[1,2,0] VISIO SECUNDA. 1 Deinde uidi uelut maximam multitudinem uiuentium lampadarum, multam claritatem habentium; quae igneum fulgorem accipientes, serenissimum splendorem adeptae sunt. Et ecce lacus multae latitudinis et profunditatis apparuit, os uelut os putei habens et igneum fumum cum multo fetore euomens de quo etiam teterrima nebula exhalans ad finem usque quasi uisu imperceptibilem attigit, et in quadam clara regione candidam nubem quae de pulchra hominis forma plurimas stellas in se continens exierat, afflauit, et illam ac eamdem hominis formam ex illa regione eiecit. 2 Quo facto, lucidissimus splendor regionem illam circumdedit, et ita omnia elementa mundi, quae prius in magna quiete constiterant, in maximam inquietudinem uersa horribiles terrores ostenderunt. Et iterum audiui illum qui mihi prius locutus fuerat, dicente: Deum fideli deuotione subsequentes, et in dilectione eius digno amore ardentes, a gloria supernae beatitudinis nullo impulsu iniustitiae territi abstrahuntur, cum illi qui Deum ficte attendunt: non solum ad maiora non promoueantur, sed etiam ab iis quae se habere fallaciter putant, iusta examinatione deiiciantur. 3 Quod et haec maxima multitudo uiuentium lampadarum, multam claritatem habentium ostendit: quae est plurimus exercitus supernorum spirituum in beata uita fulgentium, ac in multo decore et ornatu existentium, quoniam cum a Deo creati sunt: non superbam elationem arripuerunt, sed in diuino amore fortiter perstiterunt. 4 Nam ipsi igneum fulgorem accipientes, ita serenissimum splendorem adepti sunt, quia cum Lucifer cum suis superno Creatori rebellari conaretur, isti zelum Dei in casu illius et illi consentientium habentes, uigilantiam diuinae dilectionis induerunt, cum illi caecitatem ignorantiae qua Deum scire noluerunt, incurrerunt. Quomodo? 5 In casu diaboli in illis angelicis spiritibus qui cum Deo in rectitudine perseuerauerunt, maxima laus exorta est, quoniam illuminati uisu perspicaciter agnouerunt quod Deus immobilis, sine ulla mutatione ullius mutabilitatis in potentia sua perseuerat, ita quod a nullo bellatore superari poterit. Et ita in amore eius exardescentes, et in rectitudine perseuerantes, omne domicilium iniustitiae contempserunt. 6 Sed Lucifer qui ob superbiam suam de coelesti gloria eiectus est, in initio creationis suae talis ac tantus exstitit, quod nullum defectum nec in decore nec in fortitudine sua sensit. Unde cum decorem suum inspiceret, et cum uim fortitudinis suae in semetipso consideraret, superbiam inuenit, quae ipsi promisit ut inciperet quod uellet, quia perficere posset quod incepisset. 7 Et uidens locum ubi se collocare posse putauit, ibi decorem et fortitudinem suam ostendere uolens, in semetipso sic dicebat: Volo fulgere illic, quemadmodum et iste hic. Cui omnis acies eius assensum dedit, dicens: Quod tu uis, hoc et nos uolumus. Et cum in superbiam elatus illud perficere uellet quod cogitauerat, zelus Domini se extendens in ignea nigredine illum cum omni comitatu suo deiecit, ita quod ipsi opaci contra serenitatem quam habuerant, effecti sunt. 8 Quid est hoc? Quia si Deus praesumptionem illorum non deiecisset, iniustus esset, quoniam illos foueret qui integritatem diuinitatis diuidere uolebant; sed eos deiecit et impietatem eorum ad nihilum redegit, sicut etiam et omnes a conspectu claritatis suae aufert qui se ipsi opponere conantur, ut seruus meus Iob ostendit, dicens: Lucerna impiorum exstinguetur, et superueniet eis inundatio, et dolores diuidet furoris sui. 9 Erunt sicut paleae ante faciem uenti, et sicut fauilla quam turbo dispergit. Quod dicitur, gloria superbientis nequitiae ex falsa prosperitate, quasi lumen honoris in uoluntate carnis illorum procedens qui Deum non timent (sed qui illum in peruersa impietate spernunt, contemnentes scire quod nullus eum ualeat expugnare, in igne ferocitatis suae uolentes exurere quaecunque aduersantur): haec in hora ultionis Dei uelut terra conculcatur, et de superno iudicio super eosdem impios cadet abiectio indignationis omnium quae sub coelo sunt, ita quod et Deo et hominibus molesti erunt. [1,2,10] Unde quia Deus non sinit eos habere quod uolunt, ideo undique dolore macerati in hominibus bacchantur per rabiem insaniae suae, cum ardent hoc possidere quod Deus non permittit eos deglutire. Et cum hoc modo a Deo recedunt, solis inutilibus rebus comparantur, ita quod nec in Deo nec in hominibus quidquam boni facere uellent, de grano uitae in praeuidente oculo inspectionis Dei abscisi. 11 Quapropter et huiusmodi contritioni traduntur, qui in tepido sapore iniqui rumoris dissipantur, cum superuenientem imbrem Spiritus sancti non suscipiunt. 12 Sed lacus ille multae latitudinis et profunditatis qui tibi apparet, est infernus, latitudinem uitiorum et profunditatem perditionum, ut uides, in se continens; os etiam uelut os putei habens, et igneum fumum cum multo fetore emittens; quia in uoracitate sua submersionem animarum tenens, cum eis suauitatem et dulcedinem ostendit, eas ad peruersionem tormentorum peruersa deceptione perducit, ubi ardet ignis cum suffusione teterrima fumi et cum ebulliente mortifero fetore emanat; quoniam haec dira tormenta diabolo et eum subsequentibus (qui se a summo bono auertunt, nec illud scire aut intelligere curauerunt) praeparata sunt; unde et ab omni bono deiecti sunt, non quia illud nescierunt, sed quoniam illud in magna superbia contempserunt. Quid est hoc? In deiectione diaboli hae exteriores tenebrae, omne genus poenarum in se habentes positae sunt; quia hi maligni spiritus, contra gloriam quae ipsis praeparata fuit, miseriam diuersarum poenarum susceperunt, et contra claritatem quam habuerunt densissimas tenebras induerunt. Quomodo? 