Hildegardis Bingensis Sciuias INCIPIT LIBER SCIVIAS SIMPLICIS HOMINIS INCIPIT PRIMA PARS LIBRI SCIVIAS. PROTESTIFICATIO VERACIVM VISIONVM A DEO FLVENTIVM. ET ECCE quadragesimo tertio temporalis cursus mei anno, cum caelesti uisioni magno timore et tremula intentione inhaererem, uidi maximum splendorem, in quo facta est uox de caelo ad me dicens: 'O homo fragilis, et cinis cineris, et putredo putredinis, dic et scribe quae uides et audis. Sed quia timida es ad loquendum et simplex ad exponendum et indocta ad scribendum ea, dic et scribe illa non secundum os hominis nec secundum intellectum humanae adinuentionis nec secundum uoluntatem humanae compositionis, sed secundum id quod ea in caelestibus desuper in mirabilibus Dei uides et audis, ea sic edisserendo proferens, quemadmodum et auditor uerba praeceptoris sui percipiens, ea secundum tenorem locutionis illius, ipso uolente, ostendente et praecipiente propalat. Sic ergo et tu, o homo, dic ea quae uides et audis; et scribe ea non secundum te nec secundum alium hominem, sed secundum uoluntatem scientis, uidentis et disponentis omnia in secretis mysteriorum suorum. Et iterum audiui uocem de caelo mihi dicentem: 'Dic ergo mirabilia haec et scribe ea hoc modo edocta et dic'. Factum est in millesimo centesimo quadragesimo primo Filii Dei Iesu Christi incarnationis anno, cum quadraginta duorum annorum septem que mensium essem, maximae coruscationis igneum lumen aperto caelo ueniens totum cerebrum meum transfudit et totum cor totum que pectus meum uelut flamma non tamen ardens sed calens ita inflammauit, ut sol rem aliquam calefacit super quam radios suos ponit. Et repente intellectum expositionis librorum, uidelicet psalterii, euangelii et aliorum catholicorum tam ueteris quam noui testamenti uoluminum sapiebam, non autem interpretationem uerborum textus eorum nec diuisionem syllabarum nec cognitionem casuum aut temporum habebam. Virtutem autem et mysterium secretarum et admirandarum uisionum a puellari aetate, scilicet a tempore illo cum quinquennis essem usque ad praesens tempus mirabili modo in me senseram sicut et adhuc; quod tamen nulli hominum exceptis quibusdam paucis et religiosis qui in eadem conuersatione uiuebant, qua et ego eram, manifestaui; sed interim usque ad id temporis cum illud Deus sua gratia manifestari uoluit, sub quieto silentio depressi. Visiones uero quas uidi, non eas in somnis, nec dormiens, nec in phrenesi, nec corporeis oculis aut auribus exterioris hominis, nec in abditis locis percepi, sed eas uigilans et circumspecta in pura mente, oculis et auribus interioris hominis, in apertis locis, secundum uoluntatem Dei accepi. Quod quomodo sit, carnali homini perquirere difficile est. Sed puellari meta transacta, cum ad praefatam aetatem perfectae fortitudinis peruenissem, audiui uocem de caelo dicentem: 'Ego lux uiuens et obscura illuminans hominem quem uolui et quem mirabiliter secundum quod mihi placuit excussi in magnis mirabilibus trans metam antiquorum hominum, qui in me multa secreta uiderunt, posui; sed in terram straui illum, quod se non erigeret in ulla elatione mentis suae. Mundus quoque non habuit in eo gaudium nec lasciuiam nec exercitationem in rebus illis quae ad mundum pertinent, quia eum de pertinaci audacia abstraxi, timorem habentem et in laboribus suis pauentem. Ipse enim in medullis et in uenis carnis suae doluit, constrictum animum et sensum habens atque multam passionem corporis sustinens, ita quod in eo diuersa securitas non latuit, sed in omnibus causis suis se culpabilem aestimauit. Nam rimas cordis eius circumsaepsi, ne mens ipsius per superbiam aut per gloriam se eleuaret, sed ut magis in omnibus his timorem et dolorem quam gaudium aut quam petulantiam haberet. Vnde in amore meo scrutatus est in animo suo, ubi illum inueniret, qui uiam salutis curreret. Et quendam inuenit et eum amauit, agnoscens quod fidelis homo esset et similis sibi in aliqua parte laboris illius qui ad me tendit. Tenens que eum simul cum illo in omnibus his per supernum studium contendit, ut absconsa miracula mea reuelarentur. Et idem homo super semetipsum se non posuit, sed ad illum in ascensione humilitatis et in intentione bonae uoluntatis, quem inuenit, se in multis suspiriis inclinauit. Tu ergo, o homo, qui haec non in inquietudine deceptionis, sed in puritate simplicitatis accipis ad manifestationem absconditorum directa, scribe quae uides et audis'. Sed ego, quamuis haec uiderem et audirem, tamen propter dubietatem et malam opinionem et propter diuersitatem uerborum hominum, tamdiu non in pertinacia, sed in humilitatis officio scribere recusaui, quousque in lectum aegritudinis flagello Dei depressa caderem; ita quod tandem multis infirmitatibus compulsa, testimonio cuiusdam nobilis et bonorum morum puellae et hominis illius, quem occulte, ut praefatum est, quaesieram et inueneram, manus ad scribendum apposui. Quod dum facerem, altam profunditatem expositionis librorum, ut praedixi, sentiens, uiribus que receptis de aegritudine me erigens, uix opus istud decem annis consummans ad finem perduxi. In diebus Heinrici moguntini archiepiscopi et Conradi Romanorum regis et Cunonis abbatis in monte beati Disibodi pontificis, sub papa Eugenio, hae uisiones et uerba facta sunt. Et dixi et scripsi haec non secundum adinuentionem cordis mei aut ullius hominis, sed ut ea in caelestibus uidi, audiui et percepi per secreta mysteria Dei. Et iterum audiui uocem de caelo mihi dicentem: 'Clama ergo et scribe sic'. 1. DE FORTITVDINE ET STABILITATE AETERNITATIS REGNI DEI. 2. DE TIMORE DOMINI. 3. DE HIS QVI PAVPERES SPIRITV SVNT. 4. QVOD VIRTVTES A DEO VENIENTES TIMENTES DEVM ET PAVPERES SPIRITV CVSTODIVNT. 5. QVOD AGNITIONI DEI ABSCONDI NON POSSVNT STVDIA ACTVVM HOMINVM. 6. SALOMON DE EADEM RE. INCIPIT PRIMA VISIO PRIMAE PARTIS VIDI QVASI montem magnum ferreum colorem habentem, et super ipsum quendam tantae claritatis sedentem, ut claritas ipsius uisum meum reuerberaret, de quo ab utraque parte sui lenis umbra uelut ala mirae latitudinis et longitudinis extendebatur. Et ante ipsum ad radicem eiusdem montis quaedam imago undique plena oculis stabat, cuius nullam humanam formam prae ipsis oculis discernere ualebam, et ante istam imago alia puerilis aetatis, pallida tunica sed albis calceamentis induta, super cuius caput tanta claritas de eodem super montem ipsum sedente descendit ut faciem eius intueri non possem. Sed ab eodem qui super montem illum sedebat multae uiuentes scintillae exierunt, quae easdem imagines magna suauitate circumuolabant. In ipso autem monte quasi plurimae fenestellae uidebantur, in quibus uelut capita hominum quaedam pallida et quaedam alba apparuerunt. Et ecce idem qui super montem illum sedebat fortissima et acutissima uoce clamabat dicens: 'O homo, quae fragilis es de puluere terrae et cinis de cinere, clama et dic de introitu incorruptae saluationis, quatenus hi erudiantur qui medullam litterarum uidentes eam nec dicere nec praedicare uolunt, quia tepidi et hebetes ad conseruandam iustitiam Dei sunt, quibus clausuram mysticorum resera quam ipsi timidi in abscondito agro sine fructu celant. Ergo in fontem abundantiae ita dilatare et ita in mystica eruditione efflue, ut illi ab effusione irrigationis tuae concutiantur qui te propter praeuaricationem Euae uolunt contemptibilem esse. Nam tu acumen huius profunditatis ab homine non capis, sed a superno et tremendo iudice illud desuper accipis, ubi praeclara luce haec serenitas inter lucentes fortiter lucebit. Surge ergo, clama et dic quae tibi fortissima uirtute diuini auxilii manifestantur, quoniam ille qui omni creaturae suae potenter et benigne imperat, ipsum timentes et ipsi suaui dilectione in spiritu humilitatis famulantes claritate supernae illustrationis perfundit et ad gaudia aeternae uisionis in uia iustitiae perseuerantes perducit'. 1. DE FORTITVDINE ET STABILITATE AETERNITATIS REGNI DEI. Vnde etiam, ut uides, mons iste magnus ferreum colorem habens designat fortitudinem et stabilitatem aeternitatis regni Dei, quae nullo impulsu labentis mutabilitatis potest exterminari, et super ipsum quidam tantae claritatis sedens, ut claritas ipsius uisum tuum reuerberet, ostendit in regno beatitudinis ipsum qui in fulgore indeficientis serenitatis toti orbi terrarum imperans superna diuinitate humanis mentibus incomprehensibilis est. Sed ab utraque parte sui lenis umbra uelut ala mirae latitudinis et longitudinis extenditur: quod est et in admonitione et in castigatione beatae defensionis suauis et lenis protectio ineffabilem iustitiam in perseuerantia uerae aequitatis iuste et pie demonstrans. 2. DE TIMORE DOMINI. Et ante ipsum ad radicem eiusdem montis quaedam imago undique plena oculis stat: quia coram Deo in humilitate regnum Dei inspiciens timor Domini, uallatus perspicuitate bonae et iustae intentionis, studium et stabilitatem suam in hominibus exercet, ita quod eius nullam humanam formam prae ipsis oculis discernere uales: quoniam omnem obliuionem iustitiae Dei, quam saepius homines in taedio mentis suae sentiunt, per acutissimam aciem inspectionis suae ita abicit, quod mortalis inquisitio uigilantiam eius in debilitate sua non discutit. 3. DE HIS QVI PAVPERES SPIRITV SVNT. Vnde et ante istam imago alia, puerilis aetatis, pallida tunica sed albis calceamentis induta, apparet: quia praecedente timore Domini illi qui pauperes spiritu sunt subsequuntur; quoniam timor Domini in deuotione humilitatis beatitudinem paupertatis spiritus fortiter tenet, quae non iactantiam nec elationem cordis appetit, sed simplicitatem et sobrietatem mentis diligit, non sibi sed Deo uelut in pallore subiectionis iusta opera sua quasi indumentum pallidae tunicae tribuens et serena uestigia Filii Dei fideliter subsequens. Super cuius caput tanta claritas de eodem super montem ipsum sedente descendit ut faciem eius intueri non possis: quia potestatem fortitudinem eiusdem beatitudinis tanta serenitas uisitationis illius qui omni creaturae laudabiliter imperat infundit, ut intentionem ipsius mortali et infirma consideratione capere non ualeas, quoniam et ille qui caelestes diuitias habet, paupertati humiliter se subdidit. 4. QVOD VIRTVTES A DEO VENIENTES TIMENTES DEVM ET PAVPERES SPIRITV CVSTODIVNT. Sed quod ab eodem qui super montem illum sedet multae uiuentes scintillae exeunt, quae easdem imagines magna suauitate circumuolant: hoc est quod ab omnipotente Deo diuersae et fortissimae uirtutes in diuina claritate fulminantes ueniunt, quae illos qui Deum ueraciter timent et qui paupertatem spiritus fideliter amant, suo adiutorio et custodia circumdantes ardenter amplectuntur et deleniunt. 5. QVOD AGNITIONI DEI ABSCONDI NON POSSVNT STVDIA ACTVVM HOMINVM. Vnde et in ipso monte quasi plurimae fenestellae uidentur, in quibus uelut capita hominum quaedam pallida et quaedam alba apparent: quia in summa altitudine profundissimae et acutissimae agnitioni Dei nec celari nec abscondi possunt studia actuum hominum, cum et teporem et candorem in semetipsis saepissime demonstrent, quoniam et modo homines et in cordibus et in factis suis fatigati in contumelia dormitant, modo exsuscitati in honore euigilant, quemadmodum Salomon in uoluntate mea testatur dicens. 6. SALOMON DE EADEM RE. Egestatem operata est manus remissa, manus autem fortium diuitias parat. Quod dicitur: Debilem et pauperem se homo ille fecit qui noluit iustitiam operari nec iniquitatem delere nec debitum remittere, ubi a miraculis operum beatitudinis otiosus permansit. Qui autem operatur fortissima opera salutis uiam ueritatis currens, fontem salientis gloriae capit, in quo pretiosissimas diuitias in terra et in caelo sibi parat. Vnde quicumque scientiam in Spiritu sancto et pennas in fide habet, iste admonitionem meam non transcendat, sed eam in gustu animae suae amplectendo percipiat. 1. QVOD BEATI ANGELI NVLLO IMPVLSV INIVSTITIAE TERRITI AB AMORE ET LAVDE DEI ABSTRAHVNTVR. 2. QVOD LVCIFER DECOREM ET VIM FORTITVDINIS SVAE CONSIDERANS SVPERBIVIT ET IDEO CVM SIBI CONSENTIENTIBVS A CAELESTI GLORIA EIECTVS EST. 3. QVOD DEVS INIVSTVS ESSET SI EVM NON DEIECISSET. 4. VERBA IOB AD EANDEM REM. 5. DE INFERNO QVI IN VORACITATE SVA SVBMERSIONEM ANIMARVM TENET. 6. QVOD IN DEIECTIONE DIABOLI INFERNVS FACTVS EST. 7. QVOD GEHENNA IMPAENITENTIBVS OBVIA EST PVRGANDIS CETERA TORMENTA POSITA SVNT. 8. VERBA EZECHIELIS DE EADEM RE. 9. DE DIABOLICA FRAVDE PRIMVM HOMINEM PER SERPENTEM DECIPIENTE. 10. QVOD DIABOLVS NESCIVIT ARBOREM ILLAM INTERDICTAM ESSE NISI EX RESPONSIONE EVAE. 11. QVAE TENENDA VEL QVAE VITANDA SINT IN CONIVGIO. 12. VERBA APOSTOLI DE EADEM RE. 13. CVR ANTE INCARNATIONEM DOMINI QVIDAM PLVRES VXORES HABERENT. 14. CVR NEC HOMO NEC ANGELVS HOMINEM LIBERARE POTVIT SED SOLVS DEI FILIVS. 15. VERBA SAPIENTIAE DE EADEM RE. 16. QVOD CONSANGVINEI IN CONIVGIO NON COPVLENTVR. 17. EXEMPLVM DE LACTE. 18. QVARE IN VETERI TESTAMENTO CONIVGIVM INTER CONSANGVINEOS CONCESSVM SIT IN NOVO PROHIBITVM. 19. QVOD VIR NONNISI IN FORTI AETATE NONNISI NVBILEM VXOREM DVCAT. 20. DE VITANDA ILLICITA ET LIBIDINOSA POLLVTIONE. 21. QVARE MVLIER POST PARTVM VEL A VIRO CORRVPTA IN OCCVLTO MANEAT ET AB INGRESSV TEMPLI ABSTINEAT. 22. QVI IN COITV PRAEGNANTIS SE POLLVVNT HOMICIDAE SVNT. 23. OSEE DE EADEM RE. 24. DE COMMENDATIONE CASTITATIS. 25. IOHANNES DE EADEM RE. 26. QVOD EXPVLSO ADAM DEVS PARADISVM MVNIVIT. 27. QVOD QVIA HOMO DEO REBELLIS EXSTITIT CREATVRA EI PRIVS SVBIECTA SE ILLI OPPOSVIT. 28. DE AMOENITATE PARADISI QVAE SVCVM ET VIM TERRAE TRIBVIT VT ANIMA CORPORI. 29. QVARE DEVS HOMINEM TALEM FECIT QVOD PECCARE POTVIT. 30. QVOD HOMO NON DEBET SVMMA PERSCRVTARI CVM NEC INFIMA VALEAT EXAMINARE. 31. QVOD HOMO NVNC CLARIOR FVLGET QVAM PRIVS IN CAELO. 32. SIMILITVDO HORTI OVIS ET MARGARITAE AD HOMINEM. 33. DE COMMENDATIONE HVMILITATIS ET CARITATIS QVAE CLARIORES CETERIS VIRTVTIBVS EXSISTVNT. SECVNDA VISIO PRIMAE PARTIS DEINDE VIDI uelut maximam multitudinem uiuentium lampadarum multam claritatem habentium, quae igneum fulgorem accipientes ita serenissimum splendorem adeptae sunt. Et ecce lacus multae latitudinis et profunditatis apparuit, os uelut os putei habens et igneum fumum cum multo foetore emittens, de quo etiam taeterrima nebula se extendens quasi uenam uisum deceptibilem habentem tetigit, et in quadam clara regione candidam nubem quae de quadam pulchra formam hominis plurimas plurimas que stellas in se continens exierat per eam afflauit ac illam eandem que formam hominis de eadem regione ita eiecit. Quo facto lucidissimus splendor eandem regionem circumdedit, et ita omnia elementa mundi, quae prius in magna quiete constiterant, in maximam inquietudinem uersa horribiles terrores ostenderunt. Et iterum audiui illum qui mihi prius locutus fuerat dicentem. 1. QVOD BEATI ANGELI NVLLO IMPVLSV INIVSTITIAE TERRITI AB AMORE ET LAVDE DEI ABSTRAHVNTVR. Deum fideli deuotione subsequentes et in dilectione eius digno amore ardentes a gloria supernae beatitudinis nullo impulsu iniustitiae territi abstrahuntur, cum illi qui Deum ficte attendunt non solum ad maiora non promoueantur, sed etiam ab his quae se habere fallaciter putant iusta examinatione deiciantur. Quod et haec maxima multitudo uiuentium lampadarum multam claritatem habentium ostendit, quae est plurimus exercitus supernorum spirituum in beata uita fulgentium ac in multo decore et ornatu exsistentium, quoniam cum a Deo creati sunt, non superbam elationem arripuerunt, sed in diuino amore fortiter perstiterunt. Nam ipsi igneum fulgorem accipientes ita serenissimum splendorem adepti sunt: quia cum Lucifer cum suis superno creatori rebellare conaretur, isti zelum Dei in casu illius et sibi consentientium habentes uigilantiam diuinae dilectionis induerunt, cum illi torporem ignorantiae qua Deum scire noluerunt amplexati sint. Quomodo? In casu diaboli in illis angelicis spiritibus qui cum Deo in rectitudine perseuerauerunt maxima laus exorta est, quoniam acutissimo uisu cognouerunt quod Deus immobilis sine ulla mutatione ullius mutabilitatis in potentia sua perseuerat, ita quod a nullo bellatore superari poterit. Et ita in amore eius exardescentes et in rectitudine perseuerantes omnem puluerem iniustitiae contempserunt. 2. QVOD LVCIFER DECOREM ET VIM FORTITVDINIS SVAE CONSIDERANS SVPERBIVIT ET IDEO CVM SIBI CONSENTIENTIBVS A CAELESTI GLORIA EIECTVS EST. Sed Lucifer, qui ob superbiam suam de caelesti gloria eiectus est, in initio creationis suae talis ac tantus exstitit quod nullum defectum nec in decore nec in fortitudine sua sensit. Vnde cum decorem suum inspiceret et cum uim fortitudinis suae in semetipso consideraret, superbiam inuenit, quae ipsi promisit ut inciperet quod uellet, quia perficere posset quod incepisset. Et uidens locum ubi se subsistere posse putauit, ibi decorem et fortitudinem suam ostendere uolens, in semetipso sic de Deo dicebat: 'Volo fulgere illic quemadmodum et iste hic'. Cui omnis acies eius assensum dedit dicens: 'Quod tu uis hoc et nos uolumus'. Et cum in superbiam elatus illud perficere uellet quod cogitauerat, zelus Domini se extendens in ignea nigredine illum cum omni comitatu suo deiecit, ita quod ipsi feruidi contra fulgorem et nigri contra serenitatem quam habuerant effecti sunt. Quid est hoc? 3. QVOD DEVS INIVSTVS ESSET SI EVM NON DEIECISSET. Quia si Deus praesumptionem illorum non deiecisset, iniustus esset, quoniam illos foueret qui integritatem diuinitatis diuidere uolebant; sed eos deiecit et impietatem ipsorum ad nihilum redegit, sicut etiam et omnes a conspectu claritatis suae aufert, qui se ipsi opponere conantur, ut seruus meus Iob ostendit dicens. 4. VERBA IOB AD EANDEM REM. Lucerna impiorum exstinguetur, et superueniet eis inundatio, et dolores diuidet furoris sui. Erunt sicut paleae ante faciem uenti et sicut fauilla quam turbo dispergit. Quod dicitur: Flagrans spurcitia petulantis nequitiae falsae prosperitatis quasi lumen honoris in uoluntate carnis illorum procedens qui Deum non timent, sed qui illum in peruersa rabie spernunt, contemnentes scire quod ullus eos ualeat expugnare, cum in igne ferocitatis suae uolunt exurere quaecumque exagitant. Haec in hora ultionis Dei uelut terra conculcatur, et de superno iudicio super eosdem impios cadet abiectio indignationis omnium quae sub caelo sunt, ita quod et Deo et hominibus molesti erunt. Vnde quia Deus non sinit eos habere quod uolunt, ideo undique cum dolore macerati in hominibus sparguntur per rabiem insaniae suae, cum ardent hoc possidere quod Deus non permittit eos deuorare. Et cum hoc modo a Deo recedunt, magnae inutilitati assimilantur, ita quod nec in deo nec in hominibus quidquam boni facere ualent, de grano uitae in praeuidente oculo inspectionis Dei abscisi. Quapropter et huiusmodi contritioni traduntur, quod in tepido sapore iniqui rumoris dissipantur, cum superuenientem imbrem Spiritus sancti non suscipiunt. 5. DE INFERNO QVI IN VORACITATE SVA SVBMERSIONEM ANIMARVM TENET. Sed lacus multae latitudinis et profunditatis qui tibi apparet est infernus, latitudinem uitiorum et profunditatem perditionum, ut uides, in se continens, os etiam uelut os putei habens et igneum fumum cum multo foetore emittens: quia in uoracitate sua submersionem animarum tenens, cum eis suauitatem et dulcedinem ostendit, eas ad perditionem tormentorum peruersa deceptione perducit, ubi ardor ignis cum suffusione taeterrimi fumi et cum ebulliente mortifero foetore emanat; quoniam haec dira tormenta diabolo et eum subsequentibus qui se de summo bono auerterunt nec illud scire aut intellegere uoluerunt praeparata sunt; unde et de omni bono abiecti sunt, non quia illud nescierunt, sed quoniam illud in magna superbia contempserunt. Quid est hoc? 6. QVOD IN DEIECTIONE DIABOLI INFERNVS FACTVS EST. In deiectione diaboli hae exteriores tenebrae omne genus poenarum in se habentes positae sunt, quia hi maligni spiritus contra gloriam quae ipsis praeparata fuit miseriam diuersarum poenarum susceperunt, et contra claritatem quam habuerunt densissimas tenebras acceperunt. Quomodo? Cum superbus angelus ut coluber se sursum erexit, carcerem inferni accepit, quia esse non potuit ut ullus Deo praeualeret. Et quomodo conueniens esset ut in uno pectore duo corda essent? Sic nec in caelo duo dii esse debuerunt. Sed quoniam idem diabolus cum suis superbam praesumptionem arripuit, ideo lacum perditionis sibi paratum inuenit. Sic et homines isti qui eos in actibus suis imitantur participes poenarum eorum secundum merita sua efficiuntur. 7. QVOD GEHENNA IMPAENITENTIBVS OBVIA EST PVRGANDIS CETERA TORMENTA POSITA SVNT. Sed quaedam animae sunt quae cumulum damnationis habentes a scientia Dei proiectae sunt, et ideo infernales poenas sine consolatione ereptionis habebunt, quaedam autem in obliuione Dei non exsistentes, sed tamen in superioribus examinationibus purgationem peccatorum suorum in quibus prolapsae sunt recipientes, tandem absolutionem uinculorum suorum sentiunt ad requiem ereptae peruenientes. Quid est hoc? Gehenna his obuia est qui Deum in obliuione cordis sui sine paenitentia habent, cetera uero tormenta his qui quamuis mala opera faciant, tamen in eis usque ad finem non perseuerant, sed tandem ad Deum in gemitibus suis respiciunt. Quapropter fideles diabolum fugiant et Deum diligant, mala opera abicientes et bona cum decore paenitentiae complentes, ut seruus meus Ezechiel per me inspiratus hortatur dicens. 8. VERBA EZECHIELIS DE EADEM RE. Conuertimini et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus uestris, et non erit uobis in ruinam iniquitas. Quod dicitur: O uos homines, qui hactenus in peccatis iacuistis, recordamini christiani nominis uestri, conuertentes uos ad uiam salutis, et facite alia opera in fonte paenitentiae qui prius fecistis multa scelera in innumerabilibus uitiis, et ita a mala consuetudine uestra surgentes non deprimet uos in ruinam mortis iniquitas illa in qua sordueratis, quia illam in die saluationis uestrae abiecistis Vnde etiam hoc modo gaudium angelorum super uos erit, quoniam a diabolo recessistis et ad Deum cucurristis, eum sic melius in bonis actibus cognoscentes quam prius eum sciretis, cum in irrisione antiqui seductoris fuistis. 9. DE DIABOLICA FRAVDE PRIMVM HOMINEM PER SERPENTEM DECIPIENTE. Quod uero de eodem lacu taeterrima nebula se extendens quasi uenam uisum deceptibilem habentem tangit: hoc est quod de profundissima perditione diabolica fraus emanans serpentem uirulentum nefas fraudulentae intentionis in se continentem ad decipiendum hominem inuasit. Quomodo? Quia cum diabolus hominem in paradiso uidit, cum magno horrore exclamauit dicens: 'O quis tangit me in mansione uerae beatitudinis?' Et ita in semetipso sciebat quia malitiam suam quam in se habuit nondum in alia creatura compleuerat; sed Adam et Euam puerili innocentia in horto deliciarum ire uidens, cum magno stupore extulit se ad decipiendum eos per serpentem. Quare? Quoniam serpentem magis sibi assimilari quam aliud animal intellexit, studens ut in dolositate illius hoc occulte perficeret quod in forma sua aperte complere non posset. Vnde cum Adam et Euam ab interdicta sibi arbore se auertere et anima et corpore conspexit, in semetipso intellexit eos ibi diuinum praeceptum habere et quod in primo opere quod inciperent ipsos facillime deiceret. 10. QVOD DIABOLVS NESCIVIT ARBOREM ILLAM INTERDICTAM ESSE NISI EX RESPONSIONE EVAE. Nesciebat enim eis arborem illam interdictam esse nisi quod hoc secundum probationem dolosae interrogationis suae et secundum responsa eorum adinuenit. Quapropter in ipsa clara regione candidam nubem quae de quadam pulchra forma hominis plurimas plurimas que stellas in se continens exierat per eam afflauit: quoniam in eodem loco amoenitatis Euam innocentem animum habentem (quae de innocente Adam omnem multitudinem humani generis in praeordinatione Dei lucentem in suo corpore gestans sumpta fuerat) per seductionem serpentis ad deiectionem eius inuasit. Cur hoc? Quia sciebat mulieris mollitiem facilius uincendam quam uiri fortitudinem, uidens etiam quod Adam in caritate Euae tam fortiter ardebat ut si ipse diabolus Euam uicisset, quidquid illa adae diceret, Adam idem perficeret. Vnde et diabolus illam eandem que formam hominis de eadem regione ita eiecit: quoniam idem antiquus seductor Euam atque Adam de sede beatitudinis sua deceptione expellens eos in tenebras subuersionis misit. Quomodo? Videlicet Euam primum seduxit, ut ipsa Adae blandiretur, quatenus ei assensum praeberet, quia ipsa citius Adam quam alia creatura ad inoboedientiam perducere potuit, quoniam de costa illius facta fuerat. Quapropter mulier uirum citius deicit, cum ille eam non abhorrens uerba eius facile assumit. 11. QVAE TENENDA VEL QVAE VITANDA SINT IN CONIVGIO. Sed sicut non paruo puero sed perfecto uiro, scilicet Adae, perfecta mulier data est, ita etiam modo, cum uir in perfecta aetate sua fertilis est, perfecta ei mulier coniungenda est, uelut cum arbor flores incipit emittere debita cultura ei adhibenda est. Nam de costa insito calore et suco Adae Eua formata est, ac ideo nunc de fortitudine uiri et de calore eius semen mulier concipit prolem in mundum producere. Vir enim seminator exsistit, mulier autem susceptrix seminis est. Vnde et mulier sub potestate uiri manet, quoniam ut duritia lapidis ad teneritudinem terrae est, ita etiam et fortitudo uiri ad mollitiem mulieris est. Quod autem prima mulier de uiro formata est, hoc est coniunctio desponsationis mulieris ad uirum. Et hoc sic intellegendum est: Coniunctio ista non est uana nec in obliuione Dei exercenda, quia qui mulierem de uiro tulit coniunctionem istam bene et honeste constituit, uidelicet carnem de carne formans. Quapropter ut Adam et Eua caro una exstiterunt, sic et nunc uir et mulier caro una in coniunctione caritatis ad multiplicandum genus humanum efficiuntur. Et ideo perfecta caritas in his duobus esse debet quemadmodum et in illis prioribus. Adam enim uxorem suam culpare posset quod ei consilio suo mortem intulit, sed tamen eam non dimisit quamdiu in hoc saeculo uixit, quoniam illam sibi per diuinam potentiam datam esse cognouit. Vnde propter perfectam caritatem non relinquat homo uxorem suam nisi propter rationabilem causam illam quam sibi fidelis ecclesia proponit. Nec omnino diuisio in illis sit, nisi ambo in una mente in Filium meum uoluerint respicere, sic in ardente amore illius dicentes: 'Volumus mundum relinquere et illum sequi, qui pro nobis passus est'. Quod si hi duo in una deuotione dissentiunt ut mundum relinquant, tunc se omnino ab inuicem non separent, quia ut sanguis a carne separari non potest quamdiu spiritus in illa manet, ita etiam nec maritus nec uxor se ab inuicem diuidant, sed simul in una uoluntate ambulabunt. Sed si ibi in fornicatione praeuaricatio legis aut in uiro aut in uxore est, tunc aut a semetipsis aut a sacerdotibus suis publicati, censuram spiritalis magisterii secundum quod iustum est sustinebunt. Maritus enim de uxore et uxor de marito coram ecclesia et praelatis ipsius de transgressione coniunctionis suae secundum iustitiam Dei inclamabitur, non tamen ita quod aut maritus aut uxor aliam copulam quaerat, sed ipsi aut simul in rectitudine coniunctionis permanebunt, aut se a coniunctione ista simul abstinebunt, iuxta id quod eis per disciplinam ecclesiasticae institutionis demonstratur, nec se uiperea laceratione dilaniabunt, sed pura dilectione diligent; quoniam et uir et mulier esse non possunt nisi ista copulatione procreati, quemadmodum Paulus amicus meus testatur dicens. 12. VERBA APOSTOLI DE EADEM RE. Sicut mulier de uiro ita et uir per mulierem, omnia autem ex Deo. Quod dicitur: Mulier propter uirum creata est, et uir propter mulierem factus est; quoniam ut illa de uiro ita et uir de illa, ne alterum ab altero discedat in unitate factorum natorum suorum, quia in uno opere unum operantur, quemadmodum aer et uentus opera sua inuicem complicant. Quomodo? Aer de uento mouetur, et uentus aeri implicatur, ita quod in ambitu eorum quaeque uiridia illis subdita sunt. Quid est hoc? Mulier uiro et uir mulieri in opere filiorum cooperatur. Vnde maxima crimina flagitiorum ibi sunt ubi fornicatio in diebus creationis filiorum diuisionem facit, quoniam proprium sanguinem de fundamento loci sui uir et mulier ibi abscidunt, in alienum locum eum abicientes. His certe fraudulentia diaboli et ira Dei relinquetur, quia foedus illud praeuaricati sunt quod ipsis Deus constituit. Quapropter uae ipsis, quando peccata ipsorum eis non remittuntur! Sed quamuis uir et mulier in natis suis, ut ostensum est, sibi cooperentur, omnia tamen uidelicet tam uir quam mulier et ceterae creaturae ex diuina dispositione et ordinatione sunt, quoniam Deus ea secundum uoluntatem suam fecit. 13. CVR ANTE INCARNATIONEM DOMINI QVIDAM PLVRES VXORES HABERENT. Ante incarnationem autem Filii mei quidam in antiquo populo plurimas uxores secundum uoluntatem suam simul habebant; quia nondum apertae demonstrationis prohibitionem inde audierant, quam Filius meus in mundum ueniens ostendit rectissimo germine huius copulationis in marito et uxore, quamdiu flatum exspirationis in se haberent secundum coniunctionem Adae et Euae propalatam, quoniam coniunctio ista non secundum uoluntatem hominum, sed secundum timorem Dei exercenda est; quia melius est rectum coniugium iuxta dispositionem ecclesiasticae discretionis habere quam fornicationem appetere, cum tamen uos homines hoc neglegentes uestram libidinem non solum secundum homines, sed etiam secundum pecora exerceatis. Fides autem recta et pura dilectio agnitionis Dei inter maritum et uxorem sit, ne semine eorum diabolica arte polluto diuina ultio ipsos percutiat, cum se inuicem mordentes dilaniant et cum semina sua inhumane secundum petulantiam pecorum seminant. Vnde cum inuidia uipereo more eos cruciat et cum maculosa superfluitas seminis ipsorum absque timore Dei et absque humana disciplina in ipsis est, multoties ad castigationem huius peruersitatis ipsorum recto iudicio Dei qui ex ipsis nascuntur ad contrarietatem in membris suis destituuntur et a prosperitate uitae suae deiciuntur, nisi paenitentiam illorum suscipiens placabilem me istis ostendam. Nam qui in paenitentia peccatorum suorum me inuocauerint, paenitentiam ipsorum propter amorem Filii mei suscipiam; quoniam qui digitum suum ad me paenitendo leuauerit, id est qui gemitum cordis sui ad me in paenitentia extenderit, dicens: 'Peccaui, Domine, coram te' paenitentiam illam mihi Filius meus ostendit, qui sacerdos sacerdotum est; quia paenitentia quae sacerdotibus in amore Filii mei offertur, purgationem peccatorum eam facientibus concedit. Vnde paenitentiam suam digne facientes a maxilla diaboli exeunt homines, quoniam ille hamum diuinae potentiae deglutire uolens maxillam suam fortiter uulnerauit, ubi etiam nunc fideles animae a perditione transeuntes ad saluationem perueniunt. Quomodo? Quia sacerdotes in altari inuocatores nominis mei exsistentes confessionem populorum suscipient, ubi eis remedium salutis demonstrabunt. Quapropter ut Deum placabilem habeant, semen suum in diuersitate uitiorum non contaminent; quoniam qui in fornicatione uel in adulterio semen suum eiciunt, filios suos qui hoc modo ex ipsis nascuntur neglegentiores reddunt. Quomodo? Qui puro limo lutum uel stercus admiscet, numquid uas stabile facit? Sic qui semen suum in fornicatione uel adulterio contaminat, numquid filios fortitudinis gignit? Sed multi ex his in diuersitate morum ac medullarum suarum laborant, multi autem ex eis prudentes et ad saeculum et ad Deum efficiuntur. Et cum his caelestis Ierusalem impletur, cum ipsi uitia deserentes et uirtutes amantes in castitate ac in magnis laboribus Filium meum imitantur, martyrium ipsius in corpore suo secundum possibilitatem suam gestantes. Vbi autem infantes de homine nasci nolo, ibi uiriles uires seminis aufero, ne in uentre matris coaguletur, quemadmodum etiam terrae fructiferas uires denego, ubi hoc iusto iudicio meo facere uolo. Sed quid miraris, o homo, quod in adulteriis et in ceteris huiusmodi criminibus infantes nasci permitto? Iudicium meum iustum est. Nam a lapsu Adae non inueni in humano semine iustitiam quae in eo esse debuit, ubi eam diabolus in gustu pomi fugauerat. Idcirco misi Filium meum in mundum sine ullo peccato de Virgine natum, quatenus in sanguine suo cui nulla pollutio carnis inerat diabolo spolia illa quae in homine rapuerat auferret. 14. CVR NEC HOMO NEC ANGELVS HOMINEM LIBERARE POTVIT SED SOLVS DEI FILIVS. Nam nec homo conceptus in peccato nec angelus tegmen carnis non habens hominem in peccatis iacentem et corporali grauedine laborantem a diabolica potestate eripere potuit, praeter illum qui sine peccato ueniens et corpus mundum sine peccato habens eum sua passione liberauit. Vnde homines, quamuis in peccatis nati sunt, tamen eos ad supernum regnum colligo cum illud fideliter quaerunt. Electos enim meos nulla peruersitas mihi abstrahere potest, ut Sapientia testatur dicens. 15. VERBA SAPIENTIAE DE EADEM RE. Iustorum animae in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis. Quod dicitur: Illorum qui uiam rectitudinis complectuntur animae cum deuoto affectu in operibus superni auxiliatoris sunt, ita ut propter bona opera quibus caelum in altitudine iustitiae attendunt, non confringat illos cruciamentum perditionis, quia uerum lumen eos in timore et in amore Dei pascit. Sed postquam Adam et Eua de loco amoenitatis expulsi sunt, opus concipiendi et pariendi filios in semetipsis cognouerunt. Et ita de inoboedientia sua in mortem cadentes dulcedinem peccati conceperunt, cum se posse peccare cognouerunt. Sed ipsi hoc modo rectam constitutionem meam in libidinem peccati uertentes, cum commotionem uenarum suarum non in dulcedine peccati sed in amore filiorum scire deberent, eam diabolica suggestione in libidinem dederunt; quia innocentiam geniturae suae perdentes illam in peccatum miserunt. Vnde quoniam hoc non sine diabolica persuasione peractum est, idcirco et idem diabolus ad hoc opus iacula sua emisit, ne sine suggestione ipsius perficiatur, cum dixit: 'Mea fortitudo in conceptu hominum est, et idcirco homo meus est'. Et uidens quod homo particeps poenarum suarum esse debuit quia ei consenserat, iterum in semetipso dicebat: 'Fortissimo Deo omnes iniquitates contrariae sunt, quoniam omnino iniustus non est'. Et hoc idem deceptor in corde suo maximum sigillum posuit, uidelicet quod homo qui sibi sponte consenserat ipsi auferri non posset. Quapropter secretum consilium in me fuit ut Filium meum ad redemptionem hominum mitterem, quatenus caelesti Ierusalem redderetur homo. Et huic consilio nulla iniquitas resistere potuit, cum Filius meus in mundum ueniens omnes ad se collegit qui ipsum audire et imitari peccata deserendo uolebant. Ego enim iustus et rectus sum nullam uolens iniquitatem, quam tu, o homo, amplecteris, cum te malum posse facere cognoscis. Nam Lucifer et homo in initio creationis suae mihi rebellare tentauerunt et stare non potuerunt, de bono cadentes et malum eligentes. Lucifer autem totum malum comprehendit et omne bonum eiecit nec illud omnino gustauit, sed in mortem cecidit. Adam uero bonum gustauit cum oboedientiam suscepit, sed malum concupiuit et in concupiscentia sua illud perfecit cum inoboediens Deo exstitit. Quod quare factum sit, non est a te, o homo, perquirendum, uel quid ante constitutionem saeculi fuerit uel quid post nouissimum diem fiat mortalis homo scire non potest, sed solus Deus hoc nouit, nisi quantum illud electos suos Deus scire permittit. Sed et fornicatio illa quae se communem hominibus facit abominabilis coram me est, qui ab initio masculum et feminam in honestate et non in turpitudine constitui. Vnde illi hypocritae qui dicunt sibi licitum esse secundum appetitum pecorum fornicari cum quocumque uoluerint, indigni oculis meis sunt, quoniam honorem et altitudinem rationalitatis suae despicientes in pecora respiciunt et se illis similes faciunt. Vae illis qui sic uiuentes in hac turpitudine perseuerant! 16. QVOD CONSANGVINEI IN CONIVGIO NON COPVLENTVR. Nec etiam uolo ut notitia sanguinis in coniugio se commisceat, ubi ardor amoris in consanguinitate nondum attenuatus est, ne impudens amor in recordatione consanguinitatis ibi oriatur, sed sanguis alieni populi confluat, qui iam nullam notitiam consanguinitatis in se ardere sentit, quatenus humana disciplina in opere illo sit. 17. EXEMPLVM DE LACTE. Quia lac semel uel bis coctum saporem suum nondum perdidit, cum septima uel octaua uice coagulatum et coctum uires suas deserens iam delectabilem saporem nonnisi in necessitate habeat. Et ut notitia consanguinitatis in propria coniuge nescienda est, ita etiam et notitia consanguinitatis eiusdem coniugis in aliena copula abhorrenda est; nec se homo ad huiusmodi copulam coniungat, sicut et ecclesia in doctoribus suis prohibet qui ipsam in multa sollicitudine et honore stabilierunt. 18. QVARE IN VETERI TESTAMENTO CONIVGIVM INTER CONSANGVINEOS CONCESSVM SIT IN NOVO PROHIBITVM. Quod autem in ueteri testamento homines in consanguinitate sanguinis sui praecepto legis coniuncti sunt, hoc propter duritiam illorum factum est, ut inuicem pacem haberent et ut tam firma caritas in eis esset, ne illae tribus diuisae coniunctioni paganorum se miscentes foedus meum dirumperent, usque dum illud tempus uenit in quo Filius meus plenitudinem caritatis afferens, coniunctionem consanguinitatis carnalis copulae in alienum populum cum pudore uerecundiae transtulit. Vnde quoniam sponsa eiusdem Filii mei uinculum timoris mei et rectam iustitiam in sancto baptismo modo habet, idcirco etiam huiusmodi consanguinitatis coniunctio nunc a se longe sit; quia fornicatio sine uerecundia et sine cessatione libidinis in amplexibus uiri et mulieris in noto sanguine magis quam in alieno ad turpe opus accenderetur. Ego enim opus istud per hunc hominem edissero, cui idem opus in homine ignotum est et qui sermonem istum non ab homine, sed a scientia Dei accepit. Sed quid nunc? 19. QVOD VIR NONNISI IN FORTI AETATE NONNISI NVBILEM VXOREM DVCAT. Cum autem masculus in forti aetate est, ita quod uenae illius sanguine plenae sunt, tunc fertilis in semine suo est, et tunc mulierem in desponsatione legitimae institutionis accipiat, quae etiam in feruente aetate exsistens semen illius cum uerecundia concipiat et illi prolem in uia rectitudinis gignat. 20. DE VITANDA ILLICITA ET LIBIDINOSA POLLVTIONE. Sed uir ante annos fortitudinis suae semen suum in superfluitate libidinis non eiciat; quia hoc probatio peccati suggerente diabolo est, si semen suum in concupiscentia libidinis seminare tentauerit, antequam idem semen rectam coagulationem in feruente calore habere possit. Et cum uir iam fortissimus in libidine est, tunc uires suas secundum quod potest in eodem opere non exerceat, quoniam si tunc ad diabolum respicit, opus diabolicum operatur, corpus etiam suum contemptibile faciens, quod omnino illicitum est. Vir autem, secundum quod eum humana natura docet, in fortitudine caloris et in suco seminis sui rectum iter in uxore sua quaerat, et hoc cum humana disciplina ob studium filiorum faciat. Sed nolo ut idem opus fiat in diuisione mulieris, cum iam fluxum sanguinis sui patitur, quod est apertio occultorum membrorum uentris ipsius, ne fluxus sanguinis eius susceptum semen maturum effundat et ita semen illud effusum pereat, ubi se mulier in dolore et in carcere positam uidet, portionem scilicet doloris partus sui tangens. Sed hoc tempus doloris in muliere non abicio, quoniam illud Euae dedi quando in gustu pomi peccatum concepit, unde et mulier in hoc eodem tempore in magna medicina misericordiae habenda est; ipsa etiam se continente in absconso disciplinae, non autem ita ut ab incessu templi mei se contineat, sed fideli permissione ipsum in officio humilitatis pro salute sua ingrediatur. Quia autem sponsa Filii mei semper integra est, uir (apertis uulneribus si integritas membrorum ipsius in tactu percussionis diuisa est) templum meum nisi cum timore magnae necessitatis non intrabit ne uioletur, sicut integra membra Abel, qui templum Dei fuit, Cain frater suus crudeliter fregit. 21. QVARE MVLIER POST PARTVM VEL A VIRO CORRVPTA IN OCCVLTO MANEAT ET AB INGRESSV TEMPLI ABSTINEAT. Sed et mulier cum prolem pepererit fractis occultis membris suis templum meum nonnisi secundum legem per me sibi datam ingrediatur, quatenus sancta sacramenta eiusdem templi mei ab omni pollutione et dolore uiri ac mulieris inuiolabilia sint; quia Filium meum purissima Virgo genuit, quae integra absque ullo uulnere peccati fuit. Locus enim, qui in honorem eiusdem Vnigeniti mei consecratus est, integer ab omni corruptione liuoris ac uulneris esse debet; quoniam idem Vnigenitus meus integritatem uirginei partus in se nouit. Vnde et mulier quae integritatem uirginitatis suae cum uiro corrumpit, in liuore plagae suae qua corrupta est ab ingressu templi mei se contineat, usque dum plaga uulneris ipsius sanetur secundum quod ecclesiastica disciplina ipsi de eadem causa certissime demonstrat. Nam cum Filio meo in ligno crucis sponsa ipsius coniuncta fuisset, ipsa usque dum idem Filius meus discipulis suis praecepit ut ueritatem euangelii per totum mundum disseminarent, in occulto se continuit ac deinde aperte surrexit et gloriam sponsi sui in regeneratione Spiritus et aquae palam praedicauit. Sic et uirgo quae uiro coniungitur faciat, cum pudica scilicet uerecundia usque ad tempus illud quod sibi ecclesiastica censura proponit in occulto maneat, et hoc peracto de occultatione sua se transferens ad dilectionem sponsi sui aperte procedat. 22. QVI IN COITV PRAEGNANTIS SE POLLVVNT HOMICIDAE SVNT. Nolo etiam ut praedictum opus uiri ac mulieris exerceatur cum iam radix infantuli in muliere posita est, ne coagulatio eiusdem infantuli superfluo et perdito semine polluatur usque ad purgationem partus ipsius, cum iterum deinde ob amorem filiorum in rectitudine et non in petulantia fieri non prohibetur. Sic genus humanum in procreatione sua in honestate humanae disciplinae procedere positum est, et non sicut loquacitas stultorum hominum clamat, qui dicunt sibi licitum esse libidinem suam secundum uoluntatem suam exercere dicentes: 'Quomodo possumus nos tam crudeliter continere?' O homo, si respicis ad diabolum, ipse te ad omne malum excitat et mortifero ueneno suo te interficit; si autem ad Deum uides, ipse tibi adiutorium praebet et te castum facit. Nonne in opere tuo magis libidinem quam castitatem appetis? Mulier uiro subiecta est in qua ipse semen suum seminet, sicut etiam terram operatur ut fructum afferat. Numquid uir terram operatur ut spinas et tribulos gignat? Nequaquam, sed ut dignum fructum det. Ita etiam hoc studium hominis in amore filiorum et non in petulantia libidinis esse debet. Ergo, o homines, plorate et ululate ad Deum uestrum, quem multoties in peccatis uestris contemnitis, cum in pessima fornicatione semen uestrum eicitis, ibi non solum fornicatores sed etiam homicidae exsistentes; quia speculum Dei abicitis et libidinem uestram secundum uoluntatem uestram completis. Vnde etiam diabolus in hoc opere semper persequitur uos, sciens quod magis concupiscentiam uestram appetitis quam gaudium filiorum inspiciatis. Audite ergo, qui in turribus ecclesiae estis! In fornicatione uestra nolite me accusare, sed uosmetipsos inspicite; quoniam cum ad diabolum curritis me contemnentes illicita opera facitis, et ideo casti esse non uultis, ut seruus meus Osee de contaminato populo loquitur dicens. 23. OSEE DE EADEM RE. Non dabunt cogitationes suas ut reuertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationis in medio eorum, et Deum non cognouerunt. Quod dicitur: Maligni homines Deum non cognoscentes faciem cordis sui abscondunt, non dantes eam in diuersis obuolutionibus machinationis suae ut redeant ad ueram claritatem, scilicet uidente oculo non discernentes quae Dei sunt, sed malum in semetipsis nutriunt; quoniam afflatio petulantis immunditiae per diabolicam suggestionem uirilem fortitudinem quam in se habere deberent emollit, non sinens eos ut in Deum bonam conscientiam suam ponant, cum ipsos a uita felicitatis auertit. 24. DE COMMENDATIONE CASTITATIS. Sed nunc ad amantissimas oues meas quae in corde meo plantatae sunt me conuertam, semen castitatis exsistentes. Virginitas enim per me plantata est, quia etiam Filius meus de Virgine natus est. Et ideo uirginitas est pulcherrimum pomum inter omnia poma conuallium et magna persona in omnibus personis quae in palatio indeficientis regis sunt; quoniam ipsa praecepto legis subiugata non est, quia Vnigenitum meum mundo edidit. Quapropter audiant qui Filium meum sequi uolunt in innocentia liberae castitatis et in separatione maerentis uiduitatis; quoniam nobilior est uirginitas non polluta ab initio quam uiduitas oppressa uirili iugo, cum tamen uiduitas post dolorem suum in quo uirum suum perdidit uirginitatem subsequitur. Filius enim meus plurimos dolores in corpore suo pertulit et mortem crucis subiit; unde et uos in amore ipsius multas angustias patiemini, cum in uobismetipsis superatis quod in libidine peccati ex gustu pomi seminatum est. Sed tamen ibi ab incendio libidinis effluentes riuulos in semine uestro sustinebitis, cum tam casti esse non potestis quin fragilitas humanae teneritudinis se latenter ostendat in uobis, in quo labore passionem Filii mei imitari debetis, cum uobismetipsis resistitis ardentem flammam libidinis uidelicet in uobis exstinguentes et alia saecularia quae mundi sunt scilicet iram, superbiam, petulantiam et cetera huiusmodi uitia abicientes, atque uictoriam istam magno certamine perficientes. Vnde tunc proelia ista magno decore et multo fructu clariora super solem et dulciora super amorem aromatum coram me apparent; quia Vnigenitum meum in doloribus eius imitamini cum ardentem libidinem tam forti certamine in uobis conculcatis. Et cum sic perseueratis multam gloriam exinde in caelesti regno habebitis. O dulcissimi flores, angeli mei in uestro certamine admirantur quod mortem transitis, ita quod in uenenoso luto mundi polluti non estis, cum tamen carnale, corpus habetis, illud hoc modo conculcantes, quod gloriosi in consortio eorum eritis, quoniam secundum similitudinem ipsorum impolluti apparetis. Ideo gaudete, cum sic perseueratis, quia tunc uobis cum sum cum me fideliter suscipitis et uocem meam cum gaudio cordis uestri adimpletis, quemadmodum in secreta uisione Iohannis dilecti mei ostendo dicens. 25. IOHANNES DE EADEM RE. Ecce sto ad ostium et pulso. Si quis audierit uocem meam et aperuerit ianuam intrabo ad illum et cenabo cum illo et ipse me cum. Quod dicitur: Vos qui me salvatorem uestrum fideliter amatis, uidete quia uobis succurrere uolens exspecto ad tabernaculum cordis uestri, considerans quid conscientia uestra in scrutinio cordis sui habeat, et cum sufflatu recordationis mentis uestrae spiritum uestrum ad apertionem susceptionis bonae uoluntatis concutio. Quod si tunc fidele cor percipit sonitum timoris mei, coniungo me ad ipsum amplectens eum, indeficientem que cibum capiens cum illo, cum ipse suauem gustum in bonis operibus semetipsum mihi praebet, ita quod et ipse cibum uitae in memetipso habebit, quoniam illud amat quod iustitiam desiderantibus uitam affert. 26. QVOD EXPVLSO ADAM DEVS PARADISVM MVNIVIT. Sed, ut uides, Adam et Eua de paradiso expulsis lucidissimus splendor eandem regionem circumdedit: quoniam illis ob transgressionem suam locum amoenitatis exeuntibus, potentia diuinae maiestatis omnem maculam totius contagionis ab eodem loco segregans, eum ita sua claritate muniuit ne amodo ulla contrarietate tangeretur, ostendens etiam quod transgressio illa quae in eo facta fuerat quandoque clementer et misericorditer abolenda esset. 27. QVOD QVIA HOMO DEO REBELLIS EXSTITIT CREATVRA EI PRIVS SVBIECTA SE ILLI OPPOSVIT. Et ita omnia elementa mundi, quae prius in magna quiete constiterant, in maximam inquietudinem uersa horribiles terrores ostenderunt: quia creatura illa quae ad seruitutem hominis creata fuerat nec ullam aduersitatem in se senserat, homine inoboedientiam arripiente, ita quod Deo inoboediens fuit et ipsam tranquillitatem suam reliquit et inquietudinem suscepit, maximas et plurimas contrarietates hominibus inferens, quoniam homo se ipsum ad deteriora inclinauerat ut per illam coerceretur. Quid est hoc? Quia homo in loco deliciarum Deo rebellis exstitit, idcirco et creatura illa quae homini in seruitio subiecta fuit se homini opposuit. 28. DE AMOENITATE PARADISI QVAE SVCVM ET VIM TERRAE TRIBVIT VT ANIMA CORPORI. Sed paradisus est locus amoenitatis, qui floret in uiriditate florum et herbarum et deliciis omnium aromatum, repletus optimis odoribus, dotatus que in gaudio beatarum animarum, dans fortissimum sucum aridae terrae, quia fortissimam uim terrae tribuit, uelut anima corpori uires praebet, quoniam ipse paradisus in umbra et in perditione peccatorum non obscuratur. 29. QVARE DEVS HOMINEM TALEM FECIT QVOD PECCARE POTVIT. Quapropter audite et intellegite me, uos qui in cordibus uestris dicitis: 'Quid sunt et cur sunt haec?' O cur tam stulti estis in cordibus uestris, uos qui ad imaginem et similitudinem Dei facti estis? Quomodo tam magna gloria et tantus honor qui uobis datus est posset esse sine probatione quasi nihil et inanis causa? Aurum in igne debet probari et pretiosi lapides in purgatione poliri et huiusmodi omnia in omnibus perquiri. Vnde, o stulti homines, hoc quod ad imaginem et similitudinem Dei factum est, quomodo sine probatione posset subsistere? Nam homo super omnem creaturam examinandus est, et ideo per omnem creaturam expurgandus est. Quomodo? Spiritus per spiritum probandus est, caro per carnem, terra per aquam, ignis per frigus, pugna per repercussionem, bonum per malum, pulchritudo per deforme, paupertas per diuitias, dulcedo per amaritudinem, sanitas per infirmitatem, longum per breue, durum per molle, altitudo per profunditatem, lux per tenebras, uita per mortem, paradisus per poenas, caeleste regnum per gehennam, terrena cum terrenis, caelestia cum caelestibus. Sic homo in omni creatura probatus est, uidelicet in paradiso, in terra et in inferno, postea collocatus in caelum. Aperte enim uidetis pauca de multis quae ante oculos uestros abscondita sunt. Et cur deridetis ea quae recta, plana et iusta ac bona in omnibus bonis coram Deo sunt? Quare his indignamini? Deus iustus est, sed genus hominum in praeuaricatione praeceptorum Dei iniustum est, cum sapientius Deo esse contendit. 30. QVOD HOMO NON DEBET SVMMA PERSCRVTARI CVM NEC INFIMA VALEAT EXAMINARE. Nunc dic mihi, o homo: Quid putas te fuisse, cum nondum eras in anima et corpore? Tu uero nescis quomodo creatus sis. Sed nunc, o homo, caelum et terram uis perscrutari et iustitiam eorum in constitutione Dei diiudicare et summa dignoscere, cum nec infima ualeas examinare; quia nescis quomodo uiuas in corpore uel quomodo exuaris a corpore. Qui te in primo homine creauit ille haec omnia praeuidit. Sed idem mitissimus Pater misit Vnigenitum suum mori pro populo, ut hominem de diabolica potestate liberaret. 31. QVOD HOMO NVNC CLARIOR FVLGET QVAM PRIVS IN CAELO. Et sic homo liberatus fulget in Deo et Deus in homine, consortium homo habens in Deo, fulgentiorem scilicet claritatem quam prius haberet possidens in caelo. Quod non fuisset, si idem Filius Dei carnem non induisset; quoniam si homo in paradiso permansisset, Filius Dei in cruce passus non fuisset. Sed cum homo per callidum serpentem deceptus est, Deus in uera misericordia tactus est, ita quod Vnigenitum suum in integerrima Virgine incarnari constituit. Et sic post ruinam hominis eleuatae sunt plurimae uirtutes in caelo fulgentes, uelut est humilitas regina uirtutum, quae in uirgineo partu floruit, et ut etiam ceterae uirtutes quae electos Dei ad caelestia perducunt. Nam cum ager multo labore colitur, multum fructum profert, sicut in humano genere ostensum est; quia post ruinam hominis plurimae uirtutes ad subleuationem eius surrexerunt. Sed, o homines, uos grauati corporali grauedine non uidetis illam magnam gloriam quae uobis sine macula et sine ulla indignatione in plena iustitia Dei praeparata est, ita quod nullus eam deicere potest. Prius enim quam fabrica mundi constituta fuisset, haec omnia Deus in uera iustitia praeuiderat. Vnde, o homo, similitudinem hanc considera. 32. SIMILITVDO HORTI OVIS ET MARGARITAE AD HOMINEM. Dominus qui sine taedio in multo studio hortum facere uult, primitus aptum locum eiusdem horti ponit, ac deinde locum cuiusque plantationis disponens, fructum bonarum arborum atque utilitatem, saporem, odorem et bonam famam diuersorum aromatum in eo considerat. Et sic idem dominus, magnus philosophus et profundus artifex exsistens, quamque plantationem suam in eo disponit ut bene discerni in utilitate sua possit; ac deinde excogitat quanta munitione eum circumdet, ut nullus inimicorum suorum plantationem eius dissipare ualeat. Tunc etiam pigmentarios suos constituit, qui eundem hortum rigare sciant et qui fructum eius colligant et exinde diuersa pigmenta faciant. Quapropter, o homo, diligenter considera quia si dominus ille praeuidet quod hortus suus nullum fructum nec ullam utilitatem proferens destruendus est, quare tunc tantus philosophus et tantus artifex hortum illum in tam magno studio et in tam magnis laboribus facit, plantat, rigat et munit? Audi igitur et intellege! Deus, qui sol iustitiae est, splendorem suum super lutum quod praeuaricatio hominis est misit, et splendor ille in multa claritate resplenduit, quoniam lutum illud ualde foedum fuit. Sol enim in sua claritate effulsit et lutum in sua foeditate putruit; unde sol maiori dilectione a uidentibus amplectebatur quam si lutum ei oppositum non esset. Sed sicut lutum ad similitudinem solis foedum est, sic etiam transgressio hominis ad iustitiam Dei iniqua est; unde iustitia quia pulchra est diligenda est, et iniquitas quoniam foeda est abicienda est. In hanc foeditatem cecidit ouis huius domini, qui talem hortum plantauerat. Sed ouis haec eidem domino non propter ignauiam eius, sed per consensum eiusdem ouis ablata est; quam postea idem dominus in multo studio et iustitia requisiuit. Quapropter tunc chorus angelorum in maximo honore illuminatus est, cum hominem angeli in caelo uiderent. Quid est hoc? Cum innocens agnus in crucem suspensus est, elementa tremuerunt, quia nobilissimus Filius Virginis de manibus homicidarum corporaliter occisus est, in cuius morte perdita ouis ad pascua uitae reportata est. Nam antiquus persecutor postquam uidit quod ouem illam propter sanguinem innocentis agni, quem idem agnus in remissionem peccatorum hominum effuderat, dimittere debuit, tunc primum cognouit quis agnus ille esset; quoniam prius scire non potuit quomodo idem caelestis panis sine uirili semine et sine ulla concupiscentia peccati de Virgine in obumbratione Spiritus sancti incarnatus est. Idem enim persecutor in initio creationis suae in flatu superbiae erexit se in mortem se ipsum deiciens et hominem de gloria paradisi expellens, cui Deus in potestate sua resistere noluit, sed eum in humilitate per Filium suum superauit. Et quia Lucifer iustitiam Dei subsannauit, iusto iudicio Dei incarnationem Vnigeniti Dei scire non potuit. Nam in hoc abscondito consilio perdita ouis ad uitam reportata est. Vnde, o rebelles homines, cur tantam duritiam uobis assumitis? Deus hominem deserere noluit, sed Filium suum ad saluationem eius misit; quoniam sic Deus caput superbiae in antiquo serpente contriuit. In ereptione enim hominis de morte infernus claustrum suum aperuit, Satana clamante: 'Heu, heu, quis me adiuuabit?' Sed et omnis diabolica turba in fremitu magno decerpsit se, admirans quae tanta potestas esset cui ipsa cum principe suo resistere non posset, cum sibi fideles animas auferri uideret. Sic homo super caelos eleuatus est, quia Deus in homine et homo in Deo per Filium Dei apparuit. Idem etiam Dominus qui ouem istam perdiderat sed eam tam gloriose ad uitam reduxerat, pretiosam margaritam in similitudinem eiusdem ouis habuit, quae ipsi decidens in multas sordes corruit. Sed ipse eam ita in sorde iacere non permittens eam clementer extraxit ac eam de sorde illa in qua iacuerat ita expurgauit ut aurum in fornace expurgatur, atque illam in pristinum honorem maiori gloria reposuit. Nam Deus hominem creauit, sed ipse diabolica persuasione in mortem corruit, de qua eum Filius Dei per sanguinem suum eripuit et eum ad caelestem gloriam gloriose perduxit. Quomodo? In humilitate et caritate. 33. DE COMMENDATIONE HVMILITATIS ET CARITATIS QVAE CLARIORES CETERIS VIRTVTIBVS EXSISTVNT. Humilitas enim Filium Dei de Virgine nasci fecit, ubi ipsa humilitas nec in auaris amplexibus, nec in pulchritudine carnis, nec in diuitiis terrenis, nec in aureis ornamentis, nec in saecularibus honoribus inuenta est. Sed Filius Dei in praesepio iacuit, quia Mater eius paupercula fuit. Sed et humilitas semper gemit, plorat et omnia crimina interimit, quod opus ipsius est. Vnde quisquis diabolum uult expugnare, se muniat et armet cum humilitate; quoniam Lucifer eam ualde fugit et uelut coluber se coram ea in cauernam abscondit, quia ubi ipsa illum apprehenderit, eum quasi uilissimum filum citius frangit. Caritas quoque Vnigenitum Dei in sinu Patris in caelo tulit et eum in uterum Matris in terra posuit, quoniam ipsa nec peccatores nec publicanos spernit, sed omnes saluari contendit. Quapropter et fontem lacrimarum ab oculis fidelium saepius educens duritiam cordis emollit. In hoc humilitas et caritas clariores ceteris uirtutibus sunt; quoniam humilitas et caritas sunt uelut anima et corpus quae fortiores uires ceteris uiribus animae et membris corporis habent. Quomodo? Humilitas est quasi anima et caritas uelut corpus, nec ab inuicem separari possunt, sed simul operantur, sicut nec anima nec corpus disiungi ualent, sed sibi cooperantur quamdiu homo in corpore uiuit. Et sicut animae et corpori diuersa membra corporis secundum uires suas subiecta sunt, ita etiam humilitati et caritati ceterae uirtutes secundum iustitiam suam cooperantur. Et ideo, o homines, ad gloriam Dei et pro salute uestra humilitatem et caritatem sectamini, cum quibus armati diabolicas insidias non timebitis, sed indeficientem uitam possidebitis. Vnde quicumque scientiam in Spiritu sancto et pennas in fide habet, iste admonitionem meam non transcendat, sed eam in gustu animae suae amplectendo percipiat. 1. QVOD PER VISIBILIA ET TEMPORALIA EA QVAE INVISIBILIA ET AETERNA SVNT MANIFESTANTVR. 2. DE FIRMAMENTO AD SIMILITVDINEM OVI FACTO ET QVID SIGNIFICET. 3. DE LVCIDO IGNE ET VMBROSA PELLE ET QVID SIGNIFICET. 4. DE POSITIONE SOLIS ET TRIVM STELLARVM ET QVID SIGNIFICET. 5. DE ASCENSV SOLIS ET QVID SIGNIFICET. 6. DE DESCENSV EIVSDEM ET QVID SIGNIFICET. 7. VERBA ACTVS APOSTOLORVM AD IDEM. 8. DE PRIMO VENTO ET TVRBINIBVS EIVS ET QVID SIGNIFICET. 9. DE SECVNDO VENTO ET TVRBINIBVS EIVS ET QVID SIGNIFICET. 10. DE TENEBROSO IGNE ET SONITV ET DE ACVTIS LAPIDIBVS ET QVID SIGNIFICET. 11. DE PVRISSIMO AETHERE ET DE POSITIONE LVNAE ET DVARVM STELLARVM ET QVID SIGNIFICET. 12. DE POSITIONE ALIARVM STELLARVM ET QVID SIGNIFICET. 13. DE TERTIO VENTO ET TVRBINIBVS EIVS ET QVID SIGNIFICET. 14. DE AQVOSO AERE ET DE ALBA PELLE ET QVID SIGNIFICET. 15. DE QVARTO VENTO ET TVRBINIBVS EIVS ET QVID SIGNIFICET. 16. DE ARENOSO GLOBO TERRAE ET QVID SIGNIFICET. 17. VERBA DAVID AD EANDEM REM. 18. DE TERRAE MOTV ET QVID SIGNIFICET. 19. DE MAXIMO MONTE INTER AQVILONEM ET ORIENTEM ET QVID SIGNIFICET. 20. DE HIS QVI PERVERSA ARTE IN CREATVRIS FVTVRA SCRVTANTVR. 21. VERBA EVANGELII. 22. QVALITER DIABOLVS HOMINIBVS ILLVDIT PER MAGICAM ARTEM. 23. PARABOLA DE EADEM RE. 24. CVM SALVS HOMINIS ET VTILITAS COMPLETA FVERIT SAECVLVM MVTABIT. 25. VERBA IOB AD EANDEM REM. 26. VERBA DEI DE EODEM. 27. QVOD DEVS AVGVRIA IN STELLIS ET IN CETERIS CREATVRIS AMPLIVS TOLERARE NON VVLT. 28. DE STVLTITIA ET CONTVMACIA HOMINIS. 29. SIMILITVDO DE HAEDO ET CERVO ET LVPO. 30. COMPARATIO DE MEDICO. 31. VERBA IOHANNIS. TERTIA VISIO PRIMAE PARTIS POST HAEC uidi maximum instrumentum rotundum et umbrosum secundum similitudinem oui, superius artum et in medio amplum ac inferius constrictum, in cuius exteriori parte per circuitum lucidus ignis fuit, quasi pellem umbrosam sub se habens. Et in igne isto erat globus rutilantis ignis tantae que magnitudinis quod idem instrumentum totum ab eo illustrabatur, super se tres faculas sursum ordinate positas habens quae suo igne eundem globum ne laberetur continebant. Et idem globus se aliquando sursum eleuauit et plurimus ignis ei occurrit, ita quod exinde flammas suas longius produxit, ac se aliquando deorsum inclinauit, multum que frigus ei obuiam uenit, ita quod et ex hoc flammas suas citius subduxit. Sed et de igne illo qui idem instrumentum circumdederat flatus quidam cum suis turbinibus exiebat, et de pelle illa quae sub eo fuit alius flatus cum turbinibus suis ebulliebat, qui se in ipso instrumento hac et illac diffundebant. In eadem quoque pelle quidam tenebrosus ignis tanti horroris erat quod eum intueri non poteram, qui totam pellem illam sua fortitudine concutiebat, plenus sonituum, tempestatum et acutissimorum lapidum maiorum et minorum. Qui dum sonitum suum eleuaret, ille lucidus ignis et uenti et aer commouebantur, ita quod fulgura sonitum ipsum praeuenerunt; quia ignis ille primum commotionem eiusdem sonitus in se sentiebat. Sed sub eadem pelle purissimus aether erat, sub se nullam pellem habens, in quo etiam quendam globum candentis ignis plurimae que magnitudinis uidebam, super se duas faculas sursum clare positas habentem, ipsum que globum ne modum cursus sui excederet continentes. Et in eodem aethere multae et clarae sphaerae ubique positae fuerant, in quas idem globus interdum se aliquantulum euacuans claritatem suam emisit, et ita sub praefatum rubeum igneum que globum recurrens et ab eo flammas suas restaurans, iterum illas in easdem sphaeras efflauit. Sed ab ipso aethere quidam flatus cum suis turbinibus se effundebat qui se in praefatum instrumentum ubique dilatabat. Sub eodem autem aethere aquosum aerem uidebam albam pellem sub se habentem, qui se hac et illac diffundens omni instrumento illi umorem dedit. Qui dum se interdum repente congregaret, repentinam pluuiam multo fragore emisit, et dum se leniter diffudit, blandam pluuiam leni motu dedit. Sed et ex eo quidam flatus cum turbinibus suis exiens per praedictum instrumentum se ubique diffudit. Et in medio istorum elementorum quidam arenosus globus plurimae magnitudinis erat, quem eadem elementa ita circumdederant quod nec hac nec illac labi poterat. Sed dum interdum eadem elementa cum praedictis flatibus se inuicem concuterent, eundem globum sua fortitudine aliquantulum moueri faciebant. Et uidi inter aquilonem et orientem uelut maximum montem, qui uersus aquilonem multas tenebras et uersus orientem multam lucem habebat, ita tamen quod nec lux illa ad tenebras nec tenebrae illae ad ipsam lucem pertingere potuerunt. Audiui que iterum uocem de caelo dicentem mihi. 1. QVOD PER VISIBILIA ET TEMPORALIA EA QVAE INVISIBILIA ET AETERNA SVNT MANIFESTANTVR. Deus qui omnia in sua uoluntate condidit, ea ad cognitionem et honorem nominis sui creauit, non solum autem ea quae uisibilia et temporalia sunt in ipsis ostendens, sed etiam illa quae inuisibilia et aeterna sunt in eis manifestans. Quod et uisio haec quam cernis demonstrat. 2. DE FIRMAMENTO AD SIMILITVDINEM OVI FACTO ET QVID SIGNIFICET. Nam hoc maximum instrumentum quod uides rotundum et umbrosum secundum similitudinem oui, superius artum et in medio amplum ac inferius constrictum declarat fideliter omnipotentem Deum in maiestate sua incomprehensibilem et in mysteriis suis inaestimabilem et spem omnium fidelium exsistentem, cum primitus homines rudes et simplices in actibus suis essent, sed postea in ueteri ac in nouo testamento se dilatantes, tandem circa finem mundi multas aerumnas in angustiis suis passuri sint. 3. DE LVCIDO IGNE ET VMBROSA PELLE ET QVID SIGNIFICET. In cuius exteriori parte per circuitum lucidus ignis est, quasi pellem umbrosam sub se habens, qui designat quod Deus illos qui extra ueram fidem sunt ubique per ignem ultionis suae exurens, hos qui intra fidem catholicam manent ubique per ignem consolationis suae purificat, ita diabolicae peruersitatis tenebrositatem prosternens, sicut et factum est cum diabolus, quando a Deo creatus est, Deo se opponere uolens in perditionem deuictus corruit. 4. DE POSITIONE SOLIS ET TRIVM STELLARVM ET QVID SIGNIFICET. Et in igne isto est globus rutilantis ignis tantae que magnitudinis quod idem instrumentum totum ab eo illustratur: qui splendore claritatis suae ostendit quia in Deo Patre est ineffabilis Vnigenitus eius, sol iustitiae fulgorem ardentis caritatis habens, tantae que gloriae exsistens quod omnis creatura claritate lucis eius illuminatur, super se tres faculas sursum ordinate positas habens, quae suo igne eundem globum ne labatur continent, uidelicet sua administratione demonstrantes quod idem Filius Dei de caelo ad terras descendens, angelis in caelestibus relictis, hominibus etiam qui in anima et corpore subsistunt caelestia manifestauit, qui suae claritatis obsequio ipsum glorificantes omnem nociuum errorem abiciunt, cum eum uerum Dei Filium de uera Virgine incarnatum magnificant, ubi ipsis eum angelus praenuntiauit et ubi homo in anima et corpore uiuens eum fideli gaudio suscepit. 5. DE ASCENSV SOLIS ET QVID SIGNIFICET. Quapropter et idem globus se aliquando sursum eleuat, plurimus que ignis ei occurrit, ita quod exinde flammas suas longius producit: significans quia ubi tempus illud uenit quod Vnigenitus Dei pro redemptione et subleuatione humani generis per uoluntatem Patris incarnari debuit, Spiritus sanctus in uirtute Patris superna mysteria in beata Virgine mirabiliter operatus est, ita quod eodem Filio Dei in uirginali pudicitia fecunda uirginitate mirificum fulgorem dante, uirginitas gloriosa effecta est; quoniam in nobili Virgine exoptabilis incarnatio demonstrata est. 6. DE DESCENSV SOLIS ET QVID SIGNIFICET. Et ita etiam se aliquando deorsum inclinat, multum que frigus ei obuiam uenit, ita quod et ex hoc flammas suas citius subducit, declarans quoniam idem Vnigenitus Dei ex Virgine natus et ita ad paupertatem hominum clementer inclinatus plurimis miseriis ipsi occurrentibus multas corporales angustias sustinens, cum se mundo corporaliter ostenderat, de mundo transiens ad Patrem rediit, discipulis etiam ipsius astantibus, uelut scriptum est. 7. VERBA ACTVS APOSTOLORVM AD IDEM. Videntibus illis eleuatus est, et nubes suscepit eum. Quod dicitur: Filiis ecclesiae in interiori scientia cordis sui Filium Dei suscipientibus sanctitas corporis eius eleuata est in potentia diuinitatis ipsius, et in mystico miraculo nubes secreti mysterii suscepit eum, mortalibus oculis tegens ipsum, flabris que uentorum ipsi famulatum exhibentibus. 8. DE PRIMO VENTO ET TVRBINIBVS EIVS ET QVID SIGNIFICET. Sed et, ut uides, de igne illo qui idem instrumentum circumdederat flatus quidam cum suis turbinibus exiebat: qui ostendit praetendens quoniam ab omnipotente Deo totum mundum sua potestate complente uera diffamatio cum iustis sermonibus procedit, ubi ipse uiuus et uerus Deus hominibus in ueritate demonstratus est. 9. DE SECVNDO VENTO ET TVRBINIBVS EIVS ET QVID SIGNIFICET. Et de pelle illa quae sub eo est alius flatus cum turbinibus suis ebullit: quia etiam de diabolica rabie quae Deum non ignorans timet pessima infamia cum nequissimis locutionibus exit, qui se in ipso instrumento hac et illac diffundunt: quoniam in saeculo diuersis modis utiles et inutiles rumores inter populos se dilatant. 10. DE TENEBROSO IGNE ET SONITV ET DE ACVTIS LAPIDIBVS ET QVID SIGNIFICET. In eadem quoque pelle quidam tenebrosus ignis tanti horroris est quod eum intueri non potes: qui declarat quod in pessimis et in nequissimis insidiis antiqui perditoris taeterrimum homicidium tanti feruoris erumpit quod insaniam illius humanus intellectus discernere non ualet; qui totam pellem illam sua fortitudine concutit: quoniam homicidium omnes diabolicas malignitates suo horrore complectitur, cum in primogenitis ab ira odium ebulliens fratricidium perpetrauit, plenus sonituum, tempestatum et acutissimorum lapidum maiorum et minorum: quia homicidium plenum est auaritia et ebrietatibus atque acutissimis duritiis quae sine misericordia bacchantur tam in magnis homicidiis quam in minoribus uitiis. Qui dum sonitum suum eleuat, ille lucidus ignis et uenti et aer commouentur: quoniam dum homicidium in auaritia effusionis sanguinis stridet, superna iudicia et exspirationes uolantium rumorum et expansiones fluentium dispositionum in ultione recti iudicii suscitantur, ita quod fulgura sonitum ipsum praeueniunt; quia ignis ille primum commotionem eiusdem sonitus in se sentit: quia dignitas ostensionis diuini examinis idem nefas praecellendo opprimit, cum etiam diuina maiestas, antequam fremitus eiusdem insaniae publice manifestetur, uidente oculo cui omnia nuda sunt eum praeuideat. 11. DE PVRISSIMO AETHERE ET DE POSITIONE LVNAE ET DVARVM STELLARVM ET QVID SIGNIFICET. Sed sub eadem pelle purissimus aether est, sub se nullam pellem habens: quoniam sub insidiis antiqui perditoris serenissima fides lucet, in qua nulla incertitudo infidelitatis latet, a semetipsa non fundata, sed ad Christum suspensa; in quo etiam quendam globum candentis ignis plurimae que magnitudinis uides, qui ueraciter designat inuictam ecclesiam in fide candorem innocentis claritatis plurimi que honoris, ut tibi demonstratur, praetendentem, et super se duas faculas sursum clare positas habentem, ipsum que globum ne modum cursus sui excedat continentes, quae sua significatione sunt ostendentes quod ecclesiam de supernis edita duo testamenta, uidelicet ueteris et nouae auctoritatis, ad diuina praecepta caelestium secretorum trahunt, scilicet cum ipsa eandem ecclesiam ne in uarietatem diuersorum morum se praecipitanter extendat continent, quia et uetus et noua testificatio beatitudinem supernae hereditatis ipsi ostendunt. 12. DE POSITIONE ALIARVM STELLARVM ET QVID SIGNIFICET. Quapropter etiam in eodem aethere multae et clarae sphaerae ubique positae sunt, in quas idem globus interdum se aliquantulum euacuans claritatem suam emittit: quoniam in puritate fidei plurima et splendida opera pietatis ubique apparent, in quae eadem ecclesia congruo tempore, conculcationem uerborum aliquantulum sustinens, decorem miraculorum suorum tradit, cum ipsa uelut in maerore iacens tamen claritatem operum in perfectis hominibus per alios admiratur; et ita sub praefatum rubeum igneum que globum recurrens et ab eo flammas suas restaurans, iterum illas in easdem sphaeras efflat: quoniam ipsa in contritione posita sub protectionem Vnigeniti Dei properans et ab eo sufferentias diuinae confortationis accipiens, ita etiam amorem supernorum in beatis operibus declarat. 13. DE TERTIO VENTO ET TVRBINIBVS EIVS ET QVID SIGNIFICET. Vnde et ab ipso aethere quidam flatus cum suis turbinibus se effundit qui se in praefatum instrumentum ubique dilatat: quia ab unitate fidei fortissima fama cum ueris et perfectis assertionibus in auxilium hominum emanans fines totius orbis multa celeritate percutiebat. 14. DE AQVOSO AERE ET DE ALBA PELLE ET QVID SIGNIFICET. Sub eodem autem aethere aquosum aerem uides albam pellem sub se habentem, qui se hac et illac diffundens omni instrumento illi umorem dat: quoniam sub fide, quae tam in antiquis quam in nouis patribus erat, baptismus in ecclesia ad salutem credentium, ut tibi uerissime manifestatur, in innocentia beatissimae stabilitatis fundatus, se diuina inspiratione ubique dilatans, uniuerso orbi irrigationem salutis in credentibus attulit. Qui dum se interdum repente congregat, repentinam pluuiam multo fragore emittit, et dum se leniter diffundit, blandam pluuiam leni motu dat: quia dum baptismus aliquando per assertores ueritatis in uelocitate praedicationis et in profunditate mentis ipsorum coadunatur, celeri copia uerborum in inundatione praedicationis eorum attonitis hominibus manifestatur, interdum etiam idem baptismus suaui temperamento in ipsis praedicatoribus dilatatus, suaui irrigatione cum discretionis adiutorio populis attactis propalatur. 15. DE QVARTO VENTO ET TVRBINIBVS EIVS ET QVID SIGNIFICET. Quapropter et ex eo quidam flatus cum turbinibus suis exiens per praedictum instrumentum se ubique diffundit: quoniam ab inundatione baptismatis salutem credentibus afferentis uerissima fama cum uerbis fortissimorum sermonum egrediens omnem mundum manifestatione beatitudinis suae perfudit, ut iam in populis infidelitatem deserentibus et fidem catholicam appetentibus aperte declaratur. 16. DE ARENOSO GLOBO TERRAE ET QVID SIGNIFICET. Et in medio istorum elementorum quidam arenosus globus plurimae magnitudinis est, quem praefata elementa ita circumdant quod nec hac nec illac labi potest: qui manifeste ostendit in fortitudine creaturarum Dei hominem profundae considerationis de limo terrae mirabili modo multae gloriae factum degentem, et uirtute earundem creaturarum ita obuolutum quod ab eis nullo modo separari ualet; quia elementa mundi ad seruitutem hominis creata ipsi famulatum exhibent, dum homo uelut in medio eorum sedens ipsis diuina dispositione praesidet, ut etiam per me inspiratus Dauid dicit. 17. VERBA DAVID AD EANDEM REM. Gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum. Quod dicitur: O tu Deus, qui omnia mirabiliter fecisti, aurea et purpurea corona intellectus et dignissimo indumento uisibilis speciei coronasti hominem, ita ponens eum quasi principem super altitudinem perfectorum operum tuorum, quae in creaturis tuis iuste et bene disposuisti. Tu enim prae aliis creaturis tuis magnas et admirandas dignitates homini iniunxisti. 18. DE TERRAE MOTV ET QVID SIGNIFICET. Sed, ut uides, dum interdum eadem elementa cum praedictis flatibus se inuicem concutiunt, eundem globum sua fortitudine aliquantulum moueri faciunt: quia dum congruo tempore creaturae Dei cum fama miraculorum ipsius creatoris se inuicem complectuntur, ita quod miraculum miraculo magno tonitruo uerborum innectitur, homo eorundem miraculorum magnitudine perculsus concussionem mentis et corporis sui sentit, dum in eisdem mirabilibus attonitus imbecillitatem fragilitatis suae considerat. 19. DE MAXIMO MONTE INTER AQVILONEM ET ORIENTEM ET QVID SIGNIFICET. Et uides inter aquilonem et orientem uelut maximum montem, qui uersus aquilonem multas tenebras et uersus orientem multam lucem habet: quoniam inter diabolicam impietatem et diuinam bonitatem magnus casus hominis apparet, per pessimam deceptionem in reprobis multas miserias damnationis, et per exoptabilem salutem in electis plurimam felicitatem redemptionis tenens, ita tamen quod nec lux illa ad tenebras, nec tenebrae illae ad ipsam lucem pertingere possunt: quia opera lucis operibus tenebrarum se non interserunt, nec opera tenebrarum ad opera lucis ascendunt, quamuis diabolus ea multoties per malos homines offuscare laboret, uelut est in paganis, haereticis et in pseudoprophetis, et quos isti sua fallaci deceptione post se trahere conantur. Quomodo? Quia uolunt ea scire quae ipsis scienda non sunt, illum imitantes qui se Altissimo similem esse anhelauit. Et quoniam illum subsequuntur, ideo et ipse mendacium quasi ueritatem eis secundum uoluntatem ipsorum demonstrat. Vnde me cum non sunt, nec ego cum illis, quia uias meas non ambulant, sed extraneas semitas amant, inquirentes quid eis stulta creatura de futuris causis fallaciter ostendat. Et hoc ita uolunt habere secundum quod illud peruerse exquirunt, me contemnentes et sanctos meos abicientes qui sincero corde me diligunt. 