, quae in pudore bono integritatem non amisisti et quae auaritiam gutturis antiqui serpentis ibi non deuorasti. O uiuens fons, quam magna est suauitas tua, qui faciem istorum in te non amisisti, sed acute praeuidisti quomodo eos de angelico casu abstraheres, qui se aestimabant illud habere quod non licet sic stare. Vnde gaude, filia Sion, quia Deus tibi multos reddit quos serpens de te abscidere uoluit; qui nunc in maiori luce fulgent quam prius illorum causa fuisset. Vivens enim lux de his dicit: Tortuosum serpentem scandalizaui in sua suggestione, quae ita plena non fuerat sicut ille putabat. Vnde iuraui per memetipsum quod in his causis feci amplius et amplius quam in eis, o serpens, tuum gaudium proderet: quia in tua suggestione amputaui quod numquam inuentum est in tua saeuitia, o turpissime illusor. 9. IN EXHORTATIONE VIRTVTVM ET IN CONTRADICTIONE DIABOLICARVM ARTIVM. Item que sonus ille, ut uox multitudinis, in exhortatione uirtutum in adiutorium hominum et in contradictione repugnantium diabolicarum artium, uirtutibus uitia superantibus et hominibus tandem diuina inspiratione ad paenitentiam redeuntibus, in harmonia sic clamabat: Nos uirtutes in Deo sumus et in Deo manemus; regi regnum militamus et malum a bono separamus. Nam in primo agone apparuimus ubi uictrices exstitimus, dum ille corruit qui super se uolare uoluit. Ergo et nunc militemus, illis qui nos inuocant subuenientes et diabolicas artes calcantes, et eos qui nos imitari uoluerint ad beatas mansiones perducentes. QVERELA ANIMARVM IN CARNE POSITARVM O nos peregrinae sumus. Quid fecimus ad peccata deuiantes? Filiae regis esse debuimus, sed in umbram peccatorum cecidimus. O uiuens sol, porta nos in umeris tuis in iustissimam hereditatem, quam in Adam perdidimus. O rex regum, in tuo proelio pugnamus. INVOCATIO FIDELIS ANIMAE O dulcis diuinitas et o suauis uita, in qua perferam uestem praeclaram, illud accipiens quod perdidi in prima apparitione, ad te suspiro et omnes uirtutes inuoco. RESPONSVM VIRTVTVM O felix anima et o dulcis creatura Dei, quae aedificata es in profunda altitudine sapientiae Dei, multum amas. FIDELIS ANIMA O libenter ueniam ad uos, ut praebeatis mihi osculum cordis. VIRTVTES Nos debemus militare te cum, o filia regis. SED GRAVATA ANIMA QVERITVR O grauis labor et o durum pondus quod habeo in ueste huius uitae, quia nimis graue mihi est contra carnem pugnare. VIRTVTES O anima uoluntate Dei constituta, et o felix instrumentum, quare tam debilis es contra hoc quod Deus contriuit in uirginea natura? Tu debes in nobis superare diabolum. ANIMA ILLA Succurrite mihi adiuuando, ut possim stare. SCIENTIA DEI AD EANDEM ANIMAM DICIT Vide quid illud sit quo es induta, filia saluationis, et esto stabilis et numquam cades. ANIMA ILLA O nescio quid faciam aut ubi fugiam; o uae mihi, non possum perficere hoc quo sum induta. Certe illud uolo abicere. VIRTVTES O infelix conscientia, o misera anima, quare abscondis faciem tuam coram creatore tuo? SCIENTIA DEI AD ANIMAM ILLAM Tu nescis nec uides nec sapis illum qui te constituit. ANIMA ILLA Deus creauit mundum, non facio illi iniuriam, sed uolo uti illo. SVGGESTIO DIABOLI AD EANDEM ANIMAM DICIT Fatue, fatue, quid prodest tibi laborare? Respice mundum, et amplectetur te magno honore. VIRTVTES Heu, heu, nos uirtutes plangamus et lugeamus, quia ouis Domini fugit uitam. HVMILITAS Ego humilitas, regina uirtutum, dico: 'Venite ad me omnes uirtutes, et enutriam uos ad requirendum perditam drachmam et ad coronandum in perseuerantia felicem:' RESPONSVM VIRTVTVM O gloriosa regina et o suauissima mediatrix libenter uenimus. HVMILITAS Ideo, dilectissimae filiae, teneo uos in regali thalamo. O filiae Israel, sub arbore suscitauit uos Deus, unde in hoc tempore recordamini plantationis