13 Cum superbus angelus ut coluber se sursum erexit, carcerem inferni accepit, quia esse non potuit ut ullus Deo praeualeret. Et quomodo conueniens esset, ut in uno pectore duo corda essent: sic nec in coelo duo dii esse debuerunt. Sed quoniam idem diabolus cum suis superbam praesumptionem arripuit, ideo lacum perditionis sibi paratum inuenit. 14 Sic et homines illi qui eos in actibus suis imitantur, participes poenarum eorum secundum merita sua efficiuntur. Sed quaedam animae sunt quae cumulum damnationis habentes, a scientia Dei proiectae sunt: et ideo infernales poenas sine consolatione ereptionis habebunt; quaedam autem in obliuione Dei non existentes, sed in superioribus examinationibus purgationem peccatorum suorum in quibus prolapsae sunt recipientes; tandem absolutionem uinculorum suorum sentiunt, ad requiem ereptae peruenientes. 15 Quid est hoc? Gehenna iis obuia est qui Deum in obliuione cordis sui sine poenitentia habent: caetera uero tormenta iis qui quamuis mala opera faciant, tamen in eis usque ad finem non perseuerant, sed tandem ad Deum in gemitibus suis respiciunt. Quapropter fideles diabolum fugiant et Deum diligant, mala opera abiicientes et bona cum decore poenitentiae complentes, ut seruus meus Ezechiel per me inspiratus hortatur, dicens: Conuertimini et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus uestris, et non erit uobis in ruinam iniquitas. Quod dicitur: O uos homines qui hactenus in peccatis iacuistis: recordamini Christiani nominis uestri, conuertentes uos ad uiam salutis, et facite alia opera in fonte poenitentiae: qui prius fecistis multa scelera in multis uitiis, et ita a mala consuetudine uestra surgentes: non deprimet uos in ruinam mortis iniquitas illa in qua sorduistis, quia illam in die saluationis uestrae abiecistis. 16 Unde etiam hoc modo gaudium angelorum super uos erit, quoniam a diabolo recessistis et ad Deum cucurristis, eum sic melius in bonis actibus cognoscentes, quam prius eum sciretis cum in irrisione antiqui seductoris fuistis. Quod uero de eodem lacu teterrima nebula exhalans ad finem usque quasi uisu imperceptibilem attigit: hoc est quod de profundissima perditione diabolica fraus emanans serpentem uirulentum, nefas fraudulentae intentionis in se continentem ad decipiendum, hominem latenter inuasit. Quomodo? Quia cum diabolus hominem in paradiso uidit, cum magna indignatione exclamauit, dicens: O quis assequetur me in mansione uerae beatitudinis? 17 Et ita in semetipso sciebat quod malitiam suam quam in se habuit nondum in alia creatura compleuerat, sed Adam et Euam puerili innocentia in horto deliciarum degere uidens, cum magno astu extulit se ad eos decipiendum per serpentem. Quare? Quoniam serpentem magis assimilari sibi quam aliud animal intellexit; studuit ut in dolositate illius hoc occulte perficeret quod in forma sua aperte complere non posset. 18 Unde cum Adam et Euam a uetita sibi arbore se auertere et anima et corpore conspexit, in semetipso intellexit eos ibi diuinum praeceptum habere, et quod in primo opere quod inciperent, ipsos facillime deiiceret. Nesciebat enim arborem illam uetitam esse nisi quod hoc secundum probationem dolosae interrogationis suae, et secundum responsa eorum agnouit. 19 Quapropter in ipsa clara regione candidam nubem (quae de pulchra forma hominis plurimas stellas in se continens exierat) per nebulam teterrimam afflauit, quoniam in eodem amoenitatis loco Euam innocentem animum habentem (quae de innocente Adam omnem multitudinem humani generis in praeordinatione Dei lucentem in suo corpore gestans sumpta fuerat) per seductionem serpentis ad deiectionem eius diabolus inuasit. Cur hoc? Quia sciebat mulieris mollitiem facilius uincendam quam uiri fortitudinem; uidens etiam quod Adam in charitate Euae tam uehementer ardebat, ut si ipse Euam uicisset, quidquid illa Adae diceret, Adam illud perficeret. [1,2,20] Unde et diabolus illam et formam hominis ex illa regione eiecit, quin idem antiquus seductor Euam atque Adam de sede beatitudinis sua deceptione expellens in tenebras subuersionis detrusit. Quomodo? uidelicet Euam primum seduxit, ut ipsa Adae blandiretur quo ei assensum praeberet, quia ipsa citius Adam quam alia creatura ad inobedientiam perducere potuit; quoniam de costa illius facta fuerat. 21 Quapropter mulier uirum citius deiicit, cum ille eam non abhorrens, uerba eius facile assumit. 22 Verum et non puero sed perfecto uiro scilicet Adae perfecta mulier data est, ita etiam modo, cum uir in aetate perfecta fertilis est, perfecta ei mulier coniungenda est, uelut cum arbor flores incipit emittere, debita cultura ei adhibenda est. Nam de costa insito calore et humore Adae, Eua formata est, ac ideo nunc de fortitudine uiri et de calore eius semine suscepto mulier intendit prolem in mundum producere, uir enim seminator existit, mulier autem susceptrix seminis est, unde et mulier sub potestate uiri manet, quoniam ut duritia lapidis ad teneritudinem terrae est, ita etiam et fortitudo uiri ad mollitiem mulieris. 