[2,5,0] VISIO QUINTA. 1 Post haec uidi quod praedictam muliebrem imaginem quidam splendor albus ut nix, et tanquam crystallus perlucidus, a uertice usque ad guttur eius circumfulserat. Sed a gutture usque ad umbilicum eius quidam alius splendor rubei coloris eam circumdederat; qui de gutture usque ad ubera eius uelut aurora rutilabat; sed ab uberibus usque ad umbilicum illius quasi purpura hyacintho intermista fulgebat. 2 Et ubi ipse uelut aurora rutilabat, claritatem suam sursum ad secreta coeli extendit, in qua pulcherrima et puellaris imago nudo capite et subnigris capillis et rubea tunica quae circa pedes eius diffluebat, induta apparuit. Et audiui uocem de coelo dicentem: Haec est floriditas in superna Sion, mater et flos rosarum et lilium conuallium. O floriditas, filio potentissimi regis desponsaberis; sui et nominatissimam prolem gignes, cum in tempore tuo confortaberis. 3 Et circa eamdem puellam uidi maximam turbam hominum lucidiorem sole stantem, qui omnes miro modo auro et gemmis ornati erant; et quidam illorum in capitibus suis uelati candidis uelaminibus aurea zona circumornati fuerunt; supra quorum uertices similitudo ineffabilis Trinitatis quemadmodum mihi superius typice demonstrata est, quasi in sphaera in ipsis uelaminibus uelut sculpta apparuit, et in frontibus ipsorum Agnus Dei; ac in collo eorum species hominis, et in dextra aure cherubin et in sinistra alia species angelica: ita quod et de ipsa similitudine gloriae supernae Trinitatis ad has species quasi aureus radius se extenderet. 4 Sed inter hos quidam alii apparuerunt qui insulas in capitibus suis et pallia episcopalis officii circa humeros habebant. Et iterum audiui uocem ex alto dicentem: Istae sunt filiae Sion, et cum eis sunt citharae citharoedorum, et omne genus musicorum, ac uox totius laetitiae et gaudium gaudiorum. Sed sub eodem splendore ubi ipse uelut aurora rutilabat: uidi inter coelum et terram densissimas tenebras apparere, quae tanti horroris erant ut humana lingua effari non possit. 5 Et rursum audiui uocem de coelo dicentem: Si Filius Dei in cruce passus non esset, istae tenebrae nullo modo permitterent hominem ad supernam claritatem peruenire. Ubi autem idem splendor quasi purpura hyacintho intermista fulgebat, fortiter praedictam muliebrem imaginem constringens ardebat. Sed alius splendor ut candida nubes eamdem imaginem ab umbilico deorsum, ultra tamen nondum excrescens honeste circumdederat. Et hi tres splendores circa ipsam imaginem se late diffundentes, plurimos gradus et scalas in ea bene et decenter ordinatas ostendebant. 6 Sed cum haec uiderem, ex nimio tremore qui me apprehenderat in terram dissolutis uiribus corrui, nec alicui responsum dare ualui. Et ecce maximus splendor uelut manus tetigit me unde uires et uocem recepi. Et iterum audiui uocem ex illo mihi dicentem: Magna mysteria sunt haec: Considera enim solem et lunam et stellas. 7 Ego formaui solem ut luceat in die, et lunam et stellas ut luceant in nocte. Sol autem significat Filium meum, qui de corde meo exiuit et mundum illuminauit cum natus est ex uirgine in fine temporum, sicut et sol egrediens mundum illustrat; cum oritur circa finem noctis. Sed luna Ecclesiam eidem Filio meo in uera et superna desponsatione desponsatam designat. Et ut luna semper incrementum et defectum in sua constitutione habet, sed a se ipsa non ardet nisi quod a lumine solis incenditur, sic et Ecclesia in circuitione motionis est, ita quod filii eius saepe proficiunt in incremento uirtutum, et quod saepe deficiunt in diuersitate morum, atque in dispersione aduersitatum; ita quod saepenumero in mysteriis suis per rapacissimos lupos impugnatur fidelis per malignos homines tam Christianos quam Iudaeos et alios infideles, et in hoc per semetipsum ad tolerantiam non accenditur; sed in me per Filium meum ut in bono perseueret illuminatur. 8 Stellae autem a se differentes in claritate fulgoris sui, significant populos diuersi ordinis ecclesiasticae religionis. 9 Unde etiam uides quod praeuisam muliebrem imaginem quidam splendor albus ut nix, et tanquam crystallus perlucidus, a uertice usque ad guttur eius circumfulget; quia ecclesiam fidelium incorruptam sponsam Filii Dei circumdat apostolica doctrina, quae candidissimam incarnationem illius annuntiauit, qui de coelo in uterum uirginis descendit, et qui fortissimum ac lucidissimum speculum omnium credentium est: ita quod eamdem Ecclesiam ipsa doctrina ab hoc initio cum primum aedificari coepit, usque ad tempus cum cibum uitae fortiter deglutire ualuit, splendidissime eam circumfulgens fideliter circumdedit. Quomodo? Apostolica doctrina circumfulsit Ecclesiam in capite, cum apostoli primum illam sua praedicatione coeperunt aedificare, scilicet cum per diuersa loca discurrentes colligerent operarios qui illam in catholica fide roborarent, et qui ipsi presbyteros et episcopos ac omnem ecclesiasticum ordinem prouiderent, atque iura uirorum ac mulierum qui sub coniugio sunt, et reliqua talia fideliter constitueret. [2,5,10] Quapropter eamdem doctrinam subsequuntur pigmentarii habentes similitudinem sacerdotum legalis testimonii, qui sub lege circumcisionis positi erant interiori cibo enutrire populos, unde etiam apostoli ordines illos eligebant cum quibus ecclesiam superna inspiratione exornabant. Quid hoc? Nam sequaces eorum in uice ipsorum saluberrima pigmenta gestantes: fideliter plateas et uillas et ciuitates atque alia loca regionum et terrarum pertranseunt, et populo diuinam legem annuntiant. 11 Ipsi enim sunt exquisiti patres et dispensatores ad ecclesiasticam disciplinam omni populo in doctrina sua proferendam, et ad cibum uitae ei dispensandum, itaque etiam se tales in uita sua exhibeant, ne oues meae in operibus eorum offendantur, sed ut recte post ipsos gradiantur, quia ipsi hoc officium habent ut aperte cibum uitae populo subministrent, et ut unicuique fidelia officia discrete ordinent, semetipsos etiam ita constringentes, ne carnalem copulam appetant, quoniam spiritualem escam credentibus praebere et immaculatum sacrificium Deo offerre debent ut in innocente Abel praefigurabatur, quemadmodum de ipso scriptum est: Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de aliquibus eorum. Quid hoc? In ortu surgentis saeculi sanctificatio regalis ostensionis in illo qui innocens in uita sua erat effulsit; quod domum omnipotentis Dei, non terram sed coelum fortiter tetigit. Quomodo? Quia Abel in sua integritate obtulit Deo intentionem uoluntatis suae et plenum officium eiusdem uoluntatis: cum cogitauit in corde suo illi offerre primum germen quod in substantia sua habuit, et cum illud etiam perfecto opere compleuit, ita et fidelis summum patrem honorans eique debitam reuerentiam exhibens. Unde etiam sicut Abel gregi suo praefuit, et ut eum pasceret custodiuit et ut etiam simplici deuotione Deo obtulit de primis emissionibus eius, ac de pinguibus nutrimentis earumdem emissionum: ita etiam praedicti pigmentarii qui filiis Ecclesiae, id est ouibus Christi ipsius dispensatione ad pascendum eos praelati sunt, ipsos in uerbis doctrinae ecclesiasticae disciplinae fideliter nutriant, et eos ab insidiis antiqui insidiatoris fortiter muniant, ac etiam sincera consideratione inspectori omnium aliquas donationes ex eis offerant. Quomodo? Quoniam si illos per omnia perfectos facere non possunt, talem aliquem fructum ex ipsis egredientem Deo offerant, primum scilicet rectam intentionem bonae uoluntatis eorum quasi simplex germen de primogenitis gregis ipsorum, ac deinde perfectum opus operationis in eadem uoluntate illorum uelut suauem fructum de adipibus eorum. 12 Sed unde hoc fuit, quae Abel Deum tam deuote coluit? Fidelis castitas integritatis, eum ad tantam deuotionem impulerat. 13 Quapropter qui in consecratione constituti, Deo sacrosanctum sacrificium offerre debent, in suauitate castitatis ad altare ipsius accedant, quia si ipsi auctores corruptionis sunt: quomodo in corruptione uulneratis manum salutaris medicamenti porrigere possunt? Et ideo ut aliis tanto fiducialius salutare remedium conferre ualeant, uolo ut Filium meum in amore castitatis uiriliter imitentur. Quod si ceciderint, festinent ut citius per poenitentiam surgant, et in hoc ignominiam peccati uelut nudi fugiant, salubrem medicinam requirentes, et Abel cuius sacrificium Deo acceptum erat, fideliter sequentes. 14 Sed qui ex iis in clausura subiectionis in amore Filii mei se continent, et in moribus suis institutionem prauorum quam me inspirante proferunt, obseruant, sollicitudinem curationis pigmentariorum non habentes; tamen quamuis onera anxietatis eorum non gerant, quoniam propter aeterna praemia maioribus suis subiecti sunt, cum eisdem pigmentariis supernam mercedem in electa ciuitate sibimet acquirunt. 15 Quod autem uides quoniam a gutture usque ad umbilicum ipsius imaginis quidam alius splendor rubei coloris eum circumdat: hoc est quia post doctrinam apostolorum cum Ecclesia ita roborata est, quod salutarem cibum ueraciter ualuit discernere, et eum ad interiora fortitudinis suae transmittere, surrexit nobilissima perfectio ecclesiasticae religionis, quae supernam dulcedinem flagranti ardore degustauit, et se asperrime constringens ad coctionem secretioris fortitudinis se tetendit, non tamen ad diuisionem carnalis amaritudinis perueniens, quoniam copulam humanae coniunctionis abiecit. Quomodo? Nam idem splendor de gutture usque ad ubera illius uelut aurora rutilat, quoniam illa perfectio a gustu mirabilis uegetationis, ad dulcissima nutrimenta ecclesiasticae religionis in uirginea iucunditate se dilatauit, ita quod etiam ab uberibus usque ad umbilicum illius quasi purpura hyacintho intermista fulget, quia a nobilissimis educationibus ad constrictionem intimae castitatis se muniunt, passione uidelicet Filii mei propter supernam dilectionem quam in corde suo fideliter habuit, imitando. 16 Quapropter et ubi ipse uelut aurora rutilat, claritatem suam sursum ad secreta coeli extendit, quoniam illa perfectio quae in uirginitatis honore floret, uirtutem suam non deorsum ad terrena, sed sursum ad illa quae sunt in coelestibus mirabiliter dirigit. 