20. DE HIS QVI PERVERSA ARTE IN CREATVRIS FVTVRA SCRVTANTVR. Sed isti homines qui peruersa arte tam pertinaciter me tentant, ita quod creaturam illam quae ad seruitutem ipsorum facta est scrutantur, sciscitantes ut rem illam quam ipsi scire uolunt eis secundum uoluntatem ipsorum ostendat, numquid possunt in scrutatione suae artis elongare uel abbreuiare tempus quod eis a creatore suo constitutum est uiuere? Certe hoc nec diem nec horam facere praeualent. Aut numquid possunt praedestinationem Dei postponere? Nullo modo. O miseri, nonne permitto creaturas uobis passiones uestras interdum demonstrare, quae signa tunc ideo habent quia me Deum timent, uelut seruus facultatem domini sui aliquando ostendit, et ut bos et asinus ac cetera animalia uoluntatem dominorum suorum manifestant, cum eam in seruitute sua fideliter adimplent? O stulti, cum me obliuioni traditis, nec ad me respicientes nec me adorantes, sed aspicientes ad subiectam uobis creaturam quid ipsa portentet et ostendat, tunc pertinaciter me abicitis, infirmam creaturam pro creatore uestro colentes. Quapropter et ego dico: O homo, cur creaturam illam colis quae te nec consolari nec tibi auxiliari potest et quae tibi nullam prosperitatem in felicitate confert, uelut mathematici, mortis instructores, et de incredulitate paganorum sequaces eorum affirmare solent, ita quod dicunt stellas uobis hominibus uitam tribuere et omnes actus uestros disponere? O miseri, quis stellas fecit? Sed stellae interdum ex permissione mea cum quibusdam signis hominibus declarantur, ut etiam Filius meus in euangelio ostendit, ubi dicit. 21. VERBA EVANGELII. Erunt signa in sole et luna et stellis. Quod dicitur: In lumine horum luminum hominibus ministratur, et circuitu ipsorum tempora temporum ostenduntur. Vnde etiam in nouissimis temporibus lamentabilia et periculosa tempora permissione mea in ipsis demonstrantur, ita quod radius solis et splendor lunae et claritas stellarum aliquando subtrahitur, ut corda hominum ex hoc concutiantur. Sic et per stellam ex uoluntate mea incarnatio Filii mei ostensa est. Homo autem propriam stellam quae uitam ipsius disponat non habet, uelut stultus et errans populus asserere conatur, sed omnes stellae omni populo cum seruitute sua communes sunt. Sed quod stella illa ceteris stellis praeclarior effulsit, hoc est quod Vnigenitus meus prae aliis hominibus uirginali partu sine peccato natus est, ipsa nullum subleuamen eidem Filio meo conferens, nisi solum incarnationem eius populo fideliter denuntians, quoniam omnes stellae et creaturae me timentes iussionem meam tantum perficiunt, nec ullius rei in ulla creatura notitiam ullam habent. Nam cum mihi placuerit, creaturae iussionem meam ostendunt, uelut cum faber nummum faciens in eo congruentem formam caelat, sic quod idem nummus formam sibi impositam declarat, sed de hoc nullam potestatem habens, non nouit quando faber aliam formam sibi imponere uelit, quoniam nec longum nec breue tempus suae formae discernit. Quid est hoc? O homo, si lapis coram te iaceret in quo aliqua signa passionum tuarum diligenter eum intuens denotares, tunc secundum fallacem aestimationem tuam aut de infelicitate tua contristatus aut de prosperitate tua gauisus in deceptione tua diceres: 'Ach~al, moriar,' uel 'wach~al, uiuam,' aut 'heu, quanta infelicitas,' seu 'wach~al, quanta prosperitas mea est!' Et quid tunc lapis ille tibi conferret? Num quidquam tibi auferret uel daret? Sed nec tibi obesse nec prodesse ualeret. Sic etiam nec stellae nec ignis nec aues nec alia huiusmodi creatura in signis scrutationis tuae quidquam te laedere uel iuuare possunt. Quod si in creaturam hanc quae ad seruitutem tuam facta est confidis abiciens me, tunc et ego iusto iudicio meo ex oculis meis te proicio felicitatem regni mei tibi auferens. Nam ego nolo ut stellas aut ignem aut uolatilia seu alias tales creaturas de futuris causis scruteris; quoniam si illas pertinaciter inspexeris, oculi tui mihi molesti sunt, et te uelut perditum angelum deicio, qui ueritatem deseruit et se ipsum in damnationem praecipitauit. O homo, cum stellae et ceterae creaturae factae sunt, ubi fuisti? Numquid de institutione earum Deo consilium dedisti? sed praesumptio huiusmodi sciscitationis orta est in primo schismate, uidelicet cum homines Deum ita obliuioni dedissent quod genus et genus diuersas creaturas superbe inspexit et de futuris causis uaria signa in eis quaesiuit. Et sic etiam error ille in Baal exortus est, scilicet quod homines creaturam Dei pro Deo decepti colebant, ad quod eos etiam diabolica irrisio excitauit, quia post creaturam magis quam post creatorem suum respexerunt, hoc scire cupientes quod scire non debuerunt. 22. QVALITER DIABOLVS HOMINIBVS ILLVDIT PER MAGICAM ARTEM. Vnde etiam peiora his apparuerunt, cum homines per diabolum magica arte insanire coeperunt, ita quod diabolum uident et audiunt, ipse eis fallaciter loquens et ostendens quod uelut creaturam hanc inspiciant et alia exsistat. Nolo autem dicere quomodo per diabolum primi seductores edocti sint, ita quod eum uident et audiunt qui eum hoc modo quaerunt; sed ipsi de hac nequitia sua ualde culpabiles exsistunt, cum me Deum suum hoc modo denegant et antiquum seductorem imitantur. O homo, ego in sanguine Filii mei te requisiui, non cum malitiosa iniquitate, sed cum magna aequitate; sed tu me uerum Deum deseris et illum qui mendax est imitaris. Ego sum iustitia et ueritas, et ideo admoneo te in fide et exhortor in amore ac reduco te in paenitentia, ut quamuis sanguinolentus sis in pollutionibus peccatorum, tamen exsurgas de casu ruinae tuae. Quod si me subsannaueris, parabolam huius similitudinis senties quae dicit. 23. PARABOLA DE EADEM RE. Quidam dominus multos seruos sibi subiectos habens unicuique eorundem seruorum suorum plurima arma bellica dedit dicens: 'Estote probi et utiles, tarditatem et teporem abicientes'. Sed dum quoddam iter cum eo agerent, idem serui quendam illusorem et diuersae artis pessimum adinuentorem secus uiam uiderunt, unde et quidam ex eis decepti dixerunt: 'Huius hominis artes discere uolumus'. Et arma quae habebant abicientes ad illum cucurrerunt. Quibus alii dicebant: 'Quid facitis hunc illusorem imitantes et dominum nostrum ad iracundiam prouocantes?' Et illi responderunt: 'Quid hoc domino nostro oberit?' Et dominus eorum illis ait: 'O serui nequam, cur arma quae uobis dederam abiecistis? Et cur carius est uobis hanc uanitatem amare quam mihi domino uestro cuius serui estis famulari? Ite ergo post illusorem istum ut cupitis, quia mihi seruire non uultis, et uidete quid eius stultitia uobis prosit'. Et abiecit eos. Quod dicitur: Dominus iste est Deus omnipotens omnes populos sub potestate sua regens, ita quod quemque hominem intellectu armauit, mandans ei ut strenuus et uigilans in instrumentis uirtutum sit, prauitatem et neglegentiam a se excutiens. Sed dum homines uiam ueritatis arripiunt, in diuinis mandatis ire disponentes, ipsis multae tentationes occurrunt, ita quod diabolum, totius orbis seductorem et multiplicium uitiorum nequissimum artificem, non in uia ueritatis sed per deceptionem in insidiis positum attendunt. Vnde et quidam ipsorum iniustitiae magis quam rectitudinis amatores, per eundem diabolum seducti, plus student eiusdem antiqui seductoris uitia imitari quam uirtutes Dei amplecti. Et intellectum quem ad diuina mandata conuertere deberent, ad uitia terrenae iniquitatis retorquentes, diabolo se supponunt. Quibus doctores eorum uelut consodales ipsorum, per sacras Scripturas multoties occurrentes, facta eorum improperant, et cur diabolica figmenta sequentes diuinam ultionem sibi inducant uociferantur. Sed illi admonitiones eorum saepissime subsannantes se in paucis peccare et Deum suum minime offendere per superbiam affirmant. Vnde cum in obduratione ista perseuerant, diuinam sententiam accipiunt; quoniam ipsis seruis iniquitatis exsistentibus cur intellectum desuper sibi datum suffocauerint, et cur magis deceptiones antiqui seductoris susceperint quam creatorem suum, cui strenue famulari debuerant, dilexerint obicitur, ita quod ipsi contempti diabolicis illusionibus secundum opera sua, quia Deo seruire noluerunt, deputantur, ubi considerare compelluntur, quid nequissima seductio ipsis profuerit; quoniam hoc modo abiecti damnationem incurrunt, quia diuina praecepta postponentes plus diabolum quam Deum sequi contenderunt. Ego enim nolo ut me homines contemnant, qui me in fide scire debent; quoniam si me abiecerint et creaturam sibi subiectam inspexerint, antiquum seductorem in hoc imitantes, tunc et ego permitto ut eis et cum creatura et cum diabolo secundum concupiscentiam cordis sui fiat, quatenus ita experiantur quid ipsis prosit creatura quam adorauerunt uel quid eis diabolus conferat quem subsecuti sunt. 24. CVM SALVS HOMINIS ET VTILITAS COMPLETA FVERIT SAECVLVM MVTABIT. Et, o stulti homines, cur creaturam de tempore uitae uestrae inquiritis? Nullus enim uestrum potest tempus uitae suae scire aut illud deuitare aut transilire, nisi ut per me sibi constitutum est uiuere; quia, o homo, cum salus tua tam in saecularibus quam in spiritalibus completa fuerit, praesens saeculum mutabis et ad illud quod terminum non inueniet transibis. Nam cum homo tantae fortitudinis est quod prae aliis populis ardentius in me ardet, ita quod in conscientia terreni liquoris foetentium peccatorum non torpens insidias antiqui serpentis deuitat, huius spiritum a corpore suo non excutio antequam dulces fructus suos in suauissimo odore ad bonum finem perducat. Illum autem quem tantae fragilitatis considero, quod tener est in graui dolore sui corporis et in horrore pessimi insidiatoris iugum meum ferre, de hoc saeculo subtraho antequam in tepore marcescentis animi sui incipiat arescere. Omnia enim scio. Volo autem humano generi quamque iustitiam ad suam cautelam dare, ita ut nullus hominum se possit excusare, cum homines moneo et exhortor iustitiam facere, quando ipsis iudicium mortis incutio, uelut iam sint morituri cum adhuc diutius uicturi sint; quoniam nemo nisi secundum utilitatem quam in homine uideo et secundum uoluntatem meam qua ei uiuere concedo, aliud tempus habere uel sibi disponere poterit, quemadmodum etiam Iob testatur, cum dicit. 25. VERBA IOB AD EANDEM REM. Constituisti terminos eius qui praeteriri non poterunt. Quod dicitur: Tu qui super omnes es et omnia antequam fiant praeuides, etiam in secreto maiestatis tuae constituisti terminos humanae uitae, ita quod nec scientia nec prudentia nec astutia ullius rei praeteriri poterunt in ulla utilitate seu in infantia seu in iuuentute seu in senectute hominum transgressi, nisi secundum prouidentiam secretorum tuorum, qui homines ad gloriam nominis tui fieri iussisti. 26. VERBA DEI DE EODEM. Ego enim, o homo, ante constitutionem mundi te noui. Sed tamen dies tuos in operibus tuis uolo considerare et utilitatem eorum discernere et quaeque opera tua diligenter et acutissime examinare. Quemcumque autem subito de temporali uita subtraho, huius uitae utilitas completa est, ita ut si uita ipsius longius protraheretur, nullam uiriditatem bonorum fructuum amplius afferret, sed, uelut teporem carneae fidei habens, tantum quasi uacuo sono uerborum fumum emitteret, nec intimo tactu cordis sui me tangeret. Vnde ipsi indutias huius uitae non tribuo, sed, antequam in teporem huiusmodi infertilitatis cadat, eum ab hoc saeculo subduco. Sed tibi, o homo, dico: Cur me contemnis? Nonne prophetas meos ad te misi et Filium meum pro salute tua in lignum crucis dedi et apostolos meos, ut tibi uiam ueritatis per euangelium ostenderent, ad te destinaui? Vnde non potes te excusare quin omnia bona habeas per me. Et quare tunc postponis me? 27. QVOD DEVS AVGVRIA IN STELLIS ET IN CETERIS CREATVRIS AMPLIVS TOLERARE NON VVLT. Sed errorem huius peruersitatis, scilicet quod signa actuum tuorum in stellis aut in igne aut in auibus seu in alia huiusmodi creatura quaeris, amplius nolo tolerare; quoniam omnes isti qui errorem hunc diabolica suasione primum adinuenerunt Deum contemnentes, praecepta illius omnino abiecerunt, unde et ipsi contempti sunt. Ego autem super omnem creaturam in claritate diuinitatis meae fulgeo, ita quod miracula mea in sanctis meis tibi manifestata sunt; quapropter nolo ut amplius hunc errorem auguriandi exerceas, sed ut in me aspicias. 28. DE STVLTITIA ET CONTVMACIA HOMINIS. O stulte, quis sum ego? Videlicet summum bonum. Vnde omnia bona tibi tribuo, cum diligenter quaesieris me. Et quem credis me esse? Deus sum super omnia et in omnibus. Sed tu uis me habere uelut rusticum qui dominum suum timet. Quomodo? Tu uis ut uoluntatem tuam faciam, cum tu praecepta mea contemnas. Sic Deus non est. Quid est hoc? Ipse enim nec opinionem initii, nec timorem finis habet. Caeli in laudibus meis sonant me inspicientes et secundum iustitiam illam qua per me positi sunt mihi oboedientes. Sol etiam, luna et stellae in nubibus caeli secundum tenorem suum apparent, necnon flabri uenti et pluuiae in aere ut eis constitutum est currunt, et haec omnia creatori suo secundum iussionem ipsius oboediunt. Tu autem, o homo, praecepta mea non imples, sed uoluntatem tuam sequeris, uelut iustitia legis tibi nec posita nec ostensa sit. In tanta enim contumacia es, quamuis cinis sis, quod tibi non sufficit iustitia legis meae quae exarata et culta est in sanguine Filii mei et bene trita in sanctis meis tam ueteris quam noui testamenti. 29. SIMILITVDO DE HAEDO ET CERVO ET LVPO. Sed in magna stultitia uis me apprehendere, cum mihi hoc modo minaris dicens: 'Si Deo placet ut iustus et bonus sim, quare non facit me rectum?' tu ita me capere uolens uelut si petulans haedus ceruum uult capere, qui fortissimis cornibus cerui ualide truditur et perforatur. Sic et ego cum me cum petulanter in moribus tuis uis ludere, in praeceptis legis meae quasi cornibus meis iusto iudicio meo te comminuo. Haec enim sunt tubae in aures tuas resonantes, sed tu illas non sequeris, sed post lupum curris quem te putas ita domasse quod te laedere non possit. Sed idem lupus deuorat te dicens: 'Ouis ista secus uiam errauit, nec pastorem suum sequi uoluit, sed post me cucurrit, unde etiam illam uolo habere, quia me elegit et pastorem suum deseruit'. O homo, Deus iustus est, et ideo omnia quae in caelo et in terra fecit iusta ordinatione disposuit. 30. COMPARATIO DE MEDICO. Ego enim sum magnus medicus omnium languorum, faciens uelut medicus qui languidum uidet qui medelam ardenter desiderat. Quid est hoc? Si languor paruus est, eum facile curat, si uero grauis est, languido dicit: 'Ego argentum et aurum a te exigo. Quod si illa mihi dederis, te iuuabo'. Sic et ego, o homo, facio. Minora peccata in gemitu et lacrimis ac in bona uoluntate hominum abstergo, grauioribus autem culpis dico: O homo, age paenitentiam et correctionem, et ostendam tibi misericordiam meam et uitam aeternam tibi dabo. Et stellas et alias creaturas de causis tibi occurrentibus ne inspicias, nec diabolum adores nec eum inuoces nec quidquam ab eo perquiras. Quoniam si plus uolueris scire quam te oporteat nosse, ab antiquo seductore deciperis. Quia cum primus homo plus quaesiuit quam quaerere deberet, ab illo deceptus est et in perditionem iuit. Sed tamen diabolus nesciuit hominis redemptionem, ubi Filius Dei mortem occidit et infernum fregit. Diabolus enim in initio per mulierem deuicit hominem; sed Deus in fine temporum per mulierem contriuit diabolum, quae Filium Dei genuit, qui diabolica opera mirabiliter ad nihilum duxit, quemadmodum Iohannes dilectus meus testatur dicens. 31. VERBA IOHANNIS. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissoluat opera diaboli. Quid est hoc? Propter salutem et saluationem hominum apparuit maxima claritas, scilicet Filius Dei paupertatem humani corporis induens, sed uelut ardens stella in umbrosis nubibus fulgens, ita positus in torculari, ubi uinum sine sorde fermenti exprimendum erat; quoniam ipse lapis angularis super torcular cecidit et tale uinum fecit quod maximum odorem suauitatis dedit. Ipse enim absque inundatione polluti sanguinis in humano genere clarus homo effulgens, pede militiae suae os antiqui serpentis conculcauit, et dissoluens a iecore iniquitatis illius omnia iacula, quae et furore et libidine plena erant, eum omnino contemptibilem reddidit. Vnde quicumque scientiam in Spiritu sancto et pennas in fide habet, iste admonitionem meam non transcendat, sed eam in gustu animae suae amplectendo percipiat. 1. QVERELA ANIMAE DE VIA ERRORIS PER GRATIAM DEI AD MATREM SION REDEVNTIS. 2. DE PENNIS ANIMAE. 3. DE TABERNACVLO QVOD INGRESSA EST. 4. QVERELA ANIMAE DIABOLICIS TVRBINIBVS AVXILIO DEI FORTITER REPVGNANTIS. 5. DE TVRBINIBVS QVOS DIABOLICA PERSVASIO IMMITTIT. 6. QVA DE CAVSA ERRORES ISTI EXCITANTVR. 7. QVA RATIONE IRA ODIVM SVPERBIA COMPESCITVR. 8. QVERELA ANIMAE DE TABERNACVLO SVO CVM TREMORE EGREDIENTIS. 9. QVOD SCIENTIA DEI NVLLA OBSCVRITATE VLLIVS REI OBNVBILATVR. 10. QVOD IN PVLCHRITVDINE IVSTITIAE DEI NVLLA INIVSTITIA INVENIRI POTEST. 11. DE SCVLPTILIBVS ET QVOD DESERENDA SVNT. 12. EZECHIEL PROPHETA DE EODEM. 13. DE INAEQVALITATE HVMANI SEMINIS ET DE DIVERSITATE HOMINVM INDE PROCREATORVM. 14. VERBA MOYSI AD EANDEM REM. 15. QVARE CONTRACTI ET DISTORTI NASCANTVR. 16. QVOMODO INFANS IN VTERO MATRIS VIVIFICATVR ET INDE EGRESSVS AB ANIMA SOLIDATVR ET SVSTENTATVR. 17. QVOMODO ANIMA SECVNDVM VIRES CORPORIS VIRES SVAS OSTENDIT. 18. QVOD HOMO TRES SEMITAS IN SE HABET. 19. DE INTELLECTV. 20. DE VOLVNTATE. 21. SIMILITVDO DE IGNE ET PANE. 22. QVEMADMODVM IN TABERNACVLO VOLVNTATIS ID EST IN ANIMO OMNES VIRES ANIMAE CALEFIVNT ET SE INVICEM CONIVNGVNT. 23. DE RATIONE. 24. DE SENSV. 25. QVOD ANIMA EST MAGISTRA, CARO ANCILLA. 26. SIMILITVDO DE ARBORE AD ANIMAM. 27. QVOD ANIMA AD PECCATA INCLINATA PER DONVM DEI COMPVNCTA PECCATA DESERIT. 28. QVOD ANIMA DIABOLICIS INSIDIIS TENTATA SVPERNA INSPIRATIONE A SE IACVLA DIABOLI EXPELLIT. 29. QVOD ANIMA HABITACVLVM CORPORIS SVI DESERENS CVM MVLTO TREMORE SENTENTIAM IVSTI IVDICIS EXSPECTAT. 30. VERBA DEI AD HOMINES QVOD DIVINIS PRAECEPTIS OBOEDIANT ET MALVM ABICIENTES BONVM IN AMORE DEI FIDELITER PERFICIANT. 31. DE FIDE CATHOLICA. 32. VERBA ISAIAE. QVARTA VISIO PRIMAE PARTIS ET DEINDE uidi maximum serenissimum que splendorem uelut plurimis oculis flammantem, quattuor que angulos ad quattuor partes mundi uersos habentem, qui secretum superni creatoris designans in maximo mysterio mihi manifestatus est; in quo etiam alius splendor similis aurorae in se purpurei fulgoris claritatem tenens apparuit. Et ecce uidi in terra homines in uasis suis lac portantes et inde caseos facientes, cuius quaedam pars spissa fuit, unde fortes casei facti sunt, pars quaedam tenuis, de qua debiles casei coagulati sunt, et pars quaedam tabe permixta, de qua amari casei effecti sunt. Et ita uidi quasi mulierem uelut integram formam hominis in utero suo habentem. Et ecce per secretam dispositionem superni conditoris eadem forma motum uiuidae motionis dedit, ita quod uelut ignea sphaera nulla lineamenta humani corporis habens cor eiusdem formae possedit, et cerebrum eius tetigit et se per omnia membra ipsius transfudit. Sed deinde eadem forma hominis de utero eiusdem mulieris hoc modo uiuificata egrediente, secundum motus quos ipsa sphaera in eadem forma hominis habuit, secundum illos etiam et colorem suum mutauit. Et uidi quod quandam huiusmodi sphaeram in corpore manentem multi turbines inuadentes eam usque ad terram incuruabant, sed illa resumptis uiribus se uiriliter erigens eis fortiter restitit et cum gemitu sic dixit. 1. QVERELA ANIMAE DE VIA ERRORIS PER GRATIAM DEI AD MATREM SION REDEVNTIS. 'Ego peregrina ubi sum? In umbra mortis. Et qua uia eo? In uia erroris. Et quam consolationem habeo? Quam peregrini habent. Ego enim debui habere tabernaculum quinque quadris lapidibus sole et stellis lucidioribus ornatum, quia occidens sol et occidentes stellae non debebant in eo lucere, sed in eo debuit esse angelica gloria: quoniam topazius debuit esse fundamentum ipsius et omnes gemmae structura eius, scalis eius crystallo positis et plateis ipsius auro stratis. Nam ego debui esse consors angelorum, quia sum uiuens spiraculum quod Deus misit in aridum limum. vnde deberem deum scire et ipsum sentire. Sed heu! cum tabernaculum meum intellexit se posse oculis suis in omnes uias uidere, instrumentum suum ad aquilonem posuit; ach~al, ach~al! ubi capta sum et spoliata oculis et gaudio scientiae, ueste mea tota scissa. Et sic de hereditate mea pulsa, ducta sum in alienum locum qui omni pulchritudine et honore carebat, ubi pessimo seruitio subiecta sum. sed et hi qui me ceperant, colaphis percutientes cum porcis fecerunt me manducare, ac ita in desertum locum me mittentes amarissimas etiam herbas melle intinctas mihi ad manducandum dabant. Postea quoque super torcular me ponentes multis tormentis me affligebant. Deinde autem uestibus meis me exuentes et multas plagas mihi inferentes uenatum me miserunt, ubi pessimos et uenenosos uermes uidelicet scorpionum aspidum et aliorum similium uermium me capere fecerunt, qui me totam suo ueneno ita conspuerunt, quod inde debilis efficiebar. Vnde illi me deridentes dixerunt: 'Vbi est honor tuus nunc?' Ach~al, sed ego tota contremui et magno gemitu maeroris silenter dixi: 'O ubi sum? Ach~al, unde huc ueni? Et quem consolatorem huius captiuitatis quaeram? Quomodo has catenas dirumpam? O quis oculus uulnera mea uidere poterit? Et quae nares foetorem hunc aegrum sufferre poterunt? Aut quae manus ea oleo perungent? Ach~al, quis dolori meo misericordiam impendet? Caelum ergo clamorem meum exaudiat et terra de maerore meo tremiscat ac omne quod uiuit ad captiuitatem meam se miserando inclinet, quia amarissimus dolor me premit, quoniam sine consolatione et sine adiutorio peregrina sum. O quis consolabitur me, quoniam et mater mea dereliquit me, quia a uia salutis erraui? Quis me iuuabit nisi Deus? Cum autem recordor tui, o mater Sion, in qua habitare debui, amarissima seruitia quibus subiecta sum inspicio. Et cum omne genus musicorum quod in te est ad memoriam duxero, uulnera mea attendo. sed et cum recordor gaudii et laetitiae gloriae tuae, tunc uenena illa quibus polluta sunt detestor. O quo me uertam? Et quo fugiam? Dolor enim meus innumerabilis est; quoniam si in malis istis perseuerauero, socia illorum ero cum quibus in terra Babylonia turpiter conuersata sum. et ubi es, o mater Sion? Ach~al mihi! quia a te infeliciter recessi: quoniam si te nescirem, leuius dolerem! Nunc autem pessimos sodales meos fugiam, quia infelix Babylonia in plumbeam stateram me posuit ac maximis trabibus me oppressit, ita quod uix suspirare possum. Sed cum lacrimas meas ad te, o mater mea, cum gemitibus meis effundo, tantos strepitus sonantium aquarum infelix babylonia emittit, quod uocem meam non attendis. Ergo multa sollicitudine artas uias quaeram, in quibus pessimos sodales meos et infelicem captiuitatem meam effugere possim'. Et cum haec dixissem, iui angustam semitam ubi me abscondi in paruo foramine contra septemtrionem, amarissime flens quoniam matrem meam perdideram; ibi etiam considerans omnem dolorem meum et omnia uulnera mea. Tantas que effusiones lacrimarum flendo et flendo ibi emisi, quod omnis dolor et omnis liuor uulnerum meorum lacrimis istis perfusus est. Et ecce suauissimus odor uelut lenis aura a matre mea emissus nares meas tetigit. O Quantos gemitus et quantas lacrimas tunc effudi, cum paruam consolationem istam adesse sensi! Et tantos ululatus cum tantis fletibus prae gaudio dedi, quod etiam mons ille in cuius foramine me absconderam inde commotus est. Et dixi: 'O mater, o mater Sion, quid fiet de me? Et ubi nunc est nobilis filia tua? O quam diu, quam diu maternae dulcedinis tuae expers sum, quae in multis deliciis me blande enutrieras!' Et in his lacrimis ita delectabar uelut matrem meam uiderem. Sed inimici mei istos clamores meos audientes dicebant: 'Vbi est ista quam hactenus in consortio nostro secundum uoluntatem nostram habuimus, ita quod et ipsa omnem uoluntatem nostram perfecit? Ecce ubi caelicolas inuocat. Omnes ergo artes nostras excitemus, eam tanto studio et tanta sollicitudine custodientes, ne nobis effugere possit, quia eam nobis prius omnino subieceramus. Si hoc fecerimus, iterum nos sequetur'. Sed ego foramen illud in quo me absconderam latenter egressa, in quandam altitudinem ire uolebam, ubi me inimici mei inuenire non possent. At ipsi quoddam mare tanti feruoris mihi opposuerant, quod illud nullo modo transuadare potui. Sed et ibi quidam pons tantae paruitatis et angustiae erat, quod nec per illum transire ualui. In fine quoque eiusdem maris quaedam altitudo montium tantorum acuminum apparuit, quod nec ibi iter habere poteram. Et dixi: 'O quid ego misera nunc faciam? Suauitatem matris meae nunc parumper senseram, unde putabam quod uellet me ad se reducere; sed ach~al! num iterum relinquet me? Ach~al! quo me uertam? Nam si modo in priorem captiuitatem uenero, inimici mei magis nunc quam prius deridebunt me, quia ad matrem meam flebiliter clamaueram; et quoniam dulcedinem suauitatis eius parumper senseram, cum iterum modo ab ea derelicta sim'. Sed ego per suauitatem illam quam prius a matre mea uenientem senseram adhuc tantae fortitudinis eram, quod me ad orientem uerti et quod iterum angustissimas semitas ire coepi. Eaedem autem semitae spinis et tribulis et aliis huiusmodi impedimentis ita plenae erant, quod uix ulla uestigia in eis habere poteram. Sed tamen cum maximo labore et sudore eas tandem uix pertransiens ex eodem labore tantam fatigationem incurri, quod uix suspirare ualui. Sic tandem cum maxima fatigatione ad cacumen eiusdem montis in quo me prius absconderam perueniens, ad uallem eius me inclinaui, ubi descendere debebam; et ecce ibi aspides, scorpiones, dracones et alii huiusmodi serpentes mihi oppositi erant et in me sibilos suos emittebant. Vnde ego exterrita maximos ululatus emisi dicens: 'O mater, ubi es? Leuius enim dolerem, si suauitatem uisitationis tuae prius non sensissem: quia nunc iterum in captiuitatem illam cadam in qua dudum iacueram. Vbi ergo nunc est auxilium tuum?' Tunc uocem matris meae audiui mihi dicentem. 2. DE PENNIS ANIMAE. 'O filia, curre, pennae enim ad uolandum tibi datae sunt a fortissimo datore, cui nullus resistere ualet. Ergo uelociter transuola omnes has contrarietates'. Et ego multa consolatione confortata pennas illas suscepi et omnia uenenosa ac mortifera illa uelociter transuolaui. 3. DE TABERNACVLO QVOD INGRESSA EST. Et ueni ad quoddam tabernaculum, quod interius totum erat ex fortissima chalybe fabricatum. Et illud intrans opera claritatis feci, cum prius opera tenebrarum fecissem. In eodem autem tabernaculo ad septemtrionem columnam impoliti ferri posui, in quam flabella diuersarum pennarum et se hac et illac mouentium suspendi. Et manna inueniens illud comedi. Ad orientem uero propugnaculum ex quadris lapidibus construxi et in eo ignem accendens ibi myrrhatum uinum cum musto bibi. Sed ad meridiem turrim ex quadris lapidibus feci, in quam clipeos rubri coloris suspendi et in cuius fenestras tubas ex ebore factas posui. In medio autem eiusdem turris mel effudi et ex hoc pretiosum unguentum cum aliis aromatibus feci, ita quod ex ipso per totum idem tabernaculum maximus odor diffunderetur. Ad occidentem uero nullum opus posui, quia pars illa ad saeculum uersa erat. Sed interim dum in hoc labore occupata essem, inimici mei pharetras suas arripientes sagittis suis tabernaculum meum aggressi sunt; sed ego prae studio operis mei quod faciebam, tamdiu insaniam eorum non attendi, usque dum ianua eiusdem tabernaculi sagittis impleretur. Nulla tamen earundem sagittarum nec ianuam nec chalybem eiusdem tabernaculi perforare ualebat, unde nec ego ab eis laedi poteram. Quod illi uidentes maximam inundationem aquarum emiserunt, quatenus et me et tabernaculum meum deicerent, sed tamen in hac malitia sua nihil profecerunt. Quapropter eos audacter derisi dicens: 'Faber, qui hoc tabernaculum fecit, uobis sapientior et fortior fuit. Vnde sagittas uestras colligentes eas deponite, quoniam nullam uictoriam uoluntatis uestrae amodo in me poterunt perficere. Ecce quae uulnera ostendunt? Ego multo dolore et labore plurima bella aduersum uos peregi, cum me morti tradere uelletis, sed tamen non potuistis: quia fortissimis armis munita acutos gladios contra uos uibrabam, per quos me a uobis strenue defendebam. Recedite ergo, recedite, quoniam ultra me habere non poteritis. 4. QVERELA ANIMAE DIABOLICIS TVRBINIBVS AVXILIO DEI FORTITER REPVGNANTIS. Sed ego fragilis et indocta uidi etiam quod in aliam sphaeram plurimi turbines irruentes eam deicere uolebant, sed non ualuerunt, quoniam illa fortiter repugnans locum eis insaniendi non dedit, sed tamen sic cum querela dixit: 'Quamuis paupercula sim, tamen magnum officium habeo. O quid sum ego? Et quae est querimonia clamoris mei? Spiraculum tamen uiuens in homine sum, posita in tabernaculum medullarum, uenarum, ossium et carnis, ita quod eidem tabernaculo uiriditatem tribuo et quod illud ubique in motibus suis circumfero. Sed heu, sensibilitas illius profert spurcitiam, lasciuiam et petulantiam morum ac omnia genera uitiorum. Ach~al, o quam magno gemitu hoc queror! Nam cum prosperitatem uitae in operibus tabernaculi mei habeo, occurrit mihi diabolica persuasio in omnibus me irretiens ac in flatum elationis ita me erigens, quod multoties dico: 'Ego secundum gustum uiriditatis terrae operari uolo'. In tabernaculo enim meo quaeque opera intellego, sed tamen auiditate eius ita impedior, quod opera mea non discerno, antequam dira uulnera in me uidero. O quantum planctum tunc emitto! Et dico: 'O Deus, nonne creasti me? Ecce uilis terra opprimit me'. Et sic fugam ineo. Quomodo? Cum tabernaculum meum carnalem concupiscentiam habet, tunc quia gustum in opere habeo, cum ipsa opus illud perficio. sed ratio, quae in me cum scientia uiget, ostendit mihi quoniam a Deo creata sum. In qua ratione etiam sentio quia Adam, cum diuinum praeceptum transgressus esset, timens abscondit se. Sic et ego timens a facie Dei me abscondo, cum opera mea in tabernaculo meo contraria Deo sensero. Cum autem plumbeam stateram peccati superponderauero, omnia opera illa quae in carnalibus concupiscentiis ardent contemno'. 5. DE TVRBINIBVS QVOS DIABOLICA PERSVASIO IMMITTIT. Ach~al me peregrinam, quomodo in his periculis subsistere possum? Et cum diabolica persuasio me inuadit sic dicens: 'Est ne hoc bonum quod nescis nec quod uides nec quod facere potes?' quid tunc erit? Et cum iterum dicit: 'Quod nosti et quod intellegis et quod perficere uales, cur hoc deseris?' quid tunc faciam? At plena dolore respondebo: 'Ach~al me miseram! quia per Adam nociua uenena mihi afflata sunt, cum ipse diuinum praeceptum transgressus et in terram eiectus carnalia tabernacula coadunauit'. Nam in gustu, quem ipse in pomo per inoboedientiam gustauit, nociua dulcedo sanguini et carni se ingerit et ita pollutionem uitiorum producit. Vnde peccatum carnis in me sentio; purissimum autem Deum, quia per culpam inebriata sum, neglego. Sed hoc quod gustus tabernaculi mei in se habet sequi non debeo. Nam ex hoc quod Adam in prima apparitione purus et simplex a Deo creatus erat, timeo Deum, sciens quoniam per ipsum pura et simplex creata sum. Sed modo per malam consuetudinem uitiorum in inquietudinem uertor. O in his omnibus peregrina sum! Quapropter turbines diuersorum sonituum multa mendacia proferunt, qui in me surgunt sic dicentes: 'Quae es? Et quid facis? Et qualia sunt certamina quae exerces? Infelix enim es. Nam ignoras utrum bonum an malum opus tuum sit. Quo tandem ibis? Et quis te conseruabit? Et qui sunt errores illi qui te in insaniam ducunt? An perficies quod te delectat? An fugies quod te angustat? O quid facies, quia istud scis et istud ignoras? Quod enim te delectat hoc tibi licitum non est, et quod te angustat ad hoc praecepto Dei compelleris. Et unde scis si haec ita sint? Melius tibi esset si non fuisses'. Et postquam isti turbines ita in me surrexerint, incipio alteram uiam ambulare quae carni meae grauis est, quia incipio iustitiam facere. Sed iterum intra me dubito utrum hoc ex dono Spiritus sancti sit an non, et dico: 'Hoc inutile est'. Et deinde super nubes uolare uolo. Quomodo? Super intellectum meum uolo uolare et ea incipere quae perficere non possum. Sed cum haec facere tentauero, maximam tristitiam in me excito, ita quod nec in altitudine sanctitatis nec in planitie bonae uoluntatis ullum opus facio, sed inquietudinem dubietatis, desperationis, maeroris et oppressionis omnium rerum in me habeo. Et cum diabolica persuasio me sic inquietat, o quanta calamitas mihi tunc occurrit, quia omnia mala quae sunt aut esse possunt in uituperatione, in maledictione, in mortificatione corporis et animae, in turpibus uerbis contra munditiam, sanitatem et altitudinem quae in Deo sunt, haec omnia mihi infelici occurrunt. Vnde etiam haec iniquitas mihi insurgit, scilicet quod omnis felicitas et omne bonum quod tam in homine quam in Deo est, mihi molestum et graue erit, magis mortem quam uitam mihi proponens. Ach~al! quam infelix hoc certamen est, quod sic de labore in laborem, de dolore in dolorem, de schismate in schisma se mihi ingerit, omnem felicitatem mihi auferens. 6. QVA DE CAVSA ERRORES ISTI EXCITANTVR. Sed unde excitatur malum istorum errorum? Videlicet ex hoc. Antiquus enim serpens in se habet astutiam et deceptibilem uersutiam atque mortiferum iniquitatis uenenum. Nam in astutia sua ingerit mihi contumaciam peccatorum a timore Domini intellectum meum auferens, ita quod peccare non timeo, sic dicens: 'Quis est Deus? Nescio quis Deus sit'. In deceptibili autem uersutia sua obdurationem mihi inducit, ita quod in malo obduror. Sed in mortifero iniquitatis ueneno spiritale gaudium mihi aufert, ita quod nec in homine nec in Deo laetari ualeo, sic dubietatem desperationis mihi inducens, scilicet quod dubito utrum saluari possim an non. O quae sunt ista tabernacula quae tanta pericula sustinent in diabolica deceptione? Sed cum per donum Dei recordor quod a Deo creata sum, tunc inter has oppressiones his diabolicis persuasionibus hoc modo responsum do: 'Ego fragili terrae non cedam, sed fortissima bella exercebo'. Quomodo? Cum tabernaculum meum opera iniustitiae exercere uult, medullam, sanguinem et carnem in sapientia patientiae conteram, quemadmodum fortis leo se defendit et ut serpens in antro suo ictum mortis fugiens se abscondit. Nam nec sagittas diaboli debeo suscipere nec uoluptatem carnis exercere. Quomodo? 7. QVA RATIONE IRA ODIVM SVPERBIA COMPESCITVR. Cum enim ira tabernaculum meum incendere uoluerit, in bonitatem Dei respicio, quem ira numquam tetigit, et ita aere qui sua lenitate ariditatem terrae rigat suauior ero, spiritale gaudium habens, cum uirtutes in me uiriditatem suam ostendere incipient. Et sic bonitatem Dei sentio. Cum autem odium me denigrare tentauerit, in misericordiam et in martyrium Filii Dei aspicio et ita carnem meam constringo, suauem odorem rosarum quae de spinis oriuntur fideli recordatione suscipiens, et ita redemptorem meum agnosco. Sed cum superbia turrim uanitatis suae sine fundamento petrae in me contenderit ponere et hanc altitudinem in me erigere quod nullum sibi similem uult habere, sed semper altior ceteris uideri: o quis mihi tunc succurret, quoniam antiquus serpens, qui super omnes esse uolens in mortem cecidit, me deicere conatur? Tunc cum maerore dico: 'Vbi est rex meus et Deus meus? Quid possum boni absque Deo? Nihil'. Et sic ad Deum qui uitam mihi dedit respicio, et ad beatissimam Virginem illam quae superbiam antiquae speluncae contriuit curro, sic fortissimus lapis aedificii Dei effecta, cum rapacissimus lupus, qui hamo diuinitatis strangulatus est, me amodo superare non poterit. Et ita suauissimum bonum, id est humilitatem, in altitudine Dei cognosco, suauitatem indeficientis balsami sentiens et ita in dulcedine Dei gaudens, uelut sim in odore omnium pigmentorum. Et sic etiam cetera uitia fortissimo scuto humilitatis deicio. 8. QVERELA ANIMAE DE TABERNACVLO SVO CVM TREMORE EGREDIENTIS. Sed deinde ego paupercula uidi quod alia quaedam sphaera ex lineamentis formae suae se contrahens nodos eius resoluit et se ab eis cum gemitu extraxit, sedem que suam maerens dirupit. Et dixit: 'De tabernaculo meo exibo. Sed ego misera plena que maeroris quo uadam? Perhorrendas et permetuendas semitas ad iudicium ubi diiudicabor ibo! Opera enim quae in tabernaculo meo operata sum ibi ostendam, et ibi remunerationem secundum merita mea recipiam. O quantus timor et o quanta angustia ibi mihi erit! Cum que se hoc modo resolueret, quidam spiritus et lucidi et umbrosi uenerunt, qui socii conuersationis ipsius secundum quod in sede sua se mouerat fuerunt, resolutionem eius exspectantes, ut postquam se exsoluisset eam se cum abducerent. Et audiui uiuentem uocem illis dicentem: 'Secundum opera sua de loco ad locum ducatur'. Et iterum audiui de caelo uocem mihi dicentem: 'Beata et ineffabilis Trinitas se mundo manifestauit, cum Pater Vnigenitum suum de Spiritu sancto conceptum et de Virgine natum misit in mundum, quatenus homines multa diuersitate nati multis que peccatis obligati per eum ad uiam ueritatis reducerentur, ita ut ipsi a nexibus corporeae grauedinis absoluti, bona et sancta opera se cum portantes, gaudia supernae hereditatis adipiscerentur'. 9. QVOD SCIENTIA DEI NVLLA OBSCVRITATE VLLIVS REI OBNVBILATVR. Quod ut profundius, o homo, capias et apertius manifestes, uides maximum serenissimum que splendorem uelut plurimis oculis flammantem quattuor que angulos ad quattuor partes mundi uersos habentem: qui magnam in mysteriis puram que in manifestationibus scientiam Dei significat, maxima profunditate perspicuitatis radiantem et acutissimas acies quadrifidae stabilitatis ad quattuor plagas orbis extendentem, ubi ipsa tam illos qui abiciuntur quam illos qui colliguntur uenientes acutissime praeuidet mysterium supernae maiestatis ostendens, quod in magno typo altitudinis et profunditatis tibi, ut cernis, demonstratur. In quo etiam alius splendor similis aurorae in se purpurei fulgoris claritatem tenens apparet: quia scientia Dei etiam hoc ostendit quod Vnigenitus Patris de Virgine carnem sumens sanguinem suum in candore fidei pro salute hominum fundere properauit, ubi in eadem scientia Dei boni et mali ostenduntur, quoniam ipsa nulla obscuritate ullius rei obnubilatur. Sed tu, o homo, dicis: 'Quid faciet homo, cum Deus praenouit omnia quae facturus est homo?' Et ego o homo, tibi dico. 10. QVOD IN PVLCHRITVDINE IVSTITIAE DEI NVLLA INIVSTITIA INVENIRI POTEST. O stulte, in nequitia cordis tui illum imitaris qui uiam ueritatis primum recusans mendacium ueritati opposuit, cum se summae bonitati similem facere uoluit. Quis poterit initium et finem offuscare? Qui est, fuit et permanebit. Sed quid es tu, qui fauilla cineris es? Et quid nosti cum nihil esses? Sed tu, lamentabile initium et miserabilem finem habens, contradicis quod nec scis nec scire debes, uidelicet innumerabilem pulchritudinem iustitiae Dei, in qua nulla indignatio iniustitiae inuenitur nec inuenta est nec inuenietur. O stulte, ubi putas esse patrem iniquitatis quem imitaris? Quid est hoc? Cum superbia in te inflatur, super sidera et super alias creaturas et super angelos uis eleuari, qui praecepta Dei per omnia adimplent. Sed tu cades, sicut et ille cecidit qui mendacium ueritati opposuit. Mendacium enim ipse dilexit, et ideo in mortem inuolutus in abyssum corruit. Ergo, o homo, attende. Cum nec inspicis caritatem illam qua te Deus liberauit nec cum attendis quanta bona tibi Deus semper impendit nec cum consideras quomodo ipse te a morte reuocat cum multoties in peccata corruis, ubi magis mortem quam uitam diligis; si tunc tandem ad mentem tuam reuocas Scripturas et doctrinas illas quas tibi antiqui et fideles patres tui proposuerunt, scilicet quod malum debes deuitare et bonum facere, et si tunc ex intimo corde dixeris: 'Grauiter peccaui, unde oportet me cum digna paenitentia ad Patrem meum qui me creauit redire', tunc idem Pater tuus benigne suscipit te et in sinum suum te ponens dulcibus amplexibus amplectitur te. Nunc autem beatitudinem illam quae tibi a Deo proposita est scire contemnis ac iustitiam Dei audire uel operari recusas. Numquid si fieri posset, magis iudicium Dei iniustum quam uerum notares? Quapropter si sanguine Filii Dei redemptus non esses, in perditione perditus iaceres. Sed iudicium Dei uerum et iustum est. Vnde o homo, quam utilitatem inde consequeris, quod te in iudicio meo decerpis? In choro angelorum et in electa uinea mea est laus laudantium et dicentium: 'Gloria tibi Domine', nec iudicium meum per eos contradicitur, quoniam iusti sunt. Sed quid diabolo profuit quod se mihi opposuit? Qui cum uidit se multam claritatem habere, super omnes se uoluit exaltare, ita quod ei innumerabilis turba superborum spirituum consensit, quos omnes diuina uirtus in zelo rectitudinis suae simul cum illo deiecit. Sic etiam omnes deiciuntur qui in perseuerantia mali iustitiam Dei postponere conantur, quoniam ipsi summum bonum in peruersitatem nequitiae peruertere laborant. Vnde nequaquam Deus quod iniustum est constituit, sed omne quod rectum est in aequitate bonitatis suae ordinauit. 11. DE SCVLPTILIBVS ET QVOD DESERENDA SVNT. Sed et illi homines qui in infidelitate sua Deum abiecerunt, ita quod sibi sculptilia fecerunt quae diabolus inuasit et in quibus eos illusit, tunc in petulantia huiusmodi uanitatis surrexerunt, cum illud genus hominum pertransiuit quibus Adam et Eua dixerant quomodo a Deo facti essent et quomodo de paradiso expulsi fuissent. Quos alii in eadem peruersitate subsequentes creaturam Dei magis quam ipsum creatorem suum coluerunt, et ea quae non uiuunt uitam suam disponere putauerunt. Vnde et hi qui adhuc in ipsa infidelitate sordent stultitiam suam deserant, et ad ipsum qui laqueos diaboli contriuit fideliter conuertantur, uetustatem ignorantiae deponentes et nouitatem uitae amplectentes, ut seruus meus Ezechiel hortatur dicens. 12. EZECHIEL PROPHETA DE EODEM. Proicite a uobis omnes praeuaricationes uestras in quibus praeuaricati estis, et facite uobis cor nouum et spiritum nouum. Quod dicitur: O uos qui in rectitudine perseuerare uultis, in sole cuius itinera beatae oues currunt, proicite a conscientia cordis uestri sciscitationem occultorum illorum quae in principali sapientia inutilia sunt, in quibus in uanam celsitudinem uolare uoluistis, cum in praecipitem lacum mersi estis, in quo nullus honor habitat, sed illa horribilis lasciuia quae Deum ignorat. Et cum hoc feceritis, uiam ueritatis pergite pro salute uestra, ubi rutilantis caeli nouitatem in corde uestro inuenietis et ubi uiuificae spirationis nouitatem in spiritu uestro habebitis. 13. DE INAEQVALITATE HVMANI SEMINIS ET DE DIVERSITATE HOMINVM INDE PROCREATORVM. Vides etiam in terra homines in uasis suis lac portantes et inde caseos facientes: qui sunt in mundo homines, tam uiri quam mulieres, in corporibus suis humanum semen habentes, de quo genus diuersorum populorum procreatur; cuius quaedam pars spissa est, unde fortes casei fiunt: quia semen illud in fortitudine sua utiliter et bene coctum et temperatum strenuos homines producit, quibus etiam magna claritas tam spiritalium quam carnalium donorum in magnis patribus et in altis personis tribuitur, ita quod in prosperitate prudentiae, discretionis et utilitatis in operibus suis et coram Deo et coram hominibus perspicue florent, quoniam diabolus in eis locum suum non inuenit. Et pars quaedam tenuis de qua debiles casei coagulantur: quoniam hoc semen in teneritudine sua inutiliter semicoctum et semitemperatum teneros homines educit, ita quod isti multoties stulti, tepidi et inutiles tam apud Deum quam apud saeculum in operibus suis sunt, quia Deum strenue non quaerunt. Sed et pars quaedam tabe permixta est, de qua amari casei efficiuntur, quia semen illud in debilitate permixtionis nequiter eductum et inutiliter commixtum informes homines efficit, ita quod illi saepe amaritudinem, difficultatem et oppressionem cordis habent, unde mentem suam multoties ad superiora leuare non ualent. Multi autem ex his utiles fiunt, ita tamen quod multas tempestates et inquietudines et in cordibus et in moribus suis patiuntur, sed tamen uictores exsistunt: quoniam si in quiete pacis quiescerent, tepidos et inutiles se redderent, unde Deus illos coercet et ad uiam salutis ducit, quemadmodum scriptum est. 14. VERBA MOYSI AD EANDEM REM. Ego occidam et ego uiuere faciam, percutiam et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere. Quod dicitur: Ego qui sum nec initium nec finem habens, flagitiosos homines in actibus suis interimo, qui per spurcitias diaboli in uitiis macerantur et qui in partibus infelicis seminarii per diabolicas speluncas decipiuntur. O quam uersuta est uiperea maxilla quae eos ita inflat, quod mors ipsos intrare conatur! Vnde ab eis prosperitatem huius saeculi tollo, ubi ita per plurimas aerumnas occiduntur quas superare non possunt, sed quae eis iusto iudicio semper assistunt. Sed ego qui nulla obscuritate deicior, istos etiam in alia parte uiuere mirabiliter multoties facio, ubi in ipsis uiuens spiraculum eorum sursum de terrenis traho, ne in ipsis pereat. Illos etiam uulneribus per multam infirmitatem laboris uitae suae interdum affligo qui per superbam mentem suam in ineptam altitudinem ascendere cupiunt, putantes quod a nullo, deici ualeant; eos etiam qui ubique praesens sum ita interdum sursum ad ueram sanitatem erigens, ne in fallacibus periculis per fallaces uanitates consumantur. Sed in his omnibus non est homo nec alia creatura quae huiusmodi opera mea sua uersutia aut ferocitate possit euellere, quia nullus est qui uoluntati et aequitati meae ualeat resistere. 15. QVARE CONTRACTI ET DISTORTI NASCANTVR. Multoties quoque ut uides ubi in obliuione mea et in irrisione diaboli commixtio maris et feminae perpetratur, ibi et contractio nascentium hominum inuenitur, ut quoniam parentes illorum praecepta mea transgressi sunt, in ipsis filiis suis cruciati ad me in paenitentia reuertantur; multoties etiam hanc mirabilem creationem pro gloria mea et sanctorum meorum in hominibus fieri permitto, ut dum illi qui hoc modo distorti sunt per subuentionem electorum meorum sanitati restituuntur, nomen meum ex hoc tanto ardentius ab hominibus glorificetur. Qui autem in hac lege se constringunt, ita quod uirginitatis decus appetunt, uelut aurora ad caelestia secreta ascendunt, quia propter amorem Filii mei delectationes corporis sui a se abscidunt. 16. QVOD INFANS IN VTERO MATRIS VIVIFICATVR ET INDE EGRESSVS AB ANIMA SOLIDATVR ET SVSTENTATVR. Sed quod uides quasi mulierem uelut integram formam hominis in utero suo habentem: hoc est quia postquam femina humanum semen conceperit, in integritate membrorum suorum infans in abdito cubiculo uentris ipsius formatur. Et ecce per secretam dispositionem superni conditoris eadem forma motum uiuidae motionis dat: quoniam cum in secreta et occulta iussione et uoluntate Dei infans in materno utero congruo et recte diuinitus disposito tempore spiritum acceperit, motu corporis sui se uiuere ostendit, uelut terra se aperit et flores fructus sui profert cum ros super eam ceciderit, ita quod uelut ignea sphaera nulla lineamenta humani corporis habens cor eiusdem formae possidet: quia anima in igne profundae scientiae ardens diuersas res circuitu suae comprehensionis discernit nec formam humanorum membrorum habens, quoniam ipsa nec corporea nec caduca quemadmodum corpus hominis est, cor hominis confortat, quod quasi fundamentum corporis exsistens totum corpus regit, uelut firmamentum caeli inferiora continet et superiora tegit; et etiam cerebrum hominis tangit: quia in uiribus suis non solum terrena sed etiam caelestia sapit, cum Deum sapienter cognoscit; ac se per omnia membra hominis transfundit, quoniam uiriditatem medullarum ac uenarum et omnium membrorum toti corpori tribuit, uelut arbor ex sua radice sucum et uiriditatem omnibus ramis dat. Sed deinde eadem forma hominis de utero eiusdem mulieris hoc modo uiuificata egrediente, secundum motus quos ipsa sphaera in eadem forma hominis habet, secundum illos etiam et colorem suum mutat: quia postquam homo in materno utero uitalem spiritum acceperit et ita natus fuerit et motus operationis suae dederit, secundum opera illa quae anima cum corpore operatur, secundum haec etiam et merita ipsius exsistunt, quoniam de bonis claritatem et de malis tenebrositatem sibi inducit. 17. QVOMODO ANIMA SECVNDVM VIRES CORPORIS VIRES SVAS OSTENDIT. Ipsa quoque secundum uires corporis uires suas ostendit, ita quod in infantia hominis simplicitatem profert, et in iuuentute fortitudinem, ac in plena aetate cum omnes uenae hominis plenae sunt, fortissimas uires suas in sapientia declarat, sicut etiam arbor in primo germine tenera exsistens ac deinde fructum se proferre ostendens, tandem eum in plenitudinem utilitatis educit. Sed et postea in senectute hominis, cum medulla et uenae ipsius iam ad debilitatem se incuruare coeperint, anima leniores uires uelut in taedio scientiae hominis ostendit, quemadmodum et sucus arboris cum iam hiemale tempus instat se in ramis et foliis suis contrahit, et ut eadem arbor in senectute sua iam incuruari incipit. 18. QVOD HOMO TRES SEMITAS IN SE HABET. Homo autem tres semitas in se habet. Quid est hoc? Animam, corpus et sensus. In his uita hominis exercetur. Quomodo? Anima corpus uiuificat et sensus exspirat; corpus autem animam sibi attrahit et sensus aperit; sensus uero animam tangunt et corpus alliciunt. Anima enim corpori uitam praebet, uelut ignis lumen tenebris infundit, duas principales uires scilicet intellectum et uoluntatem uelut duo brachia habens; non quod anima brachia se ad mouendum habeat, sed quod in his uiribus se manifestat uelut sol per splendorem suum se declarat. Vnde, o homo, quae non es sarcina medullarum, in scientia Scripturarum attende. 19. DE INTELLECTV. Intellectus ita infixus est animae uelut brachium corpori. Nam ut brachium, cui manus cum digitis adiuncta est, a corpore extenditur, ita etiam intellectus cum operatione ceterarum uirium animae, cum quibus quaeque opera hominis intellegit, ex anima certissime procedit. Ipse enim prae aliis uiribus animae quidquid in operibus hominum est, siue bona siue mala sint, intellegit, ita quod per eum uelut per magistrum omnia intelleguntur: quoniam ipse ea hoc modo excutit sicut et triticum ab omni contrarietate expurgatur, perquirens utrum utilia an inutilia aut amabilia aut odibilia sint, uel utrum ad uitam uel ad mortem pertineant. Vnde sicut esca sine sale insulsa est, sic etiam ceterae uires animae sine intellectu tepidae et non intellegibiles sunt. Sed et ipse est in anima ut scapula in corpore, medulla reliquarum uirium animae exsistens, uelut umerus corporis fortis est, diuinitatem etiam et humanitatem in Deo intellegens, quod inflexio brachii est; ita quoque rectam fidem in opere suo habens, quod etiam inflexio manus est, cum qua tunc diuersa opera in discretione quasi cum digitis discernit. Ipse autem ita non operatur ut ceterae uires animae. Quid est hoc? 20. DE VOLVNTATE. Voluntas enim opus calefacit et animus illud suscipit et ratio producit. Intellectus autem opus intellegit bonum et malum intellegens, uelut angeli intellectum habent bonum diligentes et malum neglegentes. Et ut corpus habet cor, ita et anima intellectum, qui etiam in hac parte animae uim suam exercet, sicut et uoluntas in altera. Quomodo? Voluntas enim magnam uim animae habet. Quomodo? Anima stat in angulo domus id est in firmamento cordis uelut aliquis homo qui in aliquo angulo domus suae consistit, ut totam domum perspiciens omnia instrumenta domus regat, scilicet dextrum brachium leuans signando et ostendendo quaeque utilia eiusdem domus et se ad orientem uertens. Sic et anima facit, per plateas totius corporis ad ortum solis respiciens. Ipsa enim uoluntatem quasi dextrum brachium ponit in firmamentum uenarum et medullarum ac in commotionem totius corporis: quoniam uoluntas quodque opus, siue bonum siue malum sit, operatur. 21. SIMILITVDO DE IGNE ET PANE. Nam uoluntas est uelut ignis quodque opus quasi in fornace coquens. Panis enim ad hoc coquitur ut homines exinde pasti confortentur, quatenus uiuere possint. Sic et uoluntas fortitudo totius operis est, quia ipsa in inceptione molit et in robore fermentum imponit ac in duritia tundit, et ita opus suum uelut panem in consideratione parans, illud pleno opere ardoris sui in perfectione coquit atque hoc modo maiorem cibum hominibus in opere quam in pane facit. Esca hominis interdum in eo cessat, opus autem uoluntatis in eo usque ad separationem animae ipsius a corpore perdurat. Et in quam magna diuersitate opus sit, scilicet ab infantia, a iuuentute, a plena aetate, a decrepita incuruatione, tamen in uoluntate graditur et in ea perfectionem suam demonstrat. 22. QVEMADMODVM IN TABERNACVLO VOLVNTATIS ID EST IN ANIMO OMNES VIRES ANIMAE CALEFIVNT ET SE INVICEM CONIVNGVNT. Sed uoluntas habet in praecordio hominis quoddam tabernaculum uidelicet animum, quem et intellectus et ipsa uoluntas ac quaeque uis animae sua fortitudine afflant. Et hae omnes in eodem tabernaculo calefiunt et se inuicem coniungunt. Quomodo? Si ira surrexerit, fel inflatur, et ita fumum in idem tabernaculum emittens iram perficit. Quod si turpis laetitia se erexerit, incendium libidinis in materia sua tangitur, et sic petulantia illa quae ad peccatum pertinet attollitur ac in eodem tabernaculo coadunatur. Sed aliud amabile gaudium est quod in eodem tabernaculo de Spiritu sancto incenditur, cui anima congaudens illud fideliter suscipit et opus bonum in caelestibus desideriis perficit. Est etiam quaedam tristitia de qua in eodem tabernaculo ex umoribus illis qui circa fel sunt torpor nascitur, indignationem, obdurationem et contumaciam in hominibus faciens animam que deprimens, nisi gratia Dei succurrente citius eripiatur. Sed et cum eidem tabernaculo contrariae causae occurrerint, multoties in odio et in reliquis mortiferis rebus commouetur, quae animam occidunt, et magnas ruinas in perditione parat. Cum autem uoluntas uoluerit, instrumenta eiusdem tabernaculi mouet et ea in feruente calore, siue bona siue mala sint, deponit. Quod si uoluntati instrumenta illa placuerint, ibi escam suam coquit et eam homini ad gustandum proponit. Vnde et in ipso tabernaculo plurima turba boni et mali exsurgit, uelut cum aliquis exercitus in aliquo loco coadunatur. Sed cum princeps eiusdem exercitus superuenerit, si exercitus ille ipsi placuerit, eum suscipit, si uero ipsi displicuerit, illum abire iubet. Sic et uoluntas facit. Quomodo? Si bonum uel si malum in praecordio cordis surrexerit, uoluntas illud aut perficit aut neglegit. 23. DE RATIONE. Sed et in intellectu et in uoluntate ratio uelut sonitus animae ostenditur, quae quodque opus siue Dei siue hominis sit profert. Sonitus enim uerbum in altum tollit, sicut uentus qui aquilam subleuat, ut uolare possit. Ita et anima sonitum rationis et in auditu et in intellectu hominum emittit, quatenus uires ipsius intellegantur et ut quodque opus ad perfectum ducatur. Corpus autem omnium uirium animae tabernaculum et subleuamen est, quoniam anima in corpore manens cum corpore operatur et corpus cum illa, siue bonum siue malum sit. 24. DE SENSV. Sensus uero est cui opus interiorum uirium animae adhaeret, ita quod ipsae in fructibus cuiusque operis per eum intelleguntur. Et ille eis subiectus est, quia eum ad opus perducunt, non autem ipse eis opus imponit, quoniam umbra earum est, faciens secundum quod ipsis placuerit. Sed et exterior homo in primis cum sensu in uentre matris antequam homo nascatur euigilat, ceteris uiribus animae adhuc in abscondito manentibus. Quid est hoc? Aurora lucem diei denuntiat, sic et sensus hominis cum ratione omnes uires animae declarat. Et ut lex et prophetae in duobus praeceptis Dei pendent, ita et sensus hominis in anima et in uiribus eius uiget. Quid est hoc? Lex ad salutem hominis posita est, et prophetae occulta Dei manifestant, sic et sensus hominis quaeque nociua ab homine depellit et interiora animae denudat. Nam anima sensum exspirat. Quomodo? Ipsa hominem uiuente facie uiuificat et uisu, auditu, gustu, odoratu et tactu glorificat, ita quod homo sensu tactus peruigil in omnibus rebus fit. Sensus enim signum omnium uirium animae est, sicut et corpus uas animae est. Quomodo? Sensus omnes uires animae claudit. Quid est hoc? Homo in facie cognoscitur, oculis uidet, auribus audit, os ad loquendum aperit, manibus palpat, pedibus ambulat, et ideo sensus est in homine uelut pretiosi lapides et ut pretiosus thesaurus in uase signatus. Sed ut uas uidetur et ut in eo thesaurus scitur, ita etiam in sensu ceterae uires animae intelleguntur. 25. QVOD ANIMA EST MAGISTRA, CARO ANCILLA. Anima autem est magistra, caro uero ancilla. Quomodo? Anima totum corpus in uiuificatione regit, corpus autem regimen uiuificationis illius suscipit, quoniam si anima corpus non uiuificaret, corpus in solutione difflueret. Sed cum homo malum opus sciente anima operatur, hoc tam amarum animae est uelut uenenum corpori, cum illud corpus scienter accipit. De bono autem opere anima gaudet, sicut et corpus suaui cibo delectatur. Et anima corpus ita pertransit uelut sucus arborem. Quid est hoc? Per sucum arbor uiret et sic flores producit ac deinde fructum facit. Et quomodo tunc fructus ille ad maturitatem perducitur? Temperie aeris. Quomodo? Sol eum calefacit, pluuia eum irrigat, et ita in temperie aeris perficitur. Quid est hoc? Misericordia gratiae Dei uelut sol hominem illustrabit, exspiratio Spiritus sancti uelut pluuia ipsum irrigabit, et sic eum discretio uelut bona temperies aeris ad perfectionem bonorum fructuum ducet. 26. SIMILITVDO DE ARBORE AD ANIMAM. Sed et anima in corpore est uelut sucus in arbore, et uires ipsius quasi arboris forma. Quomodo? Intellectus in anima est uelut uiriditas ramorum et foliorum in arbore, uoluntas autem quasi flores in ea, animus uero uelut primus erumpens fructus ipsius, ratio autem quasi fructus eius in maturitate perfectus, sensus uero quasi altitudo et extensio latitudinis ipsius. Et secundum hunc modum corpus hominis ab anima solidatur et sustentatur. Vnde, o homo, intellege quid in anima tua sis, qui bonum intellectum tuum deponis et te pecoribus comparare uis. 27. QVOD ANIMA AD PECCATA INCLINATA PER DONVM DEI COMPVNCTA PECCATA DESERIT. Quod autem tu, o homo quae haec uides, consideras etiam quia quandam huiusmodi sphaeram in humano corpore manentem multi turbines inuadentes eam usque ad terram incuruant: hoc est quod animam hominis quamdiu homo in anima et in corpore uiuit, multae inuisibiles tentationes perturbant, quae ipsam per delectationem carnis multoties ad peccata terrenarum concupiscentiarum inclinant, sed illa resumptis uiribus se uiriliter erigens eis fortiter resistit: quia fidelis et sollicitus homo cum peccauerit, saepe per donum Dei compunctus peccata deserit, et spem suam in Deum ponens diabolica figmenta abicit creatorem suum fideliter quaerens, uelut etiam haec fidelis praefata anima miserias suas conquerens superius ueraciter ostendit. 28. QVOD ANIMA DIABOLICIS INSIDIIS TENTATA SVPERNA INSPIRATIONE A SE IACVLA DIABOLI EXPELLIT. Sed quod uides quia in aliam sphaeram plurimi turbines irruentes eam deicere uolunt, sed non ualent, id est quia animam istam plurimae diabolicae insidiae inuadentes ad peccata multorum scelerum pertrahere conantur, sed tamen ei suis illusionibus praeualere non possunt, quoniam illa fortiter repugnans locum eis insaniendi non dat: id est quoniam superna inspiratione se muniens, a se iacula fallacium deceptionum expellit et ad saluatorem suum recurrit, quemadmodum etiam superius in uerbis querelae suae declarat, ut praemonstratum est. 29. QVOD ANIMA HABITACVLVM CORPORIS SVI DESERENS CVM MVLTO TREMORE SENTENTIAM IVSTI IVDICIS EXSPECTAT. Quod uero, ut uides, alia quaedam sphaera ex lineamentis formae suae se contrahens nodos eius resoluit, hoc est quod anima illa membra corporalis habitaculi sui deserens iuncturam eorum relinquit, cum tempus resolutionis eiusdem habitaculi sui institerit, et se ab eis cum gemitu extrahit sedem que suam maerens dirumpit: quoniam a corpore suo cum angustia se tollens locum habitationis suae multo tremore cadere permittit, imminens iudicium superni iudicis metuens, quia tunc merita operum suorum iusto iudicio Dei sentiet, uelut etiam in querela sua superius manifestat. Quapropter cum se hoc modo resoluit, quidam spiritus et lucidi et umbrosi ueniunt, qui socii conuersationis ipsius, secundum quod in sede sua se mouet, sunt; quia in resolutione illa, cum anima hominis habitaculum suum deserit, angelici spiritus et boni et mali, secundum iustam et ueram dispositionem Dei adsunt, qui inspectores operum illius secundum quod in corpore suo cum corpore operata est fuerunt, resolutionem eius exspectantes, ut postquam se exsoluat, eam se cum abducant: quoniam ipsi sententiam iusti iudicis de anima illa in separatione eius a corpore attendunt, ut ipsa a corpore soluta eam ducant quo supernus iudex iudicauerit secundum merita operum illius, ut tibi etiam, o homo, fideliter praemonstratum est. 30. VERBA DEI AD HOMINES QVOD DIVINIS PRAECEPTIS OBOEDIANT ET MALVM ABICIENTES BONVM IN AMORE DEI FIDELITER PERFICIANT. Idcirco uos, o carissimi filii mei, oculos et aures uestras aperite et praeceptis meis oboedite. Et cur patrem uestrum contemnitis qui uos de morte liberauit? Chori angelorum canunt: Iustus es Domine, quoniam iustitia Dei non habet ullam rugam, cum etiam Deus hominem non liberauit sua potestate, sed compassione, ubi Filium suum ad redemptionem hominis misit in mundum. Solem enim nulla indignatio stercoris polluit, sic etiam nec Deum ulla peruersitas iniustitiae tangere poterit. Sed tu, o homo, in speculatiua scientia bonum et malum inspicis. Et quid es cum in multitudine carnalium desideriorum sordes? Et quid es cum clarissimae gemmae uirtutum in te fulgent? Primus angelus bonum contempsit et malum concupiuit, unde et illud in morte aeternae perditionis accepit et in morte sepultus est, quia quod bonum est abiecit. Boni uero angeli malum neglexerunt et bonum amauerunt, casum diaboli uidentes qui ueritatem uolebat opprimere et mendacium erigere. Quapropter ipsi in amore Dei exarserunt, firmum fundamentum totius boni habentes, ita quod aliud nolunt quam quod Deo placet, numquam in laude eius cessantes. Sed et primus homo Deum cognouit et eum in simplicitate dilexit ac praeceptum eius suscipiens se oboedientiae deputauit, sed deinde ad malum se inclinauit et inoboedientiam perfecit. Nam cum ei diabolus malum suggereret, bonum deseruit et malum perpetrauit, unde et de paradiso eiectus est. Vnde malum in perditione mortis abiciendum est, et bonum in amore uitae perficiendum. Sed tu, o homo, cum habes recordationem boni et mali, uelut in biuio positus es; quia si tunc tenebras mali contempseris, uolens in illum aspicere cuius creatura es et quem in sancto baptismo confessus es, ubi uetus crimen Adae tibi est ablatum, et si dixeris: 'Diabolum et opera eius uolo fugere et Deum uerum ac eius praecepta sequi'; tunc etiam considera quomodo doctus es a malo declinare et bonum facere, et quia caelestis Pater Vnigenito suo non pepercit, sed eum ad liberationem tuam misit; et ora Deum ut tibi succurrat. Et ipse te exaudiens sic dicit: 'Isti oculi mihi placent'. Et si tunc taedium abieceris, ita quod in mandatis Dei fortiter cucurreris, clamorem precum tuarum ubique exaudit. Carnem enim tuam debes domare et imperio animae subiugare. Sed tu dicis: 'Tanta et tam magna pondera in carne mea habeo, quod me superare non ualeo; sed quoniam Deus bonus est, ipse me bonum faciet. Quomodo possem carnem meam domare, cum homo sim? Deus bonus est: ipse omnia bona in me perficiet. Nam cum sibi placuerit, me bonum facere poterit'. Sed ego tibi dico: Cum Deus bonus sit, cur bonitatem eius scire contemnis, quia ipse Filium suum pro te tradidit qui te in multis aerumnis et in magnis laboribus de morte liberauit? Sed cum dicis quoniam bona opera operari non possis, hoc in iniustitia iniquitatis dicis. Oculos enim habes ad uidendum, aures ad audiendum, cor ad cogitandum, manus ad operandum, pedes ad ambulandum, ita quod etiam per omne corpus tuum te potes subleuare et prosternere, dormire et uigilare, manducare et ieiunare. Sic te Deus creauit. Vnde et concupiscentiis carnis tuae resiste, et Deus iuuabit te. Nam cum te opponis diabolo uelut fortis bellator inimico suo, tunc Deus delectatur in certamine tuo, uolens ut eum in omnibus horis, in omnibus angustiis tuis constanter inuoces. Sed cum carnem tuam non uis domare, tunc facis eam in uitiis et in peccatis epulari, quoniam ei frenum timoris domini abstrahis, cum quo eam retinere deberes ne in perditionem iret. Quapropter ita ad diabolum respicis, sicut et ipse ad iniquitatem respexit cum in mortem cecidit. Et ipse de perditione tua gauisus dicit: 'Ecce homo qui nobis similis est'. Et tunc super te cadit atque uias suas in umbra mortis, secundum quod sibi placet, in te ponit. Sed Deus nouit quid boni perficere possis. Tibi enim lex posita est secundum hoc quod laborare potes. Deus ab initio saeculi usque ad consummationem eius in electis suis delectari uult, ita quod ipsi in claritate uirtutum fidelissime ornati coronentur. Quomodo? Homo uoluptati carnis suae hoc modo resistat, ne in delicias huius mundi diffluat, nec etiam tam secure uiuat quasi in propria domo sua maneat, quoniam peregrinus est, quia pater ipsius eum exspectat, si ad ipsum redire uelit ubi eum esse nouit. Vnde, o homo, si oculos tuos ad duas semitas, id est ad bonum et ad malum uerteris, tunc doceris quod et magna et parua intellegis. Quomodo? Per fidem unum Deum in diuinitate et in humanitate intellegis, et etiam diabolica opera in malo uides. Et cum ita iustas et iniustas uias cognoueris, tunc tibi per me dicitur: 'Quam uiam ire desideras?' Quod si tunc in bonis uiis ire uolueris et si uerba mea fideliter audieris, assidua et sincera prece Deum ora ut tibi succurrat et ne te deserat, quoniam fragilis in carne tua es, atque ad humilitatem caput tuum inclina et ea quae in operibus tuis mala sunt excute et a te illa festinanter proice. Haec Deus requirit a te; quia qui tibi aurum et plumbum proponeret et diceret: 'Ad quod uolueris manum tuam porrige', aurum auidissime raperes et plumbum dimitteres, quoniam aurum magis quam plumbum diligeres. Sic et caelestem patriam magis quam grauedinem peccatorum attendere debes. Quod si in peccatis cecideris, mox in confessione et pura paenitentia surge, antequam mors oriatur in te. Pater enim tuus uult ut clames, plores et auxilium petas, ne in sordibus peccatorum remaneas. Sed si uulnera acceperis, medicum quaere ne moriaris. Nonne multoties Deus tempestates hominibus immittit, ut tanto attentius ab eis inuocetur? Sed tu, o homo, dicis: 'Bona opera operari non possum'. Et ego respondebo: 'Potes'. Et tu dicis: 'Quomodo?' Et ego dico: 'Intellectu et operatione'. Et tu respondes: 'Consensum non habeo'. Et ego respondeo: 'Disce pugnare contra te'. Et tu dicis: 'Contra me ipsum pugnare non ualeo, nisi Deus adiuuerit me'. Audi ergo quomodo pugnes aduersum te. Cum malum in te surgit, ita quod nescis quomodo illud abicias, tunc tactu gratiae meae tactus, quia in uiis interiorum oculorum tuorum gratia mea tangit te, mox clama, ora, confitere et plora, ut tibi Deus succurrat et ut malum a te auferat et ut tibi uires in bono tribuat. Istud habes de scientia tua qua Deum per inspirationem Spiritus sancti intellegis. Nam si alicuius hominis operarius esses, o quoties te oporteret illud facere quod corpori tuo difficile esset! Nonne multa aduersa sustineres propter terrenam mercedem tuam? Et cur Deo propter supernam mercedem non seruis, qui tibi et animam et corpus dedit? Si enim aliquam temporalem rem habere uelles, o quantum laborares ut illam saltem uel paruo tempore habere posses! Nunc autem taedet te illud quaerere quod finem non habet. Nam ut bos stimulo agitur, sic et tu corpus tuum timore Domini exercere debes; quia si hoc feceris, Deus non abiciet te. Si enim aliquis tyrannus te caperet, protinus ad illum te conuerteres qui tibi prodesse posset, ac ei supplicares et eum orares et substantiam tuam illi promitteres, quatenus tibi subueniret. Sic et tu, o homo, fac, cum iniquitas te ceperit; ad Deum te conuertens supplica, ora et correctionem tuam promitte, et Deus iuuabit te. Sed tu, o homo, caecus es ad uidendum, surdus ad audiendum, stultus ad defendendum te, quoniam intellectum quem tibi Deus infudit, et quinque sensus corporis tui quos tibi dedit quasi pro stercore et pro uanitate habes. Nonne intellectum et scientiam habes? Regnum Dei potest emi, non autem ioco acquiri. Audite ergo, o homines, et nolite despicere introitum caelestis Ierusalem, et nolite tangere mortem, et nolite Deum negare et diabolum confiteri, et nolite in peccatis crescere et in bonis deficere. Deum enim audire non uultis, cum in praeceptis ipsius ambulare recusatis et ad diabolum curritis, cum uoluptatem carnis uestrae perficere contenditis. Conualescite ergo et confortamini, quia uobis necesse est. Fidelis autem homo dolorem suum consideret et medicum quaerat, antequam in mortem cadat. Quod si dolorem suum inspexerit et medicum quaesierit, ille inuentus ostendit ei amarum sucum pigmenti per quod saluari potest, quod sunt amara uerba per quae probandus est utrum paenitentia eius de radice cordis ipsius an de uento instabilitatis eius procedat. Cum que hoc probauerit, dat ei uinum paenitentiae, ut foetorem uulnerum suorum abluat, et etiam offert ei oleum misericordiae, quatenus eadem uulnera ad sanitatem leniat. Tunc etiam iniungit ei ut circa sanitatem suam sollicitus sit, dicens: 'Vide ut in hac medicina studiosus et stabilis sis nec taedium capias, quia uulnera tua grauia sunt'. Sed multi sunt qui uix paenitentiam peccatorum suorum suscipiunt, sed quamuis multo labore, tamen eam propter metum mortis peragunt. At ego eis manum porrigo et amaritudinem illam eis in dulcedinem uerto, ita quod paenitentiam hanc cum tranquillitate perficiunt quam cum magna difficultate inceperunt. Qui autem paenitentiam peccatorum suorum neglexerit, quoniam corpus suum castigare sibi difficile esse dicit, miser est, quia non uult in semetipsum respicere, nec ullum medicum quaerere nec uulnera sua sanare, sed pessimum liuorem in se celat et mortem in simulatione tegit ne uideri possit. Vnde piger ad gustum paenitentiae est, nolens respicere in oleum misericordiae nec consolationem redemptionis quaerere, et ideo in mortem ibit, quoniam mortem dilexit nec regnum Dei quaesiuit. Ergo, o fideles, in praeceptis Dei currite, nec uos damnatio mortis apprehendat. Nouum Adam imitamini et ueterem hominem abicite. Nam currenti regnum Dei apertum est, in terra autem iacenti clausum est. Sed miseri sunt illi qui diabolum uenerantur Deum ignorantes. Quomodo? Qui Deum unum in Trinitate non colunt nec Trinitatem in unitate scire uolunt. Vnde qui saluari uult, in recta et catholica fide non dubitet. Quid est hoc? 31. DE FIDE CATHOLICA. Quoniam Patrem non colit qui Filium abnegat, nec Filium diligit qui Patrem ignorat, nec Patrem nec Filium habet qui Spiritum sanctum abicit, nec Spiritum sanctum accipit qui Patrem et Filium non ueneratur. Ergo unitas in Trinitate et Trinitas in unitate intellegenda est. O homo, numquid es sine corde et sine sanguine uiuens? Sic nec Pater sine Filio nec sine Spiritu sancto, nec Filius sine Patre nec sine Spiritu sancto, nec Spiritus sanctus sine ipsis esse credendus est. Sed Pater Filium suum pro redemptione hominis misit in mundum et iterum ad se retraxit eum, sicut et homo cogitationes cordis sui emittit et iterum ipsas ad se recolligit. Vnde de hac salutifera Vnigeniti Dei missione Isaias in uoluntate supernae maiestatis loquitur dicens. 32. VERBA ISAIAE. Verbum misit Dominus in Iacob, et cecidit in Israel. Quod dicitur: Verbum per quod omnia facta sunt scilicet Vnigenitum Dei qui in corde Patris secundum diuinitatem semper sine initio temporis fuit, ipsum misit Dominus, uidelicet supernus Pater, per ora prophetarum in Iacob, cum ipsi eundem Filium Dei in mundum pro salute hominum uenturum fideliter praenuntiarent, quatenus homines per eos praemoniti et praemuniti diabolum prudenter supplantarent et uersutias deceptionum illius sapienter declinarent. Et ita idem Verbum cecidit in Israel, cum idem Vnigenitus Dei uenit in altam uiriditatem Virginis in quam nullus uir gressum suum posuit, sed quae florem suum inuiolabiliter tenuit, ut ipse natus ex Virgine eos, qui lumen ueritatis per fallacem caecitatem ignorabant, ad uerum iter reduceret et indeficienti saluti restitueret. Vnde quicumque scientiam in Spiritu sancto et pennas in fide habet, iste admonitionem meam non transcendat, sed eam in gustu animae suae amplectendo percipiat. 1. DE SYNAGOGA MATRE INCARNATIONIS FILII DEI. 2. VERBA SALOMONIS. 3. VERBA ISAIAE PROPHETAE. 4. DE DIVERSO COLORE SYNAGOGAE. 5. DE CAECITATE EIVS ET QVOD IN CORDE ABRAHAM IN PECTORE MOYSES IN VENTRE EIVS RELIQVI PROPHETAE QVID SIGNIFICET. 6. QVOD MAGNA VT TVRRIS HABENS CIRCVLVM IN CAPITE SIMILEM AVRORAE. 7. VERBA EZECHIELIS. 8. COMPARATIO DE SAMSONE ET DE SAVL ET DE DAVID AD EANDEM REM. QVINTA VISIO PRIMAE PARTIS POST HAEC uidi uelut quandam muliebrem imaginem a uertice usque ad umbilicum pallidam, et ab umbilico usque ad pedes nigram, et in pedibus sanguineam, circa pedes suos candidissimam et purissimam nubem habentem. Oculos autem non habebat, manus uero suas sub ascellas suas posuerat, stans iuxta altare quod est ante oculos Dei, sed ipsum non tangebat. Et in corde ipsius stabat Abraham, et in pectore eius Moyses, ac in uentre ipsius reliqui prophetae, singuli signa sua demonstrantes et pulchritudinem ecclesiae admirantes. Ipsa uero tantae magnitudinis apparuit, uelut aliqua turris alicuius ciuitatis est, habens in capite suo quasi circulum similem aurorae. Audiui que iterum uocem de caelo dicentem mihi: 'Antiquo populo austeritatem legis Deus imposuit cum Abrahae circumcisionem indixit, quam postea in gratiam suauitatis conuertit, cum per Filium suum ueritatem euangelii credentibus dedit, ubi iugo legis sauciatos oleo misericordiae deleniuit'. 1. DE SYNAGOGA MATRE INCARNATIONIS FILII DEI. Quapropter uides uelut quandam muliebrem imaginem a uertice usque ad umbilicum pallidam: quae est synagoga mater incarnationis Filii Dei exsistens et ab initio surgentium filiorum suorum usque ad fortitudinem eorum secreta Dei in obumbratione praeuidens, sed ea non pleniter aperiens, illa autem rutilans aurora quae aperte loquitur non exsistens sed eam in multa admiratione a longe intuens, et sic in Canticis canticorum de ipsa dicens. 2. VERBA SALOMONIS. Quae est ista quae ascendit per desertum deliciis affluens, et innixa super dilectum suum? Quod dicitur: 'Quae est haec noua nupta quae in plurimis bonis operibus se eleuat per deserta paganorum legalia praecepta sapientiae Dei deserentium et idola adorantium, ascendens ad superna desideria deliciis donorum Spiritus sancti abundans, ac sic multo studio anhelans et se ponens super sponsum suum scilicet Filium Dei?' Haec enim est quae a Filio Dei dotata in praeclaris uirtutibus uiget et in riuulis Scripturarum abundat. Sed et eadem synagoga de filiis eiusdem nouae sponsae per multam admirationem in seruo meo Isaia propheta sic dicit. 3. VERBA ISAIAE PROPHETAE. Qui sunt hi qui ut nubes uolant, et quasi columbae ad fenestras suas? Quod dicitur: Qui sunt isti qui in mentibus suis se abstrahentes de terrenis ac carnalibus concupiscentiis pleno desiderio et plena deuotione ad superna uolant, et columbina simplicitate absque amaritudine fellis sensus corporis sui muniunt et munimentum firmissimae petrae, quae Vnigenitus Dei est, multo ardore bonarum uirtutum appetunt? Hi enim sunt qui propter supernum amorem terrena regna conculcant et caelestia quaerunt. Haec synagoga admirabatur de ecclesia, quoniam se his uirtutibus ita munitam non cognouit sicut illam praeuidit: quia ecclesia angelicis praesidiis circumdata est ne eam diabolus dilaniet et deiciat, cum synagoga a Deo deserta in uitiis iaceat. 