23 Quod autem prima mulier de uiro formata est, hoc est coniunctio desponsationis mulieris ad uirum. Et hoc sic intelligendum est. Coniunctio ista non est uane neque in obliuione Dei exercenda, quia qui mulierem de uiro tulit, coniunctionem istam bene et honeste instituit, uidelicet carnem de carne formans. Quapropter ut Adam et Eua caro una exstiterunt; sic et nunc uir et mulier caro una in coniunctione charitatis ad multiplicandum genus humanum efficiuntur. Et ideo perfecta charitas in his duobus esse debet, quemadmodum et in illis prioribus. 24 Adam enim uxorem suam culpare posset, quod ei consilio suo mortem intulit, sed tamen eam non dimisit quandiu in hoc saeculo uixit, quoniam illam sibi per diuinam potentiam datam esse cognouit. Unde propter perfectam charitatem non relinquat homo uxorem suam, nisi propter rationabilem causam illam, quam sibi fidelis Ecclesia proponit. 25 Nec omnino diuisio in illis fiat: nisi ambo una mente in Filium meum uoluerint respicere, sic in ardenti amore illius dicentes. Volumus mundum relinquere et illum sequi, qui pro nobis passus est. Quod si hi duo in una deuotione dissentiunt ut mundum relinquant, tunc se omnino ab inuicem non separent, quia ut sanguis a carne separari non potest quandiu spiritus in illa manet, ita nec maritus nec uxor se ab inuicem diuidant, sed simul in una uoluntate ambulent. 26 Sed si ibi in fornicatione praeuaricatio legis aut in uiro aut in muliere est, tunc aut a semetipsis, aut a sacerdotibus suis publicati, censuram spiritalis magisterii secundum quod iustum est sustinebunt. Maritus autem de uxore et uxor de marito coram Ecclesia et praelatis ipsius de transgressione coniunctionis suae secundum iustitiam Dei conqueretur: non tamen ita ut maritus aut uxor aliam copulam quaerat, sed ipsi aut simul in rectitudine coniunctionis permanebunt, aut se ab huiusmodi coniunctione simul abstinebunt, iuxta id quod eis per disciplinam ecclesiasticae institutionis demonstratur, nec se uiperea laceratione dilaniabunt, sed pura dilectione diligent, quoniam et uir et mulier esse non possunt nisi ista copulatione procreati, quemadmodum Paulus amicus meus testatur, dicens: Sicut mulier de uiro, ita et uir per mulierem: omnia autem ex Deo. Quod dicitur: Mulier propter uirum creata est, et uir propter mulierem factus est; quoniam ut illa de uiro, ita et uir de illa ne alterum ab altero discebat in unitate natorum suorum, quia in uno opere, unum operantur, quemadmodum aer et uentus opera sua inuicem complicant. Quomodo? Aer a uento mouetur, et uentus aeri implicatur, ita quod in ambitu eorum omnia uirentia illis subdita sunt. Quid est hoc? Mulier uiro et uir mulieri in opere filiorum cooperatur, unde maxima crimina ibi sunt, ubi fornicatio in diebus creationis filiorum diuisionem facit, quoniam proprium sanguinem de fundamento loci sui uir et mulier ibi abscindunt, in alienum locum eum abiicientes. 27 His certe fraudulentia diaboli et ira Dei relinquetur; quia foedus illud praeuaricati sunt quod ipsis Deus constituit. Quapropter, uae ipsis, quando peccata ipsorum eis non remittuntur. Sed quamuis uir et mulier in natis suis, ut ostensum est, sibi cooperentur, omnia tamen uidelicet tam uir quam mulier et caeterae creaturae ex diuina dispositione et ordinatione sunt, quoniam Deus ea secundum uoluntatem suam fecit. 28 Ante incarnationem autem Filii mei, quidam in antiquo populo plurimas uxores secundum uoluntatem suam simul habebant; quia nondum apertae demonstrationis prohibitionem inde audierant, quam Filius meus in mundum ueniens ostendit rectissimo ordine huius copulationis in marito et uxore quandiu in hac uita spirarent secundum coniunctionem Adae et Euae propalatam, quoniam coniunctio haec non secundum uoluntatem hominis sed secundum timorem Dei exercenda est; quia melius est rectum coniugium iuxta dispositionem ecclesiasticae discretionis habere quam fornicationem appetere, cum tamen uos homines hoc negligentes, uestram libidinem non solum secundum homines sed etiam secundum pecora exerceatis. 29 Fides autem recta et pura dilectio agnitionis Dei inter maritum et uxorem sit, ne semine eorum diabolica arte polluto diuina ultio ipsos percutiat, cum se inuicem mordentes dilaniant, et cum semina sua inhumane secundum pertula tiam pecorum seminant. Unde cum inuidia uipereo more eos cruciat et cum maculosa superfluitas seminis ipsorum absque timore Dei et absque humana disciplina in ipsis est; frequenter ad castigationem huius peruersitatis ipsorum recto iudicio Dei, qui ex ipsis nascuntur ad contrarietatem in membris suis destituuntur et a prosperitate uitae suae deiiciuntur, nisi poenitentiam illorum suscipiens, placabilem me istis ostendam. [1,2,30] Nam qui in poenitentia peccatorum suorum me inuocauerint, poenitentiam ipsorum propter amorem Filii mei suscipiam; quoniam qui digitum suum ad me poenitendo leuauerit, id est qui gemitum cordis sui ad me in poenitentia extenderit, dicens: Peccaui, Domine, coram te; poenitentiam illam mihi Filius meus ostendit, qui sacerdos sacerdotum est, quia poenitentia quae sacerdotibus in amore Filii mei offertur, purgationem peccatorum eam facientibus concedit. 