SEXTA VISIO SECVNDAE PARTIS ET POST HAEC uidi cum Filius Dei in cruce pependit quod praedicta muliebris imago uelut lucidus splendor ex antiquo consilio propere progrediens per diuinam potentiam ad ipsum adducta est, et sanguine qui de latere eius fluxit se sursum eleuante perfusa ipsi per uoluntatem superni Patris felici desponsatione associata est atque carne et sanguine eius nobiliter dotata. Et audiui uocem de caelo illi dicentem: 'Haec, Fili, sit tibi sponsa in restaurationem populi mei, cui ipsa mater sit, animas per saluationem spiritus et aquae regenerans'. Et cum eadem imago iam hoc modo in uiribus suis proficeret, uidi quasi quoddam altare ad quod ipsa frequenter accedebat et ibi dotem suam deuote reuisens, eam superno Patri et angelis eius humiliter ostendebat. Vnde etiam cum sacerdos sacris uestibus indutus ad celebranda diuina sacramenta ad idem altare accederet, uidi quod subito magna serenitas lucis cum obsequio angelorum de caelo ueniens totum illud altare circumfulsit, et ibi tamdiu permansit quousque post completionem eiusdem sacramenti idem sacerdos ab altari secederet. Sed et ibi euangelio pacis recitato et oblatione quae consecranda erat altari superposita, cum idem sacerdos laudem omnipotentis Dei quod est sanctus sanctus sanctus Dominus Deus Sabaoth decantaret et sic mysteria eorundem sacramentorum inchoaret, repente ignea coruscatio inaestimabilis claritatis aperto caelo super eandem oblationem descendit et eam totam sua claritate ita perfudit ut sol rem illam illustrat quam radiis suis transfigit. Et dum eam hoc modo irradiaret, sursum eam ad secreta caeli inuisibiliter sustulit et iterum eam deorsum super idem altare remisit, uelut homo halitum suum introrsum trahit et iterum eum extrorsum emittit, ita eam ueram carnem et uerum sanguinem effectam, quamuis in conspectu hominum uelut panis et uelut uinum apparerent. Cum que haec aspicerem, statim etiam signa natiuitatis, passionis et sepulturae necnon resurrectionis et ascensionis saluatoris nostri Vnigeniti Dei uelut in speculo apparuerunt, quomodo etiam cum idem Filius Dei in saeculo esset in ipso patrata sunt. Sed dum idem sacerdos canticum innocentis agni quod est agne Dei qui tollis peccata mundi decantaret et ad percipiendum sanctam communionem se exhiberet, praedicta ignea coruscatio ad caelestia se recepit et ita clauso caelo audiui uocem ex eo dicentem: 'Manducate et bibite corpus et sanguinem Filii mei ad abolendum praeuaricationem Euae, quatenus in rectam hereditatem restauremini'. Et dum etiam ceteri homines ad percipiendum idem sacramentum ad sacerdotem accederent, quinque modos in eis considerabam. Nam alii in corpore lucidi et in anima ignei erant, alii autem in corpore pallidi et in anima tenebrosi uidebantur; quidam uero in corpore hirsuti et in anima multam immunditiam humanae pollutionis perfusi sordebant, quidam autem in corpore acutissimis spinis circumdabantur et in anima leprosi apparebant, alii uero in corpore sanguinei et in anima uelut putridum cadauer foetidi uidebantur. Sed ex his omnibus dum quidam eadem sacramenta perciperent, alii uelut igneo splendore perfundebantur, alii uero uelut obscura nube obtenebrabantur. Post completionem autem eorundem sacramentorum dum sacerdos ab altari recederet, praedicta serenitas quae de caelo ueniens totum illud altare, ut supra dictum est, circumfulserat, sursum ad superna secreta subtracta est. Et iterum audiui uocem de supernis caelorum dicentem mihi. 1. QVOD ECCLESIA CHRISTO IN PASSIONE SVA IVNCTA ET IN SANGVINE EIVS DOTATA EST ET SALVATIO ANIMARVM EXORTA EST. Christo Iesu uero Filio Dei ligno passionis suae pendente, ecclesia in secreto supernorum mysteriorum ipsi associata purpureo sanguine eius dotata est, sicut et ipsa demonstrat, cum frequenter ad altare accedens dotem suam reposcit, et quanta deuotione filii eius ad diuina mysteria accedentes ea percipiant acutissime considerat. Quapropter uides, cum idem Filius Dei in cruce pependit, quod praedicta muliebris imago uelut lucidus splendor ex antiquo consilio propere progrediens per diuinam potentiam ad ipsum adducta est: quia, eodem innocente agno in aram crucis pro salute hominum subleuato, ecclesia in puritate candoris fidei et ceterarum uirtutum ex diuino secreto repente per profundissimum mysterium apparens in caelo per summam maiestatem eidem Vnigenito Dei adiuncta est. Quid est hoc? Quia cum de uulnerato latere eiusdem Filii mei cruor exiuit, mox saluatio animarum exorta est, quoniam gloria illa de qua diabolus cum sequacibus suis expulsus est homini data est, cum idem Vnigenitus meus mortem in cruce temporaliter subiens inferno spoliato fideles animas ad caelestia duxit, ita quod etiam in discipulis eius et in his qui eos sincere subsecuti sunt fides iam augmentari et corroborari coepit, quatenus heredes caelestis regni fierent. Vnde sanguine qui de latere eius fluxit se sursum eleuante eadem imago perfusa ipsi per uoluntatem superni Patris felici desponsatione associata est: quoniam fortitudine passionis Filii Dei ardenter inundante et ad altitudinem caelestium mysteriorum se mirabiliter tollente quemadmodum odor bonorum aromatum se alte diffundit, ex ea in candidis heredibus aeterni regni ecclesia roborata eidem Vnigenito Dei per institutionem altissimi Patris fideliter coniuncta est. Quomodo? Vt sponsa sponso suo in subiectionis et oboeditionis obsequio subiecta fertilem donationem cum foederis amore ab eo in procreatione filiorum accipiens eos ad hereditatem suam educat, ita etiam ecclesia Filio Dei in humilitatis et caritatis officio coniuncta regenerationem spiritus et aquae cum saluatione animarum ab eo ad restaurationem uitae suscipiens eas ad superna transmittit. Vnde etiam carne et sanguine eius nobiliter dotata est: quia idem Vnigenitus Dei corpus et sanguinem suum praecellentissima gloria fidelibus suis qui et ecclesia et filii ecclesiae sunt ita contulit, ut uitam in superna ciuitate per ipsum habeant. Quomodo? 2. QVOD DEVS PATER IN HVMILITATE FILII SVI SERPENTEM ANTIQVVM VICIT NON IN POTESTATE. Quia ipse carnem et sanguinem suum in sanctificationem credentium dedit, ut etiam caelestis Pater ipsum pro redemptione populorum ad passionem tradidit, ita serpentem antiquum in humilitate et iustitia per eum deuincens nec illum potestate et fortitudine sua superare uolens, quoniam ipse Deus iustus est nolens iniquitatem, quemadmodum Psalmista loquitur dicens. 3. VERBA PSALMISTAE. Beatus uir qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit. Quid est hoc? Quoniam Deus est pater omnium beatitudinum et felicitatum creaturarum suarum in ipsis creaturis suis multa et diuersa signa ostendens, sicut etiam incarnatio Filii eius suauissimum gustum in multa dulcedine stillabat cum caelestes uirtutes plurimas aedificationes in ipso aedificarent, per quas homo ad supernum regnum rediret, quod nulla umbra mortis obscuratum est. Et ita etiam in eodem superno Patre fortissimae uires omnium uirtutum esse manifestatae sunt, quoniam per Vnigenitum suum mortem uiriliter occidit et infernum fregit atque in nouissimo die orbem terrarum in aliam et meliorem nouitatem conuertet. Vnde etiam per diffusionem cordis sui non abiit uacillantia itinera malignorum spirituum qui ueritatem reliquerunt et mendacium arripuerunt. Quomodo? Quia ueritatem per mendacium diuidere uoluerunt. Quomodo? Antiquum dierum qui ante tempus dierum et horarum erat opprimere uolebant, et antiquum serpentem qui ante tempus temporum non fuit illi consortem facere inhiabant. Sed hoc esse non potuit nec debuit, quoniam unus Deus est. Quapropter et diabolus mendax est. Nam a deo recessit uitam deserens et mortem inueniens. Et ita etiam Deus in uia illa qua peccatores gressum suum figunt non stetit, quia uiam Adae abiciens peccatum illius non amauit, sed illum a diabolo seductum de paradiso proiecit nec etiam in potestate ullius iniquitatis regnauit, ut omne genus humanum in mortem implicatur in umbra mortis sedens, cum idem humanum genus ueritatem superbe deseruit. Quid est hoc? Nam Deus nec diabolicae praesumptioni nec humanae neglegentiae ita potestate sua restitit, ut eas per fortitudinem suam deiceret. Quomodo? Velut si duo pugnatores essent et alter alterum fortioribus uiribus praeiret, certe fortior ille maiores pugnas in sua possibilitate illi infirmiori demonstraret, quatenus confusum illum sibi subiceret, nec in aliquo illi cedere uellet. Sed ita Deus non fecit, quoniam operi iniquitatis per summam bonitatem restitit, uidelicet Filium suum mittens in mundum, qui in corpore suo cum maxima humilitate perditam ouem suam ad caelos reduxit. Quomodo? Quoniam sanguis qui de corpore eius exiuit mox ut apertis uulneribus emanauit in caelestibus secretis apparens, ut saluatio animarum emitteretur petiuit. Quomodo? Quia omnis creatura in eodem Filio Dei ostendit quod per passionem et mortem ipsius perditio hominis ad uitam restaurata est. Quomodo? Quoniam idem Vnigenitus Dei, uita exsistens, semetipsum pro redemptione humani generis ad passionem in ara crucis obtulit, ubi etiam ut ueraci auditione uocem de supernis secretis resonantem percepisti, sponsam sibi ecclesiam ut ad restitutionem salutis credentium populorum mater exsisteret elegit, uidelicet quatenus sine macula spiritali regeneratione ad caelestia eos transmitteret. 4. QVOD ECCLESIA CRESCENS DOTEM SVAM DEVOTE DEO CORAM ANGELIS OFFERT ET PROFVNDITAS SACRAMENTORVM SPIRITV SANCTO INSPIRANTE MANIFESTATA EST. Sed praefata imagine iam hoc modo in uiribus suis proficiente, uides quasi quoddam altare ad quod ipsa frequenter accedit et ibi dotem suam deuote reuisens eam superno Patri et angelis eius humiliter ostendit: quia ecclesia, ut praedictum est, in beatis et fortissimis uirtutibus augmentum capiente mox, uelut tibi manifesta demonstratione ostenditur, Spiritu sancto inspirante sanctificatio mysticorum altarium in profunditate fidelium suspiriorum exorta est, ubi eadem ecclesia continua intentione uestigia exemplorum suorum ponens dotem suam, uidelicet corpus et sanguinem Filii Dei, profundissima deuotione considerando creatori omnium in conspectu uiuentium et ardentium luminum, scilicet supernorum ciuium, in subiectione humillimae oboeditionis offert. Quid est hoc? Quoniam ut caro eiusdem Vnigeniti mei in integro utero Mariae Virginis orta est et postea pro salute hominum tradita, ita etiam et nunc caro eius frequenter in incorrupta integritate ecclesiae augmentata ad sanctificationem fidelium datur. 5. SIMILITVDO DE AVRO. Quia sicut faber aurum suum per ignem modo liquefaciens unit et modo unitum diuidit, ita etiam et ego Pater carnem et sanguinem Filii mei per sanctificationem Spiritus sancti in oblatione nunc glorifico et nunc glorificatum fidelibus hominibus ad salutem ipsorum distribuo. 6. QVOD SACERDOTE AD ALTARE AD IMMOLANDVM ACCEDENTE MAGNA CLARITAS SVM MINISTERIO SVPERNORVM SPIRITVVM EFFVLGET. Vnde etiam cum sacerdos sacris uestibus indutus ad celebranda diuina sacramenta ad altare accedit, uides quod subito magna serenitas lucis cum obsequio angelorum de caelo ueniens totum illud altare circumfulget: quoniam procuratore animarum sacrata cinctione circumamicto et ad immolationem innocentis agni uiuificam mensam adeunte, repente magna claritas supernae hereditatis densitatem tenebrarum pellentis cum ministerio supernorum spirituum se secreto caelorum effulgens ubique eandem compositionis sanctificationem irradiat, quia ibi refectio animarum ad salutem credentium exercetur. Quomodo? Quia cum ecclesia per uocem sacerdotis reposcit dotem suam quae corpus et effusio sanguinis Filii mei est, quatenus ipsa in saluatione animarum beato partui apta sit, quia etiam in eadem effusione huius pretiosi sanguinis in magna multitudine populorum augmentum accepit, tunc ego, qui indeficiens lumen sum, locum sanctificationis illius ad honorem corporis et sanguinis eiusdem Vnigeniti mei in sanctitate mea irradio. 7. QVOD IN SACRAMENTO ALTARIS DEVS PATER PASSIONIS FILII SVI IN SALVTEM POPVLI RECORDATVR. Nam cum sacerdos super sanctificationem altaris me inuocare coeperit, quatenus inspiciam quod Filius meus panem et uinum in cena mortis suae mihi obtulit, cum de mundo transiturus esset, tunc uideo quod idem Filius meus in hora passionis suae hoc mihi ostendit, cum in ligno crucis esset moriturus illud designans ut eandem passionem suam in conspectu meo semper haberem nec illam ab acutissima uisione mea delerem, cum felix oblatio sacrosancti sacrificii per sacerdotale officium mihi offerretur, quoniam et ipse in effusione sanguinis sui panem et calicem mihi obtulit, mortem deiciens et hominem erigens. 8. QVARE IN SACRAMENTO ALTARIS PANIS VINVM ET AQVA OFFERANTVR. Sed et quia dignitas ingredientis et egredientis clausuram uirginalis pudicitiae non fuit humanae naturae sed diuinae potentiae, ideo et hoc esse potest quod caro eiusdem Vnigeniti mei de pane frumenti et sanguis eius de uino uuae cum aqua in sanctificatione iteretur, quemadmodum per fidelem seruum meum Ioelem prophetam ostendo dicens. 9. VERBA IOEL DE EODEM. Et implebuntur areae frumento, et redundabunt torcularia uino et oleo. Et reddam uobis annos quos comedit locusta, et bruchus, et rubigo, et eruca: fortitudo mea magna quam misi in uos. Et comedetis uescentes, et saturabimini; et laudabitis nomen Dei uestri qui fecit uobis cum mirabilia et non confundetur populus meus in sempiternum. Quid est hoc? Per mirabilem dispositionem Dei implebuntur omni bono areae fidei credentis ecclesiae, quoniam fructum frumenti trado in carnem Filii mei, ita quod etiam in uera saluatione, qua fideles mei ad patriam reuocabuntur, abundabunt contritiones illae in quibus ipsi concupiscentias carnis suae propter nomen meum conterunt, ubi et eis liquorem uuae duco in sanguinem eiusdem Vnigeniti mei dans eis etiam oleum misericordiae. Quomodo? Quoniam per alium modum scilicet in salute uestra restituam uobis circuitus uanitatum illarum quos per infidelitatem ignorantiae comedit locusta obliuionis, uidelicet ubi primum in filiis Adae nequitiae exortae sunt, ita quod ipsi fructuositatem iustitiae meae hoc modo in obliuione habebant, ut homo escam necessitatis suae obliuiscitur postquam in uentrem suum illam transfuderit, in impietate sua ita iustitiam meam discerpentes ut et locusta fructus corrodit. Quomodo? Quia ubi locusta neglegentiae per desidiam mentis utilitatem bonorum fructuum aufert, ibi et bruchus foeditatis in stercore immunditiae se inuoluit; quoniam huiusmodi homines se inuoluentes in sorde infidelitatis idolorum et aliorum similium schismatum et in diabolicis sciscitationibus atque in magicis artibus et in inspectione creaturarum creatoris in fortuitis casibus humanarum rerum atque in uilissima foeditate homicidiorum et fornicationum, ita se in his pascunt quemadmodum idem bruchus luto nutritur. Quomodo? Quoniam ubi bruchus turpitudinis foetorem sordium diligit, ibi etiam rubigo amaritudinis metalla fidelis splendoris consumit, quia isti homines iustitiae Dei contrarii exsistentes ita eam offuscare laborant, ut et eadem rubigo decorem metallorum auferre solet. Quomodo? Quia ubi rubigo mordacitatis fulgorem bonorum actuum inficit, ibi etiam eruca nociuae actionis uirentes herbas bonae utilitatis deprauat, quoniam tales homines clarissimas uirtutes, uelut est simplicitas, castitas ac uirtuosa constantia quas Spiritus sanctus in omni uiriditate beatitudinis irradiat, per malitiam nequitiae suae de se abicientes, ita illas delere conantur, quemadmodum et eruca utilitatem herbarum imminuit. Et in his omnibus declaratur maxima fortitudo mea quae magnitudine uirtutis suae diabolicas aduersitates superauit, cum eam ad salutem uestram misi in uos. Quomodo? Ego Pater misi Filium meum in mundum de Virgine corporaliter natum, ut per eum de perditione mortis uos redimerem, ita ut et ego in uobis et uos in me habitaretis, cum etiam idem Filius meus ad passionem uadens carnem suam uobis ad manducandum et sanguinem suum uobis ad bibendum tradidit. Vnde sacramentum hoc ad salutem uestram deuote comedetis, per illud uos feliciter pascentes, ac propterea per oleum misericordiae meae de fame perditionis animae saturabimini, quoniam etiam Filius meus medicinam uulnerum uestrorum in paenitentia attulit, et quia etiam sponsa eiusdem filii mei omni iustitia et ueritate exornata est, atque idcirco nomen meum, qui in uera Trinitate Deus unus exsistens uos guberno ostendens in uobis mirabilia mea, uidelicet uos mirabiliter de diabolica potestate eripiens, fideliter laudabitis. Et ideo per confusionem mortis non confundetur populus meus in futura aeternitate, quem tam mirabiliter de faucibus inferorum eduxi. 10. QVOD SACERDOTEM IN SACRAMENTO ALTARIS PRAESENS AVXILIVM DEI NON DESERIT SERENITATE MANENTE DONEC MYSTERIA COMPLEANTVR. Et uides quod praedicta serenitas in altari tamdiu permanet quousque post completionem eiusdem sacramenti sacerdos ab altari secedat: quia eadem serenitas, scilicet aeternae uisionis, in mirabilibus illis se tamdiu clarissime ostendit usque dum peractis eiusdem sacrosancti officii mysteriis ille qui dispensator eorundem sacramentorum est, a sanctificatione illa se recipiens, eadem secreta mysteria compleat. Quid est hoc? Quoniam dignum est ut diuina maiestas uirtutem suam in eisdem felicissimis sacramentis plenissime manifestet, et quia etiam dum homo manet in his quae ad Deum pertinent, auxilium Dei illum non deserit. 