17 In qua pulcherrima et puellaris imago nudo capite et subnigris capillis apparet, quae est serenissima et ab omni foeditate humanae concupiscentiae innocens uirginitas, nudam mentem ab omni uinculo corruptionis habens, sed tamen nondum perfecte fatigationem tenebrescentium cogitationum in filiis suis quandiu in hoc mundo sunt deserere ualens, cui tamen ut resistat, fortiter se opponit. Unde et rubra tunica quae circa pedes eius diffluit induitur; quia per sudorem laboris in uirtuosis operibus usque ad finem latae et beatae perfectionis perseuerat, scilicet circumdata uarietate uirtutum, illum imitans qui plenitudo sanctitatis est. Quae etiam ut tibi in secreto superni luminis ostenditur, est nobilissimum germen in coelesti Ierusalem, uidelicet gloria et decus illorum qui ob amorem uirginitatis sanguinem suum fuderunt, et qui etiam in candore humilitatis uirginitatem suam pro Christo obseruantes, in suauitate pacis quieuerunt, quoniam ipsa Filio omnipotentis Dei qui rex cunctorum est desponsata, nobilissimam prolem, id est elegantissimum chorum uirginum ei protulit, cum in pace Ecclesiae proficiens confortata est. 18 Quod autem circa eamdem puellam uides maximam turbam hominum lucidiorem sole stantem, qui omnes mire modo auro et gemmis ornati sunt: hoc est quoad ardentissimis amplexibus nobilissimam uirginitatem praecipuus chorus uirginum complectitur, qui omnes ardentiori claritate coram Deo fulgent quam sol in terra appareat, quia se ipsos conculcantes, mortem uiriliter deuicerunt, unde etiam mirabiliter in summa sapientia propter clarissima opera quae pro Christo humiliter gesserunt, decentissime exornantur. 19 Quapropter et quidam illorum in capitibus suis uelati candidis uelaminibus aurea zona circumornati sunt, quia ipsi in gloria uirginitatis fulgentes, demonstrant quod ii qui decus uirginitatis appetunt, mentes suas ab omni noxio calore circumtegant, et candorem innocentiae pulcherrimo fulgore castitatis decorati fideliter apprehendant. [2,5,20] Supra quorum uirtutes similitudo ineffabilis Trinitatis, ueluti tibi superius typice demonstrata est, quasi in sphoera in ipsis uelaminibus sculpta apparet, quoniam ostendunt quod intentiones hominum honorem supernae et gloriosae Trinitatis (ut tibi ostensione mysterii uerissime praesignatum est) in comprehensione amoris et stabilitate castitatis firmiter et strenue teneant. 21 Quod et in frontibus ipsorum Agnus Dei ac in collo eorum species hominis, et in dextera aure cherubin, et in sinistra alia species angelica: declarat, quia in reuerentia castitatis suae mansuetudinem filii Dei imitabuntur, petulantiam superbi colli deponentes, et seipsos fragiles homines considerantes, in prosperitate etiam auditionis suae ueram et indeficientem scientiam amplectentes, ac in occursante aduersitate eiusdem auscultationis suae angelica praesidia appetentes, ita quod et de ipsa similitudine gloriae supernae Trinitatis ad has species quasi aureus radius se extendit, quoniam ineffabilis Trinitas infidelibus hominibus qui uirtutes quaerunt et diabolicas seductiones fugiunt, mirabilia miraculorum profundae sapientiae suae operari non desinit. 22 Sed inter hos quidam alii apparent, qui insulas in capitibus suis et pallia episcopalis officii circa humeros habent, quoniam inter illos qui in uirginitatis honore florent, etiam quidam in superna ciuitate consistunt, qui dignitatem antiquorum patrum et gloriam superioris magisterii in saeculo strenue gerentes decorem tamen uirginitatis non perdiderunt. 23 Unde etiam ut audis omnes isti qui cum suspiriis suis pro coelesti amore integritatem suam conseruauerunt, in coelesti habitatione filiae Sion dicuntur, qua filium meum uirginitatis amore imitati sunt. Ideoque et cum eis sunt, resonantiae sonorum spiritualium et inuocationes omnigenarum melodiarum et agilitatis ornamenta prosperarum mentium et aurea uisio fulgentium lapidum ac gemmarum. Quomodo? 24 Quia hoc habent de Filio Dei quod de throno sonus exit, cui omnis chorus uirginum in maximo desiderio concinit, uidelicet nouum cantum symphonizando, ut Ioannes dilectus uirgo testatur dicens: Et cantabat quasi canticum nouum ante sedem et ante quatuor animalia et seniores. Quid hoc? In illis fidelibus qui bona intentione castitatem amplectentes, uirginitatem suam pro Dei amore illibatam conseruant, bona uoluntas ipsorum in laudem Creatoris sui mirabiliter erumpit. Quomodo? Quia in aurora uirginitatis quae Filio Dei semper adhaeret, fortissima laus abscondita est, cui nullum terrenum officium, nec ulla ligatura legis resistere ualent quin in uoce exsultationis ad gloriam Dei coeleste carmen decantet. Quomodo? Videlicet quoniam uelox iter habens, canticum illud in nouitate libertatis mirabiliter promit, quod antequam unigenitus Dei (qui uerus flos uirginitatis est) incarnatus de mundo ad coelos rediens, ad dextram Patris resedit: auditum non est, sed tunc quasi noui mores qui prius uisi non sunt, cum uidentur, in stupore habentur, ita hoc nouum mysterium quod prius auditum non est, tunc in coelestibus resonans in honore uirginitatis cognitum est ante scilicet maiestatem Dei, quia Deus hoc facere potuit, et ante quatuor rotas quae quatuor partes mundi percurrentes ueritatem omnis iustitiae et humanitatis Saluatoris uelut animalia in noua lege ferebant, et ante illos antiquos quae Spiritu sancto imbuti uiam rectitudinis in uetere lege hominibus, suo itinere demonstrabant. Quid hoc? Quia Deus in noua gratia austeritatem antiquae institutionis deliniuit. 25 Sed quia uirginitas tam gloriosa ante Deum est, ideo quia eam ex uoluntate sua Deo obtulerunt, eam prudenter conseruent, quoniam hoc sanctum propositum cum summa deuotione uirginitatis susceptum, fideliter custodiendum est. Unde etiam qui idem sacramentum adierunt, caueant ne retrorsum incedant. Nam ipsi charissimi imitatores filii mei sunt, cum se ita Deo offerunt ut non sint ligati in opinione coniugii, nec onerati saeculari causa carnalem copulam respuentes, ne illi cum omni sollicitudine carnis suae subiecti sint; sed hoc cupientes ut gloriosae innocentiae innocentis Agni adhaereant. Quapropter uir ille qui in animo suo deliberat ut nullam costam sibi copulet, sed hoc desiderat ut in pudore uirginitatis propter amorem Filii mei perseueret, sodalitatem eius accipiet, si tamen in operibus ipsius castitatis perseuerauerit, quia haec sancta munera, in uoto sacratissimi pacti ecclesiasticae religionis ob gloriam supernae remunerationis eidem Filio meo obtulit. 26 Sed si ille postea idem pactum relinquens propter turpem stimulum carnis suae adulterium perpetrauerat, libertatem suam in seruitutem redegit, quoniam honorem colli sui ubi Filium meum pudice imitari debuit, per turpitudinem delectationis suae nequiter corrupit; et quia mendacium protulit, uouens se caste uiuere quod non impleuit. Unde etiam si in culpa temeritatis suae perseuerauerit, districtum iudicium iustissimi iudicis inde sustinebit, quoniam nec turpitudo nec mendacium in coelesti gloria apparebit. 27 Quod si amaro fletu ante finem suum de hoc reatu suo poenitentiam fecerit, tunc unda sanguinis Filii mei illum suscipit quia culpam suam exhorruit; non autem ipsum inter sodales suos qui gloria integritatis florent reponit, quoniam societatem illorum deserens libertatem pacti sui abiecit, et eam in seruitutem peccati redegit. 28 Sed et puella quae ex uoluntate sua in sanctissima desponsatione filio meo offertur; ab eodem decentissime suscipitur, qui eam hoc modo sibi coniunctam uult habere in consortio suo. Quomodo? Ut illum casta dilectione amplectatur, sicut et ipse eam in secreto suo diligit, quoniam illi semper amabilis est, quia magis eum quam terrenum sponsum quaerit. 29 Quod si pactum eius postea transgressa fuerit, tunc coram iis qui in coelesti gaudio sunt, polluta erit. Unde etiam si in eadem temeritate perseuerauerit, superna gloria iusto iudicio carebit. Sed si poenituerit, suscipitur sicut ancilla et non sicut domina, quoniam regalem desponsationem deseruit, et quia magis alium amauit quam illum quem amare debuit. [2,5,30] Ille quoque qui eam seducendo uiolauit, si culpam suam emendare uoluerit, ita poeniteat quasi coelum rupisset, ne in perditionem mortis corruat, quia supernam desponsationem temere corrupit. Quod est hoc? Nam, si aliquis magnus princeps sponsam sibi ualde charam habet, quam seruus seruorum suorum adulterando corrumpit, quid dominus ille tacit? 31 Vere in maxima ira lictores suos mittit ut illum perdant, quoniam eum in propriis uisceribus confudit. Quod si tunc seruus ille timens, omnes missos illos orat, ut pro ipso intercedant, et insuper ad pedes domini sui flebiliter procumbit ut sibi parcat, tunc rex ille propter bonitatem suam, et propter petitionem illorum eum uiuere sinens, societatem conseruorum suorum illi reddit, sed tamen eum ita ut caeteros inferiores et familiares amicos suos non remunerat, quamuis et inter alios illi consimiles conseruos ipsius debitam gratiam exhibeat. 32 Ita et huic erit, qui aeterni regis sponsam seducendo uiolauerit. Summus enim rex in rectissimo zelo iudicia sua exercens illum ad perditionem transmittit, qui eum in hoc facto quasi illusor in obliuione mentis suae habuit. Sed si miser ille diem huius indignationis anticipans electos Dei suppliciter orauerit, ut ueniam sibi a domino suo obtineant, et insuper humanitatem Saluatoris sui flebiliter inspexerit, quatenus per gratiam ipsius a peccato suo absoluatur: tunc rex sanguinem hunc qui pro redemptione humani generis effusus est, et dilectionem supernorum ciuium attendens, illum a reatu suo et a diabolica potestate ne in perditionem eat eripit, ac eum in saluationem beatarum animarum reponit; sed tamen tripudium regalis desponsationis quo caeteri amici Dei his sacris uirginibus quae Filio meo superna dispensatione dicatae sunt congaudent, non decorabit; et tanquam illum qui pudorem uirginitatis amisit, decore uirginitatis non coronabit, quamuis ei inter alios electos suos gaudium in superna ciuitate cum inaestimabili remuneratione tribuatur. 33 Sed quod sub eodem splendore ubi ipse uelut aurora rutilat, uides inter coelum et terram densissimas tenebras apparere, quae tanti horroris sunt ultra quam etiam humana lingua effari possit: hoc est quod sub uirginali gloria inter spiritualem et carnalem intellectum, casus primi parentis qui densissimus in offuscatione infidelitatis erat, ita ut terrorem illius nullus hominum explicare ualeret, aperte cognitus est. Quomodo? Quia in incarnatione Filii Dei qui ex uirgine natus est coeleste desiderium ascendit, et terrena concupiscentia exclusa est, quoniam praeuaricatio Adae per sanguinem eiusdem Filii Dei mirabiliter in saluatione restaurata est, cum prius illam nullus nisi Unigenitus Dei a Patre missus in mundum dissoluere ad supernum ingressum posset. 34 Unde ut audis in typica manifestatione, nisi idem Filius Dei sanguinem suum pro salute hominum fudisset, illa transgressio ita comprimeret hominem, ut ad gaudium supernorum ciuium pertingere non posset. 35 Quod autem ubi splendor quasi purpura hyacintho intermista fulget, fortiter praedictam muliebrem imaginem constringens ardet: hoc designat perfectionem illorum qui passionem Filii mei in charitatis ardore imitantes, strenue Ecclesiam in constrictione sua exornant. Quomodo? Quoniam ipsi sunt alta aedificatio surgentis thesauri in diuino consilio, quia cum Ecclesia iam roborata conualuit, egressus est ad decorem illius uiuens odor, uouens iter secretae regenerationis. Quid est hoc? Quia tunc surrexit, mirabilis ordo qui Filium meum in specie exempli eius tetigit, quoniam ut Filius meus uenit in mundum de communi populo abscisus; ita et haec acies conuersatur in saeculo de reliquo populo separata, fragrans ut balsamum de arbore suauiter sudat; sic et populus iste primum in eremo et in abscondito singulariter exortus est; et deinde ueluti arbor, ramos suos expandit paulatim in multitudine plenitudinis proficiens. 