31 Unde poenitentiam suam digne facientes a maxilla diaboli exeunt homines, quoniam ille hamum diuinae potentiae deglutire uolens, iuxta illam, suam fortiter uulnerauit, ubi etiam nunc fideles animae a perditione transeuntes ad saluationem perueniunt. Quomodo? Quia sacerdotes in altari inuocatores nominis mei existentes, confessionem populorum suscipient, ubi eis remedium salutis demonstrabunt. Quapropter ut Deum placabilem habeant, semen suum in diuersitate uitiorum non contaminent, quoniam qui in fornicatione uel in adulterio semen suum eiiciunt, filios suos qui hoc modo ex ipsis nascuntur negligentiores reddunt. Quomodo? 32 Qui puro limo lutum uel stercus admiscet, nunquid uas stabile facit? Sic qui semen suum in fornicatione uel adulterio contaminat, nunquid filios fortitudinis gignit? Sed multi ex iis in diuersitate morum ac medullarum suarum laborant, multi autem ex eis prudentes et ad saeculum et ad Deum efficiuntur. Et cum his coelestis Ierusalem impletur, cum ipsi uitia deserentes et uirtutes amantes in castitate ac in magnis laboribus filium meum imitantur, martyrium ipsius in corpore suo secundum passibilitatem suam gestantes. 33 Ubi autem infantes de homine nasci nolo, ibi uiriles uires seminis aufero, ne in uentre matris coaguletur; quemadmodum etiam terrae fructiferas uires denego, ubi hoc iusto iudicio meo facere uolo. Sed quid miraris, o homo, quod in adulteriis et in caeteris huiusmodi criminibus infantes nasci permitto? iudicium meum iustum est. Nam a lapsu Adae non inueni in humano semine iustitiam quae in eo esse debuit, ubi eam diabolus in gustu pomi fugauerat, idcirco misi Filium meum in mundum sine ullo peccato de uirgine natum, quatenus in sanguine suo cui nulla pollutio carnis inerat, diabolo spolia illa quae in homine rapuerat auferret. 34 Nam nec homo conceptus in peccato, nec angelus tegmen carnis non habens hominem in peccatis iacentem et corporali grauedine laborantem, a diabolica potestate eripere potuit, praeter illum qui sine peccato ueniens et corpus mundum sine peccato habens, eum sua passione liberauit. Unde homines quamuis in peccatis nati sint, tamen eos ad supernum regnum colligo, cum illud fideliter quaerunt. Electos enim meos nulla peruersitas mihi abstrahere potest, ubi Sapientia testatur, dicens: Iustorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. Quod dicitur. Illorum qui uiam rectitudinis complectuntur, animae cum deuoto affectu in operibus superni auxiliatoris sunt: ita ut propter bona opera quibus coelum in altitudine iustitiae attendunt, non confringat illos cruciamentum perditionis, quia uerum lumen eos in timore et in amore Dei pascit. 35 Sed postquam Adam et Eua de loco amoenitatis expulsi sunt, opus concipiendi et pariendi filios in semetipsis cognouerunt, et ita de inobedientia sua in mortem cadentes, dulcedinem peccati conceperunt, cum se posse peccare cognouerunt. Sed ipsi hoc modo rectam constitutionem meam in libidinem peccati uertentes, cum commotionem uenarum suarum non in dulcedine peccati, sed in amore filiorum scire deberent eam diabolica suggestione in libidinem dederunt, quia innocentiam geniturae suae perdentes, illam in peccatum miserunt. 36 Unde, quoniam hoc non sine diabolica persuasione peractum est, idcirco et idem diabolus ad hoc opus iacula sua emisit, ne sine suggestione ipsius perficiatur, cum dixit: Mea fortitudo in conceptu hominum est, idcirco homo meus est. Et uidens quod homo particeps poenarum suarum esse debuit, quia ei consenserat, iterum in semetipso dicebat: Fortissimo Deo omnes iniquitates contrariae sunt, quoniam omnino iniustus non est. Et hoc idem deceptor in corde suo maximum sigillum posuit, uidelicet quod homo qui sibi sponte consenserat, ipsi auferri non posset. 37 Quapropter secretum consilium in me fuit ut Filium meum ad redemptionem hominum mitterem, quatenus coelesti Ierusalem redderetur homo. Et huic consilio nulla iniquitas resistere potuit, cum Fillius meus in mundum ueniens, omnes ad se collegit qui ipsum audire et imitari peccata deserendo uolebant Ego enim iustus et rectus sum nullam uolens iniquitatem, quam tu, o homo, amplecteris cum te malum posse facere cognoscis. 38 Nam Lucifer et homo, in initio creationis suae, mihi rebellare tentauerunt, et stare non potuerunt; de bono cadentes et malum eligentes. Lucifer autem totum malum comprehendit et omne bonum abiecit, nec illud omnino gustauit sed in morte cecidit. Adam uero bonum gustauit eum obedientiam suscepit; sed malum concupiuit, et in concupiscentia sua illud perfecit, cum inobediens Deo exstitit. 39 Quod quare factum sit: non est a te, o homo, perquirendum, uel quid ante constitutionem saeculi fuerit, uel quid post nouissimum diem futurum mortalis homo scire non potest, sed solus Deus hec nouit: nisi quantum illud electos suos Deus scire permittit. Sed et fornicatio illa quae se communem hominibus facit, abominabilis coram me est, quia ab initio masculum et feminam in honestate, et non in turpitudine constitui. Unde illi hypocritae qui dicunt sibi licitum esse secundum appetitum pecorum fornicari cum quocunque uoluerint, indigni oculis meis sunt, quoniam honorem et altitudinem rationalitatis suae despicientes in pecora respiciunt, et se illis similes faciunt: uae illis qui sic uiuentes, in hac turpitudine perseuerant. [1,2,40] Nec etiam uolo ut notitia sanguinis in coniugio se commisceat, ubi ardor amoris in consanguinitate nondum attenuatus est; ne impudens amor in recordatione consanguinitatis ibi oriatur, sed sanguis alienae stirpis conueniat: qui iam nullam notitiam consanguinitatis in se ardere sentit, quatenus humana disciplina in opere suo sit. Quia lac semel uel bis coctum saporem suum non perdidit, cum septima uel octaua uice coagulatum et coctum uires suas deferens iam delectabilem saporem non nisi in necessitate habeat. 