4. DE DIVERSO COLORE SYNAGOGAE. Quapropter uides etiam ipsam ab umbilico usque ad pedes nigram: quod est a fortitudine suae dilatationis usque ad consummationem suae extensionis in praeuaricatione legis et in transgressione testamenti patrum suorum sordidam, quia multis modis diuina praecepta neglexit et uoluptatem carnis suae secuta est. Et in pedibus sanguinea, circa pedes suos candidissimam et purissimam nubem habet: quoniam in consummatione sua prophetam prophetarum occidit, ubi et ipsa lapsa corruit, in eadem tamen consummatione lucidissima et perspicacissima fide in mentibus credentium surgente: quia ubi synagoga consummationem accepit, ecclesia surrexit, cum apostolica doctrina post mortem Filii Dei se per totum orbem terrarum dilatauit. 5. DE CAECITATE EIVS ET QVOD IN CORDE EIVS ABRAHAM IN PECTORE MOYSES IN VENTRE EIVS RELIQVI PROPHETAE QVID SIGNIFICET. Sed eadem imago oculos non habet, manus uero suas sub ascellas suas ponit: quia synagoga in ueram lucem non aspexit, cum Vnigenitum Dei in despectu habuit, unde et opera iustitiae sub taedio pigritiae suae torporem a se non proiciens tegit, sed ea uelut non sint neglegenter abscondit; stans iuxta altare quod est ante oculos Dei, sed ipsum non tangit: quoniam legem Dei quam diuino praecepto et diuina inspectione accepit, exterius quidem nouit, sed eam interius non tetigit, quia eam potius abhorruit quam diligeret, sacrificia et incensum deuotarum orationum Deo offerre neglegens. Sed in corde ipsius stat Abraham: quoniam initium circumcisionis in synagoga ipse fuit; et in pectore eius Moyses: quia in praecordia hominum diuinam legem ille attulit; ac in uentre ipsius reliqui prophetae: id est in institutione illa quae ipsi diuinitus tradita fuerat, inspectores diuinorum praeceptorum, singuli signa sua demonstrantes et pulchritudinem ecclesiae admirantes: quoniam ipsi miracula prophetiae suae in mirabilibus signis ostenderunt et speciositatem generositatis nouae sponsae in multa admiratione attenderunt. 6. QVOD MAGNA VT TVRRIS HABENS CIRCVLVM IN CAPITE SIMILEM AVRORAE. Ipsa uero tantae magnitudinis apparet uelut aliqua turris alicuius ciuitatis est: quia magnitudinem diuinorum praeceptorum suscipiens munitionem et defensionem nobilis et electae ciuitatis praenuntiauit, habens in capite suo quasi circulum similem aurorae: quia etiam in ortu suo miraculum incarnationis Vnigeniti Dei praesignauit et claras uirtutes ac mysteria quae sequuntur praemonstrauit. Nam ipsa uelut in primo mane coronata fuit cum diuina praecepta accepit, designans Adam qui primum iussionem Dei percepit, sed postea in transgressione sua in mortem cecidit. Sic et Iudaei fecerunt, qui diuinam legem primitus susceperunt, sed deinde Filium Dei in incredulitate sua abiecerunt. Sed et sicut homo per mortem Vnigeniti Dei circa nouissimum tempus de perditione mortis eruptus est, ita et synagoga ante nouissimum diem per diuinam clementiam excitata incredulitatem deseret et ad cognitionem Dei ueraciter perueniet. Quid est hoc? Nonne aurora ante solem ascendit? Sed aurora recedit et claritas solis permanet. Quid est hoc? Vetus testamentum recessit et ueritas euangelii permanet; quia quae antiqui in legalibus obseruationibus carnaliter obseruabant, haec nouus populus in nouo testamento spiritaliter exercet, quoniam quod illi in carne ostenderunt, hoc isti in spiritu perficiunt. Nam circumcisio non periit, quia in baptismum translata est; quoniam ut illi in uno membro signati sunt, sic et isti in omnibus membris suis. Vnde antiqua praecepta non perierunt, quia in meliorem statum translata sunt, cum etiam in nouissimo tempore synagoga ad ecclesiam se fideliter transferet. Nam, o synagoga, cum in multis iniquitatibus errares, ita quod cum Baal et cum ceteris his similibus te pollueres, consuetudinem legis turpissimis moribus scindens et nuda in peccatis tuis iacens, feci ut Ezechiel seruus meus loquitur dicens. 7. VERBA EZECHIELIS. Expandi amictum meum super te et operui ignominiam tuam, et iuraui tibi et ingressus sum pactum te cum. Quod dicitur: Ego Filius Altissimi in uoluntate Patris mei extendi incarnationem meam, o synagoga, super te, id est pro salute tua, auferens peccata tua, quae in multis obliuionibus operata es; et firmaui tibi remedium saluationis, ita quod itinera foederis mei ad salutem tuam manifestaui, cum ueram fidem per apostolicam doctrinam tibi aperui, quatenus praecepta mea obseruares, uelut mulier potestati mariti sui subiacere debet. Nam asperitatem exterioris legis a te abstuli et suauitatem spiritalis doctrinae tibi dedi ac omnia mysteria mea in spiritalibus doctrinis per memetipsum tibi ostendi; sed tu me iustum deseruisti et diabolo te coniunxisti. 8. COMPARATIO DE SAMSONE ET DE SAVL ET DE DAVID AD EANDEM REM. Sed tu, o homo, intellege scilicet ut Samsonem uxor ipsius deseruit, ita quod lumine suo priuatus est, sic et synagoga Filium Dei deseruit, cum eum obdurata spreuit et cum doctrinam illius abiecit. Sed postquam deinde capilli eius iam renati sunt, ita quod ecclesia Dei confortata est, idem Filius Dei in fortitudine sua synagogam deiecit et natos illius exheredauit, cum etiam per paganos Deum ignorantes in zelo Dei contriti sunt. Ipsa enim multis erroribus totius confusionis et schismatis se subiecerat et cum praeuaricationibus totius iniquitatis se polluerat. Sed etiam quemadmodum Dauid uxorem suam quam sibi primitus desponsauerat et quae cum alio uiro se polluerat tandem reuocauit, ita etiam et Filius Dei synagogam, quae sibi primum in incarnatione sua coniuncta erat sed gratiam baptismi deserens diabolum secuta fuerat, tandem circa nouissimum tempus recipiet, ubi ipsa errores infidelitatis suae deserens ad lumen ueritatis redibit. Nam diabolus synagogam in caecitate illius rapuerat et eam infidelitati in multis erroribus tradiderat, nec hoc usque ad filium perditionis facere cessabit. Qui dum in exaltatione superbiae suae ceciderit, uelut Saul in monte Gelboe interfectus exspirauit qui Dauid de terra sua fugauerat, sicut etiam filius iniquitatis Filium meum in electis suis expellere tentabit; tunc idem Filius meus antichristo deiecto synagogam ad ueram fidem reuocabit, sicut et Dauid primam uxorem suam post mortem Saul recepit: cum in nouissimo tempore homines illum per quem decepti fuerant uictum uiderint et ad uiam salutis cum multa festinatione recurrent. Non autem decuit ut ueritas euangelii umbram legis praenuntiaret, quoniam decet ut carnalia praecurrant et spiritalia subsequantur; quia etiam seruus dominum suum uenturum praedicit, et non dominus seruum in seruitio praecurrit. Ita et synagoga in umbra significationis praecucurrit et ecclesia in lumine ueritatis subsecuta est. Vnde quicumque scientiam in Spiritu sancto et pennas in fide habet, iste admonitionem meam non transcendat, sed eam in gustu animae suae amplectendo percipiat. 1. QVOD DEVS CREATVRAM SVAM MIRABILITER CONDIDIT ET DISPOSVIT. 2. DE HABITV ANGELORVM ET EIVS SIGNIFICATIONE. 3. DE HABITV ARCHANGELORVM ET EIVS SIGNIFICATIONE. 4. DE HABITV VIRTVTVM ET EIVS SIGNIFICATIONE. 5. DE HABITV POTESTATVM ET EIVS SIGNIFICATIONE. 6. DE HABITV PRINCIPATVVM ET EIVS SIGNIFICATIONE. 7. DE HABITV DOMINATIONVM ET EIVS SIGNIFICATIONE. 8. DE HABITV THRONORVM ET EIVS SIGNIFICATIONE. 9. DE HABITV CHERVBIN ET EIVS SIGNIFICATIONE. 10. DE HABITV SERAPHIN ET EIVS SIGNIFICATIONE. 11. QVOD HAE OMNES ACIES MIRABILIBVS VOCIBVS MIRACVLA ILLA RESONANT QVAE DEVS IN BEATIS ANIMABVS OPERATVR. 12. PSALMISTA DE EADEM RE. SEXTA VISIO PRIMAE PARTIS DEINDE VIDI in altitudine caelestium secretorum duas acies supernorum spirituum multa claritate fulgentes, ita ut qui in una acie erant uelut pennas in pectoribus suis habebant et facies ut facies hominum in se praetendebant, in quibus et uultus hominum quasi in pura aqua apparebant; et qui in acie alia fuerunt etiam in pectoribus suis quasi pennas habuerunt et facies ut facies hominum in se ostenderunt, in quibus etiam imago Filii hominis uelut in speculo fulgebat. Sed nec in his nec in illis aliam formam discernere potui. Hae autem acies alias quinque acies secundum modum coronae circumcinxerant. Et qui in acie una istarum fuerunt quasi facies hominum habebant, ab umero et deorsum magno splendore fulgentes; qui uero in alia erant, tantae claritatis exstiterunt quod eos intueri non poteram; et qui in alia ut album marmor apparuerunt et capita ut capita hominum habuerunt super quae ardentes faculae uisae sunt, et ab umero et deorsum uelut ferrea nube circumdati fuerunt; et qui in alia facies ut facies hominum et pedes ut pedes hominum habentes, in capitibus suis galeas gestabant, marmoreis tunicis induti; et qui in alia erant, nullam formam hominum in se ostendentes, uelut aurora rubebant. Nullam autem aliam formam in eis conspiciebam. Sed et acies istae alias duas etiam in modum coronae circumdederant. Qui autem in una acie illarum erant oculis et pennis pleni uidebantur, et in quoque oculo speculum et in ipso speculo facies hominis apparuit, et pennas suas ad supernam altitudinem eleuarant; et qui in alia fuerunt quasi ignis ardebant, plurimas que pennas habentes in eisdem pennis quasi in speculo omnes ordines ecclesiasticae institutionis insignitos demonstrabant. Sed aliam formam nec in his nec in illis uidi. Et hae acies omnes in omni genere musicorum mirabilibus uocibus miracula illa resonabant quae Deus in beatis animabus operatur, per quae Deum magnifice glorificabant. Et audiui uocem de caelo mihi dicentem. 1. QVOD DEVS CREATVRAM SVAM MIRABILITER CONDIDIT ET DISPOSVIT. Omnipotens et ineffabilis Deus, qui ante saecula fuit sed initium non habuit nec post finem saeculorum esse desinet, omnem creaturam mirabili modo sua uoluntate condidit eam que mirabili modo sua uoluntate disposuit. Quomodo? Quasdam creaturas terrenis adhaerere, quasdam uero caelestibus inesse deputauit. Ipse quoque beatos angelicos spiritus tam ad salutem hominum quam ad honorem nominis sui disposuit. Quomodo? Nam quosdam ita constituit ut necessitatibus hominum subueniant, quosdam uero ut iudicia secretorum suorum per eos hominibus manifestentur. Quapropter uides in altitudine caelestium secretorum duas acies supernorum spirituum multa claritate fulgentes: quia, ut tibi demonstratur, in altitudine illorum occultorum quae carnalis obtutus non penetrat, sed quae uisus interioris hominis attendit, haec duo agmina corpus et animam hominis Deo famulari debere designant, ubi ipsa cum supernis ciuibus claritatem aeternae beatitudinis habent. 2. DE HABITV ANGELORVM ET EIVS SIGNIFICATIONE. Et qui in una acie sunt, uelut pennas in pectoribus suis habent et facies ut facies hominum in se praetendunt, in quibus et uultus hominum quasi in pura aqua apparent: quoniam isti angeli sunt desideria profunditatis intellectus sui quasi pennas expandentes, non quod pennas ut aues habeant, sed quod uoluntatem Dei in desideriis suis uelociter perficiant, uelut homo in cogitationibus suis celeriter uolat, ita quod et per facies suas pulchritudinem rationalitatis in se manifestant, ubi etiam Deus opera hominum perspicue perscrutatur; quia ut seruus uerba domini sui audiens ea secundum uoluntatem illius perficit, ita et ipsi uoluntatem Dei in hominibus attendunt et actus eorum illi in semetipsis ostendunt. 3. DE HABITV ARCHANGELORVM ET EIVS SIGNIFICATIONE. Vnde et qui in acie alia sunt, etiam in pectoribus suis quasi pennas habent et facies ut facies hominum in se ostendunt, in quibus etiam imago Filii hominis uelut in speculo fulget: qui archangeli sunt, etiam in desideriis intellectus sui uoluntatem Dei attendentes et decorem rationalitatis in se manifestantes, incarnatum Verbum Dei purissime magnificant; quia ipsi arcana Dei cognoscentes mysteria incarnationis Filii Dei signis suis multoties praeueniebant. Sed nec in his nec in illis aliam formam discernere potes; quoniam et in angelis et in archangelis multa secreta mysteriorum sunt, quae humanus intellectus mortali corpore grauatus capere non ualet. Quod autem hae acies alias quinque acies secundum modum coronae cingunt: hoc est quod corpus et anima hominis quinque sensus hominis uirtute fortitudinis suae comprehendentes per quinque uulnera Filii mei emundatos ad rectitudinem interiorum mandatorum dirigere debent. 4. DE HABITV VIRTVTVM ET EIVS SIGNIFICATIONE. Vnde qui in acie una istarum sunt quasi facies hominum habent, ab umero et deorsum magno splendore fulgentes: qui uirtutes sunt, in corda credentium ascendentes et in ardente caritate excelsam turrim in eis aedificantes, quae opera ipsorum sunt; ita quod in rationalitate sua opera electorum hominum ostendunt et in fortitudine sua ad bonum finem multo fulgore beatitudinis ipsos perducunt. Quomodo? Scilicet cum electi, claritatem interioris sensus habentes, omnes nequitias malorum suorum abiciunt propter illuminationem illam qua in istis uirtutibus in mea uoluntate illuminati sunt, fortiter aduersus diabolicas insidias pugnant; et certamina illa quae ipsi hoc modo contra diabolicam turbam habent uirtutes istae mihi creatori ipsorum incessanter demonstrant. Nam homines certamina confessionis et abnegationis habent in se. Quomodo? Ita quod iste me confitetur et quod ille me abnegat. Sed in hoc certamine talis interrogatio est: Est Deus an non? Tunc interrogatio ista tale responsum Spiritus sancti in homine habet: Deus est qui te creauit. Sed et ipse te redemit. Sed quamdiu interrogatio et responsum hoc in homine est, uirtus Dei illi non deerit, quia huic interrogationi et responso paenitentia adhaeret. Vbi autem interrogatio haec in homine non est, ibi nec hoc responsum Spiritus sancti est, quoniam homo iste donum Dei a se expellit et sine interrogatione paenitentiae semetipsum in mortem praecipitat. Certamina uero istorum bellorum uirtutes Deo offerunt, quia ipsi tale sigillum coram Deo sunt per quod demonstrabitur qua intentione Deus colatur uel abnegetur. 5. DE HABITV POTESTATVM ET EIVS SIGNIFICATIONE. Qui autem in alia acie sunt tantae claritatis exsistunt quod eos intueri non potes: qui potestates sunt, designantes quoniam serenitatem et pulchritudinem potestatis Dei nulla imbecillitas mortalitatis peccatorum apprehendere poterit nec se ipsi similem facere, quia potestas Dei indeficiens est. 6. DE HABITV PRINCIPATVVM ET EIVS SIGNIFICATIONE. Sed qui in alia acie sunt ut album marmor apparent et capita ut capita hominum habent, super quae ardentes faculae uidentur, et ab umero et deorsum uelut ferrea nube circumdati sunt: qui principatus sunt, praefigurantes quod hi qui ex dono Dei in saeculo principes hominum exsistunt, sinceram fortitudinem iustitiae induant ne in diuersitatem instabilitatis incidant, sed ut caput suum, quod Christus Dei Filius est, inspiciant ac regimina sua secundum uoluntatem ipsius in necessitatibus hominum dirigant, super se gratiam sancti Spiritus in ardore ueritatis attendentes, ita quod in fortitudine aequitatis usque ad consummationem suam firmi et stabiles perseuerent. 7. DE HABITV DOMINATIONVM ET EIVS SIGNIFICATIONE. Vnde etiam qui in alia acie sunt facies ut facies hominum et pedes ut pedes hominum habentes, in capitibus suis galeas gestant, marmoreis tunicis induti: qui dominationes sunt, ostendentes quia ille qui dominus omnium est, rationalitatem hominum quae in humano puluere polluta iacuerat a terris ad caelos subleuauit, cum Filium suum ad terras misit qui antiquum seductorem sua rectitudine conculcauit; ita ut fideles ipsum qui caput eorum est fideliter imitentur, spem suam ad caelestia ponentes ac forti desiderio bonorum operum se munientes. 8. DE HABITV THRONORVM ET EIVS SIGNIFICATIONE. Sed qui in alia acie sunt nullam formam hominum in se ostendentes, uelut aurora rubent: qui throni sunt, demonstrantes quod diuinitas ad humanitatem se inclinauit cum Vnigenitus Dei humanum corpus pro salute hominum induit, qui nulla contagia humanorum peccatorum in se habuit, quoniam ipse de Spiritu sancto conceptus, in aurora, uidelicet in beata Virgine, carnem absque omni macula totius sordis accepit. Sed nullam aliam formam in eis conspicis; quia plurima mysteria supernorum secretorum sunt, quae fragilitas humana non potest apprehendere. Quod autem et acies istae alias duas in modum coronae circumdant: hoc est quod fideles illi qui quinque sensus corporis sui ad superna dirigunt scientes quia per quinque uulnera Filii Dei redempti sunt, ad dilectionem Dei et proximi sui omni annisu et circuitione mentis suae perueniunt, cum uoluptatem cordis sui neglegunt et spem suam ad interna ponunt. 9. DE HABITV CHERVBIN ET EIVS SIGNIFICATIONE. Quapropter et qui in una acie illarum sunt oculis et pennis pleni uidentur et in quoque oculo speculum et in ipso speculo facies hominis apparet, et pennas suas ad supernam altitudinem eleuant: qui cherubin sunt scientiam Dei significantes, in qua ipsi mysteria supernorum secretorum uidentes desideria sua secundum uoluntatem Dei exspirant, ita quod ipsi in profunditate scientiae suae purissimam perspicuitatem habentes in ipsa illos mirabiliter praeuident, qui uerum Deum cognoscentes intentionem desideriorum cordis sui ad ipsum qui super omnes est uelut pennas bonae et iustae subleuationis dirigunt, magis aeterna diligentes quam caduca appetentes, secundum quo et ipsi in eleuatione desideriorum suorum ostendunt. 10. DE HABITV SERAPHIN ET EIVS SIGNIFICATIONE. Sed qui in alia acie sunt quasi ignis ardent, plurimas que pennas habentes in eisdem pennis quasi in speculo omnes ordines ecclesiasticae institutionis insignitos demonstrant: qui seraphin sunt, significantes ut sicut ipsi in amore Dei ardent et ut maxima desideria uisionis eius habent, ita quod etiam in eisdem desideriis suis cum multa puritate tam saeculares quam spiritales dignitates quae in ecclesiasticis mysteriis uigent ostendunt, quia secreta Dei in ipsis mirabiliter apparent; sic etiam omnes qui sinceritatem puri cordis amantes supernam uitam quaerunt, ardenter Deum diligant eum que toto desiderio amplectantur, quatenus ad gaudia illorum perueniant quos tam fideliter imitantur. Quod uero aliam formam nec in his nec in illis uides, hoc est quod multa secreta in beatis spiritibus sunt quae homini manifestanda non sunt, quoniam quamdiu ipse mortalis exsistit, ea quae aeterna sunt perfecte discernere non poterit. 11. QVOD HAE OMNES ACIES MIRABILIBVS VOCIBVS MIRACVLA ILLA RESONANT QVAE DEVS IN BEATIS ANIMABVS OPERATVR. Sed hae acies omnes, ut audis, in omne genere musicorum mirabilibus uocibus miracula illa resonant quae Deus in beatis animabus operatur, per quae Deum magnifice glorificant: quia beati spiritus in uirtute Dei maxima gaudia in inenarrabilibus sonis per opera miraculorum illorum in caelestibus proferunt quae Deus in sanctis suis perficit, per quae ipsi Deum gloriosissime magnificant, ubi eum in profunditate sanctitatis exquirunt, laetantes in gaudio salutis, uelut etiam Dauid seruus meus inspector supernorum secretorum testatur dicens. 12. PSALMISTA DE EADEM RE. Vox exsultationis et salutis in tabernaculis iustorum. Quod dicitur: Sonus laetitiae et prosperitatis illius quod caro conculcatur et spiritus erigitur, cum indeficiente salute cognoscitur in habitationibus illorum qui iniustitiam abiciunt et iustitiam faciunt, cum suggerente diabolo id quod malum est facere possent, sed diuina inspiratione id quod bonum est perficiunt. Quid est hoc? Homo multoties ineptam exsultationem in se ostendit, cum peccatum illud perfecerit quod perficere inconuenienter concupiuit. Sed salutem ibi non habet, quia hoc fecit quod diuino praecepto contrarium fuit. Ille autem tripudium exsultationis cum prosperitate uerae salutis habebit, qui bonum quod ardenter desiderauit strenue complet, mansionem illorum, dum in corpore habitat amans, qui uiam ueritatis currentes errorem mendacii declinauerunt. Vnde quicumque scientiam in Spiritu sancto et pennas in fide habet, iste admonitionem meam non transcendat, sed eam in gustu animae suae amplectendo percipiat Amen. 1. DE OMNIPOTENTIA DEI. 2. VERBA IOB AD EANDEM REM. 3. QVOD VERBVM ANTE ET POST ASSVMPTAM HVMANITATEM INDIVISIBILITER ET AETERNALITER APVD PATREM EST. 4. QVARE FILIVS DEI DICITVR VERBVM. 5. QVOD VIRTVTE VERBI DEI OMNIS CREATVRA SVSCITATA EST ET HOMO REVIXIT IN SALVATIONE. 6. QVOD INCOMPREHENSIBILIS POTENTIA DEI MVNDVM FABRICAVIT ET DIVERSAS SPECIES EDVXIT. 7. QVOD CREATIS ALIIS CREATVRIS HOMO DE LIMO TERRAE CREATVS EST. 8. QVOD ADAM DVLCI PRAECEPTO CLARISSIMAE OBOEDIENTIAE ACCEPTO CONSILIANTE DIABOLO NON OBOEDIVIT. 9. QVOD ABRAHAM ISAAC ET IACOB ET ALII PROPHETAE MVNDI TENEBRAS SIGNIFICATIONIBVS SVIS REPERCVSSERVNT. 10. QVOD PRAECIPVVS PROPHETA IOHANNES MIRACVLIS CORVSCANS FILIVM DEI PRAEMONSTRAVIT. 11. QVOD VERBO DEI INCARNATO ILLVD MAGNVM ET ANTIQVVM CONSILIVM VISVM EST. 12. QVOD HOMO SECRETA DEI NON DEBET PLVS SCRVTARI QVAM IPSE VVLT MANIFESTARE. 13. QVOD FILIVS DEI NATVS IN MVNDO MORTE SVA DIABOLVM SVPERAVIT ET ELECTOS SVOS AD HEREDITATEM SVAM REDVXIT. 14. VERBA OSEE DE EADEM RE. 15. QVOD CORPVS FILII DEI IN SEPVLCRO PER TRIDVVM IACENS RESVRREXIT ET HOMINI VIA VERITATIS DE MORTE AD VITAM OSTENSA EST. 16. QVOD FILIVS DEI A MORTE RESVRGENS DISCIPVLIS SVIS FREQVENTER AD CORROBORANDVM EOS APPARVIT. 17. QVOD FILIO DEI ASCENDENTE AD PATREM SPONSA EIVS DIVERSIS ORNAMENTIS FVNDATA EST. PRIMA VISIO SECVNDAE PARTIS ET EGO homo non calens in forma fortium leonum nec docta exspiratione illorum, sed manens in mollitie fragilis costae imbuta mystico spiramine, uidi quasi lucidissimum ignem incomprehensibilem, inexstinguibilem, totum uiuentem, totum que uitam exsistentem, in se autem flammam aerii coloris habentem, quae leni flatu ardenter flagrabat et quae eidem lucido igni ita inseparabiliter inerat ut in homine uiscera sunt. Et uidi quod eadem flamma fulminans incanduit. Et ecce obscurus aer et rotundus multae que magnitudinis repente exortus est, super quem ipsa flamma quosdam ictus dedit, toties ab eo scintillam educens, donec idem aer ad perfectum perductus est, ita caelum et terra resplendens plena institutione. Deinde etiam eadem flamma in igne et ardore illo extendit se ad paruam glebam limosae terrae iacentem in fundo eiusdem aeris eam calefaciens, ita quod caro et sanguis effecta est, eam que aspirans, ita quod uiuens homo erecta est. Quo facto ille lucidus ignis praebuit per eandem flammam leni flatu ardenter flagrantem ipsi homini candidissimum florem pendentem in eadem flamma ut ros pendet in gramine, cuius odorem idem homo naribus quidem sensit, sed gustum eius ore non percepit, nec manibus eum tetigit, ita uidelicet se auertens atque cadens in densissimas tenebras, de quibus se erigere non ualuit. Tenebrae autem illae in eodem aere magis ac magis se dilatando creuerunt. Tunc tres magnae stellae in fulgore suo sibi cohaerentes in eisdem tenebris apparuerunt, et post eas aliae multae tam paruae quam magnae plurimo splendore fulgentes, ac deinde quaedam maxima stella mira claritate radians et fulgorem suum ad praedictam flammam dirigens. Sed et in terra quidam fulgor uelut aurora apparuit, cui eadem flamma mirabiliter infusa est, non tamen a praefato lucido igne separata. Et sic in eodem fulgore ipsius aurorae maxima uoluntas accensa est. Cum que eandem accensionem uoluntatis huius diligentius considerare uellem, in eadem uisione secretum sigillum mihi oppositum est, audiui que uocem ex alto mihi dicentem: 'De hoc mysterio non poteris quidquam amplius uidere nisi ut tibi propter miraculum credendi conceditur'. Vidi que de eodem fulgore praefatae aurorae serenissimum hominem egredientem, qui claritatem suam ad praedictas tenebras effundens ita ab eis reuerberatus est quod in ruborem sanguinis et in albedinem palloris uersus tanta fortitudine easdem tenebras repercuteret, quod ille homo qui in eis iacebat per eum tactus apparens fulgeret atque ita erectus exiret. Et sic idem serenus homo qui de praedicta aurora egressus est in tanta claritate apparens ultra quam humana lingua effari possit, in acutissimam altitudinem innumerabilis gloriae tetendit, ubi in plenitudine magnificae fructuositatis et odoris mirifice radiabat. Et audiui ex praefato uiuente igne uocem dicentem mihi: 'O quae es misera terra et in nomine femineo indocta de ulla doctrina carnalium magistrorum, scilicet legere litteras per intellegentiam philosophorum, sed tantum tacta lumine meo, quod tangit te interius cum incendio ut ardens sol, clama et enarra ac scribe haec mysteria mea quae uides et audis in mystica uisione. Noli ergo esse timida, sed dic ea quae intellegis in spiritu, quemadmodum ea loquor per te, quatenus illi uerecundiam habeant qui populo meo deberent rectitudinem ostendere, sed de petulantia morum suorum recusant iustitiam aperte dicere quam nouerunt, nolentes se abstrahere de malis desideriis suis, quae illis ita adhaerent quasi sint magistri eorum facientia eos fugere a facie Domini, ita ut erubescant loqui ueritatem. Vnde, o pusilla animo, quae interius es docta de mystico spiramine, quamuis conculcata sis per uirilem formam propter praeuaricationem Euae, tamen dic igneum opus quod tibi demonstratur certissima ostensione'. Viuens enim Deus qui cuncta per Verbum suum creauit per idem Verbum incarnatum miseram humanam creaturam, quae se demerserat in tenebras, ad fidelem saluationem reduxit. Quid est hoc? 1. DE OMNIPOTENTIA DEI. Nam ille lucidissimus ignis quem uides designat omnipotentem et uiuentem Deum, qui in clarissima serenitate sua numquam ulla iniquitate offuscatus est, incomprehensibilis manens: quia nulla diuisione potest diuidi, aut initio aut fine, aut ulla scintilla scientiae creaturae suae comprehendi sicuti est, et inexstinguibilis exsistens: quoniam ipse est illa plenitudo quam numquam ullus finis tetigit, ac totus uiuens: quia nulla omnino res ipsi absconsa est quam nesciat, totus que uita exsistens: quoniam omne quod uiuit ab ipso uiuere sumit, secundum quod Iob per me inspiratus ostendit dicens. 2. VERBA IOB AD EANDEM REM. Quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit? In cuius manu anima omnis uiuentis et spiritus uniuersae carnis hominis. Quid est hoc? Nulla creatura tam hebes est in natura sua quod uicissitudinem plenitudinis suae in illis causis ignoret in quibus fructuosa consistit. Quomodo? Caelum habet lucem, lux aerem, aer uolatilia, et terra nutrit uiriditatem, uiriditas fructum, fructus animalia; quae omnia testantur quod ea posuit fortissima manus, id est maxima potentia dominatoris cunctorum, qui omnia in possibilitate uirtutis suae ita operatus est quod eis nihil deest in usibus suis. Et in omnipotentia eiusdem fabricatoris est motio cunctorum uiuentium, et terram in terrenis ut pecora quaerentium nec rationalitatem inspirationis Dei habentium, et suscitatio eorum qui humanam carnem inhabitant, in quibus rationalitas, discretio et sapientia est. Quomodo? Anima circuit in terrenis causis, laborans in multis uicissitudinibus, secundum quod carnales mores expostulant. Spiritus uero erigit se in duobus modis, uidelicet suspirium, gemitum et desiderium ad Deum habens, aut dominium aut regimen aut optionem in diuersis rebus quasi in praecepto quaerens, quia discretionem in rationalitate habet. Vnde etiam homo similitudinem caeli et terrae continet in se. Quomodo? Ipse habet circulum in quo apparet perspicuitas, spiraculum et rationalitas, uelut in caelo notantur luminaria, aer et uolatilia, habens etiam receptaculum in quo notatur umiditas, germinatio ac parturitio, sicut in terra apparet uiriditas, fructuatio et animalia. Quid est hoc? O homo, tu totum es in omni creatura et obliuisceris creatoris tui, et subiectio tua oboedit ei sicut ei constitutum est. Et tu praecepta illius transgrederis? 3. QVOD VERBVM ANTE ET POST ASSVMPTAM HVMANITATEM INDIVISIBILITER ET AETERNALITER APVD PATREM EST. Sed uides quod idem ignis in se flammam aerii coloris habet, quae leni flatu ardenter flagrat et quae eidem lucido igni ita inseparabiliter inest ut in homine uiscera sunt: quod est in Patre ante tempora constitutae creaturae infinitum Verbum, quod in ardore caritatis sub decursu labentium temporum mirabiliter sine sorde et grauedine peccati per uiriditatem suauitatis Spiritus sancti in aurora beatae uirginitatis erat incarnandum, ita tamen ut sicut ante susceptam carnem indiuisibiliter fuit in Patre, sic etiam post assumptam humanitatem inseparabiliter in eo maneret; quoniam ut homo non est absque uitali tractu in itinere uiscerum, sic a Patre non erat omnino separandum unicum eius Verbum. 4. QVARE FILIVS DEI DICITVR VERBVM. Et quare dicitur Verbum? Quia ut per locale uerbum quod in puluere hominis transitorium est prudenter intelleguntur iussa praeceptoris, hominibus scientibus et praeuidentibus quae causa iussio praecipientis sit, ita etiam per illocale Verbum, quod per inexstinguibilem uitam qua uiuit in aeternitate intransitorium est, ueraciter cognoscitur uis Patris diuersis creaturis mundi ipsum sentientibus et intellegentibus in ortu quo creatae sunt, atque ut per officiale uerbum potestas et honor scitur hominis, sic etiam per plenum Verbum sanctitas et bonitas resplendet Patris. 5. QVOD VIRTVTE VERBI DEI OMNIS CREATVRA SVSCITATA EST ET HOMO REVIXIT IN SALVATIONE. Quod autem uides quomodo eadem flamma fulminans incandet: hoc est quod Verbum Dei uirtutem suam quasi exardescens ostendit, cum per ipsum omnis creatura suscitata est et quasi incanduit, cum in aurora et candore uirginitatis incarnatum est, ita quod ex eo stillauerunt omnes uirtutes in agnitione Dei, cum homo reuixit in animarum saluatione. 6. QVOD INCOMPREHENSIBILIS POTENTIA DEI MVNDVM FABRICAVIT ET DIVERSAS SPECIES EDVXIT. Sed et obscurus aer et rotundus multae que magnitudinis repente exortus est: qui est instrumentum rerum in obscuritate imperfectionis scilicet nondum illustratum plenitudine creaturarum, et rotundum: quia sub incomprehensibili potentia Dei est, diuinitate nusquam absente, ipsum tamen in maxima potestate Dei surgens quasi in ictu oculi in superna uoluntate eleuatum, super quod ipsa flamma uelut faber quosdam ictus dedit, toties ab eo scintillam educens, donec idem aer ad perfectum perductus est, ita caelum et terra resplendens plena institutione: quoniam excellens uniuersam creaturam supernum Verbum, in creatione creaturarum seruitutem tenentium uirtutem fortitudinis suae ostendens, ab eodem instrumento diuersas species creaturarum lucentes in mirabili ortu suscitationis ipsarum eduxit, ut faber formas suas ex aere competenter facit, usque dum eaedem creaturae in pulchritudine plenitudinis suae effulserunt, sursum et deorsum decorem et stabilimentum perfectae institutionis habentes, quia superiora resplenduerunt ab inferioribus et inferiora a superioribus. 7. QVOD CREATIS ALIIS CREATVRIS HOMO DE LIMO TERRAE CREATVS EST. Quod autem deinde eadem flamma in igne et ardore illo extendit se ad paruam glebam limosae terrae iacentem in fundo eiusdem aeris: hoc est quod creatis aliis creaturis Verbum Dei in forti uoluntate Patris et in amore supernae suauitatis inspexit pauperem et fragilem materiam mollis et tenacis fragilitatis humanitatis tam malorum quam bonorum procreandorum hominum in imo insensibilitatis et ponderositatis suae detentam et necdum acuto et uitali flatu excitatam; et eam calefaciens, ita quod caro et sanguis effecta est: id est in uiriditate calorem ei infundens, quoniam terra est carnalis materia hominis, nutriens eum suco suo sicut mater lactat filios suos; eam que aspirans ita quod uiuens homo erecta est: quia ipsam per supernam uirtutem excitauit atque in anima et corpore discernentem hominem mirabiliter eduxit. 8. QVOD ADAM DVLCI PRAECEPTO CLARISSIMAE OBOEDIENTIAE ACCEPTO CONSILIANTE DIABOLO NON OBOEDIVIT. Quo facto ille lucidus ignis praebuit per eandem flammam leni flatu ardenter flagrantem ipsi homini candidissimum florem pendentem in eadem flamma ut ros pendet in gramine: quoniam creato Adam Pater, qui lucidissima serenitas est, dedit per Verbum suum in Spiritu sancto ipsi Adae dulce praeceptum clarissimae oboedientiae adhaerentis eidem Verbo in umida uiriditate fructuositatis; quia per idem Verbum suauissimus umor sanctitatis de Patre in Spiritu sancto stillauit, faciens maximum et plurimum fructum, sicut purus umor super gramen descendens illud ad aptum germen suscitat. Cuius odorem idem homo naribus quidem sensit, sed gustum eius ore non percepit, nec manibus eum tetigit: quoniam ipse praeceptum legis cum intellegentia sapientiae quasi naribus attraxit, sed uim illius intimae amplexionis ore perfecte non intromisit, nec opere manuum in plenitudine beatitudinis adimpleuit, ita uidelicet se auertens atque cadens in densissimas tenebras, de quibus se erigere non ualuit: quia diuino praecepto consiliante diabolo dorsum praebuit corruens in maximos rictus mortis, sic quod Deum nec in fide nec in opere requisiuit; unde ad ueram cognitionem eius peccatis grauatus surgere non potuit, donec ille aduenit qui Patri suo pleniter sine peccato oboediuit. Sed tenebrae illae in eodem aere magis ac magis se dilatando creuerunt: quoniam potestas mortis in mundo semper in latitudine uitiorum augmentata est, scientia hominis se inuoluente in diuersitatem multiplicium uitiorum per horrorem erumpentium et foetentium peccatorum. 9. QVOD ABRAHAM ISAAC ET IACOB ET ALII PROPHETAE MVNDI TENEBRAS SIGNIFICATIONIBVS SVIS REPERCVSSERVNT. Quod autem tres magnae stellae in fulgore suo sibi cohaerentes in eisdem tenebris apparuerunt et post eas aliae multae tam paruae quam magnae plurimo splendore fulgentes: haec sunt in figuratione supernae Trinitatis magna luminaria, uidelicet Abraham, Isaac et Iacob, tam fideli opere quam carnis coniunctione se inuicem complectentes mundi que tenebras significationibus suis repercutientes, et eos subsequentes alii quam plurimi prophetae, scilicet minores et maiores in multis et admirandis miraculis radiantes. 10. QVOD PRAECIPVVS PROPHETA IOHANNES MIRACVLIS CORVSCANS FILIVM DEI PRAEMONSTRAVIT. Deinde uero apparens quaedam maxima stella mira claritate radians et fulgorem suum ad praedictam flammam dirigens est praecipuus propheta scilicet Iohannes Baptista, fidelissimo et serenissimo opere in miraculis coruscans et in eis uerum Verbum id est uerum Dei Filium praemonstrans, quia iniquitati non cessit, sed eam in operibus iustitiae strenue et fortiter abiecit. 11. QVOD VERBO DEI INCARNATO ILLVD MAGNVM ET ANTIQVVM CONSILIVM VISVM EST. Sed quod in terra ille fulgor uelut aurora apparet, cui eadem flamma mirabiliter infusa est, non tamen a praefato lucido igne separata: hoc est quod Deus in loco germinandi magnum splendorem rutilantis luminis plantauit, in illum Verbum suum pleno desiderio mittens, non tamen ab ipso diuisum, sed dedit illud fructuosum fructum atque ipsum eduxit magnum fontem, ita quod omne fidele guttur gustans ex eo ultra siti non aruit. Vnde et sic in eodem fulgore ipsius aurorae maxima uoluntas accensa est: quia in claritate rubentis serenitatis uiriditas magni et antiqui consilii uisa est, ita quod omnes praemissae legiones hoc in lucidissima felicitate admiratae sint. 12. QVOD HOMO SECRETA DEI NON DEBET PLVS SCRVTARI QVAM IPSE VVLT MANIFESTARE. Sed tu, o homo, dum eminentiam consilii huius humano more plenius scire desideras, claustrum occultationis tibi opponitur; quoniam secreta Dei non debes plus scrutari quam propter amorem credulorum diuina maiestas uult manifestari. 13. QVOD FILIVS DEI NATVS IN MVNDO MORTE SVA DIABOLVM SVPERAVIT ET ELECTOS SVOS AD HEREDITATEM SVAM REDVXIT. Quod autem uides de eodem fulgore praefatae aurorae hominem egredientem, qui claritatem suam ad praedictas tenebras effundens, ita ab eis reuerberatur quod in ruborem sanguinis et in teporem palloris uersus, tanta fortitudine easdem tenebras repercutiat, quod ille homo qui in eis iacet per eum tactus apparens fulgeat atque ita erectus exeat: hoc designat Dei Verbum in candore intemeratae uirginitatis inuiolabiliter incarnatum et sine dolore natum, nec tamen a Patre separatum. Quomodo? Cum Filius Dei natus est in mundo ex Matre, apparuit in caelo in Patre, unde et angeli mox contremuerunt et gauisi dulcissimas laudes decantauerunt. Qui sine macula peccati in saeculo conuersatus, lucidissimam beatitudinem doctrinae et saluationis in tenebras infidelitatis emisit; sed ab incredulo populo abiectus atque ad passionem ductus pulcherrimum sanguinem suum fudit et caliginem mortis corporaliter gustauit. Ex quo diabolum superans ex inferno electos suos qui in eo detenti et prostrati fuerant liberauit, atque eos tactu redemptionis suae ad hereditatem ipsorum quam in Adam perdiderant misericorditer reduxit. Qui dum in hereditatem suam peruenerunt, exorta sunt tympana et citharae omnis que cantus musicorum in innumerabilibus ornamentis, quia homo qui in perditione iacuerat iam in beatitudine erectus mortem per supernam uirtutem liberatus euaserat, ut per seruum meum Osee sic locutus sum. 14. VERBA OSEE DE EADEM RE. Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum eius. Dolores parturientis uenient ei, ipse filius non sapiens. Nunc enim non stabit in contritione filiorum. De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne. Quid est hoc? In pondere ligaturae colligata est peruersitas iniquitatis diaboli, ita ut a zelo Dei non mereatur solui, quia numquam illum in recta agnitione uidit, sicut hi eum aspiciunt qui ipsum fideliter timent. Nam ipse semper eleuat se contra Deum dicens: 'Ego deus sum', semper etiam errans super benedictum Domini, uidelicet propter ipsum contradicens nomen Christianorum. Et ideo malitia ipsius ita abscondita est, quod nulla medicina reparationis peccatum illius, quod in immundissima superbia crudeliter commisit, in saluatione tegi dignum sit. Vnde et ipse erit in obduratione doloris, sicut parturiens est in afflictione desperationis, quae diffidit quod de apertione uuluae suae uiuere possit. Nam haec infelicitas super eum manebit, quod a beatitudine relictus est, quia illa filiorum sapientia fugit ab eo, quod in se non reuertitur, sicut ille in se reuersus est qui ad patrem suum de iniquitate sua rediit. Quapropter numquam stabit confidens in contritione illa qua filii saluationis in superno Filio mortem durissimae iniquitatis conterunt, quam idem callidus serpens ebullire fecit, cum primo homini dolositatem quam nesciebat suggessit. Sed quia idem filii uenenum immundissimae suggestionis contemnunt et post salutem suam respiciunt, de seruitute idolorum liberabo eos, quae fallaciam habentia in potestate perditionis sunt, et in quibus infideles honorem creatoris sui destituunt, se uidelicet in laqueum diaboli inuoluentes et opera sua secundum uoluntatem illius perficientes. Et ideo animas illorum qui me diligunt et qui me colunt scilicet animas sanctorum et animas iustorum ab infernali poena redimam; quoniam nullus hominum poterit solui de diabolica ligatura, in qua durissima morte propter praeuaricationem praeceptorum Dei comprehensus est, nisi in redemptione illius qui electos suos proprio sanguine redempturus est. Vbi ad internecionem te, o mors, interficiam, quia in quo te uiuere putas hoc tibi extraham, ita quod inutile cadauer uocaberis; quoniam in fortissimis uiribus tuis prostrata iacebis, sicut et illud quod ab anima deseritur omnino ad interitum prosternitur. Nam fons aquae uiuae te suffocabit, cum felices animae per nouum hominem, qui uenenosae deceptionis socius non erit, misericorditer in superna beatitudine suscitabuntur. Vnde etiam ad confusionem tuam ero morsus tuus, inferne, cum potestas mea in magna uirtute tibi spolia illa auferet quae fraudulenter rapuisti, ita ut et tu iuste despoliata numquam deinceps integra nec plena in diuitiis tuis appareas, sed uulneribus et foeditate prostrata iacens confusionem tuam in perpetuum portabis. 15. QVOD CORPVS FILII DEI IN SEPVLCRO PER TRIDVVM IACENS RESVRREXIT ET HOMINI VIA VERITATIS DE MORTE AD VITAM OSTENSA EST. Sed, ut uides, eodem sereno homine qui de praefata aurora egressus est in tanta claritate apparente ultra quam humana lingua effari possit, demonstratur quod nobilissimum corpus Filii Dei ex suauissima Virgine natum et in sepulcro per triduum iacens, ad confirmandum quoniam tres personae sunt in una diuinitate, paterna claritas tetigit, ita quod et spiritum recepit atque in serenissima immortalitate resurrexit, quam nullus hominum cogitatione aut uerbo explicare poterit. Quem et Pater apertis uulneribus caelestibus choris ostendit dicens: 'Hic est Filius meus dilectus quem misi mori pro populo'. Vnde supra humanum intellectum innumerabile gaudium in ipsis exortum est, quia criminosa obliuio qua Deus nesciebatur sic depressa est quod rationalitas hominis quae suadente diabolo prostrata fuerat ad agnitionem Dei eleuata est; quoniam per summam beatitudinem homini uia ueritatis ostensa est, in qua de morte ad uitam eductus est. 16. QVOD FILIVS DEI A MORTE RESVRGENS DISCIPVLIS SVIS FREQVENTER AD CORROBORANDVM EOS APPARVIT. Sed secundum hoc ut filii Israel ex Aegypto liberati per quadraginta annos desertum transeuntes in terram lac et mel fluentem peruenerunt, ita Filius Dei a morte resurgens per quadraginta dies discipulis suis cum beatis feminis, qui post ipsum plorabant et qui eum pleno desiderio uidere desiderabant, se benigne ostendit ad confirmandum eos ne dubitarent in fide dicentes: 'Nos non uidimus eum ideo que non possumus credere quod ipse sit salus nostra'. Sed frequenter manifestauit se illis ad corroborandum ipsos ne caderent. 17. QVOD FILIO DEI ASCENDENTE AD PATREM SPONSA EIVS DIVERSIS ORNAMENTIS FVNDATA EST. Quod uero in acutissimam altitudinem innumerabilis gloriae tendit, ubi in plenitudine magnificae fructuositatis et odoris mirifice radiat: hoc est quod idem Filius Dei ascendit ad Patrem, qui una cum eodem Filio et Spiritu sancto acutissima et praecellentissima altitudo inenarrabilis gaudii et laetitiae est, ubi idem Filius in abundantia serenissimae sanctitatis et beatitudinis fidelibus suis gloriose apparet, qui ipsum puro et simplici corde uerum Deum et hominem credunt. Nam etiam tunc noua sponsa eiusdem agni fundata est diuersis ornamentis, quibus ornanda est in omni genere uirtutum fortissimi certaminis totius fidelis populi, qui contra callidum serpentem pugnaturi sunt. Sed qui uigilantibus oculis uidet et sonantibus auribus audit, hic mysticis uerbis meis osculum amplexionis praebeat, quae de me uiuente emanant. 1. DE SENSV MYSTERIORVM DEI. 2. DE TRIBVS PERSONIS. 3. QVOD HOMO NVMQVAM OBLIVISCATVR VNVM DEVM IN TRIBVS PERSONIS ARDENTER INVOCARE. 4. IOHANNES DE CARITATE DEI. 5. DE TRIBVS VIRIBVS LAPIDIS. 6. DE TRIBVS VIRIBVS FLAMMAE. 7. DE TRIBVS CAVSIS HVMANI VERBI. 8. DE VNITATE ESSENTIAE. 9. VERBA SALOMONIS. SECVNDA VISIO SECVNDAE PARTIS DEINDE VIDI serenissimam lucem et in ipsa sapphirini coloris speciem hominis, quae tota suauissimo rutilante igne flagrabat. Et illa serena lux perfudit totum illum rutilantem ignem, et ille rutilans ignis totam illam serenam lucem, ac eadem serena lux et idem rutilans ignis totam speciem eiusdem hominis, ita lumen unum in una ui possibilitatis exsistentes. Et iterum audiui eandem uiuentem lucem mihi dicentem. 1. DE SENSV MYSTERIORVM DEI. Hic est sensus mysteriorum Dei, ut discrete cernatur et intellegatur quae sit plenitudo illa quae numquam uisa est in ortu et in qua nullus defectus est illi acutae fortitudini quae plantauit omnes riuulos fortium. Nam si Dominus uacuus esset propriae uiriditatis suae, quid tunc esset opus illius? Videlicet uanum. Ideo que in pleno opere cernitur quis fabricator sit. 2. DE TRIBVS PERSONIS. Quapropter uides serenissimam lucem, quae sine macula illusionis, defectionis ac fallaciae designat Patrem, et in ipsa sapphirini coloris speciem hominis, quae sine macula obdurationis, inuidiae et iniquitatis declarat Filium, ante tempora secundum diuinitatem a Patre genitum, sed post in tempore secundum humanitatem in mundo incarnatum; quae tota suauissimo rutilante igne flagrat, qui ignis sine macula ariditatis, mortalitatis atque tenebrositatis demonstrat Spiritum sanctum, de quo idem Vnigenitus Dei secundum carnem conceptus et de Virgine temporaliter natus, lumen uerae claritatis mundo infudit. Sed quod illa serena lux perfundit totum illum rutilantem ignem, et ille rutilans ignis totam illam serenam lucem, ac eadem serena lux et idem rutilans ignis totam speciem eiusdem hominis, ita lumen unum in una ui possibilitatis exsistentes: hoc est quia Pater qui iustissima aequitas sed non sine Filio nec sine Spiritu sancto est, et Spiritus sanctus qui accensor fidelium cordium sed non sine Patre nec sine Filio est, et Filius qui plenitudo fructuositatis sed non sine Patre nec sine Spiritu sancto est, in maiestate diuinitatis inseparabiles sunt; quoniam Pater non est sine Filio, nec Filius sine Patre, nec Pater nec Filius sine Spiritu sancto, nec Spiritus sanctus sine ipsis; ita hae tres personae Deus unus in una et integra diuinitate maiestatis exsistentes, et unitas diuinitatis in eisdem tribus personis inseparabilis uigens, quia diuinitas scindi non potest, quoniam ipsa absque ulla mutabilitate inuiolabilis semper manet. Sed Pater declaratur per Filium, Filius per ortum creaturarum, et Spiritus sanctus per eundem Filium incarnatum. Quomodo? Pater est qui ante saecula genuit Filium, Filius per quem omnia a Patre facta sunt in initio creaturarum, et Spiritus sanctus qui in specie columbae apparuit in baptismate eiusdem Filii Dei sub fine temporum. 3. QVOD HOMO NVMQVAM OBLIVISCATVR VNVM DEVM IN TRIBVS PERSONIS ARDENTER INVOCARE. Vnde numquam obliuiscatur homo me solum Deum in his tribus personis inuocare, quia eas propterea ostendi homini, ut homo tanto acutius in amore meo ardeat, cum propter amorem eius misi Filium meum in mundum, quemadmodum Iohannes dilectus meus protestatur dicens. 4. IOHANNES DE CARITATE DEI. In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum ut uiuamus per eum. In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris. Quid est hoc? Quia in hoc quod Deus dilexit nos alia salus exorta est quam illa quam in primo ortu habuimus, cum heredes innocentiae et sanctitatis fuimus; quoniam supernus Pater ostendit caritatem suam in periculis nostris, ubi constituti eramus in poenis, uidelicet Verbum suum prae natis hominum solum in plena sanctitate mittens per supernam uirtutem in tenebras saeculorum; ubi idem Verbum perfecit omnia bona, illos ad uitam per dulcedinem suam reducens, qui per immunditiam praeuaricationis deiecti erant, nec in sanctitatem quam perdiderant redire ualebant. Quid est hoc? Nam per ipsum fontem uitae materna dilectio amplexionis Dei uenit, quae nos ad uitam enutriuit et quae in periculis auxiliatrix nostra est, quae est profundissima et suauissima caritas nos ad paenitentiam instruens. Quomodo? Deus magni operis sui atque pretiosissimae suae margaritae, scilicet hominis, quem de limo terrae formauit et cui spiraculum uitae inspirauit, misericorditer recordatus est. Quomodo? Ipse instruxit uitam in paenitentia quae numquam deficiet in efficacia, quia callidus serpens decepit hominem per superbam suasionem; sed Deus deiecit illum in paenitentia quae humilitatem ostendit, quam diabolus nesciuit nec fecit, quoniam ad rectam uiam assurgere ignorauit. Vnde ista saluatio caritatis non est orta de nobis, ita quod nec nouimus nec ualuimus diligere Deum in saluatione; sed quia ipse creator et dominus omnium ita dilexit populum suum quod propter saluationem eius misit Filium suum principem et saluatorem fidelium, qui uulnera nostra lauit et tersit; unde etiam de illo dulcissima materia sudauit, de qua omnia bona saluationis fluunt. Quapropter et tu, o homo, intellege, quia Deum nulla aduersitas mutabilitatis tanget. Nam Pater est Pater, Filius est Filius, Spiritus sanctus est Spiritus sanctus, hae tres personae in unitate diuinitatis indiuisibiliter uidelicet uigentes. Quomodo? 5. DE TRIBVS VIRIBVS LAPIDIS. Tres uires in lapide et tres in flamma et tres in uerbo sunt. Quomodo? In lapide est umida uiriditas et palpabilis comprehensio atque rutilans ignis. Sed umidam uiriditatem habet ne dissoluatur nec comminuatur, palpabilem uero comprehensionem ut habitationem et defensionem exhibeat; rutilantem autem ignem ut confoueatur et consolidetur ad duritiam suam. Ipsa autem umida uiriditas significat Patrem, qui numquam arescit nec finitur in sua uirtute; et palpabilis comprehensio designat Filium, qui natus ex Virgine tangi et comprehendi potuit; atque rutilans ignis significat Spiritum sanctum, qui est accensor et illuminator cordium fidelium hominum. Quid est hoc? Sicut homo qui in corpore suo frequenter tangit umidam uiriditatem lapidis exinde infirmando debilitatur, sic et homo qui per instabilitatem cogitationum suarum temere uult Patrem intueri perit in fide. Et ut in palpabili comprehensione lapidis faciunt homines habitationem suam se per eum defendentes ab hostibus, ita et Filius Dei, qui est uerus lapis angularis, est habitatio fidelis populi, eum protegens a malignis spiritibus. Sed et sicut rutilans ignis illuminat tenebrosa comburens ea quae tetigerit, sic et Spiritus sanctus fugat infidelitatem auferens omnem rubiginem iniquitatis. Sic quomodo hae tres uires sunt in uno lapide, ita et uera Trinitas est in uera unitate. 6. DE TRIBVS VIRIBVS FLAMMAE. Item sicut flamma in uno ardore tres uires habet, sic et unus Deus in tribus personis est. Quomodo? Flamma enim splendida claritate et purpureo uirore ac igneo ardore consistit. Sed splendidam claritatem habet ut luceat, et purpureum uirorem ut uigeat, atque igneum ardorem ut ardeat. Vnde in splendida claritate Patrem considera qui paterna pietate claritatem suam fidelibus suis expandit, et in purpureo uirore qui huic causae inest, in qua eadem flamma uirtutem suam ostendit, Filium intellege qui ex Virgine corpus assumpsit, in quo diuinitas mirabilia sua declarauit; ac in igneo ardore Spiritum sanctum perspice qui mentes credentium ardenter infundit. Sed ubi nec splendida claritas, nec purpureus uiror, nec igneus ardor est, ibi nec flamma cernitur, sic ubi nec Pater nec Filius nec Spiritus sanctus colitur, ibi nec Deus digne ueneratur. Ergo sicut in una flamma hae tres uires cernuntur, sic in unitate diuinitatis tres personae intellegendae sunt. 7. DE TRIBVS CAVSIS HVMANI VERBI. Ita etiam ut tres causae in uerbo notandae sunt, sic et Trinitas in unitate diuinitatis consideranda est. Quomodo? In uerbo sonus, uirtus et flatus est. Sed sonum habet ut audiatur, uirtutem ut intellegatur, flatum ut compleatur. In sono autem nota Patrem qui inenarrabili potestate omnia propalat; in uirtute Filium qui mirabiliter ex Patre genitus est; in flatu uero Spiritum sanctum qui suauiter ardet in ipsis. Vbi uero sonus non auditur, ibi nec uirtus operatur nec flatus eleuatur, unde et nec ibi uerbum intellegitur; quia etiam Pater, Filius et Spiritus sanctus non sunt a se diuisi, sed suum opus unanimiter operantur. Vnde sicut hae tres causae in uerbo uno sunt, ita etiam superna Trinitas in superna unitate est. Itaque sicut in lapide non est nec operatur umida uiriditas sine palpabili comprehensione nec sine rutilante igne, nec palpabilis comprehensio sine umida uiriditate nec sine rutilante igne, nec rutilans ignis sine umida uiriditate nec sine palpabili comprehensione; et ut in flamma non est nec operatur splendida claritas sine purpureo uirore nec sine igneo ardore, nec purpureus uiror sine splendida claritate nec sine igneo ardore, nec igneus ardor sine splendida claritate nec sine purpureo uirore; et sicut in uerbo non est nec operatur sonus sine uirtute nec sine flatu, nec uirtus sine sono nec sine flatu, nec flatus sine sono nec sine uirtute, sed indiuisibiliter in opere suo sibi coadhaerentes sunt: ita etiam hae tres personae uerae Trinitatis inseparabiliter in maiestate diuinitatis uigent, nec a se diuiduntur. Sic Deum unum in tribus personis, o homo, intellege. Sed tu in stultitia mentis tuae putas Deum tam impotentem esse quod non sit ei possibile in tribus personis ueraciter uigere, sed tantum in una tepide consistere. Quid est hoc? Deus autem est in tribus personis uerus Deus, primus et nouissimus. 8. DE VNITATE ESSENTIAE. Sed Pater non est sine Filio, nec Filius sine Patre, nec Pater nec Filius sine Spiritu sancto, nec Spiritus sanctus est sine ipsis; quoniam hae tres personae inseparabiles in unitate diuinitatis sunt. Quomodo? Verbum resonat ex ore hominis, sed non os sine uerbo, nec uerbum sine uita. Et ubi manet uerbum? In homine. Et unde exit? De homine. Quomodo? Viuente homine. Sic est Filius in Patre, quem Pater pro salute hominum in tenebrosam terram misit, de Spiritu sancto in Virgine conceptum. Qui Filius ut est Vnigenitus in diuinitate, ita est Vnigenitus in uirginitate, et sicut est unicus Patris, ita est et unicus Matris; quia ut Pater illum unum ante tempora genuit, sic et Virgo Mater genuit in tempore eundem solum, quoniam uirgo mansit post partum. Vnde, o homo, intellege in his tribus personis Deum tuum, qui te creauit in fortitudine diuinitatis suae et qui te redemit a perditione. Noli ergo obliuisci creatoris tui, sicut Salomon tibi persuadet, ut scriptum est. 9. VERBA SALOMONIS. Memento creatoris tui in diebus iuuentutis tuae, antequam ueniat tempus afflictionis et appropinquent anni de quibus dicas: Non mihi placent. Quid est hoc? In intellectuali sensu tuo recordare illius qui te constituit, scilicet cum uelut in diebus falsae confidentiae tuae putas tibi possibile esse ut secundum desiderium tuum uadas, te uidelicet eleuans in altum et te proiciens in profundum, ac in prosperitate stans et in aerumna cadens. Nam uiuificatio quae in te est semper studet ut perficiatur usque ad tempus illud dum plena appareat. Quomodo? Infans a primo ortu suo usque ad plenam staturam ascendit et deinde in perfecta aetate manet, relinquens lasciuiam mentis quae in stultitia morum est; sed tantum cum magnis laboribus sollicite prouidet quid sibi in rebus suis considerandum sit, quod tunc non fecit cum in stultitia pueritiae fuit. Sic fidelis homo faciat. Infantiam morum relinquat et ad plenitudinem uirtutum ascendat, ita in fortitudine earum perseuerans, scilicet extollentiam cupiditatis suae deserens quae in stultitia uitiorum palpitat, sed in angustia sollicitudinum meditetur quid sibi utile sit, cum prius ad infantiam morum se pueriliter declinauit. Vnde, o homo, sic amplectere Deum tuum in lumine uigoris tui, priusquam ueniat hora purgationis operum tuorum, cum omnia manifestabuntur, nec quidquam neglectum relinquetur, ubi etiam accurrunt tempora, quae in integritate sua non deficient, de quibus in humano sensu tuo submurmuras dicens: 'Non mihi placent istae uolubilitates quas non intellego, utrum in prosperitate aut in calumnia sint'; quia humana mens semper in hoc dubia est, quoniam dum bona operatur, angustiam habet utrum Deo placeant an non; et dum mala perpetrat de salute remissionis formidat. Sed qui uigilantibus oculis uidet et sonantibus auribus audit, hic mysticis uerbis meis osculum amplexionis praebeat, quae de me uiuente emanant. 1. DE CONSTRVCTIONE ECCLESIAE QVAE SEMPER GIGNIT FILIOS SVOS IN REGENERATIONE SPIRITVS ET AQVAE. 2. QVOD ECCLESIA IN ORTV SVO IN APOSTOLIS ET MARTYRIBVS DECORATA EST. 3. QVOD IN SACERDOTALI OFFICIO ET ELEMOSYNARVM DISTRIBVTIONE ORNATVR ECCLESIA. 4. DE MATERNA BENIGNITATE ECCLESIAE. 5. QVOD ECCLESIA AD CANDOREM COMPLETIONIS SVAE NONDVM PERFECTA CIRCA TEMPVS FILII PERDITIONIS AD PERFECTVM PERDVCITVR. 6. QVOMODO ECCLESIA FILIOS SVOS IN PVRITATE DEVOTISSIME OFFERT. 7. QVOD ECCLESIAM NVLLA PERVERSITAS DIABOLICAE ARTIS OBSCVRARE POTEST. 8. QVOD SECRETA ECCLESIAE HVMANVS INTELLECTVS AD PLENVM INTVERI NON VALET. 9. DE VIRGINITATE MARIAE. 10. DE DILATATIONE SACRAMENTORVM VERAE TRINITATIS. 11. QVOD CVIQVE FIDELIVM ADEST MINISTERIVM ANGELORVM. 12. DE HIS QVI IN FIDE SANCTAE TRINITATIS A MATRE ECCLESIA REGENERANTVR IPSA INTEGRA PERMANENTE. 13. SIMILITVDO DE BALSAMO ET ONYCHINO ET CARBVNCVLO. 14. QVOD BEATA TRINITAS IN BAPTISMO APERTO CAELO BAPTIZATIS APPARET ET EIS NIGREDINEM PECCATORVM ABSTRAHENS SINGVLOS CANDIDA VESTE INDVIT. 15. DE QVERIMONIA ECCLESIAE SVPER ERRORE FILIORVM. 16. QVOD DVO SIGNA TRADITA SVNT HOMINIBVS AD DEFENDENDVM SE. 17. SIMILITVDO DE IVVENE. 18. QVARE ADAE NON ERAT DANDA DVPLEX LEX. 19. QVOD ADMONITIO SPIRITVS SANCTI APPARENS MINABATVR ANTIQVO SERPENTI IN NOE CIRCVMCISIO PERCVSSIT EVM IN MAXILLA IN ABRAHAM ECCLESIA LIGAVIT EVM. 20. DE TRIBVS ALIS QVID SIGNIFICENT. 21. QVOD MASCVLI QVI IN TEMPORE CIRCVMCISIONIS CIRCVMCISI NON SVNT TRANSGRESSORES LEGIS FVERVNT. 22. SICVT IN CREATIONE ADAE TRES CAVSAE DESIGNATAE SVNT ITA ETIAM TRES CAVSAE SVNT IN VIRO IN PROCREANDIS FILIIS. 23. QVOD MVLIER IN AMORE DEI OBSERVANS VIRGINITATEM SVAM VALDE ORNATVR A DEO. 24. QVOD VIR RECVSANS CONSORTIVM MATRIMONII IN AMORE DEI CONSORS FILII DEI EFFICITVR. 25. VERBA ISAIAE PROPHETAE. 26. QVOD CASVS ADAE CLAVSIT HOMINI CAELVM QVAE CLAVSVRA DVRAVIT VSQVE AD FILIVM DEI. 27. VERBA EVANGELII. 28. VERBA EXHORTANTIS DEI. 29. QVOD IN CIRCVMCISIONE ABRAHAE MEMBRVM VNVM IN BAPTISMO AVTEM CHRISTI OMNIA MEMBRA CIRCVMCIDVNTVR. 30. VERBA EVANGELII. 31. QVOD OMNI TEMPORE ET OMNI AETATE OMNEM SEXVM VIDELICET MASCVLVM ET FEMINAM IN BAPTISMO PIE DEVS SVSCIPIT. 32. QVOD TRES IN HONORE SANCTAE TRINITATIS ADESSE DEBENT BAPTIZANDO VIDELICET SACERDOS ET DVO QVI PRO ILLO FIDEM SPONDEANT ET ISTI EIDEM BAPTIZATO CARNALI COPVLA NON COMMISCEANTVR. 33. COMPARATIO DE INFANTE. 34. QVOD OMNIA PECCATA IN BAPTISMO REMITTVNTVR. 35. QVOD QVAMVIS SACERDOS PECCATOR SIT TAMEN OFFICIVM BAPTISMI DEVS AB EO SVSCIPIT. 36. SIMILITVDO DE DIVITE. 37. IN NECESSITATE SI SACERDOS NON ADEST CONCEDITVR CVILIBET FIDELI HOMINI BAPTIZARE SERVATA FORMA BAPTISMI. TERTIA VISIO SECVNDAE PARTIS POST HAEC uidi quasi muliebrem imaginem tantae magnitudinis ut magna ciuitas est, habentem caput miro ornatu coronatum, et brachia de quibus splendor uelut manicae pendebat, a caelo usque ad terram radians. Venter autem eius erat in modum retis perforatus multis foraminibus, in quibus maxima multitudo hominum discurrebat. Crura uero et pedes non habebat, sed tantum super uentrem suum ante altare quod est ante oculos Dei stans, ipsum expansis manibus circumplectebatur, et oculis suis per omne caelum acutissime uidebat. Sed nulla uestimenta eius considerare poteram, nisi quod tota lucidissima serenitate fulgens multo splendore circumdata fuerat, in pectore eius uelut aurora rubeo fulgore rutilante; ubi etiam multimodo genere musicorum audiui de ipsa 'quasi aurora ualde rutilans' decantari. Et eadem imago expandit splendorem suum uelut uestimentum dicens: 'Me oportet concipere et parere'. Et mox accurrit ei ut fulgur multitudo angelorum gradus et sedes in ea hominibus facientium, per quos eadem imago perficienda erat. Deinde uidi nigros infantes iuxta terram in aere quasi pisces in aqua pergentes, et uentrem eiusdem imaginis in foraminibus ubi perforata erat intrantes. At illa ingemuit, sursum eos ad caput suum trahens, ubi ad os eius exierunt, ipsa tamen integra permanente. Et ecce illa serena lux et in ipsa species hominis tota rutilante igne flagrans (secundum uisionem quam prius uideram) iterum mihi apparuit, et singulis eorum nigerrimam cutem abstrahens ac extra uiam easdem cutes proiciens, singulos illorum candidissima ueste induit ac eis serenissimam lucem aperuit, singulis eorum dicens: 'Exue uetustatem iniustitiae, induens nouitatem sanctitatis. Reserata est enim tibi ianua hereditatis tuae. Considera ergo quomodo doctus sis, ut cognoscas Patrem tuum quem confessus es. Ego suscepi te, et tu confessus es me. Nunc igitur respice duas semitas, unam ad orientem et alteram ad aquilonem. Si ergo interioribus oculis tuis diligenter inspexeris me ut in fide doctus es, suscipiam te in regno meo. Et si me recte dilexeris, faciam quodcumque uolueris. Si autem me despexeris te auertens a me, uidelicet retro respiciens nec me scire aut intellegere uolens, cum te sordidum in peccatis in pura paenitentia reuoco, et tu tamen ad diabolum recurris, quasi pater tuus ille sit, tunc suscipiet te perditio, quia secundum opera tua iudicaberis, quoniam cum bonum dederim tibi, cognoscere me noluisti'. Infantes autem, qui uentrem praedictae imaginis transierant, in splendore qui eam circumdederat ambulabant. Et illa benignissime eos intuens tristi uoce dicebat: 'Isti filii mei rursum reuertentur in puluerem. Multos tamen concipio et pario qui me matrem suam diuersis tempestatibus fatigant et opprimunt, uidelicet me impugnantes in haereticis et schismaticis ac inutilibus proeliis, in raptoribus et homicidis, in adulteris ac fornicatoribus atque in aliis his similibus erroribus. Sed plurimi de istis resurgunt in uera paenitentia ad uitam aeternam, et plurimi cadunt in falsa obduratione ad aeternam mortem'. Et iterum audiui uocem de caelo dicentem mihi: 'Plena constructio uiuentium animarum quae construitur in caelis uiuis ex lapidibus, ornata immenso decore uirtutum in filiis suis, quos complectitur tamquam maxima ciuitas plurimam turbam populorum et ut latissimum rete maximam multitudinem piscium, in supernis uirtutibus decentissime floret, secundum quod uiget opus fidelium hominum in nomine christiano'. 1. DE CONSTRVCTIONE ECCLESIAE QVAE SEMPER GIGNIT FILIOS SVOS IN REGENERATIONE SPIRITVS ET AQVAE. Vnde nunc uides quasi muliebrem imaginem tantae magnitudinis ut magna ciuitas est: quae designat sponsam Filii mei quae semper gignit filios suos in regeneratione Spiritus et aquae, cum eam fortissimus proeliator posuit in latitudinem uirtutum comprehendere et perficere plurimam turbam in electis suis; quoniam nullus hostis eam praeualet expugnare in contraria impugnatione, a se infidelitatem expellentem et se fideliter expandentem, ita quod in mortali saeculo secundum hoc intellegitur quod unusquisque fidelium praebet exemplum proximo suo, per quod ipsi plurimas uirtutes operantur in caelestibus. Sed cum unusquisque iustorum peruenerit ad filios lucis, tunc in ipsis apparebit opus bonum quod operati sunt, quod in mortalitate cineris cognosci non potest, quoniam hic in umbra inquietudinis obscuratum est. 2. QVOD ECCLESIA IN ORTV SVO IN APOSTOLIS ET MARTYRIBVS DECORATA EST. Et habet caput miro ornatu coronatum: quia ipsa in ortu suo cum suscitata est in sanguine agni, decenter in apostolis et martyribus decorata est, uidelicet in uera desponsatione desponsata Filio meo; quoniam in cruore ipsius se fideliter formauit in fidelem aedificationem sanctarum animarum. 3. QVOD IN SACERDOTALI OFFICIO ET ELEMOSYNARVM DISTRIBVTIONE ORNATVR ECCLESIA. Quapropter et brachia habet de quibus splendor uelut manicae descendit a caelo usque ad terram radians: quod est operatio fortitudinis in sacerdotibus, qui in puritate cordis et manuum in sacramento corporis et sanguinis saluatoris sui sacrosanctum sacrificium super sanctum altare in uirtute bonorum operum offerunt; et quod est clarissimum opus in praebentibus misericordiam, scilicet qui in largitate semper omni dolori adiutorium impendunt, mitissimo corde elemosynam in pauperes distribuentes et sic in pleno animo suo dicentes: 'Istud non est mea substantia, sed eius qui creauit me'. Quia hoc opus a Deo inspiratum ante oculos ipsius apparet in caelo, cum in cultura ecclesiae per fideles homines perficitur in terra. 4. DE MATERNA BENIGNITATE ECCLESIAE. Quod autem uenter eius est in modum retis perforatus multis foraminibus, in quibus maxima multitudo hominum discurrit: hoc est materna benignitas ipsius quae ad capturam fidelium animarum perspicua est diuerso acumine uirtutum, in quibus credentes populi per fidem uerae credulitatis deuote conuersantur. Sed is qui rete suum proiecit in capturam piscium est Filius meus, sponsus dilectae ecclesiae suae, quam in cruore sibi desponsauit ad reparandum casum perditi hominis. 5. QVOD ECCLESIA AD CANDOREM COMPLETIONIS SVAE NONDVM PERFECTA CIRCA TEMPVS FILII PERDITIONIS AD PERFECTVM PERDVCITVR. Quae nondum crura aut pedes habet: quia nondum ad fortitudinem constantiae suae, nec ad candorem completionis suae perducta est; quoniam circa tempus filii perditionis, qui mundo errorem inducet, igneam et sanguineam crudelissimae peruersitatis angustiam plenissime in membris suis patietur, per quam calamitatem in sanguineis uulneribus ad perfectum perducta propere currat in caelestem Ierusalem, cum etiam in sanguine Filii mei noua nupta suauiter exorta est, ipsa hoc ardore intrans uitam in plenitudine gaudii subolis suae. 6. QVOMODO ECCLESIA FILIOS SVOS IN PVRITATE DEVOTISSIME OFFERT. Sed tantum super uentrem suum ante altare quod est ante oculos Dei stans, ipsum expansis manibus circumplectitur: quoniam ipsa semper praegnans est atque procreans filios suos in uera ablutione, eos etiam deuotissime offerens Deo per purissimas orationes sanctorum et per suauissimum odorem discretionis occultarum et manifestarum uirtutum, quae proferuntur in lucidissima intentione oculorum mentis, abiecta omni sorde simulationis et fama humanae laudis, ut thus purgatur ab omni iniuria contrarii foetoris; quae bona operatio uisioni Dei dulcissimum sacrificium est, in quo eadem ecclesia frequenter laborat, toto uidelicet desiderio in opere fructuositatis uirtutum ad caelestia anhelans, atque tricesimo, sexagesimo et centesimo fructu excelsam turrim supernorum murorum aedificans. 7. QVOD ECCLESIAM NVLLA PERVERSITAS DIABOLICAE ARTIS OBSCVRARE POTEST. Vnde et oculis suis per omne caelum acutissime uidet: quia intentionem ipsius, quam in caelestibus deuotissime habet, nulla peruersitas obscurare potest, scilicet nulla persuasio diabolicae artis, nec error claudicantis populi, nec diffusae tempestates in diuersis terris, ubi insani homines in incredulitate furoris sui crudeliter decerpunt se. 8. QVOD SECRETA ECCLESIAE HVMANVS INTELLECTVS AD PLENVM INTVERI NON VALET. Sed quod nulla uestimenta eius considerare potes: hoc est quod secreta illius humanus intellectus in infirmitate fragilitatis suae grauatus ad plenum intueri non ualet, nisi quod tota lucidissima serenitate fulgens multo splendore circumdata est: quoniam uerus sol clarissima inspiratione Spiritus sancti et decentissimo ornatu uirtutum eam ubique perfudit. 9. DE VIRGINITATE MARIAE. In pectore eius uelut aurora rubeo fulgore rutilante: quia in cordibus fidelium integritas beatissimae Virginis Filium Dei generantis ardentissima deuotione fulget, ubi etiam multimodo genere musicorum audis de ipsa 'quasi aurora ualde rutilans' decantari: quoniam omnis uox credentium, ut intellectui tuo infunditur, uirginitatem eiusdem illibatae Virginis tota intentione in ecclesia amplecti debet. 10. DE DILATATIONE SACRAMENTORVM VERAE TRINITATIS. Quod uero eadem imago expandit splendorem suum uelut uestimentum, dicens quod eam oporteat concipere et parere: hoc est quod in ecclesia dilatatur sacramentum uerae Trinitatis, quod amictus ipsius est in protectionem fidelium populorum, per quos ipsa consurget in aedificationem uiuentium lapidum in fonte purissimi lauacri dealbatorum, sicut et ipsa fatetur quod necesse sit ad saluationem ut concipiat filios in benedictione et ut pariat eos in ablutione per regenerationem Spiritus et aquae. 11. QVOD CVIQVE FIDELIVM ADEST MINISTERIVM ANGELORVM. Quapropter et mox accurrit ei ut fulgur multitudo angelorum gradus et sedes in ea hominibus facientium, per quos eadem imago perficienda est: quia cuique credenti homini adest metuendum et diligendum ministerium beatorum spirituum, ascensus per fidem et repositiones per summam quietem illis fidelibus praeparantium, in quibus ipsa felix mater ecclesia ad decorem sui perducenda cognoscitur. 12. DE HIS QVI IN FIDE SANCTAE TRINITATIS A MATRE ECCLESIA REGENERANTVR IPSA INTEGRA PERMANENTE. Sed et deinde uides nigros infantes iuxta terram in aere quasi pisces in aqua pergentes, et uentrem eiusdem imaginis in foraminibus ubi perforata est intrantes: quod est nigredo illorum stultorum hominum, qui nondum abluti sunt in lauacro saluationis, sed ipsi terrena diligentes et in eis ubique discurrentes, atque habitationem suam in eorum instabilitate ponentes, ad matrem sanctitatis tandem perueniunt, et dignitatem secretorum eius intuentes benedictionem ipsius suscipiunt, per quam diabolo abstrahuntur ac Deo redduntur, sic constitutionem ecclesiastici ordinis in qua fidelis homo ad saluationem beatificari debet intrantes, cum ille in semetipso dicit: 'Credo in Deum' et cetera quae ad fidem pertinent. Vnde et illa ingemit, sursum eos ad caput suum trahens, ubi ad os eius exeunt, ipsa tamen integra permanente: quoniam haec beata mater intima suspiria trahit, quando baptisma cum chrismate in sanctificatione Spiritus sancti consecratur, cum homo in uera circumcisione Spiritus et aquae innouandus est, ita illo summae beatitudini, quae caput omnium est, oblato et membro Christi facto, cum per inuocationem sanctae Trinitatis quasi per os beatae matris ad saluationem regeneratur, nullam laesionem eadem matre patiente, quia ipsa in aeternum permanebit in integritate uirginitatis suae, quae fides catholica est; quoniam exorta est in sanguine ueri agni uidelicet intimi sponsi sui, qui sine ulla corruptione integritatis ex integerrima Virgine natus est. Sic et eadem sponsa integra permanebit, ita quod nullum schisma eam corrumpere poterit. Multoties tamen a peruersis hominibus fatiganda erit, sed per adiutorium sponsi sui semper fortissime defendet se, ut uirgo quae saepe in concupiscentia libidinis per diabolicam artem et persuasiones multorum hominum impugnatur, sed tamen ipsa per orationes suas quas fundit ad Deum a tentationibus illorum strenue liberatur conseruando uirginitatem suam. Ita etiam ecclesia repugnat nequissimis corruptoribus qui sunt errores haereticorum, scilicet tam Christianorum quam Iudaeorum et paganorum qui eam infestant, uirginitatem eius, quae fides catholica est, corrumpere uolentes; ipsa tamen eis fortiter resistente ne corrumpatur, quia semper uirgo fuit et est et permanebit, uera fide id est materia uirginitatis eius contra omnem errorem integra permanente, ut et honor castae uirginis in materia pudoris corporis eius contra omnem tactum libidinis incorrupta perseuerat. Vnde et ecclesia omnium Christianorum uirginea mater est; quoniam in secreto Spiritus sancti eos concipit et parit, illos Deo offerens, ita quod et filii Dei uocantur. Et ut beatam Matrem Spiritus sanctus obumbrauit, ita quod sine dolore mirabiliter Filium Dei concepit et peperit et tamen uirgo permansit, sic et ecclesiam felicem matrem credentium Spiritus sanctus illustrat, ita quod sine ulla corruptione simpliciter filios concipit et parit et uirgo perdurat. Quid est hoc? 13. SIMILITVDO DE BALSAMO ET ONYCHINO ET CARBVNCVLO. Vt balsamum ex arbore sudat et ut fortissimae medicinae quae in eo latent ex onychino uase emanant, et ut clarissimus splendor ex carbunculo absque omni impedimento se dilatat, sic Filius Dei sine omni obstaculo corruptionis ex Virgine natus est, et sic etiam ecclesia sponsa illius absque omni aduersitate erroris filios suos generat, uirgo tamen in integritate fidei permanens. 14. QVOD BEATA TRINITAS IN BAPTISMO APERTO CAELO BAPTIZATIS APPARET ET EIS NIGREDINEM PECCATORVM ABSTRAHENS SINGVLOS CANDIDA VESTE INDVIT. Quod autem uides quomodo illa serena lux et in ipsa species hominis tota rutilante igne flagrans (secundum uisionem quam prius uideras) iterum tibi apparet: hoc est quod uera Trinitas in uera unitate, scilicet serenissimus Pater et in Patre dulcissimus Filius eius, qui ante tempora secundum diuinitatem in Patre manens, sed in tempore secundum carnem de Spiritu sancto conceptus et de Virgine natus, ut in uerissima uisione tibi praemonstratum est, nunc etiam ad confirmationem fidei tibi ostenditur; quoniam eadem beata Trinitas in sancto baptismo baptizatis aperto caelo apparet, ut fidelis homo hanc fidem suscipiat, qualiter unum Deum in uera trinitate colat, quae etiam in primo sacramento baptismatis ueraciter apparuit. Et singulis eorum nigerrimam cutem abstrahens ac extra uiam easdem cutes proiciens, singulos illorum candidissima ueste induit ac eis serenissimam lucem aperit, singulis eorum uerba beatae admonitionis proferens: quia diuina potestas corda hominum aspiciens, in lauacro baptismi eis infidelitatem scelerum suorum misericorditer aufert atque eadem scelera extra uiam quae Christus est abicit; quoniam non mors in Christo, sed uita per puram confessionem et per ablutionem peccatorum in ipso est, cum per ipsum quisque fidelis candore salutis induitur et cum illi per eum claritas beatae hereditatis, de qua prius expulsus est, aperitur; ipse scilicet admonitus per uerba ueritatis ut deponat ueterem consuetudinem iniquitatis et ut assumat nouum donum gratiae ad saluationem. Sed quod infantes qui uentrem praedictae imaginis transierant in splendore qui eam circumdederat ambulant: hoc est quod hi quorum mater felix ecclesia per fontem sacri baptismatis exsistit, in lege diuina, qua eadem mater illustrata et ornata est, permanere atque eam conseruare debent, ne si eam infideliter abiecerint, rursum peccatis a quibus mundati erant inquinentur. 15. DE QVERIMONIA ECCLESIAE SVPER ERRORE FILIORVM. Vnde etiam illa benignissime eos intuens tristi uoce dicit quod isti filii sui rursum reuertantur in puluerem: quia eadem beata mater illos interiori dilectione diligens ac eis ex intimis uisceribus condolens conqueritur quod ipsi quos in lauacro regenerationis genuit, mundos uidelicet in caelestibus effectos, iterum terrenis causis inhiantes in peccatis sordescant. Quomodo? Quia multi fidem exterius percipientes interius eam diuersis uitiis impugnant, magis uiam erroris quam uiam ueritatis gradientes, ex quibus tamen plurimi a falsitate resipiscunt, plurimi etiam in iniquitate permanent, ut et eadem mater in uerbis suis demonstrat, quomodo supra dictum est. 16. QVOD DVO SIGNA TRADITA SVNT HOMINIBVS AD DEFENDENDVM SE. Nam duo signa legis signatorum tradita noscuntur hominibus, scilicet circumcisio in antiquis patribus et baptismus in nouis doctoribus, per quae iugati sunt homines ut bos iugo suo; quoniam quamuis ille stimulo corriperetur, tamen curuum sulcum faceret, si iugo ligatus non esset. Simili modo non incederent homines per uias meas si non essent ligati iugo signorum suorum. 17. SIMILITVDO DE IVVENE. Hoc tale est uelut si iuuenis aliquis iret in uia aliqua et pater ipsius ei diceret: 'Ambula recto itinere,' et tamen non daret illi gladium nec alia bellicosa arma ad defendendum se. Quid tunc? Nudus fugeret, nec auderet nec posset se defendere a periculo sibi occurrente et eum a uia sua impedire uolente, sed absconderet se, quia signatus non esset terribili armatura, per quam se defendere deberet. Sic esset populus meus nudus, si non esset baptizatus, unde terribilis apparet inimicis suis qui eum cum chrismate baptismatis signatum uident, per quod etiam fortiter illis repugnat qui eum destruere uolunt, uidelicet tam humana turba quam acies diabolica. 18. QVARE ADAE NON ERAT DANDA DVPLEX LEX. Sed Adae non erat danda duplex lex. Quomodo? Ego dedi ei legem in arbore, cum me uideret in innocentia cordis sui. Ipse autem contempsit me callido serpenti consentiens, quod ita periculosum erat quod numquam mortalis oculus me uidere poterit, quamdiu in hoc transitorio saeculo manet. Sed quia Adam praeceptum meum transgressus est, sine lege cum genere suo fuit usque ad tempus illud quod nobilitatem Filii mei praenuntiauit. 