11. DVM SACERDOS SANCTVS SANCTVS SANCTVS DECANTAT ET MYSTERIA SACRAMENTORVM INCHOAT INCOMPREHENSIBILIS SERENITAS EADEM SACRAMENTA IRRADIAT. Sed et ibi euangelio pacis recitato et oblatione quae consecranda est altari superposita, cum idem sacerdos laudem omnipotentis Dei, quod est sanctus sanctus sanctus Dominus Deus Sabaoth decantat et sic mysteria eorundem sacramentorum inchoat, repente ignea coruscatio inaestimabilis claritatis aperto caelo super eandem oblationem descendit: quoniam uiriditate uiuentis spirationis in osculo regis prolata et fructu claritatis uitae, qui in sanctificatione candidandus est, aedificationi parietis Dei imposito, cum idem nuntius ueritatis dulcissimum sonum in laude creatoris omnium trina inuocatione unctionis eiusdem dominatoris exercituum emittit, et sic absconsa fulgoris aurorae scilicet incarnati Filii Dei ex Virgine inchoat, subito impenetrabilis serenitas incomprehensibilis altitudinis aperto clarissimo tabernaculo super mysteria eiusdem sacramenti se inclinat et eam totam sua claritate ita perfundit, ut sol rem illam illustrat quam radiis suis transfigit: quia eundem rutilantem circulum eiusdem oblationis sanctissimus calor in ui Patris ita perfundit, ut radians fulgor rem illam intrat super quam se diffundendo cadit. Quid est hoc? Sponsa Filii mei oblationem panis et uini super altare meum deuotissima intentione offert. Quomodo? Videlicet per manum sacerdotis fideli recordatione monens me, ut in eadem oblatione carnem et sanguinem Filii mei ipsi ita tradam. Quomodo? Quia passiones eiusdem Vnigeniti mei in caelestibus secretis semper apparent, ideo et eadem oblatio eidem Filio meo in ardente calore meo profundissima admiratione ita coadunatur, ut caro et sanguis eius ueracissima certitudine efficiatur, unde eadem ecclesia felicissima uegetatione roboratur. 12. QVOD DIVINA CLARITAS OBLATIONEM ALTARIS SVRSVM INVISIBILITER QVASI IN PVNCTO TRAHIT ET REMITTIT VERAM CARNEM ET VERVM SANGVINEM EFFECTAM. Nam dum praefata claritas oblationem illam ita, ut praedictum est, irradiat, sursum eam ad secreta caeli inuisibiliter sustollit: quia eadem ignea coruscatio, dum idem sacramentum, ut praefatum est, sua illustratione perfundit, sursum hoc ad illa occulta quae mortalis oculus uidere non ualet inuisibili uirtute trahit et iterum illud deorsum super idem altare remittit: quoniam ipsum condescensionis respectu super mensam sanctificationis suauissime deponit, uelut homo halitum suum introrsum trahit et iterum eum extrorsum emittit, dum ipse spiraculum uiuentis uegetationis, quo uiuit, per mirabilem dispositionem Dei sibi introrsum mittit et rursum, ut uiuere possit, extra se deducit; ita eandem oblationem ueram carnem et uerum sanguinem effectam, quamuis in conspectu hominum uelut panis et uinum appareat: quia ut Deus uerax est sine illusione, ita etiam et illa altitudo sacramenti firma altitudo est quam nullus deicere potest, uera caro et sanguis exsistens absque deceptione, quoniam ut anima ueraciter uiget in carne et sanguine dum homo uiuit in corpore, ita est etiam hoc mysterium in pane et uino ubi colitur ueraci celebratione, sic etiam apparens hominibus; quia ut caecus oculus hominis Deum perfecte uidere non potest, ita etiam homo mysteria ista corporaliter intueri non ualet, quoniam ut homo corpus hominis et non spiritum eius uidet, sic etiam homo panem et uinum et non haec sacramenta perspicere potest. Quid est hoc? Serenitas quae super corpus Filii Dei in sepulcro sepultum apparuit ipsum a sopore mortis resuscitans, haec etiam in altari super sacramentum corporis et sanguinis eiusdem Vnigeniti Dei resplendet, illud ita in conspectu hominum tegens, quod sanctitatem eius uidere non possunt nisi in specie panis et uini secundum quod eadem oblatio altari superposita est, sicut etiam humanitate Filii Dei diuinitas quae in ipso erat ita hominibus obtecta fuit, quod eum nonnisi ut hominem uidere potuerunt cum ipsis ut hominem sed tamen sine peccato conuersantem. Quid est hoc? Ego qui omnia creaui, cum ab ecclesia per sacerdotalem manum praedicta oblatio mihi offertur, eam benigne suscipio, quoniam ut diuinitas mirabilia sua in utero Virginis ostendit, ita etiam in hac oblatione secreta sua demonstrat. Quomodo? Quia ibi caro et sanguis Filii Dei manifestatur. Quomodo? 13. COMPARATIO DE VNGVENTO ET SAPPHIRO AD EANDEM REM. Quoniam dum oblatio illa sursum inuisibiliter uelut in puncto per uirtutem Dei trahitur et iterum remittitur, ita in calore diuinae maiestatis fouetur, quod caro et sanguis Vnigeniti Dei efficitur, idem mysterium hominibus carnali sensu non cernentibus, quasi aliquis pretiosissimum unguentum simplici pani inuolueret et sapphirum uino imponeret et ego illud in tam dulcem saporem conuerterem, ut in ore tuo, o homo, nec panem illum cum unguento nec uinum illud cum sapphiro discernere posses, sed tantum suauem saporem sentires, quoniam et Filius meus suauis et lenis est. Quid est hoc? In unguento hoc intellegitur Filius meus ex Virgine natus, qui pretiosissimo unguento unctus est. Quomodo? Quia sancta humanitate indutus est, quae tam pretiosum unguentum est, quod suauitate sua mortifera uulnera hominum ita perfudit, ut ultra in perditione Adae nec putrescant nec foeteant, cum se ad illum conuertunt. In sapphiro autem isto diuinitas notatur quae in eodem Filio meo est, qui lapis angularis exsistens mitis est et humilis, quoniam de radice humanae carnis quae de uiro et muliere est non radicauit, sed in calore meo mirabiliter ex suauissima Virgine incarnatus est, unde etiam caro et sanguis eius dulcis et suauis ad sumendum credentibus est. 14. QVARE HOMO HOC SPIRITALE DONVM VISIBILITER SVMERE NON POSSIT. Sed tu, o homo, hoc spiritale donum ita uisibiliter sumere non potes, uelut uisibilem carnem comedas et uelut uisibilem sanguinem bibas, quoniam putredo stercoris es; sed ut uiuens spiritus in te inuisibilis est, ita etiam hoc uiuens sacramentum in oblatione ista inuisibile exsistens a te inuisibiliter suscipiendum est; quia quemadmodum corpus Filii mei in utero Virginis surrexit, sic etiam et nunc caro eiusdem Vnigeniti mei in sanctificatione altaris ascendit. Quid est hoc? Nam spiritus hominis qui inuisibilis exsistit, sacramentum hoc, quod in oblatione ista inuisibile est, inuisibiliter suscipit, corpore hominis, quod uisibile est, oblationem istam quae in eodem sacramento uisibilis exsistit, uisibiliter accipiente, ita tamen unum exsistentibus sicut Deus et homo unus Christus est, et ut anima rationalis et caro mortalis in homine unus homo exsistit; quoniam homo qui recta fide me inspicit, cum sacramentum istud accipit, ad sanctificationem sui illud fideliter suscipit. Quid est hoc? Filius meus mirabiliter natus est ex integerrima Virgine, cuius caro in dulcedine libidinis numquam ferbuit nec tacta est, quia uas eiusdem Virginis mundissimum erat, in quo ipsum Vnigenitum meum incarnari uolui. Vnde etiam non permisi ut idem uas eiusdem suauissimae Virginis in calore ardoris difflueret, quoniam in eo Filius meus humanum corpus mirabiliter suscepit. 15. QVOD SACERDOTE FIDELITER IN DEVM CREDENTE ET HVMILI DEVOTIONE OFFERENTE OBLATIO CARO ET SANGVIS CHRISTI EFFICITVR. Sed quod eadem beata Virgo per angelicum sermonem in eodem secreto ueram allocutionem audiuit, ita quod exinde credula effecta suspiria mentis suae sursum tenuit cum diceret: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum uerbum tuum, ita etiam Vnigenitum Dei Spiritu sancto superueniente concipiens, designat quod omnipotens Deus per uerba sacerdotis in officio sacerdotali inuocandus est, ita quod idem sacerdos fideliter in Deum credens et cum deuotione cordis sui puram oblationem ipsi offerens uerba salutis in obsequio humilitatis dabit, ubi et superna maiestas eandem oblationem suscipiens in carnem et in sanguinem pii redemptoris mirabili uirtute transfundit. Quomodo? Quia ut Filius meus mirabiliter prius humanitatem in Virgine suscepit, ita etiam et nunc oblatio haec mirabiliter caro et sanguis eius in altari efficitur. Vnde et hoc sacramentum totum integrum est, inuisibile et uisibile exsistens, ut etiam Vnigenitus meus totus integer est, secundum diuinitatem inuisibilis et secundum humanitatem uisibilis in saeculo manens. 16. SIMILITVDO DE PVLLO ET VOLATILI. Nam ut pullus auium de ouo egreditur et ut uolatilis uermiculus de exiguo grano oritur et animali eodem auolante illud remanet de quo idem animal ortum est, ita etiam in oblatione ista ueritas carnis et sanguinis Filii mei per fidem tenenda est, quamuis eadem oblatio in conspectu hominum uelut panis et ut uinum appareat. 17. QVOD VERA MANIFESTATIONE MYSTERIA NATIVITATIS PASSIONIS ET SEPVLTVRAE RESVRRECTIONIS ET ASCENSIONIS CHRISTI IN SACRAMENTO ALTARIS VT IN SPECVLO APPARENT. Vnde etiam, ut aspicis, signa natiuitatis, passionis et sepulturae necnon resurrectionis et ascensionis saluatoris hominum scilicet Vnigeniti Dei uelut in speculo ibi apparent, quomodo etiam cum idem Filius Dei in saeculo esset in ipso patrata sunt: quoniam, ut uera manifestatione consideras, mysteria nascentis ex Virgine et patientis in cruce ac sepulti in sepulcro necnon resurgentis a mortuis et ascendentis ad caelos, uidelicet illius qui pro salute hominum ad terras uenit, purissima claritate in eisdem sacramentis fulgent, ut etiam cum idem Vnigenitus Dei temporaliter in mundo cum hominibus conuersaretur, per uoluntatem Patris pro redemptione humani generis ea in suo corpore passus est. Quid est hoc? Quia ante oculos meos apparet quid Filius meus propter amorem hominis in mundo passus sit, quoniam natiuitas, passio et sepultura, resurrectio et ascensio eiusdem Vnigeniti mei mortem humani generis occiderunt. Vnde et ea in caelestibus coram me fulgent, quia eorum non sum oblitus, sed usque ad consummationem saeculi quasi aurora ante me in multa claritate apparebunt. Quid est hoc? 18. QVAMDIV FIDELIS HOMO DICERE DEBET DIMITTE NOBIS DEBITA NOSTRA SICVT ET NOS DIMITTIMVS DEBITORIBVS NOSTRIS TAMDIV PASSIO CHRISTI IN MISERICORDIA DEI PATRIS APPAREBIT. Quoniam in eadem passione usque ad finem mundi omnes illos praeuideo qui in eandem passionem sunt credituri et qui eam abiecturi sunt; quia ipsa coram me semper fulgebit quamdiu illud homo dicere debet quod idem Filius meus discipulos suos docuit ut Deum orarent, sicut scriptum est: Et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Quid est hoc? Tu qui omnia in potestate tua habes, inspice effusionem illius sanguinis qui pro humano genere effusus est, et dimitte nobis qui filii transgressionis sumus debita nostra, quae tibi persoluere debuimus sed propter incuruationem cordis nostri non fecimus. Quid est hoc? Quia quod in baptismo promisimus non adimpleuimus, quoniam praecepta tua transgressi sumus et innocentiam abiecimus, sicut et Adam in paradiso tibi non oboediuit et uestem innocentiae corrupit. Sed quia tu pius es, noli punire nos secundum nequitiam nostram, sed relaxa nobis transgressionem nostram secundum pietatem tuam sicut et nos qui praeuaricatores sumus, quamuis multam malitiam in nobis habeamus, tamen propter timorem et amorem saluatoris nostri dimittimus ex corde nostro debitoribus nostris iniuriam illam quam nobis intulerunt. Quomodo? Quoniam illos qui nos diligere deberent quia homines sumus, in multis nos conturbantes et per hoc te non amantes, sed praecepta tua neglegentes, non persequimur secundum malitiam illam quam in nos exercuerunt, sed iustum iudicium tuum inspicientes non uindicamus nos in eis quantum possumus, ita ut et tu, o Deus, nobis sis propitius, quoniam iustus et bonus es. Tu ergo audi, homo, quia quamdiu tibi subueniendum est et quamdiu tu aliis hominibus succurrere potes, tamdiu passio Filii mei coram me in misericordia apparebit et tamdiu etiam caro et sanguis eius in altari consecrabitur ad percipiendum credulis hominibus ad saluationem et ad purgationem criminum eorum. Nam cum idem Vnigenitus meus in mundo corporaliter esset, corpus ipsius in nutrimento carnis et sanguinis sui de frumento et uino sustentatum est, unde etiam et nunc in altari caro et sanguis eius in oblatione frumenti et uini consecratur, quatenus inde fideles homines in anima et corpore reficiantur, quoniam idem Filius meus hominem de perditione Adae mirabiliter redemit et nunc etiam homines de cotidiano malo in quo frequenter prolabuntur misericorditer absoluit. In consecratione enim praedictae oblationis apparet quidquid Filius meus in carne sua pro redemptione hominis corporaliter passus est, et hoc nolo abscondere quia electos eius sursum ad caelestia traho, quatenus per ipsos corpus eius in praeelectis membris perficiatur. 19. QVOD OBLATIO NVMQVAM CRVDA CARO APPARET NISI IN MAGNA NECESSITATE ELECTIS DEMONSTRETVR. Quapropter et ego omnia sacramenta haec in oblatione ista mirabiliter demonstro, quoniam cum ea super altare apparuerint, tunc etiam caro et sanguis Filii mei eadem oblatio fit, tamen in conspectu hominum panis et uinum apparens; quia tam tenera est fragilitas hominis, quod crudam carnem et crudum sanguinem percipere abhorreret. Nam mortalis homo diuinitatem non potest inspicere quamdiu mortalis est, unde etiam mysterium hoc, quoniam totum est diuinitatis, ipsi homini obscuratum est, ita quod illud inuisibiliter percipiet, quia et idem Vnigenitus meus nunc immortalis exsistens ultra non moritur. Quapropter et ego, o homo, carnem et sanguinem eius in oblatione panis et uini tibi trado, quatenus per illud quod uisibile est illud quod inuisibile est in uera fide percipias. Et idem sacramentum in uera certitudine per diuinam potentiam suscipis, ita tamen quod tibi uisibile non apparet, nisi in magna necessitate, ut etiam illud electis meis cum pro hoc in magna afflictione positi essent aliquando demonstratum est. Haec autem omnia propter amorem et propter utilitatem hominis facio. Sed omnis creatura praeceptis meis subiecta est; tu uero, o homo, mihi semper rebellis exsistis. Vnde caecus et surdus es. Sed tamen mihi rebellare non potes. Nonne facio quod uolo te non uidente? Tu autem non uides oculis tuis nec audis auribus tuis in carne, quomodo animam hominis in corpus eius mittam et quomodo illam de corpore eius auferam; sed anima tua intellegit me cum mortale corpus suum reliquerit. Sic etiam carnem Filii mei trado ad manducandum et sanguinem eius ad bibendum et hoc in potestate mea te, o homo, non uidente facio. 20. DVM CANTICVM INNOCENTIS AGNI CANITVR FIDELES HOMINES COMMVNICANT VT A PRAEVARICATIONE EMVNDATI AETERNAE HEREDITATI RESTITVANTVR. Quapropter, ut uides, dum idem sacerdos canticum innocentis agni, quod est agne Dei qui tollis peccata mundi decantat et ad percipiendum sanctam communionem se exhibet, praedicta ignea coruscatio ad caelestia se recipit, quia eodem ministro laudem illius qui in innocentia mansuetudinis suae tulit piacula hominum denuntiante et interiora pectoris sui cum exteriori deuotione ad eadem sacramenta aperiente, illa inuicta serenitas, quae ibi uirtutem suam ostendit, ad superna secreta se subtrahit et ita clauso caelo, id est se subtrahentibus eisdem caelestibus mysteriis, audis uocem ex alto dicentem ut credentes et fideles homines manducent et bibant uera deuotione carnem et sanguinem saluatoris sui, qui pro ipsis passus mortem temporalem subiit, ab abluendum contaminationem illam quam primi parentes praeceptum Dei transgressi mundo intulerant, quatenus ipsi homines ab hac praeuaricatione emundati rectae hereditati, quam pertinaciter perdiderant, fideliter restaurentur. Nam sicut idem Vnigenitus Dei in cena corpus et sanguinem suum discipulis suis tradidit, ita etiam et nunc in altari carnem suam et sanguinem suum dat fidelibus suis, quemadmodum homo cum opus uoluntatis suae perfecerit, illud ad utendum hominibus tribuit; quia idem Filius Dei praecepta Patris sui peragens semetipsum pro salute hominum obtulit, et corpus et sanguinem suum ad sanctificationem eorum ad manducandum et ad bibendum dedit, ut etiam in Cantico canticorum sponsus amicis suis loquitur dicens. 