41 Et ut notitia consanguinitatis in propria coniuge nescienda est, ita etiam et notitia consanguinitatis prioris coniugis in aliena copula abhorrenda est; nec se homo ad huiusmodi copulam coniungat, sicut et Ecclesia per doctores suos prohibet qui ipsam in multa sollicitudine et honore stabilierunt. Quod autem in Veteri Testamento homines in consanguinitate sanguinis sui praecepto legis coniuncti sunt, hoc propter duritiam illorum factum est, ut inuicem pacem haberent, et ut tam firma charitas in eis esset: ne tribus diuisae coniunctioni gentilium se miscentes foedus meum infringerent, usque dum illud tempus uenit in quo Filius meus plenitudinem charitatis afferens, coniunctionem consanguinitatis carnalis copulae in alienam prosapiam cum pudore uerecundiae transtulit. 42 Unde quoniam sponsa eiusdem Filii mei uinculum timoris mei et rectam iustitiam in sancto baptismate modo suscepit, idcirco etiam huiusmodi consanguinitatis coniunctio nunc a se longe sit, quia fornicatio sine uerecundia et sine moderatione libidinis in amplexibus uiri et mulieris in noto sanguine magis quam in alieno ad turpe opus accenderetur. 43 Ego enim opus istud per hunc hominem edissero: cui illud in homine ignotum est, et qui sermonem istum non ab homine sed a scientia Dei accepit. Sed quid nunc? Cum autem masculus in forti aetate est, ita quod uenae illius sanguine plenae sunt, tunc fertilis in semine suo est, tunc mulierem in desponsatione legitimae institutionis sibi accipiat, quae etiam in feruenti aetate existens semen illius cum uerecundia suscipiat, et illi prolem in uia rectitudinis gignat. Sed uir ante annos fortitudinis suae semen suum in superfluitate libidinis non eiiciat, quia hoc probatio peccati suggerente diabolo est, si semen suum in concupiscentia libidinis seminare tantauerit, antequam ipsum semen rectam coagulationem in feruente calore habere possit. 44 Et cum uir iam fortissimus in generationis opere est, tunc uires suas secundum quod potest in illo tempore non exerceat, quoniam, si tunc ad diabolum respicit, opus diabolicum operatur, corpus etiam suum contemptibile faciens, quod omnino illicitum est. Vir autem secundum quod eum humana natura docet, in fortitudine caloris et in abundantia seminis sui rectum iter in uxore sua quaerat; et hoc cum humana disciplina ob studium filiorum faciat. 45 Sed nolo ut idem opus fiat in separatione mulieris cum iam fluxum sanguinis sui patitur: quod est apertio occultorum membrorum uteri eius, ne fluxus sanguinis eius susceptum semen maturum effundat, et ita semen effusum pereat; se enim tunc mulier in dolore et in carcere positam uidet: portionem scilicet doloris partus sui tangens, sed hoc tempus doloris in muliere non damno; quoniam illud Euae dedi quando in gustu pomi peccatum concepit, unde et mulier in hoc tempore in magno misericordiae subsidio leuanda est; ipsa autem se contineat in absconso disciplinae; non autem ita ut in abcessu templi mei se arceat, sed fideli permissione ipsum in officio humilitatis pro salute sua ingrediatur. Quia autem sponsa Filii Dei semper integra est, uir, apertis uulneribus, si integritas membrorum eius in tactu percussionis diuisa est, templum meum nisi cum timore magnae necessitatis non intrabit ne uideatur, sicut integra membra Abel, qui templum Dei fuit, Cain frater suus crudeliter fregit. 46 Sed et mulier cum prolem pepererit, fractis occultis membris suis, templum meum non nisi secundum legem per me sibi datam ingrediatur; quatenus sancta sacramenta eiusdem templi mei ab omni pollutione et dolore uiri et mulieris inuiolabilia sint, quia Filium meum purissima uirgo genuit: quae integra absque ullo uulnere peccati fuit. 47 Locus enim qui in honore Unigeniti mei consecratus est, integra omni corruptione liuoris ac uulneris esse debet, quoniam idem unigenitus meus integritatem uirginei partus in se nouit; unde et mulier quae integritatem uirginitatis suae cum uiro corrupit, in liuore plagae suae qua corrupta est ab ingressu templi mei se contineat, usque dum plaga uulneris ipsius sanetur, secundum quod ecclesiastica disciplina ipsi de eadem causa certissime demonstrat. 48 Nam cum Filio meo in ligno crucis sponsa ipsius coniuncta fuisset, ipsa, usque dum Filius meus discipulis suis praecepit ut ueritate Euangelii per totum mundum disseminarent, in occulto se continuit, ac deinde aperte surrexit et gloriam sponsi sui in generatione spiritus et aquae palam praedicauit. Sic et uirgo, quae uiro coniungitur, faciat cum pudica scilicet uerecundia usque ad tempus illud quod sibi ecclesiastica censura proponit; in occulto maneat, et hoc peracto de occultatione sua se transferens ad dilectionem sponsi sui, aperte procedat. 