36 Et populum istum benedixi et sanctificaui; quoniam ipsi mihi sunt amantissimi flores rosarum, et liliorum, qui sine humano opere in agro germinant, sic et populum hunc nulla lex ad hoc constringit ut eam arctam uiam appetat; sed ipse illam me suauiter inspirante sine praecepto legis sua uoluntate aggreditur, plus quam sibi iussum sit efficiens. 37 Unde et plurimum mercedis inde acquirit, sicut et in Euangelio ubi Samaritanus illum uulneratum hominem in stabulum induxit quemadmodum scriptum est: Altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario et ait: Curam illius habe, et quodcunque supererogaueris, ego cum rediero reddam tibi. Quid hoc? In prima die salutis, uidelicet cum Filius Dei mirabiliter incarnatus corporaliter in mundo manebat, multa et admiranda opera in humanitate sua usque ad resurrectionem suam perfecit; per quae uulneratum hominem ad uera remedia salubriter reduxit. 38 Sed altera die idem cum omnia mysteria ueritatis post resurrectionem suam in Ecclesia aperte posita sunt, protulit in typica manifestatione Nouum et Vetus Testamentum aeternae uitae certissimam demonstrationem, et credenti populo dulcissimum cibum. Et haec scripta dedit per gratiam suam pastoribus Ecclesiae qui gregem eius custodiunt, et ait illis in uerbis blandae admonitionis suae. 39 In ecclesiasticis constitutionibus procurate Christianam cohortem, quam in sanguine meo redemptam uobis commisi: hoc habentes in sollicitudine uestra, ne in aliquibus quae pertinent ad uitam deficiens erret. Quodcunque autem quae uobis seruanda tradidi, in bona uoluntate uestra superaddideritis plus scilicet facientes quam uobis praeceptum sit: ego qui ductor et saluator uester sum, nunc mundum relinquens, et ad Patrem ascendens, cum iterum rediero mundum iudicare, eumque in indeficientem stabilitatem ponere, ita quod amplius per labentia tempora non debilitetur; tunc mercedem laborum uestrorum, et bonae uoluntatis uestrae, cum augmentato fructu reddam uobis. Et dicam, o fidelis et probe serue, qui fideliter ministras. [2,5,40] Quisquis plus uoti sui addit quam sibi in lege praeceptum sit, duplicem mercedem accipiet, quia illum in nomine meo gloriosum habeo, quoniam me multum dilexit. Et ego dico: Nec uirgineum genus, nec hic ordo singularis deuotionis, nec qui eos imitantur ut ii qui in eremo iacent, sunt in praecepto legis, sicut et prophetae, ab hominibus sub carnali lege constituti non sunt; quia tantum mea inspiratione incedentes uiuent et hi plus addunt quam eis praeceptum sit, quod sacerdotalis ordo et reliqua institutio sacerdotalis officii non facit, quia haec in Abraham et in Mose in Veteri Testamento iussa sunt, sicut etiam et apostoli illa ex eadem lege tollentes, et in Spiritu sancto ea secundum uoluntatem meam bene ordinantes, Ecclesiae conseruanda tradiderunt. 41 Sed et ipsa apostolica doctrina in Euangelio per Filium meum disposita est, ubi discipuli eius in uniuersum mundum uerba ueritatis effundere missi sunt. Quid tunc? Nam cum apostoli uiam salutis populo annuntiarent, lucidissima aurora filiarum Sion in amore Filii mei exorta est, illorum scilicet qui carnem suam fortiter constrinxerunt, et malam concupiscentiam in semetipsis duriter mortificauerunt. 42 Et sicut tunc haec casta uirginitas in ardente amore Filium meum subsecuta est, ita etiam hic mihi ualde amabilis ordo singularis deuotionis, incarnationem illius imitatus est, qui sunt recta templa mea, uidelicet ut chori angelorum me colentes, et eiusdem unigeniti mei passionem et mortem ac sepulturam in corpore suo portantes; non tamen ita ut gladio aut aliis terroribus ex quibus homines deficiunt moriantur, sed Filium meum sic imitantes, ut uoluntatem carnis suae abiiciant, cum se ab omnibus saecularibus rebus et ornamentis in quibus mundus laetatur abdicant, ut in Euangelio de Ioanne lucerna mundi scriptum est: Ipse autem Ioannes habebat uestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos. Quid est hoc? Ille in quo diuina gratia mirabilem abstinentiam suscitauerat, per eamdem gratiam habebat, defensionem uirtutis huius, quod in mente sua honorem et diuitias saeculares contempserat, et quod etiam per constrictionem quam in mortificatione uitiorum circa uoluptatem carnis suae posuerat, petulantes motus corporis sui fortiter domuerat, cum maiores aedificationes quam praedecessores sui institueret, uidelicet cum per duras et asperas uias incedens terrenas concupiscentias conculcaret. Quomodo? 43 Quia plurima opera uirtutum strenue faciens, castitatem ardenter amauit, praebens etiam iis uiam medicamenti qui illud deuote exquirebant. Unde etiam illi qui sunt uiuens odor, uouens iter secretae regenerationis, eumdem Ioannem in maximis tenebris saeculi lucentem, per acutissimas operationes beatarum uirtutum in uita sua subsequentes, ineptam altitudinem et latitudinem mundialium rerum fugiant, et in constrictione diffusi animi sui corpus suum coercentes malam concupiscentiam abiiciant, ita excellentioribus instrumentis quam qui ante ipsos simpliciter in uia Domini gradientes, simplicia habitacula faciebant, serenissime fulgentes, acutam et angustam semitam arripiant ea scilicet quae in uoluptatibus saeculi sunt fortiter sub pedibus suis conculcantes. Quomodo? Quoniam seipsos despicientes, et corpus suum seruituti Christi in operatione uirtutum subiicientes, petulantiam in austeritate morum suorum declinent, sic per bona exempla sua caeteris hominibus lucidissime fulgentes. 44 Nam etiam angelicum chorum fideliter imitantur. Quomodo? In abiectione saecularium, quoniam, ut angeli nec terrena quaerunt nec concupiscunt, ita et isti eos hoc modo mirabiliter subsequuntur, ita quod omnia caduca contemnunt. 45 Unde etiam sicut Filius meus est nuntius salutiferorum sacramentorum, et sacerdos sacerdotum, ac propheta prophetarum, et aedificator felicium turrium; ita etiam si necessitas ingruerit, qui inter huiusmodi homines radicem odoris cum utilitate habet, sit nuntius et sacerdos, sit propheta et consiliator ecclesiasticae aedificationis; nec omnino ab his separandus est: si tantum oculus claritatis in eo lucet, nec ad usum ecclesiasticum dormiat, sed ad instructionem eius uigilet, occupationem tantum saecularis causae, et contagia saecularium rerum abiiciens, quia nec angeli, nec sacerdotes, nec prophetae iustitiam Dei occultabunt; sed eam ex praecepto illius in ueritate proferent, quemadmodum de Ioanne qui arundo uento agitata non fuit, cuius austeritatem isti subsequuntur; in quorum similitudine in Euangelio iterum scriptum est: Et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio, et Hierosolymitae uniuersi, et baptizabantur ab illo in Iordane flumine, confitentes peccata sua. Quid est hoc? In suspiriis et gemitibus a delectatione uitiorum egrediebantur ad illum, in quo diuina gratia operabatur tota simplicis confessionis deuota uoluntas et uisionis pacis unanimiter omnis effectus illorum scilicet hominum quorum corda per timorem mortis ad amorem uitae concussa fuerant. Quomodo? Quoniam idem Ioannes praecursor ueritatis, et amaritudinem et dulcedinem eis intimauerat. 46 Unde et ipsi perfusionem poenitudinis a rectitudine eius flagitabant; quatenus per declinationem malorum, et per erectionem bonorum, confessionem scelerum suorum facientes, illum mererentur adipisci qui ipsis non in umbra antiquitatis remedium denuntiaret, sed qui eis in luce nouitatis ueram salutem conferret. 47 Sed ut idem Ioannes homines ad se uenientes docens, et flumine irrigationis perfundens: uerba poenitudinis eorum ad honorem uenturi Saluatoris suscipiebat; ita etiam nunc in nomine eiusdem Saluatoris qui ueniens salutem fidelibus contulit; et illi facere non negligant, qui testimonio sanctificationis fulminantis, operi plus addunt per inspirationem, uidelicet Spiritus sancti, in abrenuntiatione saecularium rerum, nouam austeritatem secundum similitudinem illam aggredientes, quam ex praecepto eiusdem testimonii sanctificationis per regenerationem spiritus et aquae in abiectione diabolicae seruitutis, nouum hominem induentes adierunt; sed ubi stimuli impellentis necessitatis se obtulerint, admonendo et erigendo ac sanando manum deuoti iuuaminis petentibus porrigant, si tamen ad illam dignitatem ecclesiastica promotione digne peruenerunt, at in hoc praedecessorem suum fideliter imitentur, ut quod ille uelut in umbra ostendit, ipsi in nouitate lucis ueraciter compleant. 48 Ipsi enim sunt zona Ecclesiae eam ualde constringentes; quoniam in incarnatione Filii mei occupati sunt, et quia etiam angelicum ordinem exercent, scilicet non cessantes ullis horis cantando cum sonitu, aut orando in compunctione, non autem excussis clamoribus ut inutilis puluis aut aridus absque uigore compunctionis; et quia etiam non recusant operari pro necessitate sua; non tamen in manibus suis saecularia quaerentes, sed cum charitate et humilitate se ipsos districte circumspicientes. 49 O ipse fortissimus atque amantissimus populus meus, cum in eis afflictionem illam attendo quam Filius meus in carne sua passus est, quoniam et ipsi secundum mortem illius moriuntur, cum uoluntatem suam deserentes, et propter uitam aeternam magisterio se subiicientes, secundum imperium praelatorum suorum gradiuntur. [2,5,50] Quapropter et uestitus eorum uestitui aliorum populorum non assimilatur, quia et ipse integer incorruptam incarnationem Filii mei quae plurimum distat a procreatione aliorum hominum ostendit. Nam illam incarnationem legale imperium uiri ac mulieris non tetigit, sicut nec iste populus ulla conscripta lege ad hanc constrictionem cogendus est; sed qui eam pro dilectione Dei sua uoluntate uouendo aggreditur, hic in ipsa perseueret, ne retrocedens corruat, sicut Lucifer, qui lucem deseruit et tenebras recepit. 51 Huiusmodi enim uestitus secundum coruscationem supernorum spirituum cum alis subtilitatis suae circumuolat, et incarnationem ac sepulturam Filii mei designat, quia signum incarnationis in suo uestitu habet, qui se ad fortissimam obedientiam exhibet, et signum sepulturae eius in ipso uestitu portat; qui in operibus iustitiae, saecularibus causis abrenuntiat. 