19. QVOD ADMONITIO SPIRITVS SANCTI APPARENS MINABATVR ANTIQVO SERPENTI IN NOE CIRCVMCISIO PERCVSSIT EVM IN MAXILLA IN ABRAHAM ECCLESIA LIGAVIT EVM. Admonitio autem Spiritus sancti in Noe apparuit cum genus humanum perire properauit, ubi super diluuium arcam erexi; quoniam ante saecula praeuidi quod post illud iniquum genus quod se omnino in nigerrima iniquitate polluerat noua suboles exsurgere debuit. Nam post transitum Adae genus ipsius ignorans quod ego Deus sum errabat dicens: 'Quis est Deus? Quis est Deus?' Et tunc oriebatur in illis omne malum, ita quod inter eos antiquus serpens soluta potestate cucurrit, suadens illis ut omnem uoluntatem eius facerent. Ipse enim tunc a uinculo ligaturae solutus erat, ita quod ei ante diluuium non minabatur admonitio Spiritus sancti, ut illi minatus sum in Noe, in quo noua suboles exorta est, cum populum meum taliter erudiui, quod eruditionis illius non poterit obliuisci. Nam admonitio Spiritus sancti primum illi minabatur in Noe, postea autem circumcisio in maxilla percussit eum in Abraham, deinde uero ecclesia ligauit eum in nouissimo tempore, usque dum pertranseat mundus in ultimo die. Sed ego permisi diabolum potestatem suam ante diluuium exercere in mundo propter antiquum certamen quo deuicit Adam, donec uentrem suum cadauere omnis iniquitatis impleuit, et hoc ideo permisi quia iustum est iudicium meum. Vnde etiam ego surrexi mons diluuii et peccatores occidi, reseruans in mysterio meo Noe, quem idem Satanas exspoliare non potuit, quoniam in uoluntate mea super diluuium erat. Et ego designaui in diluuio rectissimum germen, uidelicet Filium meum, nouo saeculo praenuntians eum, qui silenter ueniens in mundum, sanctam Trinitatem manifestauit ueracissime colendam. Quomodo? 20. DE TRIBVS ALIS QVID SIGNIFICENT. Tres alas ostendit quae sanctam Trinitatem significant: ubi tu, synagoga, me negabis et ubi alienus populus me suscipiet, ubi et tu, o Abraham, magnificaberis. O Abraham, tu es circumdatus circumcisione, tu es muratus ueteri testamento, tu es ornatus aurora solis ecclesiae. Ego tibi et generi tuo dedi circumcisionem usque ad Filium meum, qui aperte peccata hominum remisit et ubi carnalis circumcisio ueteris praeputii cecidit, cum fons baptismi in sanctificatione lauacri Filii mei ueraciter ebulliuit. 21. QVOD MASCVLI QVI IN TEMPORE CIRCVMCISIONIS CIRCVMCISI NON SVNT TRANSGRESSORES LEGIS FVERVNT. Sed qui in tempore circumcisionis ex genere tuo circumcisi non sunt, secundum tempus quod eis ibi ostensum est, scilicet siue minoris siue maioris aetatis essent, pactum foederis mei transgressi sunt, praeter mulieres quibus circumcisio non est iniuncta; quoniam mulier non est circumcidenda, quia maternum tabernaculum latet in corpore eius, nec tangi potest nisi ut caro carnem constringit, et quoniam ipsa est sub potestate uiri ut seruus sub domino suo. 22. SICVT IN CREATIONE ADAE TRES CAVSAE DESIGNATAE SVNT ITA ETIAM TRES CAVSAE SVNT IN VIRO IN PROCREANDIS FILIIS. Nam uir tres causas habet in opere suo, id est concupiscentiam, fortitudinem et studium. Concupiscentia autem incendit fortitudinem, unde in utroque est studium cocti laboris et ardentis uoluntatis ipsorum. Hoc tale est, ut in creatione Adae tres causae designatae sunt, quia uoluntas Dei in potestate formauit hominem, et hoc in magna pietate compleuit, cum ipse hominem ad imaginem et similitudinem suam fecit. In uoluntate autem Dei nota uiri concupiscentiam, et in potestate Dei uiri fortitudinem, atque in pietate uoluntatis ac potestatis Dei studium concupiscentiae et fortitudinis uiri. Hoc modo per uirum procreatur genus humanum ex muliere, quia et Deus fecit hominem de limo terrae; quoniam ut terra in uiriditate germinis fructuum agrorum est, ita et mulier in umore partus ad pariendum filios posita est. Quid est hoc? Mulier habet tempus reuelationis suci qui in ipsa est et qui se in umore uiriditatis cum calore in ea diffundit, alioquin uoluntarie uirum non susciperet, sed dedignando eum uoluntati illius non consentiret, nec filios procrearet. Nam si umorem uiriditatis in calore non haberet, infructuosa maneret sicut arida terra quae se non flectit ad ullum usum fructuositatis. Sed et idem umor uiriditatis non habet semper in calore incendium ardoris concupiscentiae in muliere, nisi ipsa prius tacta a uiro agnoscat ardentem concupiscentiae feruorem; quia in illa non est tam fortis et tam feruens concupiscentia sicut in uiro, qui fortis est tamquam leo ad concupiscentiam operis filiorum, ita quod ipse habet fortitudinem concupiscentiae ac operis, muliere tantum hoc negotium habente, quod subiacet imperio uoluntatis illius; quoniam ipsa occupata est in procreatione natorum usque dum eos producat in mundum. 23. QVOD MVLIER IN AMORE DEI OBSERVANS VIRGINITATEM SVAM VALDE ORNATVR A DEO. Quae dum desiderat Filium meum in amore eius cupiens obseruare uirginitatem suam, ualde ornatur in thalamo ipsius, quoniam contemnit ardorem quem pro caritate illius sustinet, nolens dissolui de incendio ardentis libidinis, perseuerans in pudicitia; quia carnalem uirum in spiritali desponsatione despicit, toto desiderio anhelans post Filium meum, uidelicet recordationem uiri carnalis abiciens. O carissima germina et o dulciores et suauiores flores super omnia aromata, ubi mollis et fragilis natura quasi aurora ad desponsationem Filii mei consurgit, casta dilectione ualde amans eum, ipsa scilicet ei sponsa et ipse illi sponsus, cum hoc genus uirginum ualde diligit eum in superno regno insignibus ornamentis uidelicet adornandum! Sed quid nunc? 24. QVOD VIR RECVSANS CONSORTIVM MATRIMONII IN AMORE DEI CONSORS FILII DEI EFFICITVR. Cum etiam fortitudo uiri recusat ducere consortium matrimonii, ita quod uir propter amorem Filii mei se coercet in uiridi natura sua, cum floret in germine filiorum, ipse tamen constringens membra sua ne exerceant concupiscentiam carnis suae, hoc mihi ualde amabile est, scilicet quod uir hoc modo uincit se. Vnde et ego faciam eum consortem Filii mei, et ponam eum serenissimum speculum ante faciem eius, quia fortiter resistit diabolo qui sibi humanum genus per infidelitatem nequissimae sordis attraxerat. De cuius laqueo ut eriperetur eundem Filium meum misi in mundum, natum ex dulcissima Virgine sine omni macula peccati, afferentem fontem saluationis, quem ipse innocens agnus sacrauit, ut praeputium ueteris criminis in eo aboleretur. Quid est hoc? Amarissimum praeputium est crimen transgressionis Adae, quod Filius meus abstulit, cum ipse fontem salutis ingressus christianam cohortem nobilissime dedicauit, ut serpens antiquus qui hominem deceperat in eodem lauacro suo mergeretur. Quomodo? Filius conditioni patris sui respondet, necnon et hereditatem eius retinet. Quid est hoc? Genus Adae pro transgressione illius de loco amoenitatis expulsum est, et in baptismo saluationis per Filium meum ad uitam reuocatum est. Quomodo? Ipse super incredulos qui praeceptis meis repugnauerunt uocem benedictionis dedit, ita quod exterriti ueniam in spiritu contritionis peterent, ut Isaias seruus meus secundum hoc quod a me accepit protestatur dicens. 25. VERBA ISAIAE PROPHETAE. Et uenient ad te curui filii eorum qui humiliauerunt te, et adorabunt uestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi. Quid est hoc? O tu, qui es superna pax et purissimus sol, per te ebulliet uiuens radix, quae est regeneratio Spiritus et aquae, cum illi sollerter uenient ad agnitionem tuam qui in spurcitia nefandissimae immunditiae sub grauissima maledictione prostrati erant; quoniam ipsi hoc modo quasi curui uix tandem ad ueritatem et ad iustitiam surgent. Quomodo? Ipsi maternam dulcedinem uerae fidei sugent, eam uisibiliter uidendo nescientes, sed tantum illam fideliter credendo rapientes. Et qui sunt illi? Videlicet isti qui in materia peccati de his orti qui te in ardenti caritate numquam uiderunt, sed qui te crudeliter opprimendo pertinaciter afflixerunt quasi tu illorum non dominareris, te in bono sensu dulcissime amauerunt. Et ideo cum ueram fidem secuti fuerint, uelut regem apprehendent te et quasi Dominum adorabunt te, atque festinanter current sequentes sanctissima itinera tua quae eis praecepisti, ita ut semper cum eleuatis manibus in te aspiciant atque in bonis operibus ad te semper uigilent, in fide scilicet te uidere taedium non habentes; et hoc omnes illi facient qui prius impudice et irreuerenter te dilaniauerunt et qui in odio ac in inuidia te diuiserunt, cum nunc in speculo fidei ardenter te amplexentur. Quid est hoc? 26. QVOD CASVS ADAE CLAVSIT HOMINI CAELVM QVAE CLAVSVRA DVRAVIT VSQVE AD FILIVM DEI. Nam casus Adae clausit caelum in indignatione mea, cum homo me spreuit et callidum serpentem audiuit, unde et ipsi conclusa est omnis gloria paradisi. Quae clausura durauit usque ad nobilem Filium meum qui in uoluntate mea fluentem Iordanem intrauit, ubi et uox mea clementer intonuit, cum dicerem quia ipse esset Filius meus dilectus in quo mihi bene complacuissem; quoniam hoc uolui ut in fine temporum redimerem hominem per Filium meum, mihi in clarissimo calore ita adhaerentem ut fauus melli adhaeret; quem etiam idcirco misi in fontem, me fontem, me fontem aquae uiuae designantem, ut et ipse fons salutis animas illas de aeterna morte resuscitaret, quibus in aqua per Spiritum sanctum remissio peccatorum daretur. Quapropter et ibi Spiritus sanctus apparuit, quia fidelibus per eum remissio peccatorum fit, ibi uidelicet ob mysticum secretum eundem Vnigenitum meum idem Spiritus sanctus in specie columbae ostendens, quae simplicis et sinceri moris est; quoniam et Spiritus sanctus in simplicitate et in bonitate omnium bonorum indeficiens iustitia est. Et hoc decebat, quia Filius meus sine ulla macula criminis ex Virgine natus est, ut etiam homo qui cum peccato de uiro et muliere nascitur sine peccato splendide et gloriose renasceretur, sicut idem Filius meus in euangelio ad Nicodemum dicit. 27. VERBA EVANGELII. Amen, amen, dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. Quid est hoc? Constantissima certitudine et non instabili ambiguitate dico tibi, qui natus es ex putredine, quia homo qui exortus est de ardenti calore et inuolutus uenenosae facturae, nisi in uero gaudio nouae subolis renascatur ex aqua sanctificationis et Spiritu illuminationis, in tepore neglectus sui confunditur. Quomodo? Quia homo uelut aqua cum spiritu uegetationis suae inundans, quoniam ut aqua sordes emundat et ut spiritus inanimata uiuificat, nisi in uera regeneratione purgetur, non poterit per introitum saluationis heres regni creatoris sui fieri; quia in peccato primi parentis quem diabolus fraudulenter decepit obligatus est. Quomodo? Quoniam ut fur qui nobilissimam et pretiosissimam pecuniam regis furatur, furtiue subintrat, sic tortuosa conceptio in ingluuie diaboli deceptiose surrepsit, ita quod ipse dilectissimam gemmam sanctae innocentiae et castitatis in quibus Spiritus sanctus habitat nequiter abstraxit, unde nunc in sanctificatione ablutionis emundanda est. Nam mortiferus calor quem libido in coagulatione concupiscentiae praeuaricationis praeceptorum omnipotentis Dei succendit, in illo submergendus est qui numquam miracula sua inuidiose abscondit, sed ea in incomprehensibili pietate laudabiliter declarat. 28. VERBA EXHORTANTIS DEI. Audite ergo Filium meum in hac constitutione regenerationis quae reuelatio regni mei est, et discite ab eo ut praecepta mea compleatis. Sic facite et hoc mihi placet, et cauete ne uos antiquus serpens seducat, et non moriemini si baptismum uestrum seruaueritis, ut uobis in nomine beatae Trinitatis praeceptum est. Et quoties cecideritis, surgite cum correcta paenitentia secundum misericordiam meam de peccatis uestris. O uos, carissimi filii mei, cognoscite bonitatem Patris uestri, qui uos in semetipso per puram confessionem et per ueram ueniam de maxilla diaboli liberauit et qui uobis omnia bona contulit, in quibus laborare debetis ut caelestem Ierusalem possideatis, quam per fallacem deceptionem perdidistis; quia nemo perditam hereditatem suam requirere potest nisi per sudorem laboris sui. Vos autem supernam beatitudinem scilicet iustissimam hereditatem uestram facile per paruam legem recipere potestis. Nam Spiritus sanctus, ut praedictum est, potestatem Satanae in baptismo expellit ab homine, sanctificans eum nouum hominem in regeneratione, ut perdita gaudia recipere ualeat. Vnde quisquis saluari desiderat, in purgatione criminum suorum regenerari non recuset. 29. QVOD IN CIRCVMCISIONE ABRAHAE MEMBRVM VNVM IN BAPTISMO AVTEM CHRISTI OMNIA MEMBRA CIRCVMCIDVNTVR. Nam ego dedi masculis generis Abrahae circumcisionem membri unius, sed in Filio meo praecepi uiris ac mulieribus cunctorum populorum circumcisionem omnium membrorum suorum. Quomodo? Circumcisio baptismi orta est in baptismo Filii mei, et haec ita durabit usque in nouissimum diem, et post hunc sanctitas eius in aeternitate manebit nec finem accipiet. Et qui ita in lauacro baptismi circumciduntur uerissime conseruabuntur, si hoc lauacrum iustis operibus fideliter conseruauerint; quia homo siue minoris siue fortioris aetatis sit, ego suscipiam eum si foedus meum custodierit quod me cum pepigit, scilicet in me credendo et in uera trinitate me confitendo, seu per seipsum seu per alios qui pro eo loquuntur, ut infans seu non loquens homo uerba alieni oris expostulat: et non delebo eum in aeternum, sicut illum qui fontem hunc cum opere fidei suscipere recusauerit, secundum quod iterum per doctrinam Filii mei in euangelio scriptum est. 30. VERBA EVANGELII. Qui crediderit et baptizatus fuerit saluus erit, qui uero non crediderit condemnabitur. Quid est hoc? Ille homo qui per suam scientiam, quae interior oculus est, istud uidet quod exteriori uisui absconsum est, et in hoc non dubitat, hic certissime credit, et hoc fides est. Nam quod homo exterius cernit hoc et exterius nouit et quod interius uidet, hoc et interius considerat. Ideo cum scientia hominis per speculum uitae ardenter percipit incomprehensibilem diuinitatem quam exterior oculus aspicere non ualet, tunc desideria carnis opprimuntur ad terram prostrata. Vnde et spiritus hominis illius ad ueram altitudinem suspirat, hanc regenerationem sentiens quam Filius hominis de Spiritu sancto conceptus attulit, cuius Mater eum de carne uiri sudantis in libidine non accepit, sed de secreto Patris omnium. Et ille suauiter ueniens purissimum et uiuum speculum in aqua ostendit, ita quod homo per illud in regeneratione uiuit. Nam sicut homo nascitur ex carne, diuina potestate in forma Adae illum creante, ita Spiritus sanctus recuperat uitam animae per inundationem aquae, cum ipsa spiritum hominis in se accipit eum resuscitans ad uitam, ut prius in unda sanguinis suscitatus est, cum in corporali uasculo manifestatus est. Vt enim forma hominis tunc amabiliter formatur, ita quod homo dicitur, sic spiritus hominis ante oculos Dei nunc in aqua uiuificatur, ita quod eum Deus ad hereditatem uitae nouit. Vnde qui sic fontem salutis cum foedere iustitiae suscipit, uitam in saluatione inuenit, quia fideliter credidit. Qui uero credere non uult, mortuus est, quoniam suspiria Spiritus non habet, cum quibus in altitudinem caeli uolet, sed tantum tangendo caecis oculis palpitat, in obumbrata scientia carnis non uiuens; quia uitali disciplina caret quam Deus spirauit in hominem sursum contra uoluntatem carnis ascendentem. Quapropter iste in morte infidelitatis condemnabitur, quia lauacrum salutis non habuit. Ego enim nec tempus nec genus ab hac salute separaui, sed hanc uocationem omni populo per Filium meum clementer institui. 31. QVOD OMNI TEMPORE ET OMNI AETATE OMNEM SEXVM VIDELICET MASCVLVM ET FEMINAM IN BAPTISMO PIE DEVS SVSCIPIT. Nam in quocumque tempore labentium horarum cuiuscumque sexus aut aetatis homo sit, uidelicet masculus aut femina, infans aut decrepitus, cum in affectu deuotionis ad baptismum uenerit, ego cum pietatis adiutorio suscipiam eum. Et non recuso lauacrum baptismi infantis, ut quidam falsi deceptores loquuntur, qui me talem oblationem abicere mentiuntur, sicut etiam in ueteri testamento non spreui infantis circumcisionem, cum ille eam nec uoce expeteret nec uoluntate susciperet, quam tamen parentes eius pro ipso compleuerunt. Ita etiam nunc in noua gratia non abicio baptismum infantis, quamuis ille eum nec loquendo nec consentiendo quaerat, sed tantum parentibus eius id pro eo facientibus. 32. QVOD TRES IN HONORE SANCTAE TRINITATIS ADESSE DEBENT BAPTIZANDO VIDELICET SACERDOS ET DVO QVI PRO ILLO FIDEM SPONDEANT ET ISTI EIDEM BAPTIZATO CARNALI COPVLA NON COMMISCEANTVR. Et tamen si ille salutem consequi desiderat, omni iure fidelem promissionem adimplebit, quam hi pro eo spoponderunt, qui eum ad sacrosanctum fontem adhibuerunt, qui tres homines in honore sanctae Trinitatis esse debent, uidelicet sacerdos qui ipsum perfundit et duo qui pro illo uerba fidei dant. Qui autem hoc modo in lauacro baptismatis eidem baptizato coniunguntur, in carnali procreatione ei non commisceantur; quia in spiritali generatione ipsi adhaeserunt. In baptismo enim Filii mei ego Pater intonui, quod sacerdotem in lauacro benedictionem dantem ostendit, et Spiritus sanctus in specie lenis animalis uisus est, quod uirum in simplicitate cordis ibi hominem baptizandum proloquentem et docentem denuntiat; atque Filius meus in carne baptizandus aderat, quod mulierem in suauitate nutricis astantem ob dulcissimam incarnationem eiusdem Vnigeniti mei declarat. Quid nunc? 33. COMPARATIO DE INFANTE. Sed sicut infans de lacte et de escis ab alio sibi contritis corporaliter pascitur, ita etiam doctrinam et in baptismate sibi propositam fidem ex intimo corde obseruabit. Quod si ubera matris suae non sugit nec contritas sibi escas suscipit, incunctanter moritur, sic etiam si nutrimenta piissimae matris ecclesiae non accipit, nec uerba fidelium doctorum quae sibi in baptismate proposita sunt retinet, crudelitatem mortis animae non euadit; quoniam saluationem animae et dulcedinem aeternae uitae recusauit. Et sicut cum idem infans corporalem cibum dentibus suis molere non potest, alius ei illum ad deglutiendum, ne moriatur, conterit, sic etiam faciendum est, cum ille in baptismo uerba ad confitendum me non habet, aderunt ei spiritales adiutores qui ipsi cibum uitae, id est catholicam fidem, ne in laqueo perpetuae mortis comprehendatur, proponant. Quomodo? Dominus seruo suo causam suam in uoce praecipientis proponit, et ille eam in angustia timoris cum opere complet, et mater filiam suam in caritate docet, et illa uerba eius cum subiectione perficit; ac simili modo debitores fidei baptizato uerba salutis opportune proferant, ut ille ea fideli deuotione ob amorem caelestium adimpleat. 34. QVOD OMNIA PECCATA IN BAPTISMO REMITTVNTVR. Nam nullus tam graui pondere peccatorum premitur, si in nomine sacrosanctae Trinitatis in sanctum baptisma mittitur, uere omnia crimina sceleris eius deleo, sicut et in infante cum in lauacro regenerationis perfunditur, ueterem culpam Adae ueraciter abluo. Sed non mireris, homo, quod in fonte baptismatis ab omnibus peccatis suis homo iustificatur, ita quod de pondere peccatorum suorum in eo clementissime alleuiatur. Nam innocens agnus, qui sine ulla macula peccati fontem baptismi ingressus est, cum magno sacramento incarnationis suae crimina peccatorum hominum in baptismate misericorditer aufert. Sed omnia acutissime perspicio et perscrutor, et in hoc saeculo et in aeternitate ubi mors corporum non est, sed omnia aperta. Quid est hoc? Gehenna in operibus mortis probatur, et uita aeterna in operibus quae pertinent ad uitam. Quomodo? Mors per mortem probatur, quia cum homo sine paenitentia et sine misericordia Dei (quoniam non requirit eam) iusto Dei iudicio in peccatis moritur, mors eius in morte inferi discutitur. Vita quoque probatur per uitam, ita quod bona opera fulgent in caelis, cum uita aeterna dominatur illis. Ita etiam qui in fonte benedictionis baptizantur in sanctitate secundae regenerationis probantur. Sed ibi per inuocationem benedictionum sacerdotis inuocor, ita quod aures meae uerbis fidei adsunt, quamuis ille qui ibi me inuocat in obligationibus peccatorum sit. 35. QVOD QVAMVIS SACERDOS PECCATOR SIT TAMEN OFFICIVM BAPTISMI DEVS AB EO SVSCIPIT. Nam quamuis idem sacerdos peccator sit, tamen officium baptismi ab eo suscipio, si hoc per inuocationem nominis mei fideliter exercet. Ipsius autem iniquitas condemnabit eum, si in ea sine paenitentia perseuerauerit. Celebrationem uero baptismi non recuso ab eo suscipere, cum in uerbis fidei me inuocauerit. Quid est hoc? 36. SIMILITVDO DE DIVITE. Si aliquis diues homo dispensatorem habet qui militibus suis bona sua recte dispensans, officium suum fideliter exercet, et si idem dispensator de alio opere suo culpabilis est, tamen dominus suus non dedignabitur ab eo suscipere officium suum, ei tamen dicens: 'Serue nequam in opere tuo,' unde et illum in mente sua indignum habet, officium tamen iustitiae suae ab eo non dedignans accipere. Sic et ego, qui plurimos dispensatores habeo, a sacerdote qui recte unctus in officio suo fideliter manet, quamuis de aliis operibus suis culpandus sit, non renuo suscipere sacramentum meum, de aliis tamen iniustis actibus suis eum mihi contrarium iudicans, nec tamen quod meum est ab eo suscipere contemnens. 37. IN NECESSITATE SI SACERDOS NON ADEST CONCEDITVR CVILIBET FIDELI HOMINI BAPTIZARE SERVATA FORMA BAPTISMI. Quod si aliquis baptizandus separationem corporis sui adesse putans baptisma quaesierit nec sacerdotem a quo baptizetur habere poterit, tunc si quis eum per inuocationem trinae maiestatis perfuderit, baptizatus est, et remissionem peccatorum suorum gratiam que supernae beatitudinis per hanc perfusionem accipiet, quia in fide catholica perfusus est, nec hoc baptisma mutari poterit. Sed tamen in inuocatione hac nulla persona istarum trium ineffabilium personarum omittenda est. Quoniam si ibi ulla earum per infidelitatem inuocari omittitur, tunc ibi ueritas salutem non operatur, sed potius falsitas deceptionem tribuit. Vnde et ibi inuocatio huius ineffabilis Trinitatis non deerit, quia et purissimo baptismati Filii mei Trinitas non defuit, sed ibi mirabilia sua mirabiliter per semetipsam declarauit. Quapropter et homines qui saluari desiderant, regenerationem uitae ad saluationem percipiant, et hanc percipere non neglegant ne pereant; quia ut abortiuum abicitur quod perit sine calore uitae, nec in formatione nec in excitatione adhaerens uisceribus matris suae, ita etiam in periculo mortis sine consolatione Spiritus sancti detinentur, qui nec in mente nec in opere implicantur sacramentis ecclesiae, quae mater totius sanctitatis exsistit. Hoc audiant et intelligant omnes populi, qui regnum Dei in regeneratione Spiritus et aquae intrare uolunt, secundum quod eis in sanctis Scripturis per donum Spiritus sancti propositum est. Sed qui uigilantibus oculis uidet et sonantibus auribus audit, hic mysticis uerbis meis osculum amplexionis praebeat, quae de me uiuente emanant. 1. QVOD OMNIS BAPTIZATVS PER VNCTIONEM EPISCOPI ORNARI ET STABILIRI DEBET. 2. QVOD IMMENSA ET INDEFICIENS DVLCEDO SPIRITVS SANCTI DATVR IN CONFIRMATIONE. 3. QVOD INEFFABILIS TRINITAS IN CONFIRMATIONE MANIFESTATVR ET VIRIDISSIMIS VIRTVTIBVS DECLARATVR. 4. QVOD ECCLESIA VNCTIONE SPIRITVS SANCTI MVNITA NVMQVAM IN ERRORE PERVERSITATIS DEICI POTEST. 5. VERBA MOYSI DE EADEM RE. 6. QVOD BAPTIZATI VNCTIONE CHRISMATIS A PONTIFICE DECORANTVR. 7. VERBA LIBRI REGVM AD EANDEM REM. 8. QVOD BAPTIZATVS ET NON CONFIRMATVS CLARITATEM BAPTISMATIS HABET SED ORNATVM ET FVLGOREM VNCTIONIS SVPERIORIS DOCTORIS SVI NON HABET. 9. QVOD IN HONORE SPIRITVS SANCTI PER SOLOS EPISCOPOS CONFIRMATIO EXERCENDA EST. 10. QVI CONFIRMANDVM MANIBVS TENET IN CARNALI PROCREATIONE EI NON CONIVNGATVR. 11. QVI POST BAPTISMVM AD DIABOLVM REVERTITVR NISI PAENITEAT CONDEMNABITVR QVI AVTEM BAPTISMVM FIDELITER SEQVITVR A DEO SVSCIPITVR ECCLESIA PRO FILIIS SVIS DEVM EXORANTE. 12. TRES MODI QVIBVS ECCLESIA RESONAT VT TVBA. 13. DE DIVERSITATE BAPTIZATORVM MVLTIMODA. 14. VERBA EZECHIELIS DE EODEM. QVARTA VISIO SECVNDAE PARTIS ET DEINDE uidi uelut magnam et rotundam turrim, totam que integrum et album lapidem exsistentem, tres que fenestras in summitate sui habentem, ex quibus tantus fulgor resplenduit quod etiam tectum turris illius quod se uelut in conum erexerat, in claritate eiusdem fulgoris manifestius uideretur. Ipsae autem fenestrae pulcherrimis smaragdis circumornatae erant. Sed et eadem turris uelut in medio dorsi praedictae muliebris imaginis posita erat, secundum quod aliqua turris in murum urbis ponitur, ita quod eadem imago prae fortitudine eius nullo modo cadere poterat. Et infantes illos qui uentrem eiusdem imaginis, ut praedictum est, transierant uidi multa claritate fulgentes; quorum alii in fronte usque ad pedes ipsorum uelut aureo colore ornati erant, alii uero eandem claritatem tantum habentes illo colore carebant. Ex ipsis autem infantibus alii quendam purum et lucidum splendorem, alii uero quendam turbidum et rubeum fulgorem ad orientem uergentem inspiciebant. Sed ex his qui ipsum purum et lucidum splendorem considerabant quidam claros oculos et fortes pedes habebant ac in uentre eiusdem imaginis fortiter incedebant. Alii autem infirmos oculos et debiles pedes habentes huc et illuc a uento proiciebantur. Sed et ipsi baculum in manibus suis tenentes coram praefata imagine uolitabant, ac eam aliquando sed tamen tepide tangebant. Quidam uero serenos oculos, sed imbecilles pedes habentes ante eandem imaginem hac et illac in aere pergebant. Alii autem infirmos oculos, sed fortes pedes habebant, et tamen coram eadem imagine tepide ambulabant. Sed ex his qui illum turbidum et rubeum fulgorem inspiciebant, alii in praefata imagine bene ornati fortiter incedebant; alii autem ex ipsa se rapientes eam impugnabant et constitutas ordinationes eius comprimebant, de quibus quidam per fructum paenitentiae ad ipsam humiliter reuertebantur, quidam uero per neglectum obdurationis in elatione mortis remanebant. Et iterum audiui uocem de caelo mihi dicentem. 1. QVOD OMNIS BAPTIZATVS PER VNCTIONEM EPISCOPI ORNARI ET STABILIRI DEBET. Sicut noua sponsa agni post illustrationem inundationum, quae orta est in sole iustitiae qui mundum sua perfusione sanctificauit, in igneo ardore Spiritus sancti decorata et confirmata ad perfectionem decoris sui est, ita etiam fidelis homo, qui regenerationem in Spiritu et aqua percipit, per unctionem superioris doctoris ornari et stabiliri debet, ut in omnibus membris suis ad effectum beatitudinis confortatus, plenitudinem fructus summae iustitiae proferens decorem sui ornatus perfecte inueniat. Quapropter turris haec, quam uides, designat flagrationem donorum Spiritus sancti quam misit Pater in mundum propter amorem Filii sui, incendentem corda discipulorum illius in igneis linguis, unde robustiores redditi sunt in nomine sanctae et uerae Trinitatis. Sed quod ipsi ante aduentum eiusdem ignei Spiritus sancti in habitaculo suo clausi sedebant, clausuram corporis ipsorum ostendebat, per quam timidi ad loquendum iustitiam Dei et imbecilles pati poenas aduersariorum erant. Et quia Filium meum in carne uiderant, ideo clausis interioribus oculis suis illum in carne diligebant, ita quod tunc non uiderunt apertam doctrinam quam postea in mundum effuderunt, cum in Spiritu sancto robustiores effecti sunt. In cuius aduentu ita confirmati sunt quod nullam poenam abhorrerent, quin strenue tolerarent eam. Haec est enim fortitudo turris huius, per quam ecclesia ita roborata est, quod nulla insania diabolici furoris superari poterit. 2. QVOD IMMENSA ET INDEFICIENS DVLCEDO SPIRITVS SANCTI DATVR IN CONFIRMATIONE. Sed quod eam uides magnam et rotundam totam que integrum et album lapidem exsistentem: hoc est quod immensa est dulcedo Spiritus sancti et uolubilis in gratia omnes creaturas circuiens, ita quod nulla corruptio in integritate plenitudinis iustitiae eam euacuat; quoniam ipsa torrens iter habens, omnes riuulos sanctitatis in claritate fortitudinis illius emittit, in qua numquam maculositas ullius sordis inuenta est; quia ipse Spiritus sanctus est ardens et lucens serenitas quae numquam euacuabitur et quae ardentes uirtutes fortiter accendit, ac ideo omnes tenebrae ab eo fugantur. 3. QVOD INEFFABILIS TRINITAS IN CONFIRMATIONE MANIFESTATVR ET VIRIDISSIMIS VIRTVTIBVS DECLARATVR. Quae tres fenestras in summitate sui habet, ex quibus tantus fulgor resplendet quod etiam tectum turris illius quod se uelut in conum erigit, in claritate eiusdem fulgoris manifestius uidetur: quia ineffabilis Trinitas in effusione donorum excellentiae Spiritus sancti manifestatur, ita quod ex eadem beata Trinitate tanta serenitas iustitiae per doctrinam apostolorum emanat, quod etiam exinde fortissima uirtus diuinitatis, quae incomprehensibilis in altitudine omnipotentiae maiestatis suae est, mortali creaturae scilicet homini apertius notificetur, sed tamen ita quantum fide credentis et fidelis hominis capi possibile dignoscitur. Vnde ipsae fenestrae pulcherrimis smaragdis circumornatae sunt: quoniam eadem Trinitas uiridissimis uirtutibus et aerumnis apostolorum, quae numquam ariditatem teporis inueniunt, ubique in toto mundo apertissime declarata est. Quomodo? Quia notum est quomodo propter fidem ueritatis rapacissimi lupi eos diuersis calamitatibus dissecabant, unde robustiores ad bellum certaminis effecti sunt, ita quod proeliando ecclesiam acquisierunt et eam ad aedificationem fidei fortissimis uirtutibus roborauerunt et multimodis coruscationibus ornauerunt. Et quoniam ecclesia in inspiratione Spiritus sancti per eos ita confortata est, idcirco et ipsa uult et exposcit ut filii sui ornentur signo Spiritus sancti in hac unctione, ut idem Spiritus sanctus penetrauit corda fidelium in alta misericordia quae ualde mystica est, ita quod in igneis linguis per uoluntatem Dei Patris in mundum uenit. Quapropter et homo baptismate saluationis perfusus confirmandus est unctione excellentis doctoris, sicut et ecclesia supra firmam petram firmata est. 4. QVOD ECCLESIA VNCTIONE SPIRITVS SANCTI MVNITA NVMQVAM IN ERRORE PERVERSITATIS DEICI POTEST. Vnde eadem turris uelut in medio dorsi praedictae muliebris imaginis posita est, secundum quod aliqua turris in murum urbis ponitur, ita quod eadem imago prae fortitudine eius nullo modo cadere poterit: quia Spiritus sanctus in maxima fortitudine incarnationis illius qui uerus sponsus ecclesiae exsistit mirabilia sua mirabiliter operatus est, et ecclesiam tam fortem in defensione munitionis suae ostendit, quod ipsa prae fortitudine illa qua ab igneo dono eius munita est numquam in errore ullius peruersitatis deici poterit; quoniam per supernam protectionem in amore sponsi sui sine macula et sine ruga semper gaudebit, quia et idem Vnigenitus meus de Spiritu sancto conceptus nobiliter sine macula ex Virgine natus est, quemadmodum ad Moysen locutus sum. 5. VERBA MOYSI DE EADEM RE. Ecce, inquit, est locus apud me, stabis que supra petram. Cum que transibit gloria mea, ponam te in foramine petrae, et proteget te dextera mea, donec pertranseam. Tollam que manum meam, et uidebis posteriora mea. Quid est hoc? Prope est miraculum quod implebitur in uoluntate mea. Sed tu prius pugnabis in duritia legalium praeceptorum per exteriorem significationem uim eorum ostendens, ubi dulcedinem et lenitatem non inuenies quae in Filio meo aperietur. Et haec duritia legis, quam in praecepto meo scribes, tamdiu in duritia lapideorum cordium stabit, quousque omnis gloria illa manifestabitur quae mihi a te et ab imitatoribus tuis usque ad manifestationem Filii mei exhibenda est. Cum que hoc adimpletur in lege quam nunc scribis glorificabor, ponam que te in perforatum lapidem. Quomodo? Ego ponam te in duritiam legis, cum te in praecepto meo super eam constituo, te uidelicet magistrum huius antiquitatis nominans quam Filius meus perforabit, plus eam quam tu in mysticis uerbis exponens, cum eum in opportuno tempore in mundum misero. Et ideo proteget te fortitudo ipsius, quia ipse acutiora uerba quam tu afferet et clausuram in legalibus praeceptis aperiet, donec ad me redeat. Quid est hoc? Ipse tamdiu salutaria uerba mundo corporaliter dabit usque dum in carne sua quam de Virgine sumet mortem corporaliter pertranseat. Tunc et ego tollam manum meam, quia super sidera eum ad me leuabo, omnia mysteria eius per Spiritum sanctum denudans, et sic uidebis incarnationem eius ut homo a dorso cernitur et non in ante perspicitur, quoniam eum incarnatum senties, sed diuinitatem illius non capies; quia filii tui magis eum uidebunt cum ad me redierit, quam eum intellegant cum apud eos uisibiliter conuersatus fuerit. 6. QVOD BAPTIZATI VNCTIONE CHRISMATIS A PONTIFICE DECORANTVR. Et quod uides infantes illos qui uentrem eiusdem imaginis, ut praedictum est, transierant, multa claritate fulgentes: hoc est quod hi qui in innocentia munditiae puri cordis per fontem regenerationis matrem scilicet ecclesiam, ut tibi praemonstratum est, adepti sunt, filii lucis propter ablutionem peccatorum suorum exsistunt. Quorum alii a fronte usque ad pedes ipsorum uelut aureo colore ornati sunt: quia ab initio bonorum operum usque ad finem sanctitatis per fulgentissima dona sancti Spiritus in unctione uerae credulitatis per manum pontificis in chrismate decorantur. Quomodo? Vt pretiosis lapidibus aurum decoratur cui imponuntur, ita et chrismate per manum superioris doctoris fideliter baptizatis inuncto baptismatis ornatus ostenditur, quemadmodum scriptum est. 7. VERBA LIBRI REGVM AD EANDEM REM. Rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra uiam oliuae, quae respiciebat ad desertum. Quid est hoc? Filius Virginis, qui dominatur uniuerso mundo ut rex terrenus reliquo populo, transgressus est torrentes aquas beati lauacri, quod in admonitione Spiritus sancti forti desiderio uiam salutis demonstrat. Quid est hoc? Ipse reliquit mortem transiens ad uitam, cum in regeneratione Spiritus et aquae, id est in magno ornamento urbis caelestis Ierusalem, quae numquam deficit, summam beatitudinem enuntiauit. Vnde omnis populus qui in illum credebat iuit per inspirationem sancti Spiritus ad uiam illam quae absconsa erat, in unctione olei respicientis ad praeuaricationem Adae, quae deserta erat pulchritudine hereditatis iustitiae Dei, et considerantis utrum illa ad salutem redire uellet an non: quia uulneratum peccatum primi hominis necesse habuit ut per sacerdotale officium inungeretur, quod Filio Virginis necesse non erat, quoniam ipse totus in sanctitate conceptus est, non uulnerato nec corrupto Matris suae utero, sed in integritatis honore perseuerante. Nam quod per uulnera suggestionis diaboli maceratum et confusum est, hoc per unctionem olei impinguandum et ornandum est, ita quod edax liuor abstergatur quem carnis concupiscentia operatur. 8. QVOD BAPTIZATVS ET NON CONFIRMATVS CLARITATEM BAPTISMATIS HABET SED ORNATVM ET FVLGOREM VNCTIONIS SVPERIORIS DOCTORIS SVI NON HABET. Alii uero, ut uides, eandem claritatem tantum habentes illo colore carebant: quoniam ipsi in baptismate ablutionis tantum mundati unctionem superioris sui sacerdotis non habent in chrismate, quod signum ardentis sancti Spiritus est. Quid est hoc? Vnctio confirmandi per donum sancti Spiritus in episcopali officio specialiter fulget, quod in fideli populo post regenerationem Spiritus et aquae exercendum est, cum credulus homo confirmandus est supra firmam petram. Quomodo? Filius meus baptisma in corpore suo suscepit, ipsum ita in carne sua sanctificans, in qua non est diuisus, quia ipse solus Virginis unius Filius est, ac ideo Filius hominis dictus, quoniam eadem Virgo eum non concepit ex uiro, sed in integritate uirginitatis suae peperit illum. Qui post passionis miseriam et resurrectionis gloriam in eadem carne caelum penetrauit rediens ad me, ac deinde Spiritus sanctus in igneo ardore mundum illustrauit, confirmans omnem iustitiam in cordibus discipulorum illius, cum eis aperuit quod antea absconsum erat. Quomodo? Sic Spiritus sanctus corda illorum accendit, ut sol cum sub nube incipit apparere ardentem calorem suum ostendit in sua praeclara luce. Quid est hoc? Amor Filii mei in mentibus eorum latenter ardebat, et ita calor Spiritus sancti eos pertransiens fortissimum solem doctrinae illorum ostendebat; quoniam hoc est testimonium illud quod Spiritus sanctus ecclesiae declarauit, ita quod mors iustitiae Dei resistere non ualet. 9. QVOD IN HONORE SPIRITVS SANCTI PER SOLOS EPISCOPOS CONFIRMATIO EXERCENDA EST. Vnde uos, o filii ueritatis, audite et intellegite confirmationem Spiritus sancti, quam ipse in blanda unctione magisterii sui, uidelicet magister omnium unctionum exsistens, uobis benigne offert. Et ideo haec unctio in honore eiusdem sancti Spiritus per superiorem sacerdotem tantum exercenda est, quia omnis ecclesiasticus ordo in Spiritu sancto institutus est, et propterea haec eadem unctio Spiritus sancti est. Quapropter et homo ille qui mysterium regenerationis ad uitam suscepit, si hoc modo non est unctus, tunc nec ornatum ecclesiasticae plenitudinis percepit, secundum quod ecclesia per flagrantem Spiritum sanctum ornata ostenditur, ut supra est praemonstratum. Sed et quemadmodum ecclesia in donis sancti Spiritus perficitur, sic et fidelis homo confirmandus est in unctione principalis doctoris, qui in honore Spiritus sancti formidabilis magister est; quoniam idem Spiritus sanctus calore suo certissimam doctrinam christiano populo ardenter profert et accendit. 10. QVI CONFIRMANDVM MANIBVS TENET IN CARNALI PROCREATIONE EI NON CONIVNGATVR. Vnde qui in hac unctione sancti Spiritus sic uncto adhaeserunt, in saeculari procreatione illi non coniungantur, quia in Spiritu sancto ei copulati sunt. Quid est hoc? Fides portat hominem ad hanc unctionem; et ideo qui illum tunc in manibus tenet fidem designat, quae carnalia non quaerit, sed semper ad spiritalia tendit. Nam oculus meus uidet hominem ut in operibus suis uenturus est ad me. 11. QVI POST BAPTISMVM AD DIABOLVM REVERTITVR NISI PAENITEAT CONDEMNABITVR QVI AVTEM BAPTISMVM FIDELITER SEQVITVR A DEO SVSCIPITVR ECCLESIA PRO FILIIS SVIS DEVM EXORANTE. Quod si tu, o homo, post baptismum me dimittis et ad diabolum reuerteris, inde iusto iudicio condemnaberis, quoniam magnum donum intellectus tibi dedi et quia misericordiam meam in fonte baptismatis tibi ostendi. Omnes enim qui misericordiam meam in baptismo quaerunt, eam benigne inueniunt propter Filium meum in mundum uenientem et multos labores in corpore suo sustinentem; et propterea, o homo, pugnas animae et corporis tui patienter debes tolerare, et propter Filium meum suscipiam te. Et nemo repellendus est a lauacro baptismi qui illud in nomine meo fideliter sequitur, quia in quocumque tempore me homo quaerit, illum ardenter suscipio. Quod si postea illius opera praua erunt, ipsa eum diiudicant ad mortem. Ideo, o homo, in regeneratione saluationis mundare atque in unctione sanctitatis inungere, mortem que fuge et uitam imitare. Nam et mater fidelium, quae ecclesia est, ut filii sui mortem effugiant et uitam inueniant, fideliter in ipsis exorat. Quomodo? Ipsa gemebundam uocem in filiis suis habet, quae a Deo in ipsa posita est, usque dum plenitudo filiorum eius in tabernaculum supernae ciuitatis ingrediatur. Et hanc uocem idcirco habet ut me qui sum ante aeuum admoneat semper uidere et intueri quod Vnigenitus meus incarnatus est, quatenus propter amorem illius filiis suis parcam, quos ipsa in regeneratione Spiritus et aquae suscepit; quia caeleste regnum non possunt intrare nisi in saluatione. 12. TRES MODI QVIBVS ECCLESIA RESONAT VT TVBA. Vnde sic resonat: uidelicet timere Patrem, amare Filium et ardere in Spiritu sancto. Quomodo? Hic sonus de me Patre per Filium meum in sancto Spiritu ei datus est, qui est uox in ipsa resonans quasi tuba in ciuitate. Et alio modo non loquitur nisi sic in filiis suis. Quapropter et ita fortissimus Deus admonetur per Filium suum ut parcat peccatis hominum, quae propter paenitentiam sine perditione toleranda sunt; quia idem Filius Dei humanitatem sine peccato assumpsit. Qui non debuit indui polluta carne quae de semine peccati concepta est, quoniam Deus iustus est et quia splendor caelestis regni non tangitur ulla macula sordis. Et quomodo esse posset ut homo qui immensa foeditate maculatus est supernum regnum intraret nisi per Filium meum sine sorde incarnatum? Qui peccatores suscipit in paenitentia purgatos. Et quis posset hoc facere nisi Deus? Vnde et ecclesia ad filios suos conuertitur et eos materna dilectione fouet. 13. DE DIVERSITATE BAPTIZATORVM MVLTIMODA. Sed quod uides quod ex praedictis infantibus alii quendam purum et lucidum splendorem, alii uero quendam turbidum et rubeum fulgorem ad orientem uergentem inspiciunt: hoc est quod ex filiis ecclesiae, quos ipsa in innocentia incorruptionis suae per uirtutem Dei procreat, quidam puritatem spiritalis uitae in serenissima uirtute fulgentem, terrena uidelicet conculcantes propter amorem ueri solis attendunt; quidam autem carnales facultates quas multa diuersitas uitiorum perturbat habentes, et tamen in recta fide fideliter ardentes, etiam propter supernam retributionem ad aeterna suspirant. Et ex his qui ipsum purum et lucidum splendorem considerant, quidam claros oculos et fortes pedes habent ac in uentre eiusdem imaginis fortiter incedunt: quia hi cum caelestia sectantur, in mandata Dei uisum iustae considerationis et incessum bonae finitionis ponunt, ita scilicet in intima amplexione maternae dilectionis ambulantes, quod nec in caducis nec in aeternis deuotionem suae intentionis minuant. Alii autem infirmos oculos et debiles pedes habent: quoniam nec claram intentionem nec fortem exhibitionem ad opus perfectionis tenent, unde et huc et illuc a uento proiciuntur: quia in diuersitatem morum per uarias tentationes elationis funduntur. Sed et ipsi baculum in manibus suis tenent et coram praefata imagine uolitant, ac eam aliquando sed tamen tepide tangunt: quoniam contumacem fiduciam in operibus suis ponentes, ecclesiae Dei falso rumore se ostendunt ac eam interdum sed tamen insipienter per saecularem prudentiam notant, quia cum per fictam simulationem sapientes apparent in conspectu hominum, stulti apud Deum per inanem gloriam efficiuntur. Quidam uero serenos oculos, sed imbecilles pedes habentes ante eandem imaginem hac et illac in aere pergunt: quia cum ipsis diuina praecepta per intuitum considerationis nota sint, in pede tamen completionis claudicantes, ita sponsae Christi per discursum propriae instabilitatis demonstrantur, ut in umbra sapientiam quaerentes, eam que in potestate sua se habere putantes, antequam eos in mente ipsorum contingat, nullam uim illius obtineant. Alii autem infirmos oculos, sed fortes pedes habent, et tamen coram eadem imagine tepide ambulant: quoniam ipsi debilem intentionem ad opus bonum tenent, cum fortiter in operibus iustitiae incedere deberent, sed in ecclesiasticis institutionibus simpliciter non currunt, quia magis ad terrena quam ad caelestia mentem figunt; et ideo apud Deum stulti sunt, quoniam per saecularem prudentiam comprehendere uolunt quod assequi non possunt. Sed ex his qui illum turbidum et rubeum fulgorem inspiciunt, alii in praefata imagine bene ornati fortiter incedunt: quia isti quamuis terrena possideant, tamen in uisceribus ecclesiae ornatum laborum suorum portantes, in diuina lege pedem rectitudinis ponere non dedignantur, cum mandatis Dei oboedientes peregrinos suscipiunt, nudos uestiunt et esurientes alunt. O quam felices isti sunt, quoniam hoc modo Deum suscipiunt, unde et ipse habitat cum illis! Alii autem ex ipsa imagine se rapientes eam impugnant et constitutas ordinationes eius comprimunt: quoniam hi materna uiscera et dulcia nutrimenta ecclesiae deserentes illam uariis erroribus fatigant et a Deo constitutas leges eius diuersis oppressionibus dilaniant; de quibus quidam per fructum paenitentiae ad ipsam humiliter reuertuntur: quia quod grauiter deliquerunt, digne paenitendo propter restaurationem uitae grauiter in se puniunt; quidam uero per neglectum obdurationis in elatione mortis remanent: quoniam ipsi uitam neglegentes obdurato corde propter contumacem et impaenitentem uecordiam iudicium mortis suscipiunt, ut in mystica uisione sua Ezechiel dicit. 14. VERBA EZECHIELIS DE EODEM. Rex lugebit, et princeps induetur maerore, et manus populi terrae conturbabuntur. Secundum uiam eorum faciam eis, et secundum iudicia eorum iudicabo eos, et scient quia ego Dominus. Quid est hoc? Anima in qua regalis rationalitas est, cum delectationem peccati adesse sentit, quia malum nouit, tunc lugubrem assensum assumit. Quomodo? Quia illi rationalitas, sapientia et scientia a Deo inspirata est; et ideo quamuis corpori consentiat, tamen indignum habet malum, sciens hoc non esse bonum. Vnde cum diuersis criminibus per operantem carnem polluitur, alta suspiria trahens anhelat ad Deum. Cum que criminosum opus ibi cum sufflatu superbiae impletum fuerit, tunc corpus uelut ignominiosus princeps induetur confusione, principatum suum in immunditiis uidelicet exercens; quoniam ut homo dolet cum uilibus uestimentis cooperitur, ita etiam maeret cum turpis rumor ad confusionem sui ab ipso procedit. Quapropter et praua opera illorum hominum qui in malis actibus suis ad terram prostrati sunt a caelestibus praeceptis conturbabuntur; quia uestimenta salutis id est beatitudinem cum Deo non habent; quoniam quibus haec felicitas deest, hos maligna conturbatio possidebit. Et ideo secundum uiam iniquitatis cui semper assistunt, scilicet peccati uiam colentes, nec ullam iustitiam cum a Spiritu sancto monentur in itinere cordis sui ponentes, sic faciam eis uidelicet nullam misericordiam eis impendens; quia cum scientiam boni non intellegunt, non timent me, sed cum rabie peruersitatis me creatorem omnium dedignantur, facientes quaecumque uolunt. Vnde et secundum iudicia eorum quae sunt opera illa quae in desideriis suis perpetrant iudicabo eos, nulla praemia felicitatis eis reddens, sed poenas in perditione eis opponens, quoniam nullum honorem mihi exhibent; et in hoc scient quod nullus eos inde liberare poterit praeter me qui Dominus omnium sum. Sed qui uigilantibus oculis uidet et sonantibus auribus audit, hic mysticis uerbis meis osculum amplexionis praebeat, quae de me uiuente emanant. 1. QVOD APOSTOLI ET PIGMENTARII SEQVACES EORVM VIDELICET SACERDOTES ECCLESIAM DOCTRINA SVA SPLENDIDISSIME CIRCVMDANT. 2. EXEMPLVM DE ABEL. 3. QVOD MINISTRI ECCLESIAE CASTITATEM SERVARE DEBENT. 4. QVI EX HIS IN CLAVSVRA SVBIECTIONIS REGVLARITER VIVVNT CVRAM PIGMENTARIORVM NON HABENTES SVPERNAM MERCEDEM ACQVIRVNT. 5. DE STATV NOBILISSIMAE PERFECTIONIS VIRGINEAE IVCVNDITATIS. 6. DE PVELLARI IMAGINE. 7. DE TVRBA QVAE EANDEM CIRCVMSTAT MIRO MODO ORNATA. 8. VERBA IOHANNIS DE EODEM. 9. QVOD VIRGINITAS DEO OBLATA PRVDENTER CONSERVANDA EST. 10. QVI CORRVPTO PACTO VIRGINITATIS REDIERIT FLORE INTEGRITATIS CAREBIT NON ENIM VT DOMINA SED VT ANCILLA SVSCIPITVR. 11. EXEMPLVM AD EANDEM REM. 12. QVOD MAGNA DIFFERENTIA EST INTER CAELESTE DESIDERIVM ET TERRENAM CONCVPISCENTIAM ITA QVOD NISI SANGVINE FILII DEI HOMO NON REDIMERETVR. 13. DE HIS QVI PASSIONEM CHRISTI IN CARITATIS ARDORE IMITANTES ET VIVENS ODOR EXSISTENTES ITER SECRETAE REGENERATIONIS ARRIPIVNT. 14. VERBA EVANGELII AD EANDEM REM. 15. QVOD VIRGINEVM GENVS ET HIC ORDO VOVENS ITER SECRETAE REGENERATIONIS IN PRAECEPTO LEGIS NON SVNT. 16. EXEMPLVM DE IOHANNE AD EANDEM REM. 17. QVOD QVI SVNT VIVENS ODOR VOVENS ITER SECRETAE REGENERATIONIS PRO NECESSITATE ET VTILITATE ECCLESIAE REGIMEN ECCLESIASTICVM SVSCIPIANT CONTAGIA SAECVLARIVM RERVM ABICIENTES. 18. VERBA EVANGELII DE IOHANNE. 19. QVOD IN VESTITV ISTORVM VESTITVI ALIORVM POPVLORVM DISSIMILI INCARNATIO ET SEPVLTVRA CHRISTI DESIGNATVR. 20. QVOD PRIMA LVX DIEI APOSTOLICAM DOCTRINAM AVRORA INITIVM HVIVS CONVERSATIONIS SOL DISCRETAM VIAM IN BENEDICTO QVI EST ALTER MOYSES DESIGNAT. 21. QVI IN HAC CONVERSATIONE PROBATI INVENIVNTVR PRO NECESSITATE ECCLESIAE SVPEREXTENSVM SACERDOTIVM SVSCIPIANT. 22. QVOD NVLLVS CONVERSATIONEM ISTORVM REPENTE AGGREDIATVR NISI INTIMA PROBATIONE EXAMINATVS. 23. QVOD SAECVLARIS POPVLVS LEGEM DEI CONSERVANS ECCLESIAM DEI PLVRIMVM EXORNAT. 24. QVOD NEC MARITVS VXOREM NEC VXOR MARITVM IN HOC PROPOSITO DESERAT NISI VOLVNTAS AMBORVM SIT. 25. VERBA EVANGELII. 26. QVOD PRAEDICTAE ECCLESIASTICAE INSTITVTIONES ECCLESIAM IN GRADIBVS ET IN ORDINIBVS SVIS CONSOLIDANT. 27. QVOD IN VNOQVOQVE ORDINE SERVATA CONCORDIA DIVERSITAS MORVM SINGVLARITAS ET NOVITAS VITAE ET VESTITVM VITANDA EST. 28. VERBA IOHANNIS AD EANDEM REM. 29. COMPARATIO DE ARTIFICIBVS. 30. QVOD VNICVIQVE CVM HVMILITATE SVFFICERE DEBET INSTITVTIO PRAEDECESSORVM SVORVM. 31. VERBA EVANGELII DE EADEM RE. 32. EVANGELIVM DE HIS QVI SIBI SECVNDVM COR SVVM LEGES FACIVNT. 33. ITEM VERBA EVANGELII. 34. QVOD IN HIS NOVITATIBVS DEVS ALIQVOS DEICIT ALIQVOS TACITE TOLERAT QVOS TAMEN IN FVTVRO IVDICAT. 35. QVOD DE INFERIORI GRADV LICET ASCENDERE AD SVPERIOREM NON AVTEM DE SVPERIORE AD INFERIOREM. 36. EXEMPLVM DE ANIMABVS ET ANGELIS. 37. QVOD QVI SVNT VIVENS ODOR VOVENS ITER SECRETAE REGENERATIONIS GRANVM FORTIS CIBI ET PIGMENTARII POMA DVLCIS SAPORIS ET SAECVLARIS POPVLVS CARNEM DESIGNANT. 38. QVOD HAE TRES ECCLESIASTICAE INSTITVTIONES IN DVABVS VIIS VERSANTVR. 39. QVI SIGNVM RELIGIONIS IN VOLVNTATE CORDIS ACCEPTVM ABIECERIT IVDICIVM DISTRICTI EXAMINIS ACCIPIET. 40. VERBA DAVID DE EODEM. 41. QVOD ILLI QVI NON AMORE DEI SED ALIQVA SAECVLARI MOLESTIA CONSTRICTI SIGNVM RELIGIONIS FICTE ACCIPIVNT BALAAM ASSIMILANTVR. 42. EXEMPLVM DE BALAAM. 43. QVI SIGNVM RELIGIONIS INSIPIENTER ACCEPERIT ET MALE CONSVMMAVERIT IN RVINAM VADIT. 44. VERBA IEREMIAE DE EODEM. 45. QVI INFANTES SVOS SANCTAE CONVERSATIONI SVBICERE VOLVERIT HOC NON IMPRVDENTER SED SAPIENTER EIS CONSENTIENTIBVS ABSQVE COACTIONE FACIAT. 46. EXEMPLVM DE AGRO. 47. QVI VOLENTES DEVM SEQVI PER LIVOREM MALITIAE RETRAXERIT SACRILEGIVM FACIT. 48. VERBA MOYSI. 49. QVI VOLVNTATE SVA SERVITIVM DEI AGGREDITVR ET POSTEA CONTEMNENS NEGLEXERIT DISTRICTE REVOCANDVS EST. 50. VERBA EVANGELII. 51. QVI INDISCIPLINATE VIVENTES NVLLA CASTIGATIONE CORRIGI VOLVNT NE GREGEM DOMINI CONTAMINENT EXPELLANTVR. 52. VERBA APOSTOLI AD EANDEM REM. 53. QVOD HI QVI FICTE CONVERTVNTVR DECIPIVNTVR ET QVOD HI QVI TOTO CORDE CONVERTVNTVR A DEO SVSCIPIVNTVR. 54. VERBA DAVID AD EANDEM REM. 55. QVI BLASPHEMIAM CONTRA SPIRITVM SANCTVM IMPAENITENS DIXERIT ET QVI SE IPSVM IN MORTEM PRAECIPITAVERIT HVNC DEVS NESCIT. 56. VERBA EVANGELII. 57. VERBA DAVID DE EODEM. 58. SVPER QVEM BLASPHEMIA DESPERATIONIS CADIT SI CRVCIATVS REPVGNAVERIT CITIVS EI A DEO SVBVENITVR. 59. QVOD IN PERDITIONE CADIT QVI CORPVS ET ANIMAM QVAE DEVS CONIVNXIT SEPARAT. 60. VERBA EVANGELII. QVINTA VISIO SECVNDAE PARTIS POST HAEC uidi praefatam muliebrem imaginem quidam splendor albus ut nix et tamquam crystallus perlucidus a uertice usque ad guttur eius circumfulserat. Sed a gutture usque ad umbilicum eius quidam alius splendor rubei coloris eam circumdederat, qui de gutture usque ad ubera illius uelut aurora rutilabat, sed ab uberibus usque ad umbilicum illius quasi purpura hyacintho intermixta fulgebat. Et ubi ipse uelut aurora rutilabat, claritatem suam sursum ad secreta caeli extendit; in qua pulcherrima et puellaris imago nudo capite et subnigris capillis et rubra tunica quae circa pedes eius diffluebat induta apparuit. Et audiui uocem de caelo dicentem: 'Haec est floriditas in superna Sion, mater et flos rosarum et lilium conuallium. O floriditas, filio potentissimi regis desponsaberis, cui et nominatissimam prolem gignes, cum in tempore tuo confortaberis'. Et circa eandem puellam uidi maximam turbam hominum lucidiorem sole stantem, qui omnes miro modo auro et gemmis ornati erant, ita quod etiam quidam illorum in capitibus suis uelati candidis uelaminibus aurea zona circumornatis fuerunt; supra quorum uertices similitudo gloriae ineffabilis Trinitatis, uelut mihi superius typice demonstrata est, quasi in sphaera in ipsis uelaminibus uelut sculpta apparuit, et in frontibus ipsorum agnus Dei, ac in collo eorum species hominis, et in dextra aure cherubin et in sinistra alia species angelica, ita quod et de ipsa similitudine gloriae supernae Trinitatis ad has species quasi aureus radius se extenderet. Sed inter hos quidam alii apparuerunt, qui infulas in capitibus suis et pallia episcopalis officii circa umeros habebant. Et iterum audiui uocem ex alto dicentem: 'Isti sunt filiae Sion, et cum eis sunt citharae citharoedorum et omne genus musicorum ac uox totius laetitiae et gaudium gaudiorum'. Sed sub eodem splendore ubi ipse uelut aurora rutilabat uidi inter caelum et terram densissimas tenebras apparere, quae tanti horroris erant ultra quam humana lingua effari possit. Et rursum audiui uocem de caelo dicentem: 'Si filius Dei in cruce passus non esset, istae tenebrae nullo modo permitterent hominem ad supernam claritatem peruenire'. Vbi autem idem splendor quasi purpura hyacintho intermixta fulgebat, fortiter praedictam muliebrem imaginem constringens ardebat. Sed alius splendor ut candida nubes eandem imaginem ab umbilico et deorsum, quousque ultra nondum creuerat, honeste circumdederat. Et hi tres splendores circa ipsam imaginem se late diffundentes plurimos gradus et scalas in ea bene et decenter ordinatas ostendebant. Sed cum haec uiderem, ex nimio tremore qui me apprehenderat in terram dissolutis uiribus corrui, nec alicui responsum dare ualui. Et ecce maximus splendor uelut manus tetigit me, unde uires et uocem recepi. Et iterum audiui uocem ex illo mihi dicentem: 'Magna mysteria sunt haec. Considera enim solem et lunam et stellas. Ego formaui solem ut luceat in die et lunam et stellas ut luceant in nocte. Sol autem significat Filium meum, qui de corde meo exiuit et mundum illuminauit cum natus est ex Virgine in fine temporum, sicut et sol egrediens mundum illustrat cum oritur circa finem noctis. Sed luna ecclesiam eidem Filio meo in uera et superna desponsatione desponsatam designat. Et ut luna semper incrementum et defectum in sua constitutione habet, sed a se ipsa non ardet nisi quod a lumine solis incenditur, sic et ecclesia in circuitione motionis est, ita quod filii eius saepe proficiunt in incremento uirtutum, et quod saepe deficiunt in diuersitate morum atque in dispersione aduersitatum, ita quod multoties in mysteriis suis per rapacissimos lupos impugnatur, uidelicet per malignos homines tam malorum Christianorum quam Iudaeorum et paganorum, et in hoc per semetipsam ad tolerantiam non accenditur, sed in me per Filium meum ut in bono perseueret illuminatur. Stellae autem a se differentes in claritate fulgoris sui significant populos diuersi ordinis ecclesiasticae religionis'. 1. QVOD APOSTOLI ET PIGMENTARII SEQVACES EORVM VIDELICET SACERDOTES ECCLESIAM DOCTRINA SVA SPLENDIDISSIME CIRCVMDANT. Vnde etiam uides quod praefatam muliebrem imaginem quidam splendor albus ut nix et tamquam crystallus perlucidus a uertice usque ad guttur eius circumfulget: quia ecclesiam uidelicet incorruptam sponsam circumdat apostolica doctrina, quae candidissimam incarnationem illius enuntiauit, qui de caelo in uterum Virginis descendit et qui fortissimum ac lucidissimum speculum omnium credentium est, ita quod eandem ecclesiam ipsa doctrina ab hoc initio, cum primum aedificari coepit usque ad tempus illud cum cibum uitae fortiter deglutire ualuit, splendidissime eam circumfulgens fideliter circumdedit. Quomodo? Apostolica doctrina circumfulsit ecclesiam in capite, cum apostoli primum illam sua praedicatione coeperunt aedificare, scilicet cum per diuersa loca discurrentes colligerent operarios qui illam in catholica fide roborarent, et qui ipsi presbyteros et episcopos ac omnem ecclesiasticum ordinem prouiderent, atque iura uirorum ac feminarum qui sub coniugio sunt, et cetera talia fideliter constituerent. Quapropter eandem doctrinam subsequuntur pigmentarii, habentes similitudinem sacerdotum legalis testimonii, qui sub lege circumcisionis positi erant, interiori cibo enutrire populos; unde etiam apostoli ordines illos eligebant, cum quibus ecclesiam superna inspiratione exornabant. Quid est hoc? Nam sequaces eorum in uice ipsorum saluberrima pigmenta gestantes fideliter plateas et uillas et ciuitates atque alia loca regionum et terrarum pertranseunt, et populo diuinam legem annuntiant. Ipsi enim sunt exquisiti patres et dispensatores ad ecclesiasticam disciplinam omni populo in doctrina sua proferendum et ei ad cibum uitae dispensandum, ita quod etiam se tales in uita sua exhibeant ne oues meae in operibus eorum offendantur, sed ut recte post ipsos gradiantur; quia ipsi hoc officium habent ut aperte cibum uitae populo subministrent et ut unicuique fidelia officia discrete ordinent, semetipsos etiam ita constringentes ne carnalem copulam appetant; quoniam spiritalem escam credentibus praebere et quia etiam immaculatum sacrificium Deo offerre debent, ut in innocente Abel praefigurabatur, sicut de ipso scriptum est. 2. EXEMPLVM DE ABEL. Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum. Quid est hoc? In ortu surgentis saeculi sanctificatio regalis ostensionis in illo qui innocens in uita sua erat effulsit, quod donum omnipotentis Dei non terram sed caelum fortiter tetigit. Quomodo? Quia Abel in sua integritate obtulit Deo intentionem uoluntatis suae et plenum officium eiusdem uoluntatis, cum cogitauit in corde suo illi offerre primum germen quod in substantia sua habuit et cum illud etiam perfecto opere compleuit, ita uidelicet summum Patrem honorans ei que debitam reuerentiam exhibens. Vnde etiam sicut idem Abel gregi suo praefuit, et ut eum pascens custodiuit, et ut etiam simplici deuotione Deo obtulit de primis emissionibus eius ac de pinguibus nutrimentis earundem emissionum, ita etiam praedicti pigmentarii, qui filiis ecclesiae id est ouibus Christi ipsius dispensatione ad pascendum eos praelati sunt, ipsos in uerbis doctrinae ecclesiasticae disciplinae fideliter nutriant, et eos ab insidiis antiqui insidiatoris fortiter muniant, ac etiam sincera consideratione inspectori omnium aliquas donationes ex eis offerant. Quomodo? Quoniam si illos per omnia perfectos facere non possunt, tamen aliquem fructum ex ipsis egredientem Deo offerant, primum scilicet rectam intentionem uoluntatis eorum quasi simplex germen de primogenitis gregis ipsorum, ac deinde perfectum opus operationis in eadem uoluntate illorum uelut suauem fructum de adipibus eorum. Sed unde hoc fuit, quod idem Abel Deum tam deuote coluit? Videlicet castitas integritatis eum ad tantam deuotionem impulerat. 3. QVOD MINISTRI ECCLESIAE CASTITATEM SERVARE DEBENT. Quapropter qui in consecratione constituti Deo sacrosanctum sacrificium offerre debent, in suauitate castitatis ad altare ipsius accedant. Quia si ipsi auctores corruptionis sunt, quomodo in corruptione uulneratis manum salutaris medicamenti porrigere possunt? Et ideo ut aliis tanto fiducialius salutare remedium conferre ualeant, uolo ut Filium meum in amore castitatis fortiter imitentur. Quod si ceciderint, festinent ut citius per paenitentiam surgant et in hoc ignominiam peccati uelut nudi fugiant, salubrem medicinam requirentes, et Abel cuius sacrificium Deo acceptum erat fideliter sequentes. 4. QVI EX HIS IN CLAVSVRA SVBIECTIONIS REGVLARITER VIVVNT CVRAM PIGMENTARIORVM NON HABENTES SVPERNAM MERCEDEM ACQVIRVNT. Sed qui ex his in clausura subiectionis in amore Filii mei se continent et in moribus suis institutionem maiorum suorum quam me inspirante protulerunt obseruant, sollicitudinem curationis pigmentariorum non habentes, tamen quamuis onera anxietatis eorum non gerant, quoniam propter aeterna praemia maioribus suis subiecti sunt, cum eisdem pigmentariis supernam mercedem in electa ciuitate sibimet acquirunt. 5. DE STATV NOBILISSIMAE PERFECTIONIS VIRGINEAE IVCVNDITATIS. Quod autem uides quoniam a gutture usque ad umbilicum eiusdem imaginis quidam alius splendor rubei coloris eam circumdat: hoc est quia post doctrinam apostolorum, cum ecclesia ita roborata est quod salutarem cibum ueraciter ualuit discernere et eum ad interiora fortitudinis suae transmittere, surrexit nobilissima perfectio ecclesiasticae religionis, quae supernam dulcedinem flagranti ardore degustauit et se asperrime constringens ad cinctionem secretioris fortitudinis se tetendit, non tamen ad diuisionem carnalis amaritudinis perueniens, quoniam copulam humanae coniunctionis abiecit. Quomodo? Nam idem splendor de gutture usque ad ubera illius uelut aurora rutilat: quoniam eadem perfectio a gustu mirabilis uegetationis ad dulcissima nutrimenta ecclesiasticae religionis in uirginea iucunditate se dilatauit, ita quod etiam ab uberibus usque ad umbilicum illius quasi purpura hyacintho intermixta fulget: quia a nobilissimis educationibus ad constrictionem intimae castitatis se muniuit, uidelicet passionem Filii mei propter supernam dilectionem, quam in corde suo fideliter habuit, imitando; quapropter et ubi ipse uelut aurora rutilat, claritatem suam sursum ad secreta caeli extendit: quoniam illa perfectio quae in uirginitatis honore floret, uirtutem suam non deorsum ad terrenam sed sursum ad illa quae sunt in caelestibus mirabiliter dirigit. 6. DE PVELLARI IMAGINE. In qua pulcherrima et puellaris imago nudo capite et subnigris capillis apparet: quod est serenissima et ab omni foeditate humanae concupiscentiae innocens uirginitas, nudam mentem ab omni uinculo corruptionis habens, sed tamen nondum perfecte fatigationem tenebrescentium cogitationum in filiis suis quamdiu in mundo sunt deserere ualens, cui tamen ut resistat fortiter se opponit. Vnde et rubra tunica quae circa pedes eius diffluit induitur: quia per sudorem laboris in uirtuosis operibus usque ad finem latae et beatae perfectionis perseuerat, scilicet circumdata uarietate uirtutum, illum imitans qui plenitudo sanctitatis est. Quae etiam, ut tibi in secreto superni luminis ostenditur, est nobilissimum germen in caelesti Ierusalem, uidelicet gloria et decus illorum qui ob amorem uirginitatis sanguinem suum fuderunt, et qui etiam in candore humilitatis uirginitatem suam pro Christo obseruantes in suauitate pacis quieuerunt; quoniam ipsa Filio omnipotentis Dei, qui rex cunctorum est, desponsata nobilissimam prolem id est elegantissimum chorum uirginum ei protulit, cum in pace ecclesiae proficiens confortata est. 7. DE TVRBA QVAE EANDEM CIRCVMSTAT MIRO MODO ORNATA. Quod autem circa eandem puellam uides maximam turbam hominum lucidiorem sole stantem, qui omnes miro modo auro et gemmis ornati sunt: hoc est quod ardentissimis amplexibus nobilissimam uirginitatem praecipuus chorus uirginum circumplectitur, qui omnes ardentiore claritate coram Deo fulgent quam sol in terra appareat; quia se ipsos conculcantes mortem uiriliter deuicerunt, unde etiam mirabiliter in summa sapientia propter clarissima opera quae pro Christo humiliter gesserunt decentissime exornantur. Quapropter et quidam illorum in capitibus suis uelati candidis uelaminibus aurea zona circumornatis sunt: quia ipsi in gloria uirginitatis fulgentes demonstrant, quod hi qui decus uirginitatis appetunt mentes suas ab omni noxio calore circumtegant, et candorem innocentiae pulcherrimo fulgore castitatis decorati fideliter apprehendant. Supra quorum uertices similitudo ineffabilis Trinitatis, uelut tibi superius typice demonstrata est, quasi in sphaera in ipsis uelaminibus uelut sculpta apparet: quoniam ostendunt quod intentiones hominum honorem supernae et gloriosae Trinitatis, ut tibi in ostensione mysterii uerissime praesignatum est, in comprehensione amoris et stabilitate castitatis firmiter et strenue teneant. Quod et in frontibus ipsorum agnus Dei ac in collo eorum species hominis et in dextera aure cherubin et in sinistra alia species angelica: declarat quia in reuerentia castitatis suae mansuetudinem Filii Dei imitabuntur, petulantiam superbi colli deponentes et se ipsos fragiles homines considerantes, in prosperitate etiam auditionis suae ueram et indeficientem scientiam amplectentes, ac in occursante aduersitate eiusdem auscultationis suae angelica praesidia appetentes, ita quod et de ipsa similitudine gloriae supernae Trinitatis ad has species quasi aureus radius se extendit: quoniam ineffabilis Trinitas in fidelibus hominibus, qui uirtutes quaerunt et diabolicas seductiones fugiunt, mirabilia miraculorum profundae sapientiae suae operari non desinit. Sed inter hos quidam alii apparent, qui infulas in capitibus suis et pallia episcopalis officii circa umeros habent: quia inter illos qui in uirginitatis honore florent etiam quidam in superna ciuitate consistunt, qui dignitatem antiquorum patrum et gloriam superioris magisterii in saeculo strenue gerentes, tamen decorem uirginitatis non perdiderunt. Vnde etiam, ut audis, omnes isti qui cum suspiriis suis pro caelesti amore integritatem suam conseruauerunt, in caelesti habitatione 'filiae Sion' dicuntur: quia Filium meum uirginitatis florem in uirginitatis amore imitati sunt. Ideo que et cum eis sunt exspirationes sonorum spirituum et germina cunctorum sonituum ac uolantia ornamenta prosperarum mentium et aurea uisio fulgentium lapidum ac gemmarum. Quomodo? Quia hoc habent de Filio Dei quod de throno sonus exit, cui omnis chorus uirginum in maximo desiderio concinit, uidelicet nouum canticum symphonizando, ut Iohannes dilectus uirgo testatur dicens. 8. VERBA IOHANNIS DE EODEM. Et cantabant quasi canticum nouum ante sedem et ante quattuor animalia et seniores. Quid est hoc? In illis fidelibus qui bona intentione castitatem amplectentes uirginitatem suam pro Dei amore illibatam conseruant, bona uoluntas ipsorum in laudem creatoris sui mirabiliter erumpit. Quomodo? Quia in aurora uirginitatis quae Filio Dei semper adhaeret, fortissima laus abscondita est, cui nullum terrenum officium nec ulla ligatura legis resistere ualens, in uoce exsultationis ad gloriam Dei caeleste carmen decantat. Quomodo? Videlicet quoniam uelox iter habens canticum illud in nouitate libertatis mirabiliter promit, quod antequam Vnigenitus Dei, qui uerus flos uirginitatis est, incarnatus de mundo ad caelos rediens ad dextram Patris resedit, auditum non est; sed tunc quasi noui mores qui prius uisi non sunt, cum uidentur in stupore habentur, ita hoc nouum mysterium quod prius auditum non est tunc in caelestibus resonans in honore uirginitatis cognitum est scilicet ante maiestatem Dei, quia Deus hoc facere potuit, et ante quattuor rotas quae quattuor partes mundi percurrentes ueritatem omnis iustitiae et humanitatis saluatoris uelut animalia in noua lege ferebant, et ante illos antiquos qui Spiritu sancto imbuti uiam rectitudinis in uetere lege hominibus suo itinere demonstrabant. Quid est hoc? Quia Deus in noua gratia austeritatem antiquae institutionis deleniuit. 9. QVOD VIRGINITAS DEO OBLATA PRVDENTER CONSERVANDA EST. Sed quia uirginitas tam gloriosa ante Deum est, ideo qui eam ex uoluntate sua Deo obtulerunt eam prudenter conseruent; quoniam hoc sanctum propositum cum summa deuotione uirginitatis susceptum fideliter custodiendum est. Vnde etiam qui idem sacramentum adierunt caueant ne retrorsum incedant. Nam ipsi carissimi imitatores Filii mei sunt cum se ita Deo offerunt, ut non sint legati in opinione coniugii nec onerati saeculari causa carnalem copulam respuentes, ne illi cum omni sollicitudine carnis suae subiecti sint, sed hoc cupientes ut gloriosae innocentiae innocentis agni adhaereant. Quapropter uir ille qui in animo suo deliberat ne ullam costam sibi copulet, sed hoc desiderat ut in pudore uirginitatis propter amorem Filii mei perseueret, sodalitatem eius accipiet, si tamen in operibus eiusdem castitatis perseuerauerit; quia haec sancta munera in uoto sacratissimi pacti ecclesiasticae religionis ob gloriam supernae remunerationis eidem Filio meo obtulit. Sed si ille postea idem pactum relinquens propter turpem stimulum carnis suae adulterium perpetrauerit, libertatem suam in seruitutem redegit, quoniam honorem colli sui, ubi Filium meum pudice imitari debuit, per turpitudinem delectationis suae nequiter corrupit, et quia mendacium protulit, uouens se caste uiuere, quod non impleuit. Vnde etiam si in eadem culpa temeritatis suae perseuerauerit, districtum iudicium iustissimi iudicis inde sustinebit, quoniam nec turpitudo nec mendacium in caelesti gloria apparebit. 10. QVI CORRVPTO PACTO VIRGINITATIS REDIERIT FLORE INTEGRITATIS CAREBIT NON ENIM VT DOMINA SED VT ANCILLA SVSCIPITVR. Quod si amaro fletu ante finem suum de hoc reatu suo paenitentiam fecerit, tamen unda sanguinis Filii mei illum suscipit, quia culpam suam exhorruit; non autem ipsum inter sodales suos qui gloria integritatis florent ponit, quoniam societatem illorum deserens libertatem pacti sui abiecit et eam in seruitutem peccati redegit. Sed et puella quae ex uoluntate sua in sanctissima desponsatione eidem Filio meo offertur, ab ipso decentissime suscipitur, qui eam hoc modo sibi coniunctam uult habere in consortio suo. Quomodo? Vt illum casta dilectione amplectatur, sicut et ipse eam in secreto suo diligit; quoniam illi semper amabilis est, quia magis eum quam terrenum sponsum quaerit. Quod si pactum eius postea transgressa fuerit, tunc coram his qui in caelesti gaudio sunt polluta erit; unde etiam si in eadem temeritate perseuerauerit, superna gloria iusto iudicio carebit. Sed si paenituerit, suscipitur sicut ancilla et non sicut domina; quoniam regalem desponsationem deseruit, et quia magis alium amauit quam illum quem amare debuit. Ille quoque qui eam seducendo uiolauit, si culpam suam emendare uoluerit, ita paeniteat quasi caelum rupisset, ne in perditione mortis occidatur, quia supernam desponsationem temere corrupit. Quid est hoc? 11. EXEMPLVM AD EANDEM REM. Nam si aliquis magnus princeps sponsam ualde sibi caram habet, quam seruus seruorum suorum adulterando corrumpit, quid dominus ille facit? Vere in maxima ira exercitum suum mittit ut illum perdat, quoniam eum in propriis uisceribus suis confudit. Quod si tunc seruus ille timens omnem exercitum illum exorat ut pro ipso intercedat, et insuper ad pedes domini sui flebiliter cadit quatenus sibi parcat, tunc idem rex propter bonitatem suam et propter petitionem illorum eum uiuere sinens, societatem conseruorum suorum illi reddit, sed tamen eum ita ut ceteros interiores et familiares amicos suos non remunerat, quamuis ei inter alios illi consimiles conseruos ipsius debitam gratiam exhibeat. Ita et huic erit qui aeterni regis sponsam seducendo uiolauerit. Idem enim rex in rectissimo zelo iudicia sua exercens illum ad perditionem transmittit, quia eum in hoc facto quasi illusorem in obliuione mentis suae habuit. Sed si miser ille, diem huius indignationis anticipans, electos Dei suppliciter exorauerit ut ueniam sibi a domino suo petant, et insuper humanitatem saluatoris sui flebiliter inspexerit, quatenus per gratiam ipsius a peccato suo absoluatur, tunc idem rex sanguinem hunc qui pro redemptione humani generis effusus est, et dilectionem supernorum ciuium attendens, illum a reatu suo et a diabolica potestate, ne in perditionem eat, eripit, ac eum in saluationem beatarum animarum ponit, sed tamen tripudio regalis desponsationis, quo ceteri amici Dei his sacris uirginibus quae Filio meo superna desponsatione dicatae sunt congaudent, non decorabit, sicut et illum qui pudorem uirginitatis amisit decore uirginitatis non coronabit, quamuis ei inter alios electos suos gaudium in superna ciuitate cum inaestimabili remuneratione tribuat. 12. QVOD MAGNA DIFFERENTIA EST INTER CAELESTE DESIDERIVM ET TERRENAM CONCVPISCENTIAM ITA QVOD NISI SANGVINE FILII DEI HOMO NON REDIMERETVR. Sed quod sub eodem splendore ubi ipse uelut aurora rutilat uides inter caelum et terram densissimas tenebras apparere, quae tanti horroris sunt ultra quam humana lingua effari possit: hoc est quod sub uirginali gloria inter spiritalem et carnalem intellectum casus primi parentis qui densissimus in offuscatione infidelitatis erat, ita ut terrorem illius nullus hominum explicare ualeret, aperte cognitus est. Quomodo? Quia in incarnatione Filii Dei qui ex Virgine natus est caeleste desiderium ascendit et terrena concupiscentia claudicauit; quoniam praeuaricatio Adae per sanguinem eiusdem Filii Dei mirabiliter in saluationem restaurata est, cum prius illam nullus nisi Vnigenitus Dei a Patre missus in mundum dissoluere ad supernum ingressum posset. Vnde, ut audis in typica manifestatione, nisi idem Filius Dei sanguinem suum pro salute hominum fudisset, eadem transgressio ita comprimeret hominem ut ad illud gaudium supernorum ciuium pertingere non posset. 13. DE HIS QVI PASSIONEM CHRISTI IN CARITATIS ARDORE IMITANTES ET VIVENS ODOR EXSISTENTES ITER SECRETAE REGENERATIONIS ARRIPIVNT. Quod autem ubi idem splendor quasi purpura hyacintho intermixta fulget, fortiter praedictam muliebrem imaginem constringens ardet: hoc designat perfectionem illorum qui passionem Filii mei in caritatis ardore imitantes strenue ecclesiam in constrictione sua exornant. Quomodo? Quoniam ipsi sunt alta aedificatio surgentis thesauri in diuino consilio; quia cum ecclesia iam roborata conualuit, egressus est ad decorem illius uiuens odor, uouens iter secretae regenerationis. Quid est hoc? Quia tunc surrexit mirabilis ordo qui Filium meum in specie exempli sui tetigit; quoniam ut idem Filius meus uenit in mundum de communi populo abscisus, ita et haec acies conuersatur in saeculo de reliquo populo separata. Nam ut balsamum de arbore suauiter sudat, sic et populus iste primum in eremo et in abscondito singulariter exortus est, et deinde ueluti arbor ramos suos expandit, paulatim in multitudinem plenitudinis proficiens. Et istum populum benedixi et sanctificaui, quoniam ipsi mihi sunt amantissimi flores rosarum et liliorum qui sine humano opere in agro germinant, sicut et populum hunc nulla lex ad hoc constringit ut tam artam uiam appetat, sed ipse illam me suauiter inspirante sine praecepto legis sua uoluntate aggreditur, plus faciens quam sibi iussum sit; unde et plurimam mercedem inde acquirit, sicut et in euangelio, ubi Samaritanus illum uulneratum hominem in stabulum duxit, scriptum est. 14. VERBA EVANGELII AD EANDEM REM. Altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait: Curam illius habe et quodcumque supererogaueris, ego cum rediero reddam tibi. Quid est hoc? In prima die salutis, uidelicet cum Filius Dei mirabiliter incarnatus corporaliter in mundo manebat, multa et admiranda opera in humanitate sua usque ad resurrectionem ipsius perfecit, per quae uulneratum hominem ad uera remedia salubriter reduxit. Sed altera die, id est cum omnia mysteria ueritatis post resurrectionem ipsius in ecclesia aperte posita sunt, protulit in typica manifestatione nouum et uetus testamentum, scilicet aeternae uitae certissimam demonstrationem et credenti populo dulcissimum cibum. Et haec scripta dedit per gratiam suam pastoribus ecclesiae qui gregem ipsius custodiunt, et ait illis in uerbis blandae admonitionis suae: In ecclesiasticis constitutionibus procurate christianam cohortem, quam in sanguine meo redemptam uobis commisi, hoc habentes in sollicitudine uestra, ne in aliquibus quae pertinent ad uitam deficiens erret. Quodcumque autem his quae uobis seruanda tradidi, in bona uoluntate uestra superaddideritis, uidelicet plus facientes quam uobis praeceptum sit, ego qui ductor et saluator uester sum, nunc mundum relinquens et ad Patrem ascendens, cum iterum rediero mundum iudicare eum que in indeficientem stabilitatem ponere, ita quod amplius per labentia tempora non debilitetur, tunc mercedem laboris uestri et bonae uoluntatis uestrae cum augmentato fructu reddam uobis. Et dicam tibi: 'O fidelis et probe serue qui fideliter ministras!' Quisquis plus uoti sui addit quam sibi in lege praeceptum sit, duplicem mercedem accipiet; quia illum in nomine meo gloriosum habeo, quoniam me ualde amauit. Et ego dico. 15. QVOD VIRGINEVM GENVS ET HIC ORDO VOVENS ITER SECRETAE REGENERATIONIS IN PRAECEPTO LEGIS NON SVNT. Nec uirgineum genus, nec hic ordo singularis deuotionis, nec qui eos imitantur, ut hi qui in eremo iacent, sunt in praecepto legis, sicut et prophetae ab hominibus sub carnali lege constituti non sunt, quia tantum mea inspiratione madentes exorti sunt; sed hi plus addunt quam eis praeceptum sit, quod sacerdotalis ordo et reliqua institutio sacerdotalis officii non facit, quia haec in Abraham et in Moyse in ueteri testamento iussa sunt; sicut etiam et apostoli illa ex eadem lege tollentes et in Spiritu sancto ea secundum uoluntatem meam bene ordinantes ecclesiae conseruanda tradiderunt. Sed et ipsa apostolica doctrina in euangelio per Filium meum disposita est, ubi discipuli eius in uniuersum mundum uerba ueritatis effundere missi sunt. Quid tunc? Nam cum apostoli uiam salutis populo annuntiarent, lucidissima aurora filiarum Sion in amore Filii mei exorta est, scilicet illorum qui carnem suam fortiter constrinxerunt et malam concupiscentiam in semetipsis duriter mortificauerunt. Et sicut tunc haec casta uirginitas in ardente amore Filium meum subsecuta est, ita etiam hic mihi ualde amabilis ordo singularis deuotionis incarnationem illius imitatus est; qui sunt recta templa mea, uidelicet ut chori angelorum me colentes, et eiusdem Vnigeniti mei passionem et mortem ac sepulturam in corpore suo portantes, non tamen ita ut gladio aut aliis terroribus ex quibus homines deficiunt moriantur, sed Filium meum sic imitantes quod uoluntatem carnis suae abiciunt, cum se ab omnibus saecularibus rebus et ornamentis in quibus mundus laetatur auferunt, ut in euangelio de Iohanne lucerna mundi scriptum est. 16. EXEMPLVM DE IOHANNE AD EANDEM REM. Ipse autem Iohannes habebat uestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos. Quid est hoc? Ille in quo diuina gratia mirabilem abstinentiam suscitauerat, per eandem gratiam habebat defensionem uirtutis huius, quod in mente sua honorem et diuitias saeculares contempserat, et quod etiam per constrictionem quam in mortificatione uitiorum circa uoluptatem carnis suae posuerat, petulantes motus eiusdem corporis sui fortiter domuerat, cum maiores aedificationes quam praedecessores sui instrueret, uidelicet cum per duras et asperas uias incedens terrenas concupiscentias conculcaret. Quomodo? Quia plurima opera uirtutum strenue faciens, castitatem ardenter amauit, praebens etiam his uiam medicamenti qui illud deuote exquirebant. Vnde etiam illi qui sunt uiuens odor, uouens iter secretae regenerationis, eundem Iohannem in maximis tenebris saeculi lucentem per acutissimas operationes beatarum uirtutum in uita sua subsequentes, ineptam altitudinem et latitudinem mundialium rerum fugiant, et in constrictione diffusi animi sui corpus suum coercentes malam concupiscentiam abiciant, ita excellentioribus instrumentis quam hi qui ante ipsos simpliciter in uia Domini gradientes simplicia habitacula faciebant, serenissime fulgentes, acutam et angustam semitam arripiant, scilicet ea quae in uoluptatibus saeculi sunt fortiter sub pedibus suis conculcantes. Quomodo? Quoniam semetipsos despicientes et corpus suum seruituti Christi in operatione uirtutum subicientes petulantiam in austeritate morum suorum declinent, sic per bona exempla sua ceteris hominibus lucidissime fulgentes. Nam angelicum chorum fideliter imitantur. Quomodo? In abiectione saecularium; quoniam ut angeli nec terrena quaerunt nec concupiscunt, ita et isti eos hoc modo mirabiliter subsequuntur quod omnia caduca contemnunt. 