49 Nolo etiam ut praedictum opus uiri ac mulieris exerceatur cum iam radix infantuli in muliere posita est, ne coagulatio infantuli superfluo et perdito semine polluatur usque ad purgationem partus ipsius, quod iterum ob amorem filiorum in rectitudine et non in petulantia fieri non prohibetur. Sic genus humanum in procreatione sua in honestate humanae disciplinae procedere positum est: et non sicut uaniloquium stultorum hominum clamat dicentium sibi licitum esse libidinem suam secundum uoluntatem suam exercere, dicentes: Quomodo possumus nos tam inhumane continere? [1,2,50] O homo, si respicis ad diabolum, ipse te ad omne malum excitat et mortifero ueneno suo interficit; si autem ad Deum oculos leuas, ipse tibi adiutorium praebet et te castum facit. Nonne in opere tuo magis libidinem quam castitatem appetis? Mulier uiro subiecta est in qua ipse semen suum seminet, sic etiam terram operatur ut fructum afferat. 51 Nunquid uir terram operatur, ut spinas et tribulos gignat? Nequaquam, sed ut dignum fructum det. Ita etiam hoc studium hominis in amore filiorum et non in petulantia libidinis esse debet. Ergo, o homines, plorate et ululate ad Deum uestrum quem tam frequenter in peccatis uestris contemnitis, cum in pessima fornicatione semen uestrum eiicitis; ibi non solum fornicatores, sed etiam et homicidae existentes, quia respectum Dei abiicitis et libidinem uestram secundum uoluntatem uestram completis. Unde etiam diabolus in hoc opere semper persequitur uos, sciens quod magis concupiscentiam uestram appetitis quam gaudium filiorum inspiciatis. 52 Audite ergo qui in turribus ecclesiae estis. In fornicatione uestra nolite me accusare, sed uosmetipsos inspicite; quoniam, cum ad diabolum curritis me contemnentes, illicita opera facitis, et ideo casti esse non uultis, ut seruus meus Osee de contaminato populo loquitur, dicens: Non dabunt cogitationes suas ut reuertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationis in medio eorum, et Deum non cognouerunt. Quod dicitur: Maligni homines Deum non cognoscentes faciem cordis sui abscondunt, non conuertentes eam in diuersis inuolutionibus machinationis suae ut redeant ad ueram claritatem, perspicaci scilicet oculo non discernentes quae Dei sunt, sed malum in semetipsis nutriunt; quoniam afflatio petulantis immunditiae per diabolicam suggestionem uirilem fortitudinem quam in se habere deberent emollit, non sinens eos ut in Deum bonam conscientiam suam ponant, cum aduersarius ipsos a uita felicitatis auertit. 53 Sed nunc ad amantissimas oues meas quae in corde meo plantatae sunt me conuertam, semen castitatis existentes; uirginitas enim per me plantata est, quia etiam Filius meus de uirgine natus est. Et ideo uirginitas est pulcherrimum pomum inter omnia poma conuallium, et magna persona in omnibus personis quae in palatio indeficientis regis sunt, quoniam ipsa praecepto legis subdita non est, quia unigenitum meum mundo edidit. 54 Quapropter audiant qui Filium Dei sequi uolunt in innocentia liberae castitatis et in separatione moerentis uiduitatis; quoniam nobilior est uirginitas non polluta ab initio quam uiduitas oppressa uirili iugo, cum tamen post dolorem suum in quo uirum suum perdidit, uirginitatem subsequitur: Filius enim meus plurimos dolores in corpore suo pertulit et mortem crucis subiit; unde et uos in amore ipsius multas angustias patiemini, cum in uobismetipsis superabitis quod in libidine peccati ex gustu pomi seminatum est; sed tamen ibi ab incendio libidinis effluentes riuulos in semine uestro sustinentes, cum tam casti esse non potestis quin fragilitas humanae debilitatis se latenter ostendat in uobis; in illo habere passionem Filii mei imitari debetis, cum uobismetipsis resistitis ardentem flammam libidinis, uidelicet in uobis exstinguentes et alia saecularia quae mundi sunt, scilicet iram, superbiam, luxuriam, et caetera huiusmodi uitia cohibentes, atque uictoriam istam magno certamine perficientes. 55 Unde tunc praelia ista magno decore et multo fructu clariora super solem et dulciora super aromatum suauitatem coram me apparent; quia unigenitum meum in doloribus eius imitamini cum ardentem libidinem tam forti certamine in uobis conculcatis. Et cum sic perseueratis, multam gloriam inde in coelesti regno consequimini. O uernantissimi flores, angeli mei, in uestro certamine admirantur quod mortem euaditis, quod in uenenoso luto mundi polluti non estis cum tamen carnale corpus geratis, illud hoc pacto conculcantes, quod gloriosi in consortio eorum eritis, quoniam secundum similitudinem ipsorum impolluti apparetis, ideo gaudete cum sic perseueratis, quia tunc uobiscum sum, cum me fideliter suscipitis et uocem meam cum gaudio cordis uestri adimpletis, quemadmodum in secreta uisione Ioannis dilecti mei ostendo, dicens: Ecce sto ad ostium et pulso: si quis audierit uocem meam, intrabo ad illum et coenabo cum illo, et ipse mecum. Quod dicitur: Vos qui me saluatorem uestrum fideliter amatis, uidete quia uobis succurrere uolens exspecto ad tabernaculum cordis uestri, considerans quid conscientia uestra in scrinio cordis sui contineat, et cum inspiratione recordationis mentis uestrae spiritum uestrum ad apertionem susceptionis bonae uoluntatis commoneo. 