21. VERBA SALOMONIS IN CANTICIS CANTICORVM. Comedite amici mei, bibite et inebriamini carissimi. Quid est hoc? Comedite in fide, uos qui per sanctum baptismum ad amicitiam meam uenistis; quoniam effusus sanguis Filii mei lapsum Adae uobis abstersit, ruminantes ueram medicinam in corpore eiusdem Vnigeniti mei, quatenus iterata crimina uestra, cum frequenter iniustitiam in operibus uestris operamini, uobis misericorditer abstergantur. Vnde etiam bibite in spe ex hac uite quae uos de aeterna poena eduxit, sumentes poculum salutis, uidelicet ut firmiter et uiriliter in illam gratiam credatis qua redempti estis; quoniam et sanguine illo perfundemini qui pro uobis effusus est. Et ita inebriamini in caritate qui mihi carissimi estis, abundantes in riuulis Scripturarum, quatenus cum summo studio a carnalibus desideriis uos frangatis, ita ut et ego praeclaras uirtutes ualde mihi amabiles in uobis exsuscitem, tradens etiam uobis corpus et sanguinem eiusdem Vnigeniti mei sicut et ipse discipulis suis idem sacramentum dedit, ut in euangelio scriptum est. 22. QVALITER ACCIPIENDA SINT VERBA DOMINI DICTA DISCIPVLIS IN CENA SVA DE EODEM MYSTERIO. Cenantibus autem eis accipiens Iesus panem benedixit ac fregit dedit que discipulis suis et ait: 'Accipite et comedite: hoc est corpus meum'. Et accipiens calicem gratias egit et dedit discipulis suis dicens: 'Bibite ex hoc omnes. Hic est sanguis meus noui testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Dico autem uobis: non bibam amodo de hoc genimine uitis usque in diem illum cum illud bibam uobis cum nouum in regno Patris mei'. Quid est hoc? Filio Dei una cum discipulis suis consummationem illam celebrante qua ipse transiturus erat de mundo, uidelicet cum in terrenis causis diutius conuersari non debuit ut prius fecerat, sed in uoluntate Patris ad passionem crucis perdurans, summa deuotione accepit pro salute hominum panem in recordationem corporis sui, toto desiderio Patrem suum monens quomodo de eo exiuit et quomodo ad eum redire uoluit, ita ut ipse etiam inspiceret si possibile esset ut in fragilitate carnis suae calicem illum quem erat bibiturus transiret, quamuis tamen hoc fieri non deberet. Vnde et panem illum benedixit in recordatione sudoris corporis sui, cum praecepto Patris se subdens, scilicet in cruce mori uolens, in angustia eiusdem passionis corpus et sanguinem suum discipulis suis tradidit, ita ne et ipsi obliuiscerentur quod eis hoc exemplum dedisset. Ac fregit eis: quia quamuis passio illa corpori suo dura esset, tamen Patri suo oboediens crudelissimam mortem in morte corporis sui uicit, designans etiam quod in eum credentibus caro sua et sanguis in sacramento oblationis esset tradenda. Dedit que ad ueram salutem eisdem discipulis suis, ita ut et ipsi haec in nomine eius facerent, sicut et ipse ea propter amorem eorum faciebat mitissima uoce dicens: 'Vos qui humiliter me sequi uultis, ardente amore accipite hoc exemplum quod relinquo uobis, uidelicet passionem meam et opera mea quae in praecepto Patris mei compleui, quoniam ipse misit me docere et ostendere regnum ipsius; et comedite fideliter hoc quod uobis do, quia corpus meum est'. Quid est hoc? Comedite corpus meum quoniam in spiritu et in carne uestra debetis opera mea imitari, cum ea Spiritus sanctus cordi uestro inspirat, uelut homo escam sorbet, quam in uentrem suum mittit, quia ut me in operibus meis sequi debetis, ita etiam et corpus meum manducabitis uos et omnes qui praecepta mea seruare uoluerint'. Et deinde idem Filius Dei accipiens in saluatione poculum salutis Patri suo gratias egit, quoniam cum de latere ipsius sanguis effusus est, haec gratia credentibus data est, quae tam fortis fuit quod et antiquum serpentem superauit et perditum hominem liberauit et totam ecclesiam fideliter corroborauit. Quomodo? Quia idem saluator pretiosissimum exemplum suum in suauitate amoris sui tradidit fidelibus suis dicens eis leni inspiratione admonitionis: 'Bibite fiducialiter ex hoc salutari poculo uos omnes qui me fideliter sequi desideratis, ita ut et corpus uestrum in angustia castigetis et sanguinem uestrum in sudore arceatis propter amorem meum, ad roborandum ecclesiam uosmetipsos abnegantes, sicut et ego me passioni subieci et sanguinem meum pro redemptione uestra fudi, teneritudinem carnis meae in hoc non considerans sed salutem uestram sitiens. Nam hic sanguis qui pro uobis effusus est, non est sanguis ille qui in ueteri testamento sub umbra spargebatur, sed sanguis meus noui testimonii qui ad salutem populorum datus est. Quomodo? Ego qui sum unicus matris meae, uidelicet integerrimae Virginis filius, sanguinem meum in cruce pro redemptione hominum fudi, qui me per fidem inspiciunt. Et ut eum tunc pro liberatione humani generis dedi, ita eum etiam et nunc in altari pro hominibus trado, scilicet pro purgatione illorum qui eum fideliter suscipiunt. In cena enim passionis meae corpus et sanguinem meum uobis ad manducandum et ad bibendum dedi, quatenus et uos nunc in altari idem in memoriam meam faciatis. Vnde etiam in apertione ueritatis dico uobis qui me fideliter subsecuti estis: non bibam amodo hoc poculum angustiae in grauedine illa quam nunc de Iudaeis patior usque in diem illum cum de morte resurgens morte prostrata diem saluationis afferam, ubi idem poculum redemptionis uestrae bibam uobis cum qui mei estis nouitatem exsultationis uobis ostendens, quia perditio ueteris criminis abicietur, aperto uobis regno illo quod Pater meus se diligentibus praeparauit. Quid est hoc? Quoniam morte mea, quam in cruce passus sum, saluationem animarum sentietis, cum etiam post resurrectionem meam in ascensione mea Spiritum paraclitum accipientes nouitatem uerae doctrinae suscipietis, ita quod et propter nomen meum multas tribulationes sustinebitis, quas et ego uobis cum sustinebo, non quod amodo ullas miserias corporaliter patiar, ut prius cum in mundo corporaliter essem passus sum, sed quia uos eas in nomine meo sustinetis, ubi et ego illas uobis cum sustineo, quoniam uos in me estis et ego in uobis'. Et ita ut praedictum est, corpus et sanguinem Filii mei uos qui in me fideliter creditis, ad abolitionem criminum uestrorum percipietis, quatenus per hoc sacramentum exhilarati uirtutem supernae confortationis adipiscamini, sicut et Dauid seruus meus in uoluntate ardoris mei clamat dicens. 23. VERBA DAVID AD EANDEM REM. De fructu operum tuorum satiabitur terra producens fenum iumentis et herbam seruituti hominum; ut educas panem de terra et uinum laetificet cor hominis; ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmet. Quid est hoc? O Deus cuius magnificentia super omnes est, de fide illa qua tu in ueritate cognosceris, ita quod ipsa fructus uirtutum in sapientia tua est, satiabitur homo, uidelicet qui fidei adhaerens esuriem infidelitatis in uia iustitiae abicit, cum prius ueritatem ignorans ieiunus rectitudine defecerat; sed nunc in saturitate bonorum operum producens contritionem animi sui, illis qui in simplicitate sunt fragilitatem suam considerans exemplum humilitatis fideliter praebet, ubi etiam cum germine uirtutum surgens in abundantia eiusdem saturitatis uiriditatem uerae rectitudinis seruituti illorum qui terrenis inhiant exhibet, quoniam ad utilitatem ipsorum his actibus insudat, qui obsequio munitionis et defensionis suae fideles animas ad superna gaudia perducunt, ut et illi qui militia fortitudinis et protectionis suae hos quos tueri debent fortissime defendunt. Et haec in hominibus per uoluntatem tuam, o Deus, idcirco praecedunt, quatenus illis uirtutibus istis adornatis mirabiliter ipsis educas corpus Filii tui de fructu illo quem terra in puritate uiriditatis profert, sicut etiam idem Vnigenitus tuus ex utero uirginalis pudicitiae corporaliter ueniens panem uitae credentibus in semetipso misericorditer dedit. Sed et hoc miraculum ideo facies, ut etiam sanguis eiusdem Vnigeniti tui qui ad saluationem animarum effunditur, laetificet interiorem uim hominum, id est animas eorum, in remissionem peccatorum ipsorum. Quomodo? Quia ut prius Filii tui corpus pro redemptione humani generis in cruce oblatum est, ita etiam et nunc caro et sanguis eius ad salutem credentium in altari consecratur. Quapropter cum hoc in uoluntate tua mirabiliter factum fuerit, tunc et illud erit ut idem sacramentum exhilaret faciem id est ecclesiam oleo misericordiae perfusam, quia cum gaudio fidei credentes misericordiam amplectentes oculis Domini pulchri apparent; quoniam cum salus mundi in cruce pendens hominem de laqueo diaboli misericorditer liberauit, tunc etiam homines a uinculo peccatorum benigne absoluit, quatenus et ipsi in laetitia simplicis cordis sui fideliter in Deum credentes miseriam patientibus cum ardore deuotionis subuenire non desinant. Et in hoc amore fideles ardere debent, ut panis ille, qui uitam se gustantibus praebet, sensus ipsorum qui semper in instabilitate uacillant confirmet, ne intentio cordis eorum ad malum declinet, sed ut ad hoc quod uita est fortiter ascendat. 24. QVOD SACRAMENTVM ILLVD OMNES SORDES EMVNDANS VSQVE AD NOVISSIMVM HOMINEM COLENDVM EST. Panis autem iste caro Filii mei est quam nulla obscuritas in peccatis offuscat nec ulla macula in iniquitatibus obnubilat, ita ut qui eam digne susceperint in anima et corpore caelesti lumine perfundantur et a maculis interioris sordis suae fideliter emundentur. Et ideo nulla dubitatio in ista sacratissima carne sit, quoniam qui primum hominem nec de carne nec de osse formauit, huic possibile est sacramentum istud hoc modo operari. Vnde, o uirginalis ortus, tu surgis, crescis, dilataris ac magnum ramum in multis germinibus producis, per quem caelestis Ierusalem aedificabitur, non ex uirili semine sed ex mystico spiramine ueniens. Nam in ortu tuo non es ligatus ulla maculositate criminum, sed floruisti in mirificatione uirtutum quia ex inarato agro talis flos surrexisti qui numquam ullo casu finitionis marcescet, sed qui in plenitudine uiriditatis suae semper durabit. Quapropter et hoc sacramentum corporis et sanguinis tui tamdiu in officio ueritatis in ecclesia colendum est quousque in fine mundi nouissimus homo ueniat, qui per idem mysterium ueraciter saluandus est, cum illud de secreto Dei ueniens salutem credentibus confert, ut idem Dauid testatur dicens. 25. ITEM VERBA DAVID DE EODEM. Et mandauit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit. Et pluit illis manna ad manducandum, et panem caeli dedit eis. Panem angelorum manducauit homo; cibaria misit eis in abundantiam. Quid est hoc? Caelestis Pater per potentiam gloriae suae emolliuit mentes hominum a superna celsitudine, cum patriarchis et prophetis in secreto mysteriorum suorum hoc demonstrauit quod et Filium suum in Spiritu sancto ueraciter praedixerunt et quod eum in legalibus praeceptis per sanguinem hircorum et per alias ostensiones hominibus mirabiliter praesignauerunt. Et hoc modo suauitatem et dulcedinem cordis sui aperiens in lenitate et in ardore caritatis misit eis eundem Filium suum, quatenus per eum a fame infidelitatis suae reficerentur, ita refectionem caelestium dans eis, cum qua plenum gaudium omnium felicitatum ac beatitudinum fideliter satiati adipiscerentur. Ergo panem illum cuius dulcedine superni angeli non possunt satiari, uidelicet Deum inspicientes, ita suscepit homo in humanitate Filii Dei, cum has refectiones beatitudinis summus Pater misit hominibus in abundantiam spiritalis gaudii. Ac ideo fidelis homo fideli auditione audiat. O uos fideles homines qui ecclesiasticum germen estis, audite et intellegite instrumentum animae uestrae, ubi non estis filii diaboli sed heredes caelestis regni, et considerate quomodo ego, mitissimus ac benignissimus Pater, magnis felicitatibus salutis uestrae circumdedi uos. Ergo attendite bonitatem Patris uestri, scilicet quomodo per me ordinatum est quod in salute uestra est, quoniam quamuis uilis cinis sitis, tamen eandem salutem uestram humanitas Filii mei exposcit. Quomodo? Filius meus natus est de incorrupta Virgine, quae ignara ullius doloris fuit, sed quae in uiriditate integritatis suae permansit, ut gramen in gloria uiriditatis suae uiget, super quod ros de caelo cadit. 26. QVARE IN SACRAMENTO ALTARIS PANIS OFFERATVR. Et quia Virgo illa integra fuit de qua idem Filius meus hoc modo carnem sine peccato assumpsit, ideo et iustum est ut caro eius nunc de fructu illo fiat qui sine suco amaritudinis est. Quomodo? Granum frumenti fortissimus et optimus fructus aliorum fructuum est, nec in culmo suo sucum aut medullam ut ceterae arbores habens, sed in gramine suo in spicam surgens ita ad fructum suum tendit, nec per calorem nec per frigus amarum sucum producit, sed siccam farinam tribuit; ut etiam caro Filii mei sicca fuit sine omni foeditate humanae pollutionis, per quam humanum genus in amplexibus libidinis uiri ac mulieris surgit. Non sic Vnigenitus meus natus est, sed in uiriditate integritatis exiuit, ut etiam gramen intextum granum frumenti gignit. Nam ut culmus frumenti sine medulla uigens siccum granum in puritate spicae profert, ita etiam beata Virgo sine uirili fortitudine gignens sanctissimum Filium suum in simplicitate innocentiae edidit, qui de eadem Matre sua nullum sucum peccati traxit, quoniam et ipsa eum sine medulla uiri concepit, ut etiam gramen sucum grano non tribuit, quia illud non de medullato stipite uiget, sed de sole et pluuia ac de blanda aura uiret, sicut et praedicta integerrima Virgo non de uiro sed uirtute Altissimi obumbrata et infusione Spiritus sancti perfusa in suauitate castitatis Vnigenitum suum genuit. Quamuis autem eadem Virgo de uoluntate uiri ac mulieris orta esset, tamen eundem Filium suum ita non protulit, sed eum de caelo uenientem, uerum Deum et hominem sine uoluntate uiri in integritate sua purissimum genuit. Quae quoniam eum in uirginitate sua sine sorde purissimum peperit, ideo et nunc panis qui caro illius ueraciter consecratur, purissimus in integritate sua exsistens a fidelibus in puritate cordis et sine admixtione diuersitatis suscipi debet, ut filiis Israel praemonstraui, quemadmodum in uoluntate mea scriptum est. 27. VERBA MOYSI AD EANDEM REM. Mementote diei huius in qua egressi estis de Aegypto et de domo seruitutis, quoniam in manu forti eduxit uos Dominus de loco isto, ut non comedatis fermentatum panem. Quid est hoc? Vos qui imitatores Filii mei esse uultis, estote respicientes de morte ad uitam, uidelicet in memoria uestra habentes saluationem diei illius qui Filius meus est, qui mortem conculcauit et uitam dedit; in quo in salute uestra egressi estis miserabile exilium perditionis, scilicet cum abiecistis densissimas tenebras infidelitatis, ita etiam uos eripientes de mansione diabolicae seruitutis, cui in transgressione Adae dati fuistis. Nunc ergo de terrenis actibus ad caelestia respicite, quoniam in diuina potentia de malis eduxi uos, ego Dominus qui cunctis tanta fortitudine praesum, quod uirtuti meae nullum obstaculum contrarietatis obsistit, quin omnia acutissime penetrem, ita per Filium meum eripiens uos de loco isto, in quo per infidelitatem uestram morti famulantes in bonis operibus non laborastis, sed in peruersitate uestra iacentes turpiter in eo perstitistis. Sed quia nunc in Vnigenito meo ab oppressione ista liberati estis, currite de uirtute in uirtutem, cauentes ne in conscientiam uestram mittatis infidelitatem illam, quae cor uestrum sua receptione non confortat, sed potius sua amaritudine grauat. Quid est hoc? Nolite diabolicas artes sectari nec cetera figmenta quae homines in humanis contagiis philosophorum paganorum ac haereticorum sibimetipsis adinuenerunt; sed Filium meum in speculo fidei imitamini, qui uos de carceribus inferni liberauit cum semetipsum pro uobis ad passionem crucis obtulit. Sed ut uestigia eius tanto cautius sequi ualeatis, corda uestra caelesti pane confortate, uidelicet corpus eius fideli deuotione sumite, quoniam ipse de caelo ueniens de suaui et de pura Virgine natus et in ligno pro salute uestra passus semetipsum uobis contulit, ita ut et uos sine admixtione ullius amaritudinis suauem et purum panem diuina inuocatione corpus eius in altari consecratum sincero affectu suscipiatis, quatenus per hoc esuriem interioris hominis effugientes ad epulas aeternae beatitudinis peruenire ualeatis. 28. QVARE VINVM IN SACRIFICIO ALTARIS OFFERATVR. Vnde etiam in uino quod de uite fluit eadem inuocatione per sacramentum sanguinis eius uolo mirabilia demonstrare. Quid est hoc? Sanguis Filii mei de latere suo fluxit, ut et uua de uite sudat. Sed ut uua pedibus conculcatur et in torculari premitur, ita dulcissimo ac fortissimo uino effluente ad roborandum sanguinem in homine, sic etiam Vnigenito meo in sudore angustiae uerberibus et flagellis conculcato et ligno crucis oppresso optimus atque pretiosissimus sanguis de uulneribus eius emanauit, saluberrima liberatione credentes populos perfundens. Quemadmodum etiam uua dissimilis est aliis pomis quae duros cortices habentia comedi possunt, cum homines uuam magis soleant sugere quam comedere, ita etiam Filius meus dissimilis erat in peccato ceteris hominibus, quia ipsi sub pondere nequitiae grauati diuersis passionibus subiacent, cum idem Vnigenitus meus de castissima Virgine mirabiliter natus omni contagione peccatorum careret. Quapropter et quoniam uua tenerae materiae est, idcirco et uinum in sanguinem eiusdem Filii mei uolo consecrari. Nam ut uinum de uite sudat, ita et Filius meus de corde meo exiuit, etiam eodem Vnigenito meo uera uite exsistente et diuersis palmitibus ex eo exeuntibus: quia fideles in ipso plantati sunt qui per incarnationem eius in bonis operibus fructuosi exsistunt. Et ut iste sucus de dulcissimo ac fortissimo fructu uitis emanat, sic etiam omnis iustitia in misericordia et ueritate per incarnationem eiusdem filii mei apparet, quas uirtutes in ipso inueniunt omnes qui eum fideliter quaerunt. Quomodo? Quoniam qui ipsi fideliter adhaerent, hi uirides et fructuosi ab ipso efficiuntur, ita quod optimos fructus in uirtutibus afferunt, sicut et ipse suauis et mitis exsistens pretiosissima germina in sanctitate et iustitia attulit et sibi credentes ab omni sorde infidelitatis emundauit, ut in Canticis canticorum de eo scriptum est. 29. VERBA DE CANTICIS AD IDEM. Botrus cypri dilectus meus mihi in uineis Engaddi. Quid est hoc? Filius Dei qui me exulem animam in passione sua saluat, in resurrectione etiam sua mihi misericorditer poculum uitae dat. Quomodo? Sicut botrus cypri fortissimam plenitudinem potationis in se continet, sic etiam excellentia quae in Vnigenito dei est, indeficientem magnitudinem in se habet, ita quod idem Filius Dei numquam hoc modo exhaurietur, quin potum uitae sitientibus dare possit, quoniam ipse salus uitae est. Nos enim qui prius in defectu fuimus, nunc in ostensione et in scientia uerae sanctificationis bonorum operum confortati, per illum cibum uitae manducamus, in quo etiam Deum scientes ad uitam pergimus, cum in ueteri testamento, quod quasi per umbram plenum sensum non habuit sed in ostensione significationis multam diuersitatem in se tenuit, magnam famem sustinentes ad saluationem surgere non ualuimus. Nunc ergo in ipso saturati in illo salutare poculum bibimus, scilicet fideliter in uera fide gustando quis deus sit, quem exterioribus oculis mortalis carnis uidere non possumus sed quae spiritali intellegentia intus habemus, sicut et uinum fortissimam uim suam in uenis hominum ostendit, hoc tamen hominibus non sentientibus, sed tantum ita esse intra se scientibus. Et ideo sponsus animarum botrus cypri est cuius fructus non deficiet. Quomodo? Caecus ingressus portum requirit uisum suum. Quomodo? Quia homo claritatem fidei non habens, cum ad fidem peruenerit, per pressuram torcularis in rorem sanguinis Christi intrat. Quomodo? Sicut per praecepta illius uitam in anima nostra habemus, ita etiam in donatione illius emundationem in carne nostra recipimus, quoniam nos nati in praeuaricatione Adae immundi exsistimus, sed in sanguine ipsius sanctificamur. Vnde desponsatio animarum de ipso in Spiritu sancto dicit: Dilectus meus qui cordi meo dulcis et amabilis exsistit, fortissimum uinum per sanguinem suum in plena sanctificatione mihi est, quia dum sum immunda in plantatione carnis, sicut uinea quare adhuc inculta iacet in spinis, ipse fons saluationis exsistens peccatores a sordibus suis misericorditer abluit et in mysterio secretorum suorum gloriosissime sanctificat; quoniam