suae. Gaudete ergo, filiae Sion. STREPITVS DIABOLI AD HVMILITATEM ET AD RELIQVAS VIRTVTES Quae est haec potestas, quod nullus sit praeter Deum? Ego autem dico: 'Qui uoluerit me et uoluntatem suam sequi, dabo illi omnia'; tu uero cum tuis sequacibus nihil habes quod dare possis, quia etiam uos omnes nescitis quid sitis. HVMILITAS RESPONDET Ego cum meis sodalibus bene scio quod tu es ille antiquus draco, qui super summum uolare uoluisti, sed ipse Deus in abyssum proiecit te. VIRTVTES Nos autem omnes in excelsis habitamus. PLANCTVS EIVSDEM ANIMAE PAENITENTIS IN CORPORE ET VIRTVTES INVOCANTIS O uos regales uirtutes, quam speciosae et quam fulgentes estis in summo sole, et quam dulcis est uestra mansio; et ideo, o uae mihi, quia a uobis fugi. VIRTVTES O fugitiue, ueni, ueni ad nos, et Deus suscipiet te. PAENITENS ANIMA IN CORPORE Ach~al, ach~al, feruens dulcedo absorbuit me in peccatis, et ideo non ausa sum intrare. VIRTVTES Noli timere nec fugere, quia pastor bonus quaerit in te perditam ouem suam. PAENITENS ANIMA IN CORPORE Nunc est mihi necesse ut suscipiatis me. quoniam in uulneribus foeteo, quibus antiquus serpens me contaminauit. VIRTVTES Curre ad nos, et sequere uestigia illa in quibus numquam cades in societate nostra, et Deus curabit te. PAENITENS ANIMA IN CORPORE Ego peccator qui fugi uitam, plenus ulceribus ueniam ad uos, ut praebeatis mihi scutum redemptionis. VIRTVTES O anima fugitiua, esto robusta, et indue te arma lucis. PAENITENS ANIMA IN CORPORE O tu omnis militia reginae, et o uos candida lilia ipsius cum rosea purpura, inclinate uos ad me, quia peregrina a uobis exulaui, et adiuuate me ut in sanguine filii Dei possim surgere. Et o uera medicina humilitas, praebe mihi auxilium, quia superbia in multis uitiis fregit me multas cicatrices mihi imponens. Nunc fugio ad te: et ideo suscipe me. HVMILITAS AD VIRTVTES O omnes uirtutes, suscipite lugentem peccatorem in suis cicatricibus propter uulnera Christi, et perducite eum ad me. VIRTVTES AD PAENITENTEM ANIMAM IN CORPORE Volumus te reducere et nolumus te deserere, et omnis caelestis militia gaudet super te; ergo decet nos in symphonia sonare. HVMILITAS AD EANDEM PAENITENTEM ANIMAM O misera filia, uolo te amplecti, quia magnus medicus dura et amara uulnera propter te passus est. SVGGESTIO DIABOLI AD EANDEM PAENITENTEM ANIMAM Quae es aut unde uenis? Tu amplexata es me et ego foras eduxi te, sed nunc in reuersione tua confundis me; ego autem pugna mea deiciam te. PAENITENS ANIMA CONTRA DIABOLVM Ego omnes uias tuas malas esse cognoui, et ideo fugi a te; modo autem, o illusor, pugno contra te. PAENITENS ANIMA AD HVMILITATEM Vnde tu, o regina humilitas, tuo medicamine adiuua me. HVMILITAS AD VICTORIAM ET AD RELIQVAS VIRTVTES O uictoria, quae istum in caelo superasti, curre cum sodalibus tuis et omnes ligate diabolum hunc. VICTORIA AD VIRTVTES O fortissimi et gloriosissimi milites, uenite et adiuuate me istum fallacem uincere. VIRTVTES AD VICTORIAM O dulcissima bellatrix in torrente fonte qui absorbuit lupum rapacem, o gloriosa coronata, nos libenter militamus te cum contra illusorem hunc. HVMILITAS AD VIRTVTES Ligate ergo istum, o uirtutes praeclarae. VIRTVTES O regina nostra, tibi parebimus, et praecepta tua in omnibus adimplebimus. VICTORIA Gaudete, o socii, quia antiquus serpens ligatus est. VIRTVTES Laus tibi Christe, rex angelorum! O Deus, quis es tu qui in temetipso hoc magnum consilium habuisti, quod destruxit infernalem haustum in publicanis et peccatoribus, qui nunc lucent in superna bonitate? Vnde, o rex, laus tibi sit! O Pater omnipotens, ex te fluit fons in igneo ardore; perduc filios tuos in rectum uentum uelorum aquarum, ita ut et nos eos hoc modo perducamus in caelestem Ierusalem. Et uoces istae erant ut uox