56 Quod si tunc fidele cor percipit sonitum timoris mei, coniungo me ad ipsum amplectens eum, indeficientemque cibum capiens eum illo, cum ipse suauem gustum in bonis operibus semetipsum mihi praebet, ita et ipse cibum uitae in meipso percepturus est, quoniam illud amat: quod iustitiam desiderantibus uitam affert. Sed, ut uides, Adam et Eua de paradiso expulsis, lucidissimus splendor eamdem regionem circumdedit; quoniam illis ob transgressionem suam locum amoenitatis exeuntibus, potentia diuinae maiestatis omnem maculam totius contagionis ab eodem loco sequestrans eum ita sua claritate muniuit, ne amodo ulla contrarietate tangeretur, ostendens etiam quod transgressio illa quae in eo facta fuerat quandoque clementer et misericorditer abolenda esset. 57 Et ita omnia elementia mundi quae prius in magna quiete constiterant, in maximam inquietudinem uersa, horribiles terrores ostenderunt; quia creatura illa quae ad seruitutem hominis creata fuerat, nec ullam aduersitatem in se senserat (homine inobedientiam capescente et Creatori suo facto inobediente) tranquillitatem suam reliquit, et inquietudinem suscepit, maximas et plurimas contrarietates hominibus inferens ut homo seipsum ad deteriora flexerat; per illam coerceretur. Quid hoc? Quia homo in loco deliciarum Deo rebellis exstitit, idcirco et creatura illa quae homini in seruitio subiecta fuit, se homini opposuit. 58 Et paradisus est locus amoenitatis, qui floret, in uiriditate florum, et herbarum, et deliciis omnium aromatum, repletus optimis odoribus, dotatusque in gaudio beatarum animarum, dans fertilissimam fecunditatem aridae terrae, quia fortissimam uim terrae tribuit, uelut anima corpori uires praebet, quoniam paradisus in umbra et in perditione peccatorum non obscuratur. 59 Quapropter audite et intelligite me uos qui in cordibus uestris dicitis: Quid sunt haec? et cur sunt haec? O cur tam stulti estis in cordibus uestris qui ad imaginem et similitudinem Dei facti estis? Quomodo tam magna gloria et tantus honor qui uobis datus est, posset esse sine probatione: cum tamen aurum quod quasi nihil est et aliquid inane, debeat in igne probari, et pretiosi lapides in purgatione poliri, et huiusmodi omnia in omnibus perquiri? [1,2,60] Ergo, o stulti homines, hoc quod ad imaginem et similitudinem Dei factum est, quomodo sine probatione posset subsistere? Nam homo super omnem creaturam examinandus est, et ideo per omnem creaturam probandus est. Quomodo? Spiritus per spiritum probandus est, caro per carnem, terra per aerem, ignis per aquam, pugna per pacem, bonum per malum, pulchritudo per deformitatem, paupertas per diuitias, dulcedo per amaritudinem, sanitas per infirmitatem, longum per breuem, durum per molle, altitudo per profunditatem, lux per tenebras, uita per mortem, paradisus per poenas, coeleste regnum per gehennam, et terrena cum terrenis, coelestia cum coelestibus. 61 Sic homo in omni creatura probatus est, uidelicet in paradiso, in terra et in inferno: postea collocatus est in coelo. Aperte enim uidetis pauca de multis, quae ante oculos uestros abscondita sunt. Et cur deridetis ea quae recta, plana, et iusta, ac bona in omnibus bonis coram Deo sunt? Quare his indignamini? Deus iustus est; sed genus hominum in praeuaricatione praeceptorum Dei iniustum est, cum sapientius Deo esse contendit. Nunc dic mihi, o homo, quid putas te fuisse cum nondum eras in anima et corpore? 62 Tu uero nescis quomodo creatus sis. Sed nunc, o homo, coelum et terram uis perscrutari, et iustitiam eorum in constitutionem Dei diiudicare, et summa dignoscere; cum nec infima ualeas examinare, quia nescis quomodo uiuas in corpore, uel quomodo exuaris a corpore. Qui te in primo homine creauit, ille haec omnia praeuidit. Sed item mitissimus Pater misit Unigenitum suum mori pro populo, ut hominem a diabolica potestate liberaret. 63 Et sic homo liberatus fulget in Deo, et Deus in homine; consortium homo cum Deo habens, fulgentiorem claritatem quam prius haberet, possidet in coelo. Quod non fuisset, si Filius Dei carnem non induisset, quoniam, si homo in paradiso permansisset, Filius in cruce passus non fuisset. Sed cum homo per callidum serpentem deceptus est, Deus in uera misericordia tactus, Unigenitum suum in purissima uirgine incarnari uoluit, atque ita post ruinam hominis eleuatae sunt plurimae uirtutes in coelo fulgentes, ueluti est humilitas regina uirtutum, quae in uirgineo partu floruit, ut etiam caeterae uirtutes quae electos Dei ad coelestia perducunt. Nam cum ager multo labore colitur, multum fructum profert, ut in humano genere ostensum est; quia post ruinam hominis, plurimae uirtutes ad subleuationem eius surrexerunt. 64 Sed, o homines, uos grauati corporali pondere, non uidetis illam magnam gloriam quae uobis sine macula et sine ulla dedignatione in plena iustitia Dei praeparata est, quam nullus auferre potest; prius enim quam fabrica mundi constituta fuisset, haec omnia Deus in uera iustitia praeuiderat. Unde, o homo, similitudinem hanc considera. 65 Dominus qui in multo studio hortum facere uult, primitus aptum locum horti ponit, ac deinde locum cuiusque plantationis disponens, fructum bonarum arborum utilitatem, saporem, odorem habentium et diuersorum generum aromata considerat. Et sic Dominus magnus et profundus artifex quamque plantationem suam in eo disponit, ut bene discerni in utilitate sua possit, ac deinde cogitat quanta munitione eum circumdet, ut nullus inimicorum plantationem eius dissipare ualeat. 