ut de corde Patris suauiter exiuit, sic etiam in uino sanguinem suum suauiter ostendit; et ut ex Virgine mirabiliter natus est, ita etiam et in pane corpus eius mirabiliter declaratur: quia ipse botrus est qui numquam defectum in ullo detrimento patietur. Quapropter et super altare uelut in torculari uoluntatem Patris calcatur, quatenus homo qui per semetipsum nullatenus subsistere potest, ob fragilitatem debilitatis suae non deficiat; quoniam et sicut sanguis hominis augmentum ex potu accipit, ita etiam homo sanctificationem ex sanguine Filii Dei habet. Et ut ne sanguis hominis sine riuulo potus in ariditatem uertatur, ex potu reficiendus est, sic etiam uinum in consecratione sanguinis eiusdem Filii Dei non deficiet, sed super altare in sacramento eiusdem mysterii semper erit. 30. QVARE IN SACRAMENTO ALTARIS AQVA VINO INTERESSE DEBET. Sed et, o tu homo, acutissime scias quod in consecratione ista uino aqua interesse debet, quia de latere Filii mei sanguis et aqua emanauit, ita quod et in uino diuinitas eius intellegitur et quod in aqua humanitas ipsius sentitur. Et ideo quoniam in ipso diuinitas et humanitas est, idcirco etiam in consecratione ista uino aqua intererit; quia cum uinum diuinitatem eius designet, aqua etiam humanitatem ipsius ostendit quae sine commixtione uirilis sanguinis pura et munda est, quoniam idem Vnigenitus meus fons aquae uiuae exsistens homines in regeneratione Spiritus et aquae de ueteri culpa Adae emundauit et eos ad caelestia transtulit, cum pro salute eorum in mundum uenit, quemadmodum scriptum est. 31. VERBA SAPIENTIAE. Ego quasi fluuius Doryx et sicut ductus aquae exiui de paradiso. Quid est hoc? Deus hominem rationalitate firmans ei plurima mystica dedit, cum spiraculum uitae in eum mittens illum rationalitate sublimauit. Qui dum seductus in mortem caderet, ego Filius Dei qui ipsum liberare ueni fluens in decore omnium rigationum infixae caritatis et emanans in diffusione uerae et indeficientis puritatis, exiui de secreto supernae amoenitatis, quatenus homo qui ex reatu suo perierat misericorditer de perditione eriperetur. Quomodo? Vt innoxius sanguis innocentis innocentiae in angustia desudantis passionis pro eo effunderetur. Quomodo? In transgressione Adae cum ipse de paradiso expulsus est, sanguis eius de pulsatione angustiae, quia reus erat, totus inundauit, et sic in angustia illa liquefactus cum sudore aquae perfusus est. Et ita sanguini hominis aqua per sudorem interesse scienda est. Vnde, o homo, cum Vnigenitus Dei in carne angustiari coepit, uidelicet quando pro humano genere pati uoluit, sanguis eius guttas sudoris emisit, ac deinde ipsos in cruce suspenso de uulnere lateris sui aqua cum sanguine emanauit. Et ideo in sacramento illo ubi mysterium eiusdem passionis celebrandum est, aqua uino interesse debet, quia et de uulnere lateris eiusdem Filii Dei aqua et sanguis effluxit. Sed et in eodem sacrificio uinum aquae superabundabit, quia et sanguis tabem superat, sicut et lac sucum suum quod serum est excedit. Qui autem mysterium hoc celebrant, id ita perficiant, quemadmodum eis praemonstratum est, sicut etiam ibi homines exhortantur, ubi inspiratione mea per Sapientiam alloquuntur, ut scriptum est. 32. ITEM DE LIBRO SAPIENTIAE. Venite, comedite panem meum et bibite uinum quod miscui uobis. Quid est hoc? Vos qui stultitiam deponere uultis, uenite de ignorantia illa, qua Deum nescitis et de stupro illo, per quod in exilium missi estis, et redite in candidam regionem uestram, quae per speculum fidei in fonte uiuentis aquae uobis praemonstrata est; et pia deuotione comedite panem meum, quem uir in agrum non seminauit et cui terra uiriditatem non dedit, sed qui de Deo exiuit atque in eo permanet. Nam ut panis manducatur et ut terra conculcatur, sic et Filius Dei panis uiuus filios hominum praecellit, quia ipse Filius Dei in uirtute diuinitatis suae stabilis est, et filii hominum in debilitate carnis suae labiles sunt. Filius enim Dei corporaliter manens in mundo mollitiem liquoris peccati in carne sua non habuit, quoniam sicut ignis panem excoquens arefacit nec ei ullum mollem umorem dimittit, ita et idem Vnigenitus Dei de fortissimo igne Spiritus sancti conceptus et de castissima Virgine natus sine ulla contagione peccati in corpore suo fuit. Et ita sicut panis hominem reficit, sic etiam et fideles homines per eundem Filium Dei in fide nutriuntur, quia ipse fortissimus fructus est qui numquam deficiet. Vnde et uos fideles, hunc panem comedentes, bibite etiam pura intentione uinum hoc quod omni prorsus sorde caret et quod in hanc inanem uagationem non uadit, ubi corruptio munditiam innocentiae absorbens eam in uenenum conuertit. 33. QVOD ADAM ANTE PECCATVM MVNDVM SANGVINEM HABVIT POST PRAEVARICATIONEM SPARSIT EVM IN FOETOREM IMMVNDITIAE. Nam et secundum modum illum primus homo mundus fuit quando creatus est, quoniam in nulla diuersitate erat, sed mundus in carne et in sanguine suo fuit. Qui cum praeuaricationem faceret illusus est, ita quod postea semper sanguinem suum in foetorem immunditiae moechiae sparsit, quia sicut idem homo honorem innocentiae abiecerat, ita etiam et sanguis ipsius sanguineum colorem suum perdit in humana conceptione in liquorem pollutionis subuersus. In quo etiam liquore ita sine formatione est, quousque iterum sanguis appareat et ita sanguis ille formam aliam accipiens post ortum suum in debilitate iacet, usque dum medulla eius plenitudinem fortitudinis suae inueniat et usque dum scientia in ipso per excitationem occultae suscitationis exsurgat. Et tunc ita munda caro et mundus sanguis de ueneno expiatus apparet, quousque eum noxius calor percutiat, quia percussione sua noxiam spumam immunditiae eicit. Sed ab his omnibus Filius Dei mundus exstitit, uidelicet mundam carnem et mundum sanguinem habens, ita quod eum numquam tactus ullius noxii caloris tetigit, sed in sanctificatione et honore uiridissimae castitatis manens nulla contagione uiolari potuit. Qui tamen in angustia passionis positus aquam in sanguine lateris sui effudit, quia sanguis sine aqua in effusione sua non est, sed ita temperatus exsistit, ut sanguis aquam confortet et ut aqua sanguinem deleniat. 34. QVOD CORPVS ET SANGVINEM CHRISTI ACCIPIENTES MVLTA DVLCEDINE VIVIFICANTVR. Quapropter et uos qui Deum deuote colere uultis, ita quod uestram salutem amatis, sumite hoc poculum sanctificationis, quod ita temperaui uobis ut asperitatem ultionis in lenitate remissionis non sentiatis, quoniam et diuinitas et humanitas in superno Filio est, per cuius passionem de morte liberati et per cuius corpus et sanguinem uegetati societatem in aeterna mansione habeatis. Sed ego qui sum initium et finis, iterum dico tibi, o homo, de nobili Filio meo, qui flos est rosarum et lilium conuallium, natus de castissima Virgine, quae eum in integritate sua genuit, qui partus talis exstitit quod per eum de iniquitate priorum parentum humani generis placatus sum, qui me in transgressione sua ad indignationem prouocauerunt. Vnde et eundem partum semper inspicio, cum corpus et sanguinem Filii mei cotidie super altare nomini meo consecratum habeo, ita quod per idem sacramentum tu, homo, sanctificaris eandem carnem manducans et eundem sanguinem bibens. Nam cum ibi sacerdos officium suum exercet, sicut illi constitutum est, uidelicet sacratissimis uerbis me inuocans, tunc in eadem potestate ibi adsum, qua et ibi aderam, ubi Vnigenitus meus sine schismate ullius contagionis incarnatus est, unde et corpus eius purissimum et suauissimum in omni sanctitate fuit, ita quod et nunc carnem et sanguinem ipsius fideliter suscipientes tanta dulcedine uiuificentur, quod nullum despectum abiectionis patiantur, sicut et in Cantico canticorum scriptum est. 35. VERBA SALOMONIS DE EADEM RE. Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meae, ut inueniam te foris et deosculer, et iam me nemo despiciat? Quid est hoc? Gemitus et deuotio in ecclesia positorum certissima fide dicit: Quis est ille qui mihi miserrimo homini in aerumnis posito mitissima oblatione det te sponsum ecclesiae, cum te fratrem meum propter incarnationem tuam nomino, sugentem misericordiam et ueritatem, quae sunt nutrimenta illa quibus diuinitas homines nutrit, quae mihi mater in creatione mea est, scilicet cum educatione uegetationis uitam mihi dans. Quid est hoc? Quia et nutrimenta ecclesiae plena sunt gratia tua, cum ei plenam ubertatem in sacramento corporis et sanguinis tui tribuis, qui panis uiuus et fons aquae uiuae es. Et hoc ideo facis, ut manifesta certitudine inueniam te foris, scilicet cum scio te Filium Dei in caelis, uideam te etiam hominem in terra, quem in diuinitatem mortales oculi mei cernere non ualent, ita ut etiam inueniam te in pane et uino diuini mysterii, quod sacramentum sine pondere deceptionis et sine anxietate fallaciae est, ac deinde hoc modo deosculer te; quoniam pro salute mea incarnatus es et quia etiam me participem corporis et sanguinis tui facis, quatenus per hoc quod in mundum propter me uenisti et quod te ipsum mihi tradidisti, iam nulla creatura deinceps me despiciat, cum ipsa uoluntatem tuam tibi subiecta semper sequatur, et cum ego praeceptis tuis rebellis exsistens tibi multoties contrarius inueniar. 36. QVOD AD INVOCATIONEM SACERDOTIS IN ALTARI SACRAMENTVM CORPORIS ET SANGVINIS CHRISTI PERFICITVR. Nunc ergo ut uides, o homo, cum sacerdos his uerbis, quae sibi in Spiritu sancto constituta sunt, oblato sacrificio ad altare me coeperit inuocare, amen tibi dico, quoniam in ardente calore meo ibi adsum et pleno desiderio idem sacramentum perficio. Quomodo? Quoniam in effectu eiusdem mysterii ardentem caritatem super eandem oblationem expando, uidelicet ab initio uerborum sacerdotis me inuocantis et hanc memoriam facientis, quod Filius meus in angustia passionis suae panem et uinum benedicens in sacramento corporis et sanguinis sui discipulis suis tradidit, ut et ipsi idem pro salute populi facerent. Vere dico uobis, quia numquam inuocatio ista super huiusmodi oblationem in recordatione eiusdem Vnigeniti mei erit, nisi mysterium corporis et sanguinis eius ibi perficiatur, quod carnalis oculus, quamdiu cinis est, uidere non poterit nisi in fide illud humili deuotione perspiciat. Quomodo? Cum ales ouum sibi in nidum suum poni uiderit, ardenter super illud uolat et calore suo illud fouens pullum educit, ita quod testa oui remanet et quod pullus ille euolat. Quid est hoc? Ego omnipotens cum oblatio panis et uini super altare nomini meo dedicatum in memoria Filii mei oblata fuerit, eam mirabiliter uirtute et gloria mea illustrans in corpus et sanguinem eiusdem Vnigeniti mei transfundo. Quomodo? Ipso miraculo quo idem Filius meus carnem ex Virgine suscepit, ipso etiam oblatio haec in consecratione ista caro et sanguis eius efficitur. Sed panis et uinum ibi exterioribus oculis uisibiliter cernitur, intus autem sanctitas corporis et sanguinis eiusdem Filii mei inuisibiliter manet. Quomodo? Cum Filius meus apud homines esset in mundo, apud me etiam erat in caelo, et nunc apud me manens in caelo, apud homines etiam manet in terra. Sed hoc spiritale et non carnale est. 37. QVOD DEVS IN OMNI CREATVRA POTESTATEM ET FORTITVDINEM VOLVNTATIS SVAE SECVNDVM QVOD SIBI PLACET EXERCET.. Sic et ego Pater omni creaturae adsum a nulla abstrahens me uelut tu, homo, ab ea te subtrahis, scilicet ut cum in aquam uides, facies tua quidem in ea apparet, sed tamen ita nullas uires tuas in illa exercere uales et cum te ab ea auertis amplius in illa non appares. Ego autem huiusmodi mutabilitate non appareo creaturae, sed adsum ei ueraci ostensione nec ab ea potestatem meam subtraho, sed in ea fortitudinem uoluntatis meae secundum quod mihi placuerit exerceo. Vnde etiam in sacramento corporis et sanguinis Filii mei maiestatem meam ueraciter demonstro, uidelicet ab initio secretorum uerborum sacerdotis usque dum idem mysterium a populo percipiatur, miracula mea ibi mirabiliter exercens. 38. QVOD A PRIMA HORA DIEI VSQVE AD NONAM OFFICIVM MISSAE PRO NECESSITATE TEMPORIS EXERCERI POTEST. Sed et hoc sacerdotale officium a prima hora diei usque ad nonam horam ipsius a fidelibus exerceri potest, secundum quod necessitas temporis in moribus hominum inuenerit, quoniam et Adam in mane surgens ad horam nonam seductus est, et quia etiam passio Filii mei in crepusculo diei inchoata ad horam nonam consummata dignoscitur, ita quod in cruce moriens exspirauit et morte sua mortem uiriliter superauit; ubi et ecclesia eidem Vnigenito meo assistens dotem suam ibi suscepit, quod et nunc a filiis eiusdem ecclesiae celebrandum est. 39. QVOD OMNES IEIVNI COMMVNICARE DEBENT EXCEPTIS HIS QVI IN OPINIONE MORTIS POSITI SVNT. Hoc autem idem officium a sacerdotibus in sacrificio in inanitate uentris et non in plenitudine eius peragendum est, ne coagulatio escarum spiritale desiderium euacuet, quoniam prius esse debet spiritalis epulatio et postea carnalis refectio, et quia etiam spiritus honorandus est et caro refocillanda. Nam hoc sacramentum spiritali desiderio et non carnali cupiditate accipiendum est, et ideo in ieiunio et non in epulis percipi debet, nisi in necessitate illa si homo in hac opinione positus est, quod de mundo transiturus sit. Sed Filius meus circa finem diei corpus et sanguinem suum discipulis suis dedit, quoniam eis uerum mane uitae aeternae attulit et quia etiam in consummatione saeculi morte in hominibus temporaliter transeunte electi sicut sol in regno meo fulgebunt. 40. QVOD DIABOLVS SINE SVGGESTIONE ALTERIVS CECIDIT HOMO AVTEM QVIA FRAGILIS SVADENTE DIABOLO CECIDIT A DEO SVBLEVATVS EST. Et hoc modo idem Vnigenitus meus in resurrectione sua demonstrauit animas iustorum ab inferno se abstrahere et genus humanum in restaurationem aeternae uitae se reducere, quam reprobi angeli perdiderunt mortem sine suggestione alterius appetentes, ita quod a nullo alio insidiatore quam a semetipsis seducti sunt, cum nec gustum peccati in semetipsis haberent uelut homo in fragilitate corporis sui habet. Vnde et homo quoniam ab insidiante seductus est fragilitatem corporis habens, a subleuante etiam ad uitam reductus est, et diabolus corporalem grauedinem non habens in peruersitate sua relictus est. Sed et homini uera et salubris refectio in perceptione corporis et sanguinis Filii mei data est, quatenus per hoc sacramentum inuisibiliter in anima refocillatus surgat et inuisibili aduersario suo uiriliter resistat. 41. QVOD IN PERCEPTIONE CORPORIS ET SANGVINIS DOMINI NON QVANTITAS SED SANCTITAS CONSIDERANDA EST. Qui autem idem sacramentum in maiore aut in minore quantitate percipiunt sic intellegant quia et ille qui plus et ille qui minus accepit unam eandem que uim perceperunt, quoniam hoc sacramentum non in quantitate, sed in sanctitate est, et percipientes secundum fidem ipsorum saluat, ut de manna sic scriptum est. 42. COMPARATIO DE MANNA AD EANDEM REM. Fecerunt que ita filii Israel et collegerunt alius plus alius minus, et mensi sunt ad mensuram gomor; nec qui plus collegerat habuit amplius nec qui minus parauerat repperit minus, sed singuli iuxta id quod edere poterant congregauerunt. Quid est hoc? Supernum sacramentum iuxta id quod eis praeceptum est attendunt filii electionis qui Deum ardenter uidere desiderant, et colligunt illud in cordibus suis secundum doctrinam principalium magistrorum suorum, et secundum id quod ab eis didicerunt scrutantur illud in animabus suis, alius plus deuotionis et alius minus intentionis in secreto cordis sui habens. Vnde et cum aestimatione sua metiuntur secundum id quod in animabus suis sentiunt, discernentes fidem quam in Deum habent, nec eam diuidentes sed ipsam integram habentes, et quanta et quali deuotione corpus et sanguinem redemptoris sui percipiant considerantes. Sed idem sacramentum non erit huic sanctius qui plus ex eo perceperit, nec illi contractius qui minus ex eo sumpserit, sed secundum fidem suam qui illud percipit, ita et eum illuminabit. Quapropter, o homo, in magnitudine percipiendum non est, quia fortissimus Deus tam in parua quam in magna oblatione huius mysterii est, et ideo qui illud percipiunt solum hoc attendant, quod trinum et unum Deum firma et integra fide in corde suo habeant. Et sic quisque fidelis sincero et recto corde secundum id quod possibilitas fidei in ipso exposcit, uires animae suae congreget, cauens ne altius aut profundius diuinitatem scrutetur quam sensu aut cogitatione sua capere potest, sed sobrie, ut in Spiritu sancto edoctus est, timori Domini subiectus sit, quoniam homo pauper cinis est. 43. QVOD NON EST DVBITANDVM QVIN VERVM CORPVS ET VERVS SANGVIS CHRISTI SIT IN ALTARI. Sed uos, o stulti homines, nolite dubitare an sacramentum istud quod hoc modo uobis demonstratum est, corpus et sanguis Filii mei sit. Recordamini ergo unde Adae carnem et sanguinem creauerim. Videlicet de limo terrae. Quid ergo uobis uidetur? An possibilius est mihi de oblatione ista facere carnem et sanguinem Filii mei an de limo terrae facere hominem? Sed uir semen de sanguine suo fundit et femina suscipit illud. Et quid tunc amplius addunt? Nihil omnino aut in creatione aut in carne infantuli. Quis ergo format hominem in carne et in ossibus ac in medullis et in pulchra facie sua, nisi ego, Pater omnium? Sed pater et mater non habent ullam potestatem facere aut creare infantulum, nisi quod tantum in ardente libidine sanguinem suum excutiunt, et postea nullam potestatem in eo formandi habent. Num uidere potestis quomodo haec fiant, nisi quod ea cernitis in formis suis? Tu autem, o homo, dicis: 'Ego non uideo hanc oblationem carnem et sanguinem, ut hominem corpus et sanguinem esse cerno'. Ad quod tibi respondebo: 'Vos uidistis Filium meum in corpore et in sanguine mortalem in terra, qui nunc immortalis in caelo est, et ideo corporalibus oculis eum modo uidere non potestis nec etiam quomodo caro et sanguis eius in altari consecretur, quod sacramentum propter gloriam sacerdotis ibi non fit, sed propter gloriam eiusdem Vnigeniti mei, qui hoc officium cum discipulis suis in cena sua peregit. Sed ut me in claritate mea quamdiu mortales estis uidere non ualetis, sic etiam nec carnem nec sanguinem Filii mei carnalibus oculis uestris carnaliter uidetis, secundum id quod ea quae inuisibilia sunt perspicere non potestis, sed secundum hoc quod mortalis obtutus uester ea quae uisibilia sunt uisibiliter capere ualet'. 