multitudinis, cum multitudo uoces suas in altum extollit. Et sonus earum ita pertransiuit me, quod eas absque difficultate tarditatis intellexi. Audiui que uocem ex eodem lucido aere dicentem mihi. 10. QVOD DE INEFFABILI GRATIA SVA CORDE ET ORE DEVS INCESSABILITER LAVDANDVS EST. Laudes superno creatori incessabili uoce cordis et oris dandae sunt, cum ipse non solum stantes et erectos, sed etiam cadentes et curuatos in supernis sedibus sua gratia collocat. Vnde uides, o homo, lucidissimum aerem candorem gaudii supernorum ciuium designantem, in quo audis in omnibus praedictis significationibus mirabili modo diuersum genus musicorum in laudibus ciuium supernorum gaudiorum in uia ueritatis fortiter perseuerantium, ac in querelis reuocatorum ad laudes eorundem gaudiorum: quoniam, ut aer comprehendit et sustinet ea quae sub caelo sunt, ita, ut audis in omnibus praemonstratis tibi mirabilibus Dei, suauis et dulcis symphonia sonat in gaudio miracula electorum in superna ciuitate exsistentium et in Deo suaui deuotione persistentium; ac in querelis incuruationem illorum, quod antiquus serpens perdere tentat, quos tamen diuina uirtus ad societatem beatorum gaudiorum fortiter perducit, proferens in eis illa mysteria quae humanis mentibus ad terram inclinatis sunt incognita; et in exhortatione uirtutum se exhortantium ad salutem populorum quibus diabolicae insidiae repugnant; sed ipsae uirtutes eas opprimunt, ita tamen quod sic fideles homines tandem a peccatis ad superna per paenitentiam transeunt: quoniam ibi uirtutes in mentibus fidelium ad redemptionem ipsorum uitiis resistunt, quibus illi diabolico afflatu fatigantur; sed eis fortissima fortitudine superatis homines in peccatis prolapsi diuino nutu ad paenitentiam reuertuntur, cum perquirunt et deflent anteriora facta et cum considerant et cauent posteriora. 11. QVOD SYMPHONIA IN VNANIMITATE ET CONCORDIA PROFERENDA EST. Quapropter et sonus ille ut uox multitudinis in laudibus de supernis gradibus in harmonia symphonizat: quia symphonia in unanimitate et in concordia gloriam et honorem caelestium ciuium ruminat, ita quod et ipsa hoc sursum tollit quod uerbum palam profert. 12. QVOD VERBVM CORPVS SYMPHONIA AVTEM SPIRITVM ET HARMONIA DIVINITATEM VERBVM VERO HVMANITATEM FILII DESIGNAT. Sic et uerbum corpus designat, symphonia uero spiritum manifestat: quoniam et caelestis harmonia diuinitatem denuntiat et uerbum humanitatem Filii Dei propalat. 13. QVOD PER SYMPHONIAM RATIONALITATIS TORPENS ANIMA EXCITATVR AD VIGILANDVM. Et ut potestas Dei ubique uolans omnia circuit nec ei ullum obstaculum resistit, ita et rationalitas hominis magnam uim habet in uiuis uocibus sonare et torpentes animas ad uigilantiam in symphonia excitare. Quod et Dauid in symphonia prophetiae suae probat et Ieremias lamentabili uoce in planctu suo ostendit. Ita et tu, o homo, quae es paupercula et fragilis naturae, audis in symphonia sonum de igneo ardore uirginalis pudoris in amplexibus uerborum florentis uirgae, et sonum de acumine uiuentium luminum in superna ciuitate lucentium, et sonum de prophetia profundorum sermonum, et sonum de dilatatione apostolatus mirabilium uerborum, et sonum de effusione sanguinis fideliter se offerentium, et sonum de officio sacerdotalium secretorum, et sonum de uirginali gradu in superna uiredine florentium: quoniam superno creatori fidelis creatura sua in uoce exsultationis et laetitiae resultat et grates frequentes rependit. Sed et sonum audis ut uocem multitudinis in querelis de reuocatis ad eosdem gradus in harmonia resonantem: quia symphonia non solum in unanimitate exsultationis in uia rectitudinis fortiter persistentium gaudet, sed etiam in concordia resuscitationis de uia iustitiae lapsorum et tandem ad ueram beatitudinem erectorum