52 Unde qui pura uoluntate eodem uestitu induitur, salubri remedio alleuiatur. Et ideo qui illum per inuocationem Spiritus sancti in benedictionibus suscipit, non illum abiiciat, quoniam qui eum per abiectionem perseuerantis mali contempserit, cum illo erit qui angelicum ordinem spreuit et in mortem sepeliendus corruit. Quid est hoc? quoniam hic populus ex praecepto legis ad hanc constrictionem stimulatus non est, sed uoluntate sua aggressus est pactum meum obseruare, et ita Ecclesiam meam sua sancta conuersatione illustrare. Quomodo? Ut post primam lucem diei aurora solis aspicitur, ita ordo iste post uoces apostolorum exortus est. 53 Quid est hoc? 54 Prima lux diei fidelia uerba apostolicae doctrinae designat, aurora initium huius conuersationis quae primum in solitudine et in speluncis post illam beatam doctrinam germinauit demonstrat, sol autem discretam et bene dispositam uiam in seruo meo Benedicto declarat; quem ego per ardentem ignem traduxi, docens eum in uestitu conuersationis suae incarnationem Filii mei colere, et in abnegatione uoluntatis suae passionem illius imitari, quia ipse Benedictus est quasi alter Moses in lapideo foramine iacens, et corpus suum, in multa asperitate ob amorem uitae crucians et constringens quemadmodum etiam primus Moses in lapideis tabulis ex praecepto meo asperam et duram legem scribens Iudaeis dedit. 55 Sed ut filius meus eamdem legem per dulcedinem Euangelii perforauit, sic etiam Benedictus famulus meus propositum huius ordinis quod ante ipsum diuersissima conuersatio fuit, per dulcedinem inspirationis Spiritus sancti discretam et planam uiam fecit, ac per hoc plurimam cohortem suae religionis collegit; ut etiam Filius meus per suauitatem odoris sui Christianum populum sibi coadunauit. Et deinde Spiritus sanctus cordibus electorum suorum suspiria uitae habentium inspirauit, ut sicut in lauacro baptismi crimina populorum abluuntur, ita et ipsi in significatione passionis eiusdem Filii mei saeculares pompas abiicerent. Quomodo? Nam ut homo a diabolica potestate in sancto baptismo conuertitur, crimina ueteris maculae abiiciens; sic et isti terrenas causas in signo uestitus sui abnegant, in quo etiam et angelicum signum habent. Quomodo? Ipsi enim in uoluntate mea; protectores populi mei positi sunt. 56 Unde qui ex ipsis in sancta conuersatione probati inueniuntur, pastores Ecclesiae meae constituantur, quia et angeli qui nulla macula terrenae causae tanguntur, custodes populi mei sunt. Nam sicut angeli coram Deo in duplici honore sunt, sic et homines huius religionis sunt in duplici uita. Quomodo? Angeli in coelestibus Deo sine intermissione seruiunt, et etiam in terris homines a diabolicis insidiis semper protegunt; sic et populus iste angelicum ordinem imitatur, cum terrena despiciens Deo quotidie famulatur, et cum etiam reliquos homines suis orationibus a malignis spiritibus die ac nocte tutatur. 57 Unde si ecclesia mea rectum pastorem non habet, tunc huiusmodi religionis caetus clamando et flendo ipsi subueniat; et qui in eo probatus inuenitur si necesse fuerit, superintendentiae sacerdotium suscipiens, ipsam in zelo meo strenue defendat. Nullus autem religionem horum repente et uelut ex somno euigilans aggrediatur, nisi prius in constrictione animi sui si in hoc proposito perseuerare ualeat ex intima probatione examinetur, ne si illud uoluntate sua in foedere benedictionis susceperit, et postmodum in peruersitate erroris sui abiiciens mihi sine poenitentia illuserit, in damnatione mortis miserabiliter pereat. 58 Quapropter, o charissimi filii mei, qui ualde in contrarietate dissipati estis, surgite citius in humilitate et in charitate, et sancto proposito uestro uiriliter et unanimiter consentite. 59 Sed, ut uides, alius splendor ut candida nubes praedictam muliebrem imaginem ab umbilico et deorsum ultra tamen nondum excrescens, honeste circumdat: qui est saecularis uita quae in candore serenae intentionis Ecclesiam a plenitudine germinantis fortitudinis usque ad extremitatem illam ubi ultra iam nondum in filiis suis processit, in reuerentia iustae subuentionis circumplectitur. Quomodo? Quia circa umbilicum est germen membrorum de quo omne genus humanum procreatur, unde et ibi in ecclesia saecularis populus per quem ipsa ad plenum numerum in ordinibus suis prouehenda est demonstratur, cum ibi reges et duces, principes ac praesides cum subiectis suis, ac etiam caeteri diuites ac pauperes et egeni cum reliquo populo conuersantes denuntiantur. [2,5,60] Et per hos omnis Ecclesia ualde ornatur, quia cum saeculares homines legem Dei quae ipsis posita est fideliter conseruant, Ecclesiam plurimum exornant, et multis amplexibus Deum amplectuntur cum sincera humilitate et deuotione magistris suis obediunt, et cum eleemosynis et uigiliis ac continentia, et etiam uiduitate ac caeteris bonis operibus quae Dei sunt corpus suum pro Dei amore castigant. 61 Unde illi qui constitutam sibi legem secundum uoluntatem meam custodiunt, ualde amabiles mihi sunt. Sed si quis ex illis iugum libertatis meae in abiectione saecularium ferre desiderat, ad me citius ueniat nisi in iunctura carnalis copulae sit, quam ligaturam temere non soluat nisi per uoluntatem illius cuius consortium habet. Quomodo? Nec maritus uxorem, nec uxor maritum in hoc proposito deserat, nisi uoluntas amborum sit; et tunc si ita deliberauerint, aut ambo remaneant in saeculo, aut ambo a saeculo separentur; quoniam esse non potest ut pes unus permaneat in corpore et alter a corpore abscindatur saluo homine. 62 Sic etiam non congruit ut maritus saeculum colat, uxor saeculum deserat; aut ut uxor in saeculo resideat, et maritus saeculum fugiat, si in superna uita decorem suum inuenire uolunt; quia si hoc indiscrete et insipienter agitur, non hostia sed rapina appellabitur. Quapropter qui in carnali copula legali iure sibi coniuncti sunt, unanimiter simul uiuant, nec alterum ab altero sine consensu alterius, nec sine dispositione aut demonstratione ecclesiastici uigoris insipienter se discindat, quemadmodum in Euangelio iterum scriptum est: Quod ergo Deus coniunxit homo non separet. Quid est hoc? Deus in creatione humani generis carnem de carne tulit et in unam copulationem coniunxit, ita constituens ne haec coniunctio praecipitanter ab inuicem separaretur. Quomodo? 63 Quia ita in coniunctione uiri ac mulieris erit ubi caro carni et sanguis sanguini legali sanctione copulatur ne ab inuicem sua stulta praecipitatione disiungantur, nisi hoc ex iusta causa, aut ex rationabili deuotione utriusque ligaturae euenire contingat, quoniam Deus in secreto sapientiae suae hanc coniunctionem maris et feminae ad propagationem hominum benigne disposuit. 64 Et quia haec coniunctio ab ipso ita decenter instituta est, idcirco stulta cupiditas hominis abscisionem in his duabus partibus non faciat, nec pars haec nec illa dotem sanguinis sui in alienum locum ducat; quoniam, sicut Deus praecepit ne homo occidat hominem, ita etiam iussit ne homo per crudelitatem fornicationis, sanguinem snum a recto loco suo abscindat. 65 Unde etiam homo ardorem cupiditatis suae deprimat, nec incendium suum ad alienum ignem transmittat; quia si haec ardens uoluntas calorem alterius uoluntatis cum feruente concupiscentia fortioris uel mollioris causae conceperit: uere tunc cum desiderio animi sui et cum colligatione amplexionis illius mentis in unum coagulantur. 66 Nam exterior uidens oculus interiorem calorem in adustionem excitat. Et quamuis corpus hoc peccatum cum corpore illo non operetur, tamen uiuens uoluntas facit opus ardoris in illis, ita quod omnia uiscera eorum propter conscientiam suam concutiuntur. Quapropter claustra exterioris hominis tam cauta custodia obseruentur, ne interior homo per insipidam negligentiam saucietur. 67 Et ut uides quod hi tres splendores circa ipsam imaginem se late diffundunt: hoc est quod in honore supernae Trinitatis praedictae tres ecclesiasticae institutiones ubique felicem Ecclesiam in dilatatione erumpentium germinum et in diffusione beatarum uirtutum miro modo circumplectentes consolidant; unde etiam plurimos gradus et scalas in ea bene et decenter ostendunt, qui sunt diuersi ordines tam in saecularibus quam in spiritualibus hominibus per quos eadem Ecclesia in bonitate morum et in disciplina uirtutum, filios suos cum suauissima reuerentia educatos ad superna perducit. Quomodo? 68 Cum terrena spernunt, et cum coelestia diligunt. Quid est hoc? Quia legalia praecepta quae ipsis instituta sunt, in diuino amore fideliter complent. Sed, sicut in tribus personis unus Deus est; ita etiam in his tribus praedictis ordinibus una Ecclesia est, cuius fundator ille est qui plantator omnium bonorum est. Quodcunque enim ille non plantauit, hoc stare non poterit. 69 Unde illa institutio quam ipse non instituit, haec in magnis illusionibus decidet. Quomodo? Quia Deus illa non plantauit; quae ad superiora cum flatu superbiae ascendere tentant, nec superioribus suis subiici uolunt. Hoc ibi est ubi minor ordo supra maiorem ordinem qui de antiquo consilio principalium magistrorum in uoluntate mea constitutus est, se eleuare contendit; et ubi quidam in diuersis signis uestitus sui se uolunt dilatare secundum mores suos quemadmodum in insania sua cogitant, ueluti si ordo angelorum se erigere uellet super ordinem archangelorum. Et quid hoc esset? Quasi nihilum et inane essent, qui sic recte constitutos Dei ordines in uanitatibus suis diuidere uellent. [2,5,70] Sed hoc esse non debet, ut ab his in insania diuersitatis suae inuocet, qui in proposito suo semper noui esse uolunt, et rudes in scientia sua ad dicendum ea quae in mentibus suis sunt, deserentes bene tritam uiam, et bene complanatam arcam antiquorum Patrum, quam illis Spiritus sanctus inspirauit. Unde multi ex his constitutas ordinationes quas Ecclesia in antiquis Patribus habet, in magna superbia destituunt, et hoc in plurimis schismatibus diuersarum institutionum suarum faciunt. 71 Ipsi enim in diuersis circuitionibus suis fructiferae arbores dici uolunt; sed nec uacuae arundines appellari possunt, quemadmodum dilecto Ioanni de illo ostenditur qui in tempore marcens abiicitur, ut scriptum est: Scio opera tua, quia neque frigidus es, neque calidus. Utinam frigidus esses aut calidus! Sed quia tepidus es, incipiam te euomere ex cre meo. Quid est hoc? O stulte, qui in temetipso turpiter marces, ego qui cognitor secretorum sum, in omnia sciente oculo uideo opera desideriorum tuorum, quoniam opera quae ad ignem ignei illuminatoris pertinent omnino non effugisti, nec etiam opera quae glaciem frigidi rigoris inducunt omnino abiecisti. Quomodo? Tu nec es in malis operibus ex toto frigidus, nec in bonis actibus ex toto feruidus; sed in utroque per instabilitatem mentis tuae ut tepidus uentus pendens, uidelicet in neutro sciens quis sis, quia nec in malo emeritas poenas, nec in bono digna praemia consideras. Quomodo? Quia in tam magnam profunditatem respicis quod fundum eius inuenire non uales; et quia etiam tam altum montem ascendis quod cacumen eius ascendere non potes. 72 O melius tibi esset ut inutilem seruum et peccatorem te scires, quam sic in tempore esses ut uix ad iustitiam respicias. Nam si a bonis actibus separatus esses, peccatorem te intelligeres; uel si a malis operibus te abstraheres, aliquam spem uitae haberes. Nunc autem ut tepidus uentus es; qui nec humiditatem fructibus affert, nec eis calorem inducit. 