44. QVOD IN SACRAMENTO ALTARIS TRIA OFFERENDA SVNT IN NOMINE TRINITATIS PANIS VINVM ET AQVA. Hoc autem idem sacramentum in tribus causis mihi offerendum est. Quomodo? In pane et uino et aqua, ob honorem Trinitatis. Vnde si de his tribus aliquid defuerit, tunc ibi Trinitas ueraciter non colitur; quoniam in uino intellegitur Pater, in pane Filius et in aqua Spiritus sanctus; ita qui uinum sine pane et sine aqua offert, Patrem colit sed Filium et Spiritum sanctum negat; aut qui panem sine uino et sine aqua dat, Filium habet, sed Patrem et Spiritum sanctum abicit, aut qui aqua sine uino et sine pane utitur, Spiritum sanctum attendit, sed Patrem et Filium recusat, aut qui uinum et panem sine aqua dat, Patrem et Filium habet, sed Spiritum sanctum abicit, aut uinum et aquam sine pane offert, Patrem et Spiritum sanctum colit, sed Filium negat, aut qui pane et aqua sine uino utitur, Filium et Spiritum sanctum attendit, sed Patrem recusat. Ergo in hoc sacramento diuisio non fiat, quia et ego indiuiduus manens in tribus personis unus Deus inseparabilis sum, sicut et cogitatio, uoluntas et opus in uno homine sunt, sine quibus homo non est. 45. QVOD SACERDOS QVI PER NEGLEGENTIAM AVT PER INFIDELITATEM AVT PER OBLIVIONEM HAEC TRIA IN SACRAMENTO ALTARIS OFFERRE NEGLEXERIT GRAVITER PVNIENDVS EST. Quod si in isto sacrificio defectus fuerit, ita quod ibi aut panis aut uinum aut aqua neglegitur, uere tunc ille ex cuius neglectu hoc euenit graui uindictae subiacebit. Nam si hoc scienter per neglegentiam teporis seu infideliter per dubietatem incredulitatis actum est, illum qui huic reatui subiacet ab oculis meis eiciam, nisi ipse graui paenitentia ad se reuersus semetipsum pro hoc grauiter paenitendo puniat, uel si hoc ignoranter per neglegentiam obliuionis euenit, tunc ille qui in hoc reus est, de hac culpa sua in correctione paenitentiae mihi responsurus est, quoniam acute non perspexit si haec omnia adessent quae ad sacrificium meum pertinebant. Cum enim Filius meus in cruce pependit, ibi nihil saluationis defuit, quia per effusum sanguinem suum saluationem animarum hominibus attulit, unde nec in hoc mysterio quidquam deesse debet. Nam sacramentum hoc sacratissima sanctificatio in omni sanctitate est, et propterea caro ista et sanguis iste omni fide et deuotione accipiendus est. 46. QVALITER CORPVS ET SANGVIS CHRISTI POPVLO DISTRIBVATVR. Quicumque autem hanc sacratissimam carnem accipit et sanguinem eiusdem mysterii sumere non recuset, quoniam idem Filius meus super omnia est mundus et speculum in uirtutibus, ac ideo nobilissimus sanguis eius est accipiendus, nisi prae simplicitate accipientis sacerdos timeat periculum effusionis, et tunc illi accepturo fiat secundum simplicitatem infantium quibus esca panis conceditur et potus uini denegatur. Ita et isti haec sacrosancta caro tribuatur et fluens sanguis subtrahatur, ne maius periculum exinde oriatur, et quia etiam illa sacrosancta caro sanguini suo et sanguis ille carni suae in una sanctitate coniunctus est. Quod si homo ille huius discretionis est quod angustiam habet idem mysterium custodire, tunc cum ei illa sancta caro ad comedendum datur, tunc et sanguis eiusdem carnis ipsi ad potandum tribuatur. 47. QVOD SACERDOS HIS INDVMENTIS ET HIS VERBIS IN SACRAMENTO ALTARIS VTATVR SECVNDVM QVOD ANTIQVI PATRES INSTITVERVNT. Sacerdos autem qui hoc sacramentum celebrat, diligenter his indumentis quibus antiqui patres edocti per Spiritum sanctum ad idem officium indui constituerunt uestitus sit, et acutissime uerba illa quae idem Spiritus sanctus eisdem patribus ad celebrationem eiusdem mysterii inspirauit attendat, sollicite cauens ne quidquam ex his omittat, deuotissime etiam inspiciens ne exemplum hoc transcendat, ubi Filius meus panem et calicem accepit et discipulis suis ad comedendum et ad bibendum dedit. Sed qui in indumentis aut in uerbis ad idem officium pertinentibus quidquam per neglegentiam obliuionis ignoranter deliquerit graui et salubri paenitentia corripiendus est, sed tamen misericordiam meam quaerens inueniet, quia transgressionem istam non in uoluntate aut in malitia cordis sui perpetrauit. Qui uero id scienter aut per teporem uoluntatis suae aut per nequitiam cordis sui in eisdem sacramentis transgressus fuerit, huic offensus dicam. 48. VERBA DOMINI AD NEGLEGENTEM SACERDOTEM. 'Serue nequam, cur non eras sacerdotali uestimento recte indutus, ut in Spiritu sancto tibi instituerunt antiqui principales magistri tui in significatione spiritalis officii, ut mihi semper ministrant angeli mei? Et cur etiam neglexisti modum uerborum illorum quae tibi in eodem Spiritu sancto tradiderunt idem patres tui in consecratione corporis et sanguinis Filii mei ad salutem et ad gloriam generis humani?' Vnde qui in hoc reatu culpabilis est, inde mihi responsurus est, si non graui afflictione paenitendo semetipsum punierit. 49. QVOD SACERDOS QVI HAS EPVLAS IN ALTARI OFFERT AB ALTARI IEIVNVS HIS EPVLIS NON RECEDAT. Sed sacerdos qui epulas istas ad altare meum offert, inde ieiunus his epulis non recedat, sed refectionem animae suae in corpore et in sanguine Filii mei percipiat. Quod si nouit grauioribus oneribus se grauatum et his epulis indignum, tunc non praesumat ad mensam meam accedere nec illotus a foetore criminum suorum Filium meum tangere, ut illi et mensam et gloriam natiuitatis suae contaminauerunt qui caput lucentis lucernae crudeliter absciderunt. Quapropter et iste qui ita contaminatus est, uarietatem pestis suae summo sacerdoti, scilicet Filio meo, ostendat et etiam coram alio mortali sacerdote se accuset, qui sibi remedium consolationis cum paenitentia demonstret, et sic demum ad officium suum purificatus accedat. 50. QVOD SACERDOS IN SACRAMENTO ALTARIS MVLTIS ET MAGNIS SERMONIBVS NON VTATVR SED SECVNDVM ORDINATIONEM PRIORVM MAGISTRORVM. Sed ego Patrem omnium secretam dispositionem sacratissimi colloquii per quod me sacerdos ad altare inuocare debet in multis et in magnis sermonibus esse nolo, sed in recta ordinatione priorum magistrorum, quos donum sancti Spiritus in recta admonitione me inuocare edocuit, et hoc in multiplicitate stultae sapientiae esse non debet, sed in simplicitate cordis, quia in multa collocutione non delector, sed in puritate cordis illorum qui me deuote quaerunt et qui me in ardore caritatis benigne amplectuntur. Alias enim electis meis cum me quaerunt gratiam meam secundum uicissitudinem donorum Spiritus sancti impendo; in hoc autem sacramento me totum ipsis ostendo, quoniam Filius meus in me et ego in ipso et Spiritus sanctus in nobis et in ipso nos, et unum in diuinitate sumus, sicut et corpus et anima et uires illius unus uiuens homo est. Vnde qui ad hoc sacramentum accedit, caueat ut ita ueniat, ne gloriam diuinitatis offendat. 51. DE QVINQVE MODIS COMMVNICANTIVM. Sed tu, o homo, dum ceteri homines ad percipiendum idem sacramentum ad sacerdotem accedunt, quinque modos in eis consideras: quia illi qui perceptionem diuini mysterii a sacerdote suo accipere desiderant, quinque sensus corporis sui a faece peccatorum suorum emundent et eos a surripiente immunditia digne et laudabiliter custodiant, ut tantum salubrius idem percipiant. 52. DE HIS QVI IN CORPORE LVCIDI ET IN ANIMA IGNEI SVNT. Quapropter etiam ex his qui ad idem sacramentum, ut uides, accedunt, alii in corpore lucidi et in anima ignei sunt: quoniam ipsi claritatem fidei ad idem sacramentum habentes, non dubitant quin uerum corpus et uerus sanguis Filii mei sit, et ideo dum illud hac fide percipiunt, in carne sua uegetantur et sanctificantur, ita ut per hoc mysterium sanctificati post resurrectionem in eodem corpore suo appareant in caelo, atque in anima sua igneo dono Spiritus sancti transfunduntur et accenduntur, quatenus hac illustratione perfusi terrena respuant et caelestia desiderent. Quomodo? Quia ut a uento ignis ad incendium excitatur, sic et isti per sacramentum istud ut in superno amore ardeant imbuuntur. 53. DE HIS QVI IN CORPORE PALLIDI ET IN ANIMA TENEBROSI VIDENTVR. Sed alii in corpore pallidi et in anima tenebrosi uidentur: quia tepidi in fide firmam fidem ad idem sacramentum non habent, sed stulti sunt sapientiam intellegere, uelut puer cuius opera in stultitia sunt. Nam foris in auditu auris audiunt et in tarditate cordis sui percipiunt ea quae ipsis de eodem sacramento dicuntur, ita quod illa libenter in fide perfecte comprehenderent, sed tamen prae dubietate quae in ipsis est non possunt intueri quanta sanctitas in illo sit. Vnde et in interiori homine tenebris circumdati sunt, quoniam mentem suam sursum ad perfectionem illam eleuare non ualent, quia ipsi in peccatis concepti prae pondere corporalis fragilitatis ad perfectionem credulitatis illius graues sunt, spiritui tamen plus consentientes, ita quod fidem intellegerent, si prae tepore cordis sui possent. Qui enim maioribus oneribus peccatorum in operibus suis nondum sunt grauati, hos quamuis uelut inuitos Spiritui consentire oportet, quoniam anima maiorem potestatem adhuc habens, ita quod nondum in peccatis interempta est, corpus uoluntati suae subicit. Nam haec sunt certamina quae sunt inter corpus et animam, quia anima corpori uult dominari, quoniam ipsi contrarium est quod caro in concupiscentia sua habet, quod peccatum est; et corpus dedignatur iustitiam quae in desiderio animae est, quia ipsa uitam diligit. Quid est hoc? Quod mortuum est, mortuum appetit, et quod uiuit, uiuentem diligit. Quomodo? Caro amat peccatum et anima diligit iustitiam, et in hoc sibi aduersantur et raro sibi consentiunt. Sed ut puer sine labore et sine intellectu sensus sui pascitur et saturatur, ita et isti homines hoc sacramento quasi per ignorantiam uiuificantur, quoniam illud nec per rabiem nec per contumaciam dedignantur, sed tantum simplici animo amplectuntur. 54. DE HIS QVI IN CORPORE HIRSVTI ET IN ANIMA MVLTA IMMVNDITIA SORDENT. Quidam uero in corpore hirsuti et in anima multa immunditia humanae pollutionis perfusi sordent: quoniam isti in carne sua turpes et impudici sine pudore exsistentes et stercore uitiorum se polluentes ut porcus luto se inuoluit, hoc modo animam suam diuersa sorde peccatorum humanae contagionis inficiendo contaminant. Et cum ipsi in his uitiis sordentes ad sacramentum corporis et sanguinis Filii mei ita illoti accedere non uerentur, graui examinatione pro hac praesumptione sua emundandi sunt, in qua tamen purgatione misericordiam meam eis non denego, quia in mentibus eorum dignam paenitentiam assurgere praeuideo. 55. DE HIS QVI IN CORPORE ACVTISSIMIS SPINIS CIRCVMDANTVR ET IN ANIMA LEPROSI APPARENT. Alii autem in corpore acutissimis spinis circumdantur et in anima leprosi apparent: quia in corde suo ira, odio et inuidia circumdati lenitatem, dulcedinem et caritatem his spinis iniquitatis a se expellunt, unde ita mala appetentes et bona deserentes atque in irrisione ceteros homines contumelia afficientes animam suam uelut pessimis ulceribus immundam reddunt. Qui cum hoc modo ad diuinum mysterium accedunt, semetipsos grauiter laedunt, sed tamen oculos meos ad eos conuerto, cum se in amaritudine punientes gratiam meam paenitendo postmodum quaerunt. 56. DE HIS QVI IN CORPORE SANGVINEI ET IN ANIMA VELVT PVTRIDVM CADAVER FOETIDI VIDENTVR. Quidam uero in corpore sanguinei et in anima uelut putridum cadauer foetidi uidentur: quoniam ipsi cruenta manu diuisionem in hominibus facientes animam suam quasi putrescente tabe crudelissimae peruersitatis foetidam reddunt, quia timorem meum non inspicientes hoc quod in homine constitui sua crudelitate destituunt. Vnde si ipsi hac contaminatione coinquinati corpus et sanguinem Filii mei percipere non timent, semetipsos graui laesione deiciunt, quoniam ita illoti sacramentum hoc contingere praesumunt; sed tamen fons saluationis eos postmodum pertransibit, si digna paenitentia semetipsos ab hac nequitia sua lauare studuerint. 57. DE HIS QVI AD HOC SACRAMENTVM DEVOTA MENTE ET PVRA FIDE ET DE HIS QVI CONTRARIO CORDE ET VACILLANTE ANIMO ACCEDVNT. Sed ex his omnibus dum quidam eadem sacramenta percipiunt, alii uero uelut igneo splendore perfunduntur, alii uero uelut obscura nube obtenebrantur: quia dum credentes ad mysterium corporis et sanguinis Filii mei accedere satagunt, tunc hi qui illud deuota mente et pura fide in bonis operibus fulgentes percipiunt, dono Spiritus sancti tam ad salutem corporis quam animae suae illustrantur; et hi qui illud contrario corde et uacillante animo in peruersis actibus torpentes sumunt, obscuritatem praesumptiuae infelicitatis ad detrimentum sui et exterius et interius sibimetipsis inducunt, quoniam huic sanctitati temere se coniungere illoti praesumpserunt. Nam homo qui tam rebellis et contumax est, quod non timet se polluere aut simplici fornicatione in uisceribus proprii corporis sui tactu et delectatione, aut se contaminare duplici fornicatione educens semen suum cum uiro aut cum muliere, aut se dilaniare ira, odio et inuidia cum ceteris hominibus, aut se cruentare homicidio sibi in occursantibus, et ita illotus et incorrectus temere praesumit accedere ad corpus et ad sanguinem Filii mei sine purgatione confessionis et sine paenitentia correctionis, iste scienter et intellegenter iudicialem ignem ex culpa sua ingreditur. Quomodo? De hac praesumptione et peccato suo ut aurum in fornace examinabitur, ita quod nullus puluis huius praesumptionis in eo relinquetur, quia pollutus et incorrectus ad communionem innocentis agni accessit. Qui enim ita illotus, ut praedictum est, ad sanctificationem corporis et sanguinis Filii mei accesserit et ita sacramentum illud sumpserit, ad iudicium sibi hoc sumit. Quomodo? Sicut Paulus amantissimus meus dicit. 58. VERBA APOSTOLI. Itaque quicumque manducauerit panem uel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini. Ideo inter uos multi infirmi et imbecilles et dormiunt multi. Quid est hoc? Vere dico uobis: qui comederit panem uitae, uel qui sumpserit poculum salutis, quod sacramentum illius est qui Dominus caeli et terrae est, ita quod hoc indigne tractat, uidelicet sordens in peccatis, in hoc culpam suam sentiet. Quomodo? Quia corpus et sanguinem Domini sui, id est saluatoris mundi, mordaciter et moribunde accipit, cum pronus ad malum et pollutus immunditia et oblitus timoris Domini est, ita contaminatus palatium salutiferae redemptionis aggrediens. Vnde et homicidium ibi facit. Quomodo? Quoniam in multis uulneribus semetipsum dilaniat, cum sine detersione et sine lauatione paenitentiae crimina sua celans sacramentum hoc temere tractat. Quapropter et ego illi dico: 'O miserrime et amarissime, quomodo audebas in lacum tantae miseriae Dominum tuum mittere, quem semper desiderant caelestes ciues inspicere? Vnde amara paenitentia in corpore et in anima tua examinaberis, ita ut si reatum tuum non correxeris, post resurrectionem mortuorum correptio ista in te inueniatur'. Et ideo fideli inspectione probet se ipsum ille qui hic punitor sui esse uoluerit, et sic hac deuotione considerationis suae de pane illo sanctitatis accipiat et de poculo illo suauitatis gustet, ut ita ad indeficientem refectionem perueniens esuriem debilitantis animae effugiat. Nam qui hoc sacramentum male tractauerit, ita quod a sorde iniquitatis se non purgans illud indigne sumpserit, iudicium ultionis sibi imponit, quia illud impurgatus manducat et bibit, non tamen in hac praesumptione sua laedere aut offuscare idem mysterium praeualens, sed se ipsum damnans. Et quia in uitiis sordentes ita ad sacramentum hoc accedere praesumitis, ideo sunt in uestro consortio multi infirmi, scilicet illi qui in sanctitate ista medicinam animae quaerere nolunt, sed qui sibimetipsis amarissimam infirmitatem in eisdem sacramentis imponunt, quoniam ea sibi ad iudicium sumunt; et etiam multi imbecilles, uidelicet illi qui in lege Dei ita debiles sunt, quod nullomodo inspicere uolunt, quis iste sit quem tam indigne suscipiunt. Quid est hoc? Quia nolunt considerare quomodo Dominum suum timere et uenerari debeant, aut quomodo amara paenitentia carnem suam puniant, quam ita in uitiis enutrierunt. Sed quoniam ita neglegentes sunt, idcirco etiam in obliuione huius neglegentiae obdormiunt multi, nescientes nec scire uolentes quomodo peccata sua deflere debeant, uelut homo cum in dormitione somni est, nescit nec intellegit quid uel quomodo in corpore suo sit. Vnde tu, o homo, cum nec in confessionibus nec in paenitentia per te purgatus corpus et sanguinem Filii mei illotus accipis, tunc in tremenda exquisitione de hac praesumptione sordis peccatorum tuorum ita examinaberis, ut et mustum de immunditia illa quam in se habet purgatur, cum eam in feruore suo de se eicit. 59. QVOD SACRAMENTVM ALTARIS MAGNA DILIGENTIA ET SOLLICITVDINE A SACERDOTE ET A POPVLO TRACTANDVM ET CVSTODIENDVM EST. Idem quoque sacramentum tanta diligentia et sollicitudine a sacerdote et a populo tractandum et custodiendum est, ne a quoquam ita neglegatur, ut super terram neglectum proiciatur, quia si per torporem neglectum super terram ceciderit, contumaciam illam per zelum meum aut in terra aut in homine ulciscor, nisi ipse homo paenitentia et amaris uerberibus puniat se, quoniam caro et sanguis carnem et sanguinem restituere debent. Quomodo? Caro et sanguis hominis in homine lugebunt, quod caro et sanguis Filii mei neglegenter ab homine tractata sunt, sicut et tunc terra tremuit et ut homines in timore concussi sunt, cum idem Filius meus in cruce positus spiritum tradidit. 