exsultat: quoniam et pastor bonus ouem quae perierat cum gaudio reportauit ad gregem. Item que, ut audis, sonus ille ut uox multitudinis, in exhortatione uirtutum in adiutorium hominum et in contradictione repugnantium diabolicarum artium, uirtutibus uitia superantibus et hominibus tandem diuina inspiratione ad paenitentiam redeuntibus, in harmonia clamat: quoniam dulcis complexio est in uirtutibus fideles homines ad ueram beatitudinem trahentibus, sed dira coaceruatio est in uitiis diabolicarum insidiarum, non tamen ita ut uirtutes uitia non superent, sed sic quod uirtutes ea omnino debilitent et sibi consentientes auxilio superni adiutorii ad aeternam retributionem per ueram paenitentiam perducant, ut etiam in uocibus harmoniae earum tibi demonstratur. 14. QVOD SYMPHONIA DVRA CORDA EMOLLIT ET VMOREM COMPVNCTIONIS INDVCIT ET SPIRITVM SANCTVM ADVOCAT. Nam et symphonia dura corda emollit et ipsis umorem compunctionis inducit, ac Spiritum sanctum aduocat. Vnde et uoces istae quas audis sunt ut uox multitudinis, cum multitudo uoces suas in altum extollit: quia laudes iubilationum in simplicitate unanimitatis et caritatis prolatae fideles ad unanimitatem illam, ubi nulla discordia est, perducunt, cum eos in terris positos corde et ore ad supernam remunerationem suspirare faciunt. Et sonus earum ita pertransit te, quod eas absque difficultate tarditatis intellegis: quoniam, ubi diuina gratia operata fuerit, omnem tenebrositatem obumbrationis aufert, illa pura et lucida faciens quae carnalibus sensibus in infirmitate carnis obscura sunt. 15. QVOD FIDELIS OMNI DEVOTIONE INCESSANTER IVBILARE DEBET. Quapropter quisquis Deum fideliter intellegit, laudes indefessas ei fideliter offerat ei que fideli deuotione incessanter iubilet, quemadmodum et Dauid seruus meus spiritu profunditatis et altitudinis perfusus de me hortatur dicens. 16. VERBA DAVID DE EADEM RE. Laudate eum in sono tubae; laudate eum in psalterio et cithara. Laudate eum in tympano et choro; laudate eum in chordis et organo. Laudate eum in cymbalis bene sonantibus; laudate eum in cymbalis iubilationis. Omnis spiritus laudet Dominum. Hoc tale est. Vos qui Deum simplici intentione et pura deuotione scitis, adoratis et diligitis, laudate eum in sono tubae, id est in sensu rationalitatis: quia, perdito angelo cum sibi consentientibus in perditionem cadente, agmina beatorum spirituum in ueritate rationabiliter perstiterunt Deo que fideli deuotione adhaeserunt. Laudate que eum in psalterio profundae deuotionis et in cithara melliflui canoris: quoniam tuba sonante psalterium, et psalterio canente cithara procedit, sicut et beatis angelis in amore ueritatis perseuerantibus, deinde homine creato prophetae in mirabilibus uocibus surrexerunt, quos apostoli in dulcissimis uerbis subsecuti sunt. Et laudate eum in tympano mortificationis et in choro exultationis: quia post citharam tympanum, post tympanum chorus exsultat, quemadmodum apostolis uerba salutis praedicantibus, martyres in honore Dei in corporibus suis diuersa supplicia sustinuerunt, de quibus exinde sacerdotalis officii ueraces doctores surrexerunt. Laudate que eum in chordis humanae redemptionis et in organo diuinae protectionis: quoniam choro exsultante uoces chordarum et organi se manifestant, sicut et ueris doctoribus in officio beatitudinis ueritatem ostendentibus uirgines processerunt, quae Dei Filium uerum hominem uelut in chordis amauerunt et uerum Deum uelut in organo adorauerunt, cum ipsum uerum hominem et uerum Deum crediderunt. Quid est hoc? Quia cum Filius Dei pro salute hominum carnem assumpsit, gloriam diuinitatis non amisit. Vnde et beatae uirgines ipsum sibi sponsum eligentes, uerum hominem in desponsatione et uerum Deum in castitate, ipsum fideli deuotione