73 Tu enim es uelut incipiens et non quasi perficiens; quia bonum tangis in inceptione, sed illo te nunquam pascis in perfectione, ut uentus qui os hominis percutit, et non sicut esca quae in uentrem eius labitur. Utrum etiam charior est inanis sonitus, an perfectum opus? Sed acceptius est perfectum opus quam inanis sonitus. Et ideo cum silentio humilitatis operare et non cum superbia extollere, quoniam illi pro nihilo computabuntur; qui societatem sanctificationis illorum qui me in lenitatis obsequio amant, abiiciunt; hoc enim per stolidam superbiam insectantur, quod per suauem mansuetudinem adimplere dedignantur. 74 Quod si per inchoationem rectitudinis uim uerborum meorum quae cibum fidelibus praebent intrare tentaueris, et si tunc in ea torpens ac nullam dulcedinem iustitiae te tangentibus ostendens ad deteriora cadis, tunc et ego propter teporem negligentiae tuae incipiam te eiicere, ex eadem ui uerborum meorum te expellens, quoniam nullum saporem suauitatis per efficaciam operationis tuae exhibens, ad interiora beatae receptionis non anhelas. 75 Unde et ita abiectus conculcaberis, sicut et cibus ille qui propter insipiditatem gustus ex ore hominis proiicitur, antequam in uentre eius recipiatur. Sed quid nunc? Venti enim uolant, et uentorum strepitus resonant; sed radices non florent nec germen proferunt. Nam qui sub iugo meo esse deberent, lasciui sunt, nec secundum disciplinam incedunt. Quid est hoc? Ipsi rectam uiam transiliunt, et multa inutilia tabernacula sibi faciunt. Huiusmodi enim homines nullum feruorem iustitiae habentes, sed in semetipsis torpentes; nec in constituta sibi lege ardent, nec secundum conuersationem praecedentium patrum suorum faciunt; sed quisque eorum quamdam singularitatem in semetipso sibi plantat, et secundam uoluntatem suam legem sibi ponit, sic in propriis cogitationibus suis et in magna instabilitate per inflatam superbiam se ad uolandum eleuans. 76 Et quoniam isti recto foedere patrum suorum non adhaerent, idcirco semper noui et rudes in magna instabilitate hac et illac secundum uoluntatem suam uagantur. 77 Quapropter et ego comparo illos stultis artificibus: qui magnum aedificium in altum erigentes, non imitantur prudentiam illorum artificum, qui in multis instrumentis optime edocti et diuersis probationibus aedificationum examinati omnia ad aedificationem pertinentia bene nouerunt, et omnia instrumenta sua recte disponunt; sed ipsi uacui et insipientes, in semetipsis confidunt, quia prae aliis sapientes esse uolunt, et aedificia sua ita disponunt: quod ad tempestates mobilia sunt, unde etiam a uentis deiiciuntur; quoniam non supra petram, sed supra arenam posita sunt. 78 Ita et illi faciunt qui in superbia sua in semetipsis confidentes prae antiquis patribus suis prudentes uideri cupiunt, nec secundum foedus eorum ambulare uolunt, sed sibimetipsis leges secundum uoluntatem suam in magna instabilitate statuunt, et ideo perfrequenter per diabolicas tentationes ad peccata quatiuntur; quia non super Christum, sed super instabilitatem morum suorum innituntur. 79 Unde ne inspiratio Spiritus sancti quae in antiquis patribus operabatur per superbam inflationem euacuetur, uolo ut fideli homini cum humilitate sufficiat quod ei a praedecessoribus suis institutum est, ne si plus inaniter uoluerit quam humiliter quaerere debuerat, ne postea tepefactus inde recedens, ex hoc ruborem confusionis accipiat, ut in Euangelio scriptum est: Cum inuitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit inuitatus ab illo, et ueniens is qui te et illum uocauit, dicat tibi: Da huic locum, et tunc incipias cum rubore nouissimum locum tenere. Quid hoc? Quando per supernam inspirationem admonitus fueris ut per fideles labores tuos ad tabernaculum illud uenias quod semper in nuptiali uita abundat, ita quod assidue in sinceritate et honore ac sanctificatione in uirginea uirga et in beata matre, scilicet Ecclesia laetatur et non in corruptione et confusione ac deiectione germinis et floris sui tristatur; tunc comprime mentem tuam in humilitate, non eleuans eam in elatione. Quomodo? [2,5,80] Cum saeculares causas in amore Dei a corpore tuo abieceris, tunc quasi pulcherrimus flos ascendes qui in coelesti Hierusalem sine ariditate cum Filio Dei floret, in quo omnia ornamenta animarum apparent; quia uetus homo omnes abominationes hominum profert, nouus autem omnem sanctificationem uirtutum aedificat. Et ideo cum ad hanc sanctificationem ueneris, erubesce antiquum serpentem qui semetipsum a beatitudinis loco deiecit, per appetitum inanis gloriae imitari. Quid hoc? 81 Si uideris aliquem te ornatiorem, caue ne per cupiditatem mentis tuae super cum ascendas, dicens: Volo super illum, aut sicut ille est esse. Quod si hoc modo te exaltaueris, nunquid tunc fidelis seruus es, cum Dominum ad iracundiam prouocas, ita quod te illi opponis? Sed si intellexeris aliquem ualentius naturae, gratiae aut fortunae donum habere quam tu habeas, si tunc illi per inuidiam detraxeris, planam uiam non ambulas, sed per deuia incedis. 82 Quapropter stude in humilitate Deo seruire, et non in superbia bacchari, nec te per uanitatem simulationis super illum extolle; qui iusta examinatione maiori desiderio aeternae uitae lucet quam tu ardeas, ad eiusdem beatitudinis culmen per supernum ardorem ita inuitatus ab illo qui omnibus ueritatem diligentibus pium se manifestat, ne in omnia sciente oculo ueniens ille qui te humilitatis obsequio, et illum in charitatis dono per inspirationem beatae admonitionis uocauit, recto iudicio suo diiudicet te, dicens: Tu qui te per flagrantem superbiam in locum illum erexisti cuius socius non es, relinque uanam gloriam tuam, et da subiectionis officio huic dilecto meo culmen honoris, quod temere rapuisti. Et quid tunc de te? Quoniam si hoc modo deiectus fueris, incipies per angustiam moeroris et tristitiae extremitatem abiectionis sentire, et ita te proiectum abhorrere, quia custos animarum auferet tibi alienum honorem quem fraudulenter inuasisti: cum te illi opponens, hoc temere rapere tentabas quod habere non debuisti, unde et tibi auferetur quod habere uolebas, et tibi dabitur quod habere noluisti. 83 Ita etiam cum minor ordo supra maiorem se exaltat, per iustum iudicium meum deiectus supprimitur, quoniam nolo ut aliter ante oculos meos superbia sit quam in deiectione confusionis. Nam si ancilla supra dominam suam se exaltauerit, tanto despectior omnibus eam inspicientibus erit, quia hoc fieri tentauerit; quod desiderare non debuit. 84 Quapropter qui sibi secundum cor suum leges faciunt, et in hoc uoluntatem meam non quaerunt, magis ex hoc in deiectionem quam ad profectum ueniunt, ut iterum Filius meus in Euangelio testatur, dicens: Omnis plantatio quam non plantauit Pater meus coelestis eradicabitur. Quid hoc? Omne germen scientiae cordis et mentis ac morum surgens in fertilitate illa naturae qua homo uiuit, cum homo illud ita in semetipso seminat, quod postea in calore feruens ita ei copuletur secundum quod hoc perficere uult; illud uidelicet transpositum aut in exaltatione mentis, aut in petulantia carnis, aut in superflua pollutione, aut in occasione excusationis, aut in uicissitudine operationis, sursum aut deorsum imprudenter uadens, nec quale fundamentum sit discernens, et an utile aut inutile sit, scire contemnens: uere hoc iusto iudicio destruetur, quoniam plantationem illam in tali non plantauit Pater ille; qui coelorum et omnis iustitiae habitator est, et ideo eiecta arescet, quia de rore coeli non ascendit, sed de succo carnis uenit. Quomodo? 85 Quia homo per stultam scientiam suam hoc opus faciens, nec iustitiam nec uoluntatem Creatoris sui inspicere uoluit; sed ad illum qui semper rotam carnis ipsius infatigabiliter exagitat, respexit. Nam quod hominibus cum oculum suum acute in Deum figere nolunt, per deceptionem mentis suae aliquando bonum uidetur; si hoc inspiratio Spiritus sancti non calefacit, in interitum ibit, quia haec uana gloria pertransit. 86 Cum enim uani homines in uno per taedium afficiuntur; in altero per uanam gloriam innouantur, frequenter in superbia et in stimulatione ac in spiritu zelotypiae se extollentes, et etiam frequenter in molestia et in indignatione ac in contradictione aliarum institutionum quae de me fluxerunt altercantes, necnon in caeteris bonis quae non sunt ad torporem taedii, sed in ardore desiderii de die in diem proficiendi, se inuicem comprimentes. 87 Nam quod de me fluxerit dulcem et suauem gustum animae praebet semper in perseuerantes proficiens, et non in instabilitate retro aspiciens. Unde ille beatus est, qui in me fidens, spem suam et initium ac finem operum suorum non in se sed in me reponit. Qui facit haec, non cadet; qui uero sine me stare uoluerit, in ruina ibit. 88 Et qui sunt illi qui semetipsos per uanam gloriam nouos faciunt, et propter taedium quod in praeceptis meis patiuntur, in semetipsis confidunt. Non enim ut uetus uestimentum in cogitationibus hominum molestum est, sic ego in donis meis spernendus sum, quoniam illa in simplicitate semper noua sunt, et quanto uetustiora tanto chariora sunt. 89 Quapropter quae homines in semetipsis absque inspiratione mea excogitant in uanitate morum: per inania studia eorum diffluet, et quamuis aliquando in conspectu hominum stare uideantur, tamen ab oculis meis proiecti, pro nihilo eos habeo, ut in Euangelio scriptum est: Sinite illos, caeci sunt, duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foueam cadunt (ibid.). Quid est hoc? Dimittite illos qui in factis suis peruersi sunt in peruersitate sua diffluere; quia in rectitudine bonorum operum se corrigere nolunt. [2,5,90] Et quoniam in aestimatione sua se iustos nominant cum in actibus suis uani sint, ex ipsa facilitate sua caeci efficiuntur, quia per uiam iustitiae ambulare contemnunt, et quoniam magis uiam iniquitatis quam ueritatis illis hominibus proponunt qui eos in malis operibus sequi festinant. Unde qui hoc modo uisum rectitudinis non habent aestimantes se iustos esse et iniusti sunt, cum uiam uerae doctrinae ignorantibus uiam falsae iustitiae demonstrant, pariter in foueam desperationis cadunt, quoniam nec isti nec illi quo eant sciunt. 91 Sed in his quaedam in indignatione mea coram hominibus aliquando deiicio, quaedam autem per moderationem perspicuae uisionis tacite coram hominibus interdum tolero; sed tamen ea per ponderationem iusti iudicii mei in futuro ulciscor. Et ob hoc qui fidelis est, studeat ascendere ad altitudinem uirtutum, et non ad ima saecularium descendere. Quomodo? 92 Qui in minori gradu est ad maiorem ascendere potest, non autem qui in maiore est ad minorem se declinare debet. Quid hoc? Nam praetores possunt ad duces peruenire, duces uero ad reges ascendere; non autem decet reges ad duces descendere, nec duces ad praetores se declinare. Si enim reges ducibus se subiugarent, uel si duces praetoribus se subderent, indignanter omnis populus uociferaretur, et eos derisui haberet, Ita qui sunt in saecularibus possunt uiam praedictorum pigmentariorum subire; et qui sunt in uia eorumdem pigmentariorum possunt praefatos qui sunt uiuens odor uouens iter secretae regenerationis decet ad pigmentarios transire, nec ipsos pigmentarios ad saeculares corruere. Quod si isti qui sunt uiuens odor uouens iter secretae regenerationis ad pigmentarios respiciunt, uel si pigmentarii ad saeculares transeunt: heu! heu! heu! 93 ab animabus iustorum super eos dicetur, et coram me in abiectione habebuntur, nisi digna poenitentia reuertantur, quia si altior gradus super inferiorem ceciderit, ambo destruentur. Sic et illis erit qui rectum iter suum deserunt, et retrorsum incedunt. Nam qui Filium meum induerit, quem talem filium induere posset? Nullum, et uere nullum. 