60. QVOD MYSTICA SECRETA CORPORIS ET SANGVINIS DOMINI SCRVTANDA NON SVNT. Sed si tu, homo in instabilitate cordis tui in temetipso dixeris, quomodo oblatio ista in altari corpus et sanguis Filii mei efficiatur, tunc et ego tibi respondebo: 'Cur hoc, o homo, interrogas, et quare haec sciscitaris? Num haec a te requiro? Quid scrutaris secreta mea de corpore et sanguine Filii mei? Nec ista a te requirenda sunt, sed tantum in magno timore et ueneratione ea suscipiens diligenter custodi, et amplius de hoc mysterio noli haesitare. Nam me tam temere non debes tentare. Et quid haec ad te? Sed in certissima fide require me. Cum enim totam fidem tuam inspexero, tunc non quaero a te quid sit corpus et sanguis Filii mei, uel quomodo mysterium hoc in altari consecretur. Et quis quaerit te, o homo, in igne, ardorem ignis non sentiens? Nullus. Sic nec tu in secretis meis temere require me, ne inde laedaris. Quod si ea cum deuotione animi tui quaerere uolueris, tunc ea in oratione et fletu et ieiunio diligenter quaere, sicut et antiqui patres tui illa certissime quaesierunt, et multoties eis reuelata sunt. Cum que illa hoc modo scrutatus fueris et ea inueneris, tunc quod reliquum est Spiritui sancto dabis'. Sed qui ad sacramenta haec accedunt, non per deuia sed per rectam uiam ueniant, ne ab eis proiecti magnum casum ruinae patiantur. Quomodo? 61. QVOD MINISTRI ECCLESIAE QVI NON PER OSTIVM SED PER DEVIA INTRANT QVIA AMARI ET ILLVSORES ET IMPOLITI LAPIDES SVNT DIABOLVM ET BAAL IMITANTVR ET CHRISTVM VVLNERARE CONTENDVNT QVASI CRVCIFIXORES. Nam pessimus deceptor qui sine electione et sine consecratione principalis unctionis cathedram pastoralis officii fallaciter sibi usurpauerit, et nequissimus raptor qui pastorem suum expellens per sibilos sibi consentientium cathedram eius uiolenter inuaserit, isti aut per semetipsos sua uoluntate graui uindictae subiacebunt, aut per zelum meum grauem sententiam inde sustinebunt, quia in pessima amaritudine mihi sunt, illum imitantes qui in semetipso maximum honorem habere uolens ab omni gloria felicitatis in mortem deiectus est, et quia etiam Baal subsequuntur qui mihi ita illusit quod se deum fallaciter nominans in dissipationem datus est. Et si in hac peruersitate mendacii et praesumptionis suae sacros ordines meos dare se simulauerint, tunc illi qui ab eis hoc modo potius inficiuntur quam deleniantur, ita in conspectu meo computantur uelut hi a populo derisui habentur quos pueri in iocis et in ludis suis sibi ioculatorias personas constituunt. Sed ut hoc in hominibus uanum est, ita et istud apud me uacuum est quod huiusmodi inuasores in deceptione sua se facere simulant. Vnde quia aedificatio eorum praua esse probatur, stare non potest, quoniam casura est; et ideo si in templo meo quidquam in sacris ordinibus aedificare uisi sunt, delendum est, quia iustitiam non habens friuolum esse dignoscitur. Ergo ab hac temeritate sua resipiscant, ne in poenis consortes illius fiant qui, dum plus quaereret quam deberet, ab altitudine in profunditatem missus est. Sed et ille laniator qui unctionem sacerdotalis officii non habens per insaniam mentis suae ita furiose ad altare meum accedit, uelut illusor sim sicut et ipse ioculator est, hic mensam nomini meo consecratam temere tangens, uidelicet sacram oblationem offerre uolens, quod sui officii non est, Filium meum diro cruciatu uulnerare non timet. Quomodo? Vt incredulus sua incredulitate Deum inuadit, et ut uesanus sua rabie in ignem currit, sic iste me Deum nesciens nec ardentem ignem me sentiens timorem meum abicit nec mansuetudinem meam diligit, sed Filium meum uulnerat, cum non unctis labiis sermonem illum laniat, quem idem Vnigenitus meus sponsae suae contulit, cum ei corpus et sanguinem suum in dotem dedit. Vnde huic tam temere eum inuadenti dicitur: 'Quis tangit Filium meum, tam contumax et non unctus?' Sed iste qui hoc modo ad altare meum accedit, quoties Filium meum praedicto secreto sermone inuocare praesumit, toties eum uulnerare contendit, non quod eum ita ullo dolore cruciet, sed quia eum tam praesumptuose tangere non timet. Qui si in hoc contemptu sine paenitentia permanserit, inter illos in poenis stabit qui Filium meum sine causa cruciantes uulnerauerunt. Quapropter ne haec tormenta sentiat lamentationem afflictionis sibi assumat, ita tamen ne amodo ad ministerium altaris mei accedere praesumat. Ceteri autem qui sub sacerdote in seruitio ecclesiastici officii ministrare contendunt, caueant ne sine modo iustitiae eidem ministerio appropiare praesumant, ne si rectitudinem illam sibi fallaciter usurpauerint, tunc informes et impoliti inuenti, de constructione ecclesiasticae aedificationis iusto iudicio eiciantur. Volo enim ut ministri mei sine dolo et sine sorde in conspectu meo mundi appareant. Quomodo? Vt recta electione ad altare meum accedant et tunc etiam ibi sine immunditia mihi assistant. Quomodo? 62. QVOD IDEM MINISTRI ECCLESIAE OMNI DILIGENTIA EXEMPLO APOSTOLORVM DEBENT CASTITATEM SERVARE ET AB OMNI IMMVNDITIA SE ABSTINERE. Ne ad saecularem copulationem respiciant, quia spiritalem elegerunt. Quomodo? Quia seruitutem meam adierunt. Sed si quis eorum ardenti libidine carnis suae uritur, corpus suum abstinentia et ieiunio maceret atque se frigore et flagellis castiget. Quod si tandem in pollutione mulieris labitur, tunc contaminationem illam uelut ardentem ignem et ut mortiferum uenenum fugiat, atque amara paenitentia uulnera sua detergat, quoniam uolo ut mihi in castitate seruiatur. Quomodo? Quia et Filius meus castissimus erat qui et hos omnes ecclesiasticos ordines in semetipso demonstrabat. Quomodo? Videlicet obsequendo, clamando, praedicando et offerendo. Quomodo? Quoniam et circumcisio eum suo obsequio tetigit et prophetia eum suo clamore demonstrauit, ac ipse per semetipsum hominibus praedicauit et tandem uiuum sacrificium in ara crucis se obtulit. Et quia ipse semetipsum in castitate holocaustum dedit, sic et illi castitatem eius imitentur qui ei ad altare holocaustum offerre conantur. Qui tamen non solum castitatem in aliis tenebunt, sed et in semetipsis eam conseruabunt. Quomodo? Vt sacerdos a contagione mulieris se custodire debet, sic etiam a se ipso se contineat, scilicet cauens ne tactu manuum suarum pollutionem de se educat, ita ne strepitus libidinis in ipso criminose tumultuet. Nam crimen Adae hominibus mortem inferens in ipsis sensus fornicationis excitauit, et ideo carnem suam homines constringant, ne casibus mortis turpiter subiaceant. Quomodo? Quia Filius meus mortem superauit et ipsis uitam dedit. Qui quoniam in integritate uirginalis pudicitiae carnem assumpsit, idcirco etiam casti esse debent qui ipsi famulari desiderant, ut ex diuino praecepto scriptum est. 63. VERBA MOYSI AD EANDEM REM. Estote parati in diem tertium ne appropinquetis uxoribus uestris. Quid est hoc? Qui Deo singulariter seruire uultis, estote cum uoluntate cordis uestri parati in diem serenitatis illius, ubi sancta et ineffabilis Trinitas ueraciter apparens mirabilia sua in magno miraculo demonstrat. Et ideo si ibi Deo digne appropiare uultis, cauete ne carnali affectu uos coniungatis carnalibus copulis, uidelicet ne sanguinem uestrum sanguini fragilioris aestimationis commisceatis. Quod uos, o sacerdotes et ceteri ministri mei qui sub spiritali nomine militatis, cauere debetis, quia etiam nec apostoli quos subsecuti estis se in diuersa diuidebant, nec uobis tale exemplum relinquebant. 64. QVOD SACERDOS DVAS COPVLAS NON DEBET HABERE. Nolo enim ut duae copulae, scilicet spiritalis et carnalis studii in sacerdotibus sint, quoniam sacerdos iustitiam Dei sibi copulabit, ita ut uxor eius sit cum qua ceteros populos enutriet et docebit, ut pater filios suos educare et docere solet. Et quomodo aptum esset ut sacerdos duas copulas in recta mensura exerceret, quae sibi in diuersitate contrariae sunt? Quomodo? Vna carnalis et altera spiritalis. 65. QVOMODO DIABOLVS SIT SACERDOS SACERDOTVM. Et cum sacerdos pastor et pater illorum hominum sit qui carnale coniugium habent, et si tunc ipse idem aequali modo possideret, quis tunc ipsius sacerdos esse deberet? Nullum alium sacerdotem habere posset qui ipsi praeesset, quia ceteri sacerdotes omnes ministri unius officii sunt, quam diabolum qui sacerdos illius esse deberet, quoniam et eum imitatus fuisset, uenenum sub melle abscondens. Quomodo? Quoniam ut diabolus malum sub bono abscondit, ita etiam huiusmodi sacerdotes qui turpitudinem suam magis sequuntur quam castitatem diligant, carnalem copulationem sub spiritali coniugio quasi uenenum sub melle celare nituntur. Sed quia Filius meus totus in castitate est, ideo etiam et hi castitatem amare debent qui corpus et sanguinem eius in altari tangunt, quemadmodum scriptum est. 66. VERBA LEGIS DE EODEM. Sacerdos scortum et uile prostibulum non ducet uxorem, nec eam quae repudiata est a marito, quia consecratus est Deo suo et panes propositionis offert. Quid est hoc? Ille qui ad hoc positus est ut sacrificium Deo offerat, iniustitiam diaboli, quae omni spurcitiae et nequitiae totius iniquitatis communis est, non diligat nec etiam sensus suos ita uiliter deiciat, ut cum iugum meum ferre uult, uoluntatem carnis suae contra iustitiam Dei et contra exempla antiquorum sanctorum turpiter amplectendo sequatur, ne et ita immunditiam illam quae repudiata est ab eisdem antiquis patribus suis, cum eam de flatu antiqui serpentis esse cognoscerent, in contumeliosis actibus perficiat. Has ergo sordes ipse deserens amator iustitiae Dei sit, quoniam in sanctitate consecratus Deo suo est, uidelicet a carnalibus concupiscentiis in operibus nascentium filiorum abstractus, unde ita sobrius et impollutus exsistens panem illum qui pro salute hominum in mensa consecrationis ponitur offerre potest. Quid est hoc? Scilicet quia sacrificium illud quod est uita uiuentium et refectio animarum speculum que omnium uirtutum, quae per sanctam innocentiam in forma castitatis perspicuae sunt, ab omni sorde mundissimum est; quapropter et illi qui idem sacrificium oblaturi sunt sine spurcitia pollutionum esse debent, se etiam continentes ab epulatione et ebrietate, a ioco et a risu atque a leuibus et incompositis moribus, sed sint in reuerentia illa ut successoribus antiquorum patrum de quibus plantati sunt conuenit, et in dignitate illa ut honorabiles patronos decet. Et etiam ita uiuant ne sint duplices in duabus personis, id est ne simul in saeculari et in spiritali uia ambulent, quia difficile est duobus dominis simul famulari, ut etiam Filius meus in euangelio testatur dicens. 67. VERBA EVANGELII AD IDEM. Nemo potest duobus dominis seruire. Quid est hoc? Nullus qui mortalem tunicam indutus est, ualet prae teneritudine sensus et corporis sui duobus dominis pariter et aequali obsequio seruitium exhibere. Quid est hoc? Quia non potest domino rectitudinis et domino iniustitiae simul famulari. Quare? Quoniam rectitudo iniustitiam abicit et iniustitia rectitudinem impugnat. Sic etiam sacerdos non potest simul et pari deuotione habere ancillam et dominam, uidelicet carnalem copulam et spiritale consortium, quia haec duo in perfectione simul esse non ualent; quoniam illud quod carnale est impugnat hoc quod spiritale est, et spiritale deprimit illud quod carnale est. Quod et Paulus amicus meus cognoscens illud ita esse in uoluntate mea demonstrat cum dicit. 68. VERBA APOSTOLI AD EANDEM REM. Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris uirum. Quid est hoc? Necesse est ut iste qui ceteris hominibus in officio spiritalis magisterii praeminet, ita uitam suam constituat, ne scandalum offensionis et reprehensionis in eo inueniatur. Quomodo? Quia sacerdos duas personas habere non debet, ita ut simul maritus carnalis uxoris et uir spiritalis coniugis sit, sed unius uxoris uir scilicet ecclesiae in sanctitate erit, quae unica in Filio meo est, quoniam una ecclesia in ipso surrexit. Sed haec quamuis una sit, tamen plurimos maritos habet, quia cum sacerdotibus Filii mei qui cotidie in officio ipsius sunt nuptias peragit, uirgo tamen in integritate sua permanens, quoniam in ipsa fides incorrupta est. Quapropter et idem Paulus, uas meum, non dixit ut haec uxor unius mariti esset, quia sacerdotibus illis qui usque ad nouissimum diem in eodem Vnigenito meo surgunt coniuncta est, usque dum etiam nuptiae illae ueniant quae numquam ulla mortalitatis instabilitate deficiant. Sed et illi qui sub sacerdotibus in seruitio altaris mei proxime ministrant, eiusdem uxoris mariti sunt, quemadmodum idem Paulus fidelem doctrinam hominibus per me praebens locutus est dicens. 69. ITEM PAVLVS DE EODEM. Diacones sint unius uxoris uiri, qui filiis suis bene praesint et suis domibus. Quid est hoc? Isti qui sui iuuaminis obsequio sacerdotibus assistunt, sint unius uxoris fideli coniunctione mariti. Et quae est uxor illa? Videlicet castissima sponsa quae nulla corruptione laedi potest, uelut mulier illa corrumpitur quae floriditatem et innocentiam suam perdit quam in initio desponsationis suae habet, cum adhuc cum sponso suo incorrupta manet. Vnde et isti desponsatores cum hac uxore iustitiae tam fideliter conuersentur, ut et his qui adiutorio eorum in Spiritu et aqua regenerati sunt bona exempla uirtutum praebeant, et ut etiam officio suo quod ad munimen ecclesiasticae mansionis pertinet fideli sollicitudine insudent, uelut saecularis homo filiis suis et domui suae omnem deuotionem procurationis suae intendit. Sponsam enim istam ostendit Paulus amicus meus sacerdotibus et ceteris ministris altaris mei, quatenus illam sibi in uxorem eligerent et carnalem coniugem non appeterent. Nam nec idem Paulus nec ceteri discipuli Filii mei nec reliqui patres, scilicet eorum sequaces, hoc exemplum per semetipsos illis dabant ut carnalem coniugem acciperent et illam desererent quam sibi prius in spiritalem uxorem elegerant. Sacerdos enim qui tam contumax in peccato est ut mulierem secundum uoluntatem carnis suae illicite accipiat, adulterium perpetrat, quoniam rectam uxorem suam, id est ecclesiam quae sibi spiritali officio desponsata erat, deserit et aliam secundum libitum mentis suae impudice ducit. Sed quamuis sibi difficile sit ut in hoc ardore se constringat, tamen propter supernum amorem a concupiscentiis istis se contineat, ut etiam Filius meus in euangelio ostendit dicens. 70. DE TRIBVS GENERIBVS EVNVCHORVM. Sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui se ipsos castrauerunt propter regnum caelorum. Qui potest capere capiat. Quid est hoc? Quoniam sunt aliqui homines qui de materno utero ita egressi sunt, quod prae frigiditate uel imbecillitate corporis sui coniuges habere non possunt, unde propter hanc continentiam suam utilitatem mercedis non accipient, nisi quod solum de opere illius peccati poenas non sustinebunt, quia de peccato quod non perpetrauerunt poenas non habebunt; et sunt alii homines qui per uoluntatem aliquorum hominum ita in corpore suo debilitati sunt, quod uoluptatem carnis suae in hoc coniugali opere exercere non ualent, sed et ipsi ita se continentes gloriam laudis inde non merentur, quoniam quamuis hoc opus incendii perficere non possint, tamen in uoluntate sua multoties ardorem turpitudinis habent; et sunt alii homines scilicet spiritalem uitam aggredientes qui sibimetipsis hoc subtrahunt quod facile cum corpore suo perficere possent, quoniam propter gloriam supernae hereditatis carnalem copulam contemnunt nec eam habere uolunt, et ideo maximam laudem cum mercede beatae remunerationis inde habebunt. Quapropter et eos sacerdotes mei et omnes ad officium altaris mei pertinentes plenissima uoluntate sua imitari debent, quatenus coronam continentiae cum maximo tripudio superni gaudii percipiant. Et ideo quicumque in uoluntate cordis sui potest hoc exemplum capere, ita quod pleno desiderio beatitudinis corpus suum ualet superare et concupiscentias carnales abicere, iste cum ardentissima deuotione capiat caeleste consortium in constrictione carnis suae carnalem copulam fideliter relinquens. 71. QVI SE NON VALET CONTINERE NEC SACERDOS AVT ALIVS MINISTER SACERDOTALIS VLLA OCCASIONE FIAT. Qui autem se non ualet continere quin in uoluntate carnis suae ardeat, hic nec propter personam superbiae nec propter appetitum diuitiarum sacerdos aut alius minister sacerdotalis gradus fiat, ne si postea in delectatione carnis suae ceciderit, magnum detrimentum sui sentiat. Nam ipsi corpus suum a contagione feminarum continebunt qui ad ministerium altaris mei accedere solent, nec qualibet occasione matrimonia coniugiorum sibi copulabunt, sed et sua uoluntate et seruitii mei rectitudine se caste continebunt; alioquin sanctum seruitium in altari meo uitare debent. 