apprehenderunt. Sed et laudate eum in cymbalis bene sonantibus, id est in his assertionibus quae bonum sonum in uero gaudio faciunt, cum homines, in imis peccatorum iacentes, ad supernam celsitudinem diuina inspiratione compuncti se sursum ab imis tollunt. Laudate que eum in cymbalis iubilationis, uidelicet in assertionibus diuinae laudis, ubi uirtuosae uirtutes uictoriam fortissime facientes uitia in hominibus opprimunt, et eos forti desiderio ad beatitudinem uerae remunerationis in bonis perseuerantes perducunt. Vnde omnis spiritus qui beneuolentiam habet credendi in Deum et honorandi eum, laudet Dominum, id est illum qui dominus omnium est: quia iustum est ut ille qui uitam desiderat, hunc qui uita est glorificet. Et iterum audiui uocem ex praedicto lucido aere dicentem: 'O rex altissime, laus tibi sit qui in simplici et in indocto homine facis haec'. Sed et iterum uox de caelo uociferatione maxima clamabat dicens: Audite et attendite omnes qui supernam remunerationem et beatitudinem habere desideratis. O uos homines qui credula corda habetis et supernam remunerationem exspectatis, sermones istos suscipite et eos in interiora corda uestra ponite, nec admonitionem istam in uisitatione uestra recusate. Nam ego testificator ueritatis uiuus et uerus et uerus, loquens et non tacens Deus, dico atque iterum dico: Quis mihi praeualere poterit? Qui hoc tentauerit deiciam eum. Vnde homo montem non apprehendat, quem mouere non poterit, sed in ualle humilitatis subsistat. Sed quis transilit uias sine aqua? Videlicet ille qui se in turbinem uentilat et qui fructus sine refectione diuidit. Et quomodo tabernaculum meum ibi erit? Sed tabernaculum meum ibi est, ubi Spiritus sanctus irrigationem suam fundit. Quid est hoc? Ego in medio sum. Quomodo? Quicumque digne me apprehendit, hic nec in altitudine, nec in profunditate, nec in latitudine cadet. Quid est hoc? Quia ego sum caritas illa quam nec flagrans superbia deicit, nec profundi casus dilaniant, nec latitudo malorum conterit. Numquid non possum aedificare in altitudine scabelli solis? Fortes, qui in uallibus fortitudinem suam ostendunt, me contemnunt, hebetes in sonitu turbinum me abiciunt, sapientes cibum meum renuunt, et quisquis turrim secundum uoluntatem suam sibi parat. Sed ego istos in paruo et pusillo confundam, sicut Goliath in puero deieci, et sicut Holofernem in Iudith superaui. Vnde et quisquis mystica uerba huius libri recusauerit, arcum meum super eum extendam et sagittis pharetrae meae eum transfigam et coronam eius de capite ipsius abiciam, atque eum illis similabo qui in Horeb ceciderunt, cum contra me murmurauerunt. Sed et quicumque maledicta sua contra prophetiam istam protulerit, maledictio illa quam Isaac protulit super eum ueniat, et benedictione caelestis roris repleatur qui eam amplexus fuerit, et qui eam in corde suo tenuerit, ac qui eam in uias planas produxerit. Et qui eam gustauerit et in memoriam suam posuerit, fiat mons myrrhae et thuris et omnium aromatum, et dilatatio multarum benedictionum de benedictione in benedictionem ascendens sicut Abraham; atque noua nupta sponsa agni sibi illum columnam in conspectu Dei copulet. Et umbra manus Domini illum proteget. Sed si quis haec uerba digiti Dei temere absconderit et ea per rabiem suam minuerit aut in alienum locum alicuius humani sensus causa abduxerit et ita deriserit, ille reprobatus sit. Et digitus Dei conteret illum. Laudate, laudate ergo Deum beata uiscera in omnibus his miraculis quae Deus constituit in molli forma speciei Excelsi, quam ipse praeuidit in prima apparitione costae uiri illius quem Deus creauit. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet, hic in ardente amore speculi mei ad uerba haec anhelet et ea in conscientia animi sui conscribat Amen.