17. QVOD QVI SVNT VIVENS ODOR VOVENS ITER SECRETAE REGENERATIONIS PRO NECESSITATE ET VTILITATE ECCLESIAE REGIMEN ECCLESIASTICVM SVSCIPIANT CONTAGIA SAECVLARIVM RERVM ABICIENTES. Vnde etiam sicut Filius meus est nuntius salutiferorum sacramentorum et sacerdos sacerdotum ac propheta prophetarum et aedificator felicium turrium, etiam ita si necessitas se opposuerit, qui inter huiusmodi homines radicem odoris cum utilitate habet sit nuntius et sacerdos, sit propheta et consiliator ecclesiasticae aedificationis, nec omnino ab his separandus est, si tantum oculus claritatis in eo lucet, nec ad usum ecclesiasticum dormiat, sed ad instrumentum eius uigilet, occupationem tantum saecularis causae et contagia saecularium rerum abiciens; quia nec angeli nec sacerdotes nec prophetae iustitiam Dei occultabunt, sed eam ex praecepto illius in ueritate proferent, quemadmodum de Iohanne qui arundo uento agitata non fuit, cuius austeritatem isti subsequuntur, in euangelio iterum scriptum est. 18. VERBA EVANGELII DE IOHANNE. Et egrediebantur ad illum omnis Iudaeae regio et Ierosolymitae uniuersi, et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua. Quid est hoc? In suspiriis et gemitibus a delectatione uitiorum egrediebatur ad illum, in quo diuina gratia operabatur, tota simplicis confessionis deuota uoluntas et uisionis pacis unanimiter omnis effectus, scilicet illorum hominum quorum corda per timorem mortis ad amorem uitae concussa fuerant. Quomodo? Quoniam idem Iohannes praecursor ueritatis et amaritudinem et dulcedinem eis intimauerat. Vnde et ipsi perfusionem paenitudinis a rectitudine eius flagitabant, quatenus per declinationem malorum et per erectionem bonorum confessionem scelerum suorum ponentes, illum mererentur adipisci qui ipsis non in umbra antiquitatis remedium denuntiaret, sed qui eis in luce nouitatis ueram salutem conferret. Sed ut idem Iohannes homines ad se uenientes docens et flumine irrigationis perfundens uerba paenitudinis eorum ad honorem uenturi saluatoris suscipiebat, ita etiam nunc in nomine eiusdem saluatoris, qui ueniens salutem fidelibus contulit, et illi facere non neglegant qui testimonio sanctificationis fulminantis operis plus addunt; uidelicet per inspirationem Spiritus sancti in abrenuntiatione saecularium rerum nouam austeritatem secundum similitudinem illam aggredientes, quam ex praecepto eiusdem testimonii sanctificationis per regenerationem Spiritus et aquae in abiectione diabolicae seruitutis nouum hominem induentes adierunt. Sed ubi stimuli impellentis necessitatis se obtulerint, admonendo et erigendo ac sanando manum deuoti iuuaminis petentibus porrigant, si tamen ad eandem dignitatem ecclesiastica promotione digne peruenerunt, et in hoc praedecessorem suum fideliter imitentur, ut quod ille uelut in umbra ostendit, ipsi in nouitate lucis ueraciter compleant. Ipsi enim sunt zona ecclesiae, eam ualde constringentes, quoniam incarnatione Filii mei occupati sunt, et quia etiam angelicum ordinem exercent, scilicet non cessantes in ullis horis cantando cum sonitu aut orando in compunctione, non autem excussis clamoribus ut inutilis puluis aut aridus absque uiriditate compunctionis; et quia etiam non recusant operari pro necessitate sua, non tamen in manibus suis saecularia quaerentes, sed cum caritate et humilitate se ipsos acute circumspicientes. O ipsi fortissimus atque amantissimus populus meus, cum in eis afflictionem illam attendo quam Filius meus in carne sua passus est, quoniam et ipsi secundum mortem illius moriuntur, cum uoluntatem suam deserentes et propter uitam aeternam magisterio se subicientes secundum imperium praelatorum suorum gradiuntur. 19. QVOD IN VESTITV ISTORVM VESTITVI ALIORVM POPVLORVM DISSIMILI INCARNATIO ET SEPVLTVRA CHRISTI DESIGNATVR. Quapropter et uestitus eorum uestitui aliorum populorum non assimilatur; quia et ipse integer incorruptam incarnationem Filii mei quae plurimum distat a procreatione aliorum hominum ostendit. Nam eandem incarnationem legale imperium uiri ac mulieris non tetigit, sicut nec iste populus ulla conscripta lege ad hanc constrictionem cogendus est; sed qui eam pro dilectione Dei sua uoluntate uouendo aggreditur, hic in ipsa perseueret ne retrocedens corruat, sicut Lucifer qui lucem deseruit et tenebras recepit. Idem enim uestitus secundum coruscationem supernorum spirituum cum alis subtilitatis suae circumuolat et incarnationem ac sepulturam Filii mei designat; quia signum eiusdem incarnationis in eodem uestitu habet qui se ad fortissimam oboedientiam exhibet; et signum eiusdem sepulturae in ipso uestitu portat qui in operibus iustitiae saecularibus causis abrenuntiat. Vnde qui pura uoluntate eodem uestitu induitur, salubri remedio alleuiatur. Et ideo qui illum per inuocationem Spiritus sancti in benedictionibus suscipit, non illum abiciat; quoniam qui eum per abiectionem perseuerantis mali contempserit cum illo erit qui angelicum ordinem spreuit et in morte sepultus est. Quid est hoc? Quoniam hic populus ex praecepto legis ad hanc constrictionem stimulatus non est, sed uoluntate sua aggressus est pactum meum obseruare et ita ecclesiam meam sua sancta conuersatione illustrare. Quomodo? Vt post primam lucem diei aurora solis aspicitur, ita ordo iste post uoces apostolorum exortus est. Quid est hoc? 20. QVOD PRIMA LVX DIEI APOSTOLICAM DOCTRINAM AVRORA INITIVM HVIVS CONVERSATIONIS SOL DISCRETAM VIAM IN BENEDICTO QVI EST ALTER MOYSES DESIGNAT. Prima lux diei fidelia uerba apostolicae doctrinae designat, aurora uero initium huius conuersationis, quae primum in solitudine et in speluncis post eandem doctrinam germinauit demonstrat, sol autem discretam et bene dispositam uiam deinde in seruo meo Benedicto declarat, quem ego in ardente igne pertransiui, docens eum in uestitu conuersationis suae incarnationem Filii mei colere et in abnegatione uoluntatis suae passionem illius imitari; quia idem Benedictus est quasi alter Moyses, in lapideo foramine iacens et corpus suum in multa asperitate ob amorem uitae crucians et constringens, quemadmodum etiam primus Moyses in lapideis tabulis ex praecepto meo asperam et duram legem scribens Iudaeis dedit. Sed ut Filius meus eandem legem per dulcedinem euangelii perforauit, sic etiam Benedictus famulus meus propositum huius ordinis, quod ante ipsum durissima conuersatio fuit, per dulcedinem inspirationis Spiritus sancti discretam et planam uiam fecit, ac per hoc plurimam cohortem suae religionis collegit, ut etiam Filius meus per suauitatem odoris sui christianum populum sibi coadunauit. Et deinde Spiritus sanctus cordibus electorum suorum suspiria uitae habentium inspirauit, ut sicut in lauacro baptismi crimina populorum abluuntur, ita et ipsi in significatione passionis eiusdem Filii mei saeculares pompas abicerent. Quomodo? Nam ut homo a diabolica potestate in sancto baptismo conuertitur, crimina ueteris maculae abiciens, sic et isti terrenas causas in signo uestitus sui abnegant, in quo etiam et angelicum signum habent. Quomodo? Ipsi enim in uoluntate mea protectores populi mei positi sunt. 21. QVI IN HAC CONVERSATIONE PROBATI INVENIVNTVR PRO NECESSITATE ECCLESIAE SVPEREXTENSVM SACERDOTIVM SVSCIPIANT. Vnde qui ex ipsis in sancta conuersatione probati inueniuntur pastores ecclesiae meae constituantur, quia et angeli qui nulla macula terrenae causae tanguntur custodes populi mei sunt. Nam sicut angeli coram Deo in duplici honore sunt, sic et homines huius religionis sunt in duplici uita. Quomodo? Angeli in caelestibus Deo sine intermissione seruiunt, et etiam in terris homines a diabolicis insidiis semper protegunt. Sic et populus iste angelicum ordinem imitatur, cum terrena despiciens Deo cotidie famulatur et cum etiam reliquos homines suis orationibus a malignis spiritibus die ac nocte defendit. Vnde si ecclesia mea rectum pastorem non habet, tunc populus huiusmodi religionis clamando et flendo ipsi subueniat, et qui in eo probatus inuenitur, si necesse fuerit superextensum sacerdotium suscipiens, ipsam in zelo meo strenue defendat. 22. QVOD NVLLVS CONVERSATIONEM ISTORVM REPENTE AGGREDIATVR NISI INTIMA PROBATIONE EXAMINATVS. Nullus autem religionem istorum repente et uelut ex somno euigilans aggrediatur, nisi prius in constrictione animi sui si in hoc proposito perseuerare ualeat ex intima probatione examinetur, ne si illud uoluntate sua in foedere benedictionis susceperit et postmodum in peruersitate erroris sui abiciens mihi sine paenitentia illuserit, in damnatione mortis miserabiliter pereat. Quapropter, o carissimi filii mei, qui ualde in contrarietate dissipati estis, surgite citius in humilitate et in caritate, et sancto proposito uestro uiriliter et unanimiter consentite. 23. QVOD SAECVLARIS POPVLVS LEGEM DEI CONSERVANS ECCLESIAM DEI PLVRIMVM EXORNAT. Sed, ut uides, alius splendor ut candida nubes praedictam muliebrem imaginem ab umbilico et deorsum, quousque ultra nondum creuit, honeste circumdat: qui est saecularis uita quae in candore serenae intentionis ecclesiam a plenitudine germinantis fortitudinis usque ad extremitatem illam ubi ultra iam nondum in filiis suis processit, in reuerentia iustae subuentionis circumplectitur. Quomodo? Quia circa umbilicum est germen membrorum de quo omne genus humanum procreatur; unde et ibi in ecclesia saecularis populus per quem ipsa ad plenum numerum in ordinibus suis prouehenda est demonstratur, cum ibi reges et duces, principes ac praesides cum subiectis suis, ac etiam ceteri diuites et pauperes ac egeni cum reliquo populo conuersantes denuntiantur. Et per hos omnes ecclesia ualde ornatur, quia cum saeculares homines legem Dei quae ipsis posita est fideliter conseruant, eandem ecclesiam plurimum exornant, scilicet cum multis amplexibus Deum amplectuntur, ita quod sincera humilitate et deuotione magistris suis oboediunt, et quod elemosynis et uigiliis ac continentia et etiam uiduitate ac ceteris bonis operibus quae Dei sunt corpus suum pro Dei amore castigant. Vnde isti qui constitutam sibi legem secundum uoluntatem meam custodiunt ualde amabiles mihi sunt. 24. QVOD NEC MARITVS VXOREM NEC VXOR MARITVM IN HOC PROPOSITO DESERAT NISI VOLVNTAS AMBORVM SIT. Sed si quis ex istis iugum libertatis meae in abiectione saecularium ferre desiderat ad me citius ueniat nisi in iunctura carnalis copulae sit, quam ligaturam temere non soluat nisi per uoluntatem illius cuius consortium habet. Quomodo? Nec maritus uxorem nec uxor maritum in hoc proposito deserat, nisi uoluntas amborum sit; et tunc si ita deliberauerint, aut ambo remaneant in saeculo, aut ambo a saeculo separentur, quoniam esse non potest ut pes unus permaneat in corpore et alter a corpore abscidatur saluo homine. Sic etiam non congruit ut maritus saeculum colat et uxor saeculum deserat, aut ut uxor in saeculo resideat et maritus saeculum fugiat, si in superna uita decorem suum inuenire uolunt; quia si hoc indiscrete et insipienter agitur, non hostia sed rapina appellabitur. Quapropter qui in carnali copula legali iure sibi coniuncti sunt, unanimiter simul uiuant, nec alterum ab altero sine consensu alterius, nec sine dispositione aut demonstratione ecclesiastici uigoris insipienter se discindat, quemadmodum in euangelio iterum scriptum est. 25. VERBA EVANGELII. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet. Quid est hoc? Deus in creatione humani generis carnem de carne tulit et in unam copulationem coniunxit, ita constituens ne haec conexio praecipitanter ab inuicem separaretur. Quomodo? Quia ita in coniunctione uiri ac mulieris erit ubi caro carni et sanguis sanguini legali ostensione copulatur, ne ab inuicem sua stulta praecipitatione disiungantur, nisi hoc ex iusta causa aut ex rationabili deuotione utriusque ligaturae euenire occurrat; quoniam Deus in secreto sapientiae suae hanc coniunctionem maris et feminae ad propagationem hominum benigne disposuit. Et quia haec coniunctio ab ipso ita decenter constituta est, idcirco stulta cupiditas hominis abscisionem in his duabus partibus non faciat, nec pars haec nec illa dotem sanguinis sui in alienum locum ducat; quoniam sicut Deus praecepit ne homo occidat hominem, ita etiam iussit ne homo per crudelitatem fornicationis sanguinem suum a recto loco suo abscidat. Vnde etiam homo ardorem cupiditatis suae deprimat, nec incendium suum ad alienum ignem transmittat; quia si haec ardens uoluntas calorem alterius uoluntatis cum feruente concupiscentia fortioris uel mollioris causae conceperit, uere tunc cum desiderio animi sui et cum colligatione amplexionis mentis illius in unum coagulantur. Nam exterior uidens oculus interiorem calorem in adustionem excitat. Et quamuis corpus hoc peccatum cum corpore illo non operetur, tamen uiuens uoluntas facit opus ardoris in illis, ita quod omnia uiscera eorum propter conscientiam suam concutiuntur. Quapropter claustra exterioris hominis tam cauta custodia obseruentur, ne interior homo per insipidam neglegentiam saucietur. 26. QVOD PRAEDICTAE ECCLESIASTICAE INSTITVTIONES ECCLESIAM IN GRADIBVS ET IN ORDINIBVS SVIS CONSOLIDANT. Et ut uides quod hi tres splendores circa ipsam imaginem se late diffundunt: hoc est quod in honore supernae Trinitatis praedictae tres ecclesiasticae institutiones ubique felicem ecclesiam in dilatatione erumpentium germinum et in diffusione beatarum uiriditatum miro modo circumplectentes consolidant. Vnde etiam plurimos gradus et scalas in ea bene et decenter ostendunt: qui sunt diuersi ordines tam in saecularibus quam in spiritalibus hominibus, per quos eadem ecclesia in bonitate morum et in disciplina uirtutum filios suos cum suauissima reuerentia educatos ad superna perducit. Quomodo? Cum terrena spernunt et cum caelestia diligunt. Quid est hoc? Quia legalia praecepta qui ipsis instituta sunt in diuino amore fideliter complent. 27. QVOD IN VNOQVOQVE ORDINE SERVATA CONCORDIA DIVERSITAS MORVM SINGVLARITAS ET NOVITAS VITAE ET VESTITVM VITANDA EST. Sed sicut in tribus personis unus Deus est, ita etiam in his tribus praedictis ordinibus una ecclesia est, cuius fundator ille est qui plantator omnium bonorum est. Quodcumque enim ille non plantauit, hoc stare non poterit. Vnde illa institutio quam ipse non instituit, haec in magnis illusionibus decidet. Quomodo? Quia Deus haec non plantauit quae ad superiora cum flatu superbiae ascendere tentant, nec altioribus suis subici uolunt. Hoc ibi est ubi minor ordo supra maiorem ordinem qui de antiquo consilio principalium magistrorum in uoluntate mea constitutus est se eleuare contendit, et ubi quidam in diuersis signis uestitus sui se uolunt extendere secundum mores suos, ut in insania sua excogitant, ueluti si ordo angelorum se erigere uellet super ordinem archangelorum. Et quid hoc esset? Quasi nihilum et inane essent qui sic recte constitutos Dei ordines in uanitatibus suis diuidere uellent. Sed hoc esse non debet. Sic etiam nec hoc esse decet ut ab his in insania diuersitatis suae inuocer qui in proposito suo semper noui esse uolunt, et rudes in scientia sua ad discendum ea quae in mentibus suis sunt, deserentes bene contritam uiam et bene exaratam aream antiquorum patrum, quam illis Spiritus sanctus inspirauit. Vnde multi ex istis constitutas ordinationes quas ecclesia in antiquis patribus habet in magna superbia destituunt, et hoc in plurimis schismatibus diuersarum institutionum suarum faciunt. Ipsi enim in diuersis circuitionibus suis fructiferae arbores dici uolunt, sed nec uacuae arundines possunt appellari, quemadmodum dilecto Iohanni de illo ostenditur, qui in tepore marcens abicitur, ut scriptum est. 28. VERBA IOHANNIS AD EANDEM REM. Scio opera tua, quia neque frigidus es neque calidus. Vtinam frigidus esses aut calidus! Sed quia tepidus es, incipiam te euomere ex ore meo. Quid est hoc? O stulte, qui in temetipso turpiter marces, ego qui cognitor secretorum sum, in sciente oculo uideo opera desideriorum tuorum, quoniam opera quae ad ignem ignei illuminatoris pertinent omnino non effugisti, nec etiam opera quae glaciem frigidi rigoris inducunt omnino abiecisti. Quomodo? Tu nec es in malis operibus ex toto frigidus nec in bonis actibus ex toto feruidus, sed in utroque per instabilitatem mentis tuae ut tepidus uentus pendes, uidelicet in neutro sciens quid sis; quia nec in malo emeritas poenas nec in bono digna praemia consideras. Quomodo? Quia in tam magnam profunditatem respicis quod fundum eius inuenire non uales, et quia etiam tam altum montem attendis quod cacumen eius ascendere non potes. O melius tibi esset ut inutilem seruum et peccatorem te scires quam sis in tepore, ita quod uix ad iustitiam respicias. Nam si a bonis actibus separatus esses, peccatorem te intellegeres, uel si a malis operibus te abstraheres, aliquam spem uitae haberes. Nunc autem ut tepidus uentus es qui nec umiditatem fructibus affert, nec eis calorem inducit. Tu enim es uelut incipiens et non quasi perficiens, quia bonum tangis in inceptione, sed illo te non pascis in perfectione, ut uentus qui os hominis percutit et non sicut esca quae in uentrem eius uadit. Vtrum etiam carior est inanis sonitus an perfectum opus? Sed acceptius est perfectum opus quam inanis sonitus. Et ideo cum silentio humilitatis operare et non cum superbia extolle te, quoniam ille pro nihilo computabitur, qui societatem sanctificationis illorum qui me in lenitatis obsequio amant abiciens, hoc per flagrantem iactantiam aggreditur quod per suauem mansuetudinem adimplere dedignatur. Quod si per inchoationem rectitudinis uim uerborum meorum, quae cibum fidelibus praebent, intrare tentaueris, et si tunc in ea torpens ac nullam dulcedinem iustitiae te tangentibus ostendens ita ad deteriora cadis, tunc et ego propter teporem neglegentiae tuae incipiam te eicere, scilicet ex eadem ui uerborum meorum expellens te, quoniam nullum saporem suauitatis per efficaciam operationis tuae exhibens, ad interiora beatae receptionis non anhelas. Vnde et ita abiectus conculcaberis, sicut et cibus ille qui propter teporem gustus ex ore hominis proicitur, antequam in uentre ipsius recipiatur. Sed quid nunc? Venti enim uolant, et uentorum strepitus resonat, sed radices non florent nec germen proferunt. Nam qui sub iugo meo esse deberent lasciui sunt, nec secundum disciplinam incedunt. Quid est hoc? Ipsi rectam uiam transiliunt et multa inutilia tabernacula sibi faciunt. Huiusmodi enim homines nullum feruorem iustitiae habentes sed in semetipsis torpentes, nec in constituta sibi lege ardent, nec secundum conuersationem praecedentium patrum suorum faciunt; sed quisque eorum quandam singularitatem in semetipso sibi plantat et secundum uoluntatem suam legem sibi ponit, sic in propriis cogitationibus suis et in magna instabilitate per inflatam superbiam se ad uolandum eleuans. Et quoniam isti recto foederi patrum suorum non adhaerent, idcirco semper noui et rudes in magna instabilitate hac et illac secundum uoluntatem suam uagantur. 29. COMPARATIO DE ARTIFICIBVS. Quapropter et ego comparo illos stultis artificibus, qui magnum aedificium in altum erigentes non imitantur prudentiam aliorum artificum, qui in multis instrumentis optime edocti et diuersis probationibus aedificationum examinati, omnia iura quae ad aedificationem pertinent bene nouerunt et omnia instrumenta sua iuste disponunt; sed ipsi uacui et insipientes in semetipsis confidunt, quia prae aliis sapientes esse uolunt, et aedificia sua ita ponunt quod ad tempestates mobilia sunt, unde etiam a uentis deiciuntur, quoniam non supra petram, sed supra arenam posita sunt. Ita et isti faciunt qui in superbia sua in semetipsis confidentes prae antiquis patribus suis prudentes uideri cupiunt, nec secundum foedus eorum ambulare uolunt, sed semetipsis leges secundum uoluntatem suam in magna instabilitate ponunt, et ideo multoties per diabolicas tentationes ad peccata quatiuntur, quia non super Christum, sed super instabilitatem morum suorum innituntur. 30. QVOD VNICVIQVE CVM HVMILITATE SVFFICERE DEBET INSTITVTIO PRAEDECESSORVM SVORVM. Vnde ne exspiratio Spiritus sancti quae in antiquis patribus operabatur per superbam inflationem euacuetur, uolo ut fideli homini cum humilitate sufficiat quod sibi a praedecessoribus suis institutum est, ne si plus inaniter uoluerit quam humiliter quaerere debuerat, postea tepefactus inde recedens ex hoc ruborem confusionis accipiat, ut in euangelio scriptum est. 31. VERBA EVANGELII DE EADEM RE. Cum inuitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit inuitatus ab illo, et ueniens is qui te et illum uocauit dicat tibi: Da huic locum, et tunc incipias cum rubore nouissimum locum tenere. Quid est hoc? Quando per supernam inspirationem admonitus fueris ut per fideles labores tuos ad tabernaculum illud uenias quod semper in nuptiali uita abundat, ita quod assidue in sinceritate et honore ac sanctificatione in uirginea uirga et in beata matre uidelicet ecclesia laetatur, et non in corruptione et confusione ac deiectione germinis et floris sui tristatur, tunc comprime mentem tuam in humilitate, non eleuans eam in elatione. Quomodo? Cum saeculares causas in amore Dei a corpore tuo abieceris, tunc quasi pulcherrimus flos ascendes, qui in caelesti Ierusalem sine ariditate cum Filio Dei floret, in quo omnia ornamenta animarum apparent; quia uetus homo omnes abominationes hominum profert, nouus autem omnem sanctificationem uirtutum aedificat. Et ideo cum ad hanc sanctificationem ueneris, erubesce antiquum serpentem, qui semetipsum a beatitudinis loco deiecit, per appetitum inanis gloriae imitari. Quid est hoc? Si uideris aliquem tibi ornatiorem, caue ne per flagrationem mentis tuae super eum ascendas dicens: 'Volo super illum aut sicut ille esse'. Quod si hoc modo te exaltaueris, numquid tunc fidelis seruus es, cum Dominum ad iracundiam prouocas, ita quod te illi opponis? Sed si intellexeris aliquem fortius instrumentum habere quam tu habeas et si tunc illi per inuidiam detraxeris, planam uiam non ambulas, sed per deuia incedis. Quapropter stude in humilitate Deo seruire et non in superbia bacchari, nec te per uanitatem simulationis super illum extolle qui iusta examinatione maiori desiderio aeternae uitae lucet quam tu ardeas, scilicet ad eiusdem beatitudinis culmen per supernum ardorem ita inuitatus ab illo, qui omnibus ueritatem diligentibus pium se manifestat, ne in sciente oculo ueniens idem qui te in humilitatis obsequio et illum in caritatis dono per inspirationem beatae admonitionis uocauit, recto iudicio suo diiudicet te dicens: 'Tu qui te per flagrantem superbiam in locum illum erexisti cuius socius non es, relinque uanam gloriam tuam, et da per subiectionis officium huic dilecto meo culmen honoris quod temere rapuisti!' Et quid exinde de te? Quoniam si hoc modo deiectus fueris, incipies per angustiam maeroris et tristitiae extremitatem abiectionis sentire et ita te proiectum abhorrere, quia custos animarum auferet tibi alienum honorem quem fraudulenter inuasisti, cum te illi opponens hoc temere rapere tentabas quod habere non debuisti; unde et tibi auferetur quod habere uolebas, et tibi dabitur quod habere noluisti. Ita etiam cum minor ordo supra maiorem se exaltat, per iustum iudicium meum deiectus supprimitur, quoniam nolo ut aliter ante oculos meos superbia sit quam in deiectione confusionis. Nam si ancilla supra dominam suam se exaltauerit, tanto despectior omnibus eam inspicientibus erit, quia hoc fieri tentauit quod desiderare non debuit. 32. EVANGELIVM DE HIS QVI SIBI SECVNDVM COR SVVM LEGES FACIVNT. Quapropter qui sibi secundum cor suum leges faciunt et in hoc uoluntatem meam non quaerunt, magis ex hoc in defectionem quam ad profectum ueniunt, ut iterum Filius meus in euangelio testatur dicens: Omnis plantatio, quam non plantauit Pater meus caelestis, eradicabitur. Quid est hoc? Omne germen scientiae cordis et mentis ac morum surgens in uiriditate illa qua homo uiuit, cum homo illud ita in semetipso seminat, quod postea in calore feruens ita ei copuletur secundum quod hoc perficere uult, illud uidelicet transpositum aut in exaltatione mentis aut in petulantia carnis aut in superflua pollutione aut in occasione excusationis aut in uicissitudine operationis, sursum aut deorsum imprudenter uadens, nec quale fundamentum sit discernens, scilicet an utile an inutile sit scire contemnens, uere hoc iusto iudicio destruetur, quoniam plantationem istam in tali opere non plantauit Pater ille qui caelorum et omnis iustitiae habitator est; et ideo eiecta arescet, quia de rore caeli non ascendit, sed de suco carnis uenit. Quomodo? Quia homo per stultam scientiam suam hoc opus faciens, nec iustitiam nec uoluntatem creatoris sui inspicere uoluit, sed ad illum qui semper rotam carnis ipsius infatigabiliter exagitat respexit. Nam quod hominibus, cum oculum suum acute in Deum figere nolunt, per deceptionem mentis suae aliquando bonum uidetur, si hoc exspiratio Spiritus sancti non calefacit, in interitum ibit; quia hoc uana gloria pertransiuit. Cum enim uani homines in uno per taedium afficiuntur, in altero per uanam gloriam innouantur, multoties in superbia et simulatione ac in spiritu zelotypiae se extollentes et etiam multoties in molestia et in indignatione ac in contradictione aliarum institutionum quae de me fluxerunt se dilaniantes, necnon in ceteris bonis, quae non sunt in tepore taedii sed in ardore desiderii de die in diem proficiendi, se inuicem comprimentes. Nam quod de me fluit, dulcem et suauem gustum animae praebet, semper in perseuerantia proficiens et non in instabilitate retro aspiciens. Vnde ille beatus est, qui in me confidens spem suam et initium ac finem operum suorum non in se, sed in me ponit. Qui facit haec non cadet; qui uero sine me stare uoluerit in ruinam ibit. Et qui sunt illi? Videlicet hi qui semetipsos per uanam gloriam nouos faciunt, et propter taedium quod in praeceptis meis patiuntur in semetipsis confidunt. Sicut enim uetus uestimentum in mentibus hominum molestum est, sic ego in donis meis spernendus non sum, quoniam illa in simplicitate semper noua sunt, et quanto uetustiora tanto cariora sunt. Quapropter quae homines in semetipsis absque inspiratione mea excogitant in uanitate morum, per inania studia eorum diffluent; et quamuis aliquando in conspectu hominum stare uideantur, tamen ab oculis meis eiecta pro nihilo ea habeo, ut iterum in euangelio scriptum est. 33. ITEM VERBA EVANGELII. Sinite illos caeci sunt duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foueam cadunt. Quid est hoc? Permittite illos qui in factis suis peruersi sunt in peruersitate sua diffluere, quia in rectitudine bonorum operum se corrigere nolunt. Et quoniam in aestimatione sua se iustos nominant, cum in actibus suis uani sint, ex ipsa facilitate sua caeci efficiuntur, quia per uiam iustitiae ambulare contemnunt, et quoniam magis uiam iniquitatis quam ueritatis illis hominibus proponunt qui eos in malis operibus sequi festinant. Vnde qui hoc modo uisum rectitudinis non habent, aestimantes se iustos esse et iniusti sunt, cum uiam uerae doctrinae ignorantibus uiam falsae iustitiae demonstrant, pariter in foueam desperationis cadunt, quoniam nec isti nec illi quo eant sciunt. 34. QVOD IN HIS NOVITATIBVS DEVS ALIQVOS DEICIT ALIQVOS TACITE TOLERAT QVOS TAMEN IN FVTVRO IVDICAT. Sed in his quaedam in indignatione mea coram hominibus aliquando deicio, quaedam autem per moderationem perspicuae uisionis tacite coram hominibus interdum tolero, sed tamen ea per ponderationem iusti iudicii mei in futuro ulciscor. Et ob hoc qui fidelis est, studeat ascendere ad altitudinem uirtutum et non ad ima saecularium descendere. Quomodo? 35. QVOD DE INFERIORI GRADV LICET ASCENDERE AD SVPERIOREM NON AVTEM DE SVPERIORE AD INFERIOREM. Qui in minore gradu est ad maiorem ascendere potest, non autem qui in maiore est ad minorem se declinare debet. Quid est hoc? Nam praesides ad duces possunt peruenire, duces uero ad reges ascendere, non autem decet reges ad duces descendere, nec duces ad praesides se declinare. Si enim reges ducibus se subiugarent uel si duces praesidibus se subicerent: 'Wach~al!' omnis populus uociferaretur, et eos derisui haberet. Ita qui sunt in saecularibus possunt uiam praedictorum pigmentariorum subire, et qui sunt in uia eorundem pigmentariorum possunt praefatos, qui sunt uiuens odor, uouens iter secretae regenerationis, adire; non autem qui sunt idem uiuens odor, uouens iter secretae regenerationis decet ad eosdem pigmentarios transire, nec ipsos pigmentarios ad saeculares corruere. Quod si isti qui sunt uiuens odor, uouens iter secretae regenerationis ad ipsos pigmentarios respiciunt, uel si idem pigmentarii ad saeculares transeunt: 'Heu, heu, heu!' ab animabus iustorum super eos dicetur, et coram me in abiectione habebuntur nisi digna paenitentia reuertantur; quia si altior gradus super inferiorem ceciderit, ambo destruentur. Sic et illis erit qui rectum iter suum deserunt et retrorsum incedunt. Nam qui Filium meum induerit, quem talem filium induere posset? Nullum et uere nullum. Gaudete autem in Patre uestro, quoniam multoties in minoribus maiores uideo et in maioribus minores inuenio, quia superbia cadit et humilitas ascendit. 36. EXEMPLVM DE ANIMABVS ET ANGELIS. Vnde pacem et caritatem ac humilitatem habete inter uos, sicut et animae iustorum cum angelis et angeli cum archangelis habent. Animae enim iustorum officio angelorum non inuident, nec angeli gloriam archangelorum dedignantur. Quid est hoc? Archangeli in maiori necessitate maiora demonstrant, angeli uero in frequenti uicissitudine minora denuntiant, fidelis autem populus humiliter obtemperat. Vnde unusquisque officium suum fideliter exerceat. Quomodo? Qui sunt uiuens odor, uouens iter secretae regenerationis, cum maior occasio ecclesiasticae necessitatis ingruerit, ineuitabiles causas subuentionis ipsius uelut archangeli recolant; et qui sunt in opere pigmentariorum assidua determinatione in frequentibus causis certa negotia institutionis eius quasi angeli exerceant; et homines qui ad summam beatitudinem desiderant peruenire, uerba eorum fideliter suscipiant. Quomodo? 37. QVOD QVI SVNT VIVENS ODOR VOVENS ITER SECRETAE REGENERATIONIS GRANVM FORTIS CIBI ET PIGMENTARII POMA DVLCIS SAPORIS ET SAECVLARIS POPVLVS CARNEM DESIGNANT. Nam qui uiuens odor, uouens iter secretae regenerationis exsistunt, uelut granum sunt quod siccus et fortis cibus hominum est, sicut et iste populus meus asper et durus ad gustum suci saecularium rerum est. Sed praedicti pigmentarii sunt quasi poma quae dulcem saporem se gustantibus praebent, ut et isti per utilitatem officii sui se suaues hominibus exhibent. Communis autem saecularis populus uelut caro aestimatur, in qua et casta uolatilia inueniuntur, quoniam qui in saeculo degunt carnaliter uiuentes filios procreant, inter quos tamen castitatis imitatores reperiuntur, scilicet uiduae et continentes, qui ad superna desideria per appetitum bonarum uirtutum uolant. 38. QVOD HAE TRES ECCLESIASTICAE INSTITVTIONES IN DVABVS VIIS VERSANTVR. Sed et idem ordines ecclesiasticae institutionis in duabus uiis uersantur. Quomodo? Spiritalium et saecularium. Quomodo? Vt dies et nox. Quid est hoc? Spiritales sunt ut dies et saeculares ut nox in temporali uita hominum degentes. Quid est hoc? Dies claritatem solis et serenitatem lucentis aeris habet, quod praesignat quia spiritales homines et ordinem uiuentis odoris uouentis iter secretae regenerationis et ordinem praedictorum pigmentariorum in se seruant. Nox uero lucem lunae cum stellis et obscuritatem umbrosae tenebrositatis tenet; quod demonstrat quoniam saeculares homines et iustos in operibus suis lucentes et peccatores obscuritate delictorum grauatos in se tenent. Sed qui noctem saecularium deseruerit et ad diem spiritalium propter amorem uitae se conuerterit, stabilis in hoc facto sit, ne si retrorsum incesserit, ueteri Adae assimiletur, qui praeceptum uitae transgrediens in saeculares aerumnas expulsus est. Vnde nemo sit praeceps mundum relinquere et foedus meum sua uoluntate audacter intrare nisi prius in magna probatione examinatus sit; quia qui Filium meum per tunicam ceperit, nolo ut eum relinquat. Nam qui eius incarnatione se induerit et crucem eius in manus suas susceperit, numquid conueniens est ut abiciat Dominum suum? Nullomodo. Ergo his attende. 39. QVI SIGNVM RELIGIONIS IN VOLVNTATE CORDIS ACCEPTVM ABIECERIT IVDICIVM DISTRICTI EXAMINIS ACCIPIET. Homo qui in uoluntate cordis sui confessus fuerit et in deuotione animae suae uouerit iugum meum in abiectione saecularium rerum portare, et si tunc etiam in ipso ardore cordis sui per uoluntatem desiderantis animae suae signum religionis in condimento iustae intentionis susceperit, in illo permaneat, ne si illud postea in contemptu perseuerantis mali abiecerit, iudicium districti examinis accipiat. Quid est hoc? Quia illum spreuit cuius signum in semetipso suscipiens conculcauit, sicut et Iudaei eum contempserunt, cum illum in insania incredulitatis in cruce afflixerunt. Nam ut Iudaei nefas illud non timuerunt, ita et iste non ueretur quod eandem passionem in uoto suo abicit. Quod enim homo mihi promittit hoc etiam reddere debet, secundum quod Dauid testatur dicens. 40. VERBA DAVID DE EODEM. Introibo in domum tuam in holocaustis, reddam tibi uota mea quae distinxerunt labia mea. Quid est hoc? Per intentionem bonae et iustae operationis introibo, o Deus meus, in constitutionem sanctissimi doni tui, scilicet in ardente desiderio stratum uoluptatis meae relinquens, ita quod nihil mihi dulcius est quam anhelare ad te creatorem omnium. Et ob hoc reddam tibi uota mea, quae protulit os meum cum anima mea; quia hoc perficere uolo quod tibi iusto iudici in ardente desiderio meo prius promiseram, uidelicet ut actus meos ad te dirigerem, quod insipienter transgressus sum. Sed nunc ad te recurrere desiderans uolo mala deuitare et bona facere; quoniam rationalitas et intellectus quae in me feruent per discretionem uerae castigationis magis quaerunt ad te uiuum Deum anhelare quam per stultitiam falsae contrarietatis diabolum imitari. Vnde, o homo, cum cor tuum hoc modo mihi obtuleris, considera quomodo illud prudenter perficias. Oculus enim meus acutissime uidet quid uoluntas hominis mihi loquatur. Vbi quod meum est, hoc districtissime requiro. Quapropter, o stulti et plus quam stulti, ut quid uobis tam magna onera imponitis quod putatis uobis tam facile esse quod carnalem uoluntatem uestram deseratis? Nam per legem quae uobis ex praeceptis meis data est ad hoc non cogimini ut saeculum relinquatis, nisi prius per multos labores ita exerceamini ut carnalibus desideriis quae in uobis sunt frenum imponere possitis. 41. QVOD ILLI QVI NON AMORE DEI SED ALIQVA SAECVLARI MOLESTIA CONSTRICTI SIGNVM RELIGIONIS FICTE ACCIPIVNT BALAAM ASSIMILANTVR. Sed tepido uento assimilamini, quoniam cum uana gloria mentem uestram afflauerit, tunc ex aliqua asperitate loquimini sic dicentes: 'Amplius cum saeculo laborare nolo, sed illud festinanter fugere uolo. Et cur ita me frangam in uano labore?' Sed cum haec intra uos dicitis, putatis ea ita terminari ut excogitatis. Nam multi uacillante animo me quaerunt, ita quod tantum signo religionis exterius notantur, puris oculis me non quaerentes, nec semetipsos in uera doctrina simpliciter circumspicientes quomodo diabolum qui eos deuorare cupit effugiant, ueluti columba in puritate aquae considerans uolucrem, qui eam rapere tentat, fugit. Sic isti diabolum non fugiunt, cum eum in scriptura doctrinarum uenientem uident, sed in repentino sopore, qui eis per caecitatem mentis suae inest, ut tepidus uentus ad me currunt. Quidam enim non uoluntatem suam, sed tantum saecularem habitum abicientes spiritalem religionem aggrediuntur, quia multas miserias et paupertates in saeculo sustinentes diuitias habere non possunt; et ideo mundum relinquunt, quoniam eum ita non possunt habere ut uellent. Alii autem ad saeculum stulti et fatui sunt, ita quod hominibus sunt contemptibiles se ipsos regere non ualentes; et propterea saeculum fugiunt, quia ab eo deluduntur. Sed et quidam debilitatem ac infirmitatem corporis sui habentes et in his calamitatibus multum laborantes non propter me, sed ut his doloribus tanto suauius subueniant, saeculum derelinquunt. Alii uero tantas angustias et oppressiones a carnalibus dominis suis quibus subiecti sunt patiuntur, ut propter timorem eorum a saeculo recedant, non ut praeceptis meis oboediant, sed ne idem carnales eorum domini amplius super eos potestatem suam exerceant. Et hi omnes non propter caelestem amorem, sed propter has terrenas molestias quas sustinent ad spiritalem religionem ueniunt, non considerantes utrum salsus an insulsus, aut dulcis aut amarus, an caeli an terrae habitator sim. Quid est hoc? Ipsi nec condimentum, nec dulcedinem Scripturarum attendunt, nec quomodo in cordibus illorum hominum habitem qui superna quaerunt considerant. Et quoniam haec scrutari nolunt, ideo timorem meum abicientes secundum uoluntates suas incedunt, unde et mihi alieni sunt et fugitiui uocantur. Quapropter nec ego dico eos saeculum dimisisse et ad me uenisse, sed in hoc rei sunt quod seruum timent et Dominum contemnunt; quia terrenas causas sequuntur et me non uerentur, et ideo pauidi in minimo et audaces in maximo dicuntur. Ergo et Balaam assimilantur, qui Israeliticum populum in tabernaculis suis pulchrum uidens mansionem cum illis ficto animo se habere concupiuit dicens. 42. EXEMPLVM DE BALAAM. Moriatur anima mea morte iustorum, et fiant nouissima mea horum similia. Quid est hoc? Cum homo aliquando in suspiriis animae ad hoc concutitur ut opera iustitiae incipiat, tunc insurgente desiderio ea gemebunde exoptat, sic dicens in semetipso: 'Ego miser qui multis peccatis et obligationibus praepeditus sum, studiose desidero ut in abiectione carnalium concupiscentiarum anima mea omnem malitiam iniquitatis relinquat, et ut per contritionem illam qua iusti semetipsos despiciunt in habitaculo bonorum operum maneat. Quomodo? Vt in rectis actibus inueniatur finis meus illis hominibus qui iustitiam Dei operantur similis, ita ut terminus eorundem bonorum operum meorum initio iustae intentionis eorum adaequetur'. Sed homo qui intra semetipsum ista loquitur, si postea transacto tempore eorundem suspiriorum cum tentationibus malignorum spirituum afflatur, et carnali concupiscentia deuictus ad iniquitatem reuertitur, facit ut idem Balaam per nequitiam cupiditatis suae deceptus fecit. Quomodo? Quia ipse postea per illud schisma tactus per quod prius populo meo maledicere uolebat, ubi ei et per angelum meum et per asinam ipsius restiti, ad hoc eum tamen in zelo meo perducens, quod in benedictione uerborum illorum quae in os ipsius posui eidem populo meo benedicebat, post desiderium illud quo eidem populo Israeli in morte sua assimilari desiderauit ad primum schisma reuersus est, et eundem populum in pecunia mortis suo consilio per fornicationem dispersit, ut pollicitus est dicens: Verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium quid populus tuus huic populo faciat extremo tempore. Quid est hoc? Videlicet cum me retorsero ad iter desideriorum meorum quae ad decorem carnis pertinent, tunc concupiscentias illas ingrediar quas prius cognoueram. Quomodo? Quia scio quid in carne mea sim cui honeste deseruio, ita ut et ego qui his causis quae ipsi semper adsunt imbutus sum, tibi, o homo, qui etiam in eisdem delectabilibus rebus ardes, in absconso mentis meae stimulum concupiscentiis tuis ostendo, cum per suggestionem uoluptatis meae fumigantem ardorem tuum ita succendo, ut per agnitiones uenerabilium terrenarum rerum quae in corde tuo florent, illud ardens desiderium quo prius ad opera illa quae sancta dicuntur anhelasti exstinguas, hoc modo finem eis imponens et ea opportuno tempore ita relinquens quasi numquam ipsa cognoueris. Vnde, o homo, sicut iste Balaam, post illud rectum desiderium quo prius sursum aspiciebat ad fallaces concupiscentias se deorsum declinabat, ita et hi faciunt qui me ficte quaerunt, quia cum uiderint illos qui saeculum ueraciter abiecerunt simpliciter incedere et in arta ac beata conuersatione laudabiliter et ueraciter perdurare, dicunt eos pulchros et suaues esse, ac protinus repentino impetu uitam eorum aggrediuntur, secundum ipsos uiuere desiderantes. Sed postquam se illis ita coniunxerint quemadmodum et Balaam in Israeliticum populum inspexit, tunc multoties per diuersas nequitias quas prius in cordibus suis habebant cum in saeculo essent, ad carnalia desideria reuocantur, quoniam et illis prius dominabantur. Quapropter cum sic impediuntur, ueneno et aduersitate sua contaminant electum gregem meum, multis tempestatibus eum quatientes et consilio nequitiae suae eum dispergentes. Nam cum ipsi a saeculo deceptuose recederent, me in orationibus suis in adiutorium sibi non inuocabant, nec in probatione corporis sui si in hoc proposito perseuerare possent an non, me quaerebant; unde et ego permitto eos considerare quid uoluntas ipsorum cum in semetipsis confidunt eos possit adiuuare. O ipsi insipientes et infructuosi exsistunt, quia sunt inutiles absque exaratione legis Dei et sine uiriditate uerbi ipsius, ita quod non exquisierunt quid facere deberent, cum artam uiam adirent, ut bona terra se circumspicit, cum utilem fructum profert. Vnde audiant: O homo, hodie cum in tua carne fortiter in concupiscentiis ardebas, igneam fornacem existi; et quis tibi tantum refrigerium dedit quod tam magnum incendium posses euadere in uoluptate tua? 43. QVI SIGNVM RELIGIONIS INSIPIENTER ACCEPERIT ET MALE CONSVMMAVERIT IN RVINAM VADIT. Vere qui haec aggredi uoluerit interioribus oculis suis inspicere debet qualiter ea per me incipiat et qualiter ea meo adiutorio perficiat, ne si illa insipienter inceperit et male consummauerit in ruinam uadat, sicut et ille antiquus hostis qui in semetipso confisus in ira zeli mei deiectus est. Sic et isti abicientur qui nec semetipsos considerantes in praecipitatione magnae superbiae passione Filii mei se induunt, sed eam postmodum in fastidio superfluitatis suae reiciunt. Quapropter qui eam super se posuerint, attendant quomodo eam diligant, secundum quod Ieremias propheta in Spiritu sancto inspiratus hortatur dicens. 44. VERBA IEREMIAE DE EODEM. O uos omnes qui transitis per uiam, attendite et uidete si est dolor sicut dolor meus, quoniam uindemiauit me, ut locutus est Dominus in die irae furoris sui. Quid est hoc? O uos omnes qui uitia deseritis, uidelicet in abiectione saecularium et in imitatione spiritalium transeuntes per uiam illam quae uita et ueritas est, quae ego Filius Dei sum, attendite in inceptione bonorum operum ne doloris mei obliuiscamini, cum me in passione mea coeperitis imitari, et uidete in perfectione iustitiae ut dolor ille quem pro amore meo uobis imponitis dolori meo similis sit. Quomodo? Vt in eisdem miseriis quas propter me sustinetis usque ad bonum finem indeficienter perseueretis, sicut et ego perseueraui in dolore meo mori pro uobis; quoniam ego compressus et conculcatus in passione crucis sum sicut uua in torculari atteritur, quatenus corpus meum manducetis et sanguinem meum bibatis, ut in praescientia perspicacis oculi sui locutus est dominator caeli et terrae, uidelicet in illo initio cum Adam uitam deseruit et mortem accepit; ubi tamen idem Pater meus caelestis hoc praeuidit quod in fine temporum per me Filium suum ex Virgine incarnatum qui me in fortissimis uiribus iustitiae diabolo opponebam, eundem antiquum seductorem superaret et humanum genus in defensione superni auxilii liberaret. Ergo homo cuiuscumque sexus aut aetatis sit, qui passionem Christi induit, attendat ut eam fortiter retineat, ne si eam per errorem neglectus sui abiecerit, postea cum ipsam uoluerit retinere, eam inuenire non possit. 45. QVI INFANTES SVOS SANCTAE CONVERSATIONI SVBICERE VOLVERIT HOC NON IMPRVDENTER SED SAPIENTER EIS CONSENTIENTIBVS ABSQVE COACTIONE FACIAT. Vnde et illi qui infantes suos eidem passioni in humilitatis conuersatione subicere uoluerint, hoc non in praesumptione praecipitationis imprudenter faciant, sed sapienter in examinatione discretionis, non cogentes illos absque consensu uoluntatis suae hoc adire quod nec ipsi ferre possunt. Quomodo? Si infantem tuum mihi offers, cum ei non inest scientia discernentis intellectus, sed cum in stultitia omnis sensus eius iacet, et tamen ita sine uoluntate ipsius eum offers, consensum illius in hoc non considerans, non recte fecisti, ita offerens arietem. Quomodo? Si homo arietem ad altare meum offert et si eum in cornibus suis fortiter funibus non ligauit, certe aries fugit. Sic etiam si pater aut mater puerum suum, qui aries est, ad seruitutem meam offerunt, et si in hoc uoluntatem illius, quae cornua ipsius sunt, nec diligenti custodia, nec supplicatione, nec deprecatione, nec exhortatione totius diligentiae quae funes colligationis eius intelleguntur attendunt, quoniam his omnibus puer ad consensum bonae uoluntatis prouocandus est: tunc si istis examinationibus non fuerit probatus, certe aut corpore aut mente fugit, nisi Deus in mirabilibus suis eum custodiat. Si autem tu, o homo, in tam magna custodia corporalis districtionis puerum illum concludis, quod se a pressura repugnantis uoluntatis suae absoluere non possit, tunc in omnibus fructibus tam corporis quam animae propter capturam illam quae sine consensu eius ipsi iniuste illata est, aridus mihi apparet. Tunc et ego tibi, o homo, qui auctor huius ligaturae es, dico. 46. EXEMPLVM DE AGRO. Viridem agrum in potestate mea habui. Numquid, o homo, dedi tibi illum, ut eum germinare faceres quemcumque fructum tu uelles? Et si in illum semen seminas, num potes illud in fructum producere? Non. Nam tu nec rorem das, nec pluuiam emittis, nec umiditatem in uiriditate tribuis, nec calorem in ardore solis educis, per quae omnia competens fructus producendus est. Ita etiam in auditum hominis uerbum seminare potes, sed in cor illius quod ager meus est nec rorem compunctionum, nec pluuiam lacrimarum, nec umorem deuotionum, nec calorem Spiritus sancti infundere uales, in quibus omnibus fructus sanctitatis germinare debet. Et quomodo audebas dedicatum et sanctificatum mihi in baptismo tam temere tangere ut eum absque uoluntate sua in artissimam captionem ligaturae ad ferendum iugum meum traderes, unde nec aridus nec uiridis effectus est, ita quod nec saeculo mortuus est nec saeculo uiuit? Et cur eum ita oppressisti quod ad neutrum ualet? Sed miraculum meum ad confortandum eum ut in spiritali uita permaneat ab hominibus perscrutandum non est; quoniam uolo ne parentes ipsius in oblatione eius peccent absque uoluntate illius eum mihi offerentes. Quod si aliquis scilicet pater aut mater puerum suum ad seruitium meum offerre uoluerit, antequam eum repraesentet, dicat: 'Promitto Deo ut puerum meum sollerti custodia usque ad intellegibilem aetatem eius custodiam, scilicet supplicando, deprecando, exhortando eum, quatenus in seruitio Dei deuote permaneat. Et si mihi consenserit, festinanter eum ad seruitutem Dei offero; uel si mihi assensum non praebuerit, insons coram oculis maiestatis eius sim'. Si autem parentes pueri eum his modis usque ad intellegibilem aetatem suam prosecuti fuerint et si tunc idem puer se auertens illis consentire noluerit, tunc et ipsi, quia deuotionem suam in illo quantum ualebant ostenderunt, eum sine uoluntate illius non offerant, nec eum ad seruitutem illam peruenire cogant, quam nec ipsi ferre nec adimplere uolunt. 47. QVI VOLENTES DEVM SEQVI PER LIVOREM MALITIAE RETRAXERIT SACRILEGIVM FACIT. Qui autem deuoto animo se mihi libenter subicere uoluerit, ad hoc strenue exhortandus est ut perueniat, nec per liuorem alicuius maleuolae animae a bona intentione sua retrahendus. Nam si quis aliquem illorum qui me sequi desiderauerit a proposito suo retraxerit, sacrilegium facit, quoniam foedus meum in mente illius dirupit; quapropter et in recto iudicio rationem exinde redditurus est, si in hac nequitia inflexibilis durauerit, quia mihi seruire uolentem auertit, quod facere non debuit, ut scriptum est. 48. VERBA MOYSI. Omne quod Domino consecratur, siue homo fuerit siue animal siue ager, non ueniet, nec redimi poterit. Quid est hoc? Cum quaelibet anhelans anima cum pleno officio scientiae ita bonum sensum in homine tangit ut ille aliquam rem perficiat, tunc eandem rem uoluntas ipsius construit sic dicens: 'Hoc decet ad honorem Dei'. Et ita cum bona deuotione et cum iusta reuerentia idem homo illud promittit Deo ipsum ei offerens per osculum cordis, quod est per uoluntatem desideriorum suorum. Et tunc illud hoc modo in dotem sanctificationis Deo oblatum est. Quomodo? Quia Deus in eodem homine aedificantem uoluntatem uidens ita eam per anulum sanctificationis suscipit, ut uir sponsam suam per anulum desponsationis sibimetipsi in foedus colligationis, ne ipsam amodo dimittat, munire solet. Vnde cum Deus eandem uoluntatem de uiriditate uirilis animi hominis susceperit, qui semetipsum ita constringit quod relinquit quod habet, et qui magis Deo diuidit quam sibi quod possidet, tunc ipsa colligatio huiusmodi consecrationis ita permanebit, nec deuotionem suam relinquet. Quare? Quia illam scientia hominis cognouit et quoniam bonus sensus eius illam intellexit et quia illam uoluntas ipsius ad honorem Dei aedificauit; et ideo siue homo fuerit qui semetipsum ita Deo obtulit, siue animal homini subiectum quod eodem modo ad honorem Dei oblatum est, seu ager fructum proferens qui etiam ita Deo est consecratus, nec pro cariore pretio dari, nec sub uiliore recompensatione retineri debet, ne honor Dei quasi in contemptibilem aestimationem deputetur. 49. QVI VOLVNTATE SVA SERVITIVM DEI AGGREDITVR ET POSTEA CONTEMNENS NEGLEXERIT DISTRICTE REVOCANDVS EST. Sed sicut nullus contra uoluntatem suam a saeculari uia ad spiritalem tramitem conuerti cogendus est, ita etiam qui cum deuotione uoluntatis suae seruitium meum aggressus est et postea illud contemnens neglexerit, iusto iudicio ut illud recipiat reuocandus est. Quomodo? Si habet rectos rectores et spiritales magistros zelum meum habentes, hi debent eum ad seruitutem meam reuocare, et hoc primum facient supplicatione, exhortatione et blando sermone eum lenientes, et deinde uerberibus et constrictione frigoris ac famis et aliis his similibus castigationibus eum corripientes, quatenus his miseriis admonitus infernales poenas ad mentem suam reuocet, et eas timens a se putredinem animae suae auferat, et ad semitam illam quam deseruerat ita reuocatus redeat, sicut etiam de his in euangelio scriptum est. 50. VERBA EVANGELII. Exi in uias et sepes et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Quid est hoc? Tu qui spiritalis pastor et iustus rector et rectus magister es, exi de pristinis moribus tuis qui tibi de primo parente tuo adhaerent, et uade in uiam artam et angustam et in compositionem inflexorum praeceptorum, quae certissimi uiri in textura Spiritus sancti componebant, et acutissime in zelo meo considera eos, qui sub praecepto et magistratione tua degentes aut susceperunt aut uouerunt sua uoluntate et non ex alterius hominis iniusta coactione sanctum propositum pacti mei obseruare, et tamen postea illud contemnentes ad uetera uitia cupiunt redire; et hos dulcibus et amaris correptionibus compelle ecclesiasticam disciplinam intrare, ut domus dotationis meae tam ex strenue correptis quam ex suauiter admonitis impleatur, quoniam et alii ad uitam diuersis castigationibus et alii uariis blandimentis uocandi sunt. Quomodo? Vt rectus pastor perditam ouem suam sollicite requirit, ita etiam spiritales magistri subiectos suos per diuersa uitia errantes multa diligentia requirere debent, uidelicet sua sollertia cogentes eos ut in domum iustitiae de qua exierunt uel exire uolebant reuertantur, quatenus ecclesia in altera parte ex amare correptis et in altera parte ex blande exhortatis ouibus impleatur et ita ad superna pascua perducatur. 51. QVOD INDISCIPLINATE VIVENTES NVLLA CASTIGATIONE CORRIGI VOLVNT NE GREGEM DOMINI CONTAMINENT EXPELLANTVR. Qui autem tunc ita obdurati sunt, quod nec propter corporalem castigationem quae eis a principalibus magistris suis in zelo meo infertur, nec propter timorem meum, quoniam ego sum Deus nolens iniquitatem, nec propter amorem effusi sanguinis Filii mei qui pro ipsis passus est, se corrigere uolunt, sed fidelissimos amicos meos, qui uias meas uelociter currunt, polluere sua putredine laborant, tunc ab ipsis amicis meis ne gregem meum contaminent ut lupi expellendi sunt, quemadmodum Paulus amicus meus hortatur dicens. 52. VERBA APOSTOLI AD EANDEM REM. Auferte malum ex uobis. Quid est hoc? Vos qui in culmine regiminis estis et qui in humilitate subiectionis manetis, expellite malum illud a uobis quod timorem meum contemnens mihi creatori caeli et terrae contradicit, illud tam forti examinatione a uobis expellentes, ut in conscientia uestra radicem non figat nec in consortio uestro pedem suum ponat, ne dulcia pigmenta bonorum operum in uobis uilescant. Sed qui ex his in paenitentia reuerti uoluerit et me creatorem suum puro corde quaesierit, etiam si in extremitate cursus sui uenerit, ego tamen suscipiam eum, quia cuncta iuste iudico. 53. QVOD HI QVI FICTE CONVERTVNTVR DECIPIVNTVR ET QVOD HI QVI TOTO CORDE CONVERTVNTVR A DEO SVSCIPIVNTVR. Qui autem thesaurum cordis sui subtrahendo abscondit dicens: 'Nisi sentiam me moriturum, a saecularibus causis me non conuertam,' et ita conuersionem suam usque ad exspirationem animae suae differt, et cum iam amplius spirare non ualet, diutius praesentem uitam se posse habere desperans saeculo renuntiare tentat, hic animam suam decipit, quoniam conuersio eius deceptibilis est, hoc iocando fecit, ut iocus etiam accipitur. Ille uero qui iam morti proximus toto corde propter peccata sua et propter amorem meum saeculo renuntiauerit, scilicet quamdiu uiuat mihi ardenter seruire desiderans, uere deuotionem eius cum omnibus choris angelorum suscipio et ei gloriam uitae tribuo. Nam quamuis homo in multo crimine occupatus sit, cum tangit peccata sua ita quod amare delicta sua deflet, et hoc simplici oculo fecerit, quia me ad iracundiam prouocauit, ego eum a morte ad saluationem erigo, nec ei supernam hereditatem denego, secundum quod psalmista Dauid in spiritu meo testatur dicens. 54. VERBA DAVID AD EANDEM REM. In quacumque die inuocauero te, ecce cognoui quoniam Deus meus es. Quid est hoc? In quacumque luce uitae meae ulla claritas supernae illustrationis in mente mea, qui in tenebris iaceo, per diuinam gratiam se ostenderit, ita quod in amaritudine paenitentiae peccatorum meorum et in uulneribus grauati cordis mei inuocauero te, qui omnibus te puro corde inuocantibus remedium tuae pietatis concedis, tunc in eadem uisitatione cognoui quia tu qui haec misericorditer operaris Deus meus es. Quid est hoc? Cum per gratiam tuam me ad hoc perduxeris quod te Deum meum in operibus iustitiae cognouero, ita quod in operibus iniquitatis me ipsum deicio, quia tu ille qui hoc facere potes, tunc suscipis me simpliciter te quaerentem et lacrimose post te clamantem atque in uiriditate animae meae te cognoscentem; quoniam corpus meum in uera paenitentia contero et illud quasi pro nihilo habeo. Et cum tali modo paenitentiam suam homo fecerit, remedium peccatorum suorum inueniet. Quomodo? Quia me Deum suum cognouit. Quomodo? Quoniam peccata sua deseruit, et ideo per oculum paenitentiae uidebit quod illa uana fuerunt quae prius ardenter in mala concupiscentia perpetrauit. 55. QVI BLASPHEMIAM CONTRA SPIRITVM SANCTVM IMPAENITENS DIXERIT ET QVI SE IPSVM IN MORTEM PRAECIPITAVERIT HVNC DEVS NESCIT. Quapropter nemo neglegat remedium paenitentiae quaerere, quia si illam sanus in corpore neglexerit, studeat tamen ut eam uel in extremo tempore suo inueniat, et ad saluationem eum suscipiam, quoniam quamuis sordes magnae sint in peccatis, tamen propter Filium meum in pura paenitentia abluuntur, praeter hunc qui blasphemiam contra Spiritum sanctum impaenitens dixerit, et qui se ipsum in mortem corporis sui obduratus praecipitauerit, quia haec duo uelut unum sunt; istos in gloria supernae uitae nescio, ut in euangelio scriptum est. 56. VERBA EVANGELII. Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, spiritus autem blasphemiae non remittetur. Quid est hoc? Omne peccatum quod in superfluitate carnis aut cum libidine seu cum amaritudine aut aliis his similibus uitiis peractum fuerit, seu blasphemia quae est in cultu idolorum, ubi uerus Deus ignoratur et falsum figmentum adoratur, aut inuocatio daemoniorum, ubi uerus Deus scitur et tamen in peruersitate hominum diabolus inuocatur, haec omnia in pura paenitentia remittentur hominibus, cum per compunctionem lacrimarum ex intimo corde uerum Deum omnibus se inuocantibus misericordiam suam misericorditer praestantem fideliter quaesierint. Quoniam quamuis huiusmodi homines grauiter in peccatis errando delinquant, tamen si Deum imperio et potestate in caelis regnantem omnino non abiciunt, manum auxilii eius quaerentes inuenient. Sed si in infidelitate sua perseuerauerint, ita quod ab hac peruersitate numquam resipiscunt, sed fixo corde et anima consentiente Deum omnino abnegant, sic intra semetipsos dicentes: 'Quid est hoc quod dicitur Deus? Nam Deus non est in ulla misericordia aut ueritate ut uelit aut possit me adiuuare', et ita impaenitentes diffidunt a peccatis suis se posse mundari aut ullo modo saluari, hi Deum blasphemant, et ob hoc propter nequitiam obdurationis suae, si ita perseuerauerint remissionem eiusdem blasphemiae non percipiunt, quia intellectum cordis sui ita suffocant quod sursum suspirare non ualent; quoniam illum per cuius misericordiam saluari deberent quasi nihilum habent, ut etiam psalmista Dauid testatur dicens. 57. VERBA DAVID DE EODEM. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Quid est hoc? Per stultam locutionem, qui inanis erat sapientia et intellectu, Deum in corde suo abnegauit, quia ad cognoscendum eum insipiens fuit. Quomodo? Quia uerum Deum nec scire nec intellegere uoluit, cum in obdurato sensu suo dicebat: 'Quid est Deus? Deus non est. Et quid uel ego sum? Nescio quid sim'. Qui haec dicit insipiens est, quoniam ueram sapientiam qua Deus cognoscitur non habet. Sed quisquis Deum in potestate sua regnantem non ficte cognouit, hic sapiens est, quamuis peccator sit. Vnde quisquis hoc fixum in corde suo habet quod de Dei misericordia desperat dicens: 'Deus nihil est,' hunc nescio, quia me nesciuit, et hunc nego quoniam me negauit; et ideo idem ad uitam non resurget, nec ullum gaudium habere potest, quia omnes creaturae eum destituunt, quoniam creatorem earum pro nihilo habuit. Sed et ille, qui de peccatis suis desperat, ita quod prae magnitudine ponderis eorum se posse saluari non credit, infidelis est, et ideo ad uitam non perueniet, quia illi qui uitam omnibus dat contradicit. Quod si quis ex his omnibus paenitentia ductus me ueraciter quaesierit inueniet me, quoniam neminem abicio qui puro corde recurrit ad me. 58. SVPER QVEM BLASPHEMIA DESPERATIONIS CADIT SI CRVCIATVS REPVGNAVERIT CITIVS EI A DEO SVBVENITVR. Si autem nigerrimae tempestates huius blasphemiae et desperationis super quempiam hominem ceciderint, et ipse nec in corde suo nec in uoluntate sua nec in sapore peruersi gustus eis consenserit, sed in hoc certamine ualde cruciatur, tunc si in eodem agone fortiter repugnans perseuerauerit, citius ei subuenio; et propter has grauedines non dubitet, quia contra maximas procellas eum fortissimum pugnatorem dico et eum uelocius iuuabo atque eum amicum meum habebo, quoniam propter amorem meum tantas aduersitates patienter sustinens nobiliter superauit. 59. QVOD IN PERDITIONE CADIT QVI CORPVS ET ANIMAM QVAE DEVS CONIVNXIT SEPARAT. Sed et sicut ille qui me uerum Deum nullo modo in ulla fide aut spe in corde suo uult scire, ad uitam non resurgit, ut praedictum est, ita nec ille qui se ipsum in mortem corporis sui praecipitauerit, quia separationem illam quam hominibus constitui non exspectat, sed se ipsum sine ulla spe misericordiae discindit, unde et in perditionem cadit, quoniam hoc occidit cum quo paenitere debuit. Nam qui illud ab homine separat quod in homine posui, magno reatui se substernit, quemadmodum in euangelio Filius meus ostendit dicens. 60. VERBA EVANGELII. Audistis quia dictum est antiquis: Non occides. Qui autem occiderit reus erit iudicio. Quid est hoc? Vos qui pedem uestrum super fundamentum petrae ponere uultis, notate quoniam per sonum illum qui de radice rationalitatis exit percepistis quia in factura Scripturae, quae sensum illum habet quem digitus Dei dedit, demonstratum est his qui uos in antiquitate praecesserunt, ne diuiderent in homine quod diuina dispositione in illo coniunctum est. Quid est hoc? Quia qui Adae lignum scientiae boni et mali interdixit dicens: In quocumque die comederis ex eo, morte morieris, hic etiam per Moysen generi ipsius locutus est: Non occides, nec dissipabis quod ad imaginem Dei factum est. Sed sicut Adam praeceptum Dei transgressus uita salutis semetipsum et genus suum priuauit, ita etiam homo qui facturam Dei in homine destruit, fideles generationes salutarium operum ab anima et a corpore suo abscidit, ex hoc etiam reum iudicialis sententiae se faciens in exilium miseriae uadit. Quapropter ille qui tam crudelem separationem in homine fecerit in multas calamitates se mittit, uidelicet hoc separans quod meum est, quia corpus et animam simul in hominem constitui. Et quis est ille qui haec audeat separare? Et cum ille in multa grauedine peccati sit qui alium occidit, quid tunc iste erit qui se ipsum in mortem tradit et hoc in puluerem mittit cum quo debuit crimina sua delere? Nam qui se ipsum occiderit perditum angelum imitatur, qui primum iniquitatem inueniens se ipsum in perditionem tradidit cum se ipsum occidit. Quomodo? Quoniam Deo inuidit, qui nec ortum habuit nec finem accipiet, et qui omnia regit quae in caelo et in terra sunt. Et sicut idem superbus diabolus noluit aspicere in me cum se ipsum in perditionem deiecit, sic nec iste homo me scire dignatur qui se ipsum uiolenter discindit, unde et in mortem cadit, sicut et ille cum sibimetipsi perditionem intulit. Nam antequam corrueret, iniquitatem suam super pennas uentorum eleuare uoluit et quasi uolatile quod in aere uolat, sic in caelestibus uolare tentauit; unde et in hac praesumptione semetipsum a beatitudine in infelicitatem deiecit. Sed ego de terra formaui hominem ut ab inferioribus ad superiora ascenderet et ut incipiendo et perficiendo bona opera sursum praeclaras uirtutes ad ardua aedificaret. Quapropter homo qui et corpus et animam habet, cum bona operari potest et cum paenitere ualet, semetipsum non occidat, ne postea locum illum recipiat, ubi nec opus nec paenitentiam habere potest, sicut et diabolus qui dum semetipsum occideret in tartara deiectus est. Sed qui uigilantis oculis uidet et sonantibus auribus audit, hic mysticis uerbis meis osculum amplexionis praebeat, quae de me uiuente emanant. 1. QVOD ECCLESIA CHRISTO IN PASSIONE SVA IVNCTA ET SANGVINE EIVS DOTATA EST ET SALVATIO ANIMARVM EXORTA EST. 2. QVOD DEVS PATER IN HVMILITATE FILII SVI SERPENTEM ANTIQVVM VICIT NON IN POTESTATE. 3. VERBA PSALMISTAE. 4. QVOD ECCLESIA CRESCENS DOTEM SVAM DEVOTE DEO CORAM ANGELIS OFFERT ET PROFVNDITAS SACRAMENTORVM SPIRITV SANCTO INSPIRANTE MANIFESTATA EST. 5. SIMILITVDO DE AVRO. 6. QVOD SACERDOTE AD ALTARE AD IMMOLANDVM ACCEDENTE MAGNA CLARITAS SVM MINISTERIO SVPERNORVM SPIRITVVM EFFVLGET. 7. QVOD IN SACRAMENTO ALTARIS DEVS PATER PASSIONIS FILII SVI IN SALVTEM POPVLI RECORDATVR. 8. QVARE IN SACRAMENTO ALTARIS PANIS VINVM ET AQVA OFFERANTVR. 9. VERBA IOEL DE EODEM. 10. QVOD SACERDOTEM IN SACRAMENTO ALTARIS PRAESENS AVXILIVM DEI NON DESERIT SERENITATE MANENTE DONEC MYSTERIA COMPLEANTVR. 11. DVM SACERDOS SANCTVS SANCTVS SANCTVS DECANTAT ET MYSTERIA SACRAMENTORVM INCHOAT INCOMPREHENSIBILIS SERENITAS EADEM SACRAMENTA IRRADIAT. 12. QVOD DIVINA CLARITAS OBLATIONEM ALTARIS SVRSVM INVISIBILITER QVASI IN PVNCTO TRAHIT ET REMITTIT VERAM CARNEM ET VERVM SANGVINEM EFFECTAM. 13. COMPARATIO DE VNGVENTO ET SAPPHIRO AD EANDEM REM. 14. QVARE HOMO HOC SPIRITALE DONVM VISIBILITER SVMERE NON POSSIT. 15. QVOD SACERDOTE FIDELITER IN DEVM CREDENTE ET HVMILI DEVOTIONE OFFERENTE OBLATIO CARO ET SANGVIS CHRISTI EFFICITVR. 16. SIMILITVDO DE PVLLO ET VOLATILI. 17. QVOD VERA MANIFESTATIONE MYSTERIA NATIVITATIS PASSIONIS SEPVLTVRAE RESVRRECTIONIS ET ASCENSIONIS CHRISTI IN SACRAMENTO ALTARIS VT IN SPECVLO APPARENT. 18. QVAMDIV FIDELIS HOMO DICERE DEBET DIMITTE NOBIS DEBITA NOSTRA SICVT ET NOS DIMITTIMVS DEBITORIBVS NOSTRIS TAMDIV PASSIO CHRISTI IN MISERICORDIA DEI PATRIS APPAREBIT. 19. QVOD OBLATIO NVMQVAM CRVDA CARO APPARET NISI IN MAGNA NECESSITATE ELECTIS DEMONSTRETVR. 20. DVM CANTICVM INNOCENTIS AGNI CANITVR FIDELES HOMINES COMMVNICANT VT A PRAEVARICATIONE EMVNDATI AETERNAE HEREDITATI RESTITVANTVR. 21. VERBA SALOMONIS IN CANTICIS CANTICORVM. 22. QVALITER ACCIPIENDA SINT VERBA DOMINI DICTA DISCIPVLIS IN CENA SVA DE EODEM MYSTERIO. 23. VERBA DAVID AD EANDEM REM. 24. QVOD SACRAMENTVM ILLVD OMNES SORDES EMVNDANS VSQVE AD NOVISSIMVM HOMINEM COLENDVM EST. 25. ITEM VERBA DAVID DE EODEM. 26. QVARE IN SACRAMENTO ALTARIS PANIS OFFERATVR. 27. VERBA MOYSI AD EANDEM REM. 28. QVARE VINVM IN SACRIFICIO ALTARIS OFFERATVR. 29. VERBA DE CANTICIS AD IDEM. 30. QVARE IN SACRAMENTO ALTARIS AQVA VINO INTERESSE DEBET. 31. VERBA SAPIENTIAE. 32. ITEM DE LIBRO SAPIENTIAE. 33. QVOD ADAM ANTE PECCATVM MVNDVM SANGVINEM HABVIT POST PRAEVARICATIONEM SPARSIT EVM IN FOETOREM IMMVNDITIAE. 34. QVOD CORPVS ET SANGVINEM CHRISTI ACCIPIENTES MVLTA DVLCEDINE VIVIFICANTVR. 35. VERBA SALOMONIS DE EADEM RE. 36. QVOD AD INVOCATIONEM SACERDOTIS IN ALTARI SACRAMENTVM CORPORIS ET SANGVINIS CHRISTI PERFICITVR. 37. QVOD DEVS IN OMNI CREATVRA POTESTATEM ET FORTITVDINEM VOLVNTATIS SVAE SECVNDVM QVOD SIBI PLACET EXERCET. 38. QVOD A PRIMA HORA DIEI VSQVE AD NONAM OFFICIVM MISSAE PRO NECESSITATE TEMPORIS EXERCERI POTEST. 39. QVOD OMNES IEIVNI COMMVNICARE DEBENT EXCEPTIS HIS QVI IN OPINIONE MORTIS POSITI SVNT. 40. QVOD DIABOLVS SINE SVGGESTIONE ALTERIVS CECIDIT HOMO AVTEM QVIA FRAGILIS SVADENTE DIABOLO CECIDIT A DEO SVBLEVATVS EST. 41. QVOD IN PERCEPTIONE CORPORIS ET SANGVINIS DOMINI NON QVANTITAS SED SANCTITAS CONSIDERANDA EST. 42. COMPARATIO DE MANNA AD EANDEM REM. 43. QVOD NON EST DVBITANDVM QVIN VERVM CORPVS ET VERVS SANGVIS CHRISTI SIT IN ALTARI. 44. QVOD IN SACRAMENTO ALTARIS TRIA OFFERENDA SVNT IN NOMINE TRINITATIS PANIS VINVM ET AQVA. 45. QVOD SACERDOS QVI PER NEGLEGENTIAM AVT PER INFIDELITATEM AVT PER OBLIVIONEM HAEC TRIA IN SACRAMENTO ALTARIS OFFERRE NEGLEXERIT GRAVITER PVNIENDVS EST. 46. QVALITER CORPVS ET SANGVIS CHRISTI POPVLO DISTRIBVATVR. 47. QVOD SACERDOS HIS INDVMENTIS ET HIS VERBIS IN SACRAMENTO ALTARIS VTATVR SECVNDVM QVOD ANTIQVI PATRES INSTITVERVNT. 48. VERBA DOMINI AD NEGLEGENTEM SACERDOTEM. 49. QVOD SACERDOS QVI HAS EPVLAS IN ALTARI OFFERT AB ALTARI IEIVNVS HIS EPVLIS NON RECEDAT. 50. QVOD SACERDOS IN SACRAMENTO ALTARIS MVLTIS ET MAGNIS SERMONIBVS NON VTATVR SED SECVNDVM ORDINATIONEM PRIORVM MAGISTRORVM. 51. DE QVINQVE MODIS COMMVNICANTIVM. 52. DE HIS QVI IN CORPORE LVCIDI ET IN ANIMA IGNEI SVNT. 53. DE HIS QVI IN CORPORE PALLIDI ET IN ANIMA TENEBROSI VIDENTVR. 54. DE HIS QVI IN CORPORE HIRSVTI ET IN ANIMA MVLTA IMMVNDITIA SORDENT. 55. DE HIS QVI IN CORPORE ACVTISSIMIS SPINIS CIRCVMDANTVR ET IN ANIMA LEPROSI APPARENT. 56. DE HIS QVI IN CORPORE SANGVINEI ET IN ANIMA VELVT PVTRIDVM CADAVER FOETIDI VIDENTVR. 57. DE HIS QVI AD HOC SACRAMENTVM DEVOTA MENTE ET PVRA FIDE ET DE HIS QVI CONTRARIO CORDE ET VACILLANTE ANIMO ACCEDVNT. 58. VERBA APOSTOLI. 59. QVOD SACRAMENTVM ALTARIS MAGNA DILIGENTIA ET SOLLICITVDINE A SACERDOTE ET A POPVLO TRACTANDVM ET CVSTODIENDVM EST. 60. QVOD MYSTICA SECRETA CORPORIS ET SANGVINIS DOMINI SCRVTANDA NON SVNT. 61. QVOD MINISTRI ECCLESIAE QVI NON PER OSTIVM SED PER DEVIA INTRANT QVIA AMARI ET ILLVSORES ET IMPOLITI LAPIDES SVNT DIABOLVM ET BAAL IMITANTVR ET CHRISTVM VVLNERARE CONTENDVNT QVASI CRVCIFIXORES. 62. QVOD IDEM MINISTRI ECCLESIAE OMNI DILIGENTIA EXEMPLO APOSTOLORVM DEBENT CASTITATEM SERVARE ET AB OMNI IMMVNDITIA SE ABSTINERE. 63. VERBA MOYSI AD EANDEM REM. 64. QVOD SACERDOS DVAS COPVLAS NON DEBET HABERE. 65. QVOMODO DIABOLVS SIT SACERDOS SACERDOTVM. 66. VERBA LEGIS DE EODEM. 67. VERBA EVANGELII AD IDEM. 68. VERBA APOSTOLI AD EANDEM REM. 69. ITEM PAVLVS DE EODEM. 70. DE TRIBVS GENERIBVS EVNVCHORVM. 71. QVI SE NON VALET CONTINERE NEC SACERDOS AVT ALIVS MINISTER SACERDOTALIS VLLA OCCASIONE FIAT. 72. QVA CAVSA ANTE CONIVGATIS SED POSTEA AB INVICEM SEPARATIS CONCESSVM EST IN PRIMITIVA ECCLESIA AD SACERDOTIVM ACCEDERE ET QVARE MODO NON CONCEDATVR. 73. SIMILITVDO REGIS DE EADEM RE. 74. QVOD IMMATVRI ET NON CONSECRATI ECCLESIAM NON SVSCIPIANT ET VNVS PLVRES APPETERE NON PRAESVMAT. 75. QVOD DE OMNI POPVLO CHRISTIANI NOMINIS SACERDOTES BONI INGENII ET VIRILIS ANIMI INTEGRITATEM MEMBRORVM HABENTES ELIGENDI SVNT. 76. QVOD FEMINAE AD OFFICIVM ALTARIS NON DEBENT ACCEDERE. 77. QVOD VIR FEMINEO VESTITV NVLLO MODO INDVATVR NEC FEMINA VIRILI NISI ALIQVA MAGNA NECESSITATE COACTI. 78. QVOD FORNICATORES MVLIERVM ET IN CONTRARIETATE FORNICATIONIS AVT IN ALIIS AVT IN SEMETIPSIS TAM MVLIERES QVAM VIRI SE CONTAMINANTES ET PECORVM FORNICATORES DISTRICTE IVDICAT DEVS. 79. DE POLLVTIONE QVAE DORMIENTIBVS OCCVRRIT. 80. VERBA MOYSI DE EODEM. 81. QVI FORTITER IN LIBIDINE ARDET ARDORI SVO NVLLVM INCENDIVM SVBMINISTRET. 82. QVOD DIVERSIS VITIIS GRAVATVS AD MISERICORDIAM DEI IN CONFESSIONE FVGIAT. 83. QVOD REMEDIVM PVRGATIONIS ET IN ANTIQVIS PATRIBVS DIV PRAEFIGVRATVM EST. 84. QVI PECCATA SVA CONFITERI RECVSAT SE IPSVM DECIPIT. 85. QVOD IN HORA MORTIS SI SACERDOS NON ADEST ALII HOMINI HOMO CONFITEATVR SI NVLLVM HOMINEM HABERE POTEST SOLI DEO CONFITEATVR IN PRAESENTIA ELEMENTORVM. 86. QVOD NEMO PROPTER PONDVS PECCATORVM SVORVM DESPERET. 87. EVANGELIVM DE EODEM. 88. QVOD PECCATA ET PER ELEMOSYNAM ET PER CORPORALEM SATISFACTIONEM DELERI DEBENT. 89. DE LIBRO SAPIENTIAE. 90. QVOD ELEMENTA LACVS VOLVPTATVM HOMINVM SVNT. 91. QVI ELEMOSYNAM DANT ET QVI EAM SVSCIPIVNT HOC IN VANVM NON FACIANT. 92. QVOD PAVPERES ET DIVITES ET HONOREM POTESTATIS APPETENTES VNVSQVISQVE SECVNDVM INTENTIONEM SVAM REMVNERATVR. 93. QVOD SACERDOTES EXORANDO ET COERCENDO MONEANT POPVLVM DE CONFESSIONE. 94. QVOD SACERDOTES AVCTORITATEM MAGISTERII POPVLO NON OSTENDENTES NON SACERDOTES SED LVPI VOCANTVR. 95. QVOD ELEMENTA CORAM DEO VLVLANT SVPER INIQVITATEM SACERDOTVM ET CAELI INIQVITATEM EORVM SVSCIPIVNT. 96. QVOD SACERDOTES HABENT POTESTATEM LIGANDI ET SOLVENDI. 97. VERBA EVANGELII DE EODEM. 98. QVOD NVLLVS ABSQVE CVLPABILI CVLPA LIGANDVS EST. 99. QVOD SI ALIQVIS INNOCENS CONSTRICTVS FVERIT PROPTER HONOREM DEI SOLVTIONEM QVAERERE DEBET. 100. QVOD REBELLES AD CHRISTVM REVERTI NOLENTES ET OBDVRATI NVLLAM MISERICORDIAM QVAERENTES ANTIQVVM SERPENTEM IMITANTVR. 101. VERBA DIABOLI. 