94 Gaudete autem in Patre uestro; quoniam saepius in minoribus maiores uideo, et in maioribus minores inuenio, quia superbia cadit et humilitas ascendit. 95 Unde pacem et charitatem ac humilitatem habete inter uos, sicut et animae iustorum cum angelis et angeli cum archangelis habent. Animae enim iustorum officio angelorum non inuident, nec angeli gloriam archangelorum dedignantur. Quid hoc? Archangeli in maiori necessitate maiora demonstrant; angeli uero in frequenti uicissitudine minora denuntiant; fidelis autem populus humiliter obtemperat. 96 Unde unusquisque officium suum fideliter exerceat. Quomodo? Qui sunt uiuens odor uouens iter secretae regenerationis, cum maior occasio ecclesiasticae necessitatis ingruerit, ineuitabiles causas subuentionis suae uelut archangeli recolant; et qui sibi in opere pigmentariorum, assidua determinatione in frequentibus causis circa negotia institutionis suae quasi angeli exerceant, et homines qui ad summam beatitudinem desiderant peruenire, uerba eorum fideliter suscipiant. Quomodo? 97 Nam qui uiuens odor uouens iter secretae regenerationis existunt, uelut granum sunt, qui siccus et fortis cibus hominum est; sic et ille populus meus asper et durus ad gustum fuci saecularium rerum est. Sed praedicti pigmentarii quasi poma quae dulcem saporem se gustantibus praebent; qui ut et illi, per utilitatem officii sui se suaues hominibus exhibent. 98 Communis autem saecularis uelut caro aestimatur; in qua et casta uolatilia inueniuntur, quoniam qui in saeculo degunt, carnaliter uiuentes filios procreant, inter quos tamen castitatis imitatores reperiuntur, scilicet uiduae et continentes, qui ad superna desideria per appetitum bonarum uirtutum uolant. Sed et iidem ordines ecclesiasticae institutionis, in duabus uiis uersantur. Quomodo? Spiritualium et saecularium. Quomodo? Ut dies et nox. Quid est hoc? Dies claritatem solis, et serenitatem lucentis aeris habet, quod praesignat; quia spirituales homines et ordinem uiuentis odoris uouentis iter secretae regenerationis, et ordinem praedictorum pigmentariorum in se seruant. 99 Nox uero lucem lunae cum stellis et obscuritatem umbrosae tenebrositatis tenet, quod demonstrat: quod saeculares homines et iustos in operibus suis lucentes, et peccatores obscuritate delictorum grauatos in se tenent. Sed qui noctem saecularium deseruerit et ad diem spiritualium propter amorem uitae se conuertit: stabilis in hoc facto sit, ne si retrorsum incesserit, ueteri Adae assimiletur qui praeceptum uitae transgrediens in saeculares aerumnas expulsus est. [2,5,100] Unde nemo praeceps sit mundum relinquere et foedus meum sua uoluntate audacter intrare, nisi prius in magna probatione examinatus sit; quia qui Filium meum per tunicam ceperit, nolo ut eum relinquat. Nam qui eius incarnatione se induerit, et crucem eius in manus suas susceperit, nunquid conueniens est ut abiiciat Dominum suum? Nullomodo. Ergo his attende. 101 Homo qui in uoluntate cordis sui confessus fuerit et in deuotione animae suae uouerit iugum meum in abiectione saecularium rerum portare; si tunc etiam in ipso ardore cordis sui per uoluntatem desiderantis animae suae signum religionis in condimento iustae intentionis susceperit, in illo permaneat, ne si illud postea in contemptu perseuerantis mali abiecerit; iudicium districti examinis accipiat. Quid hoc? Quia illum spreuit cuius signum in semetipso suscipiens conculcauit; sicut et Iudaei eum contempserunt, cum illum in insania incredulitatis in cruce affixerunt. 102 Nam ut Iudaei nefas illud non timuerunt, ita et iste non ueretur quod eamdem passionem in uoto suo abiicit: Quod enim homo mihi promittit; hoc etiam reddere debet secundum quod Dauid testatur, dicens: Introibo in domum tuam in holocaustis, reddam tibi uota mea quae distinxerunt labia mea. Quid hoc? 103 Per intentionem bonae et iustae operationis introibo, o Deus meus, in constitutionem sanctissimi doni tui, scilicet in ardente desiderio stratum uoluptatis meae relinquens, ita quod nihil mihi dulcius est quam anhelare ad te Creatorem omnium. Et ob hoc reddam tibi uota mea quae protulit os meum cum anima mea; quia perficere uolo quod tibi iusto iudici in ardenti desiderio meo prius promiseram: uidelicet ut actus meos ad te dirigerem, quod insipienter trangressus sum; sed nunc ad te recurrere desiderans, uolo mala deuitare, et bona facere, quoniam rationalitas et intellectus qui in me feruent, per discretionem uerae castigationis magis quaerunt ad te uiuum Deum anhelare, quam per stultitiam falsae contrarietatis diabolum imitari. Unde, o homo, cum cor tuum hoc modo mihi obtuleris, considera quomodo illud prudenter perficias. Oculus enim meus acutissime uidet quid uoluntas hominis mihi loquatur. 104 Ubi quod meum est, hoc districtissime requiro. Quapropter, o stulti et plusquam stulti, utquid uobis tam magna onera imponitis quod putatis uobis tam facile esse quod carnalem uoluntatem uestram deseratis? Nam per legem quae uobis ex praeceptis meis data est, ad hoc non cogemini ut saeculum relinquatis, nisi prius per multos labores ita exerceamini, ut carnalibus desideriis quae in uobis sunt frenum imponere possitis. 105 Sed tepido uento assimilamini, quoniam cum uana gloria mentem uestram afflauerit, tunc ex aliqua asperitate loquimini sic dicentes: Amplius cum saeculo laborare nolo, sed illud festinanter fugere delibero. Et cur ita me frangam in casso labore? Sed cum haec intra uos dicitis, putatis ea ita terminari ut excogitatis. 106 Nam multi uacillanti animo me quaerunt, ita quod tantum signo religionis exterius notantur, puris oculis me non quaerentes, nec semetipsos in uera doctrina simpliciter circumspicientes quomodo diabolum qui eos deuorare cupit effugiant, quemadmodum columba in puritate aquae considerans accipitrem qui eam rapere tentat, effugit; non autem sic illi diabolum effugiunt cum eum in scriptura doctrinarum uenientem uident, sed in repentino sopore qui ei per caecitatem mentis suae inest, ut tepidus uentus ad me currunt. 107 Quidam enim non uoluntatem suam, sed tantum saecularem habitum abiicientes, spiritualem religionem aggrediuntur; quia multas miserias et paupertates in saeculo sustinentes diuitias habere non possunt, et ideo mundum relinquunt, quoniam eum ita ut uellent habere non possunt. Alii autem ad saeculum stulti et fatui sunt, ita quod hominibus contemptibiles et seipsos regere non uolentes, et propterea saeculum fugiunt, quia illi ludibrio sunt. 108 Sed et quidam debilitatem ac infirmitatem corporis sui habentes et in his calamitatibus multum laborantes, non propter me, sed ut his doloribus tanto suauius subueniant, saeculum derelinquunt. Alii uero tantas augustias et oppressiones a carnalibus dominis suis quibus subiecti sunt patiuntur, ut propter timorem eorum a saeculo recedant, non ut praeceptis meis obediant, sed ne carnales eorum Domini amplius super eos potestatem suam exerceant. 109 Et hi omnes non propter coelestem amorem sed propter has terrenas molestias quas sustinent ad spiritualem religionem ueniunt, non considerantes utrum salsus an insulsus, an dulcis an amarus, an coeli an terrae habitator sim. Quid hoc? Ipsi nec condimentum, nec dulcedinem Scripturarum attendunt; nec quomodo in cordibus illorum homines habitent qui superna quaerunt, considerant. [2,5,110] Et quoniam haec scrutari nolunt, ideo timorem meum abiicientes secundum uoluntates suas incedunt, unde et inde alieni sunt et fugitiui uocantur. Quapropter nec ego dico eos saeculum dimisisse et ad me uenisse, sed in hoc rei sunt quod seruum timent, et Dominum contemnunt, quia terrenas causas sequuntur; et me non uerentur, et ideo pauidi in minimo, et audaces in maximo dicuntur. 111 Ergo et Balaam assimilantur, qui Israeliticum populum in tabernaculis suis pulchrum uidens, mansionem cum illis ficto animo se habere concupiuit, dicens: Moriatur anima mea morte iustorum, et fiant nouissima mea horum similia. Quid hoc? Cum homo aliquando in suspiriis animae ad hoc concutitur ut opera iustitiae incipiat, tunc insurgente desiderio ea gemebunde exoptat, sic dicens in semetipso: Ego miser qui multis peccatis et obligationibus praepeditus sum, studiose desidero ut in abiectione carnalium concupiscentiarum anima mea omnem malitiam iniquitatis relinquat, et ut per contritionem illam qua iusti semetipsos despiciunt in habitaculo bonorum operum maneant. Quomodo? Ut in rectis actibus inueniatur finis meus, illis hominibus qui iustitiam Dei operantur similis: ita ut terminus bonorum operum meorum initio iustae intentionis eorum adaequatur. 112 Sed homo qui intra semetipsum ista loquitur, si postea transacto tempore illorum suspiriorum cum tentationibus malignorum spirituum afflatur, et carnali concupiscentia deuictus ad iniquitatem reuertitur, facit ut ipse Balaam per nequitiam cupiditatis deceptus fecit. Quomodo? Quia ipse postea per illud schisma tactus per quod prius populo meo maledicere uolebat, ubi ei per angelum meum et per asinam ipsius restiti, ad hoc eum tamen in zelo meo perducens, quia benedictione uerborum illorum quae in os ipsius posui eidem populo meo benedicebat: post desiderium illud quo eidem populo Israeli in morte sua assimilari desiderauit, ad primum schisma reuersus est, et populum meum in pecunia mortis suo consilio per fornicationem dispersit, ut pollicitus est dicens: Verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium quid populus tuus hic faciat extremo tempore. 113 Quid hoc? Videlicet cum me retorsero ad iter desideriorum meorum quae ad decorem carnis pertinent; tunc concupiscentias illas ingrediar quas prius cognoueram. Quomodo? Quia scio quid in carne mea cui honeste deseruio, ita ut et ego qui his causis quae ipsi semper adsunt imbutus sum; tibi, o homo, qui etiam in eisdem delectabilibus rebus ardens, in abscondito mentis meae stimulum concupiscentiis tuis ostendo; cum per suggestionem uoluptatis meae fumigantem ardorem tuum ita succendo, ut per agnitiones uenalium terrenarum rerum quae in corde tuo florent, illud ardens desiderium quo prius ad opera illa quae sancta dicuntur anhelasti exstinguas: hoc modo finem eis imponens, et eas opportuno tempore ita relinquens, quasi nunquam ea cognoueris. Unde, o homo, sicut iste Balaam post illud rectum desiderium quo prius sursum aspiciebat, ad fallaces concupiscentias se deorsum inclinabat; ita et ii faciunt qui me ficte quaerunt, quia cum uiderint illos qui saeculum ueraciter abiecerunt simpliciter incedere, et in arcta ac beata conuersatione laudabiliter ac ueraciter perdurare; dicunt eos pulchros et suaues esse, ac protinus repentino impetu uitam eorum aggrediuntur, secundum ipsos uiuere desiderantes. 