72. QVA CAVSA ANTE CONIVGATIS SED POSTEA AB INVICEM SEPARATIS CONCESSVM EST IN PRIMITIVA ECCLESIA AD SACERDOTIVM ACCEDERE ET QVARE MODO NON CONCEDATVR. Quod tamen seruitium quamuis quibusdam hominibus qui se prius saeculo subiugauerant aliquando concessum fuisse reperiatur, tamen in illis apparuisse cernitur qui ante susceptum et non post susceptum idem seruitium meum carnali iugo se supposuerant, ita tamen quod eodem iugo ab eis postmodum absciso deinde in ipsis Spiritus sanctus praeconia laudis in mirabilibus suis operatus est, cum hoc in primordio surgentis ecclesiae propter paucitatem sacerdotum in miraculo concessum sit; sed nunc ipsa adulta et bene confortata ministris eius multiplicatis iuxta id quod ecclesiastica censura de eadem causa ostendit praecauendum est secundum hoc exemplum, quoniam et in initio nascentis mundi masculis feminas de proxima stirpe sua ducere ob raritatem hominum concessum est, quod tamen nunc ipsis dilatatis prohibendum est; quia etiam informes et impoliti lapides in fundamentum aedificii poni solent, cum tamen postea pulchri et bene compositi lapides in muro parietum eius exquirantur. Ita etiam et in infantia ecclesiae sacerdotes secundum quod tunc inueniri poterant in officium illud positi sunt, sed modo in spiritali populo plenus numerus illorum reperitur qui ad sacerdotale officium apti sunt, ita quod saeculari onere terrenae copulationis occupati non sunt; quoniam non expedit ut pater familias, qui praeceptum in saeculari coniugio suscipit, nuntius meus in sacerdotio uocetur. Vnde audi similitudinem hanc. 73. SIMILITVDO REGIS DE EADEM RE. Rex quidam multa fortitudine pollens paruum exercitum congregauerat. Quem cum diligenter intuitus esset, rudem eum ad exercitium laboris uidens, ex eo quendam hominem cum quibusdam aliis uidelicet communis plebis tollens quos idoneos ad procurationem perspexit, eidem exercitui praefecit, quia excellens germen huius nobilitatis nondum maturauerat. Sed cum deinde idem exercitus iam augmentum sui cepisset et cum iam in eo nobiles adulti fuissent, rex ille quodque ius in eodem exercitu bene et ordinate disposuit, ac duces et praesides ex nobilioribus illis ei secundum quamque iustitiam praefecit. Quid est hoc? Rex caelestis, cuius fortitudo super omnes est, in plantatione ecclesiae modicum agmen credentium coadunauerat. Quod acutissima exquisitione perscrutans infirmum et debile illud adhuc ad sustentandum corporales passiones pro eius nomine considerauit, et ita Petrum qui unus ex ipso exsistens prius in terrenis actibus conuersatus fuerat, atque post eum quosdam alios qui etiam aliquando sucum terrae gustauerant a sorde temporalium rerum ardenter emundans, quoniam eos sagaces et fideles et ad curam animarum et ad sustentationem corporum in praelatione sua esse praenouit fidem catholicam amplectentes, in officio districtionis et relaxationis praetulit; quia rutilans aurora in ardore castitatis humana contagia exurens nondum flores suae dulcedinis in hominibus late diffuderat. Sed iam multitudine ecclesiastici germinis per circuitus totius mundi late disseminata et gloria ecclesiastici honoris iam nobiliter confortata, idem rex supernus tam saecularia quam spiritalia dona hominibus benignissima et decentissima dispositione inspirauit, atque sacerdotes et ceteros ministros diuinorum officiorum sobrietatem et castitatem suam ecclesiastico iuri secundum iustitiam Dei honestissime conseruantes instituit. Vnde, o homo, quia iam inter spiritales homines multi exorti sunt qui contra saeculum et contra diabolum militare laborant et qui in castitate et constrictione corporis sui ad altare meum accedere festinant, uolo ut sacerdotes mei sine contagione terrenae copulae in conspectu meo appareant. Nam cum in ueteri testamento sacerdotibus praeceptum sit ut cum ad altare meum accederent, se a contagione mulierum continerent, hoc totum in nouo testamento sacerdotibus meis ad plenam perfectionem perductum est, ita ut quod illi ueteres quasi una hora in castitate cauebant, hoc isti noui ab initio pueritiae suae usque ad finem senectutis suae compleant. Et cum de ueteribus sacrificium in coniunctione mulieris pollutum suscipere nolui, multo magis modo de nouis sacerdotibus Filium meum in castitatis officio tractari uolo. 74. QVOD IMMATVRI ET NON CONSECRATI ECCLESIAM NON SVSCIPIANT ET VNVS PLVRES APPETERE NON PRAESVMAT. Nec quisquam immaturus et inconsecratus ecclesiam suscipiat, nec etiam plures ecclesias appetere praesumat, ne si in aetate pueritiae aut sine consecratione sacerdotalis officii ecclesiam suscipere praesumpserit, uel unam habens etiam plures sibi subiugare tentauerit, praeuaricator iustitiae in hoc exsistens grauissimae districtionis iudicio discutiatur, uelut ille qui ante legitimum tempus uel sine legitima desponsatione fornicari non timet, uel legitimam uxorem habens se polluere cum aliis in adulterio festinat. 75. QVOD DE OMNI POPVLO CHRISTIANI NOMINIS SACERDOTES BONI INGENII ET VIRILIS ANIMI INTEGRITATEM MEMBRORVM HABENTES ELIGENDI SVNT. Sed et de omni populo qui est in christiano nomine sacerdotes sapientis ingenii et uirilis animi eligendi sunt, ita tamen ut recto ordine et iusta unctione atque uoluntario animo ad seruitutem meam ueniant. Hoc tamen esse non debet, ut hi ad officium altaris mei accedant qui in aliquo membrorum suorum debilitati claudicant, quia nec etiam in regno caelorum ulla macula diuersorum uulnerum in animabus hominum apparebit. Et ideo nolo ut altari meo assistant qui in aliquo membrorum suorum destituti sunt. Sed quamuis ipsi in corporibus suis debiles sint, tamen pro hac destitutione membrorum suorum a regno caelorum non separabuntur, si tamen sanitatem animarum suarum habent, ita si in puritate bonorum operum me quaerunt. Nolo tamen ut ministerio altaris mei fungantur, sed ut efficaciam bonorum operum humiliter operentur. 76. QVOD FEMINAE AD OFFICIVM ALTARIS NON DEBENT ACCEDERE. Sic etiam nec feminae ad idem officium altaris mei debent accedere, quoniam ipsae infirmum et debile habitaculum sunt, ad hoc positae ut filios pariant et eos parientes diligenter enutriant. Sed femina non per semetipsam, sed de uiro infantem concipit, sicut nec terra per semetipsam sed per agricolam aratur. Quapropter ut terra semetipsam arare non potest, ita nec femina in officio consecrationis corporis et sanguinis Filii mei sacerdoti comparanda est, quamuis in laude creatoris sui sonare possit, ut et terra ad irrigationem fructuum pluuiam suscipit. Et ut terra omnem fructum profert, ita etiam et in femina omnis fructus boni operis perficitur. Quomodo? Quia summum sacerdotem sponsum accipere potest. Quomodo? Virgo desponsata Filio meo sponsum eum accipit, quoniam corpus suum carnali uiro conclusit, et ideo in sponso suo sacerdotium et omne ministerium altaris mei habet atque omnes diuitias ipsius cum eo possidet. Sed et uidua eiusdem Filii mei sponsa potest appellari, quae carnalem uirum renuens sub alas protectionis eius fugit. Et ut sponsus sponsam suam ualde diligit, sic etiam Filius meus sponsas suas dulcissime amplectitur quae ad eum in amore castitatis sollicite currunt. 77. QVOD VIR FEMINEO VESTITV NVLLO MODO INDVATVR NEC FEMINA VIRILI NISI ALIQVA MAGNA NECESSITATE COACTI. Sed et nullo modo uir femineo uestitu induatur nec femina uirili habitu utatur, quatenus hoc modo utraque persona discernatur, scilicet ut uir uirilem fortitudinem in se demonstret et ut femina femineam infirmitatem in se ostendat, quoniam hoc ab initio humani generis ita in dispositione mea est, nisi aut uir in periculo mortis aut femina in periculo castitatis sit; tunc si ad horam illam aut uir secundum feminam, aut femina secundum uirum uestitum suum humiliter in timore mortis mutauerint, cum misericordiam meam de hoc facto suo quaesierint, eam inuenient, quia illud non in temeritate sed in periculo salutis suae fecerunt. Et quoniam femina uirili habitu uestiri non debet, ideo etiam ad officium altaris mei non accedet, quia uirilem personam nec in capillis nec in uestitu suo demonstrabit. 78. QVOD FORNICATORES MVLIERVM ET IN CONTRARIETATE FORNICATIONIS AVT IN ALIIS AVT IN SEMETIPSIS TAM MVLIERES QVAM VIRI SE CONTAMINANTES ET PECORVM FORNICATORES DISTRICTE IVDICAT DEVS. Qui autem ad altare meum accedunt in castitate in conspectu meo appareant, et non solum isti sed et ceteri qui sacramentum corporis et sanguinis Filii mei percipere desiderant, ne se ipsos in casum ruinae mittant. Sed multi tam inter spiritales quam inter saeculares inueniuntur, qui se non solum in fornicatione mulierum polluunt, sed etiam in contrarietate fornicationis se contaminantes grauissimum onus districti iudicii sibi imponunt. Quomodo? Vir qui secundum modum feminae cum alio uiro peccauerit, amare contra Deum peccat et contra coniunctionem illam qua Deus masculum et feminam coniunxit. Vnde etiam ambo coram Deo polluti, nigri atque luxuriosi, horribiles ac molesti Deo et hominibus et rei mortis apparent, quia contra creatorem suum creaturam quae in ipsis est destituunt. Quomodo? Deus uirum et feminam coniunxit, scilicet quod forte et infirmum erat simul copulauit, quatenus alterum ab altero sustentaretur. Sed isti contrarii adulteri, cum uirilem fortitudinem suam in mollitiem contrarietatis transferunt rectam institutionem maris et feminae abicientes, Satanam in peruersitate sua turpissime subsequuntur, qui illum qui indiuiduus est scindere et diuidere in superbia sua uoluit. Nam ipsi alienum et contrarium adulterium in peruersis artibus suis in semetipsis constituunt, et ideo in conspectu meo polluti et contumeliosi apparent. Qui autem eodem modo in hac contraria fornicatione peccauerit cum muliere, uoracissimus lupus in ista peruersitate sua est. Quomodo? Nam ut homo ille contrarius et molestus esset hominibus qui pulcherrimas et mundissimas epulas habens eas abiceret et stercus quod in digestione hominis egreditur comederet, ita etiam et isti indigni et immundi coram me sunt, quoniam rectam institutionem coniunctionis in muliere deserunt et alienam praeuaricationem in ea quaerunt. Sed et femina quae has diabolicas artes rapit, quod se uirili officio cum altera femina coniugari simulat, uilissima in conspectu meo apparet simul et illa quae se huic in tam contumelioso facinore subicit; quia cum uerecundiam ad passionem suam habere deberent, alienum ius sibi impudice usurpauerunt. Et quoniam in extraneum modum se transmutauerunt, idcirco transpositae et contemptibiles mihi sunt. Illi quoque mares qui cum tactu praeputii sui semen suum educunt magnum casum animae suae imponunt, quia in hac inquietudine se omnino concutiunt, et ideo uelut immunda animalia quae catulos suos deuorant coram me apparent, quoniam semen suum peruerse excutientes illud ad contumeliosam pollutionem deducunt. Quos et feminae impudico tactu imitantes, cum in incentiuo ardore ardentis libidinis in constrictione corporis sui semetipsas fatigant, ualde culpabiles exinde sunt; quia cum in castitate se continere deberent, se in immunditia polluunt. Vnde tam feminae quam uiri qui proprio tactu corporis sui semen suum de se excutiunt, in hac sorde sua ulceribus et uulneribus semetipsos in animabus suis inficiunt, cum propter amorem meum in officio castitatis se constringere noluerunt. Quid est hoc? Quia cum homo stimulum carnis suae se pungere senserit, in cauernam continentiae currat et scutum castitatis apprehendat atque ita se ab immunditia defendat. Quomodo? Zizania de tritico eiciat, id est strepitum libidinis a suauitate castitatis separet. Vnde quisquis gustum libidinis sic a se proiecerit, ualde dulcis et amabilis mihi est. Sed uos, o homines, castitatem abicitis et libidinem amatis, cum etiam non solum fornicatores hominum, sed etiam fornicatores pecorum estis, ita quod semen uestrum non in illud quod uiuit, sed in illud quod mortuum est mittitis, et quod consortem uestri deseritis et illud quod uobis in seruitute subiectum est appetitis. Quapropter clamant super uos elementa dicentia: 'Heu heu, nostri dominatores miscent se nobis in commixtione seminis sui'. Et ita de indignatione mea in operibus uestris tristitiam se habere demonstrant. Cur ergo intellegibilem intellectum uestrum in pecualem stultitiam uertitis, cum scitis uos homines esse? Numquid creaui uos ad iuncturam pecorum? Nequaquam. Et quoniam illis uos coniungitis, idcirco amarissima consortia nefandorum criminum cadent super uos, quia institutionem meam in iunctura maris et feminae contemnitis. Nam quisquis in actibus suis se ita transmutat, quod hoc facit quod facere concupiscit, uidelicet quod se ita destituit, quod semen suum cum pecore effundit, hic maximam ruinam sibi inducit, ut etiam Satanas semetipsum per aduersitatem suam deiecit, cum similis Deo esse uoluit. Quapropter uos omnes qui peruerso usu in diuersis huiusmodi pollutionibus uos contaminatis, concupiscentiae uestrae resistite, et corpora uestra castigantes amarissimam et ueram paenitentiam cum planctu magno et ieiunio ac maceratione carnis uestrae atque cum diris uerberibus facite, ne in cumulum crudelissimi reatus uos impaenitentes mittatis. 79. DE POLLVTIONE QVAE DORMIENTIBVS OCCVRRIT. Non solum autem uolo ut homines a uigilante immunditia emundent, sed ut etiam a pollutione illa quae ipsis dormientibus occurrerit se digne purgent. Nam si dormienti homini commotio seminis in somnio subrepserit, nolo ut ita in ardente calore illo ad sacramentum officii altaris mei accedat, quousque ardor ille in eo sedetur, ut scriptum est. 80. VERBA MOYSI DE EODEM. Si fuerit inter uos homo qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra et non reuertetur, priusquam ad uesperam lauetur aqua, et post solis occasum regredietur in castra. Quid est hoc? Si est inter uos qui seruitio meo insudatis homo qui per noctem polluitur in somnio dormitionis suae, separet se de congregatione sanctitatis illius quae ad altare meum pertinet, ita ut se mysterio illi coniungere non praesumat, antequam abeunte noxio calore illo emundetur lauacro paenitentiae in confessione et compunctione cordis de incendio libidinis suae. Et tunc paenitentia illa quae cor ipsius ita illustrauerat peracta, redeat in amore castitatis ad illos qui se fideliter ab immunditia pollutionis defendunt, et sacramentum illud quod totum in sanctitate est digne et honorifice adeat. 81. QVI FORTITER IN LIBIDINE ARDET ARDORI SVO NVLLVM INCENDIVM SVBMINISTRET. Sed homo ille qui tam dormiendo quam uigilando fortiter in libidine ardet, caueat ne ardori suo incendium subministret. Quomodo? Scilicet escis illis quae sibi sucum libidinis offerunt se non inflammet, sed a carnibus illis quae sine tegmine nudae de matribus suis id est de pecoribus egressae sunt humiliter abstineat, quia in ipsis feruor ardoris est, qui tantus non est in carne uolucrum quae sine tegmine non egreditur sed cum tegmine testae nascitur. Vnde etiam minus incendium in ipsa est. Sed et ab immoderato uino se abstineat, ne in superfluitate potato uenae ipsius noxio sanguine repletae in ardore incendii turpiter incalescant. 82. QVOD DIVERSIS VITIIS GRAVATVS AD MISERICORDIAM DEI IN CONFESSIONE FVGIAT. Si quis autem in superfluitate causarum istarum laborat, sibimetipsi resistere per se non ualens deuotissima intentione me quaerat ac uulnera cordis sui humillima detectione mihi demonstret. Quomodo? Videlicet humili confessione coram sacerdote ea mihi aperiat. Et cur hoc? Quia uera confessio secunda resurrectio est. Quomodo? In casu ueteris Adae humanum genus occisum est, quod nouus Adam in morte sua excitauit. Quapropter et in morte eiusdem noui Adae resurrectio animarum exorta est, ita quod homo peccata sua confiteri debet, quod uetus Adam non fecit cum praeuaricationem suam magis obtexit quam eam confessus sit. Quomodo? Quia eam non est confessus paenitendo, sed eam obtexit feminam accusando. Vnde et confessio posita est ut, postquam homines ceciderint, de casu suo per eam erigantur. Et ideo quicumque pura confessione sacerdoti in amore meo peccata sua confessus fuerit, de morte ad uitam resurgit, ut etiam illa de morte erepta est quae in conuiuio coram Filio meo cum lacrimabili paenitentia de sordibus suis se purgauit. 83. QVOD REMEDIVM PVRGATIONIS ET IN ANTIQVIS PATRIBVS DIV PRAEFIGVRATVM EST. Quod remedium purgationis et in antiquis patribus diu praefiguratum est. Quomodo? Nam ante legem patriarchae et prophetae consolatio hominum erant et sub lege pontifices et sacerdotes eruditio ipsorum fuerunt, cum deinde apostoli uenientes ueram iustitiam in Filio meo attulerunt, ita quod multi homines eis accurrentes adiutorium eorum deuote implorauerunt. Et ita ab Adam usque ad apostolatum apostolorum semper hi erant, qui per supernam inspirationem consolatione et instructione sua miseriis hominum subueniebant. Sed et ut apostoli hominibus sua praedicatione et multis miraculis ostendebant, homo qui diabolica suasione in mortem cadens per se numquam erigi potuit, per Filium meum a morte ereptus est. Quomodo? Quoniam cum in mundo esset, multos labores in corpore suo perferens denique pro redemptione mundi in crucem positus est. Istud fideles homines pro salute sua cum sacerdotibus suis imitari debent. Quomodo? Adiutorium Filii mei quaerent, quia cum post baptisma uetus crimen Adae iterauerint, de casu suo per semetipsos surgere non ualent. Et ideo uelut a patriarchis et prophetis consilium quaerent et uelut a pontificibus et sacerdotibus eruditionem capient, et tunc uelut ab apostolis auxilium accipient, ubi peccata sua denudatis uulneribus suis in uera et pura manifestatione fideliter demonstrabunt. Quomodo? Peccata sua sacerdoti, qui minister eiusdem Filii mei est, deuotissimo corde et ore confitebuntur. Et tunc sacerdos ille remedium eis in paenitentia ipsorum conferens, ita peccata eorum in morte eiusdem Vnigeniti mei sepeliet. Sed illi deinde hoc modo ad uitam resurgentes resurrectionem etiam Filii mei glorificabunt. 84. QVI PECCATA SVA CONFITERI RECVSAT SE IPSVM DECIPIT. Qui autem uulnera peccatorum suorum denudare recusat, sed tacens per semetipsum sine subleuatione alterius ea curare tentat, secundum quod tunc cor suum uelle probat, se ipsum decipit, quia sibimetipsi sacerdos uult esse; quapropter et sine adiutorio alterius surgere non ualet, quoniam nec homo per semetipsum erectus est, sed per Filium meum saluatus est. Vnde qui saluari desiderat, nec in fine uitae suae peccata sua confiteri desperet. 85. QVOD IN HORA MORTIS SI SACERDOS NON ADEST ALII HOMINI HOMO CONFITEATVR SI NVLLVM HOMINEM HABERE POTEST SOLI DEO CONFITEATVR IN PRAESENTIA ELEMENTORVM. Quod si quis in hora mortis suae positus remedium uulnerum peccatorum suorum quaerit, sed tamen sacerdotem cui peccata sua confiteatur habere non poterit, tunc alii homini quem eodem tempore opportunum habet ea manifestet, uel si tam repente nullum hominem habere potest, ea mihi coram elementis cum quibus etiam illa perpetrauit ex intimo affectu cordis sui aperiat. Et ego deuotionem cordis eius uidens paenitentiam eius non abicio. 86. QVOD NEMO PROPTER PONDVS PECCATORVM SVORVM DESPERET. Quapropter nemo de ponderibus iniquitatis suae desperet; quoniam si de misericordia mea desperauerit, ad uitam non resurget. Qui autem cum desperatione certauerit et tandem eam ad nihilum deduxerit, hic se liberauit, quia fortis exsistens uiriliter uicit. Sed qui remedium salutis suae per tumorem mentis suae non quaerit, huic succurrendum non est, quoniam dum me inuenire posset, me quaerere recusauit. Ergo dum homo tempus habet, se ipsum non neglegat, sed refectionem purae confessionis quaerat, ut etiam Filius meus leproso praecepit in euangelio dicens. 