102. QVOD HOMINES DE TENEBROSITATE INFIDELITATIS PER INCARNATIONEM FILII DEI EDVCTI SVNT. SEXTA VISIO SECVNDAE PARTIS ET POST HAEC uidi cum Filius Dei in cruce pependit quod praedicta muliebris imago uelut lucidus splendor ex antiquo consilio propere progrediens per diuinam potentiam ad ipsum adducta est, et sanguine qui de latere eius fluxit se sursum eleuante perfusa ipsi per uoluntatem superni Patris felici desponsatione associata est atque carne et sanguine eius nobiliter dotata. Et audiui uocem de caelo illi dicentem: 'Haec, Fili, sit tibi sponsa in restaurationem populi mei, cui ipsa mater sit, animas per saluationem spiritus et aquae regenerans'. Et cum eadem imago iam hoc modo in uiribus suis proficeret, uidi quasi quoddam altare ad quod ipsa frequenter accedebat et ibi dotem suam deuote reuisens, eam superno Patri et angelis eius humiliter ostendebat. Vnde etiam cum sacerdos sacris uestibus indutus ad celebranda diuina sacramenta ad idem altare accederet, uidi quod subito magna serenitas lucis cum obsequio angelorum de caelo ueniens totum illud altare circumfulsit, et ibi tamdiu permansit quousque post completionem eiusdem sacramenti idem sacerdos ab altari secederet. Sed et ibi euangelio pacis recitato et oblatione quae consecranda erat altari superposita, cum idem sacerdos laudem omnipotentis Dei quod est sanctus sanctus sanctus Dominus Deus Sabaoth decantaret et sic mysteria eorundem sacramentorum inchoaret, repente ignea coruscatio inaestimabilis claritatis aperto caelo super eandem oblationem descendit et eam totam sua claritate ita perfudit ut sol rem illam illustrat quam radiis suis transfigit. Et dum eam hoc modo irradiaret, sursum eam ad secreta caeli inuisibiliter sustulit et iterum eam deorsum super idem altare remisit, uelut homo halitum suum introrsum trahit et iterum eum extrorsum emittit, ita eam ueram carnem et uerum sanguinem effectam, quamuis in conspectu hominum uelut panis et uelut uinum apparerent. Cum que haec aspicerem, statim etiam signa natiuitatis, passionis et sepulturae necnon resurrectionis et ascensionis saluatoris nostri Vnigeniti Dei uelut in speculo apparuerunt, quomodo etiam cum idem Filius Dei in saeculo esset in ipso patrata sunt. Sed dum idem sacerdos canticum innocentis agni quod est agne Dei qui tollis peccata mundi decantaret et ad percipiendum sanctam communionem se exhiberet, praedicta ignea coruscatio ad caelestia se recepit et ita clauso caelo audiui uocem ex eo dicentem: 'Manducate et bibite corpus et sanguinem Filii mei ad abolendum praeuaricationem Euae, quatenus in rectam hereditatem restauremini'. Et dum etiam ceteri homines ad percipiendum idem sacramentum ad sacerdotem accederent, quinque modos in eis considerabam. Nam alii in corpore lucidi et in anima ignei erant, alii autem in corpore pallidi et in anima tenebrosi uidebantur; quidam uero in corpore hirsuti et in anima multam immunditiam humanae pollutionis perfusi sordebant, quidam autem in corpore acutissimis spinis circumdabantur et in anima leprosi apparebant, alii uero in corpore sanguinei et in anima uelut putridum cadauer foetidi uidebantur. Sed ex his omnibus dum quidam eadem sacramenta perciperent, alii uelut igneo splendore perfundebantur, alii uero uelut obscura nube obtenebrabantur. Post completionem autem eorundem sacramentorum dum sacerdos ab altari recederet, praedicta serenitas quae de caelo ueniens totum illud altare, ut supra dictum est, circumfulserat, sursum ad superna secreta subtracta est. Et iterum audiui uocem de supernis caelorum dicentem mihi. 1. QVOD ECCLESIA CHRISTO IN PASSIONE SVA IVNCTA ET IN SANGVINE EIVS DOTATA EST ET SALVATIO ANIMARVM EXORTA EST. Christo Iesu uero Filio Dei ligno passionis suae pendente, ecclesia in secreto supernorum mysteriorum ipsi associata purpureo sanguine eius dotata est, sicut et ipsa demonstrat, cum frequenter ad altare accedens dotem suam reposcit, et quanta deuotione filii eius ad diuina mysteria accedentes ea percipiant acutissime considerat. Quapropter uides, cum idem Filius Dei in cruce pependit, quod praedicta muliebris imago uelut lucidus splendor ex antiquo consilio propere progrediens per diuinam potentiam ad ipsum adducta est: quia, eodem innocente agno in aram crucis pro salute hominum subleuato, ecclesia in puritate candoris fidei et ceterarum uirtutum ex diuino secreto repente per profundissimum mysterium apparens in caelo per summam maiestatem eidem Vnigenito Dei adiuncta est. Quid est hoc? Quia cum de uulnerato latere eiusdem Filii mei cruor exiuit, mox saluatio animarum exorta est, quoniam gloria illa de qua diabolus cum sequacibus suis expulsus est homini data est, cum idem Vnigenitus meus mortem in cruce temporaliter subiens inferno spoliato fideles animas ad caelestia duxit, ita quod etiam in discipulis eius et in his qui eos sincere subsecuti sunt fides iam augmentari et corroborari coepit, quatenus heredes caelestis regni fierent. Vnde sanguine qui de latere eius fluxit se sursum eleuante eadem imago perfusa ipsi per uoluntatem superni Patris felici desponsatione associata est: quoniam fortitudine passionis Filii Dei ardenter inundante et ad altitudinem caelestium mysteriorum se mirabiliter tollente quemadmodum odor bonorum aromatum se alte diffundit, ex ea in candidis heredibus aeterni regni ecclesia roborata eidem Vnigenito Dei per institutionem altissimi Patris fideliter coniuncta est. Quomodo? Vt sponsa sponso suo in subiectionis et oboeditionis obsequio subiecta fertilem donationem cum foederis amore ab eo in procreatione filiorum accipiens eos ad hereditatem suam educat, ita etiam ecclesia Filio Dei in humilitatis et caritatis officio coniuncta regenerationem spiritus et aquae cum saluatione animarum ab eo ad restaurationem uitae suscipiens eas ad superna transmittit. Vnde etiam carne et sanguine eius nobiliter dotata est: quia idem Vnigenitus Dei corpus et sanguinem suum praecellentissima gloria fidelibus suis qui et ecclesia et filii ecclesiae sunt ita contulit, ut uitam in superna ciuitate per ipsum habeant. Quomodo? 2. QVOD DEVS PATER IN HVMILITATE FILII SVI SERPENTEM ANTIQVVM VICIT NON IN POTESTATE. Quia ipse carnem et sanguinem suum in sanctificationem credentium dedit, ut etiam caelestis Pater ipsum pro redemptione populorum ad passionem tradidit, ita serpentem antiquum in humilitate et iustitia per eum deuincens nec illum potestate et fortitudine sua superare uolens, quoniam ipse Deus iustus est nolens iniquitatem, quemadmodum Psalmista loquitur dicens. 3. VERBA PSALMISTAE. Beatus uir qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit. Quid est hoc? Quoniam Deus est pater omnium beatitudinum et felicitatum creaturarum suarum in ipsis creaturis suis multa et diuersa signa ostendens, sicut etiam incarnatio Filii eius suauissimum gustum in multa dulcedine stillabat cum caelestes uirtutes plurimas aedificationes in ipso aedificarent, per quas homo ad supernum regnum rediret, quod nulla umbra mortis obscuratum est. Et ita etiam in eodem superno Patre fortissimae uires omnium uirtutum esse manifestatae sunt, quoniam per Vnigenitum suum mortem uiriliter occidit et infernum fregit atque in nouissimo die orbem terrarum in aliam et meliorem nouitatem conuertet. Vnde etiam per diffusionem cordis sui non abiit uacillantia itinera malignorum spirituum qui ueritatem reliquerunt et mendacium arripuerunt. Quomodo? Quia ueritatem per mendacium diuidere uoluerunt. Quomodo? Antiquum dierum qui ante tempus dierum et horarum erat opprimere uolebant, et antiquum serpentem qui ante tempus temporum non fuit illi consortem facere inhiabant. Sed hoc esse non potuit nec debuit, quoniam unus Deus est. Quapropter et diabolus mendax est. Nam a deo recessit uitam deserens et mortem inueniens. Et ita etiam Deus in uia illa qua peccatores gressum suum figunt non stetit, quia uiam Adae abiciens peccatum illius non amauit, sed illum a diabolo seductum de paradiso proiecit nec etiam in potestate ullius iniquitatis regnauit, ut omne genus humanum in mortem implicatur in umbra mortis sedens, cum idem humanum genus ueritatem superbe deseruit. Quid est hoc? Nam Deus nec diabolicae praesumptioni nec humanae neglegentiae ita potestate sua restitit, ut eas per fortitudinem suam deiceret. Quomodo? Velut si duo pugnatores essent et alter alterum fortioribus uiribus praeiret, certe fortior ille maiores pugnas in sua possibilitate illi infirmiori demonstraret, quatenus confusum illum sibi subiceret, nec in aliquo illi cedere uellet. Sed ita Deus non fecit, quoniam operi iniquitatis per summam bonitatem restitit, uidelicet Filium suum mittens in mundum, qui in corpore suo cum maxima humilitate perditam ouem suam ad caelos reduxit. Quomodo? Quoniam sanguis qui de corpore eius exiuit mox ut apertis uulneribus emanauit in caelestibus secretis apparens, ut saluatio animarum emitteretur petiuit. Quomodo? Quia omnis creatura in eodem Filio Dei ostendit quod per passionem et mortem ipsius perditio hominis ad uitam restaurata est. Quomodo? Quoniam idem Vnigenitus Dei, uita exsistens, semetipsum pro redemptione humani generis ad passionem in ara crucis obtulit, ubi etiam ut ueraci auditione uocem de supernis secretis resonantem percepisti, sponsam sibi ecclesiam ut ad restitutionem salutis credentium populorum mater exsisteret elegit, uidelicet quatenus sine macula spiritali regeneratione ad caelestia eos transmitteret. 4. QVOD ECCLESIA CRESCENS DOTEM SVAM DEVOTE DEO CORAM ANGELIS OFFERT ET PROFVNDITAS SACRAMENTORVM SPIRITV SANCTO INSPIRANTE MANIFESTATA EST. Sed praefata imagine iam hoc modo in uiribus suis proficiente, uides quasi quoddam altare ad quod ipsa frequenter accedit et ibi dotem suam deuote reuisens eam superno Patri et angelis eius humiliter ostendit: quia ecclesia, ut praedictum est, in beatis et fortissimis uirtutibus augmentum capiente mox, uelut tibi manifesta demonstratione ostenditur, Spiritu sancto inspirante sanctificatio mysticorum altarium in profunditate fidelium suspiriorum exorta est, ubi eadem ecclesia continua intentione uestigia exemplorum suorum ponens dotem suam, uidelicet corpus et sanguinem Filii Dei, profundissima deuotione considerando creatori omnium in conspectu uiuentium et ardentium luminum, scilicet supernorum ciuium, in subiectione humillimae oboeditionis offert. Quid est hoc? Quoniam ut caro eiusdem Vnigeniti mei in integro utero Mariae Virginis orta est et postea pro salute hominum tradita, ita etiam et nunc caro eius frequenter in incorrupta integritate ecclesiae augmentata ad sanctificationem fidelium datur. 5. SIMILITVDO DE AVRO. Quia sicut faber aurum suum per ignem modo liquefaciens unit et modo unitum diuidit, ita etiam et ego Pater carnem et sanguinem Filii mei per sanctificationem Spiritus sancti in oblatione nunc glorifico et nunc glorificatum fidelibus hominibus ad salutem ipsorum distribuo. 6. QVOD SACERDOTE AD ALTARE AD IMMOLANDVM ACCEDENTE MAGNA CLARITAS SVM MINISTERIO SVPERNORVM SPIRITVVM EFFVLGET. Vnde etiam cum sacerdos sacris uestibus indutus ad celebranda diuina sacramenta ad altare accedit, uides quod subito magna serenitas lucis cum obsequio angelorum de caelo ueniens totum illud altare circumfulget: quoniam procuratore animarum sacrata cinctione circumamicto et ad immolationem innocentis agni uiuificam mensam adeunte, repente magna claritas supernae hereditatis densitatem tenebrarum pellentis cum ministerio supernorum spirituum se secreto caelorum effulgens ubique eandem compositionis sanctificationem irradiat, quia ibi refectio animarum ad salutem credentium exercetur. Quomodo? Quia cum ecclesia per uocem sacerdotis reposcit dotem suam quae corpus et effusio sanguinis Filii mei est, quatenus ipsa in saluatione animarum beato partui apta sit, quia etiam in eadem effusione huius pretiosi sanguinis in magna multitudine populorum augmentum accepit, tunc ego, qui indeficiens lumen sum, locum sanctificationis illius ad honorem corporis et sanguinis eiusdem Vnigeniti mei in sanctitate mea irradio. 7. QVOD IN SACRAMENTO ALTARIS DEVS PATER PASSIONIS FILII SVI IN SALVTEM POPVLI RECORDATVR. Nam cum sacerdos super sanctificationem altaris me inuocare coeperit, quatenus inspiciam quod Filius meus panem et uinum in cena mortis suae mihi obtulit, cum de mundo transiturus esset, tunc uideo quod idem Filius meus in hora passionis suae hoc mihi ostendit, cum in ligno crucis esset moriturus illud designans ut eandem passionem suam in conspectu meo semper haberem nec illam ab acutissima uisione mea delerem, cum felix oblatio sacrosancti sacrificii per sacerdotale officium mihi offerretur, quoniam et ipse in effusione sanguinis sui panem et calicem mihi obtulit, mortem deiciens et hominem erigens. 8. QVARE IN SACRAMENTO ALTARIS PANIS VINVM ET AQVA OFFERANTVR. Sed et quia dignitas ingredientis et egredientis clausuram uirginalis pudicitiae non fuit humanae naturae sed diuinae potentiae, ideo et hoc esse potest quod caro eiusdem Vnigeniti mei de pane frumenti et sanguis eius de uino uuae cum aqua in sanctificatione iteretur, quemadmodum per fidelem seruum meum Ioelem prophetam ostendo dicens. 9. VERBA IOEL DE EODEM. Et implebuntur areae frumento, et redundabunt torcularia uino et oleo. Et reddam uobis annos quos comedit locusta, et bruchus, et rubigo, et eruca: fortitudo mea magna quam misi in uos. Et comedetis uescentes, et saturabimini; et laudabitis nomen Dei uestri qui fecit uobis cum mirabilia et non confundetur populus meus in sempiternum. Quid est hoc? Per mirabilem dispositionem Dei implebuntur omni bono areae fidei credentis ecclesiae, quoniam fructum frumenti trado in carnem Filii mei, ita quod etiam in uera saluatione, qua fideles mei ad patriam reuocabuntur, abundabunt contritiones illae in quibus ipsi concupiscentias carnis suae propter nomen meum conterunt, ubi et eis liquorem uuae duco in sanguinem eiusdem Vnigeniti mei dans eis etiam oleum misericordiae. Quomodo? Quoniam per alium modum scilicet in salute uestra restituam uobis circuitus uanitatum illarum quos per infidelitatem ignorantiae comedit locusta obliuionis, uidelicet ubi primum in filiis Adae nequitiae exortae sunt, ita quod ipsi fructuositatem iustitiae meae hoc modo in obliuione habebant, ut homo escam necessitatis suae obliuiscitur postquam in uentrem suum illam transfuderit, in impietate sua ita iustitiam meam discerpentes ut et locusta fructus corrodit. Quomodo? Quia ubi locusta neglegentiae per desidiam mentis utilitatem bonorum fructuum aufert, ibi et bruchus foeditatis in stercore immunditiae se inuoluit; quoniam huiusmodi homines se inuoluentes in sorde infidelitatis idolorum et aliorum similium schismatum et in diabolicis sciscitationibus atque in magicis artibus et in inspectione creaturarum creatoris in fortuitis casibus humanarum rerum atque in uilissima foeditate homicidiorum et fornicationum, ita se in his pascunt quemadmodum idem bruchus luto nutritur. Quomodo? Quoniam ubi bruchus turpitudinis foetorem sordium diligit, ibi etiam rubigo amaritudinis metalla fidelis splendoris consumit, quia isti homines iustitiae Dei contrarii exsistentes ita eam offuscare laborant, ut et eadem rubigo decorem metallorum auferre solet. Quomodo? Quia ubi rubigo mordacitatis fulgorem bonorum actuum inficit, ibi etiam eruca nociuae actionis uirentes herbas bonae utilitatis deprauat, quoniam tales homines clarissimas uirtutes, uelut est simplicitas, castitas ac uirtuosa constantia quas Spiritus sanctus in omni uiriditate beatitudinis irradiat, per malitiam nequitiae suae de se abicientes, ita illas delere conantur, quemadmodum et eruca utilitatem herbarum imminuit. Et in his omnibus declaratur maxima fortitudo mea quae magnitudine uirtutis suae diabolicas aduersitates superauit, cum eam ad salutem uestram misi in uos. Quomodo? Ego Pater misi Filium meum in mundum de Virgine corporaliter natum, ut per eum de perditione mortis uos redimerem, ita ut et ego in uobis et uos in me habitaretis, cum etiam idem Filius meus ad passionem uadens carnem suam uobis ad manducandum et sanguinem suum uobis ad bibendum tradidit. Vnde sacramentum hoc ad salutem uestram deuote comedetis, per illud uos feliciter pascentes, ac propterea per oleum misericordiae meae de fame perditionis animae saturabimini, quoniam etiam Filius meus medicinam uulnerum uestrorum in paenitentia attulit, et quia etiam sponsa eiusdem filii mei omni iustitia et ueritate exornata est, atque idcirco nomen meum, qui in uera Trinitate Deus unus exsistens uos guberno ostendens in uobis mirabilia mea, uidelicet uos mirabiliter de diabolica potestate eripiens, fideliter laudabitis. Et ideo per confusionem mortis non confundetur populus meus in futura aeternitate, quem tam mirabiliter de faucibus inferorum eduxi. 10. QVOD SACERDOTEM IN SACRAMENTO ALTARIS PRAESENS AVXILIVM DEI NON DESERIT SERENITATE MANENTE DONEC MYSTERIA COMPLEANTVR. Et uides quod praedicta serenitas in altari tamdiu permanet quousque post completionem eiusdem sacramenti sacerdos ab altari secedat: quia eadem serenitas, scilicet aeternae uisionis, in mirabilibus illis se tamdiu clarissime ostendit usque dum peractis eiusdem sacrosancti officii mysteriis ille qui dispensator eorundem sacramentorum est, a sanctificatione illa se recipiens, eadem secreta mysteria compleat. Quid est hoc? Quoniam dignum est ut diuina maiestas uirtutem suam in eisdem felicissimis sacramentis plenissime manifestet, et quia etiam dum homo manet in his quae ad Deum pertinent, auxilium Dei illum non deserit. 11. DVM SACERDOS SANCTVS SANCTVS SANCTVS DECANTAT ET MYSTERIA SACRAMENTORVM INCHOAT INCOMPREHENSIBILIS SERENITAS EADEM SACRAMENTA IRRADIAT. Sed et ibi euangelio pacis recitato et oblatione quae consecranda est altari superposita, cum idem sacerdos laudem omnipotentis Dei, quod est sanctus sanctus sanctus Dominus Deus Sabaoth decantat et sic mysteria eorundem sacramentorum inchoat, repente ignea coruscatio inaestimabilis claritatis aperto caelo super eandem oblationem descendit: quoniam uiriditate uiuentis spirationis in osculo regis prolata et fructu claritatis uitae, qui in sanctificatione candidandus est, aedificationi parietis Dei imposito, cum idem nuntius ueritatis dulcissimum sonum in laude creatoris omnium trina inuocatione unctionis eiusdem dominatoris exercituum emittit, et sic absconsa fulgoris aurorae scilicet incarnati Filii Dei ex Virgine inchoat, subito impenetrabilis serenitas incomprehensibilis altitudinis aperto clarissimo tabernaculo super mysteria eiusdem sacramenti se inclinat et eam totam sua claritate ita perfundit, ut sol rem illam illustrat quam radiis suis transfigit: quia eundem rutilantem circulum eiusdem oblationis sanctissimus calor in ui Patris ita perfundit, ut radians fulgor rem illam intrat super quam se diffundendo cadit. Quid est hoc? Sponsa Filii mei oblationem panis et uini super altare meum deuotissima intentione offert. Quomodo? Videlicet per manum sacerdotis fideli recordatione monens me, ut in eadem oblatione carnem et sanguinem Filii mei ipsi ita tradam. Quomodo? Quia passiones eiusdem Vnigeniti mei in caelestibus secretis semper apparent, ideo et eadem oblatio eidem Filio meo in ardente calore meo profundissima admiratione ita coadunatur, ut caro et sanguis eius ueracissima certitudine efficiatur, unde eadem ecclesia felicissima uegetatione roboratur. 12. QVOD DIVINA CLARITAS OBLATIONEM ALTARIS SVRSVM INVISIBILITER QVASI IN PVNCTO TRAHIT ET REMITTIT VERAM CARNEM ET VERVM SANGVINEM EFFECTAM. Nam dum praefata claritas oblationem illam ita, ut praedictum est, irradiat, sursum eam ad secreta caeli inuisibiliter sustollit: quia eadem ignea coruscatio, dum idem sacramentum, ut praefatum est, sua illustratione perfundit, sursum hoc ad illa occulta quae mortalis oculus uidere non ualet inuisibili uirtute trahit et iterum illud deorsum super idem altare remittit: quoniam ipsum condescensionis respectu super mensam sanctificationis suauissime deponit, uelut homo halitum suum introrsum trahit et iterum eum extrorsum emittit, dum ipse spiraculum uiuentis uegetationis, quo uiuit, per mirabilem dispositionem Dei sibi introrsum mittit et rursum, ut uiuere possit, extra se deducit; ita eandem oblationem ueram carnem et uerum sanguinem effectam, quamuis in conspectu hominum uelut panis et uinum appareat: quia ut Deus uerax est sine illusione, ita etiam et illa altitudo sacramenti firma altitudo est quam nullus deicere potest, uera caro et sanguis exsistens absque deceptione, quoniam ut anima ueraciter uiget in carne et sanguine dum homo uiuit in corpore, ita est etiam hoc mysterium in pane et uino ubi colitur ueraci celebratione, sic etiam apparens hominibus; quia ut caecus oculus hominis Deum perfecte uidere non potest, ita etiam homo mysteria ista corporaliter intueri non ualet, quoniam ut homo corpus hominis et non spiritum eius uidet, sic etiam homo panem et uinum et non haec sacramenta perspicere potest. Quid est hoc? Serenitas quae super corpus Filii Dei in sepulcro sepultum apparuit ipsum a sopore mortis resuscitans, haec etiam in altari super sacramentum corporis et sanguinis eiusdem Vnigeniti Dei resplendet, illud ita in conspectu hominum tegens, quod sanctitatem eius uidere non possunt nisi in specie panis et uini secundum quod eadem oblatio altari superposita est, sicut etiam humanitate Filii Dei diuinitas quae in ipso erat ita hominibus obtecta fuit, quod eum nonnisi ut hominem uidere potuerunt cum ipsis ut hominem sed tamen sine peccato conuersantem. Quid est hoc? Ego qui omnia creaui, cum ab ecclesia per sacerdotalem manum praedicta oblatio mihi offertur, eam benigne suscipio, quoniam ut diuinitas mirabilia sua in utero Virginis ostendit, ita etiam in hac oblatione secreta sua demonstrat. Quomodo? Quia ibi caro et sanguis Filii Dei manifestatur. Quomodo? 13. COMPARATIO DE VNGVENTO ET SAPPHIRO AD EANDEM REM. Quoniam dum oblatio illa sursum inuisibiliter uelut in puncto per uirtutem Dei trahitur et iterum remittitur, ita in calore diuinae maiestatis fouetur, quod caro et sanguis Vnigeniti Dei efficitur, idem mysterium hominibus carnali sensu non cernentibus, quasi aliquis pretiosissimum unguentum simplici pani inuolueret et sapphirum uino imponeret et ego illud in tam dulcem saporem conuerterem, ut in ore tuo, o homo, nec panem illum cum unguento nec uinum illud cum sapphiro discernere posses, sed tantum suauem saporem sentires, quoniam et Filius meus suauis et lenis est. Quid est hoc? In unguento hoc intellegitur Filius meus ex Virgine natus, qui pretiosissimo unguento unctus est. Quomodo? Quia sancta humanitate indutus est, quae tam pretiosum unguentum est, quod suauitate sua mortifera uulnera hominum ita perfudit, ut ultra in perditione Adae nec putrescant nec foeteant, cum se ad illum conuertunt. In sapphiro autem isto diuinitas notatur quae in eodem Filio meo est, qui lapis angularis exsistens mitis est et humilis, quoniam de radice humanae carnis quae de uiro et muliere est non radicauit, sed in calore meo mirabiliter ex suauissima Virgine incarnatus est, unde etiam caro et sanguis eius dulcis et suauis ad sumendum credentibus est. 14. QVARE HOMO HOC SPIRITALE DONVM VISIBILITER SVMERE NON POSSIT. Sed tu, o homo, hoc spiritale donum ita uisibiliter sumere non potes, uelut uisibilem carnem comedas et uelut uisibilem sanguinem bibas, quoniam putredo stercoris es; sed ut uiuens spiritus in te inuisibilis est, ita etiam hoc uiuens sacramentum in oblatione ista inuisibile exsistens a te inuisibiliter suscipiendum est; quia quemadmodum corpus Filii mei in utero Virginis surrexit, sic etiam et nunc caro eiusdem Vnigeniti mei in sanctificatione altaris ascendit. Quid est hoc? Nam spiritus hominis qui inuisibilis exsistit, sacramentum hoc, quod in oblatione ista inuisibile est, inuisibiliter suscipit, corpore hominis, quod uisibile est, oblationem istam quae in eodem sacramento uisibilis exsistit, uisibiliter accipiente, ita tamen unum exsistentibus sicut Deus et homo unus Christus est, et ut anima rationalis et caro mortalis in homine unus homo exsistit; quoniam homo qui recta fide me inspicit, cum sacramentum istud accipit, ad sanctificationem sui illud fideliter suscipit. Quid est hoc? Filius meus mirabiliter natus est ex integerrima Virgine, cuius caro in dulcedine libidinis numquam ferbuit nec tacta est, quia uas eiusdem Virginis mundissimum erat, in quo ipsum Vnigenitum meum incarnari uolui. Vnde etiam non permisi ut idem uas eiusdem suauissimae Virginis in calore ardoris difflueret, quoniam in eo Filius meus humanum corpus mirabiliter suscepit. 15. QVOD SACERDOTE FIDELITER IN DEVM CREDENTE ET HVMILI DEVOTIONE OFFERENTE OBLATIO CARO ET SANGVIS CHRISTI EFFICITVR. Sed quod eadem beata Virgo per angelicum sermonem in eodem secreto ueram allocutionem audiuit, ita quod exinde credula effecta suspiria mentis suae sursum tenuit cum diceret: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum uerbum tuum, ita etiam Vnigenitum Dei Spiritu sancto superueniente concipiens, designat quod omnipotens Deus per uerba sacerdotis in officio sacerdotali inuocandus est, ita quod idem sacerdos fideliter in Deum credens et cum deuotione cordis sui puram oblationem ipsi offerens uerba salutis in obsequio humilitatis dabit, ubi et superna maiestas eandem oblationem suscipiens in carnem et in sanguinem pii redemptoris mirabili uirtute transfundit. Quomodo? Quia ut Filius meus mirabiliter prius humanitatem in Virgine suscepit, ita etiam et nunc oblatio haec mirabiliter caro et sanguis eius in altari efficitur. Vnde et hoc sacramentum totum integrum est, inuisibile et uisibile exsistens, ut etiam Vnigenitus meus totus integer est, secundum diuinitatem inuisibilis et secundum humanitatem uisibilis in saeculo manens. 16. SIMILITVDO DE PVLLO ET VOLATILI. Nam ut pullus auium de ouo egreditur et ut uolatilis uermiculus de exiguo grano oritur et animali eodem auolante illud remanet de quo idem animal ortum est, ita etiam in oblatione ista ueritas carnis et sanguinis Filii mei per fidem tenenda est, quamuis eadem oblatio in conspectu hominum uelut panis et ut uinum appareat. 17. QVOD VERA MANIFESTATIONE MYSTERIA NATIVITATIS PASSIONIS ET SEPVLTVRAE RESVRRECTIONIS ET ASCENSIONIS CHRISTI IN SACRAMENTO ALTARIS VT IN SPECVLO APPARENT. Vnde etiam, ut aspicis, signa natiuitatis, passionis et sepulturae necnon resurrectionis et ascensionis saluatoris hominum scilicet Vnigeniti Dei uelut in speculo ibi apparent, quomodo etiam cum idem Filius Dei in saeculo esset in ipso patrata sunt: quoniam, ut uera manifestatione consideras, mysteria nascentis ex Virgine et patientis in cruce ac sepulti in sepulcro necnon resurgentis a mortuis et ascendentis ad caelos, uidelicet illius qui pro salute hominum ad terras uenit, purissima claritate in eisdem sacramentis fulgent, ut etiam cum idem Vnigenitus Dei temporaliter in mundo cum hominibus conuersaretur, per uoluntatem Patris pro redemptione humani generis ea in suo corpore passus est. Quid est hoc? Quia ante oculos meos apparet quid Filius meus propter amorem hominis in mundo passus sit, quoniam natiuitas, passio et sepultura, resurrectio et ascensio eiusdem Vnigeniti mei mortem humani generis occiderunt. Vnde et ea in caelestibus coram me fulgent, quia eorum non sum oblitus, sed usque ad consummationem saeculi quasi aurora ante me in multa claritate apparebunt. Quid est hoc? 18. QVAMDIV FIDELIS HOMO DICERE DEBET DIMITTE NOBIS DEBITA NOSTRA SICVT ET NOS DIMITTIMVS DEBITORIBVS NOSTRIS TAMDIV PASSIO CHRISTI IN MISERICORDIA DEI PATRIS APPAREBIT. Quoniam in eadem passione usque ad finem mundi omnes illos praeuideo qui in eandem passionem sunt credituri et qui eam abiecturi sunt; quia ipsa coram me semper fulgebit quamdiu illud homo dicere debet quod idem Filius meus discipulos suos docuit ut Deum orarent, sicut scriptum est: Et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Quid est hoc? Tu qui omnia in potestate tua habes, inspice effusionem illius sanguinis qui pro humano genere effusus est, et dimitte nobis qui filii transgressionis sumus debita nostra, quae tibi persoluere debuimus sed propter incuruationem cordis nostri non fecimus. Quid est hoc? Quia quod in baptismo promisimus non adimpleuimus, quoniam praecepta tua transgressi sumus et innocentiam abiecimus, sicut et Adam in paradiso tibi non oboediuit et uestem innocentiae corrupit. Sed quia tu pius es, noli punire nos secundum nequitiam nostram, sed relaxa nobis transgressionem nostram secundum pietatem tuam sicut et nos qui praeuaricatores sumus, quamuis multam malitiam in nobis habeamus, tamen propter timorem et amorem saluatoris nostri dimittimus ex corde nostro debitoribus nostris iniuriam illam quam nobis intulerunt. Quomodo? Quoniam illos qui nos diligere deberent quia homines sumus, in multis nos conturbantes et per hoc te non amantes, sed praecepta tua neglegentes, non persequimur secundum malitiam illam quam in nos exercuerunt, sed iustum iudicium tuum inspicientes non uindicamus nos in eis quantum possumus, ita ut et tu, o Deus, nobis sis propitius, quoniam iustus et bonus es. Tu ergo audi, homo, quia quamdiu tibi subueniendum est et quamdiu tu aliis hominibus succurrere potes, tamdiu passio Filii mei coram me in misericordia apparebit et tamdiu etiam caro et sanguis eius in altari consecrabitur ad percipiendum credulis hominibus ad saluationem et ad purgationem criminum eorum. Nam cum idem Vnigenitus meus in mundo corporaliter esset, corpus ipsius in nutrimento carnis et sanguinis sui de frumento et uino sustentatum est, unde etiam et nunc in altari caro et sanguis eius in oblatione frumenti et uini consecratur, quatenus inde fideles homines in anima et corpore reficiantur, quoniam idem Filius meus hominem de perditione Adae mirabiliter redemit et nunc etiam homines de cotidiano malo in quo frequenter prolabuntur misericorditer absoluit. In consecratione enim praedictae oblationis apparet quidquid Filius meus in carne sua pro redemptione hominis corporaliter passus est, et hoc nolo abscondere quia electos eius sursum ad caelestia traho, quatenus per ipsos corpus eius in praeelectis membris perficiatur. 19. QVOD OBLATIO NVMQVAM CRVDA CARO APPARET NISI IN MAGNA NECESSITATE ELECTIS DEMONSTRETVR. Quapropter et ego omnia sacramenta haec in oblatione ista mirabiliter demonstro, quoniam cum ea super altare apparuerint, tunc etiam caro et sanguis Filii mei eadem oblatio fit, tamen in conspectu hominum panis et uinum apparens; quia tam tenera est fragilitas hominis, quod crudam carnem et crudum sanguinem percipere abhorreret. Nam mortalis homo diuinitatem non potest inspicere quamdiu mortalis est, unde etiam mysterium hoc, quoniam totum est diuinitatis, ipsi homini obscuratum est, ita quod illud inuisibiliter percipiet, quia et idem Vnigenitus meus nunc immortalis exsistens ultra non moritur. Quapropter et ego, o homo, carnem et sanguinem eius in oblatione panis et uini tibi trado, quatenus per illud quod uisibile est illud quod inuisibile est in uera fide percipias. Et idem sacramentum in uera certitudine per diuinam potentiam suscipis, ita tamen quod tibi uisibile non apparet, nisi in magna necessitate, ut etiam illud electis meis cum pro hoc in magna afflictione positi essent aliquando demonstratum est. Haec autem omnia propter amorem et propter utilitatem hominis facio. Sed omnis creatura praeceptis meis subiecta est; tu uero, o homo, mihi semper rebellis exsistis. Vnde caecus et surdus es. Sed tamen mihi rebellare non potes. Nonne facio quod uolo te non uidente? Tu autem non uides oculis tuis nec audis auribus tuis in carne, quomodo animam hominis in corpus eius mittam et quomodo illam de corpore eius auferam; sed anima tua intellegit me cum mortale corpus suum reliquerit. Sic etiam carnem Filii mei trado ad manducandum et sanguinem eius ad bibendum et hoc in potestate mea te, o homo, non uidente facio. 20. DVM CANTICVM INNOCENTIS AGNI CANITVR FIDELES HOMINES COMMVNICANT VT A PRAEVARICATIONE EMVNDATI AETERNAE HEREDITATI RESTITVANTVR. Quapropter, ut uides, dum idem sacerdos canticum innocentis agni, quod est agne Dei qui tollis peccata mundi decantat et ad percipiendum sanctam communionem se exhibet, praedicta ignea coruscatio ad caelestia se recipit, quia eodem ministro laudem illius qui in innocentia mansuetudinis suae tulit piacula hominum denuntiante et interiora pectoris sui cum exteriori deuotione ad eadem sacramenta aperiente, illa inuicta serenitas, quae ibi uirtutem suam ostendit, ad superna secreta se subtrahit et ita clauso caelo, id est se subtrahentibus eisdem caelestibus mysteriis, audis uocem ex alto dicentem ut credentes et fideles homines manducent et bibant uera deuotione carnem et sanguinem saluatoris sui, qui pro ipsis passus mortem temporalem subiit, ab abluendum contaminationem illam quam primi parentes praeceptum Dei transgressi mundo intulerant, quatenus ipsi homines ab hac praeuaricatione emundati rectae hereditati, quam pertinaciter perdiderant, fideliter restaurentur. Nam sicut idem Vnigenitus Dei in cena corpus et sanguinem suum discipulis suis tradidit, ita etiam et nunc in altari carnem suam et sanguinem suum dat fidelibus suis, quemadmodum homo cum opus uoluntatis suae perfecerit, illud ad utendum hominibus tribuit; quia idem Filius Dei praecepta Patris sui peragens semetipsum pro salute hominum obtulit, et corpus et sanguinem suum ad sanctificationem eorum ad manducandum et ad bibendum dedit, ut etiam in Cantico canticorum sponsus amicis suis loquitur dicens. 21. VERBA SALOMONIS IN CANTICIS CANTICORVM. Comedite amici mei, bibite et inebriamini carissimi. Quid est hoc? Comedite in fide, uos qui per sanctum baptismum ad amicitiam meam uenistis; quoniam effusus sanguis Filii mei lapsum Adae uobis abstersit, ruminantes ueram medicinam in corpore eiusdem Vnigeniti mei, quatenus iterata crimina uestra, cum frequenter iniustitiam in operibus uestris operamini, uobis misericorditer abstergantur. Vnde etiam bibite in spe ex hac uite quae uos de aeterna poena eduxit, sumentes poculum salutis, uidelicet ut firmiter et uiriliter in illam gratiam credatis qua redempti estis; quoniam et sanguine illo perfundemini qui pro uobis effusus est. Et ita inebriamini in caritate qui mihi carissimi estis, abundantes in riuulis Scripturarum, quatenus cum summo studio a carnalibus desideriis uos frangatis, ita ut et ego praeclaras uirtutes ualde mihi amabiles in uobis exsuscitem, tradens etiam uobis corpus et sanguinem eiusdem Vnigeniti mei sicut et ipse discipulis suis idem sacramentum dedit, ut in euangelio scriptum est. 22. QVALITER ACCIPIENDA SINT VERBA DOMINI DICTA DISCIPVLIS IN CENA SVA DE EODEM MYSTERIO. Cenantibus autem eis accipiens Iesus panem benedixit ac fregit dedit que discipulis suis et ait: 'Accipite et comedite: hoc est corpus meum'. Et accipiens calicem gratias egit et dedit discipulis suis dicens: 'Bibite ex hoc omnes. Hic est sanguis meus noui testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Dico autem uobis: non bibam amodo de hoc genimine uitis usque in diem illum cum illud bibam uobis cum nouum in regno Patris mei'. Quid est hoc? Filio Dei una cum discipulis suis consummationem illam celebrante qua ipse transiturus erat de mundo, uidelicet cum in terrenis causis diutius conuersari non debuit ut prius fecerat, sed in uoluntate Patris ad passionem crucis perdurans, summa deuotione accepit pro salute hominum panem in recordationem corporis sui, toto desiderio Patrem suum monens quomodo de eo exiuit et quomodo ad eum redire uoluit, ita ut ipse etiam inspiceret si possibile esset ut in fragilitate carnis suae calicem illum quem erat bibiturus transiret, quamuis tamen hoc fieri non deberet. Vnde et panem illum benedixit in recordatione sudoris corporis sui, cum praecepto Patris se subdens, scilicet in cruce mori uolens, in angustia eiusdem passionis corpus et sanguinem suum discipulis suis tradidit, ita ne et ipsi obliuiscerentur quod eis hoc exemplum dedisset. Ac fregit eis: quia quamuis passio illa corpori suo dura esset, tamen Patri suo oboediens crudelissimam mortem in morte corporis sui uicit, designans etiam quod in eum credentibus caro sua et sanguis in sacramento oblationis esset tradenda. Dedit que ad ueram salutem eisdem discipulis suis, ita ut et ipsi haec in nomine eius facerent, sicut et ipse ea propter amorem eorum faciebat mitissima uoce dicens: 'Vos qui humiliter me sequi uultis, ardente amore accipite hoc exemplum quod relinquo uobis, uidelicet passionem meam et opera mea quae in praecepto Patris mei compleui, quoniam ipse misit me docere et ostendere regnum ipsius; et comedite fideliter hoc quod uobis do, quia corpus meum est'. Quid est hoc? Comedite corpus meum quoniam in spiritu et in carne uestra debetis opera mea imitari, cum ea Spiritus sanctus cordi uestro inspirat, uelut homo escam sorbet, quam in uentrem suum mittit, quia ut me in operibus meis sequi debetis, ita etiam et corpus meum manducabitis uos et omnes qui praecepta mea seruare uoluerint'. Et deinde idem Filius Dei accipiens in saluatione poculum salutis Patri suo gratias egit, quoniam cum de latere ipsius sanguis effusus est, haec gratia credentibus data est, quae tam fortis fuit quod et antiquum serpentem superauit et perditum hominem liberauit et totam ecclesiam fideliter corroborauit. Quomodo? Quia idem saluator pretiosissimum exemplum suum in suauitate amoris sui tradidit fidelibus suis dicens eis leni inspiratione admonitionis: 'Bibite fiducialiter ex hoc salutari poculo uos omnes qui me fideliter sequi desideratis, ita ut et corpus uestrum in angustia castigetis et sanguinem uestrum in sudore arceatis propter amorem meum, ad roborandum ecclesiam uosmetipsos abnegantes, sicut et ego me passioni subieci et sanguinem meum pro redemptione uestra fudi, teneritudinem carnis meae in hoc non considerans sed salutem uestram sitiens. Nam hic sanguis qui pro uobis effusus est, non est sanguis ille qui in ueteri testamento sub umbra spargebatur, sed sanguis meus noui testimonii qui ad salutem populorum datus est. Quomodo? Ego qui sum unicus matris meae, uidelicet integerrimae Virginis filius, sanguinem meum in cruce pro redemptione hominum fudi, qui me per fidem inspiciunt. Et ut eum tunc pro liberatione humani generis dedi, ita eum etiam et nunc in altari pro hominibus trado, scilicet pro purgatione illorum qui eum fideliter suscipiunt. In cena enim passionis meae corpus et sanguinem meum uobis ad manducandum et ad bibendum dedi, quatenus et uos nunc in altari idem in memoriam meam faciatis. Vnde etiam in apertione ueritatis dico uobis qui me fideliter subsecuti estis: non bibam amodo hoc poculum angustiae in grauedine illa quam nunc de Iudaeis patior usque in diem illum cum de morte resurgens morte prostrata diem saluationis afferam, ubi idem poculum redemptionis uestrae bibam uobis cum qui mei estis nouitatem exsultationis uobis ostendens, quia perditio ueteris criminis abicietur, aperto uobis regno illo quod Pater meus se diligentibus praeparauit. Quid est hoc? Quoniam morte mea, quam in cruce passus sum, saluationem animarum sentietis, cum etiam post resurrectionem meam in ascensione mea Spiritum paraclitum accipientes nouitatem uerae doctrinae suscipietis, ita quod et propter nomen meum multas tribulationes sustinebitis, quas et ego uobis cum sustinebo, non quod amodo ullas miserias corporaliter patiar, ut prius cum in mundo corporaliter essem passus sum, sed quia uos eas in nomine meo sustinetis, ubi et ego illas uobis cum sustineo, quoniam uos in me estis et ego in uobis'. Et ita ut praedictum est, corpus et sanguinem Filii mei uos qui in me fideliter creditis, ad abolitionem criminum uestrorum percipietis, quatenus per hoc sacramentum exhilarati uirtutem supernae confortationis adipiscamini, sicut et Dauid seruus meus in uoluntate ardoris mei clamat dicens. 23. VERBA DAVID AD EANDEM REM. De fructu operum tuorum satiabitur terra producens fenum iumentis et herbam seruituti hominum; ut educas panem de terra et uinum laetificet cor hominis; ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmet. Quid est hoc? O Deus cuius magnificentia super omnes est, de fide illa qua tu in ueritate cognosceris, ita quod ipsa fructus uirtutum in sapientia tua est, satiabitur homo, uidelicet qui fidei adhaerens esuriem infidelitatis in uia iustitiae abicit, cum prius ueritatem ignorans ieiunus rectitudine defecerat; sed nunc in saturitate bonorum operum producens contritionem animi sui, illis qui in simplicitate sunt fragilitatem suam considerans exemplum humilitatis fideliter praebet, ubi etiam cum germine uirtutum surgens in abundantia eiusdem saturitatis uiriditatem uerae rectitudinis seruituti illorum qui terrenis inhiant exhibet, quoniam ad utilitatem ipsorum his actibus insudat, qui obsequio munitionis et defensionis suae fideles animas ad superna gaudia perducunt, ut et illi qui militia fortitudinis et protectionis suae hos quos tueri debent fortissime defendunt. Et haec in hominibus per uoluntatem tuam, o Deus, idcirco praecedunt, quatenus illis uirtutibus istis adornatis mirabiliter ipsis educas corpus Filii tui de fructu illo quem terra in puritate uiriditatis profert, sicut etiam idem Vnigenitus tuus ex utero uirginalis pudicitiae corporaliter ueniens panem uitae credentibus in semetipso misericorditer dedit. Sed et hoc miraculum ideo facies, ut etiam sanguis eiusdem Vnigeniti tui qui ad saluationem animarum effunditur, laetificet interiorem uim hominum, id est animas eorum, in remissionem peccatorum ipsorum. Quomodo? Quia ut prius Filii tui corpus pro redemptione humani generis in cruce oblatum est, ita etiam et nunc caro et sanguis eius ad salutem credentium in altari consecratur. Quapropter cum hoc in uoluntate tua mirabiliter factum fuerit, tunc et illud erit ut idem sacramentum exhilaret faciem id est ecclesiam oleo misericordiae perfusam, quia cum gaudio fidei credentes misericordiam amplectentes oculis Domini pulchri apparent; quoniam cum salus mundi in cruce pendens hominem de laqueo diaboli misericorditer liberauit, tunc etiam homines a uinculo peccatorum benigne absoluit, quatenus et ipsi in laetitia simplicis cordis sui fideliter in Deum credentes miseriam patientibus cum ardore deuotionis subuenire non desinant. Et in hoc amore fideles ardere debent, ut panis ille, qui uitam se gustantibus praebet, sensus ipsorum qui semper in instabilitate uacillant confirmet, ne intentio cordis eorum ad malum declinet, sed ut ad hoc quod uita est fortiter ascendat. 24. QVOD SACRAMENTVM ILLVD OMNES SORDES EMVNDANS VSQVE AD NOVISSIMVM HOMINEM COLENDVM EST. Panis autem iste caro Filii mei est quam nulla obscuritas in peccatis offuscat nec ulla macula in iniquitatibus obnubilat, ita ut qui eam digne susceperint in anima et corpore caelesti lumine perfundantur et a maculis interioris sordis suae fideliter emundentur. Et ideo nulla dubitatio in ista sacratissima carne sit, quoniam qui primum hominem nec de carne nec de osse formauit, huic possibile est sacramentum istud hoc modo operari. Vnde, o uirginalis ortus, tu surgis, crescis, dilataris ac magnum ramum in multis germinibus producis, per quem caelestis Ierusalem aedificabitur, non ex uirili semine sed ex mystico spiramine ueniens. Nam in ortu tuo non es ligatus ulla maculositate criminum, sed floruisti in mirificatione uirtutum quia ex inarato agro talis flos surrexisti qui numquam ullo casu finitionis marcescet, sed qui in plenitudine uiriditatis suae semper durabit. Quapropter et hoc sacramentum corporis et sanguinis tui tamdiu in officio ueritatis in ecclesia colendum est quousque in fine mundi nouissimus homo ueniat, qui per idem mysterium ueraciter saluandus est, cum illud de secreto Dei ueniens salutem credentibus confert, ut idem Dauid testatur dicens. 25. ITEM VERBA DAVID DE EODEM. Et mandauit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit. Et pluit illis manna ad manducandum, et panem caeli dedit eis. Panem angelorum manducauit homo; cibaria misit eis in abundantiam. Quid est hoc? Caelestis Pater per potentiam gloriae suae emolliuit mentes hominum a superna celsitudine, cum patriarchis et prophetis in secreto mysteriorum suorum hoc demonstrauit quod et Filium suum in Spiritu sancto ueraciter praedixerunt et quod eum in legalibus praeceptis per sanguinem hircorum et per alias ostensiones hominibus mirabiliter praesignauerunt. Et hoc modo suauitatem et dulcedinem cordis sui aperiens in lenitate et in ardore caritatis misit eis eundem Filium suum, quatenus per eum a fame infidelitatis suae reficerentur, ita refectionem caelestium dans eis, cum qua plenum gaudium omnium felicitatum ac beatitudinum fideliter satiati adipiscerentur. Ergo panem illum cuius dulcedine superni angeli non possunt satiari, uidelicet Deum inspicientes, ita suscepit homo in humanitate Filii Dei, cum has refectiones beatitudinis summus Pater misit hominibus in abundantiam spiritalis gaudii. Ac ideo fidelis homo fideli auditione audiat. O uos fideles homines qui ecclesiasticum germen estis, audite et intellegite instrumentum animae uestrae, ubi non estis filii diaboli sed heredes caelestis regni, et considerate quomodo ego, mitissimus ac benignissimus Pater, magnis felicitatibus salutis uestrae circumdedi uos. Ergo attendite bonitatem Patris uestri, scilicet quomodo per me ordinatum est quod in salute uestra est, quoniam quamuis uilis cinis sitis, tamen eandem salutem uestram humanitas Filii mei exposcit. Quomodo? Filius meus natus est de incorrupta Virgine, quae ignara ullius doloris fuit, sed quae in uiriditate integritatis suae permansit, ut gramen in gloria uiriditatis suae uiget, super quod ros de caelo cadit. 26. QVARE IN SACRAMENTO ALTARIS PANIS OFFERATVR. Et quia Virgo illa integra fuit de qua idem Filius meus hoc modo carnem sine peccato assumpsit, ideo et iustum est ut caro eius nunc de fructu illo fiat qui sine suco amaritudinis est. Quomodo? Granum frumenti fortissimus et optimus fructus aliorum fructuum est, nec in culmo suo sucum aut medullam ut ceterae arbores habens, sed in gramine suo in spicam surgens ita ad fructum suum tendit, nec per calorem nec per frigus amarum sucum producit, sed siccam farinam tribuit; ut etiam caro Filii mei sicca fuit sine omni foeditate humanae pollutionis, per quam humanum genus in amplexibus libidinis uiri ac mulieris surgit. Non sic Vnigenitus meus natus est, sed in uiriditate integritatis exiuit, ut etiam gramen intextum granum frumenti gignit. Nam ut culmus frumenti sine medulla uigens siccum granum in puritate spicae profert, ita etiam beata Virgo sine uirili fortitudine gignens sanctissimum Filium suum in simplicitate innocentiae edidit, qui de eadem Matre sua nullum sucum peccati traxit, quoniam et ipsa eum sine medulla uiri concepit, ut etiam gramen sucum grano non tribuit, quia illud non de medullato stipite uiget, sed de sole et pluuia ac de blanda aura uiret, sicut et praedicta integerrima Virgo non de uiro sed uirtute Altissimi obumbrata et infusione Spiritus sancti perfusa in suauitate castitatis Vnigenitum suum genuit. Quamuis autem eadem Virgo de uoluntate uiri ac mulieris orta esset, tamen eundem Filium suum ita non protulit, sed eum de caelo uenientem, uerum Deum et hominem sine uoluntate uiri in integritate sua purissimum genuit. Quae quoniam eum in uirginitate sua sine sorde purissimum peperit, ideo et nunc panis qui caro illius ueraciter consecratur, purissimus in integritate sua exsistens a fidelibus in puritate cordis et sine admixtione diuersitatis suscipi debet, ut filiis Israel praemonstraui, quemadmodum in uoluntate mea scriptum est. 27. VERBA MOYSI AD EANDEM REM. Mementote diei huius in qua egressi estis de Aegypto et de domo seruitutis, quoniam in manu forti eduxit uos Dominus de loco isto, ut non comedatis fermentatum panem. Quid est hoc? Vos qui imitatores Filii mei esse uultis, estote respicientes de morte ad uitam, uidelicet in memoria uestra habentes saluationem diei illius qui Filius meus est, qui mortem conculcauit et uitam dedit; in quo in salute uestra egressi estis miserabile exilium perditionis, scilicet cum abiecistis densissimas tenebras infidelitatis, ita etiam uos eripientes de mansione diabolicae seruitutis, cui in transgressione Adae dati fuistis. Nunc ergo de terrenis actibus ad caelestia respicite, quoniam in diuina potentia de malis eduxi uos, ego Dominus qui cunctis tanta fortitudine praesum, quod uirtuti meae nullum obstaculum contrarietatis obsistit, quin omnia acutissime penetrem, ita per Filium meum eripiens uos de loco isto, in quo per infidelitatem uestram morti famulantes in bonis operibus non laborastis, sed in peruersitate uestra iacentes turpiter in eo perstitistis. Sed quia nunc in Vnigenito meo ab oppressione ista liberati estis, currite de uirtute in uirtutem, cauentes ne in conscientiam uestram mittatis infidelitatem illam, quae cor uestrum sua receptione non confortat, sed potius sua amaritudine grauat. Quid est hoc? Nolite diabolicas artes sectari nec cetera figmenta quae homines in humanis contagiis philosophorum paganorum ac haereticorum sibimetipsis adinuenerunt; sed Filium meum in speculo fidei imitamini, qui uos de carceribus inferni liberauit cum semetipsum pro uobis ad passionem crucis obtulit. Sed ut uestigia eius tanto cautius sequi ualeatis, corda uestra caelesti pane confortate, uidelicet corpus eius fideli deuotione sumite, quoniam ipse de caelo ueniens de suaui et de pura Virgine natus et in ligno pro salute uestra passus semetipsum uobis contulit, ita ut et uos sine admixtione ullius amaritudinis suauem et purum panem diuina inuocatione corpus eius in altari consecratum sincero affectu suscipiatis, quatenus per hoc esuriem interioris hominis effugientes ad epulas aeternae beatitudinis peruenire ualeatis. 28. QVARE VINVM IN SACRIFICIO ALTARIS OFFERATVR. Vnde etiam in uino quod de uite fluit eadem inuocatione per sacramentum sanguinis eius uolo mirabilia demonstrare. Quid est hoc? Sanguis Filii mei de latere suo fluxit, ut et uua de uite sudat. Sed ut uua pedibus conculcatur et in torculari premitur, ita dulcissimo ac fortissimo uino effluente ad roborandum sanguinem in homine, sic etiam Vnigenito meo in sudore angustiae uerberibus et flagellis conculcato et ligno crucis oppresso optimus atque pretiosissimus sanguis de uulneribus eius emanauit, saluberrima liberatione credentes populos perfundens. Quemadmodum etiam uua dissimilis est aliis pomis quae duros cortices habentia comedi possunt, cum homines uuam magis soleant sugere quam comedere, ita etiam Filius meus dissimilis erat in peccato ceteris hominibus, quia ipsi sub pondere nequitiae grauati diuersis passionibus subiacent, cum idem Vnigenitus meus de castissima Virgine mirabiliter natus omni contagione peccatorum careret. Quapropter et quoniam uua tenerae materiae est, idcirco et uinum in sanguinem eiusdem Filii mei uolo consecrari. Nam ut uinum de uite sudat, ita et Filius meus de corde meo exiuit, etiam eodem Vnigenito meo uera uite exsistente et diuersis palmitibus ex eo exeuntibus: quia fideles in ipso plantati sunt qui per incarnationem eius in bonis operibus fructuosi exsistunt. Et ut iste sucus de dulcissimo ac fortissimo fructu uitis emanat, sic etiam omnis iustitia in misericordia et ueritate per incarnationem eiusdem filii mei apparet, quas uirtutes in ipso inueniunt omnes qui eum fideliter quaerunt. Quomodo? Quoniam qui ipsi fideliter adhaerent, hi uirides et fructuosi ab ipso efficiuntur, ita quod optimos fructus in uirtutibus afferunt, sicut et ipse suauis et mitis exsistens pretiosissima germina in sanctitate et iustitia attulit et sibi credentes ab omni sorde infidelitatis emundauit, ut in Canticis canticorum de eo scriptum est. 29. VERBA DE CANTICIS AD IDEM. Botrus cypri dilectus meus mihi in uineis Engaddi. Quid est hoc? Filius Dei qui me exulem animam in passione sua saluat, in resurrectione etiam sua mihi misericorditer poculum uitae dat. Quomodo? Sicut botrus cypri fortissimam plenitudinem potationis in se continet, sic etiam excellentia quae in Vnigenito dei est, indeficientem magnitudinem in se habet, ita quod idem Filius Dei numquam hoc modo exhaurietur, quin potum uitae sitientibus dare possit, quoniam ipse salus uitae est. Nos enim qui prius in defectu fuimus, nunc in ostensione et in scientia uerae sanctificationis bonorum operum confortati, per illum cibum uitae manducamus, in quo etiam Deum scientes ad uitam pergimus, cum in ueteri testamento, quod quasi per umbram plenum sensum non habuit sed in ostensione significationis multam diuersitatem in se tenuit, magnam famem sustinentes ad saluationem surgere non ualuimus. Nunc ergo in ipso saturati in illo salutare poculum bibimus, scilicet fideliter in uera fide gustando quis deus sit, quem exterioribus oculis mortalis carnis uidere non possumus sed quae spiritali intellegentia intus habemus, sicut et uinum fortissimam uim suam in uenis hominum ostendit, hoc tamen hominibus non sentientibus, sed tantum ita esse intra se scientibus. Et ideo sponsus animarum botrus cypri est cuius fructus non deficiet. Quomodo? Caecus ingressus portum requirit uisum suum. Quomodo? Quia homo claritatem fidei non habens, cum ad fidem peruenerit, per pressuram torcularis in rorem sanguinis Christi intrat. Quomodo? Sicut per praecepta illius uitam in anima nostra habemus, ita etiam in donatione illius emundationem in carne nostra recipimus, quoniam nos nati in praeuaricatione Adae immundi exsistimus, sed in sanguine ipsius sanctificamur. Vnde desponsatio animarum de ipso in Spiritu sancto dicit: Dilectus meus qui cordi meo dulcis et amabilis exsistit, fortissimum uinum per sanguinem suum in plena sanctificatione mihi est, quia dum sum immunda in plantatione carnis, sicut uinea quare adhuc inculta iacet in spinis, ipse fons saluationis exsistens peccatores a sordibus suis misericorditer abluit et in mysterio secretorum suorum gloriosissime sanctificat; quoniam ut de corde Patris suauiter exiuit, sic etiam in uino sanguinem suum suauiter ostendit; et ut ex Virgine mirabiliter natus est, ita etiam et in pane corpus eius mirabiliter declaratur: quia ipse botrus est qui numquam defectum in ullo detrimento patietur. Quapropter et super altare uelut in torculari uoluntatem Patris calcatur, quatenus homo qui per semetipsum nullatenus subsistere potest, ob fragilitatem debilitatis suae non deficiat; quoniam et sicut sanguis hominis augmentum ex potu accipit, ita etiam homo sanctificationem ex sanguine Filii Dei habet. Et ut ne sanguis hominis sine riuulo potus in ariditatem uertatur, ex potu reficiendus est, sic etiam uinum in consecratione sanguinis eiusdem Filii Dei non deficiet, sed super altare in sacramento eiusdem mysterii semper erit. 30. QVARE IN SACRAMENTO ALTARIS AQVA VINO INTERESSE DEBET. Sed et, o tu homo, acutissime scias quod in consecratione ista uino aqua interesse debet, quia de latere Filii mei sanguis et aqua emanauit, ita quod et in uino diuinitas eius intellegitur et quod in aqua humanitas ipsius sentitur. Et ideo quoniam in ipso diuinitas et humanitas est, idcirco etiam in consecratione ista uino aqua intererit; quia cum uinum diuinitatem eius designet, aqua etiam humanitatem ipsius ostendit quae sine commixtione uirilis sanguinis pura et munda est, quoniam idem Vnigenitus meus fons aquae uiuae exsistens homines in regeneratione Spiritus et aquae de ueteri culpa Adae emundauit et eos ad caelestia transtulit, cum pro salute eorum in mundum uenit, quemadmodum scriptum est. 31. VERBA SAPIENTIAE. Ego quasi fluuius Doryx et sicut ductus aquae exiui de paradiso. Quid est hoc? Deus hominem rationalitate firmans ei plurima mystica dedit, cum spiraculum uitae in eum mittens illum rationalitate sublimauit. Qui dum seductus in mortem caderet, ego Filius Dei qui ipsum liberare ueni fluens in decore omnium rigationum infixae caritatis et emanans in diffusione uerae et indeficientis puritatis, exiui de secreto supernae amoenitatis, quatenus homo qui ex reatu suo perierat misericorditer de perditione eriperetur. Quomodo? Vt innoxius sanguis innocentis innocentiae in angustia desudantis passionis pro eo effunderetur. Quomodo? In transgressione Adae cum ipse de paradiso expulsus est, sanguis eius de pulsatione angustiae, quia reus erat, totus inundauit, et sic in angustia illa liquefactus cum sudore aquae perfusus est. Et ita sanguini hominis aqua per sudorem interesse scienda est. Vnde, o homo, cum Vnigenitus Dei in carne angustiari coepit, uidelicet quando pro humano genere pati uoluit, sanguis eius guttas sudoris emisit, ac deinde ipsos in cruce suspenso de uulnere lateris sui aqua cum sanguine emanauit. Et ideo in sacramento illo ubi mysterium eiusdem passionis celebrandum est, aqua uino interesse debet, quia et de uulnere lateris eiusdem Filii Dei aqua et sanguis effluxit. Sed et in eodem sacrificio uinum aquae superabundabit, quia et sanguis tabem superat, sicut et lac sucum suum quod serum est excedit. Qui autem mysterium hoc celebrant, id ita perficiant, quemadmodum eis praemonstratum est, sicut etiam ibi homines exhortantur, ubi inspiratione mea per Sapientiam alloquuntur, ut scriptum est. 32. ITEM DE LIBRO SAPIENTIAE. Venite, comedite panem meum et bibite uinum quod miscui uobis. Quid est hoc? Vos qui stultitiam deponere uultis, uenite de ignorantia illa, qua Deum nescitis et de stupro illo, per quod in exilium missi estis, et redite in candidam regionem uestram, quae per speculum fidei in fonte uiuentis aquae uobis praemonstrata est; et pia deuotione comedite panem meum, quem uir in agrum non seminauit et cui terra uiriditatem non dedit, sed qui de Deo exiuit atque in eo permanet. Nam ut panis manducatur et ut terra conculcatur, sic et Filius Dei panis uiuus filios hominum praecellit, quia ipse Filius Dei in uirtute diuinitatis suae stabilis est, et filii hominum in debilitate carnis suae labiles sunt. Filius enim Dei corporaliter manens in mundo mollitiem liquoris peccati in carne sua non habuit, quoniam sicut ignis panem excoquens arefacit nec ei ullum mollem umorem dimittit, ita et idem Vnigenitus Dei de fortissimo igne Spiritus sancti conceptus et de castissima Virgine natus sine ulla contagione peccati in corpore suo fuit. Et ita sicut panis hominem reficit, sic etiam et fideles homines per eundem Filium Dei in fide nutriuntur, quia ipse fortissimus fructus est qui numquam deficiet. Vnde et uos fideles, hunc panem comedentes, bibite etiam pura intentione uinum hoc quod omni prorsus sorde caret et quod in hanc inanem uagationem non uadit, ubi corruptio munditiam innocentiae absorbens eam in uenenum conuertit. 33. QVOD ADAM ANTE PECCATVM MVNDVM SANGVINEM HABVIT POST PRAEVARICATIONEM SPARSIT EVM IN FOETOREM IMMVNDITIAE. Nam et secundum modum illum primus homo mundus fuit quando creatus est, quoniam in nulla diuersitate erat, sed mundus in carne et in sanguine suo fuit. Qui cum praeuaricationem faceret illusus est, ita quod postea semper sanguinem suum in foetorem immunditiae moechiae sparsit, quia sicut idem homo honorem innocentiae abiecerat, ita etiam et sanguis ipsius sanguineum colorem suum perdit in humana conceptione in liquorem pollutionis subuersus. In quo etiam liquore ita sine formatione est, quousque iterum sanguis appareat et ita sanguis ille formam aliam accipiens post ortum suum in debilitate iacet, usque dum medulla eius plenitudinem fortitudinis suae inueniat et usque dum scientia in ipso per excitationem occultae suscitationis exsurgat. Et tunc ita munda caro et mundus sanguis de ueneno expiatus apparet, quousque eum noxius calor percutiat, quia percussione sua noxiam spumam immunditiae eicit. Sed ab his omnibus Filius Dei mundus exstitit, uidelicet mundam carnem et mundum sanguinem habens, ita quod eum numquam tactus ullius noxii caloris tetigit, sed in sanctificatione et honore uiridissimae castitatis manens nulla contagione uiolari potuit. Qui tamen in angustia passionis positus aquam in sanguine lateris sui effudit, quia sanguis sine aqua in effusione sua non est, sed ita temperatus exsistit, ut sanguis aquam confortet et ut aqua sanguinem deleniat. 34. QVOD CORPVS ET SANGVINEM CHRISTI ACCIPIENTES MVLTA DVLCEDINE VIVIFICANTVR. Quapropter et uos qui Deum deuote colere uultis, ita quod uestram salutem amatis, sumite hoc poculum sanctificationis, quod ita temperaui uobis ut asperitatem ultionis in lenitate remissionis non sentiatis, quoniam et diuinitas et humanitas in superno Filio est, per cuius passionem de morte liberati et per cuius corpus et sanguinem uegetati societatem in aeterna mansione habeatis. Sed ego qui sum initium et finis, iterum dico tibi, o homo, de nobili Filio meo, qui flos est rosarum et lilium conuallium, natus de castissima Virgine, quae eum in integritate sua genuit, qui partus talis exstitit quod per eum de iniquitate priorum parentum humani generis placatus sum, qui me in transgressione sua ad indignationem prouocauerunt. Vnde et eundem partum semper inspicio, cum corpus et sanguinem Filii mei cotidie super altare nomini meo consecratum habeo, ita quod per idem sacramentum tu, homo, sanctificaris eandem carnem manducans et eundem sanguinem bibens. Nam cum ibi sacerdos officium suum exercet, sicut illi constitutum est, uidelicet sacratissimis uerbis me inuocans, tunc in eadem potestate ibi adsum, qua et ibi aderam, ubi Vnigenitus meus sine schismate ullius contagionis incarnatus est, unde et corpus eius purissimum et suauissimum in omni sanctitate fuit, ita quod et nunc carnem et sanguinem ipsius fideliter suscipientes tanta dulcedine uiuificentur, quod nullum despectum abiectionis patiantur, sicut et in Cantico canticorum scriptum est. 35. VERBA SALOMONIS DE EADEM RE. Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meae, ut inueniam te foris et deosculer, et iam me nemo despiciat? Quid est hoc? Gemitus et deuotio in ecclesia positorum certissima fide dicit: Quis est ille qui mihi miserrimo homini in aerumnis posito mitissima oblatione det te sponsum ecclesiae, cum te fratrem meum propter incarnationem tuam nomino, sugentem misericordiam et ueritatem, quae sunt nutrimenta illa quibus diuinitas homines nutrit, quae mihi mater in creatione mea est, scilicet cum educatione uegetationis uitam mihi dans. Quid est hoc? Quia et nutrimenta ecclesiae plena sunt gratia tua, cum ei plenam ubertatem in sacramento corporis et sanguinis tui tribuis, qui panis uiuus et fons aquae uiuae es. Et hoc ideo facis, ut manifesta certitudine inueniam te foris, scilicet cum scio te Filium Dei in caelis, uideam te etiam hominem in terra, quem in diuinitatem mortales oculi mei cernere non ualent, ita ut etiam inueniam te in pane et uino diuini mysterii, quod sacramentum sine pondere deceptionis et sine anxietate fallaciae est, ac deinde hoc modo deosculer te; quoniam pro salute mea incarnatus es et quia etiam me participem corporis et sanguinis tui facis, quatenus per hoc quod in mundum propter me uenisti et quod te ipsum mihi tradidisti, iam nulla creatura deinceps me despiciat, cum ipsa uoluntatem tuam tibi subiecta semper sequatur, et cum ego praeceptis tuis rebellis exsistens tibi multoties contrarius inueniar. 36. QVOD AD INVOCATIONEM SACERDOTIS IN ALTARI SACRAMENTVM CORPORIS ET SANGVINIS CHRISTI PERFICITVR. Nunc ergo ut uides, o homo, cum sacerdos his uerbis, quae sibi in Spiritu sancto constituta sunt, oblato sacrificio ad altare me coeperit inuocare, amen tibi dico, quoniam in ardente calore meo ibi adsum et pleno desiderio idem sacramentum perficio. Quomodo? Quoniam in effectu eiusdem mysterii ardentem caritatem super eandem oblationem expando, uidelicet ab initio uerborum sacerdotis me inuocantis et hanc memoriam facientis, quod Filius meus in angustia passionis suae panem et uinum benedicens in sacramento corporis et sanguinis sui discipulis suis tradidit, ut et ipsi idem pro salute populi facerent. Vere dico uobis, quia numquam inuocatio ista super huiusmodi oblationem in recordatione eiusdem Vnigeniti mei erit, nisi mysterium corporis et sanguinis eius ibi perficiatur, quod carnalis oculus, quamdiu cinis est, uidere non poterit nisi in fide illud humili deuotione perspiciat. Quomodo? Cum ales ouum sibi in nidum suum poni uiderit, ardenter super illud uolat et calore suo illud fouens pullum educit, ita quod testa oui remanet et quod pullus ille euolat. Quid est hoc? Ego omnipotens cum oblatio panis et uini super altare nomini meo dedicatum in memoria Filii mei oblata fuerit, eam mirabiliter uirtute et gloria mea illustrans in corpus et sanguinem eiusdem Vnigeniti mei transfundo. Quomodo? Ipso miraculo quo idem Filius meus carnem ex Virgine suscepit, ipso etiam oblatio haec in consecratione ista caro et sanguis eius efficitur. Sed panis et uinum ibi exterioribus oculis uisibiliter cernitur, intus autem sanctitas corporis et sanguinis eiusdem Filii mei inuisibiliter manet. Quomodo? Cum Filius meus apud homines esset in mundo, apud me etiam erat in caelo, et nunc apud me manens in caelo, apud homines etiam manet in terra. Sed hoc spiritale et non carnale est. 37. QVOD DEVS IN OMNI CREATVRA POTESTATEM ET FORTITVDINEM VOLVNTATIS SVAE SECVNDVM QVOD SIBI PLACET EXERCET.. Sic et ego Pater omni creaturae adsum a nulla abstrahens me uelut tu, homo, ab ea te subtrahis, scilicet ut cum in aquam uides, facies tua quidem in ea apparet, sed tamen ita nullas uires tuas in illa exercere uales et cum te ab ea auertis amplius in illa non appares. Ego autem huiusmodi mutabilitate non appareo creaturae, sed adsum ei ueraci ostensione nec ab ea potestatem meam subtraho, sed in ea fortitudinem uoluntatis meae secundum quod mihi placuerit exerceo. Vnde etiam in sacramento corporis et sanguinis Filii mei maiestatem meam ueraciter demonstro, uidelicet ab initio secretorum uerborum sacerdotis usque dum idem mysterium a populo percipiatur, miracula mea ibi mirabiliter exercens. 38. QVOD A PRIMA HORA DIEI VSQVE AD NONAM OFFICIVM MISSAE PRO NECESSITATE TEMPORIS EXERCERI POTEST. Sed et hoc sacerdotale officium a prima hora diei usque ad nonam horam ipsius a fidelibus exerceri potest, secundum quod necessitas temporis in moribus hominum inuenerit, quoniam et Adam in mane surgens ad horam nonam seductus est, et quia etiam passio Filii mei in crepusculo diei inchoata ad horam nonam consummata dignoscitur, ita quod in cruce moriens exspirauit et morte sua mortem uiriliter superauit; ubi et ecclesia eidem Vnigenito meo assistens dotem suam ibi suscepit, quod et nunc a filiis eiusdem ecclesiae celebrandum est. 39. QVOD OMNES IEIVNI COMMVNICARE DEBENT EXCEPTIS HIS QVI IN OPINIONE MORTIS POSITI SVNT. Hoc autem idem officium a sacerdotibus in sacrificio in inanitate uentris et non in plenitudine eius peragendum est, ne coagulatio escarum spiritale desiderium euacuet, quoniam prius esse debet spiritalis epulatio et postea carnalis refectio, et quia etiam spiritus honorandus est et caro refocillanda. Nam hoc sacramentum spiritali desiderio et non carnali cupiditate accipiendum est, et ideo in ieiunio et non in epulis percipi debet, nisi in necessitate illa si homo in hac opinione positus est, quod de mundo transiturus sit. Sed Filius meus circa finem diei corpus et sanguinem suum discipulis suis dedit, quoniam eis uerum mane uitae aeternae attulit et quia etiam in consummatione saeculi morte in hominibus temporaliter transeunte electi sicut sol in regno meo fulgebunt. 40. QVOD DIABOLVS SINE SVGGESTIONE ALTERIVS CECIDIT HOMO AVTEM QVIA FRAGILIS SVADENTE DIABOLO CECIDIT A DEO SVBLEVATVS EST. Et hoc modo idem Vnigenitus meus in resurrectione sua demonstrauit animas iustorum ab inferno se abstrahere et genus humanum in restaurationem aeternae uitae se reducere, quam reprobi angeli perdiderunt mortem sine suggestione alterius appetentes, ita quod a nullo alio insidiatore quam a semetipsis seducti sunt, cum nec gustum peccati in semetipsis haberent uelut homo in fragilitate corporis sui habet. Vnde et homo quoniam ab insidiante seductus est fragilitatem corporis habens, a subleuante etiam ad uitam reductus est, et diabolus corporalem grauedinem non habens in peruersitate sua relictus est. Sed et homini uera et salubris refectio in perceptione corporis et sanguinis Filii mei data est, quatenus per hoc sacramentum inuisibiliter in anima refocillatus surgat et inuisibili aduersario suo uiriliter resistat. 41. QVOD IN PERCEPTIONE CORPORIS ET SANGVINIS DOMINI NON QVANTITAS SED SANCTITAS CONSIDERANDA EST. Qui autem idem sacramentum in maiore aut in minore quantitate percipiunt sic intellegant quia et ille qui plus et ille qui minus accepit unam eandem que uim perceperunt, quoniam hoc sacramentum non in quantitate, sed in sanctitate est, et percipientes secundum fidem ipsorum saluat, ut de manna sic scriptum est. 42. COMPARATIO DE MANNA AD EANDEM REM. Fecerunt que ita filii Israel et collegerunt alius plus alius minus, et mensi sunt ad mensuram gomor; nec qui plus collegerat habuit amplius nec qui minus parauerat repperit minus, sed singuli iuxta id quod edere poterant congregauerunt. Quid est hoc? Supernum sacramentum iuxta id quod eis praeceptum est attendunt filii electionis qui Deum ardenter uidere desiderant, et colligunt illud in cordibus suis secundum doctrinam principalium magistrorum suorum, et secundum id quod ab eis didicerunt scrutantur illud in animabus suis, alius plus deuotionis et alius minus intentionis in secreto cordis sui habens. Vnde et cum aestimatione sua metiuntur secundum id quod in animabus suis sentiunt, discernentes fidem quam in Deum habent, nec eam diuidentes sed ipsam integram habentes, et quanta et quali deuotione corpus et sanguinem redemptoris sui percipiant considerantes. Sed idem sacramentum non erit huic sanctius qui plus ex eo perceperit, nec illi contractius qui minus ex eo sumpserit, sed secundum fidem suam qui illud percipit, ita et eum illuminabit. Quapropter, o homo, in magnitudine percipiendum non est, quia fortissimus Deus tam in parua quam in magna oblatione huius mysterii est, et ideo qui illud percipiunt solum hoc attendant, quod trinum et unum Deum firma et integra fide in corde suo habeant. Et sic quisque fidelis sincero et recto corde secundum id quod possibilitas fidei in ipso exposcit, uires animae suae congreget, cauens ne altius aut profundius diuinitatem scrutetur quam sensu aut cogitatione sua capere potest, sed sobrie, ut in Spiritu sancto edoctus est, timori Domini subiectus sit, quoniam homo pauper cinis est. 43. QVOD NON EST DVBITANDVM QVIN VERVM CORPVS ET VERVS SANGVIS CHRISTI SIT IN ALTARI. Sed uos, o stulti homines, nolite dubitare an sacramentum istud quod hoc modo uobis demonstratum est, corpus et sanguis Filii mei sit. Recordamini ergo unde Adae carnem et sanguinem creauerim. Videlicet de limo terrae. Quid ergo uobis uidetur? An possibilius est mihi de oblatione ista facere carnem et sanguinem Filii mei an de limo terrae facere hominem? Sed uir semen de sanguine suo fundit et femina suscipit illud. Et quid tunc amplius addunt? Nihil omnino aut in creatione aut in carne infantuli. Quis ergo format hominem in carne et in ossibus ac in medullis et in pulchra facie sua, nisi ego, Pater omnium? Sed pater et mater non habent ullam potestatem facere aut creare infantulum, nisi quod tantum in ardente libidine sanguinem suum excutiunt, et postea nullam potestatem in eo formandi habent. Num uidere potestis quomodo haec fiant, nisi quod ea cernitis in formis suis? Tu autem, o homo, dicis: 'Ego non uideo hanc oblationem carnem et sanguinem, ut hominem corpus et sanguinem esse cerno'. Ad quod tibi respondebo: 'Vos uidistis Filium meum in corpore et in sanguine mortalem in terra, qui nunc immortalis in caelo est, et ideo corporalibus oculis eum modo uidere non potestis nec etiam quomodo caro et sanguis eius in altari consecretur, quod sacramentum propter gloriam sacerdotis ibi non fit, sed propter gloriam eiusdem Vnigeniti mei, qui hoc officium cum discipulis suis in cena sua peregit. Sed ut me in claritate mea quamdiu mortales estis uidere non ualetis, sic etiam nec carnem nec sanguinem Filii mei carnalibus oculis uestris carnaliter uidetis, secundum id quod ea quae inuisibilia sunt perspicere non potestis, sed secundum hoc quod mortalis obtutus uester ea quae uisibilia sunt uisibiliter capere ualet'. 44. QVOD IN SACRAMENTO ALTARIS TRIA OFFERENDA SVNT IN NOMINE TRINITATIS PANIS VINVM ET AQVA. Hoc autem idem sacramentum in tribus causis mihi offerendum est. Quomodo? In pane et uino et aqua, ob honorem Trinitatis. Vnde si de his tribus aliquid defuerit, tunc ibi Trinitas ueraciter non colitur; quoniam in uino intellegitur Pater, in pane Filius et in aqua Spiritus sanctus; ita qui uinum sine pane et sine aqua offert, Patrem colit sed Filium et Spiritum sanctum negat; aut qui panem sine uino et sine aqua dat, Filium habet, sed Patrem et Spiritum sanctum abicit, aut qui aqua sine uino et sine pane utitur, Spiritum sanctum attendit, sed Patrem et Filium recusat, aut qui uinum et panem sine aqua dat, Patrem et Filium habet, sed Spiritum sanctum abicit, aut uinum et aquam sine pane offert, Patrem et Spiritum sanctum colit, sed Filium negat, aut qui pane et aqua sine uino utitur, Filium et Spiritum sanctum attendit, sed Patrem recusat. Ergo in hoc sacramento diuisio non fiat, quia et ego indiuiduus manens in tribus personis unus Deus inseparabilis sum, sicut et cogitatio, uoluntas et opus in uno homine sunt, sine quibus homo non est. 45. QVOD SACERDOS QVI PER NEGLEGENTIAM AVT PER INFIDELITATEM AVT PER OBLIVIONEM HAEC TRIA IN SACRAMENTO ALTARIS OFFERRE NEGLEXERIT GRAVITER PVNIENDVS EST. Quod si in isto sacrificio defectus fuerit, ita quod ibi aut panis aut uinum aut aqua neglegitur, uere tunc ille ex cuius neglectu hoc euenit graui uindictae subiacebit. Nam si hoc scienter per neglegentiam teporis seu infideliter per dubietatem incredulitatis actum est, illum qui huic reatui subiacet ab oculis meis eiciam, nisi ipse graui paenitentia ad se reuersus semetipsum pro hoc grauiter paenitendo puniat, uel si hoc ignoranter per neglegentiam obliuionis euenit, tunc ille qui in hoc reus est, de hac culpa sua in correctione paenitentiae mihi responsurus est, quoniam acute non perspexit si haec omnia adessent quae ad sacrificium meum pertinebant. Cum enim Filius meus in cruce pependit, ibi nihil saluationis defuit, quia per effusum sanguinem suum saluationem animarum hominibus attulit, unde nec in hoc mysterio quidquam deesse debet. Nam sacramentum hoc sacratissima sanctificatio in omni sanctitate est, et propterea caro ista et sanguis iste omni fide et deuotione accipiendus est. 46. QVALITER CORPVS ET SANGVIS CHRISTI POPVLO DISTRIBVATVR. Quicumque autem hanc sacratissimam carnem accipit et sanguinem eiusdem mysterii sumere non recuset, quoniam idem Filius meus super omnia est mundus et speculum in uirtutibus, ac ideo nobilissimus sanguis eius est accipiendus, nisi prae simplicitate accipientis sacerdos timeat periculum effusionis, et tunc illi accepturo fiat secundum simplicitatem infantium quibus esca panis conceditur et potus uini denegatur. Ita et isti haec sacrosancta caro tribuatur et fluens sanguis subtrahatur, ne maius periculum exinde oriatur, et quia etiam illa sacrosancta caro sanguini suo et sanguis ille carni suae in una sanctitate coniunctus est. Quod si homo ille huius discretionis est quod angustiam habet idem mysterium custodire, tunc cum ei illa sancta caro ad comedendum datur, tunc et sanguis eiusdem carnis ipsi ad potandum tribuatur. 47. QVOD SACERDOS HIS INDVMENTIS ET HIS VERBIS IN SACRAMENTO ALTARIS VTATVR SECVNDVM QVOD ANTIQVI PATRES INSTITVERVNT. Sacerdos autem qui hoc sacramentum celebrat, diligenter his indumentis quibus antiqui patres edocti per Spiritum sanctum ad idem officium indui constituerunt uestitus sit, et acutissime uerba illa quae idem Spiritus sanctus eisdem patribus ad celebrationem eiusdem mysterii inspirauit attendat, sollicite cauens ne quidquam ex his omittat, deuotissime etiam inspiciens ne exemplum hoc transcendat, ubi Filius meus panem et calicem accepit et discipulis suis ad comedendum et ad bibendum dedit. Sed qui in indumentis aut in uerbis ad idem officium pertinentibus quidquam per neglegentiam obliuionis ignoranter deliquerit graui et salubri paenitentia corripiendus est, sed tamen misericordiam meam quaerens inueniet, quia transgressionem istam non in uoluntate aut in malitia cordis sui perpetrauit. Qui uero id scienter aut per teporem uoluntatis suae aut per nequitiam cordis sui in eisdem sacramentis transgressus fuerit, huic offensus dicam. 48. VERBA DOMINI AD NEGLEGENTEM SACERDOTEM. 'Serue nequam, cur non eras sacerdotali uestimento recte indutus, ut in Spiritu sancto tibi instituerunt antiqui principales magistri tui in significatione spiritalis officii, ut mihi semper ministrant angeli mei? Et cur etiam neglexisti modum uerborum illorum quae tibi in eodem Spiritu sancto tradiderunt idem patres tui in consecratione corporis et sanguinis Filii mei ad salutem et ad gloriam generis humani?' Vnde qui in hoc reatu culpabilis est, inde mihi responsurus est, si non graui afflictione paenitendo semetipsum punierit. 49. QVOD SACERDOS QVI HAS EPVLAS IN ALTARI OFFERT AB ALTARI IEIVNVS HIS EPVLIS NON RECEDAT. Sed sacerdos qui epulas istas ad altare meum offert, inde ieiunus his epulis non recedat, sed refectionem animae suae in corpore et in sanguine Filii mei percipiat. Quod si nouit grauioribus oneribus se grauatum et his epulis indignum, tunc non praesumat ad mensam meam accedere nec illotus a foetore criminum suorum Filium meum tangere, ut illi et mensam et gloriam natiuitatis suae contaminauerunt qui caput lucentis lucernae crudeliter absciderunt. Quapropter et iste qui ita contaminatus est, uarietatem pestis suae summo sacerdoti, scilicet Filio meo, ostendat et etiam coram alio mortali sacerdote se accuset, qui sibi remedium consolationis cum paenitentia demonstret, et sic demum ad officium suum purificatus accedat. 