114 Sed postquam se illis ita coniunxerint quemadmodum et Balaam Israeliticum populum inspexit, tunc frequenter per diuersas nequitias quas prius in cordibus suis habebant cum in saeculo essent, ad carnalia desideria reuocantur, quoniam et illis prius dominabantur. Quapropter cum sic impediuntur, ueneno et aduersitate sua contaminant electum gregem meum, multis tempestatibus eum quatientes, et consilio suae nequitiae eum dispergentes. 115 Nam cum ipsi a saeculo deceptuose recederent, me in orationibus suis in adiutorium sibi non inuocabant, nec in probatione corporis sui si in hoc proposito perseuerare possent an non, me quaerebant: unde et ego permitto eos considerare: quid uoluntas ipsorum cum in semetipsis confidunt eos possit adiuuare. 116 O, ipsi insipientes et infructuosi existunt; quia sunt inutiles absque aratione legis Dei, et sine fructificatione uerbi ipsius; quia non exquisierunt quid facere deberent cum arctam uiam adirent, ut bona terra circumspicitur quem utilem fructum profert. Unde audiant; O homo, si hodie cum in carne tua fortiter in concupiscentiis ardeas, igneam fornacem existi, quis tibi tantum refrigerium dedit, quod tam magnum incendium posses euadere in uoluptate tua? 117 Vere qui haec aggredi uoluerit, interioribus oculis suis incedere debet qualiter ea per me incipiat, et qualiter ea meo adiutorio perficiat, ne si illa insipienter inceperit et male consummauerit, in ruinam uadat, sicut et ille antiquus hostis qui in semetipso confisus, in ira zeli mei deiectus est; sic et isti abiicientur, qui nec semetipsos considerantes, in praecipitatione magnae superbiae passione Filii mei se induunt, sed eam postmodum in fastidio superflue reiiciunt. 118 Quapropter qui eam super se posuerint, attendant quomodo eam diligant, secundum quod Ieremias propheta in Spiritu sancto hortatur dicens: O uos omnes qui transitis per uiam, attendite et uidete si est dolor sicut dolor meus, quoniam uindemiauit me ut locutus est Dominus, in die irae furoris sui. Quid hoc? O uos omnes qui uitia descritis, uidelicet in abiectione saecularium, et in imitatione spiritualium, transeuntes per uiam illam quae uita et ueritas est quae ego Filius Dei sum; attendite in inceptione bonorum operum ne doloris mei obliuiscamini, cum me in passione mea coeperitis imitari, et uidete in perfectione iustitiae, ut dolor ille quem pro amore meo uobis imponitis: dolori meo similis sit. Quomodo? ut in eisdem miseriis quas propter me sustinetis usque ad bonum finem indeficienter perseueretis; sicut et ego perseueraui in dolore meo mori pro uobis, quoniam ego compressus et conculcatus in passione crucis sum; sicut uua in torculari exprimitur ut corpus meum manducetis, et sanguinem meum bibatis, ut in praescientia perspicacis oculi sui locutus est dominator coeli et terrae in iudicio eum Adam uitam deseruit et mortem accepit; ubi tamen idem Pater meus coelestis hoc praeuidit, quod in fine temporum per me Filium suum ex Virgine incarnatum qui me in fortissimis uiribus iustitiae diabolo opponebam, eumdem antiquum seductorem superaret et humanum genus in defensione superni auxilii liberaret. 119 Ergo homo cuiuscunque sexus aut aetatis sit, qui passionem meam induit, attendat ut eam fortiter retineat, ne si eam per errorem neglectus sui abiecerit, postea cum ipsam uoluerit retinere, eam inuenire non possit. [2,5,120] Unde et illi qui infantes suos meae passioni in humilitatis conuersatione subiicere uoluerint, hoc non in praesumptione praecipitationis impudenter faciant, sed sapienter in examinatione discretionis, non cogentes illos absque consensu uoluntatis suae hoc adire, quod nec ipsi possunt perferre. Quomodo? Si infantem tuum mihi offers cum ei nondum inest scientia discernentis intellectus, sed cum in stultitia omnis sensus sui iacet, et tamen ita sine uoluntate ipsius eum offers, consensum eius in hoc non considerans, non recte fecisti ita offerens arietem. Quomodo? 121 Si homo arietem ad altare meum offert; si eum cornibus suis fortiter funibus non alligauit, nonne aries aufugit? Sic etiam si pater aut mater puerum suum qui aries est, ad seruitutem meam offerunt, si in hoc uoluntatem illius quae cornua eius sunt, nec diligenti custodia, nec supplicatione, nec deprecatione, nec exhortatione totius diligentiae quae funes colligationis eius intelligantur, attendunt, quoniam his omnibus puer ad consensum bonae uoluntatis prouocandus est; tunc si istis examinationibus non fuerit probatus, certe aut corpore aut mente aufugit, nisi Deus eum in mirabilibus suis custodiat. 122 Si autem tu, o homo, in tam magna custodia corporalis districtionis puerum illum concludis quod se a pressura repugnantis uoluntatis suae absoluere non possit, tunc in omnibus fructibus tam corporis quam animae propter capturam illam quae sine consensu eius ipsi iniuste illata est, aridus mihi apparet. Tunc et ego tibi, o homo, qui auctor huius ligaturae es, dico: Viridem agrum in potestate mea habui; nunquid, o homo, dedi tibi illum, ut eum germinare faceres quemcunque fructum tu ipse uelles. 123 Et si in illum semen seminas, an potes illum in fructum producere? Non. Nam tu nec rorem das, nec pluuiam producis, nec humiditatem in uiriditate tribuis, nec calorem in ardore solis educis; per quae omnia competens fructus producendus est. Ita etiam in auditum hominis uerbum seminare potes; sed in cor illius quod ager meus est, nec rorem compunctionum, nec pluuiam lacrymarum, nec humorem deuotionum, nec calorem Spiritus sancti infundere uales, in quibus uniuersis fructus sanctitatis germinare debet. 124 Et quomodo audebas delicatum et sanctificatum mihi in baptismo tam temere tangere; ut eum absque uoluntate sua in arctissimam captionem ligaturae ad ferendum iugum meum traderes. Unde nec aridus, nec uiridis effectus est; quia nec saeculo mortuus est, nec saeculo uiuit. Et cur eum ita oppressisti, quod ad utrumque inutilis est? Nec miraculum meum ad confortandum eum ut in spirituali uita permaneat, ab hominibus exspectandum non est, quoniam nolo ut parentes eius in oblatione eius peccent, absque uoluntate illius eum mihi offerentes. 125 Quod si aliquis siue pater siue mater puerum suum ad seruitium meum offerre uoluerit, antequam eum praesentet, dicat: Promitto Deo quod puerum meum solerti custodia usque ad intelligibilem aetatem eius custodiam supplicando, deprecando, exhortando eum ut in seruitio Dei deuote permaneat. Et si mihi consenserit, festinanter eum ad seruitutem Dei offero; uel si mihi assensum non praebuerit, insons coram oculis maiestatis eius inueniar. Si autem parentes pueri eum his modis usque ad intelligibilem aetatem eius prosecuti fuerint; si tunc puer se auertens illis consentire noluerit; tunc et ipsi, quia deuotionem suam in illo quantum ualebant ostenderunt, eum sine uoluntate illius non offerant, nec eum ad seruitutem illam peruenire cogant, quam nec ipsi ferre nec adimplere uolunt. 126 Qui autem deuoto animo se mihi libenter subiicere uoluerit, ad hoc strenue exhortandus est ut perueniat, nec per liuorem alicuius maleuolae animae a bona intentione sua retrahendus. Nam si quis aliquem illorum qui me sequi desiderant a proposito suo retraxerit, sacrilegium facit, quoniam foedus meum in mente illius dirupit, quapropter et in recto iudicio rationem inde redditurus est; si in hac nequitia inflexibilis perdurauerit, quia mihi seruire uolentem auertit: quod facere non debuit, ut scriptum est: Omne quod Domino consecratur, siue homo fuerit siue animal, siue ager, non ueniet, nec redimi poterit. Quid hoc? Cum quaelibet anhelans anima, pleno officio scientiae ita bonum sensum in homine tangit, ut ille aliquam rem perficiat; tunc rem illam uoluntas eius confirmat dicens: Hoc decet ad honorem Dei. 127 Et ita cum bona deuotione et cum iusta reuerentia homo ille promittit Deo, illud ei offerens per osculum cordis, quod est per uoluntatem desideriorum suorum. Et tunc illud hoc modo in dotem sanctificationis Deo oblatum est. Quomodo? Quia Deus in illo homine aedificantem uoluntatem uidens, ita eum per annulum sanctificationis suscipit, ut uir sponsam suam per annulum desponsationis sibi in foedus colligationis ne ipsam amodo dimittat munire solet. 128 Unde cum Deus uoluntatem illam uirilitate animi hominis susceperit, qui semetipsum ita constringit quod reliquit quod habet, et qui magis Deo diuidit quam sibi quod possidet, tunc colligatio huiusmodi consecrationis ita permanebit, nec deuotionem suam relinquet. Quare? Quia illam scientia hominis cognouit, quoniam bonus sensus eius illam intellexit, et quia illam uoluntas ipsius ad honorem Dei aedificauit; et ideo siue homo fuerit qui semetipsum ita Deo obtulit, siue animal homini subiectum quod eodem modo ad honorem Dei oblatum est, seu ager fructum proferens qui etiam ita Deo est consecratus, nec pro cariore pretio dari, nec sub uiliore recompensatione retineri debet, ne honor Dei quasi in contemptibilem aestimationem deputetur. 129 Sed sicut nullus contra uoluntatem suam a saeculari uia ad spiritualem tramitem conuerti cogendus est; ita etiam qui cum deuotione uoluntatis suae seruitium meum aggressus est, et postea illud contemnens neglexerit, iusto iudicio ut illud recipiat reuocandus est. Quomodo? Si habet aequos rectores et spirituales magistros zelum meum habentes, ii debent eum ad seruitutem meam reuocare, et hoc primum facient supplicatione, exhortatione, et blando sermone eum linientes, et deinde uerberibus et constrictione frigoris et famis et aliis his similibus castigationibus eum corripientes, quatenus his miseriis admonitus, infernales poenas ad mentem suam reuocet, et eas timens a se putredinem animae suae auferat, et ad semitam illam quam deseruerat ita reuocatus redeat, ut etiam de his Euangelio scriptum est: Exi in uias et sepes et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Quid hoc? Tu qui spiritualis pastor et iustus rector et rectus magister es, exi de pristinis moribus tuis qui tibi de primo parente tuo adhaerent, et uade in uiam arctam et angustam, et in compositionem inflexorum praeceptorum quae iustissimi uiri in textura Spiritus sancti composuerunt; et acutissime in zelo meo considera eos qui sub praecepto et magistratione tua degentes aut susceperunt aut uouerunt sua uoluntate et non ex alterius hominis iniusta coactione sanctum propositum pacti mei obseruare, et cum postea illud contemnentes ad uetera uitia cupiunt redire: hos dulcibus et amaris correptionibus compelle ecclesiasticam disciplinam intrare, ut domus dotationis meae tam ex strenue correptis quam ex suauiter admonitis impleatur, quoniam alii ad uitam diuersis castigationibus et alii uariis blandis admonitionibus uocandi sunt. Quomodo? Ut diligens pastor perditam ouem suam sollicite requirit, ita et spirituales magistri subiectos suos per diuersa uitia errantes multa diligentia requirere debent, sua scilicet solertia cogentes eos, ut in domum iustitiae de qua exierunt uel exire uolebant reuertantur, ut Ecclesia in una parte ex amore correptis et in altera ex blande adhortatis ouibus impleatur, et ita ad superna pascua perducatur. [2,5,130] Qui autem tunc ita obturati sunt, quod nec propter corporalem castigationem quae eis a praepositis magistris suis in zelo meo infertur, nec propter timorem meum quoniam ego sum Deus nolens iniquitatem, nec propter amorem effusi sanguinis Filii mei qui pro ipsis passus est se corrigere uolunt, sed fidelissimos amicos meos qui uias meas uelociter currunt polluere sua putredine laborant; tunc ab amicis meis ne gregem meum contaminent ut lupi expellendi sunt, quemadmodum Paulus amicus meus hortatur dicens: Auferte malum ex uobis. Quid hoc? Vos qui in culmine regiminis estis, et qui in humilitate subiectionis manetis, expellite malum illud a uobis quod timorem meum contemnens mihi Creatori coeli et terrae contradicit, illud tam forti examinatione a uobis expellentes, ut in conscientia uestra radicem non figat, nec in consortio uestro pedem suum ponat, ne dulcia pigmenta bonorum operum in uobis uilescant. 