87. EVANGELIVM DE EODEM. Vade et ostende te sacerdoti et offer munus tuum, quod praecepit Moyses, in testimonium illis. Quid est hoc? Tu qui in peccatis sordes, cum te ab eis emundare desideras, uade bona intentione et ostende illa pura confessione sacerdoti qui minister meus est, et offer deuoto corde munus uerae paenitentiae, quod ex uoluntate Dei praesignauit ille qui de multis inundationibus terrenae iniquitatis per diuinam potentiam sublatus erat, ut testificentur illi qui te prius in malis actibus uiderant sorduisse quod nunc in amaritudine paenitentiae ab eis uelut in camino examinationis purgatus sis. Quapropter, o homo, si peccator facta sua in absconso cordis sui occultaret, quis tunc paenitentiae illius testis assisteret? Nullus. Vnde homo peccata sua manifestet, quatenus paenitentiae suae testem habeat. 88. QVOD PECCATA ET PER ELEMOSYNAM ET PER CORPORALEM SATISFACTIONEM DELERI DEBENT. Sed qui paenitentiam peccatorum suorum perficere desiderat, elemosynam sibi in adiutorium assumat. Quomodo? Quia cum corpus hominis per imbecillitatem suam in labore paenitentiae defecerit, elemosyna illi in adiutorium accurrat. Et quoniam difficile est homini ut aspere et secundum quod iustum est paeniteat, ideo matrem sibi elemosynam assumat, quatenus cum ea perficiat quod corpori suo laboriosum est. Nam quemadmodum mater necessitati filii sui subuenire non cessat, quamuis ille iam enutritus esse uideatur, ita etiam elemosyna teneritudini corporis in paenitentia hominis succurrit, quamuis idem homo in maceratione corporis sui paenitendo fortis appareat. Attamen mala opera quae homo in corpore suo per concupiscentiam carnis suae perpetrauit, illa etiam in se ipso corporaliter puniat, quatenus opus illud quod carni suae carum et dulce fuerat, per amaritudinem paenitentiae fideliter ab eo abstergatur, quoniam amaritudo paenitentiae mortifera uulnera peccatorum cum adiutrice elemosyna in hominibus sanare debet. Quomodo? Quia cum homo in castigatione se constringit, se quoque per elemosynam reficiat. Quomodo? Quoniam elemosyna misericordiam meam designat. Quomodo? Cum fidelis homo pauperibus cum substantia sua propter amorem meum subuenit, praecepta mea custodit, quia indigentibus misericordiam suam propter honorem nominis mei impendit, sicut et ego in puritate cordis sui me quaerentibus gratiam meam non subtraho. Qui autem hoc modo in refectione elemosynarum pauperibus motu misericordiae succurrit, ualde mihi amabilis est, quoniam uiscera misericordiae habet, hoc implens quod scriptum est. 89. DE LIBRO SAPIENTIAE. Pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi, et proderit tibi elemosyna magis quam aurum. Quid est hoc? Iusta et recta consideratione tolle de materia pecuniae tuae, quae in sinu tuo et in amplexione cordis tui est, diuidens eam secundum praecepta illius qui super omnes est, quia Deus mandauit ut a malo declines et bonum facias. Et ideo in praecordiis tuis per bonam uoluntatem tuam hoc modo abundare debes, ne de perditis ouibus sis, sed sanctifica te ante Deum in refectione deficientibus de tua substantia tribuens, quoniam et tunc Deus misericordiam suam in tuis miseriis super te habebit. Quod si hoc feceris, tunc maiorem utilitatem tibi conferet compassio haec, quam super illum habes qui nullum thesaurum possidet, quam si super magnum montem ascendens multam pecuniam auri in superbia tua haberes. Quomodo? Melius enim est tibi ut modicum pusillis in humilitate des quam regnum mundi in magna uoluptate habeas, quia tunc misericordia in remuneratione Dei ob pondus superbiae tuae tibi deesset, quoniam ibi uiscera compassionis super pauperem non haberes. 90. QVOD ELEMENTA LACVS VOLVPTATVM HOMINVM SVNT. Vnde et elementa lacus uoluptatum hominum sunt et mores eorum ostendunt. Quomodo? Quia uindictam Dei illis peccantibus superinducunt. Et ideo, o homo, inanitatem naufragantis auaritiae desere, quia iustissima hereditas tua in aeterna uita est, uidelicet malum relinquens bonum fac, ita ut maleuolentiam duritiae dimittas et ut misericordiam habeas, scilicet ut indigentibus de tua substantia des, in hoc imitans Deum qui misericors est. 91. QVI ELEMOSYNAM DANT ET QVI EAM SVSCIPIVNT HOC IN VANVM NON FACIANT. Quapropter etiam, o homo, nullus mendax hoc contradicere potest uos qui pauperibus ita subuenitis quin uoluntatem meam in hoc compleatis. Quomodo? Sicut ego uobis gratiam meam ita impendo et uos pauperibus elemosynam uestram tribuere debetis. Sed qui elemosynam accipiunt, eam non in uanum nec secundum auaritiam suam sumant. Quid est hoc? Quoniam multi sunt qui ignauiam amantes, nec corporaliter laborare uolunt, ut se ipsos pascere ualeant, nec bona opera spiritaliter facere student, ut animabus suis subueniant, sed ut pecus sunt, intellectum iustitiae nec in anima nec in corpore suo habentes. Vnde etiam indigni ante oculos meos apparent, si hoc modo sine correctione et sine paenitentia in tepore huius prauitatis perseuerauerint. Sed et multi sunt qui corporalem necessitatem patientes elemosynam cum humilitate in timore meo percipiunt, atque pro illis orant et laborant qui eis misericordiam suam impendunt, praua etiam opera immundissimae sordis deuitantes. Inter hos etiam multis inueniuntur quibus idcirco terrenas diuitias subtraho, quoniam eis caelestes diuitias dare uolo. 92. QVOD PAVPERES ET DIVITES ET HONOREM POTESTATIS APPETENTES VNVSQVISQVE SECVNDVM INTENTIONEM SVAM REMVNERATVR. Qui autem paupertatem propter nomen meum libenter sufferunt, ualde mihi amabiles sunt; qui uero diuitias saeculares propter cupiditatem suam libenter haberent, nec eas habere possunt, hi mercedem huius laboris perdunt. Sed qui pro hoc diuitias quaerit ut uoluntatem meam et non cupiditatem suam in eis compleat, hic pro bona uoluntate sua mercedem honoris apud me habebit. Ita etiam et ille qui potestatem honoris propter iactantiam superbiae suae et non ad gloriam nominis mei appetit, hic mihi uelut putridum cadauer est; qui autem idcirco eam quaerit, ut non superbiam suam sed honorem meum inde desideret, gloriosus in regno meo exinde apparebit. Quapropter et sacerdotes officii spiritalis regiminis magisterium suum non propter se, sed propter me subire debent, quatenus populo meo tanto securius et deuotius praeesse ualeant. Quomodo? 93. QVOD SACERDOTES EXORANDO ET COERCENDO MONEANT POPVLVM DE CONFESSIONE. Quia populum meum docere, admonere, hortari et coercere debent, ut legem Dei digne et laudabiliter custodiant. Et hoc pastores semper ruminabunt, dum populum exorando monent, ne sine confessione et sine paenitentia in peccatis suis perseuerent, sed ut mala opera conculcent et bona perficiant. Quod si populus sacerdotes suos in admonitione ista non obaudierit, tunc populus reatum suum sentiet et sacerdotes de casu neglegentiae huius se eripuerunt. 94. QVOD SACERDOTES AVCTORITATEM MAGISTERII POPVLO NON OSTENDENTES NON SACERDOTES SED LVPI VOCANTVR. Si uero sacerdotes auctoritatem magisterii sui populo non ostendunt, tunc sacerdotes non uocantur sed lupi rapaces dicuntur, quoniam officium suum in rapina habent, sicut et lupus ouem crudeliter diripit, ita quod magis uoluntatem suam sequuntur quam custodiam ouium suarum. Et quia peruerse uiuunt, idcirco ueram doctrinam populo inserere timent, ita iniquitati uelut alicui subiecto suo consentientes, quod carnales concupiscentiae sunt, et ostium cordis sui uelut alicui domestico suo claudentes, quod iustitia Dei est. 95. QVOD ELEMENTA CORAM DEO VLVLANT SVPER INIQVITATEM SACERDOTVM ET CAELI INIQVITATEM EORVM SVSCIPIVNT. Vnde uos, o pastores, ululate et plangite crimina uestra, quae in iniquitate uestra diram uocem emittunt, ita quod et elementa clamorem eorum suscipiunt et cum eis coram me ululant. Quomodo enim in officio uestro audetis Dominum uestrum tangere in sanguineis manibus et in contraria spurcitia et in adulterina iniquitate? Vere uos in immunditia uestra fundum terrae commouetis. Quomodo? Videlicet cum in tantis criminibus sordentes Dominum uestrum tangere non timetis, terram in magno dolore opprimo, ita carnem et sanguinem Filii mei ulciscens, quoniam non solum terram in hoc horrore crudeliter commouetis, sed etiam caelum in immunditia uestra pessime contaminatis. Quomodo? Cum in foetore immunditiae uestrae Dominum uestrum tangitis, sicut porcus in stercore margaritas contaminat, tunc caeli iniquitatem uestram suscipientes ultionem iudicii mei in uoluntate mea super terram emittunt. Nam cum uera iustitia et cum diuina lege populum meum praecedere deberetis in bonis operibus ei lucentes, ita ut idem populus meus gradiens post uos pedem suum in nulla offensione contereret, sed uos aliquando per maiorem iniquitatem populum meum contaminatis quam uel ipse se contaminet, in quo malum et pessimum exemplum in uobis habet. Vos enim tam lucida gemma esse deberetis, ut credentes in lumine uestro incedentes uiam rectitudinis agnoscere possent; sed uos eis exemplum mortis praebetis, ita ut in iniquitate uestra modum inuenire non ualeant. Et quomodo pastores eorum esse possetis, cum eos ita seducitis? Quomodo ergo pro eis respondebitis, qui nec pro uobis responsum dare potestis? Vnde plorate et ululate, antequam tempus mortis uos subtrahat. Et quare non consideratis honorem uestrum qui prae ceteris hominibus uobis datus est? Quid est hoc? 96. QVOD SACERDOTES HABENT POTESTATEM LIGANDI ET SOLVENDI. Quoniam in Filio meo prae ceteris claues caeli accepistis, quae iudicia iusti iudicii in scientia Scripturarum sunt, ubi recte considerabitis, quid sit quod ligare debeatis. Quid est hoc? Cum homines se mihi in lege mea pertinaciter opponunt, timorem iudicii mei eis incutere debetis. Et si tunc culpam suam non correxerint, ligaturam uestram super eos extendite. Quomodo? Quia rebelles sunt, ideo apertis uocibus in uerbis meis eos ligabitis et eis ligaturam illam indicabitis, quoniam et pro contumacia sua coram me ligati sunt, ut Filius meus primo pastori ecclesiae ostendit dicens. 97. VERBA EVANGELII DE EODEM. Tibi dabo claues regni caelorum. Et quodcumque ligaueris super terram erit ligatum et in caelis et quodcumque solueris super terram erit solutum et in caelis. Quid est hoc? Ego qui potestatem caeli et terrae habeo, tibi qui me deuote imitatus es, per gratiam meam dabo iudicia illa quae dignitatem regni caelorum tangunt, ita ut nefas hoc, quod iusto iudicio ligaueris super terram secundum quod homines super terram peccare uideris (quia postquam hominis animam de corpore suo abstraxero, tunc iudicium tuum super eam non extendes, quoniam iudicium illud meum est), in nequitia sua uinctum sit et in caelestibus, scilicet a caelo, separatum et proiectum; quia in superna mansione nulla iniquitas libertatem aut locum habere permittitur. Sed et uinculum hoc quod ita prius in rebellione constrinxisti, cum deinde in paenitentia delinquentium denodaueris super terram (quoniam post mortem hominis pro anima eius orabis, non autem eam tunc a nexibus ligaturae suae absoluere poteris), erit solutum et in supernis secretis: quia gemitus deuoti cordis Deus non abicit. 98. QVOD NVLLVS ABSQVE CVLPABILI CVLPA LIGANDVS EST. Vos autem, o sacerdotes, qui hoc modo per Filium meum potestatem hanc percepistis, neminem absque culpabili culpa propter rabiem cordis uestri in uerbis meis ligabitis, sed acutissime uobis considerandum est quem ita constringere debeatis. Nam qui nec propter pudorem hominum nec propter timorem meum nec precibus nec praeceptis uestris cohiberi poterit quin in iniquitate sua perseuerare uelit, hunc ecclesiastica censura in uerbis meis ab ecclesia mea separabitis. Sed innocentem non ligabitis, quoniam si illum constrinxeritis, uosmetipsos in nodum diri reatus mittitis. 99. QVOD SI ALIQVIS INNOCENS CONSTRICTVS FVERIT PROPTER HONOREM DEI SOLVTIONEM QVAERERE DEBET. Quod si tamen ille hoc modo inconuenienter constrictus fuerit, quamuis innocens sit, tamen humillima subiectionis oboeditione propter honorem nominis mei solutionem quaerere debet, ne si contumax exstiterit, reatum superbiae sibi contrahat. Sed ligatura ista talis est. Homo qui nec mihi nec praeceptis maiorum suorum in peruersitatibus suis oboedire uoluerit, hic in uerbo meo a caelestibus separandus est, uelut Adam mihi inoboediens exsistens in praecepto meo de paradiso eiectus est; nec in consortium fidelium recipietur, nisi in paenitentia oboedientiae; sicut etiam genus humanum in martyrio oboedientis Filii mei ad caelestem patriam reuocatum est. 100. QVOD REBELLES AD CHRISTVM REVERTI NOLENTES ET OBDVRATI NVLLAM MISERICORDIAM QVAERENTES ANTIQVVM SERPENTEM IMITANTVR. Qui uero ita rebellis est quod in humilitatis officio reuerti non uult, tunc si ita in contumacia sua perdurauerit, consortium illorum habebit qui lapideum cor abicere recusantes, sed in infidelitate sua permanentes, gloriam ecclesiasticae beatitudinis habere recusauerunt. Nam qui ita obduratus est, quod de nequitia sua nullam misericordiam quaerere curat, hic antiquum serpentem imitatur, qui primum hominem in paradiso decipiens in semetipso dicebat. 101. VERBA DIABOLI. 'Quamuis ego de caelis proiectus sim, cum contra exercitum Altissimi cum angelis meis proeliari uellem et illi resistere non ualerem, quoniam ab eo uictus sum, tamen nunc in terra hominem inueni, in quo iram meam exercens me fortiter uindicabo. In terra enim in homine complebo quod in caelis facere uolui, scilicet ut Altissimo similis essem. Et si Deus iustus est, potestas ista mihi non auferetur, quia homo mihi consensit et Deo non oboediuit'. Haec diabolus in semetipso loquens, omnes artes suas contra hominem instruxit, quoniam ille a Deo recesserat et diabolum subsecutus est, unde et eum sibi tam fortiter alligauit, quod homo illum pro Deo coluit et Deum creatorem suum abnegauit. 102. QVOD HOMINES DE TENEBROSITATE INFIDELITATIS PER INCARNATIONEM FILII DEI EDVCTI SVNT. Sed cum homo in tanta tenebrositate infidelitatis iaceret nec se erigere ualeret, ad saluationem eius misi Filium meum mirabiliter de Virgine incarnatum, uerum Deum et uerum hominem exsistentem. Quid est hoc? Quia de me Patre secundum diuinitatem ueraciter exiuit et quoniam de Virgine matre secundum humanitatem ueraciter carnem assumpsit. Quid est hoc? O homo mollis et tener in tuo corpore es, sed durus et inflexibilis in tua incredulitate manes. Nam lapis poliri ad aedificium potest, tu autem molliri ad fidem non uis. Attende tamen. Sicut homo in arca pulcherrimam gemmam habens eam metallo imponit ut hominibus appareat, sic et ego in corde meo Filium meum habens eum de Virgine incarnari uolui, quatenus ipse credentibus salutem uitae conferret. Quod si ei carnalem patrem dedissem, quis tunc esset? Videlicet non Filius, sed seruus meus. Sed hoc esse non debuit. Ipse autem de Virgine natus comedit, bibit, et dormiens requieuit atque alias corporales miserias sustinuit, sed tamen gustum peccati in carne sua non sensit, quia non in mendacio, sed in ueritate carnem assumpserat. Quid est hoc? Quoniam ceteri homines in praeuaricatione Adae et Euae per gustum delectationis nascuntur, quod in mendacio et non in ueritate est. Non sic Filius meus ortus est, sed in sanctitate de castissima Virgine ad redemptionem hominum natus est. Nam similis similem de uinculo suo soluere non ualeret, nisi maior ueniret qui eum eripere posset. Quid est hoc? Quoniam homo natus in peccatis hominem peccatorem de perditione mortis liberare non ualuit. Quapropter Filius meus sine peccato uenit, qui hominem deuicta morte misericorditer de morte eripuit. Sed qui uigilantibus oculis uidet et sonantibus auribus audit, hic mysticis uerbis meis osculum amplexionis praebeat, quae de me uiuente emanant. 1. QVOD DEVS OMNIA IVSTE DISPENSANS ET IN IVSTITIA DIVERSA DONA SPIRITVS SANCTI DECLARANS FIDELES HOMINES IN BONIS OPERIBVS CONFORTAT VT A DIABOLO SVPERARI NON POSSINT. 2. DE MVLTITVDINE FIDELIVM ET DE DIVINA LEGE CORAM IPSIS EXTENSA. 3. QVOD DECEPTIONES DIABOLI HOMINIBVS IN VIA HVIVS MVNDI PATENT. 4. QVOD DIABOLVS DIVITIAS ET DELICIAS HOMINIBVS APERTE ET FRAVDVLENTER OFFERT QVAS QVI CONCVPISCIT EMIT. 5. QVOD QVIDAM DIABOLICAM PERSVASIONEM VIRILITER EI RESISTENTES ABICIVNT QVIDAM TEPIDE VIVENTES EI CONSENTIVNT. 6. VERBA EZECHIELIS DE EADEM RE. 7. QVOD DIABOLVS OMNI NEQVITIA PLENVS VENENO MVLTIFORMIS ARTIS SVAE QVINQVE SENSVS HOMINVM DECIPERE LABORAT. 8. QVOD SVPERBIA DIABOLI IN INCARNATIONE FILII DEI DEIECTA EST. 9. DE OCVLIS ET AVRIBVS ET NARIBVS SERPENTIS QVID SIGNIFICENT. 10. DE MANIBVS ET PEDIBVS ET CAVDA EIVS SIGNIFICENT. 11. QVOD POTESTAS OMNIPOTENTIS DEI FORTITVDINEM DIABOLI ITA CONTRIVIT QVOD NEQVITIAM SVAM SECVNDVM VOLVNTATEM SVAM EXERCERE NON POTEST. 12. QVOD DIABOLVS IN QVATTVOR PARTIBVS MVNDI INCENDIVM INIQVAE PERSVASIONIS IN OMNE GENVS DIVERSORVM HOMINVM EMITTIT. 13. VERBA DAVID DE EODEM. 14. QVALITER DIABOLVS IN IGNEIS PERSVASIONIBVS DIVERSA GENERA HOMINVM SPIRITALIVM ET SAECVLARIVM MVLTIMODIS TENTATIONIBVS AGGREDITVR. 15. DE TRIBVS ACIEBVS EORVM. 16. DE TENTATIONE SAECVLARIVM. 17. DE SEX MODIS TENTATIONVM SPIRITALIVM HOMINVM. 18. DE NON BAPTIZATIS. 19. DE SAGITTIS ORIS EIVS ET DE FVMO PECTORIS ET DE VMORE LVMBORVM QVID SIGNIFICENT. 20. DE TVRBINE VMBILICI ET DE IMMVNDITIA RANARVM VENTRIS EIVS QVID SIGNIFICENT. 21. QVOD DIABOLVS STVLTOS HOMINES PER INIQVAM INCREDVLITATEM EXAGITAT VERVM ESSE PVTANTES QVOD IPSE EIS FALLACITER DEMONSTRAT. 22. QVOD HAERETICI VITANDI ET AB ECCLESIA EICIENDI SVNT QVI DIABOLVM PRO DEO COLVNT ET SVNT VISCERA DIABOLI ET PRAECVRRENS GERMEN FILII PERDITIONIS. 23. QVOD ADIVTORIVM DEI CONTEMNENTES GRATIA DEI DESERIT QVAERENTIBVS AVTEM MISERICORDITER SVBVENIT. 24. VERBA SALOMONIS DE EODEM. 25. QVOD VERI CVLTORES DEI QVI TOTO ANNISV TERRENA CONCVLCANT ANTIQVVM SERPENTEM FORTI CONTRITIONE DEICIVNT.