50. QVOD SACERDOS IN SACRAMENTO ALTARIS MVLTIS ET MAGNIS SERMONIBVS NON VTATVR SED SECVNDVM ORDINATIONEM PRIORVM MAGISTRORVM. Sed ego Patrem omnium secretam dispositionem sacratissimi colloquii per quod me sacerdos ad altare inuocare debet in multis et in magnis sermonibus esse nolo, sed in recta ordinatione priorum magistrorum, quos donum sancti Spiritus in recta admonitione me inuocare edocuit, et hoc in multiplicitate stultae sapientiae esse non debet, sed in simplicitate cordis, quia in multa collocutione non delector, sed in puritate cordis illorum qui me deuote quaerunt et qui me in ardore caritatis benigne amplectuntur. Alias enim electis meis cum me quaerunt gratiam meam secundum uicissitudinem donorum Spiritus sancti impendo; in hoc autem sacramento me totum ipsis ostendo, quoniam Filius meus in me et ego in ipso et Spiritus sanctus in nobis et in ipso nos, et unum in diuinitate sumus, sicut et corpus et anima et uires illius unus uiuens homo est. Vnde qui ad hoc sacramentum accedit, caueat ut ita ueniat, ne gloriam diuinitatis offendat. 51. DE QVINQVE MODIS COMMVNICANTIVM. Sed tu, o homo, dum ceteri homines ad percipiendum idem sacramentum ad sacerdotem accedunt, quinque modos in eis consideras: quia illi qui perceptionem diuini mysterii a sacerdote suo accipere desiderant, quinque sensus corporis sui a faece peccatorum suorum emundent et eos a surripiente immunditia digne et laudabiliter custodiant, ut tantum salubrius idem percipiant. 52. DE HIS QVI IN CORPORE LVCIDI ET IN ANIMA IGNEI SVNT. Quapropter etiam ex his qui ad idem sacramentum, ut uides, accedunt, alii in corpore lucidi et in anima ignei sunt: quoniam ipsi claritatem fidei ad idem sacramentum habentes, non dubitant quin uerum corpus et uerus sanguis Filii mei sit, et ideo dum illud hac fide percipiunt, in carne sua uegetantur et sanctificantur, ita ut per hoc mysterium sanctificati post resurrectionem in eodem corpore suo appareant in caelo, atque in anima sua igneo dono Spiritus sancti transfunduntur et accenduntur, quatenus hac illustratione perfusi terrena respuant et caelestia desiderent. Quomodo? Quia ut a uento ignis ad incendium excitatur, sic et isti per sacramentum istud ut in superno amore ardeant imbuuntur. 53. DE HIS QVI IN CORPORE PALLIDI ET IN ANIMA TENEBROSI VIDENTVR. Sed alii in corpore pallidi et in anima tenebrosi uidentur: quia tepidi in fide firmam fidem ad idem sacramentum non habent, sed stulti sunt sapientiam intellegere, uelut puer cuius opera in stultitia sunt. Nam foris in auditu auris audiunt et in tarditate cordis sui percipiunt ea quae ipsis de eodem sacramento dicuntur, ita quod illa libenter in fide perfecte comprehenderent, sed tamen prae dubietate quae in ipsis est non possunt intueri quanta sanctitas in illo sit. Vnde et in interiori homine tenebris circumdati sunt, quoniam mentem suam sursum ad perfectionem illam eleuare non ualent, quia ipsi in peccatis concepti prae pondere corporalis fragilitatis ad perfectionem credulitatis illius graues sunt, spiritui tamen plus consentientes, ita quod fidem intellegerent, si prae tepore cordis sui possent. Qui enim maioribus oneribus peccatorum in operibus suis nondum sunt grauati, hos quamuis uelut inuitos Spiritui consentire oportet, quoniam anima maiorem potestatem adhuc habens, ita quod nondum in peccatis interempta est, corpus uoluntati suae subicit. Nam haec sunt certamina quae sunt inter corpus et animam, quia anima corpori uult dominari, quoniam ipsi contrarium est quod caro in concupiscentia sua habet, quod peccatum est; et corpus dedignatur iustitiam quae in desiderio animae est, quia ipsa uitam diligit. Quid est hoc? Quod mortuum est, mortuum appetit, et quod uiuit, uiuentem diligit. Quomodo? Caro amat peccatum et anima diligit iustitiam, et in hoc sibi aduersantur et raro sibi consentiunt. Sed ut puer sine labore et sine intellectu sensus sui pascitur et saturatur, ita et isti homines hoc sacramento quasi per ignorantiam uiuificantur, quoniam illud nec per rabiem nec per contumaciam dedignantur, sed tantum simplici animo amplectuntur. 54. DE HIS QVI IN CORPORE HIRSVTI ET IN ANIMA MVLTA IMMVNDITIA SORDENT. Quidam uero in corpore hirsuti et in anima multa immunditia humanae pollutionis perfusi sordent: quoniam isti in carne sua turpes et impudici sine pudore exsistentes et stercore uitiorum se polluentes ut porcus luto se inuoluit, hoc modo animam suam diuersa sorde peccatorum humanae contagionis inficiendo contaminant. Et cum ipsi in his uitiis sordentes ad sacramentum corporis et sanguinis Filii mei ita illoti accedere non uerentur, graui examinatione pro hac praesumptione sua emundandi sunt, in qua tamen purgatione misericordiam meam eis non denego, quia in mentibus eorum dignam paenitentiam assurgere praeuideo. 55. DE HIS QVI IN CORPORE ACVTISSIMIS SPINIS CIRCVMDANTVR ET IN ANIMA LEPROSI APPARENT. Alii autem in corpore acutissimis spinis circumdantur et in anima leprosi apparent: quia in corde suo ira, odio et inuidia circumdati lenitatem, dulcedinem et caritatem his spinis iniquitatis a se expellunt, unde ita mala appetentes et bona deserentes atque in irrisione ceteros homines contumelia afficientes animam suam uelut pessimis ulceribus immundam reddunt. Qui cum hoc modo ad diuinum mysterium accedunt, semetipsos grauiter laedunt, sed tamen oculos meos ad eos conuerto, cum se in amaritudine punientes gratiam meam paenitendo postmodum quaerunt. 56. DE HIS QVI IN CORPORE SANGVINEI ET IN ANIMA VELVT PVTRIDVM CADAVER FOETIDI VIDENTVR. Quidam uero in corpore sanguinei et in anima uelut putridum cadauer foetidi uidentur: quoniam ipsi cruenta manu diuisionem in hominibus facientes animam suam quasi putrescente tabe crudelissimae peruersitatis foetidam reddunt, quia timorem meum non inspicientes hoc quod in homine constitui sua crudelitate destituunt. Vnde si ipsi hac contaminatione coinquinati corpus et sanguinem Filii mei percipere non timent, semetipsos graui laesione deiciunt, quoniam ita illoti sacramentum hoc contingere praesumunt; sed tamen fons saluationis eos postmodum pertransibit, si digna paenitentia semetipsos ab hac nequitia sua lauare studuerint. 57. DE HIS QVI AD HOC SACRAMENTVM DEVOTA MENTE ET PVRA FIDE ET DE HIS QVI CONTRARIO CORDE ET VACILLANTE ANIMO ACCEDVNT. Sed ex his omnibus dum quidam eadem sacramenta percipiunt, alii uero uelut igneo splendore perfunduntur, alii uero uelut obscura nube obtenebrantur: quia dum credentes ad mysterium corporis et sanguinis Filii mei accedere satagunt, tunc hi qui illud deuota mente et pura fide in bonis operibus fulgentes percipiunt, dono Spiritus sancti tam ad salutem corporis quam animae suae illustrantur; et hi qui illud contrario corde et uacillante animo in peruersis actibus torpentes sumunt, obscuritatem praesumptiuae infelicitatis ad detrimentum sui et exterius et interius sibimetipsis inducunt, quoniam huic sanctitati temere se coniungere illoti praesumpserunt. Nam homo qui tam rebellis et contumax est, quod non timet se polluere aut simplici fornicatione in uisceribus proprii corporis sui tactu et delectatione, aut se contaminare duplici fornicatione educens semen suum cum uiro aut cum muliere, aut se dilaniare ira, odio et inuidia cum ceteris hominibus, aut se cruentare homicidio sibi in occursantibus, et ita illotus et incorrectus temere praesumit accedere ad corpus et ad sanguinem Filii mei sine purgatione confessionis et sine paenitentia correctionis, iste scienter et intellegenter iudicialem ignem ex culpa sua ingreditur. Quomodo? De hac praesumptione et peccato suo ut aurum in fornace examinabitur, ita quod nullus puluis huius praesumptionis in eo relinquetur, quia pollutus et incorrectus ad communionem innocentis agni accessit. Qui enim ita illotus, ut praedictum est, ad sanctificationem corporis et sanguinis Filii mei accesserit et ita sacramentum illud sumpserit, ad iudicium sibi hoc sumit. Quomodo? Sicut Paulus amantissimus meus dicit. 58. VERBA APOSTOLI. Itaque quicumque manducauerit panem uel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini. Ideo inter uos multi infirmi et imbecilles et dormiunt multi. Quid est hoc? Vere dico uobis: qui comederit panem uitae, uel qui sumpserit poculum salutis, quod sacramentum illius est qui Dominus caeli et terrae est, ita quod hoc indigne tractat, uidelicet sordens in peccatis, in hoc culpam suam sentiet. Quomodo? Quia corpus et sanguinem Domini sui, id est saluatoris mundi, mordaciter et moribunde accipit, cum pronus ad malum et pollutus immunditia et oblitus timoris Domini est, ita contaminatus palatium salutiferae redemptionis aggrediens. Vnde et homicidium ibi facit. Quomodo? Quoniam in multis uulneribus semetipsum dilaniat, cum sine detersione et sine lauatione paenitentiae crimina sua celans sacramentum hoc temere tractat. Quapropter et ego illi dico: 'O miserrime et amarissime, quomodo audebas in lacum tantae miseriae Dominum tuum mittere, quem semper desiderant caelestes ciues inspicere? Vnde amara paenitentia in corpore et in anima tua examinaberis, ita ut si reatum tuum non correxeris, post resurrectionem mortuorum correptio ista in te inueniatur'. Et ideo fideli inspectione probet se ipsum ille qui hic punitor sui esse uoluerit, et sic hac deuotione considerationis suae de pane illo sanctitatis accipiat et de poculo illo suauitatis gustet, ut ita ad indeficientem refectionem perueniens esuriem debilitantis animae effugiat. Nam qui hoc sacramentum male tractauerit, ita quod a sorde iniquitatis se non purgans illud indigne sumpserit, iudicium ultionis sibi imponit, quia illud impurgatus manducat et bibit, non tamen in hac praesumptione sua laedere aut offuscare idem mysterium praeualens, sed se ipsum damnans. Et quia in uitiis sordentes ita ad sacramentum hoc accedere praesumitis, ideo sunt in uestro consortio multi infirmi, scilicet illi qui in sanctitate ista medicinam animae quaerere nolunt, sed qui sibimetipsis amarissimam infirmitatem in eisdem sacramentis imponunt, quoniam ea sibi ad iudicium sumunt; et etiam multi imbecilles, uidelicet illi qui in lege Dei ita debiles sunt, quod nullomodo inspicere uolunt, quis iste sit quem tam indigne suscipiunt. Quid est hoc? Quia nolunt considerare quomodo Dominum suum timere et uenerari debeant, aut quomodo amara paenitentia carnem suam puniant, quam ita in uitiis enutrierunt. Sed quoniam ita neglegentes sunt, idcirco etiam in obliuione huius neglegentiae obdormiunt multi, nescientes nec scire uolentes quomodo peccata sua deflere debeant, uelut homo cum in dormitione somni est, nescit nec intellegit quid uel quomodo in corpore suo sit. Vnde tu, o homo, cum nec in confessionibus nec in paenitentia per te purgatus corpus et sanguinem Filii mei illotus accipis, tunc in tremenda exquisitione de hac praesumptione sordis peccatorum tuorum ita examinaberis, ut et mustum de immunditia illa quam in se habet purgatur, cum eam in feruore suo de se eicit. 59. QVOD SACRAMENTVM ALTARIS MAGNA DILIGENTIA ET SOLLICITVDINE A SACERDOTE ET A POPVLO TRACTANDVM ET CVSTODIENDVM EST. Idem quoque sacramentum tanta diligentia et sollicitudine a sacerdote et a populo tractandum et custodiendum est, ne a quoquam ita neglegatur, ut super terram neglectum proiciatur, quia si per torporem neglectum super terram ceciderit, contumaciam illam per zelum meum aut in terra aut in homine ulciscor, nisi ipse homo paenitentia et amaris uerberibus puniat se, quoniam caro et sanguis carnem et sanguinem restituere debent. Quomodo? Caro et sanguis hominis in homine lugebunt, quod caro et sanguis Filii mei neglegenter ab homine tractata sunt, sicut et tunc terra tremuit et ut homines in timore concussi sunt, cum idem Filius meus in cruce positus spiritum tradidit. 60. QVOD MYSTICA SECRETA CORPORIS ET SANGVINIS DOMINI SCRVTANDA NON SVNT. Sed si tu, homo in instabilitate cordis tui in temetipso dixeris, quomodo oblatio ista in altari corpus et sanguis Filii mei efficiatur, tunc et ego tibi respondebo: 'Cur hoc, o homo, interrogas, et quare haec sciscitaris? Num haec a te requiro? Quid scrutaris secreta mea de corpore et sanguine Filii mei? Nec ista a te requirenda sunt, sed tantum in magno timore et ueneratione ea suscipiens diligenter custodi, et amplius de hoc mysterio noli haesitare. Nam me tam temere non debes tentare. Et quid haec ad te? Sed in certissima fide require me. Cum enim totam fidem tuam inspexero, tunc non quaero a te quid sit corpus et sanguis Filii mei, uel quomodo mysterium hoc in altari consecretur. Et quis quaerit te, o homo, in igne, ardorem ignis non sentiens? Nullus. Sic nec tu in secretis meis temere require me, ne inde laedaris. Quod si ea cum deuotione animi tui quaerere uolueris, tunc ea in oratione et fletu et ieiunio diligenter quaere, sicut et antiqui patres tui illa certissime quaesierunt, et multoties eis reuelata sunt. Cum que illa hoc modo scrutatus fueris et ea inueneris, tunc quod reliquum est Spiritui sancto dabis'. Sed qui ad sacramenta haec accedunt, non per deuia sed per rectam uiam ueniant, ne ab eis proiecti magnum casum ruinae patiantur. Quomodo? 61. QVOD MINISTRI ECCLESIAE QVI NON PER OSTIVM SED PER DEVIA INTRANT QVIA AMARI ET ILLVSORES ET IMPOLITI LAPIDES SVNT DIABOLVM ET BAAL IMITANTVR ET CHRISTVM VVLNERARE CONTENDVNT QVASI CRVCIFIXORES. Nam pessimus deceptor qui sine electione et sine consecratione principalis unctionis cathedram pastoralis officii fallaciter sibi usurpauerit, et nequissimus raptor qui pastorem suum expellens per sibilos sibi consentientium cathedram eius uiolenter inuaserit, isti aut per semetipsos sua uoluntate graui uindictae subiacebunt, aut per zelum meum grauem sententiam inde sustinebunt, quia in pessima amaritudine mihi sunt, illum imitantes qui in semetipso maximum honorem habere uolens ab omni gloria felicitatis in mortem deiectus est, et quia etiam Baal subsequuntur qui mihi ita illusit quod se deum fallaciter nominans in dissipationem datus est. Et si in hac peruersitate mendacii et praesumptionis suae sacros ordines meos dare se simulauerint, tunc illi qui ab eis hoc modo potius inficiuntur quam deleniantur, ita in conspectu meo computantur uelut hi a populo derisui habentur quos pueri in iocis et in ludis suis sibi ioculatorias personas constituunt. Sed ut hoc in hominibus uanum est, ita et istud apud me uacuum est quod huiusmodi inuasores in deceptione sua se facere simulant. Vnde quia aedificatio eorum praua esse probatur, stare non potest, quoniam casura est; et ideo si in templo meo quidquam in sacris ordinibus aedificare uisi sunt, delendum est, quia iustitiam non habens friuolum esse dignoscitur. Ergo ab hac temeritate sua resipiscant, ne in poenis consortes illius fiant qui, dum plus quaereret quam deberet, ab altitudine in profunditatem missus est. Sed et ille laniator qui unctionem sacerdotalis officii non habens per insaniam mentis suae ita furiose ad altare meum accedit, uelut illusor sim sicut et ipse ioculator est, hic mensam nomini meo consecratam temere tangens, uidelicet sacram oblationem offerre uolens, quod sui officii non est, Filium meum diro cruciatu uulnerare non timet. Quomodo? Vt incredulus sua incredulitate Deum inuadit, et ut uesanus sua rabie in ignem currit, sic iste me Deum nesciens nec ardentem ignem me sentiens timorem meum abicit nec mansuetudinem meam diligit, sed Filium meum uulnerat, cum non unctis labiis sermonem illum laniat, quem idem Vnigenitus meus sponsae suae contulit, cum ei corpus et sanguinem suum in dotem dedit. Vnde huic tam temere eum inuadenti dicitur: 'Quis tangit Filium meum, tam contumax et non unctus?' Sed iste qui hoc modo ad altare meum accedit, quoties Filium meum praedicto secreto sermone inuocare praesumit, toties eum uulnerare contendit, non quod eum ita ullo dolore cruciet, sed quia eum tam praesumptuose tangere non timet. Qui si in hoc contemptu sine paenitentia permanserit, inter illos in poenis stabit qui Filium meum sine causa cruciantes uulnerauerunt. Quapropter ne haec tormenta sentiat lamentationem afflictionis sibi assumat, ita tamen ne amodo ad ministerium altaris mei accedere praesumat. Ceteri autem qui sub sacerdote in seruitio ecclesiastici officii ministrare contendunt, caueant ne sine modo iustitiae eidem ministerio appropiare praesumant, ne si rectitudinem illam sibi fallaciter usurpauerint, tunc informes et impoliti inuenti, de constructione ecclesiasticae aedificationis iusto iudicio eiciantur. Volo enim ut ministri mei sine dolo et sine sorde in conspectu meo mundi appareant. Quomodo? Vt recta electione ad altare meum accedant et tunc etiam ibi sine immunditia mihi assistant. Quomodo? 62. QVOD IDEM MINISTRI ECCLESIAE OMNI DILIGENTIA EXEMPLO APOSTOLORVM DEBENT CASTITATEM SERVARE ET AB OMNI IMMVNDITIA SE ABSTINERE. Ne ad saecularem copulationem respiciant, quia spiritalem elegerunt. Quomodo? Quia seruitutem meam adierunt. Sed si quis eorum ardenti libidine carnis suae uritur, corpus suum abstinentia et ieiunio maceret atque se frigore et flagellis castiget. Quod si tandem in pollutione mulieris labitur, tunc contaminationem illam uelut ardentem ignem et ut mortiferum uenenum fugiat, atque amara paenitentia uulnera sua detergat, quoniam uolo ut mihi in castitate seruiatur. Quomodo? Quia et Filius meus castissimus erat qui et hos omnes ecclesiasticos ordines in semetipso demonstrabat. Quomodo? Videlicet obsequendo, clamando, praedicando et offerendo. Quomodo? Quoniam et circumcisio eum suo obsequio tetigit et prophetia eum suo clamore demonstrauit, ac ipse per semetipsum hominibus praedicauit et tandem uiuum sacrificium in ara crucis se obtulit. Et quia ipse semetipsum in castitate holocaustum dedit, sic et illi castitatem eius imitentur qui ei ad altare holocaustum offerre conantur. Qui tamen non solum castitatem in aliis tenebunt, sed et in semetipsis eam conseruabunt. Quomodo? Vt sacerdos a contagione mulieris se custodire debet, sic etiam a se ipso se contineat, scilicet cauens ne tactu manuum suarum pollutionem de se educat, ita ne strepitus libidinis in ipso criminose tumultuet. Nam crimen Adae hominibus mortem inferens in ipsis sensus fornicationis excitauit, et ideo carnem suam homines constringant, ne casibus mortis turpiter subiaceant. Quomodo? Quia Filius meus mortem superauit et ipsis uitam dedit. Qui quoniam in integritate uirginalis pudicitiae carnem assumpsit, idcirco etiam casti esse debent qui ipsi famulari desiderant, ut ex diuino praecepto scriptum est. 63. VERBA MOYSI AD EANDEM REM. Estote parati in diem tertium ne appropinquetis uxoribus uestris. Quid est hoc? Qui Deo singulariter seruire uultis, estote cum uoluntate cordis uestri parati in diem serenitatis illius, ubi sancta et ineffabilis Trinitas ueraciter apparens mirabilia sua in magno miraculo demonstrat. Et ideo si ibi Deo digne appropiare uultis, cauete ne carnali affectu uos coniungatis carnalibus copulis, uidelicet ne sanguinem uestrum sanguini fragilioris aestimationis commisceatis. Quod uos, o sacerdotes et ceteri ministri mei qui sub spiritali nomine militatis, cauere debetis, quia etiam nec apostoli quos subsecuti estis se in diuersa diuidebant, nec uobis tale exemplum relinquebant. 64. QVOD SACERDOS DVAS COPVLAS NON DEBET HABERE. Nolo enim ut duae copulae, scilicet spiritalis et carnalis studii in sacerdotibus sint, quoniam sacerdos iustitiam Dei sibi copulabit, ita ut uxor eius sit cum qua ceteros populos enutriet et docebit, ut pater filios suos educare et docere solet. Et quomodo aptum esset ut sacerdos duas copulas in recta mensura exerceret, quae sibi in diuersitate contrariae sunt? Quomodo? Vna carnalis et altera spiritalis. 65. QVOMODO DIABOLVS SIT SACERDOS SACERDOTVM. Et cum sacerdos pastor et pater illorum hominum sit qui carnale coniugium habent, et si tunc ipse idem aequali modo possideret, quis tunc ipsius sacerdos esse deberet? Nullum alium sacerdotem habere posset qui ipsi praeesset, quia ceteri sacerdotes omnes ministri unius officii sunt, quam diabolum qui sacerdos illius esse deberet, quoniam et eum imitatus fuisset, uenenum sub melle abscondens. Quomodo? Quoniam ut diabolus malum sub bono abscondit, ita etiam huiusmodi sacerdotes qui turpitudinem suam magis sequuntur quam castitatem diligant, carnalem copulationem sub spiritali coniugio quasi uenenum sub melle celare nituntur. Sed quia Filius meus totus in castitate est, ideo etiam et hi castitatem amare debent qui corpus et sanguinem eius in altari tangunt, quemadmodum scriptum est. 66. VERBA LEGIS DE EODEM. Sacerdos scortum et uile prostibulum non ducet uxorem, nec eam quae repudiata est a marito, quia consecratus est Deo suo et panes propositionis offert. Quid est hoc? Ille qui ad hoc positus est ut sacrificium Deo offerat, iniustitiam diaboli, quae omni spurcitiae et nequitiae totius iniquitatis communis est, non diligat nec etiam sensus suos ita uiliter deiciat, ut cum iugum meum ferre uult, uoluntatem carnis suae contra iustitiam Dei et contra exempla antiquorum sanctorum turpiter amplectendo sequatur, ne et ita immunditiam illam quae repudiata est ab eisdem antiquis patribus suis, cum eam de flatu antiqui serpentis esse cognoscerent, in contumeliosis actibus perficiat. Has ergo sordes ipse deserens amator iustitiae Dei sit, quoniam in sanctitate consecratus Deo suo est, uidelicet a carnalibus concupiscentiis in operibus nascentium filiorum abstractus, unde ita sobrius et impollutus exsistens panem illum qui pro salute hominum in mensa consecrationis ponitur offerre potest. Quid est hoc? Scilicet quia sacrificium illud quod est uita uiuentium et refectio animarum speculum que omnium uirtutum, quae per sanctam innocentiam in forma castitatis perspicuae sunt, ab omni sorde mundissimum est; quapropter et illi qui idem sacrificium oblaturi sunt sine spurcitia pollutionum esse debent, se etiam continentes ab epulatione et ebrietate, a ioco et a risu atque a leuibus et incompositis moribus, sed sint in reuerentia illa ut successoribus antiquorum patrum de quibus plantati sunt conuenit, et in dignitate illa ut honorabiles patronos decet. Et etiam ita uiuant ne sint duplices in duabus personis, id est ne simul in saeculari et in spiritali uia ambulent, quia difficile est duobus dominis simul famulari, ut etiam Filius meus in euangelio testatur dicens. 67. VERBA EVANGELII AD IDEM. Nemo potest duobus dominis seruire. Quid est hoc? Nullus qui mortalem tunicam indutus est, ualet prae teneritudine sensus et corporis sui duobus dominis pariter et aequali obsequio seruitium exhibere. Quid est hoc? Quia non potest domino rectitudinis et domino iniustitiae simul famulari. Quare? Quoniam rectitudo iniustitiam abicit et iniustitia rectitudinem impugnat. Sic etiam sacerdos non potest simul et pari deuotione habere ancillam et dominam, uidelicet carnalem copulam et spiritale consortium, quia haec duo in perfectione simul esse non ualent; quoniam illud quod carnale est impugnat hoc quod spiritale est, et spiritale deprimit illud quod carnale est. Quod et Paulus amicus meus cognoscens illud ita esse in uoluntate mea demonstrat cum dicit. 68. VERBA APOSTOLI AD EANDEM REM. Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris uirum. Quid est hoc? Necesse est ut iste qui ceteris hominibus in officio spiritalis magisterii praeminet, ita uitam suam constituat, ne scandalum offensionis et reprehensionis in eo inueniatur. Quomodo? Quia sacerdos duas personas habere non debet, ita ut simul maritus carnalis uxoris et uir spiritalis coniugis sit, sed unius uxoris uir scilicet ecclesiae in sanctitate erit, quae unica in Filio meo est, quoniam una ecclesia in ipso surrexit. Sed haec quamuis una sit, tamen plurimos maritos habet, quia cum sacerdotibus Filii mei qui cotidie in officio ipsius sunt nuptias peragit, uirgo tamen in integritate sua permanens, quoniam in ipsa fides incorrupta est. Quapropter et idem Paulus, uas meum, non dixit ut haec uxor unius mariti esset, quia sacerdotibus illis qui usque ad nouissimum diem in eodem Vnigenito meo surgunt coniuncta est, usque dum etiam nuptiae illae ueniant quae numquam ulla mortalitatis instabilitate deficiant. Sed et illi qui sub sacerdotibus in seruitio altaris mei proxime ministrant, eiusdem uxoris mariti sunt, quemadmodum idem Paulus fidelem doctrinam hominibus per me praebens locutus est dicens. 69. ITEM PAVLVS DE EODEM. Diacones sint unius uxoris uiri, qui filiis suis bene praesint et suis domibus. Quid est hoc? Isti qui sui iuuaminis obsequio sacerdotibus assistunt, sint unius uxoris fideli coniunctione mariti. Et quae est uxor illa? Videlicet castissima sponsa quae nulla corruptione laedi potest, uelut mulier illa corrumpitur quae floriditatem et innocentiam suam perdit quam in initio desponsationis suae habet, cum adhuc cum sponso suo incorrupta manet. Vnde et isti desponsatores cum hac uxore iustitiae tam fideliter conuersentur, ut et his qui adiutorio eorum in Spiritu et aqua regenerati sunt bona exempla uirtutum praebeant, et ut etiam officio suo quod ad munimen ecclesiasticae mansionis pertinet fideli sollicitudine insudent, uelut saecularis homo filiis suis et domui suae omnem deuotionem procurationis suae intendit. Sponsam enim istam ostendit Paulus amicus meus sacerdotibus et ceteris ministris altaris mei, quatenus illam sibi in uxorem eligerent et carnalem coniugem non appeterent. Nam nec idem Paulus nec ceteri discipuli Filii mei nec reliqui patres, scilicet eorum sequaces, hoc exemplum per semetipsos illis dabant ut carnalem coniugem acciperent et illam desererent quam sibi prius in spiritalem uxorem elegerant. Sacerdos enim qui tam contumax in peccato est ut mulierem secundum uoluntatem carnis suae illicite accipiat, adulterium perpetrat, quoniam rectam uxorem suam, id est ecclesiam quae sibi spiritali officio desponsata erat, deserit et aliam secundum libitum mentis suae impudice ducit. Sed quamuis sibi difficile sit ut in hoc ardore se constringat, tamen propter supernum amorem a concupiscentiis istis se contineat, ut etiam Filius meus in euangelio ostendit dicens. 70. DE TRIBVS GENERIBVS EVNVCHORVM. Sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui se ipsos castrauerunt propter regnum caelorum. Qui potest capere capiat. Quid est hoc? Quoniam sunt aliqui homines qui de materno utero ita egressi sunt, quod prae frigiditate uel imbecillitate corporis sui coniuges habere non possunt, unde propter hanc continentiam suam utilitatem mercedis non accipient, nisi quod solum de opere illius peccati poenas non sustinebunt, quia de peccato quod non perpetrauerunt poenas non habebunt; et sunt alii homines qui per uoluntatem aliquorum hominum ita in corpore suo debilitati sunt, quod uoluptatem carnis suae in hoc coniugali opere exercere non ualent, sed et ipsi ita se continentes gloriam laudis inde non merentur, quoniam quamuis hoc opus incendii perficere non possint, tamen in uoluntate sua multoties ardorem turpitudinis habent; et sunt alii homines scilicet spiritalem uitam aggredientes qui sibimetipsis hoc subtrahunt quod facile cum corpore suo perficere possent, quoniam propter gloriam supernae hereditatis carnalem copulam contemnunt nec eam habere uolunt, et ideo maximam laudem cum mercede beatae remunerationis inde habebunt. Quapropter et eos sacerdotes mei et omnes ad officium altaris mei pertinentes plenissima uoluntate sua imitari debent, quatenus coronam continentiae cum maximo tripudio superni gaudii percipiant. Et ideo quicumque in uoluntate cordis sui potest hoc exemplum capere, ita quod pleno desiderio beatitudinis corpus suum ualet superare et concupiscentias carnales abicere, iste cum ardentissima deuotione capiat caeleste consortium in constrictione carnis suae carnalem copulam fideliter relinquens. 71. QVI SE NON VALET CONTINERE NEC SACERDOS AVT ALIVS MINISTER SACERDOTALIS VLLA OCCASIONE FIAT. Qui autem se non ualet continere quin in uoluntate carnis suae ardeat, hic nec propter personam superbiae nec propter appetitum diuitiarum sacerdos aut alius minister sacerdotalis gradus fiat, ne si postea in delectatione carnis suae ceciderit, magnum detrimentum sui sentiat. Nam ipsi corpus suum a contagione feminarum continebunt qui ad ministerium altaris mei accedere solent, nec qualibet occasione matrimonia coniugiorum sibi copulabunt, sed et sua uoluntate et seruitii mei rectitudine se caste continebunt; alioquin sanctum seruitium in altari meo uitare debent. 72. QVA CAVSA ANTE CONIVGATIS SED POSTEA AB INVICEM SEPARATIS CONCESSVM EST IN PRIMITIVA ECCLESIA AD SACERDOTIVM ACCEDERE ET QVARE MODO NON CONCEDATVR. Quod tamen seruitium quamuis quibusdam hominibus qui se prius saeculo subiugauerant aliquando concessum fuisse reperiatur, tamen in illis apparuisse cernitur qui ante susceptum et non post susceptum idem seruitium meum carnali iugo se supposuerant, ita tamen quod eodem iugo ab eis postmodum absciso deinde in ipsis Spiritus sanctus praeconia laudis in mirabilibus suis operatus est, cum hoc in primordio surgentis ecclesiae propter paucitatem sacerdotum in miraculo concessum sit; sed nunc ipsa adulta et bene confortata ministris eius multiplicatis iuxta id quod ecclesiastica censura de eadem causa ostendit praecauendum est secundum hoc exemplum, quoniam et in initio nascentis mundi masculis feminas de proxima stirpe sua ducere ob raritatem hominum concessum est, quod tamen nunc ipsis dilatatis prohibendum est; quia etiam informes et impoliti lapides in fundamentum aedificii poni solent, cum tamen postea pulchri et bene compositi lapides in muro parietum eius exquirantur. Ita etiam et in infantia ecclesiae sacerdotes secundum quod tunc inueniri poterant in officium illud positi sunt, sed modo in spiritali populo plenus numerus illorum reperitur qui ad sacerdotale officium apti sunt, ita quod saeculari onere terrenae copulationis occupati non sunt; quoniam non expedit ut pater familias, qui praeceptum in saeculari coniugio suscipit, nuntius meus in sacerdotio uocetur. Vnde audi similitudinem hanc. 73. SIMILITVDO REGIS DE EADEM RE. Rex quidam multa fortitudine pollens paruum exercitum congregauerat. Quem cum diligenter intuitus esset, rudem eum ad exercitium laboris uidens, ex eo quendam hominem cum quibusdam aliis uidelicet communis plebis tollens quos idoneos ad procurationem perspexit, eidem exercitui praefecit, quia excellens germen huius nobilitatis nondum maturauerat. Sed cum deinde idem exercitus iam augmentum sui cepisset et cum iam in eo nobiles adulti fuissent, rex ille quodque ius in eodem exercitu bene et ordinate disposuit, ac duces et praesides ex nobilioribus illis ei secundum quamque iustitiam praefecit. Quid est hoc? Rex caelestis, cuius fortitudo super omnes est, in plantatione ecclesiae modicum agmen credentium coadunauerat. Quod acutissima exquisitione perscrutans infirmum et debile illud adhuc ad sustentandum corporales passiones pro eius nomine considerauit, et ita Petrum qui unus ex ipso exsistens prius in terrenis actibus conuersatus fuerat, atque post eum quosdam alios qui etiam aliquando sucum terrae gustauerant a sorde temporalium rerum ardenter emundans, quoniam eos sagaces et fideles et ad curam animarum et ad sustentationem corporum in praelatione sua esse praenouit fidem catholicam amplectentes, in officio districtionis et relaxationis praetulit; quia rutilans aurora in ardore castitatis humana contagia exurens nondum flores suae dulcedinis in hominibus late diffuderat. Sed iam multitudine ecclesiastici germinis per circuitus totius mundi late disseminata et gloria ecclesiastici honoris iam nobiliter confortata, idem rex supernus tam saecularia quam spiritalia dona hominibus benignissima et decentissima dispositione inspirauit, atque sacerdotes et ceteros ministros diuinorum officiorum sobrietatem et castitatem suam ecclesiastico iuri secundum iustitiam Dei honestissime conseruantes instituit. Vnde, o homo, quia iam inter spiritales homines multi exorti sunt qui contra saeculum et contra diabolum militare laborant et qui in castitate et constrictione corporis sui ad altare meum accedere festinant, uolo ut sacerdotes mei sine contagione terrenae copulae in conspectu meo appareant. Nam cum in ueteri testamento sacerdotibus praeceptum sit ut cum ad altare meum accederent, se a contagione mulierum continerent, hoc totum in nouo testamento sacerdotibus meis ad plenam perfectionem perductum est, ita ut quod illi ueteres quasi una hora in castitate cauebant, hoc isti noui ab initio pueritiae suae usque ad finem senectutis suae compleant. Et cum de ueteribus sacrificium in coniunctione mulieris pollutum suscipere nolui, multo magis modo de nouis sacerdotibus Filium meum in castitatis officio tractari uolo. 74. QVOD IMMATVRI ET NON CONSECRATI ECCLESIAM NON SVSCIPIANT ET VNVS PLVRES APPETERE NON PRAESVMAT. Nec quisquam immaturus et inconsecratus ecclesiam suscipiat, nec etiam plures ecclesias appetere praesumat, ne si in aetate pueritiae aut sine consecratione sacerdotalis officii ecclesiam suscipere praesumpserit, uel unam habens etiam plures sibi subiugare tentauerit, praeuaricator iustitiae in hoc exsistens grauissimae districtionis iudicio discutiatur, uelut ille qui ante legitimum tempus uel sine legitima desponsatione fornicari non timet, uel legitimam uxorem habens se polluere cum aliis in adulterio festinat. 75. QVOD DE OMNI POPVLO CHRISTIANI NOMINIS SACERDOTES BONI INGENII ET VIRILIS ANIMI INTEGRITATEM MEMBRORVM HABENTES ELIGENDI SVNT. Sed et de omni populo qui est in christiano nomine sacerdotes sapientis ingenii et uirilis animi eligendi sunt, ita tamen ut recto ordine et iusta unctione atque uoluntario animo ad seruitutem meam ueniant. Hoc tamen esse non debet, ut hi ad officium altaris mei accedant qui in aliquo membrorum suorum debilitati claudicant, quia nec etiam in regno caelorum ulla macula diuersorum uulnerum in animabus hominum apparebit. Et ideo nolo ut altari meo assistant qui in aliquo membrorum suorum destituti sunt. Sed quamuis ipsi in corporibus suis debiles sint, tamen pro hac destitutione membrorum suorum a regno caelorum non separabuntur, si tamen sanitatem animarum suarum habent, ita si in puritate bonorum operum me quaerunt. Nolo tamen ut ministerio altaris mei fungantur, sed ut efficaciam bonorum operum humiliter operentur. 76. QVOD FEMINAE AD OFFICIVM ALTARIS NON DEBENT ACCEDERE. Sic etiam nec feminae ad idem officium altaris mei debent accedere, quoniam ipsae infirmum et debile habitaculum sunt, ad hoc positae ut filios pariant et eos parientes diligenter enutriant. Sed femina non per semetipsam, sed de uiro infantem concipit, sicut nec terra per semetipsam sed per agricolam aratur. Quapropter ut terra semetipsam arare non potest, ita nec femina in officio consecrationis corporis et sanguinis Filii mei sacerdoti comparanda est, quamuis in laude creatoris sui sonare possit, ut et terra ad irrigationem fructuum pluuiam suscipit. Et ut terra omnem fructum profert, ita etiam et in femina omnis fructus boni operis perficitur. Quomodo? Quia summum sacerdotem sponsum accipere potest. Quomodo? Virgo desponsata Filio meo sponsum eum accipit, quoniam corpus suum carnali uiro conclusit, et ideo in sponso suo sacerdotium et omne ministerium altaris mei habet atque omnes diuitias ipsius cum eo possidet. Sed et uidua eiusdem Filii mei sponsa potest appellari, quae carnalem uirum renuens sub alas protectionis eius fugit. Et ut sponsus sponsam suam ualde diligit, sic etiam Filius meus sponsas suas dulcissime amplectitur quae ad eum in amore castitatis sollicite currunt. 77. QVOD VIR FEMINEO VESTITV NVLLO MODO INDVATVR NEC FEMINA VIRILI NISI ALIQVA MAGNA NECESSITATE COACTI. Sed et nullo modo uir femineo uestitu induatur nec femina uirili habitu utatur, quatenus hoc modo utraque persona discernatur, scilicet ut uir uirilem fortitudinem in se demonstret et ut femina femineam infirmitatem in se ostendat, quoniam hoc ab initio humani generis ita in dispositione mea est, nisi aut uir in periculo mortis aut femina in periculo castitatis sit; tunc si ad horam illam aut uir secundum feminam, aut femina secundum uirum uestitum suum humiliter in timore mortis mutauerint, cum misericordiam meam de hoc facto suo quaesierint, eam inuenient, quia illud non in temeritate sed in periculo salutis suae fecerunt. Et quoniam femina uirili habitu uestiri non debet, ideo etiam ad officium altaris mei non accedet, quia uirilem personam nec in capillis nec in uestitu suo demonstrabit. 78. QVOD FORNICATORES MVLIERVM ET IN CONTRARIETATE FORNICATIONIS AVT IN ALIIS AVT IN SEMETIPSIS TAM MVLIERES QVAM VIRI SE CONTAMINANTES ET PECORVM FORNICATORES DISTRICTE IVDICAT DEVS. Qui autem ad altare meum accedunt in castitate in conspectu meo appareant, et non solum isti sed et ceteri qui sacramentum corporis et sanguinis Filii mei percipere desiderant, ne se ipsos in casum ruinae mittant. Sed multi tam inter spiritales quam inter saeculares inueniuntur, qui se non solum in fornicatione mulierum polluunt, sed etiam in contrarietate fornicationis se contaminantes grauissimum onus districti iudicii sibi imponunt. Quomodo? Vir qui secundum modum feminae cum alio uiro peccauerit, amare contra Deum peccat et contra coniunctionem illam qua Deus masculum et feminam coniunxit. Vnde etiam ambo coram Deo polluti, nigri atque luxuriosi, horribiles ac molesti Deo et hominibus et rei mortis apparent, quia contra creatorem suum creaturam quae in ipsis est destituunt. Quomodo? Deus uirum et feminam coniunxit, scilicet quod forte et infirmum erat simul copulauit, quatenus alterum ab altero sustentaretur. Sed isti contrarii adulteri, cum uirilem fortitudinem suam in mollitiem contrarietatis transferunt rectam institutionem maris et feminae abicientes, Satanam in peruersitate sua turpissime subsequuntur, qui illum qui indiuiduus est scindere et diuidere in superbia sua uoluit. Nam ipsi alienum et contrarium adulterium in peruersis artibus suis in semetipsis constituunt, et ideo in conspectu meo polluti et contumeliosi apparent. Qui autem eodem modo in hac contraria fornicatione peccauerit cum muliere, uoracissimus lupus in ista peruersitate sua est. Quomodo? Nam ut homo ille contrarius et molestus esset hominibus qui pulcherrimas et mundissimas epulas habens eas abiceret et stercus quod in digestione hominis egreditur comederet, ita etiam et isti indigni et immundi coram me sunt, quoniam rectam institutionem coniunctionis in muliere deserunt et alienam praeuaricationem in ea quaerunt. Sed et femina quae has diabolicas artes rapit, quod se uirili officio cum altera femina coniugari simulat, uilissima in conspectu meo apparet simul et illa quae se huic in tam contumelioso facinore subicit; quia cum uerecundiam ad passionem suam habere deberent, alienum ius sibi impudice usurpauerunt. Et quoniam in extraneum modum se transmutauerunt, idcirco transpositae et contemptibiles mihi sunt. Illi quoque mares qui cum tactu praeputii sui semen suum educunt magnum casum animae suae imponunt, quia in hac inquietudine se omnino concutiunt, et ideo uelut immunda animalia quae catulos suos deuorant coram me apparent, quoniam semen suum peruerse excutientes illud ad contumeliosam pollutionem deducunt. Quos et feminae impudico tactu imitantes, cum in incentiuo ardore ardentis libidinis in constrictione corporis sui semetipsas fatigant, ualde culpabiles exinde sunt; quia cum in castitate se continere deberent, se in immunditia polluunt. Vnde tam feminae quam uiri qui proprio tactu corporis sui semen suum de se excutiunt, in hac sorde sua ulceribus et uulneribus semetipsos in animabus suis inficiunt, cum propter amorem meum in officio castitatis se constringere noluerunt. Quid est hoc? Quia cum homo stimulum carnis suae se pungere senserit, in cauernam continentiae currat et scutum castitatis apprehendat atque ita se ab immunditia defendat. Quomodo? Zizania de tritico eiciat, id est strepitum libidinis a suauitate castitatis separet. Vnde quisquis gustum libidinis sic a se proiecerit, ualde dulcis et amabilis mihi est. Sed uos, o homines, castitatem abicitis et libidinem amatis, cum etiam non solum fornicatores hominum, sed etiam fornicatores pecorum estis, ita quod semen uestrum non in illud quod uiuit, sed in illud quod mortuum est mittitis, et quod consortem uestri deseritis et illud quod uobis in seruitute subiectum est appetitis. Quapropter clamant super uos elementa dicentia: 'Heu heu, nostri dominatores miscent se nobis in commixtione seminis sui'. Et ita de indignatione mea in operibus uestris tristitiam se habere demonstrant. Cur ergo intellegibilem intellectum uestrum in pecualem stultitiam uertitis, cum scitis uos homines esse? Numquid creaui uos ad iuncturam pecorum? Nequaquam. Et quoniam illis uos coniungitis, idcirco amarissima consortia nefandorum criminum cadent super uos, quia institutionem meam in iunctura maris et feminae contemnitis. Nam quisquis in actibus suis se ita transmutat, quod hoc facit quod facere concupiscit, uidelicet quod se ita destituit, quod semen suum cum pecore effundit, hic maximam ruinam sibi inducit, ut etiam Satanas semetipsum per aduersitatem suam deiecit, cum similis Deo esse uoluit. Quapropter uos omnes qui peruerso usu in diuersis huiusmodi pollutionibus uos contaminatis, concupiscentiae uestrae resistite, et corpora uestra castigantes amarissimam et ueram paenitentiam cum planctu magno et ieiunio ac maceratione carnis uestrae atque cum diris uerberibus facite, ne in cumulum crudelissimi reatus uos impaenitentes mittatis. 79. DE POLLVTIONE QVAE DORMIENTIBVS OCCVRRIT. Non solum autem uolo ut homines a uigilante immunditia emundent, sed ut etiam a pollutione illa quae ipsis dormientibus occurrerit se digne purgent. Nam si dormienti homini commotio seminis in somnio subrepserit, nolo ut ita in ardente calore illo ad sacramentum officii altaris mei accedat, quousque ardor ille in eo sedetur, ut scriptum est. 80. VERBA MOYSI DE EODEM. Si fuerit inter uos homo qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra et non reuertetur, priusquam ad uesperam lauetur aqua, et post solis occasum regredietur in castra. Quid est hoc? Si est inter uos qui seruitio meo insudatis homo qui per noctem polluitur in somnio dormitionis suae, separet se de congregatione sanctitatis illius quae ad altare meum pertinet, ita ut se mysterio illi coniungere non praesumat, antequam abeunte noxio calore illo emundetur lauacro paenitentiae in confessione et compunctione cordis de incendio libidinis suae. Et tunc paenitentia illa quae cor ipsius ita illustrauerat peracta, redeat in amore castitatis ad illos qui se fideliter ab immunditia pollutionis defendunt, et sacramentum illud quod totum in sanctitate est digne et honorifice adeat. 81. QVI FORTITER IN LIBIDINE ARDET ARDORI SVO NVLLVM INCENDIVM SVBMINISTRET. Sed homo ille qui tam dormiendo quam uigilando fortiter in libidine ardet, caueat ne ardori suo incendium subministret. Quomodo? Scilicet escis illis quae sibi sucum libidinis offerunt se non inflammet, sed a carnibus illis quae sine tegmine nudae de matribus suis id est de pecoribus egressae sunt humiliter abstineat, quia in ipsis feruor ardoris est, qui tantus non est in carne uolucrum quae sine tegmine non egreditur sed cum tegmine testae nascitur. Vnde etiam minus incendium in ipsa est. Sed et ab immoderato uino se abstineat, ne in superfluitate potato uenae ipsius noxio sanguine repletae in ardore incendii turpiter incalescant. 82. QVOD DIVERSIS VITIIS GRAVATVS AD MISERICORDIAM DEI IN CONFESSIONE FVGIAT. Si quis autem in superfluitate causarum istarum laborat, sibimetipsi resistere per se non ualens deuotissima intentione me quaerat ac uulnera cordis sui humillima detectione mihi demonstret. Quomodo? Videlicet humili confessione coram sacerdote ea mihi aperiat. Et cur hoc? Quia uera confessio secunda resurrectio est. Quomodo? In casu ueteris Adae humanum genus occisum est, quod nouus Adam in morte sua excitauit. Quapropter et in morte eiusdem noui Adae resurrectio animarum exorta est, ita quod homo peccata sua confiteri debet, quod uetus Adam non fecit cum praeuaricationem suam magis obtexit quam eam confessus sit. Quomodo? Quia eam non est confessus paenitendo, sed eam obtexit feminam accusando. Vnde et confessio posita est ut, postquam homines ceciderint, de casu suo per eam erigantur. Et ideo quicumque pura confessione sacerdoti in amore meo peccata sua confessus fuerit, de morte ad uitam resurgit, ut etiam illa de morte erepta est quae in conuiuio coram Filio meo cum lacrimabili paenitentia de sordibus suis se purgauit. 83. QVOD REMEDIVM PVRGATIONIS ET IN ANTIQVIS PATRIBVS DIV PRAEFIGVRATVM EST. Quod remedium purgationis et in antiquis patribus diu praefiguratum est. Quomodo? Nam ante legem patriarchae et prophetae consolatio hominum erant et sub lege pontifices et sacerdotes eruditio ipsorum fuerunt, cum deinde apostoli uenientes ueram iustitiam in Filio meo attulerunt, ita quod multi homines eis accurrentes adiutorium eorum deuote implorauerunt. Et ita ab Adam usque ad apostolatum apostolorum semper hi erant, qui per supernam inspirationem consolatione et instructione sua miseriis hominum subueniebant. Sed et ut apostoli hominibus sua praedicatione et multis miraculis ostendebant, homo qui diabolica suasione in mortem cadens per se numquam erigi potuit, per Filium meum a morte ereptus est. Quomodo? Quoniam cum in mundo esset, multos labores in corpore suo perferens denique pro redemptione mundi in crucem positus est. Istud fideles homines pro salute sua cum sacerdotibus suis imitari debent. Quomodo? Adiutorium Filii mei quaerent, quia cum post baptisma uetus crimen Adae iterauerint, de casu suo per semetipsos surgere non ualent. Et ideo uelut a patriarchis et prophetis consilium quaerent et uelut a pontificibus et sacerdotibus eruditionem capient, et tunc uelut ab apostolis auxilium accipient, ubi peccata sua denudatis uulneribus suis in uera et pura manifestatione fideliter demonstrabunt. Quomodo? Peccata sua sacerdoti, qui minister eiusdem Filii mei est, deuotissimo corde et ore confitebuntur. Et tunc sacerdos ille remedium eis in paenitentia ipsorum conferens, ita peccata eorum in morte eiusdem Vnigeniti mei sepeliet. Sed illi deinde hoc modo ad uitam resurgentes resurrectionem etiam Filii mei glorificabunt. 84. QVI PECCATA SVA CONFITERI RECVSAT SE IPSVM DECIPIT. Qui autem uulnera peccatorum suorum denudare recusat, sed tacens per semetipsum sine subleuatione alterius ea curare tentat, secundum quod tunc cor suum uelle probat, se ipsum decipit, quia sibimetipsi sacerdos uult esse; quapropter et sine adiutorio alterius surgere non ualet, quoniam nec homo per semetipsum erectus est, sed per Filium meum saluatus est. Vnde qui saluari desiderat, nec in fine uitae suae peccata sua confiteri desperet. 85. QVOD IN HORA MORTIS SI SACERDOS NON ADEST ALII HOMINI HOMO CONFITEATVR SI NVLLVM HOMINEM HABERE POTEST SOLI DEO CONFITEATVR IN PRAESENTIA ELEMENTORVM. Quod si quis in hora mortis suae positus remedium uulnerum peccatorum suorum quaerit, sed tamen sacerdotem cui peccata sua confiteatur habere non poterit, tunc alii homini quem eodem tempore opportunum habet ea manifestet, uel si tam repente nullum hominem habere potest, ea mihi coram elementis cum quibus etiam illa perpetrauit ex intimo affectu cordis sui aperiat. Et ego deuotionem cordis eius uidens paenitentiam eius non abicio. 86. QVOD NEMO PROPTER PONDVS PECCATORVM SVORVM DESPERET. Quapropter nemo de ponderibus iniquitatis suae desperet; quoniam si de misericordia mea desperauerit, ad uitam non resurget. Qui autem cum desperatione certauerit et tandem eam ad nihilum deduxerit, hic se liberauit, quia fortis exsistens uiriliter uicit. Sed qui remedium salutis suae per tumorem mentis suae non quaerit, huic succurrendum non est, quoniam dum me inuenire posset, me quaerere recusauit. Ergo dum homo tempus habet, se ipsum non neglegat, sed refectionem purae confessionis quaerat, ut etiam Filius meus leproso praecepit in euangelio dicens. 87. EVANGELIVM DE EODEM. Vade et ostende te sacerdoti et offer munus tuum, quod praecepit Moyses, in testimonium illis. Quid est hoc? Tu qui in peccatis sordes, cum te ab eis emundare desideras, uade bona intentione et ostende illa pura confessione sacerdoti qui minister meus est, et offer deuoto corde munus uerae paenitentiae, quod ex uoluntate Dei praesignauit ille qui de multis inundationibus terrenae iniquitatis per diuinam potentiam sublatus erat, ut testificentur illi qui te prius in malis actibus uiderant sorduisse quod nunc in amaritudine paenitentiae ab eis uelut in camino examinationis purgatus sis. Quapropter, o homo, si peccator facta sua in absconso cordis sui occultaret, quis tunc paenitentiae illius testis assisteret? Nullus. Vnde homo peccata sua manifestet, quatenus paenitentiae suae testem habeat. 88. QVOD PECCATA ET PER ELEMOSYNAM ET PER CORPORALEM SATISFACTIONEM DELERI DEBENT. Sed qui paenitentiam peccatorum suorum perficere desiderat, elemosynam sibi in adiutorium assumat. Quomodo? Quia cum corpus hominis per imbecillitatem suam in labore paenitentiae defecerit, elemosyna illi in adiutorium accurrat. Et quoniam difficile est homini ut aspere et secundum quod iustum est paeniteat, ideo matrem sibi elemosynam assumat, quatenus cum ea perficiat quod corpori suo laboriosum est. Nam quemadmodum mater necessitati filii sui subuenire non cessat, quamuis ille iam enutritus esse uideatur, ita etiam elemosyna teneritudini corporis in paenitentia hominis succurrit, quamuis idem homo in maceratione corporis sui paenitendo fortis appareat. Attamen mala opera quae homo in corpore suo per concupiscentiam carnis suae perpetrauit, illa etiam in se ipso corporaliter puniat, quatenus opus illud quod carni suae carum et dulce fuerat, per amaritudinem paenitentiae fideliter ab eo abstergatur, quoniam amaritudo paenitentiae mortifera uulnera peccatorum cum adiutrice elemosyna in hominibus sanare debet. Quomodo? Quia cum homo in castigatione se constringit, se quoque per elemosynam reficiat. Quomodo? Quoniam elemosyna misericordiam meam designat. Quomodo? Cum fidelis homo pauperibus cum substantia sua propter amorem meum subuenit, praecepta mea custodit, quia indigentibus misericordiam suam propter honorem nominis mei impendit, sicut et ego in puritate cordis sui me quaerentibus gratiam meam non subtraho. Qui autem hoc modo in refectione elemosynarum pauperibus motu misericordiae succurrit, ualde mihi amabilis est, quoniam uiscera misericordiae habet, hoc implens quod scriptum est. 89. DE LIBRO SAPIENTIAE. Pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi, et proderit tibi elemosyna magis quam aurum. Quid est hoc? Iusta et recta consideratione tolle de materia pecuniae tuae, quae in sinu tuo et in amplexione cordis tui est, diuidens eam secundum praecepta illius qui super omnes est, quia Deus mandauit ut a malo declines et bonum facias. Et ideo in praecordiis tuis per bonam uoluntatem tuam hoc modo abundare debes, ne de perditis ouibus sis, sed sanctifica te ante Deum in refectione deficientibus de tua substantia tribuens, quoniam et tunc Deus misericordiam suam in tuis miseriis super te habebit. Quod si hoc feceris, tunc maiorem utilitatem tibi conferet compassio haec, quam super illum habes qui nullum thesaurum possidet, quam si super magnum montem ascendens multam pecuniam auri in superbia tua haberes. Quomodo? Melius enim est tibi ut modicum pusillis in humilitate des quam regnum mundi in magna uoluptate habeas, quia tunc misericordia in remuneratione Dei ob pondus superbiae tuae tibi deesset, quoniam ibi uiscera compassionis super pauperem non haberes. 90. QVOD ELEMENTA LACVS VOLVPTATVM HOMINVM SVNT. Vnde et elementa lacus uoluptatum hominum sunt et mores eorum ostendunt. Quomodo? Quia uindictam Dei illis peccantibus superinducunt. Et ideo, o homo, inanitatem naufragantis auaritiae desere, quia iustissima hereditas tua in aeterna uita est, uidelicet malum relinquens bonum fac, ita ut maleuolentiam duritiae dimittas et ut misericordiam habeas, scilicet ut indigentibus de tua substantia des, in hoc imitans Deum qui misericors est. 91. QVI ELEMOSYNAM DANT ET QVI EAM SVSCIPIVNT HOC IN VANVM NON FACIANT. Quapropter etiam, o homo, nullus mendax hoc contradicere potest uos qui pauperibus ita subuenitis quin uoluntatem meam in hoc compleatis. Quomodo? Sicut ego uobis gratiam meam ita impendo et uos pauperibus elemosynam uestram tribuere debetis. Sed qui elemosynam accipiunt, eam non in uanum nec secundum auaritiam suam sumant. Quid est hoc? Quoniam multi sunt qui ignauiam amantes, nec corporaliter laborare uolunt, ut se ipsos pascere ualeant, nec bona opera spiritaliter facere student, ut animabus suis subueniant, sed ut pecus sunt, intellectum iustitiae nec in anima nec in corpore suo habentes. Vnde etiam indigni ante oculos meos apparent, si hoc modo sine correctione et sine paenitentia in tepore huius prauitatis perseuerauerint. Sed et multi sunt qui corporalem necessitatem patientes elemosynam cum humilitate in timore meo percipiunt, atque pro illis orant et laborant qui eis misericordiam suam impendunt, praua etiam opera immundissimae sordis deuitantes. Inter hos etiam multis inueniuntur quibus idcirco terrenas diuitias subtraho, quoniam eis caelestes diuitias dare uolo. 92. QVOD PAVPERES ET DIVITES ET HONOREM POTESTATIS APPETENTES VNVSQVISQVE SECVNDVM INTENTIONEM SVAM REMVNERATVR. Qui autem paupertatem propter nomen meum libenter sufferunt, ualde mihi amabiles sunt; qui uero diuitias saeculares propter cupiditatem suam libenter haberent, nec eas habere possunt, hi mercedem huius laboris perdunt. Sed qui pro hoc diuitias quaerit ut uoluntatem meam et non cupiditatem suam in eis compleat, hic pro bona uoluntate sua mercedem honoris apud me habebit. Ita etiam et ille qui potestatem honoris propter iactantiam superbiae suae et non ad gloriam nominis mei appetit, hic mihi uelut putridum cadauer est; qui autem idcirco eam quaerit, ut non superbiam suam sed honorem meum inde desideret, gloriosus in regno meo exinde apparebit. Quapropter et sacerdotes officii spiritalis regiminis magisterium suum non propter se, sed propter me subire debent, quatenus populo meo tanto securius et deuotius praeesse ualeant. Quomodo? 93. QVOD SACERDOTES EXORANDO ET COERCENDO MONEANT POPVLVM DE CONFESSIONE. Quia populum meum docere, admonere, hortari et coercere debent, ut legem Dei digne et laudabiliter custodiant. Et hoc pastores semper ruminabunt, dum populum exorando monent, ne sine confessione et sine paenitentia in peccatis suis perseuerent, sed ut mala opera conculcent et bona perficiant. Quod si populus sacerdotes suos in admonitione ista non obaudierit, tunc populus reatum suum sentiet et sacerdotes de casu neglegentiae huius se eripuerunt. 94. QVOD SACERDOTES AVCTORITATEM MAGISTERII POPVLO NON OSTENDENTES NON SACERDOTES SED LVPI VOCANTVR. Si uero sacerdotes auctoritatem magisterii sui populo non ostendunt, tunc sacerdotes non uocantur sed lupi rapaces dicuntur, quoniam officium suum in rapina habent, sicut et lupus ouem crudeliter diripit, ita quod magis uoluntatem suam sequuntur quam custodiam ouium suarum. Et quia peruerse uiuunt, idcirco ueram doctrinam populo inserere timent, ita iniquitati uelut alicui subiecto suo consentientes, quod carnales concupiscentiae sunt, et ostium cordis sui uelut alicui domestico suo claudentes, quod iustitia Dei est. 95. QVOD ELEMENTA CORAM DEO VLVLANT SVPER INIQVITATEM SACERDOTVM ET CAELI INIQVITATEM EORVM SVSCIPIVNT. Vnde uos, o pastores, ululate et plangite crimina uestra, quae in iniquitate uestra diram uocem emittunt, ita quod et elementa clamorem eorum suscipiunt et cum eis coram me ululant. Quomodo enim in officio uestro audetis Dominum uestrum tangere in sanguineis manibus et in contraria spurcitia et in adulterina iniquitate? Vere uos in immunditia uestra fundum terrae commouetis. Quomodo? Videlicet cum in tantis criminibus sordentes Dominum uestrum tangere non timetis, terram in magno dolore opprimo, ita carnem et sanguinem Filii mei ulciscens, quoniam non solum terram in hoc horrore crudeliter commouetis, sed etiam caelum in immunditia uestra pessime contaminatis. Quomodo? Cum in foetore immunditiae uestrae Dominum uestrum tangitis, sicut porcus in stercore margaritas contaminat, tunc caeli iniquitatem uestram suscipientes ultionem iudicii mei in uoluntate mea super terram emittunt. Nam cum uera iustitia et cum diuina lege populum meum praecedere deberetis in bonis operibus ei lucentes, ita ut idem populus meus gradiens post uos pedem suum in nulla offensione contereret, sed uos aliquando per maiorem iniquitatem populum meum contaminatis quam uel ipse se contaminet, in quo malum et pessimum exemplum in uobis habet. Vos enim tam lucida gemma esse deberetis, ut credentes in lumine uestro incedentes uiam rectitudinis agnoscere possent; sed uos eis exemplum mortis praebetis, ita ut in iniquitate uestra modum inuenire non ualeant. Et quomodo pastores eorum esse possetis, cum eos ita seducitis? Quomodo ergo pro eis respondebitis, qui nec pro uobis responsum dare potestis? Vnde plorate et ululate, antequam tempus mortis uos subtrahat. Et quare non consideratis honorem uestrum qui prae ceteris hominibus uobis datus est? Quid est hoc? 96. QVOD SACERDOTES HABENT POTESTATEM LIGANDI ET SOLVENDI. Quoniam in Filio meo prae ceteris claues caeli accepistis, quae iudicia iusti iudicii in scientia Scripturarum sunt, ubi recte considerabitis, quid sit quod ligare debeatis. Quid est hoc? Cum homines se mihi in lege mea pertinaciter opponunt, timorem iudicii mei eis incutere debetis. Et si tunc culpam suam non correxerint, ligaturam uestram super eos extendite. Quomodo? Quia rebelles sunt, ideo apertis uocibus in uerbis meis eos ligabitis et eis ligaturam illam indicabitis, quoniam et pro contumacia sua coram me ligati sunt, ut Filius meus primo pastori ecclesiae ostendit dicens. 97. VERBA EVANGELII DE EODEM. Tibi dabo claues regni caelorum. Et quodcumque ligaueris super terram erit ligatum et in caelis et quodcumque solueris super terram erit solutum et in caelis. Quid est hoc? Ego qui potestatem caeli et terrae habeo, tibi qui me deuote imitatus es, per gratiam meam dabo iudicia illa quae dignitatem regni caelorum tangunt, ita ut nefas hoc, quod iusto iudicio ligaueris super terram secundum quod homines super terram peccare uideris (quia postquam hominis animam de corpore suo abstraxero, tunc iudicium tuum super eam non extendes, quoniam iudicium illud meum est), in nequitia sua uinctum sit et in caelestibus, scilicet a caelo, separatum et proiectum; quia in superna mansione nulla iniquitas libertatem aut locum habere permittitur. Sed et uinculum hoc quod ita prius in rebellione constrinxisti, cum deinde in paenitentia delinquentium denodaueris super terram (quoniam post mortem hominis pro anima eius orabis, non autem eam tunc a nexibus ligaturae suae absoluere poteris), erit solutum et in supernis secretis: quia gemitus deuoti cordis Deus non abicit. 98. QVOD NVLLVS ABSQVE CVLPABILI CVLPA LIGANDVS EST. Vos autem, o sacerdotes, qui hoc modo per Filium meum potestatem hanc percepistis, neminem absque culpabili culpa propter rabiem cordis uestri in uerbis meis ligabitis, sed acutissime uobis considerandum est quem ita constringere debeatis. Nam qui nec propter pudorem hominum nec propter timorem meum nec precibus nec praeceptis uestris cohiberi poterit quin in iniquitate sua perseuerare uelit, hunc ecclesiastica censura in uerbis meis ab ecclesia mea separabitis. Sed innocentem non ligabitis, quoniam si illum constrinxeritis, uosmetipsos in nodum diri reatus mittitis. 99. QVOD SI ALIQVIS INNOCENS CONSTRICTVS FVERIT PROPTER HONOREM DEI SOLVTIONEM QVAERERE DEBET. Quod si tamen ille hoc modo inconuenienter constrictus fuerit, quamuis innocens sit, tamen humillima subiectionis oboeditione propter honorem nominis mei solutionem quaerere debet, ne si contumax exstiterit, reatum superbiae sibi contrahat. Sed ligatura ista talis est. Homo qui nec mihi nec praeceptis maiorum suorum in peruersitatibus suis oboedire uoluerit, hic in uerbo meo a caelestibus separandus est, uelut Adam mihi inoboediens exsistens in praecepto meo de paradiso eiectus est; nec in consortium fidelium recipietur, nisi in paenitentia oboedientiae; sicut etiam genus humanum in martyrio oboedientis Filii mei ad caelestem patriam reuocatum est. 100. QVOD REBELLES AD CHRISTVM REVERTI NOLENTES ET OBDVRATI NVLLAM MISERICORDIAM QVAERENTES ANTIQVVM SERPENTEM IMITANTVR. Qui uero ita rebellis est quod in humilitatis officio reuerti non uult, tunc si ita in contumacia sua perdurauerit, consortium illorum habebit qui lapideum cor abicere recusantes, sed in infidelitate sua permanentes, gloriam ecclesiasticae beatitudinis habere recusauerunt. Nam qui ita obduratus est, quod de nequitia sua nullam misericordiam quaerere curat, hic antiquum serpentem imitatur, qui primum hominem in paradiso decipiens in semetipso dicebat. 101. VERBA DIABOLI. 'Quamuis ego de caelis proiectus sim, cum contra exercitum Altissimi cum angelis meis proeliari uellem et illi resistere non ualerem, quoniam ab eo uictus sum, tamen nunc in terra hominem inueni, in quo iram meam exercens me fortiter uindicabo. In terra enim in homine complebo quod in caelis facere uolui, scilicet ut Altissimo similis essem. Et si Deus iustus est, potestas ista mihi non auferetur, quia homo mihi consensit et Deo non oboediuit'. Haec diabolus in semetipso loquens, omnes artes suas contra hominem instruxit, quoniam ille a Deo recesserat et diabolum subsecutus est, unde et eum sibi tam fortiter alligauit, quod homo illum pro Deo coluit et Deum creatorem suum abnegauit. 102. QVOD HOMINES DE TENEBROSITATE INFIDELITATIS PER INCARNATIONEM FILII DEI EDVCTI SVNT. Sed cum homo in tanta tenebrositate infidelitatis iaceret nec se erigere ualeret, ad saluationem eius misi Filium meum mirabiliter de Virgine incarnatum, uerum Deum et uerum hominem exsistentem. Quid est hoc? Quia de me Patre secundum diuinitatem ueraciter exiuit et quoniam de Virgine matre secundum humanitatem ueraciter carnem assumpsit. Quid est hoc? O homo mollis et tener in tuo corpore es, sed durus et inflexibilis in tua incredulitate manes. Nam lapis poliri ad aedificium potest, tu autem molliri ad fidem non uis. Attende tamen. Sicut homo in arca pulcherrimam gemmam habens eam metallo imponit ut hominibus appareat, sic et ego in corde meo Filium meum habens eum de Virgine incarnari uolui, quatenus ipse credentibus salutem uitae conferret. Quod si ei carnalem patrem dedissem, quis tunc esset? Videlicet non Filius, sed seruus meus. Sed hoc esse non debuit. Ipse autem de Virgine natus comedit, bibit, et dormiens requieuit atque alias corporales miserias sustinuit, sed tamen gustum peccati in carne sua non sensit, quia non in mendacio, sed in ueritate carnem assumpserat. Quid est hoc? Quoniam ceteri homines in praeuaricatione Adae et Euae per gustum delectationis nascuntur, quod in mendacio et non in ueritate est. Non sic Filius meus ortus est, sed in sanctitate de castissima Virgine ad redemptionem hominum natus est. Nam similis similem de uinculo suo soluere non ualeret, nisi maior ueniret qui eum eripere posset. Quid est hoc? Quoniam homo natus in peccatis hominem peccatorem de perditione mortis liberare non ualuit. Quapropter Filius meus sine peccato uenit, qui hominem deuicta morte misericorditer de morte eripuit. Sed qui uigilantibus oculis uidet et sonantibus auribus audit, hic mysticis uerbis meis osculum amplexionis praebeat, quae de me uiuente emanant. 1. QVOD DEVS OMNIA IVSTE DISPENSANS ET IN IVSTITIA DIVERSA DONA SPIRITVS SANCTI DECLARANS FIDELES HOMINES IN BONIS OPERIBVS CONFORTAT VT A DIABOLO SVPERARI NON POSSINT. 2. DE MVLTITVDINE FIDELIVM ET DE DIVINA LEGE CORAM IPSIS EXTENSA. 3. QVOD DECEPTIONES DIABOLI HOMINIBVS IN VIA HVIVS MVNDI PATENT. 4. QVOD DIABOLVS DIVITIAS ET DELICIAS HOMINIBVS APERTE ET FRAVDVLENTER OFFERT QVAS QVI CONCVPISCIT EMIT. 5. QVOD QVIDAM DIABOLICAM PERSVASIONEM VIRILITER EI RESISTENTES ABICIVNT QVIDAM TEPIDE VIVENTES EI CONSENTIVNT. 6. VERBA EZECHIELIS DE EADEM RE. 7. QVOD DIABOLVS OMNI NEQVITIA PLENVS VENENO MVLTIFORMIS ARTIS SVAE QVINQVE SENSVS HOMINVM DECIPERE LABORAT. 8. QVOD SVPERBIA DIABOLI IN INCARNATIONE FILII DEI DEIECTA EST. 9. DE OCVLIS ET AVRIBVS ET NARIBVS SERPENTIS QVID SIGNIFICENT. 10. DE MANIBVS ET PEDIBVS ET CAVDA EIVS SIGNIFICENT. 11. QVOD POTESTAS OMNIPOTENTIS DEI FORTITVDINEM DIABOLI ITA CONTRIVIT QVOD NEQVITIAM SVAM SECVNDVM VOLVNTATEM SVAM EXERCERE NON POTEST. 12. QVOD DIABOLVS IN QVATTVOR PARTIBVS MVNDI INCENDIVM INIQVAE PERSVASIONIS IN OMNE GENVS DIVERSORVM HOMINVM EMITTIT. 13. VERBA DAVID DE EODEM. 14. QVALITER DIABOLVS IN IGNEIS PERSVASIONIBVS DIVERSA GENERA HOMINVM SPIRITALIVM ET SAECVLARIVM MVLTIMODIS TENTATIONIBVS AGGREDITVR. 15. DE TRIBVS ACIEBVS EORVM. 16. DE TENTATIONE SAECVLARIVM. 17. DE SEX MODIS TENTATIONVM SPIRITALIVM HOMINVM. 18. DE NON BAPTIZATIS. 19. DE SAGITTIS ORIS EIVS ET DE FVMO PECTORIS ET DE VMORE LVMBORVM QVID SIGNIFICENT. 20. DE TVRBINE VMBILICI ET DE IMMVNDITIA RANARVM VENTRIS EIVS QVID SIGNIFICENT. 21. QVOD DIABOLVS STVLTOS HOMINES PER INIQVAM INCREDVLITATEM EXAGITAT VERVM ESSE PVTANTES QVOD IPSE EIS FALLACITER DEMONSTRAT. 22. QVOD HAERETICI VITANDI ET AB ECCLESIA EICIENDI SVNT QVI DIABOLVM PRO DEO COLVNT ET SVNT VISCERA DIABOLI ET PRAECVRRENS GERMEN FILII PERDITIONIS. 23. QVOD ADIVTORIVM DEI CONTEMNENTES GRATIA DEI DESERIT QVAERENTIBVS AVTEM MISERICORDITER SVBVENIT. 24. VERBA SALOMONIS DE EODEM. 25. QVOD VERI CVLTORES DEI QVI TOTO ANNISV TERRENA CONCVLCANT ANTIQVVM SERPENTEM FORTI CONTRITIONE DEICIVNT. SEPTIMA VISIO SECVNDAE PARTIS DEINDE VIDI ardentem lucem tantae magnitudinis, ut aliquis mons magnus et altus est, in summitate sua uelut in multas linguas diuisam. Et coram luce ista quaedam multitudo albatorum hominum stabat, ante quos uelut quoddam uelum tamquam crystallus perlucidum a pectore usque ad pedes eorum extensum erat. Sed et ante multitudinem istam quasi in quadam uia uelut quidam uermis mirae magnitudinis et longitudinis supinus iacebat, qui tanti horroris et insaniae uidebatur ultra quam homo effari potest. Ad cuius sinistram quasi forum erat, ubi diuitiae hominum atque deliciae saeculares et mercatus diuersarum rerum apparuerunt, ubi etiam quidam homines multa celeritate currentes nullum mercatum faciebant, quidam autem tepide euntes et uenditioni et emptioni ibi insistebant. Vermis autem ille niger et hirsutus atque ulceribus et pustulis plenus erat, quinque uarietates a capite per uentrem suum usque ad pedes in modum zonarum descendentes in se habens, quarum una uiridis, alia alba, alia rubea, quaedam crocea, quaedam nigra apparebat, plenae ueneno mortifero. Sed caput eius ita contritum fuit, quod et sinistra maxilla ipsius iam dissolui uidebatur. Oculi uero eius extrinsecus sanguinei et intrinsecus ignei, aures autem rotundae et hispidae, nares uero et os secundum nares et os uiperae, sed manus secundum manus hominis, pedes autem ut pedes uiperae, et cauda breuis et horribilis apparebat. Et collo eius catena imposita fuerat, quae et manus et pedes ipsius alligauerat, ita quod et eadem catena in lapidem abyssi fortissime firmata illum tam ualide constrinxerat, quod se nec hac nec illac secundum nequitiam uoluntatis suae mouere poterat. Ex ore autem eius multae flammae exeuntes in quattuor partes se diuiserunt, quarum pars una usque ad nubes ascendebat, et alia inter saeculares homines, alia autem inter spiritales se extendebat, quaedam uero usque in abyssum descendebat. Sed flamma illa quae nubes petebat contra homines illos proeliabatur qui ad caelos ire uolebant. Quorum tres acies uidebam. Nam acies una prope nubes, et una in medietate illa quae inter nubes et terram est, et una iuxta terram pergebat, omnes repetitis uocibus 'pergamus ad caelos' uociferantes. Sed a flamma illa hac et illac proiecti, quidam non cadebant, alii autem pedibus suis se uix sustentabant, alii uero ad terram cadentes, sed iterum surgentes, ad caelos tendebant. Flamma autem illa quae se inter saeculares homines diffudit, quosdam ex eis comburens in taeterrimam nigredinem uertit, quosdam autem suo acumine ita transfixit, quod eos quocumque uolebat inflexit. De qua tamen quidam se eripientes et ad illos qui caelos petebant pergentes 'o uos fideles, praestate nobis adiutorium' iterato clamore uociferabantur; quidam autem ita transfixi permanserunt. Illa uero flamma quae se inter spiritales extendebat, eos sua caligine obtexit. Quos etiam in sex modis considerabam. Nam alios eadem flamma crudeliter incendio laesit; quos autem laedere non potuit, hos aut uiridi aut albo aut rubeo aut croceo aut nigro mortifero ueneno illo quod a capite eiusdem uermis usque ad pedes eius descendebat, ardenter afflauit. Sed flamma quae abyssum petebat, diuersas poenas illorum in se habebat qui per fontem baptismatis non loti lucem ueritatis et fidei ignorantes Satanam pro Deo coluerant. Et uidi etiam ex ore ipsius acutissimas sagittas perstrepentes, et a pectore eius nigrum fumum uolantem ac a lumbis ipsius ardentem umorem ebullientem, et ab umbilico eius feruidum turbinem flantem atque ab extremitate uentris ipsius uelut immunditiam ranarum scaturientem, quae omnia magnam inquietudinem in hominibus faciebant. Sed et de ipso taeterrima nebula cum pessimo foetore egrediens multos homines sua peruersitate infecit. Et ecce magna multitudo hominum in multa claritate fulgentium ueniebat, quae eundem uermem fortiter ubique conculcans acriter eum cruciabat, ita tamen quod ipsa nec a flammis nec a ueneno illius laedi poterat. Audiui que iterum uocem mihi de caelo dicentem. 1. QVOD DEVS OMNIA IVSTE DISPENSANS ET IN IVSTITIA DIVERSA DONA SPIRITVS SANCTI DECLARANS FIDELES HOMINES IN BONIS OPERIBVS CONFORTAT VT A DIABOLO SVPERARI NON POSSINT. Deus omnia iuste et recte dispensans fideles populos ad gloriam supernae hereditatis uocat; sed antiquus deceptor in insidiis positus eos impedire tentans artes nequitiae suae in ipsos excitat; sed tamen ab eis uictus confusionem praesumptionis suae accipit, cum illi caelestem patriam possideant et ipse infernales horrores habeat. Quapropter uides ardentem lucem tantae magnitudinis ut aliquis mons magnus et altus est, in summitate sua uelut in multas linguas diuisam, quae est ardens in fide credentium iustitia Dei in fortitudine potentiae suae magnitudinem sanctitatis et altitudinem gloriae demonstrans atque in eadem gloria sancti Spiritus diuersa dona mirabiliter declarans. 2. DE MVLTITVDINE FIDELIVM ET DE DIVINA LEGE CORAM IPSIS EXTENSA. Et coram luce ista quaedam multitudo albatorum hominum stans est in praesentia iustitiae Dei cohors in fide lucentium hominum per bona opera sua bene et honeste compositorum, ante quos uelut quoddam uelum tamquam crystallus perlucidum a pectore usque ad pedes eorum extensum est: quia in conspectu suo diuinam legem fortem et splendidam ab intentione bonarum actionum usque ad completionem earum semper habent, in quibus ita confortantur, quod astutia et deceptione fallacium persuasionum superari non possunt. 3. QVOD DECEPTIONES DIABOLI HOMINIBVS IN VIA HVIVS MVNDI PATENT. Sed quod ante multitudinem istam quasi in quadam uia uelut quidam uermis mirae magnitudinis et longitudinis supinus iacet: hoc est quod ante notitiam hominum manifeste cognitus in uia mundi huius quae et bonis et malis ad gradiendum proposita est, antiquus serpens non ita in forma sua sed in significatione mysterii, uidelicet magnus in malitia, longus in insidiis proiectus apparet, sursum inhians, ut eos qui ad caelestia tendunt per deceptionem suam deiciat, sed tamen iacens: quoniam per Filium Dei uires ipsius euacuatae sunt, ita quod in eis stare non ualet, quamuis tanti horroris et insaniae uideatur, ultra quam homo effari potest, quia uenenosum furorem et malitiosos conatus ipsius in multiplicitate diuersitatis suae aestimatio mortalis hominis explicare non praeualet. 4. QVOD DIABOLVS DIVITIAS ET DELICIAS HOMINIBVS APERTE ET FRAVDVLENTER OFFERT QVAS QVI CONCVPISCIT EMIT. Vnde et ad eius sinistram quasi forum est, ubi diuitiae hominum atque deliciae saeculares et mercatus diuersarum rerum apparent: quoniam in morte quae eiusdem perditoris sinistra intellegitur forum cernitur, quod nequissima opera eiusdem mortis sunt, ita quod ibi in diuitiis corruptibilibus superbia et uana gloria, et in deliciis transitoriis lasciuia et concupiscentia, et in mercatu uenditiones ac emptiones multarum uarietatum terrenarum cupiditatum feruent, ita ut qui diabolicum terrorem palam exhorruerit ab his latenter decipiatur, uidelicet cum ei multae suasiones uitiorum leniter offeruntur, uelut cum per mercatorem diuersa mercimonia hominibus ostenduntur, quatenus per hoc delectati tanto ardentius emant quod sibi oblatum uiderint. Nam diabolus artes suas hominibus fraudulenter offert. Sed qui tunc eas concupiscunt, hi eas emunt. Quomodo? Bonam conscientiam suam quasi uendentes abiciunt, et mortifera uulnera animarum suarum quasi ementes sibi contrahunt. 5. QVOD QVIDAM DIABOLICAM PERSVASIONEM VIRILITER EI RESISTENTES ABICIVNT QVIDAM TEPIDE VIVENTES EI CONSENTIVNT. Sed ibi quidam homines multa celeritate currentes nullum mercatum faciunt: quia ipsi Deum cognoscentes thesaurum bonae uoluntatis et aromata uirtutum portant et sibi ea fortissime contrahunt, ita quod saeculares uoluptates et diabolicas spurcitias uelociter in mandatis Dei transeuntes dulcedinem carnis suae contemnunt; quidam autem tepide euntes et uenditioni et emptioni ibi insistunt: quoniam hi tarditatem in bonis operibus habentes per teporem cordis sui caeleste desiderium uelut illud uendentes in semetipsis exstinguunt, et uoluptatem carnis suae quasi eam ementes in se enutriunt. Quapropter illi mercedem bonae operationis accipient, et isti poenas iniquitatis suae sustinebunt, uelut Ezechiel ostendit dicens. 6. VERBA EZECHIELIS DE EADEM RE. Iustitia iusti super eum erit, et impietas impii erit super eum. Quid est hoc? Fulgida opera puri hominis illum in sanctitate perfundunt, et quasi mille oculi aspicientes in altum atque in profundum ubique eum circumdant, sursum ferentes eum in magnum honorem et in uoluptatis suae mortificationem, prout Spiritus sanctus illi inspirauerit, uelut ala uolucrem sursum in aerem tollit quocumque illi placuerit. Sed uipereum uenenum nequitiae saeuissimae uiperae quae conspumat caelum, margaritam luto inuoluens et super pulcherrimum omnium speciosorum fremens, hunc qui illud infideliter subsequitur, de nobilissimo opere digiti Dei et ab omni honore et a beatitudine supernae uisionis abicit, atque eum exulem faciens a uiuente fructu et a radice iustae arboris abscidit. 7. QVOD DIABOLVS OMNI NEQVITIA PLENVS VENENO MVLTIFORMIS ARTIS SVAE QVINQVE SENSVS HOMINVM DECIPERE LABORAT. Quod autem uides quod uermis ille niger et hirsutus atque ulceribus et pustulis plenus est: hoc indicat quod idem serpens antiquus in nigredine tenebrarum infidelitatis et in pilis absconsionum deceptionis atque in ulceribus immunditiarum pollutionis et in pustulis cauernarum furoris abundat, quinque etiam uarietates a capite per uentrem suum usque ad pedes in modum zonarum descendentes in se habens: quia quinque sensus hominum diuersis passionibus uitiorum a deceptione illa cum se primum implere studuit usque ad consummationem illam cum insania eius finem accipiet afflare non cessans, sed fallacem rectitudinem simulans homines ad decliuia immundarum artium suarum trahit; quarum una uiridis, alia alba, alia rubea, quaedam crocea, quaedam nigra apparet, plenae ueneno mortifero: quoniam in uiriditate saecularem tristitiam, in albedine ineptam irreuerentiam, in rubore fallacem gloriam, in croco mordacem detractionem, atque in nigredine turpem simulationem ostendunt cum plenitudine aliarum peruersitatum, quae mortem animabus hominum sibi consentientium inferunt. 