131 Sed qui ex his in poenitentia reuerti uoluerit, et me Creatorem suum pro corde quaesierit; etiamsi in extremitate cursus sui uenerit ego tamen suscipiam eum quia cuncta iuste iudico. 132 Qui autem thesaurum cordis sui subtrahendo abscondit, dicens: Nisi sentiam me moriturum, a saecularibus causis me non conuertam et ita conuersionem suam usque ad expirationem animae suae differt, et cum iam amplius spirare non ualet, diutius praesentem uitam se posse habere desperans saeculo renuntiare tentat: hic animam suam decipit, quoniam conuersio eius deceptibilis est, hoc ludificando fecit, ut ludificatio etiam accipitur. 133 Ille uero qui iam morti proximus, toto corde propter peccata sua et propter amorem meum saeculo renuntiauerit, scilicet quandiu uiuat mihi ardenter seruire desiderans; uere deuotionem eius cum omnibus choris angelorum suscipio, et ei gloriam uitae tribuo. Nam quamuis homo in multo crimine occupatus sit, cum tangit peccata sua ita quod amare delicta sua deflet, et hoc simplici oculo facit quia me ad iracundiam prouocauit, ego eum a morte ad salutationem erigo, nec ei supernam haereditatem denego, secundum quod psalmista Dauid in Spiritu meo testatur, dicens: In quacunque die inuocauero te, ecce cognoui quoniam Deus meus es. Quid hoc? 134 In quacunque luce uitae meae ulla claritas supernae illustrationis in mente mea qui in tenebris iaceo, per diuinam gratiam se ostenderit, ita quod in amaritudine poenitentiae peccatorum meorum et in uulneribus grauati cordis mei inuocauero te qui omnibus te puro corde inuocantibus remedium tuae pietatis concedis; tunc in eadem uisitatione cognoui, quia tu qui haec misericorditer operaris Deus meus es? Quid est hoc? Cum per gratiam tuam me ad hoc perduxeris, quod te Deum meum in operibus iustitiae cognouero, ita quod in operibus iniquitatis meipsum damno et reprimo: tunc suscipis me simpliciter te quaerentem, et lacrymose post te clamantem atque in uiriditate animae meae te cognoscentem, quia tu es ille qui haec facere potes; tunc enim corpus meum in uera poenitentia contero, et illud quasi pro nihil habeo. 135 Et cum tali modo poenitentiam suam homo fecerit, remedium peccatorum suorum inueniet. Quomodo? Quia me Deum suum cognouit. Quomodo? Quoniam peccata sua deseruit, et ideo per oculum poenitentiae uidebit quod illa uana fuerunt quae prius ardenter in mala concupiscentia perpetrauit 136 Quapropter nemo negligat remedium poenitentiae quaerere, quia si illam sanus in corpore neglexerit, studeat tamen ut eam uel in extremo tempore suo inueniat, et ad saluationem eum suscipiam quoniam quamuis sordes magnae sint in peccatis, tamen propter Filium meum in pura poenitentia abluuntur, praeter hunc qui blasphemiam contra Spiritum sanctum impoenitens dixerit, et qui se ipsum in mortem corporis sui obduratus praecipitauerit, quia haec duo uelut unum sunt. 137 Istos in gloria supernae uitae nescio, ut in Euangelio scriptum est: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, spiritus autem blasphemiae non remittetur. (Math. XII). Quid hoc? Omne peccatum quod in superfluitate carnis, aut cum libidine, aut cum amaritudine, aut aliis his similibus uitiis peractum fuerit, seu blasphemia quae est in cultu idolorum ubi uerus Deus ignoratur et falsum figmentum adoratur, aut inuocatio daemoniorum ubi uerus Deus scitur, et tamen in peruersitate hominum diabolus inuocatur: haec omnia in pura poenitentia remittentur hominibus, cum per compunctionem lacrymarum ex intimo corde uerum Deum omnibus se inuocantibus misericordiam suam misericorditer praestantem fideliter quaesierint. 138 Quoniam, quamuis huiusmodi homines grauiter in peccatis errando delinquant, tamen si Deum imperio et potestate in coelis regnantem omnino non abiiciunt, manum auxilii eius quaerentes inuenient. Sed si in infidelitate sua perseuerauerint, ita quod ab hac peruersitate nunquam resipiscant, sed fixo corde et anima consentiente Deum omnino abnegent, sic intra semetipsos dicentes: Quid est hoc quod dicitur Deus? 139 Nam Dei non est misericordia aut ueritas, ut uelit aut possit me adiuuare: et ita impoenitentes diffidant a peccatis suis se posse mundari, aut ullo modo saluari: hi Deum blasphemant, et ob hoc propter nequitiam obdurationis suae si ita perseuerauerint, remissionem blasphemiae non percipient, quia intellectum cordis sui ita suffocant, quod sursum suspirare non ualent, quoniam illum per cuius misericordiam saluari debent, quasi nihilum habent, ut etiam Dauid testatur, dicens: Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Quid est hoc? [2,5,140] Per stultam locutionem qui sapientia et intellectu uacuus erat, Deum in corde suo abnegauit, etiam ad cognoscendum eum insipiens fuit. Quomodo? Quia uerum Deum nec scire nec intelligere uoluit, cum in obdurato sensu dicebat: Quid est Deus? Deus non est. Et quid uel ego sum? Nescio quid sum. Qui haec dicit insipiens est, quoniam ueram sapientiam qua Deus cognoscitur non habet. Sed quisquis Deum in potestate sua regnantem non ficte cognouit, hic sapiens est, quamuis peccator sit. 141 Unde quisquis hoc fixum in corde suo habet, de Dei misericordia desperat, dicens: Deus nihil est, hunc nescio, iam me nesciuit, et hunc nego, quoniam me negauit. Et ideo ille ad uitam non resurget, nec ullum gaudium habere potest, quia omnes creaturae eum destituunt, quoniam Creatorem earum pro nihilo habuit. Sed et ille qui de peccatis suis desperat, ita quia prae magnitudine ponderis eorum se posse saluari non credit, infidelis est, et ideo ad uitam non perueniet, quia illi qui uitam omnibus dat contradicit. 142 Quod si quis ex his omnibus poenitentia ductus, me ueraciter quaesierit, me inueniet, quoniam neminem abiicio qui puro corde recurrit ad me. 143 Si autem nigerrimae tempestates huius blasphemiae et desperationis super quempiam hominem ceciderint, et ipse nec in corde suo nec in uoluntate sua, nec in sapore peruersi gustus eis consenserit, sed in hoc certamine ualde cruciatur, tunc si in eodem agone fortiter repugnans perseuerauerit, citius ei subuenio. Et propter has grauedines non dubitet, quia contra maximas procellas eum fortissimum pugnatorem dico, et eum uelocius iuuabo atque eum in amicum habebo, quoniam propter amorem meum tantas aduersitates patienter sustinens nobiliter superauit. 144 Sed et sicut ille qui me uerum Deum nullo modo, ulla fide aut spe in corde suo uult scire, ad uitam non resurgit, ut dictum est, ita nec ille qui se ipsum in mortem corporis sui praecipitauerit, quia separationem illam quam hominibus constitui non exspectat; sed se ipsum sine ulla spe misericordiae discindit. Unde et in perditionem cadit, quoniam hoc occidit cum quo poenitere debuit. 145 Nam qui illud ab homine separat quod in homine posui, magno reatui se subdit, quemadmodum in Euangelio Filius meus ostendit, dicens: Audistis quia dictum est antiquis: Non occides? Qui autem occiderit reus erit iudicio.. Quid est hoc? Vos qui pedem uestrum super fundamentum petrae ponere uultis, notate quoniam per sonum illum qui de radice rationalitatis exit percepistis, quia in uerbis Scripturae quae sensum illum habet quem digitus Dei dedit demonstratum est iis qui uos in antiquitate praecesserunt, ne diuiderent in homine quod diuina dispositione in illo coniunctum est. Quid hoc? Quia qui Adae lignum scientiae boni et mali interdixit, dicens: In quocumque die comederis ex eo, morte morieris. Hic etiam per Moysen generi eius locutus est: Non occides, nec dissipabis quod ad imaginem Dei factum est. 146 Sed sicut Adam praeceptum transgressus uita salutis semetipsum et genus suum priuauit, ita etiam homo qui facturam Dei in homine destruit, fideles generationes salutarium operum ab anima et a corpore suo abscindit. Ex hoc etiam reum iudicialis sententiae se faciens, in exsilium miseriae uadit. Quapropter ille qui tam crudelem separationem in homine fecerit, in multas calamitates se mittit, uidelicet hoc separans quod meum est, quia corpus et animam simul in homine coniunxi. 147 Et quis est ille qui haec audeat separare? Et cum ille in multa grauedine peccati sit qui alium occidit, quid tunc iste erit qui seipsum in mortem tradit? et hoc in puluerem mittit cum quo debuit crimina sua diluere. Nam qui se ipsum occiderit perditum angelum imitatur, qui primus iniquitatem inueniens se ipsum in perditionem tradidit et se ipsum in morte occidit. Quomodo? Quoniam Deo inuidit; qui nec ortum habuit, nec finem accipiet, et qui omnia regit quae in coelo et in terra sunt. 148 Et sicut superbus ille diabolus noluit aspicere in me cum se ipsum in perditionem deiecit, sic nec is homo me scire dignatur qui se ipsum uiolenter discindit; unde et in mortem cadit, sicut et ille cum semetipsum in perditionem praecipitauit. Nam antequam corrueret, iniquitatem suam super pennas uentorum eleuare uoluit, et quasi uolatile quod in aere uolat, sic in coelestibus uolare tentauit. 149 Unde et in hac praesumptione, semetipsum a beatitudine in infelicitatem deiecit. Sed ego de terra formaui hominem, ut ab inferioribus ad superiora conscenderet, et ut incipiendo et perficiendo bona opera, sursum praeclaras uirtutes ad ardua aedificaret. Quapropter et homo qui et corpus et animam habet, cum bona operari potest, et cum poenitere ualet, semetipsum non occidat, ne postea locum illum recipiat, ubi nec opus nec poenitentiam habere potest, sicut et diabolus qui dum semetipsum occideret, in tartara deiectus est. [2,5,150] Sed qui uigilantibus oculis uidet et attentis auribus audit, hic mysticis uerbis meis osculum amplexionis praebeat quae de me uiuente emanant.