66 Tunc etiam pigmentarios suos constituit, qui eumdem hortum rigare sciant et qui fructum eius colligant, et exinde diuersa pigmenta conficiant. Quapropter, o homo, diligenter considera, quia, si Dominus ille praeuidet quod hortus suus nullum fructum nec ullam utilitatem proferens destruendus est, quare tunc tantus et tam profundus artifex hortum illum tam magno studio et tam magnis laboribus exstruit, plantat, rigat et munit? Audi igitur et intellige. Deus qui sol iustitiae est, splendorem suum super lutum quod praeuaricatio hominis est misit; et splendor ille in multa claritate resplenduit, quoniam lutum illud ualde foedum et opacum fuit. 67 Sol enim in sua claritate effulsit, et lutum in sua foeditate putruit; unde sol maiori delectatione a uidentibus amplectebatur, quam si lutum ei appositum non esset. Sed sicut lutum ad similitudinem solis foedum est, sic etiam transgressio hominis ad iustitiam Dei iniqua est. Unde iustitia, quia pulchra est, diligenda est; et iniquitas, quoniam foeda est, odienda. 68 In hanc foeditatem cecidit ouis Domini qui hortum plantauerat. Et huiusmodi ouis per consensum suum, non per Domini ignauiam a Domino sublata est; quam postea Dominus multo studio et iustitia requisiuit. Quapropter tunc chorus angelorum in maximo gaudio illuminatus est, cum hominem angeli in coelo uiderunt. Quid hoc? Cum innocens agnus in crucem suspensus est, elementa tremuerunt, quia nobilissimus uirginis filius de manibus homicidarum corporaliter occisus est. 69 In cuius morte perdita ouis ad pascua uitae reportata est. Nam antiquus persecutor, postquam uidit quod ouem illam propter sanguinem innocentis agni quem agnus in remissionem peccatorum hominum effuderat perdere debuit, tunc primum cognouit quis agnus ille esset, quoniam prius scire non potuit, quomodo coelestis agnus sine uirili semine et sine ulla concupiscentia peccati de uirgine in obumbratione Spiritus sancti incarnatus est; idem enim persecutor in initio creationis suae in flatu superbiae erexit se, in mortem seipsum praecipitans, et hominem de gloria paradisi deiiciens, cui Deus in potestate sua resistere noluit, sed eum in humilitate per filium suum superauit. [1,2,70] Et quia Lucifer iustitiam Dei contempsit iusto iudicio Dei, incarnationem unigeniti Filii Dei scire non potuit. Nam in hoc abscondito consilio perdita ouis ad uitam reportata est. Unde, o rebelles homines, cur tantam duritiam assumitis? Deus hominem deserere noluit, sed Filium suum ad saluationem eius misit; quoniam sic Deus caput superbiae in antiquo serpente contriuit. 71 In ereptione enim hominis de morte infernus claustrum suum aperuit, Satana clamante: Vae, uae! quis me adiuuabit? Sed et omnis diabolica turba in fremitu magno seipsam decerpsit, admirans quae tanta potestas esset, cui ipsa cum principe malitiae resistere non posset, cum sibi fideles animas auferri uideret. 72 Sic homo super coelos eleuatus est; quia Deus in homine, et homo in Deo per Filium Dei apparuit. Idem etiam Dominus qui ouem perdiderat, sed eam tam gloriose ad uitam reduxerat, pretiosam margaritam in eamdem similitudinem habuit, quae perdita in multas sordes incidit. Sed ipse eam ita in sorde iacere non permittens eam quaesiuit, et inuentam gaudenter extraxit, et de sorde in qua iacuerat, extractam ita expurgauit: ut aurum in fornace purgari solet et eam in pristinum honorem maiori gloria reparauit. 73 Nam Deus hominem creauit, sed ipse diabolica persuasione in mortem corruit; de qua eum Filius Dei per sanguinem suum eripuit, et eum ad coelestem honorem gloriose perduxit. Quomodo? In humilitate et charitate. Humilitas enim Flium Dei de uirgine nasci fecit, ubi ipsa humilitas nec in maris amplexibus, nec in curiositate carnis, nec in diuitiis terrenis, nec in aureis ornamentis, nec in saecularibus honoribus inuenta est, sed Filius Dei in praesepio iacuit, quia mater eius paupercula fuit. 74 Et humilitas semper gemit, plorat et omnia crimina interimit: quod opus ipsius est. Unde quisquis diabolum uult expugnare, se muniat et armet humilitate, quoniam Lucifer tam ualde fugit, et uelut coluber se coram ea in cauernam abscondit, quia ubi ipse illum apprehenderit, eum quasi fragillimum filum citius frangit. Charitas quoque unigenitum Dei Filium in sinu Patris in coelo continet et eum in uterum matris in terram demisit, quoniam ipsa nec peccatores nec publicanos spernit, sed omnes saluare intendit. 75 Quapropter et fontem lacrymarum ab oculis fidelium saepius educens duritiam cordis emollit. In hoc humilitas et charitas clariores caeteris uirtutibus sunt; quoniam humilitas et charitas sunt uelut anima et corpus, quae fortiores uires caeteris uiribus animae et membris corporis habent. Quomodo? Humilitas est quasi corpus et charitas uelut anima nec ab inuicem separari possunt sed simul operantur, sicut nec anima nec corpus disiungi ualent ed sibi cooperantur, quandiu homo in corpore uiuit. 76 Et sicut animae et corpori diuersa membra corporis secundum uires suas subiecta sunt, ita etiam humilitati et charitati caeterae uirtutes secundum iustitiam suam cooperantur. Et ideo, o homines, ad gloriam Dei et pro salute uestra humilitatem et charitatem sectamini: cum quibus armati diabolicas insidias non timebitis, sed indeficientem uitam possidebitis. 77 Unde quicunque scientiam in Spiritu sancto et pennas in fide habet, admonitionem meam non transgrediatur sed eam in gustu animae suae amplectendo percipiat.