8. QVOD SVPERBIA DIABOLI IN INCARNATIONE FILII DEI DEIECTA EST. Sed quod caput eius ita contritum est, quod et sinistra maxilla ipsius iam dissolui uidetur: hoc est quod superbia illius in incarnatione Filii Dei ita deiecta est, quod et aduersitas mortis iam euacuata fortitudinem amaritudinis suae exercere non ualet. 9. DE OCVLIS ET AVRIBVS ET NARIBVS SERPENTIS QVID SIGNIFICENT. Oculi uero eius extrinsecus sanguinei et intrinsecus ignei apparent: quia intentio peruersitatis ipsius uelut extrinsecus sanguineum nefas corporibus hominum incutit et uelut intrinsecus igneum iaculum animabus eorum infert; aures autem ipsius rotundae et hispidae sunt: quoniam hominem quasi in rotunditate pilis artium suarum circumdat, ut eum celerrime deiciat, si quid in illo quod suum est deprehenderit; nares uero et os eius secundum nares et os uiperae apparent: quia indiscretos et foetentes mores hominibus ostendit, per quos in multis uitiis eos transfigens crudeliter occidat. 10. DE MANIBVS ET PEDIBVS ET CAVDA EIVS SIGNIFICENT. Sed manus eius secundum manus hominis uidentur: quoniam machinationes artium suarum in operibus hominum exercet; pedes autem ipsius ut pedes uiperae sunt, quia itineribus hominum in insidiis suis diabolicas lacerationes inferre non desinit; et cauda eius breuis et horribilis apparet: quae est potestas ipsius parui sed tamen pessimi temporis in filio perditionis, qui plus apprehendere bacchando cupit quam perficere possit. 11. QVOD POTESTAS OMNIPOTENTIS DEI FORTITVDINEM DIABOLI ITA CONTRIVIT QVOD NEQVITIAM SVAM SECVNDVM VOLVNTATEM SVAM EXERCERE NON POTEST. Et quod collo eius catena imposita est quae et manus et pedes ipsius alligat: hoc est quod diabolica fortitudo per potestatem omnipotentis Dei ita fracta et contrita est, quod et pessima opera et nequissima itinera illius in quibus homines seducit in contritione sua compressa sunt, ita quod et eadem catena in lapidem abyssi fortissime firmata illum tam ualide constringit, quod se nec hac nec illac secundum nequitiam uoluntatis suae mouere potest: quoniam potestas Dei in stabilissima aeternitate sine defectione manens diabolum tanta fortitudine in saluatione animarum opprimit, quod ille nec exterioribus nec interioribus instrumentis nequissimi conatus sui salutem redemptionis a fidelibus animabus remouere ualebit, quin in locum gaudii quem ipse pertinaciter amisit perueniant. 12. QVOD DIABOLVS IN QVATTVOR PARTIBVS MVNDI INCENDIVM INIQVAE PERSVASIONIS IN OMNE GENVS DIVERSORVM HOMINVM EMITTIT. Quod autem ex ore eius multae flammae exeuntes in quattuor partes se diuidunt: hoc est quod ipse ex rapacissima uoracitate sua pessimum et multiplex malum crudelissimi incendi iniquae persuasionis emittens in quattuor plagas totius mundi inter homines, ut ipsum sequantur diuerse spargit. Quarum pars una usque ad nubes ascendit: quia illa diabolica afflatio caelum toto desiderio mentis suae petentes suo acumine retrahit; et alia inter saeculares homines se spargit: quoniam ipsa in terrenis causis conuersantes sua diuersitate decipit; alia autem inter spiritales se extendit: quia illa spiritalibus disciplinis insudantes sua simulatione inficit; quaedam uero usque in abyssum descendit: quoniam ipsa infideles sibi consentientes in infernalia tormenta sua peruersitate mittit, quia ipsi uiam falsitatis et deceptionis euntes uiam rectitudinis non tenuerunt nec uero Deo debitam reuerentiam exhibuerunt, quemadmodum Dauid testatur dicens. 13. VERBA DAVID DE EODEM. Contritio et infelicitas in uiis eorum, et uiam pacis non cognouerunt; non est timor Dei ante oculos eorum. Quid est hoc? Innocentia et fortissima opera Dei quae in uiuo et purissimo fonte militant, illos qui Deum de corde suo cum nequissimis et damnabilibus operibus expellunt, ita conterunt, uelut magna pluuia rem aliquam demergit ita quod amplius non appareat. Et ideo etiam in conspectu Dei non fulminant, quoniam infelicitas cum infelicissima consuetudine est in itineribus eorum quocumque se cum pastu mortis extenderunt. Quomodo? Videlicet gustando et comedendo hoc quod malum est. Vnde et uiam illam quae in calore solis ascendit in operibus suis nesciunt, quia dulcedinem Dei nec in honore nec in amore gustant, ubi timorem eius quasi timorem alieni abiciunt, cum ipsum nec uidere nec aspicere desiderant. 14. QVALITER DIABOLVS IN IGNEIS PERSVASIONIBVS DIVERSA GENERA HOMINVM SPIRITALIVM ET SAECVLARIVM MVLTIMODIS TENTATIONIBVS AGGREDITVR. Vnde et ut uides, flamma illa quae nubes petit contra homines illos proeliatur qui ad caelos ire uolunt: quia nequissimum illud incendium, cum mentes fidelium hominum sursum tendere senserit, aduersum eos suis artibus crudelissime bacchatur, ne ad illa caelestia quae ipsi multis suspiriis quaerunt perueniant. 15. DE TRIBVS ACIEBVS EORVM. Quorum tres acies uides: quoniam ipsi ueram et ineffabilem Trinitatem, quamuis in suis certaminibus plurimum fatigentur, colere non cessant. Nam acies una prope nubes pergit: quia isti fortissime contra diabolum pugnantes mentem suam de terrenis actibus ita sursum ad caelestia tollunt quemadmodum et nubes super terram fluere solet; et una in medietate illa quae inter nubes et terram est discurrit: quoniam ipsi quadam moderatione se continentes nec ex tota mente caelestibus nec ex toto desiderio terrenis insudant, sed in his modum sibi imponentes et interiora quaerunt nec tamen exteriora respuunt; et una iuxta terram pergit: quia isti caduca perfecte non deserentes caducis aliquantulum adhaerent, ita quod in eis ualde laborantes multas fatigationes passionum in ipsis sentiant, sed tamen superno auxilio uictores exsistant, omnes repetitis uocibus 'pergamus ad caelos' uociferantes: quoniam et isti et illi in multis suspiriis desideriorum suorum, ut tendant ad illa quae in supernis secretis sunt semetipsos exhortantur, quamuis artibus antiqui serpentis in hac intentione sua multoties fatigentur. Sed a flamma illa hac et illac proiecti, quia afflatu diabolicae tentationis in diuersitatem morum agitati, quidam tamen non cadunt, quoniam ipsi fortissimi pugnatores exsistentes ab his illusionibus se uiriliter defendunt; alii autem pedibus suis se uix sustentant, quia hi in uiam rectitudinis itinera sua ponunt, sed in multis laboribus fatigati, uix tamen diabolicas artes superantes, in mandatis Dei perseuerant; alii uero ad terram cadentes sed iterum surgentes ad caelos tendunt: quoniam ipsi in diuersitate uitiorum prolapsi sed postea per paenitentiam erecti, spem suam cum bonis operibus in Deum ponunt. 16. DE TENTATIONE SAECVLARIVM. Quod autem flamma illa quae se inter saeculares homines diffundit quosdam ex eis comburens in taeterrimam nigredinem uertit: hoc est quod idem incendium nequissimae deceptionis ad illos qui terrenis causis insistunt tendens, quosdam illorum suae peruersitati subiciens pessimis uitiis tenebrosae iniquitatis eos inficit, ita quod ipsi claritatem uerae fidei despicientes et semetipsos amara morte interficientes in terram cadunt et nefandissima opera in actibus suis perficiunt; quosdam autem suo acumine ita transfigit, quod eos quocumque uult inflectit: quoniam eos sua nequitia ita domat, quod ipsos ad uniuersa uitia prauitatis suae inclinat, uidelicet saecularem dulcedinem in amplexione ardentis libidinis eis suggerens, ita quod et diuersos mores multiplicium rituum suorum, scilicet in uerbis, in capillis, in ueste, in incessu et in ceteris his similibus habent. Vnde tortuosi efficiuntur, iustitiam Dei neglegentes et praeuaricatores legis exsistentes nec sibimetipsis circumcisionem mentis inponentes, quia superfluitatem in libidine quaerunt nec ullum tempus legis ut eis a Deo constitutum est seruant, sed ut mare a uento in inquietudinem concutitur, ita et ipsi de flatu antiqui draconis in diuersa uitia mouentur. De qua tamen quidam se eripientes et ad illos qui caelos petunt pergentes 'o uos fideles, praestate nobis adiutorium' iterato clamore uociferantur: quoniam de turpi et noxia consuetudine se abstrahentes et hos qui mentem suam caelestibus infigunt imitantes, ut sua sollicitudine impendant ipsis iuuamen corde et uoce desiderant. Quidam autem ita transfixi permanent, quia ipsi diuersis uitiis irretiti in malis perseuerant. 17. DE SEX MODIS TENTATIONVM SPIRITALIVM HOMINVM. Sed quod illa flamma quae se inter spiritales extendit, eos sua caligine obtegit: hoc est quod eadem afflatio diabolicae persuasionis incendia sua ad illos qui toto annisu Spiritui seruire deberent emittens, eos peruersitate uitiorum suorum obnubilat, quatenus magis carni quam Spiritui inhient. Quos etiam in sex modis consideras: quoniam antiquus hostis tam quinque exteriores sensus eorum quam interiorem deuotionem cordis ipsorum uelut sextum modum peruertere conatur. Nam alios eadem flamma laedit: quia diabolus artes suas eis immittens carnalibus desideriis et uoluptatibus eos afflat, ita quod eos ad libidinem et ad pollutionem multae immunditiae accendit. Quos autem laedere non potest, hos aut uiridi, aut albo, aut rubeo, aut croceo, aut nigro mortifero ueneno illo quod a capite eiusdem uermis usque ad pedes eius descendit ardenter afflat. Quomodo? Quoniam cum uoluptates pollutionum recusant, aut tristitiam saeculi quasi pullulantem uiriditatem, per quam ita opprimuntur, quod nec in spiritalibus nec in saecularibus rebus ualent, eis infundit, aut irreuerentiam uitiorum uelut ineptam albedinem, ita quod nec coram Deo nec coram hominibus turpitudinem suam abscondunt, ipsis immittit, aut recordationem terrenae gloriae quasi fulgentem ruborem, unde amaritudinem et anxietatem cordis habent, eis ostendit, aut detractionem proximorum uelut tepidum crocum, ita quod susurrones et bilingues inde efficiuntur, ipsis inducit; aut simulationem iustitiae quasi horridam nigredinem per quam in cordibus suis miserabiliter obtenebrantur eis imponit. Quae omnia mortiferae pestes sunt ab initio deceptionis eiusdem perditoris usque ad finem illum cum iam insania ipsius finem in mundo accipiet procedentes, per quas noxium ardorem uitiorum hominibus infert. 18. DE NON BAPTIZATIS. Sed quod flamma quae abyssum petit diuersas poenas illorum in se habet qui per fontem baptismatis non loti, lucem ueritatis et fidei ignorantes, Satanam pro Deo colunt: hoc est quod incendium illud perditioni adhaerens dira et amara tormenta illis animabus infert quae in fonte salutis non emundatae, claritatem supernae hereditatis et fidem ecclesiasticae institutionis non uidentes, illum qui in insidiis positus animas hominum in mortem mittere conatur pro illo qui hominibus uitam et salutem tribuit uenerari non cessant. 19. DE SAGITTIS ORIS EIVS ET DE FVMO PECTORIS ET DE VMORE LVMBORVM QVID SIGNIFICENT. Et uides ex ore ipsius acutissimas sagittas perstrepentes: quae sunt a diabolica rabie pessimae et nequissimae infixiones exeuntes et multis iniquitatibus bacchantes; et a pectore eius nigrum fumum uolantem: qui est a malitiosis conatibus eius taeterrimae irae et inuidiae emissio; ac a lumbis ipsius ardentem umorem ebullientem: qui est ab immunditia ipsius in praelatis feruentissimae libidinis effusio. 20. DE TVRBINE VMBILICI ET DE IMMVNDITIA RANARVM VENTRIS EIVS QVID SIGNIFICENT. Et ab umbilico eius feruidum turbinem flantem: qui est a uoracitate eius in subiectis ardentissimae fornicationis suffocatio, atque ab extremitate uentris ipsius uelut immunditiam ranarum scaturientem, quae est a perditione peruersae absorbitionis eius in obduratione desperationis foetida egestio, cum idem antiquus insidiator se subsequentes ad omnem uoluntatem suam perduxerit, quae omnia magnam inquietudinem in hominibus faciunt: quoniam huiusmodi peruersitates maximam calamitatem miserrimae irretitionis illis imponunt qui spem suam non caelestibus sed terrenis infigunt. 21. QVOD DIABOLVS STVLTOS HOMINES PER INIQVAM INCREDVLITATEM EXAGITAT VERVM ESSE PVTANTES QVOD IPSE EIS FALLACITER DEMONSTRAT. Sed quod de ipso taeterrima nebula cum pessimo foetore egrediens multos homines sua peruersitate inficit: hoc est quod ab eodem diabolo nigerrimus error foetentis conscientiae procedens, stultos homines per iniquam incredulitatem exagitat. Quomodo? De abscisione capitis Iohannis Baptistae Filium Dei esse remissorem uulnerum peccatorum ostendentis pessimus error exortus est, ubi diabolus multos homines in diuersis imaginibus seducit, hoc uerum esse putantes quod ipse eis secundum aestimationem ipsorum fallaciter demonstrat. Vnde et multi secundum hunc modum decipiuntur, quia et fides ipsorum semper in infirmitate uacillat. Sed o uos filii mei, si iuste et pie uiuere uolueritis, hunc nequissimum errorem fugite, ne amarissima mors in incredulitate uos apprehendat. 22. QVOD HAERETICI VITANDI ET AB ECCLESIA EICIENDI SVNT QVI DIABOLVM PRO DEO COLVNT ET SVNT VISCERA DIABOLI ET PRAECVRRENS GERMEN FILII PERDITIONIS. Fugite etiam illos qui morantur in speluncis, inclusae cohortes diaboli exsistentes. Vae illis, uae illis qui sic perseuerauerint, quia uiscera diaboli sunt et praecurrens germen filii perditionis. Quapropter, o uos dilecti filii mei, omni deuotione et omni uirtute animae et corporis uestri illos deuitate, quoniam antiquus serpens sua arte illos pascit et uestit, quia eum pro Deum colunt et quia in eum per fallacem deceptionem confidunt. Ipsi sunt pessimi homicidae, ita quod illos qui eis simpliciter adhaeserint occidunt, antequam eos errorem suum declinare permittant; et sunt in semetipsis turpissimi fornicatores, semen etiam suum in homicidio mortificantes et diabolo offerentes, ita etiam si schismatibus suis et in plenitudine uitiorum suorum ecclesiam meam inuadentes, cum baptisma et sacramentum corporis et sanguinis Filii mei et cetera instituta, quae eadem ecclesia mea habet, in turpibus machinationibus suis nequiter derident. Sed quamuis propter timorem populi mei his institutis meis aperte non repugnent, tamen in cordibus et in factis suis ea pro nihilo ducunt. Nam diabolica illusione sanctitatem se habere simulant, in quibus a diabolo decipiuntur, quoniam si idem diabolus se eis palam demonstraret, ab eis cognosceretur, ita quod illum deuitarent. Vnde ipse sua arte quaedam eis ostendit uelut bona et sancta sint, et sic eos illudit. O uae illis qui sic in morte hac perseuerauerint! Sed quia diabolus nouit se modicum tempus erroris sui habere, idcirco nunc festinat infidelitatem in membris suis perficere, quae uos pessimi deceptores estis qui fidem catholicam subuertere laboratis. Vos instabiles et molles ad deuitandum uenenosas sagittas humanae pollutionis estis, quas secundum uoluntatem uestram contra legem exercetis. Vnde postquam uenenoso semine fornicationis libidinem uestram euacuatis, tunc ficte oratis et sanctitatem uobis fallaciter imponitis, quod oculis meis foetente luto indignius est. Certe schisma quod exortum est in Horeb, ubi iudaica plebs sculptile faciens in diabolica irrisione ludere coepit, sicut etiam et adhuc quidam petulanter ludere solent, et schisma quod fuit in Baal, in quo multi perierunt, et schisma fornicationum, ubi cum Madianitis turpia facta perpetrata sunt, et cetera his similia super uos cadent, quia in his omnibus in malis uestris partem habetis, peiores priori populo exsistentes, quoniam ueram legem Dei cernentes, eam pertinaciter abicitis. Sed, o uos qui salutem uestram desideratis, ita quod baptisma suscepistis et unctus mons Dei estis, Satanae resistite et de monte saluationis uestrae descendere nolite. 23. QVOD ADIVTORIVM DEI CONTEMNENTES GRATIA DEI DESERIT QVAERENTIBVS AVTEM MISERICORDITER SVBVENIT. Homo autem qui tantae duritiae est, quod adiutorium Dei ad repugnandum diabolo contemnit, huic ipse insidias suas ponere non desistit, cum etiam in eo nigredinem iniquitatis surgere uidet, quae toti corpori illius tantam amaritudinem infert, quod etiam corpus ipsius inde in infirmitate arescit. Vnde cum homo coeperit malum ruminare et se ipsum ita in desperatione conterere, uelut sibi non sit possibile malum deuitare et bonum facere, tunc diabolus hoc uidens dicit: 'Ecce homo qui nobis similis est Deum suum negans et se ad nos conuertens, sequitur nos. Quapropter properemus omnes et ad eum festinanter curramus, ita ipsum nostris artibus coercentes, ne a nobis effugere possit. Nam Deum suum deserere uult et sequi nos'. Sed homo qui his malis per diabolicam suggestionem impugnatur, uidelicet quod homicidio, adulterio, uoracitate, ebrietate et superfluitate omnium uitiorum polluitur, si tunc in his impaenitens perseuerauerit, in mortem cadit; qui autem diabolo repugnans his uitiis paenitendo se subtraxerit, ad uitam resurgit. Nam qui cupiditatem carnis suae secutus fuerit et bonum desiderium spiritus sui neglexerit, de hoc fabricator orbis dicit: 'Iste me despicit et carnem suam cum peccato diligit, nolens scire quod a perditione se deberet auertere. Et ideo abiciendus est. Qui uero bonum ardorem spiritus sui dilexerit et uoluptatem carnis suae abiecerit, de isto idem creator mundi dicit: 'Hic ad me respicit et corpus suum in sordibus non enutrit, desiderans scire quod a morte se debet submouere. Vnde ei succurrendum est. Quomodo? Vt Salomon in uoluntate mea dicit. 24. VERBA SALOMONIS DE EODEM. Peccatores persequitur malum, et iustis retribuentur bona. Quid est hoc? Labantes in lapsu et cadentes in ruina undique mortiferi morbi inuadunt, ita quod prudenter in hoc quod uerum est non aspiciunt, sed quod illud neglegenter abiciunt. Vnde quia non sunt digni in Deum aspicere, nec ullam felicitatem in Deo aut in hominibus habere, quoniam Deum respuunt et diabolum eligunt, idcirco multam aduersitatem illis infert id malum quod operantur. Sed in bonis rectus sensus et iusta cogitatio in excelso aedificat, ita quod in sinu suo suscipiunt hereditatem patris, quoniam supernum lumen attendunt, fallaces in irrisione fori quomodo hoc uel illud sine comparatione uenundetur non exsistentes, sed id quod in Deo uerum est habentes. 25. QVOD VERI CVLTORES DEI QVI TOTO ANNISV TERRENA CONCVLCANT ANTIQVVM SERPENTEM FORTI CONTRITIONE DEICIVNT. Sed quod uides quod magna multitudo hominum in multa claritate fulgentium uenit, quae praedictum uermem fortiter ubique conculcans acriter eum cruciat: hoc est quod fidele agmen credentium, sed in humana miseria procreatorum, in fide baptismatis et in beatis uirtutibus multo ornatu et decore ad superna desideria properat, ita quod ipsi in factis suis hunc antiquum seductorem fortissima contritione circumdantes deiciunt et eum diro cruciatu comminuunt, uelut sunt uirgines, martyres et ceteri huiusmodi cultores Dei, qui toto annisu terrena conculcant et caelestia desiderant, ita tamen quod ipsa nec a flammis nec a ueneno illius laedi potest: quia isti tanta fortitudine et constantia in Deo muniti sunt, quod nec ab apertis incendiis nec ab occultis persuasionibus diabolicae iniquitatis contaminari ualent, quoniam magna fortitudine uirtutum uana figmenta deserunt et sanctitati iuste uiuentes adhaerent. Sed qui uigilantibus oculis uidet et sonantibus auribus audit, hic mysticis uerbis meis osculum amplexionis praebeat, quae de me uiuente emanant Amen. 1. QVOD CORDA FIDELIVM TIMERE ET VENERARI DEBENT MAGNITVDINEM LATITVDINEM ALTITVDINEM TIMORIS DOMINI. 2. QVOD OMNIS FIDELIS ANIMA SAPIENTER TIMENS DEVM PER FIDEM SEDES DEI EST. 3. QVOD PROFVNDITAS MYSTERIORVM DEI HOMINIBVS INCOMPREHENSIBILIS EST NISI QVANTVM IPSO DONANTE FIDE CONCIPITVR. 4. QVOD IN SAPIENTIA DEI PATRIS PER AMOREM FILII SVI PERFECTIO OMNIVM ELECTORVM COMPVTATA EST. 5. EXEMPLVM IN EVANGELIO DE EADEM RE. 6. QVID SIGNIFICET LVTEVS LIMVS IN PECTORE ET CVR HOMO AB ANGELO NON SPERNATVR. 7. VERBA ISAIAE AD EANDEM REM. 8. VERBA DAVID. 9. QVOD DEVS PATER IN FILIO SVO AB AVRORA VIRGINE INCARNATO OPERATVR ORDINAT AC PERFICIT OMNIA OPERA SVA. 10. DE CIRCVLO GYRANTE. 11. QVOD POTESTAS DEI ALTIOR EST QVAM HOMINI SCIENDVM SIT ET CVR ANGELI LAVDENT DEVM. 12. QVOD DEVS EST PERSPICVA IVSTITIA VERVS ET IVSTVS ABSQVE COMMVTATIONE. 13. QVOD VIRTVS IVSTITIA ET IVDICIVM DEI NVLLVM FINEM HABENT QVI COMPREHENDI POSSIT HVMANO SENSV. 14. DE CASV PRIMI ANGELI ET SIBI CONSENTIENTIBVS ET QVARE ET QVOMODO ET QVO CECIDERVNT. 15. VERBA EZECHIELIS DE EADEM RE. 16. QVOD GLORIA SPLENDORIS ILLIVS QVEM DIABOLVS PER SVPERBIAM PERDIDIT SERVATA EST IN SECRETO PATRIS ALTERI FACTAE LVCI. 17. QVOD DIABOLVS CECIDIT ABSQVE HEREDE HOMO AVTEM CECIDIT HABENS HEREDEM. 18. EXEMPLVM DE GOLIATH ET DE DAVID AD EANDEM REM. PRIMA VISIO TERTIAE PARTIS ET EGO homo sumpta ab aliis hominibus, quae non sum digna nominari homo propter transgressionem legis Dei, cum deberem esse iusta et sim iniusta nisi quod Dei creatura sum ipsius gratia quae me etiam saluabit, uidi ad orientem; et ecce illic conspexi uelut lapidem unum totum integrum, immensae latitudinis atque altitudinis, habentem ferreum colorem, et super ipsum candidam nubem, ac super eam positum regalem thronum rotundum, in quo sedebat quidam uiuens lucidus mirabilis gloriae, tantae que claritatis ut nullatenus eum perspicue possem intueri, habens quasi in pectore suo limum nigrum et lutulentum tantae latitudinis ut alicuius magni hominis pectus est, circumdatum lapidibus pretiosis atque margaritis. Et de ipso lucido sedente in throno protendebatur magnus circulus aurei coloris ut aurora, cuius amplitudinem nullo modo comprehendere potui, gyrans ab oriente ad septemtrionem et ad occidentem atque ad meridiem, ita se reflectendo ad orientem ad ipsum lucidum, nec habens ullum finem. Et idem circulus erat a terra tantae altitudinis, ut eam comprehendere non possem, ex se reddens splendorem ualde terribilem, scilicet lapidei, chalybeii et ignei coloris, undique secundum amplitudinem suam sursum in altitudinem caeli et deorsum in profundum abyssi ita se extendentem, ut nullum finem eius uidere possem. Vidi etiam tunc de secreto eiusdem sedentis in throno stellam magnam multi splendoris ac decoris prodire, et cum ea plurimam multitudinem candentium scintillarum quae cum eadem stella omnes confluentes ad austrum inspiciebant ipsum sedentem in throno quasi alienum, se que ab eo auertentes magis inhiabant ad aquilonem quam eum inspicere uellent. Sed statim in ipsa auersione inspectionis suae omnes exstinctae sunt, sic uersae in nigredinem carbonum. Et ecce uentus turbinis ortus est ab ipsis qui eas mox ab austro retro eundem sedentem in throno proiecit ad aquilonem praecipitatas in abyssum, ita ut earum amplius nullam uidere ualerem. Splendorem autem illum magnum qui eis abstractus est uidi subito in earum exstinctione reuerti ad ipsum sedentem in throno. Et audiui eundem qui sedebat in throno mihi dicentem: 'Scribe quae uides et audis'. Et respondi de interiori scientia eiusdem uisionis: 'Rogo te, mi Domine, ut mihi des intellectum, quatenus possim enarrabiliter proferre haec mystica, et ne derelinquas me, sed confirma me in aurora tuae iustitiae, in qua manifestatus est Filius tuus, et da mihi quomodo possim et qualiter debeam proferre diuinum consilium quod in antiquo consilio ordinatum est, quomodo eundem Filium tuum uoluisti incarnari, ita ut homo sub tempore fieret, hoc uolens ante omnem creaturam in simplicitate tua et in igne columbae scilicet Spiritus sancti, ut idem Filius tuus quasi splendida solis forma mirabiliter surgens in incipiente capite uirginitatis ueraciter indueretur humanitate sumpta hominis forma propter hominem'. Et iterum audiui eum dicentem mihi: 'O quam pulchri sunt oculi tui in diuina narratione, dum ibi surgit aurora in diuino consilio!' Et iterum respondi de interiori scientia uisionis ipsius: 'Ego appareo in sinu animi mei ut cinis cinereae putredinis et sicut puluis instabilitatis, unde sedeo pauens in umbra sicut penna; sed ne deleas me de terra uiuentium ut peregrinum, quia in magno sudore laboro in hac uisione, et quia etiam de uilitate mei stulti sensus, qui meus est in carne, computo me frequenter in minimum et uilissimum locum, ita quod non sim digna uocari homo, quia ualde timeo non audens dicere tua mysteria. O bone ac mitis Pater, doce me quid tuae uoluntatis sit quod dicere debeam. O tu metuende Pater et o tu dulcissime, et o tu plene omnis gratiae, ne derelinquas me, sed conserua me in tua misericordia!' Et iterum audiui eundem mihi dicentem: 'Nunc dic ut docta es. Volo ut dicas, quamuis cinis sis. Dic reuelationem panis qui Filius Dei est, qui uita est in igneo amore, uidelicet omnem mortuum suscitare in anima et corpore et dissoluta peccata relaxare in serena claritate, ipse initium suscitationis sanctitatis in homine exsistens, antequam in illo exsuscitetur. Vnde etiam magnificus et gloriosus ac incomprehensibilis Deus dedit magnum instrumentum, mittens eundem Filium suum in pudicitiam uirginitatis, quae non potuit habere ullam uarietatem macularum in sua uirginitate unde ipsa molliretur. Ibi non potuit nec esse debuit ulla pollutio carnis in mente Virginis, quia interfectrix et mortificatrix mors generis humani ipsamet nesciente ut in somno decepta est, quando Filius Dei in magno silentio uenit in auroram, uidelicet in humilem puellam. Mors quasi secura processit nesciens uitam quam illa dulcis Virgo portauit, quia sibi erat absconsa eius uirginitas. Ipsa enim Virgo erat in pauperculis rebus, quia diuina maiestas eam ita inuenire uoluit. Nunc scribe de uera agnitione creatoris in bonitate ipsius sic'. 1. QVOD CORDA FIDELIVM TIMERE ET VENERARI DEBENT MAGNITVDINEM LATITVDINEM ALTITVDINEM TIMORIS DOMINI. Deus, qui cuncta creauit et hominem ad gloriam illam de qua perditus angelus cum suis imitatoribus proiectus est ordinauit, ab omni creatura sua maximo honore et timore uenerandus et metuendus est; quia iustum est ut creatori omnium ueneratio a creatura sua exhibeatur et Deus super omnia fidelissime adoretur. Quod et lapis iste quem uides certissime designat. Ipse est enim in mysterio magnitudo timoris Domini, qui purissima intentione in cordibus fidelium semper oriri et perseuerare debet. Sed quod eum uides totum integrum et immensae latitudinis atque altitudinis, habentem ferreum colorem: hoc est quod eadem firma et grandis magnitudo timoris Domini firmissime tenenda est; quia Deus metuendus est ab omni creatura in tota integritate, ut cognoscatur unus et uerus Deus esse, cum nullus praeter eum est nec similis illi; in quo est immensa latitudo: quoniam incomprehensibilis est in omnibus et super omnia et altitudo: cum sanctam diuinitatem nullus comprehendere nec ad eam pertingere cum altitudine sui sensus potest, quia ipsa est super omnia. Quod autem est similitudinis ferrei coloris: hoc est quod onerosum et durum est humanis mentibus Deum timere, illud ualde graue exsistens mollitiei fragilis cineris, quia humana creatura ipsi rebellis est. 2. QVOD OMNIS FIDELIS ANIMA SAPIENTER TIMENS DEVM PER FIDEM SEDES DEI EST. Super lapidem uero ipsum candida nubes clara sapientia humanae mentis est; ac super eam positus regalis thronus rotundus est fortis et principalis fides circuiens in christiano populo, cui Deus fideliter conscius est; quia ubi timor Domini radicat, ibi etiam sapientia humanae mentis superapparebit, et deinde Deo adiuuante fides super hanc imponetur, in qua ipse Deus sibi requiem parat. Cum enim Deus timetur, per sapientiam humanae mentis in fide intellegitur, quia cum his tangendus est ut sedes tangit dominum suum. Et tunc in his Deus parat sibi sedem, exsistens summus super omnia; quia neque potestate neque dominatione comprehendi potest, sed residet in unica et pura fide, quoniam unus est qui credendus est Deus super omnia. 3. QVOD PROFVNDITAS MYSTERIORVM DEI HOMINIBVS INCOMPREHENSIBILIS EST NISI QVANTVM IPSO DONANTE FIDE CONCIPITVR. Vnde sedens in throno uiuens lucidus mirabilis gloriae, tantae que claritatis, ut nullatenus eum perspicue possis intueri, habens quasi in pectore suo limum nigrum et lutulentum tantae latitudinis ut alicuius magni hominis pectus est, circumdatum lapidibus pretiosis atque margaritis est super omnia regnans uiuus Deus, lucens in bonitate et mirabilis in operibus suis, cuius immensam claritatem in profunditate mysterii sui nullus hominum perfecte potest intueri, nisi quantum fide comprehenditur atque portatur, sicut sedes continet et circumdat dominum suum. Quae ut illi subiecta est, ita quod nec se eleuare possit contra dominum suum, sic fides non desiderat superbe aspicere in Deum, sed tantum intima deuotione tangit eum. 4. QVOD IN SAPIENTIA DEI PATRIS PER AMOREM FILII SVI PERFECTIO OMNIVM ELECTORVM COMPVTATA EST. Et quasi in pectore suo, id est in sapientia mysterii sui, habet per amorem Filii sui infirmum et debilem ac pauperem limum, qui homo est, nigrum in nigredine peccatorum et lutulentum in pollutione carnis, et latum secundum similitudinem pectoris hominis: quod est dilatatio profundae et magnae sapientiae, in qua ipse Deus creauit hominem, illos respiciens qui sunt in saluatione animae per paenitentiam, in qualicumque crimine contra Deum sint in sua debilitate calcitrantes, quia tamen ad eum peruenient. Hi sunt circumdati cum pluribus ornamentis illorum qui inter eos surgunt ut lapides pretiosi in magnis personis, qui sunt martyres ac uirgines sanctitatis, et ut margaritae, quae sunt innocentes et paenitentes filii redemptionis, cum quibus idem limus ualde ornatus est, dum in humano corpore fulgent tantae uirtutes quae in Deo sunt fulgentes in omni claritate. Nam qui constituit spiraculum et uitam hominum, ille inspexit semetipsum. Quomodo? Scilicet cum redemptione dum praesciuit in sua praedestinatione Filium suum incarnari, ita quod in eius corpore deberet abstergi omnis maculosa uarietas criminum. Et sic uidet etiam animas, quae iustificabuntur post multiplicationem superfluorum peccatorum dum adhuc in corporibus suis sunt, et quae consuescent in iustitia Dei ambulare post diuersitatem errorum suorum, qualiter consistant in Deo ac qualiter desistant de multa obliuione, et quomodo reuertantur de unoquoque uitio cum quo sunt uulneratae in mortalibus, ubi ceciderunt in peccatis; sicut sunt inspicientes quod multi populi surrexerunt de errantibus uiis, in quibus ambulabant pleni uulneribus, in plagis pessimis, restaurati de morte foeditatis criminum; sicut etiam multi ueniunt qui in amaritudine acerbi doloris peccati tam grauiter sunt uulnerati, quod ipsi etiam in consuetudine malorum morum, in quibus supra modum peccauerunt, sunt ita taediosi, quod non possunt amplius spirare in fluctibus ad operandum mortiferum opus in adulterio et homicidio et superfluitate omnium malorum. 5. EXEMPLVM IN EVANGELIO DE EADEM RE. O miseri, nonne ueniunt ipsi quasi peregrini de longinqua regione, sicut Scriptura habet in euangelio, ubi adolescentior filius dixit: 'Surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi: Pater, peccaui in caelum et coram te, iam non sum dignus uocari filius tuus, fac me sicut unum ex mercennariis tuis'? Hoc tale est. Homo, qui de lapsu peccati per admonitionem Spiritus sancti reuertitur in se, dicit: Volo surgere de importabilibus peccatis, quae a me nullatenus sunt sustinenda de graui culpa, sed reuertar in recordatione mentis plangens ac maerens peccata mea, sic ueniens ad patrem meum qui Pater meus est, quoniam creauit me, et dicam illi: 'Pater peccaui in caelum,' id est in caelesti opere quod ego sum, qui me formasti in uoluntate tua, me sic tangendo in creatione hac, quod ego etiam caelestis debui esse in actibus meis: sed feci me contractum cum turpissimis operibus, peccans etiam coram te, quia humanam naturam destitui in me. Quomodo? In multis abominationibus. Ideo sum et ego reus in mea perditione et in tua maiestate, et non sum dignus nominari filius tuus, quia propter nequitiam cordis mei creaturam tuam in me duxi in alium modum quam a te constitutus sum. Sed nunc fac mihi ut tuo recoempto seruo cum mercede sanguinis Filii tui, qui ipsum dedisti in tantam mercedem quam mors numquam rependere poterit ulla recompensatione, sed dimittit peccatores per paenitentiam quae in passione eiusdem Filii tui orta est; quia rectam hereditatem filiorum amisi in Adam qui creatus filius in iustitia destitutus est gloria felicitatis. Nunc autem debet paenitentia redimere hominis peccata cum sanguine Filii tui. Istud est dicendum illis qui iterant casum Adae et post haec reuertuntur per paenitentiam, sic pertingentes ad saluationem, et memores sunt quod multas causas audierunt, quae de Scripturis sunt narrandae, et de cruciatu et de sanguine redemptoris eorum, et recordantur gementes quod transgressi sunt cum auditu quod cum studio debuerunt percipere, uidelicet quomodo seruarent uerbum Dei, cum ipsi neglegerent legem eius, quae eis erat instituta ad custodiendum in constitutione praecepti, recusantes inspicere quid deberent facere uel quid deberent dimittere propter timorem Domini; qui tamen ueniunt ad ueritatem recordantes ea quae audierunt uel sciuerunt a Deo, quamuis prius ita caecati essent, quod omnino nolebant scire iustitiam ipsius, ut se ad hoc quidquam declinarent quod ipsam praeponerent peccatis suis, cum spernerent eam et cum reicerent retro uerbum Dei respuentes legem eius. Multi de istis erunt superabundantes in bonis, ita ut nec satientur nec eis sufficiat epulari in domo Dei celebrando diuinum officium et operando iustitiam eius superabundanter, ita quod semper sunt flentes et memores in doloribus malorum, quae fecerunt in anteactis rebus, dum colebant illicita opera, transeuntes licita legis Dei. 6. QVID SIGNIFICET LVTEVS LIMVS IN PECTORE ET CVR HOMO AB ANGELO NON SPERNATVR. Istud est luteus limus, quem uides in pectore pii Patris. Quomodo? Filio Dei qui de corde Patris exiuit ueniens in mundum adest credens populus, adhaerens ipsi hac intentione qua credit in eum. Certe propterea sic etiam isti apparent in pectore pii Patris, ut non spernat angelus nec ulla creatura hominem, quia summi Dei Filius incarnatus habet formam hominis in semetipso; quoniam beatus angelicus chorus indignum haberet hominem propter magnam foeditatem uitiorum in peccatis eius, cum ipsi superni angeli inuiolabiles sint ulla dispersione iniustitiae, nisi quod acutissime uident faciem Patris. Et quod amatur a Patre, hoc etiam amant ipsi in Filio. Quomodo? Scilicet quod idem Dei Filius natus est homo. Nam ego Pater eundem Filium meum ex Virgine natum posui in saluationem et in restaurationem hominis, ut dicit Isaias propheta, seruus meus. 7. VERBA ISAIAE AD EANDEM REM. Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo leuabit, fetas ipse portabit. Hoc tale est. Sicut pastor gregem suum pascit, sic pascit Filius meus pastor bonus redemptum gregem suum. Quomodo? Ipse pascit eum sua lege quam ipsemet per me plantauit. Vnde etiam in sua extensa potestate ut in brachio suo, scilicet quod idem Filius est homo, congregabit innocentes agnos de culpa Adae per innocentiam baptismi, cum eis exuitur uetus homo cum operibus suis, et leuabit ipsos in uirtutibus suis et in lege sua in sinum suum. Quomodo? Videlicet quia leuat eos super excelsa caelorum tali modo quod fiunt membra eius. Quapropter sic in interiori secreto deitatis apparet homo in forma sua, quod nec angeli faciunt nec ulla alia creatura; quia idem Vnigenitus meus propter redemptionem humani generis in uirginea carne formam assumpsit hominis. Ipse portabit etiam has fetas in corde suo. Quomodo? Ipse Filius meus portat homines in sanguine suo, sic quod salui facti sunt per quinque uulnera eius; quia quodcumque peccauerint per quinque sensus suos hoc abstergetur per summam iustitiam post paenitentiam: quoniam ipsemet eos ita portauit quod incarnatus est et quod passus est uulnera in cruce et quod mortuus et sepultus est et quod a mortuis resurrexit. Ipse porrexit etiam eis manum suam, cum eos retraxit ad se. Quomodo? Scilicet quod idem Filius meus assumpsit humanitatem pro illis qui putabant se perditos esse propter casum Adae. Idem Vnigenitus meus uicit etiam mortem, sic quod non potuit amplius dominari super eos. Vnde et ipse nouit eos ita in uirtute claritatis suae, ut uenturi sunt in purgatione paenitentiae. Quod autem eos uides in sinu Patris apparere: hoc est quod Filius hominis perficitur cum membris suis in secreto Patris. Quomodo? Cum enim mundus complebitur, tunc electi etiam Christi qui membra ipsius sunt perficiuntur. O quam pulcher ille Filius est, ut Psalmista dicit. 8. VERBA DAVID. Speciosus forma prae filiis hominum. Hoc tale est. Pulcherrima pulchritudo fulget in eo clarissimae formae sine ulla macula peccati et absque liquore humani foetoris, et sine ulla concupiscentia facti operis in desideriis peccatorum, quae exigit caro humanae infirmitatis. Hoc numquam tetigit hunc hominem. Et eadem forma Filii hominis nata est in simplicitate prae aliis hominibus, ita quod illaesa Virgo genuit eundem natum suum in ignorantia peccati, se nesciens in aerumna habere filium. Quomodo? Quoniam non sensit ullum contactum opus in peccatis, ideo ignorabat se habere dolorem in partu, sed intus in ea corporis sui integritas gaudebat. O quam speciosa forma! Sed notum sit hominibus quod ibi carnalis pulchritudo maior non erat nisi ut ordinatio profundae sapientiae constituit formam hominis; quia Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus in tribus personis non delectatur in pulchritudine carnis, sed in magna humilitate, ut idem Filius Dei se induit humanitate. In forma autem eiusdem Filii hominis non erat ulla maculositas, ut aliquando diffunditur homo molesta facie in diuersitate corporum, quod est in iudicio Dei, scilicet cum membra hominis diuisa sunt non recte ordinata ut debilium, quod non est secundum naturam formationis in corpore hominis, sed secundum iudicium Dei. Et fortis quidem natura exsistit in recta formatione, infirma autem defluit in diuersitatem formationis contrariae formae, quod non erat opus huic homini Filio meo. Sed in quam magna diuersitate sint homines in suis membris, ita quod ipsi sunt nigri, foedi, polluti, leprosi, hydropici et pleni uitiis, habentes etiam rubiginem maleficii in suasione diabolicae artis, et insipientes et duri uidere bona Domini, et accusandi atque culpandi de multa obliuione, quod iustitiam debuerunt operari et operantur malum ac dimittunt bonum, despicientes crucem et martyrium Domini sui: Deus Pater inspicit tamen in intentione suae bonitatis factum opus de limo, sicut pater respicit ad filios suos, dum eos eleuat in sinum suum. Et quoniam ipse Deus est, habet pii Patris dilectionem ad filios suos. Tali modo est enim sibi interior dilectio cordis ad homines, quod Filium suum misit ad crucem quasi agnum mansuetum qui portatur ad uictimam occidendus, ita quod idem Filius reportauit perditam ouem, quam tulit super umerum suum assumpta humanitate, in magnis eam portans doloribus cum dignatus est mori pro ouibus suis. In eisdem autem hominibus sunt multi circumdati cum ornamentis qui decorati sunt pretioso ornatu uirtutum, qui sunt martyres, uirgines, innocentes et paenitentes ac subiecti magistris suis, ut praedictum est, et qui sibi ipsis conscii sunt in criminibus suis, in his se cruciantes cum inexpugnabili certamine, dum negant in semetipsis quod sunt. Ibi non est dicendum qui sunt uel ubi sunt electi, nam omnes computati sunt. Quis est cui possibile sit uidere in profundam sapientiam Altissimi et in discretionem scientiae eius quid ipse habeat in numero numeratorum? Incomprehensibilia sunt iudicia eius omnibus hominibus. Vobis currendum est, quia paratum est uobis regnum Dei. Nam secundum studium fidelium operantium iustitiam Dei qui sunt abluti in baptismo, cogniti que in fide, talis etiam merces erit eorum. 9. QVOD DEVS PATER IN FILIO SVO AB AVRORA VIRGINE INCARNATO OPERATVR ORDINAT AC PERFICIT OMNIA OPERA SVA. Quod autem uides quod de sedente in throno protenditur magnus circulus aurei coloris ut aurora, cuius amplitudinem nullo modo comprehendere potes: hoc est quod ab omnipotente Patre extenditur fortissima potestas et fortissimum opus eius, omnia comprehendens in potentia ipsius, cum qua est operans in Filio suo quem semper in maiestate diuinitatis apud se habuit, per eum ordinans ac perficiens omnia opera sua ante mundum et in mundo ab initio, qui pulcherrimi fulgoris uelut aurora rubet; quia idem Filius in sapientissima Virgine, quam aurora significat, incarnatus est inspiratione digiti Dei qui Spiritus sanctus est, in quo etiam factum est omne opus Patris. Huius gloriae circuitum nulla ratione comprehendere uales, quia nec ipsius potestati nec operi ulla est mensura ullius bonitatis uel potestatis ad illam mensuram quae sit uel fuerit uel fieri debeat in ulla creatura, nisi quod Deus est inaestimabilis et incomprehensibilis in potestate sua et inuictus ac mirabilis in opere suo. 10. DE CIRCVLO GYRANTE. Et idem circulus gyrans ab oriente ad septemtrionem et ad occidentem atque ad meridiem, se reflectendo ad orientem ad ipsum sedentem in throno nec habens ullum finem: hoc est quod potestas ac opus Dei circumeunt comprehendendo omnem creaturam. Quomodo? In uoluntate Patris, qui cum Filio et Spiritu sancto Deus unus est, ortae sunt omnes creaturae, quae omnes sentiunt eum in potestate. Quomodo? Omnes sunt eum in creatione sentientes, scilicet gyrantem ab oriente, quod est in ortu omnis iustitiae, et tendentem ad septemtrionem in confusionem diaboli, et ad occidentem, ubi tenebrae mortis lucem uitae uolunt opprimere, luce tamen iterum resurgente deuicta tenebrarum caligine, et ad meridiem, ubi ardens ardor est iustitiae Dei in cordibus fidelium, sic se recuruando ad ortum iustitiae quasi ad orientem. Quid est hoc? Dum per summam potestatem opus Dei secundum praeordinatum a Deo tempus completum fuerit in hominibus in mundo, tunc etiam implebitur circuitus eiusdem mundi perfectus in fine temporis cum nouissimo die, et refulgebunt in sedente in throno omnia opera sua in electis eius, non habente finem; quia Deus integer est in potestate ac in opere suo, qui erat et est et permanebit absque ulla inceptione ullius temporis in diuinitate, ita quod non fuerit sed est. 11. QVOD POTESTAS DEI ALTIOR EST QVAM HOMINI SCIENDVM SIT ET CVR ANGELI LAVDENT DEVM. Et quod idem circulus est a terra tantae altitudinis, ut eam comprehendere non possis: hoc est quod superna potestas ita excelsa est super omnes uitas creaturarum in sensu et in intellectu hominis, et ita incomprehensibilis in omnibus et super omnia, quod nulla creatura eam poterit finire ullo capaci sensu, nisi ipsa sit multo altior quam ei sciendum sit. Vnde etiam angeli frequenter sonant Deum in laudibus. Ipsi enim uident eum in sua potestate et gloria, sed non possunt eum perfecte intueri quasi ad finem, nec umquam ualent saturari tam magnitudine quam pulchritudine eius. 12. QVOD DEVS EST PERSPICVA IVSTITIA VERVS ET IVSTVS ABSQVE COMMVTATIONE. Quod autem ex se reddit splendorem ualde terribilem, scilicet lapidei, chalybeii et ignei coloris: hoc est quod diuina potestas ex se demonstrat uirtutem in magna seueritate contra dissimulatam et impaenitentem ac impunitam iniquitatem formidabilem, et uelut chalybeium: quia Deus est perspicua iustitia, quae non habet ullam iniustitiam cedentis mollitiei quomodo puluis, ut dicitur: 'Hoc iniustum iustum est', quod Deo non placet; sed ipse est illa iustitia quae quasi chalybe confirmauit omnem reliquam iustitiam, quae multo fragilior est iustitia ipsius quam ferrum chalybe sit; et etiam quasi igneum: quia ipse est iudicialis ignis comburens peccatum in omni iniustitia, quae se numquam declinare uoluit ad illum, quaerens misericordiam eius. Est etiam Deus quasi lapis in homine, quoniam ipse est uerus et iustus absque ulla mutatione; quia ut lapis in mollitiem non potest conuerti, ita non habet ille ullam mutationem; et est uelut chalybs, scilicet in perspicuitate pertransiens omnia absque ulla mutatione ullius temporis, quia ipse est Deus super omnia, exsistens etiam quasi ignis, quoniam inflammat et incendit et illuminat omnia absque uicissitudine probati temporis in nouitate, quia ipse Deus est. 13. QVOD VIRTVS IVSTITIA ET IVDICIVM DEI NVLLVM FINEM HABENT QVI COMPREHENDI POSSIT HVMANO SENSV. Et quod idem splendor undique secundum amplitudinem suam sursum in altitudinem caeli et deorsum in profundum abyssi ita se extendit ut nullum finem eius uidere possis: hoc est quod uirtus potestatis ac operis Dei et iustitia atque rectissimum iudicium eius ubique in incomprehensibilitate sua nec in superioribus caeli nec in inferioribus abyssi ullum finem habet, qui comprehendi possit humano sensu. 14. DE CASV PRIMI ANGELI ET SIBI CONSENTIENTIBVS ET QVARE ET QVOMODO ET QVO CECIDERVNT. Vides etiam de secreto eiusdem sedentis in throno stellam magnam multi splendoris ac decoris prodire, et cum ea plurimam multitudinem candentium scintillarum: quia praecepto omnipotentis Patris Lucifer angelus, qui nunc est Satanas, in ortu suo magna gloria ornatus et multa claritate ac decore uestitus prodiit; et cum eo omnes scintillae sui agminis, tunc candentes in lucis fulgore, nunc autem exstinctae in caliginis tenebrositate. Qui pronus ad malum non aspexit in me integrum, sed aestimabat confidens in se ipsum posse incipere quod uellet et perficere quod inciperet. Vnde quod sedenti in throno debebat honoris, quia per eum creatus est, hoc retorsit in se ipsum, atque cum hoc declinabat se ad malum. Quod uero cum eadem stella omnes confluentes ad austrum inspiciebant ipsum sedentem in throno quasi alienum, se que ab eo auertentes magis inhiabant ad aquilonem quam eum inspicere uellent: hoc est quod idem Lucifer omnis que comitatus illius mirabiliter creatus in ardente bono Dei constitit quasi per obliquum, in superbia uidelicet dedignans regnantem in caelo; quia ipsi omnes orti in creatione ab initio gustauerunt impietatem quae ad perditionem se uertit, Deum inspicientes non sic quod eum scire uellent in bonitate, sed quod se super eum uelut super alienum uellent eleuare, cum flagrante scilicet elatione se a cognitione eius auertentes et plus tendentes ad casum suum quam Deum in gloria sua cognoscere desiderarent. Sed quod statim in ipsa auersione inspectionis suae omnes exstinctae sunt, sic uersae in nigredinem carbonum: hoc est dum Deum superbe dedignarentur scire, ipse Lucifer cum omnibus sequentibus se in malitia sua exstinctus est a fulgore clari splendoris, cum quo per diuinam potentiam indutus erat, decerpens in se ipso interiorem pulchritudinem, qua debuit conscius esse ad bonum, et se porrigens ad deglutientem se impietatem, ita exstinctus est in aeterna claritate, cadens in aeternam perditionem. Vnde omnes uersi sunt in nigredinem exstincti ignis carbonum: quia cum duce suo scilicet diabolo exuti claritate sui splendoris, sic exstincti sunt in perditione tenebrositatis, carentes omni gloria beatitudinis, ut carbo ab igne suae igneae scintillae. Quod autem uentus turbinis ortus est ab ipsis, qui eas mox ab austro retro eundem sedentem in throno proiecit ad aquilonem praecipitatas in abyssum, ita ut earum amplius nullam uidere ualeres: hoc est quod maximus flatus impietatis erexit se in istis angelis iniquitatis, cum Deo uellent praeualere et eum per superbiam opprimere; qui se sufflauit in amarissimam nigredinem perditionis et eos de austro, id est de bono, proiecit retrorsum, quod est in obliuionem Dei cuncta regentis quasi ad partem aquilonarem, ut ubi superbe exaltari uolebant, ibi confusi casum inuenirent propter superbiam suam praecipitati in abyssum mortis aeternae, quae perditio ipsorum est, ita ut in nulla claritate amplius uideantur, ut per seruum meum Ezechielem saltui meridiano, qui ardentem fructum iustitiae ferre debuit et non attulit, locutus sum dicens. 15. VERBA EZECHIELIS DE EADEM RE. Ecce ego succendam in te ignem, et comburam in te omne lignum uiride et omne lignum aridum. Non exstinguetur flamma succensionis, et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem. Et uidebit omnis caro quia ego Dominus succendi eam, nec exstinguetur. Hoc tale est. O stulte, qui in superbia tua te erexisti contra me, ego qui nec initium nec finem habeo faciam ut in zelo meo accendatur in te ignis indignationis meae, per quem comburam in te omnem uiriditatem illam quam uoluisti incipere in falsa uiriditate, magis confidens in te quam in me, quia arripuisti in tua insana scientia esse secundum superbiam tuam; comburam que in te omnem ariditatem illam perditorum, cum peccatum in bono aridum suggeris homini qui cinis est; quia suggestio tua non recipiet in te ullam saluationem, sed fiet in te ignis aeternus. Nec est ulla remuneratio salutis tibi, nec qui te sequuntur in exemplo tuo. Et non exstinguetur illa succensio poenarum in suppliciis suis, sed comburet praecipitem superbiam quasi in facie desiderabilis aspectus honoris, quem aspexisti uelle habere in temetipso, qui eiectus es ab omni gloria tua, ab austro scilicet surgens in ardente clarissima luce et cadens in tenebras aquilonis, id est inferni. Et hoc uidebit omnis homo, uidelicet electi et reprobi cognoscentes gehennam; quoniam electi eam cognoscunt quia ipsam effugerunt, reprobi autem quoniam cum ea in poenis permanebunt, scientes quia ego Dominus omnipotens succendi eam ad retributionem malorum tuorum, diabole, nec exstinguetur malis tuis nec sequentium te. Et sic perditio diabolicae superbiae proiecit eundem Satanam et angelos eius in exteriores tenebras aeternorum tormentorum sine ulla consolatione luminis, ita ut illi nullus sit locus inuentus in aeterno lumine, ut et tu, o fragilis homo, eorum ultra nihil conspicere potuisti, sicut etiam idem Ezechiel in spiritu meo regi Tyri sub mystica significatione dicit: Omnes qui uiderint te in gentibus obstupescent super te. Nihili factus es, et non eris in perpetuum. Hoc tale est. Omnes recti corde qui uiderint te, diabole, inebriatum uitiis in illis gentibus, qui te amplexantur in praeuaricatione legis Dei, arescent, obstupescentes in tua sorde, quomodo polluis suggestione tua templum in aedificatione Dei, quod homo est. Et propterea nihil factus es per superbiam tuam in qua cecidisti ab omni gloria saluationis; quia non omnino ullus uigor es in ulla felicitate, et non eris inuentus ullam gloriam amplius habens in aeternitate caelestium, quia tu confusus es in illis in perpetuum, sine fine. 16. QVOD GLORIA SPLENDORIS ILLIVS QVEM DIABOLVS PER SVPERBIAM PERDIDIT SERVATA EST IN SECRETO PATRIS ALTERI FACTAE LVCI. Sed quod splendorem illum magnum qui eis abstractus est uidisti subito in earum exstinctione reuerti ad ipsum sedentem in throno: hoc est quod perspicuus et magnus fulgor, quem diabolus propter superbiam et contumaciam suam perdidit, cum ipsum et omnes sequaces eius intrauit germen mortis (quoniam idem Lucifer purioris erat luminis quam ceteri angeli) reuersus est ad Deum Patrem seruatus in secreto eius; quia gloria splendoris illius non debuit esse uacua, sed Deus seruauit eam alteri factae luci. Nam quem Deus nudum surgere iussit atque non coopertum carne, qui diabolus est cum omni comitatu suo, sed tamen in splendore clarum, illius splendorem seruauit limo, quem formauit hominem, tegens ipsum uilissima natura terrae, propterea ne se extolleret in similitudinem Dei; quia quem clarum creauerat in multo fulgore, sed non coopertum tam fragili et tam misera forma ut est homo, hic non potuit stare in elatione sua, quia non est nisi unus Deus sine initio et sine fine, in aeternitate. Ac ideo sceleratissimum est prae ceteris criminibus qui se Deo similat. Nunc autem ego Deus caelestis seruaui illustre lumen quod secessit a diabolo propter malum eius, hoc diligenter abscondens apud me, et dedi illud limo terrae quem formaui ad imaginem et similitudinem meam, sicut aliquis homo facit cum filius eius moritur, cui non adhaeret hereditas in natis ipsius; quia non habet filios hereditatis, eandem hereditatem attrahit sibi pater et componit eam in mente sua alii filio suo nondum sibi nato, dans eam illi cum natus fuerit ex ipso. 17. QVOD DIABOLVS CECIDIT ABSQVE HEREDE HOMO AVTEM CECIDIT HABENS HEREDEM. Nam diabolus cecidit absque herede, quod est in recta intentione bonum opus; quia numquam aliquid boni fecit nec incepit, et ob hoc accepit alius hereditatem ipsius, qui etiam cecidit habens tamen heredem scilicet inceptionem oboedientiae; quoniam eam suscepit cum deuotione, quamuis opus ad hoc pertinens non perficeret, sed gratia Dei perfecit idem opus in incarnatione saluatoris populorum in restaurationem bonae hereditatis. Atque ideo recepit homo hereditatem suam in Christo, quia non dedignatus est in initio praeceptum Dei, cum omnino diabolus non desiderauit seruitium creatoris sui in bono, sed honorem in superbia; unde non recepit gloriam suam, sed periit in perditione. 18. EXEMPLVM DE GOLIATH ET DE DAVID AD EANDEM REM. Et sicut Goliath surrexit ad despectum Dauid, ita erexit se diabolus in praesumptionem in semetipso, uolens similis esse Altissimo. Et ut idem Goliath inscius uirium Dauid eum prorsus pro nihilo computans uilipendit, sic constructa superbia diaboli contempsit humilitatem in humanitate Filii Dei, qui in mundo natus non gloriam suam, sed gloriam Patris per omnia quaesiuit. Quomodo? Diabolus non desiderauit tangere hoc exemplum, quatenus se subderet suo creatori, ut se Filius Dei subdidit suo Patri. Attamen Dauid amputauit caput Goliath in secreta fortitudine Dei, ut Spiritu sancto inspirante scriptum est: Assumens autem Dauid caput Philisthaei, attulit illud in Ierusalem, arma uero eius posuit in tabernaculo suo. Hoc tale est. Spolia et direptiones diaboli accepit fortissimus Filius meus, cum deiecit caput eiusdem serpentis antiqui. Vbi? In utero Virginis, quae hoc caput contriuit. Per quem? Per eundem Filium suum. Quae est haec contritio? Sancta humilitas quae in Matre et Filio apparens percussit primum initium superbiae, quod est caput diaboli. Et sic ipse Filius meus attulit cum humilitate in suo corpore idem caput in sanctam ecclesiam quae est uisio pacis, ei ostendens per eandem fortissimam humilitatem quod interfecta esset superbia diaboli. Fortissima uero arma ipsius sunt obiecta eius uitia, cum quibus ille superauit genus humanum, quod eum coluit pro Deo, ipse illud exterrens in uitiis suis, ut arma exterrent homines. Haec confregit fregit Filius meus ponens ea in tabernaculo suo, id est in passione corporis sui dum pateretur in cruce. Vnde ipsam pugnam dimisit etiam in tabernaculis scilicet in corporibus electorum membrorum suorum, ut et ipsi distribuant arma diaboli cum ipso. Quomodo? Vt sicut ipse deuicit diabolum in passione sua, sic et ipsi eum deuincant se constringentes in desideriis suis, et non sint consentientes uitiis illius. Et secundum similitudinem hanc ut gloria Goliath data est Dauid, ita gloriam quae ablata est primo angelo dedi Adae et generi eius, quod confitetur me seruans praecepta mea, interempta superbia diaboli. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet, hic in ardente amore speculi mei ad uerba haec anhelet et ea in conscientia animi sui conscribat. 1. QVOD FIDES QVAE IN ANTIQVIS OCCVLTATA FVIT IN MYSTERIO INCARNATO DEI FILIO PROCESSIT IN LVCEM. 2. QVOD FIDES CONIVNCTA EST TIMORI DOMINI ET TIMOR DOMINI FIDEI. 3. QVOD FIDELES PER QVATTVOR PARTES TERRAE SVPER FIDEM BONA OPERA AEDIFICANT. 4. DE QVATTVOR QVADRIS. 5. QVOD OPORTET HOMINEM HVMILITER INCEDERE ET INSIDIAS DIABOLI SAPIENTER FVGERE. 6. DE QVATTVOR ANGVLIS AEDIFICII QVID SIGNIFICENT. 7. ITEM ALITER DE EISDEM ANGVLIS. 8. QVOD HOMINIBVS A DEO PATRE DATVR MVNITIO ET DEFENSIO AD BENE OPERANDVM ET CIRCVMSPECTI SINT QVIA CINEREA CARO SVNT. 9. DE SPECVLATIVA SCIENTIA. 10. VERBA PAVLI. 11. VERBA SALOMONIS. 12. DE OPTIONE DVARVM CAVSARVM. 13. QVOD RECTAE INSTITVTIONES SVRREXERVNT IN ABRAHAM ET IN MOYSE. 14. QVOD SPECVLATIVA SCIENTIA COEPIT IN NOE APPARERE REGNANTE TAMEN INIQVITATE VSQVE AD ABRAHAM ET MOYSEN SINE INTERRVPTIONE. 15. VERBA PAVLI AD EANDEM REM. 16. QVOD RECTVM OPVS OSTENSVM EST IN ABRAHAM ET IN MOYSE PERSPICVA IVSTITIA IN INCARNATIONE FILII DEI ARDENS OPVS PER BAPTISMVM IN ECCLESIA DVRANS IN FINEM MVNDI. 17. VERBA DAVID AD EANDEM REM. 18. QVOD MEMBRA CHRISTI CONSTANT ADHVC IMPERFECTA IN ELECTIS SVIS ET ECCLESIA CARET ADHVC FVTVRA PERFECTIONE QVAM HABITVRA EST. 19. QVOMODO DENARIVS NVMERVS ATTENVATVS PER ADAM SVRREXIT IN FILIO DEI IN DENARIVM ET DENARIVS IN MILLENARIVM. 20. VERBA EVANGELII DE EADEM RE. 21. QVOD IN QVINQVE VVLNERIBVS CHRISTI PECCATA HOMINVM DELENTVR. 22. QVOD HOMO QVINQVE SENSIBVS SPIRITV SANCTO SIBI INSPIRATIS DISCERNIT BONVM ET MALVM. 23. QVOD HOMO ANIMA ET CORPORE LABORET DEVITARE MALVM ET FACERE BONVM IN PROSPERIS ET IN ADVERSIS. 24. QVOD HVMANA MENS DEBET HABERE SAPIENTIAM ET DISCRETIONEM AD COGNOSCENDVM DEVM. 25. QVOD HOMO EX QVATTVOR ELEMENTIS CONSTANS FIDEM CATHOLICAM AEQVALI DEVOTIONE COLAT. 26. QVOD FIDELIS HOMO ASCENDAT DE VIRTVTE IN VIRTVTEM. 27. QVOD FILIVS DEI MISSVS EST IN MVNDVM SECVNDVM TEMPVS PRAEORDINATVM A PATRE VT PERFICERET VOLVNTATEM PATRIS IN REDEMPTIONEM HOMINIS. 28. QVOD SVPERBIAM MALI VEL FINEM EIVS IN OPERANTE CREATVRA AVT INITIVM AVT FINEM SVPERNAE IVSTITIAE IVSTAM QVE DISTRIBVTIONEM VOLVNTATIS DEI NVLLVS HOMINVM PERSCRVTARI POTEST. SECVNDA VISIO TERTIAE PARTIS DEINDE VIDI intra ambitum circuli qui protendebatur de eodem sedente in throno quasi montem magnum coniunctum radici illius immensi lapidis, super quem cum nube thronus eiusdem sedentis positus erat, ita quod idem lapis in altitudinem erectus et quod idem mons in latitudinem extensus uidebatur. Et super ipsum montem stabat uelut quoddam aedificium quadrangulum, ad similitudinem urbis quadrangulae factum, aliquantulum que in obliquum positum, ita quod eius angulus unus respiciebat ad orientem et alius ad occidentem, et unus ad septemtrionem et alius ad meridiem. Idem autem aedificium in circuitu suo murum unum duorum generum habebat, quorum genus unum erat quasi splendor lucidus ut lux diei est, et alterum quasi compaginatio lapidum, ad inuicem coniuncta in angulo orientali et in angulo septemtrionali, ita ut illa lucida pars muri protenderetur ab angulo orientali et finiretur in angulo septemtrionali, tota integra et non habens ullum locum interruptum; et ut illa alia scilicet lapidea pars extenderetur ab angulo septemtrionali ad angulum occidentalem et ad angulum meridianum et finiretur in angulo orientali, habens duo loca interrupta inter angulum uidelicet occidentalem et angulum meridianum. Longitudo autem eiusdem aedificii erat centum cubitorum et latitudo eius quinquaginta cubitorum et altitudo ipsius quinque cubitorum, ita ut eius duo parietes in utroque latere ipsius essent unius longitudinis, et alii ipsius duo parietes in fronte et in fine eius unius latitudinis. Sed et idem quattuor parietes ubique in circuitu ipsius aedificii aequalis erant altitudinis, exceptis propugnaculis eius quae aliquantulum eminebant altitudinem ipsius. Latitudo autem inter ipsum aedificium et splendorem ex praedicto circulo se in profundum abyssi extendentem erat in uertice orientalis anguli unius palmi, alibi autem, id est in septemtrionali et in occidentali atque in meridiana parte, tanta undique erat latitudo inter idem aedificium et eundem splendorem, ut eius amplitudinem nullo modo comprehendere possem. Et haec me admirante qui sedebat in throno iterum dixit ad me. 1. QVOD FIDES QVAE IN ANTIQVIS OCCVLTATA FVIT IN MYSTERIO INCARNATO DEI FILIO PROCESSIT IN LVCEM. Fides quae in antiquis sanctis cum opere iustitiae per bonitatem Patris desuper aedificato uelut in pallore apparuit, incarnato Dei Filio aperta manifestatione cum ardentibus operibus ardenter in lucem processit, quando idem Filius Dei caduca non concupiscens ea exemplo suo conculcari et caelestia amari perdocuit, cum priores patres mundum non fugientes nec se ab eo separantes Deum simplici tantum credulitate et humili deuotione colebant; quia nondum ut omnia desererent eis ostensum fuerat. Vnde etiam quod uides intra ambitum circuli qui protenditur de sedente in throno montem magnum coniunctum radici illius immensi lapidis, super quem cum nube thronus eiusdem sedentis positus est, ita quod idem lapis in altitudinem erectus et quod idem mons in latitudinem extensus uidetur: hoc est quod in potente ac forti opere potestatis superni Patris quod potenter operatur stat mons significans fidem, quae magna est in uirtute, palam que surgens in circumcisione Abrahae, et ita proficiens usque in filium eiusdem superni Dei post ruinam serpentis antiqui per Spiritum sanctum inspirata hominibus, quatenus in bonitate Patris fideliter operantes illum credant omnipotentem esse Deum, qui tam magnum hostem superare potuit, ita ut per eandem credulitatem subleuati ad gloriam illam pertingant, de qua idem diabolus ob superbiam suam deiectus est. 2. QVOD FIDES CONIVNCTA EST TIMORI DOMINI ET TIMOR DOMINI FIDEI. Atque idem mons positus est ad radicem praedicti immensi lapidis, mysterium timoris Domini habentis: quia fides coniuncta est stabilitati timoris Domini et timor Domini etiam fortitudini fidei, scilicet cum de Patre missus est Filius nasci ex Virgine, et cum de eodem Filio pullulabat uera fides primum fundamentum boni operis, quam timor Domini profert cum omnibus uirtutibus tangens Deum in altitudine sua, ita ut in sapientia fidelium mentium Deus super omnia regnans fideliter colatur. Quomodo? Quoniam timor Domini secreta caeli uisu circumspectionis acute penetrat, quia ipse initium iustae intentionis est, cum qua etiam beata fides apud Deum in latitudinem perfectionis tenditur, cum in bonis operibus ad sanctitatem dilatatur. 3. QVOD FIDELES PER QVATTVOR PARTES TERRAE SVPER FIDEM BONA OPERA AEDIFICANT. Sed quod super ipsum montem stat aedificium quadrangulum ad similitudinem urbis quadrangulae factum: hoc est quod super fidem bonitas Patris bona opera aedificans, multos fidelium per quattuor angulos terrae colligens trahit ad caelestia, sic munitos in stabilitate uirtutum, ut idem caelestis Pater in sinu suo, quod est in interiori potestate et in mystico consilio suo, eos benigne componat cum quattuor quadris in fide. Quomodo? 4. DE QVATTVOR QVADRIS. Ego scilicet Altissimus ordinaui in opere meo primum quadrum hominum, uidelicet Adam, cuius genus ipso reposito per magnum schisma debilitans processit usque ad secundum quadrum, id est ad Noe, ubi diluuium factum est, ubi et mysteria Filii mei in arca praemonstraui. Sed in eodem quadro qui est Noe per admonitionem meam manifestaui illam lucidam partem muri praedicti aedificii; quia ibi in diluuio suffocans peccatores innui hominibus ut mortem fugerent et uitam appeterent, sic eis palam aperiens speculatiuam scientiam duarum optionis causarum. Quid est hoc? Homo uiret et uiget in uiuente uita quae anima est, per quam speculatur et cognoscit duas semitas, uidelicet bonum et malum; quoniam homo tangitur hac alterutra parte, ita quod manens in corpore bonum siue malum cum anima et corpore operatur, quod ipse incipit per optionem animi sui, uoluntatem suam ita complens in opere. Et sic in Noe ostensa est per admonitionem meam speculatiua scientia duarum optionis causarum, scilicet acutissima consideratione malum spernere et bonum diligere, quae ita cum emissione circumcisionis tendit in praecursu uoluntatis Dei usque ad tertium quadrum, ubi Abraham et Moyses coniuncti sunt in circumcisione et lege; quae circumcisio et lex ita procedebat usque ad quartum quadrum sanctae Trinitatis, ubi uetus testamentum in Filio Dei finitum est cum exteriori significatione, unde etiam surrexit interius germen per eundem Filium Dei in ecclesia, qui natus et passus pro salute hominum resurgens etiam et rediens ad Patrem, angulum illum qui in casu Adae absconsus et attenuatus erat, restaurauit in saluationem per animas hominum. 5. QVOD OPORTET HOMINEM HVMILITER INCEDERE ET INSIDIAS DIABOLI SAPIENTER FVGERE. Quod autem idem aedificium aliquantulum est in obliquum positum: hoc est quod homo qui opus Dei est non potest prae fragilitate sua incedere firmiter sine peccato et audacter sine timore fragilis carnis diabolum superando, sed eum oportet illum humiliter deuitare et insidias eius sapienter fugere ne peccet, atque se fideliter coniungere bonis operibus et sic constare in Filio Dei, qui quasi in angulo sedens lapis angularis est, ita etiam opus electum coniungens in homine. 6. DE QVATTVOR ANGVLIS AEDIFICII QVID SIGNIFICENT. Sed quod angulus unus respicit ad orientem et alius ad occidentem, et unus ad septemtrionem et alius ad meridiem: hoc est quod Filius Dei natus est ex Virgine et passus in carne ut in ortu iustitiae homo restauraretur ad uitam, cui omnis iustitia apposita est, quod est angulus orientalis; inde surgente saluatione animarum, ut Deus compleuit in eodem Filio suo omnem iustitiam, quae ab Abel usque in ipsum Filium Dei praefigurata est, in quo finita est constitutio carnalis obseruationis ueteris testamenti, ita ueniente salute fidelium hominum per fidem, quam idem Filius Dei attulit missus a Patre in mundum in fine temporum, quod est angulus occidentalis. Contra diabolum quoque in Abraham et in Moyse eleuauit se iustitia, qui in ea praemonstrabant promissam gratiam, per quam homo saluatus est, quem diabolus decepit occidendo eum ut latro in lapsu Adae, quod est angulus septemtrionalis, unde et miserabilis ac mortalis casus, qui factus est in humano genere, postea per supernam gratiam nobiliter et eleganter restauratus est pleno fructu in ardente opere Dei et hominis, quod est angulus meridianus. 7. ITEM ALITER DE EISDEM ANGVLIS. Angulus etiam meridianus est quod primus homo Adam a Deo creatus est. Sed quod ab eodem angulo speculatiua scientia duarum optionis causarum non incipit fulgere: hoc est quod ab ipso Adam genus suum incompositum erat, non colens Deum in scientia sua officiali seruitute legis, sed tantum propriam uoluntatem suam adimplens cum summo malo, ita ut nec in recta scientia Dei nec in uera beatitudine esset fulgens, immo in morte iacens; sed absconsum erat tantum in corde Patris quid cum homine facere uellet. Angulus etiam in oriente designat Noe, ubi se iustitia ostendere incepit, et ibi etiam aperte manifestata est praemonstrata speculatiua scientia ostendens omnem sanctitatem quae postea in Filio Dei perficienda erat. Et quia unaquaeque iustitia in Filio Dei qui est uerus oriens erat incipiens, ideo est hoc aedificium primum appellandum ad orientem in honore sanctitatis, quae primum etiam in Noe ueraciter declarata est. Angulus quoque in septemtrione est Abraham et Moyses, qui aduersus Satanan cum operante opere praedictam speculatiuam scientiam cooperiebant, quasi eam circumaedificarent cum pretiosis lapidibus et cum desuper aurato opere perspicuae iustitiae Dei, quod erat circumcisio et lex; quia iustitia ante circumcisionem et legem quasi nuda erat absque opere. Et quartus angulus occidentalis praefigurat etiam ueram Trinitatem quae palam manifestata est in baptismo saluatoris, qui erexit plenam et sanctam ciuitatem Ierusalem cum omni opere suo recurrens ad caelum in saluatione animarum. 8. QVOD HOMINIBVS A DEO PATRE DATVR MVNITIO ET DEFENSIO AD BENE OPERANDVM ET CIRCVMSPECTI SINT QVIA CINEREA CARO SVNT. Sed quod ipsum aedificium in circuitu suo murum unum duorum generum habet, quorum genus unum est quasi splendor lucidus ut lux diei, et alterum quasi compaginatio lapidum, ad inuicem coniuncta in angulo orientali et in angulo septemtrionali: hoc est quod per bonitatem Patris hominibus ex omni parte data est quasi securitas una, id est munitio et defensio in bonis operibus, quatenus ipsis circumdati et confortati carnales concupiscentias deserant et ad unum Deum qui munimentum eorum est fugiant. Qui murus in duobus est generibus: quia uelut unum genus muri est speculatiua scientia duarum optionis causarum, quoniam eandem scientiam in acutissima et certissima exquisitione speculationis animi sui homo habet, ut sit circumspectus in omnibus causis suis; et etiam uelut aliud genus muri est cinerea caro hominis, quia a Deo creatus est homo, operans factum opus in operatione. 9. DE SPECVLATIVA SCIENTIA. Et haec speculatiua scientia lucet in splendore lucis diei, quoniam per eam homines actus suos uident et considerant, quod splendidus radius est humanae mentis se caute circumspicientis; quia in homine apparet haec praeclara scientia ut candida nubes, perambulans mentes populorum in celeritate, sicut et nubes defluit in aere, lucens que ut lux diei, quoniam ipsa candida declaratur propter splendidissimum opus quod Deus benigne operatur in hominibus, scilicet ut cum ipsi deuitant malum, perficiant bonum quod in eis quasi lux diei lucet. In ipsa quoque scientia procedit unumquodque opus in homine. Quomodo? Homo habet duas uias. Quomodo? Ipse est sciens bonum atque malum cum sensibilitate. Qui dum transit de malo operando bonum imitatur Deum, faciens bonum in ipso qui iustus est, nolens iniustitiam. Sed dum operatur malum, implicatur per contractorem diabolum in peccatis, cum non uult se continere nisi sentiat illum in uinculo malorum operum; quoniam diabolus quaerit iniquitatem fugiens sanctitatem. Si autem homo abstrahit se a malo et operatur bonum, tunc suscipit eum summa bonitas; quia se ipsum propter amorem Dei superauit, qui Filium suum tradidit pro eo in mortem crucis. Vnde etiam scientia haec est speculatiua, quia ipsa est quasi speculum hoc modo, quoniam ut homo aspicit faciem suam in speculo, utrum sit in ea pulchritudo an maculositas, sic inspicit ipse in scientia bonum et malum in facto opere quod considerat intra se; quia haec consideratio est in rationali sensu, quem Deus spirauit in hominem, cum in faciem eius spirauit spiraculum uitae in anima. Nam uiuere pecorum deficit, quia rationale non est; anima autem hominis numquam deficit, quia in aeternum uiuet, quoniam rationalis est. Vnde etiam homo sentit in consideratione boni et mali quod opus sit contrarium uel electum, per gratiam Dei formatus et inspiratus rationali sensu in ortu creationis suae, illa gratia eum iterum restaurante in electione baptismi et saluatione animae noui testimonii, ut dicit Paulus amantissimus meus de eadem electione gratiae. 10. VERBA PAVLI. Reliquiae secundum electionem gratiae saluae factae sunt. Si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia. Hoc tale est. Reliquiae quas laqueus mortis non comprehendit, ne se declinent post exemplum diaboli, illae saluae factae sunt cum aperta saluatione, dum Deus misit Filium suum incarnari, quod est electio gratiae pro salute manifestata hominum. Quomodo? Gratia Dei constituit hominem, sed ille lapsus est in prauis operibus. Tunc ostensa est electio gratiae in electo uase, cum ex Virgine Filius Dei natus est, in quo non erat licitum fieri ullum lapsum. Nam si quispiam homo sibi facit aliquam utilem rem quae ipsi ab alio abstrahitur, tunc eligit sibi aliam utiliorem quam ei nullus demat et in qua ipse pleniter abundet. Sic fecit gratia Dei. Ipsa formauit Adam primum hominem, quem diabolus abstraxit ab innocentia operis. Sed eadem gratia fecit postea plenitudinem bonorum operum per Filium Dei in saluatione animarum. Si autem gratia Dei fecit saluationem, tunc saluatio non est facta ex merito operum hominum. Quomodo? Iustitia operis defecit in Adam, ita quod homo numquam rediret in saluationem per merita operum suorum, nisi recuperaretur per eandem gratiam in iustissimo Filio Dei per opera ipsius, scilicet quod oboediens factus est Patri suo; et nisi etiam homo mundaretur per baptismum quod idem Filius Dei tradidit hominibus cum bono opere, quod opus gratia Dei operatur cum homine et homo idem opus cum illa. Ideo que est gratia Dei cum hoc opere, et hoc opus ortum est de gratia. Quod si saluatio esset ex merito hominum et rectum opus hominis esset proprium a se ipso, ita quod gratia Dei opus illud non accenderet, tunc gratia non esset gratia. Quomodo? Tunc esset homo a se ipso et non a Deo, et nulla creatura referret grates Deo, et gratia Dei nihil esset. Nunc autem gratia Dei constituit hominem rationalitate subnixum, ut iustitiam operetur in scientia boni et mali, quatenus de scientia ista appetat bonum, abiciens malum, et ut sic cognoscat uitam et mortem, per hoc eligens in qua parte remanere desideret, ut Salomon dicit in intellectu sapientiae. 11. VERBA SALOMONIS. Apposui tibi aquam et ignem, ad quod uolueris porrige manum tuam. Hoc tale est. Deus apponit in prima suscitatione animae uim magnam et acutam, uidelicet prouidentiam malorum et bonorum, quae sunt aqua et ignis. Sed sicut aqua semper inundat et celat in se multa mortifera animalia, plurima que inutilia, ita est etiam homo inundans in malis factis suis, celans ea ne diuulgetur. Et ut etiam ignis urit non perferens intra se ullam indignationem incombustam, et ut faber puriora facit monilia sua ablata rubigine, sic etiam bonum facit hominem purum, euellens ab eo rubiginem nequitiae. Nam aqua et ignis dissentiunt, suffocantes et necantes se inuicem. Sic etiam facit homo. In malo necat bonum et in bono necat malum, atque in utroque semper occultat intra se silenter sua desideria, hac et illac uersans ea. 12. DE OPTIONE DVARVM CAVSARVM. Et in ipsa commotione desideriorum habet optionem uoluntatis illius causae quam desiderat, et ad hanc uertit se cum uoluntate operis quasi manum ad hoc porrigendo, scilicet bonum opus perficiens adiuuante Deo per gratiam, et malum peragens insidiante diabolo per suggestionem artium suarum, ipso homine haec inspiciente in scientia rationalitatis. Nam in eadem scientia inspicit bonum et malum, et inde oritur in ipso desiderium optionis de duabus causis, boni uidelicet et mali secundum uoluntatem ipsius. Quid est hoc? Optio est quod homo uidet in desiderio animi sui quasi in speculo res aliquas, dicens intra se: 'Vtinam possem illud uel illud facere!' ad quod nondum accedit per opus, sed habet illud in scientia sua positus quasi in capite duarum uiarum, quod est scientiam habens duarum causarum, id est boni et mali, et ita secundum desiderium suum tendit tandem ad opus illud sursum siue deorsum. 13. QVOD RECTAE INSTITVTIONES SVRREXERVNT IN ABRAHAM ET IN MOYSE. Et alterum genus muri, quod uides, quasi compaginationem lapidum ostendens genus humanum designat etiam rectas institutiones, quae surrexerunt in mentibus hominum, ut in Abraham et in Moyse ac in ceteris qui praecedens germen erant legis Dei, cum omnibus appendiciis iustitiae Dei in lege usque in nouissimum tempus. Quomodo? Scilicet quod opus Dei est in homine et per hominem, ita quod Deus misit Filium suum propter saluationem hominum in fine legis sine peccato, et operantem in humano corpore atque ponentem fundamentum fidei super semetipsum, hoc modo quod portauit genus humanum cum primo homine eiecto de paradiso propter praeuaricationem iustitiae, faciens omne hoc mirabile in homine per legem suam, ubi comprehendit christianam cohortem, quae haec aedificatio est in bonitate Patris, quod homo ponendus est in caelesti Ierusalem. 14. QVOD SPECVLATIVA SCIENTIA COEPIT IN NOE APPARERE REGNANTE TAMEN INIQVITATE VSQVE AD ABRAHAM ET MOYSEN SINE INTERRVPTIONE. Vnde et ipsa genera in unum coadunata sunt in parte orientis et septemtrionis: quoniam in speculatiua scientia et in humano opere est communis finitio iniustitiae, in qua genus humanum erat in obliuione Dei implicatum, quae se erexit primum ab Adam cum insana iniustitia ante diluuium, ita quod ipsa depressa est cum communi plebe propter magnam iniquitatem in diluuio aquarum, ubi eadem speculatiua scientia apparere incepit per inspirationem meam cum scientia boni in Noe ut in angulo orientali, sicut praedictum est. Sed quamuis se in Noe admonitio Dei erexerit, tamen ceruix et appetitus mali in recordatione ipsius processit ouanter ad aquilonem, ita quod iniquitas schismatis contra Deum non est conculcata usque ad Abraham, in quo suffocata est ut in angulo septemtrionali, cum in eo orta est acutissima acies iustitiae Dei. Quod uero illa lucida pars muri protenditur ab angulo orientali et finitur in angulo septemtrionali tota integra et non habens ullum locum interruptum: hoc est quod speculatiua scientia in munitione mentium hominum ab angulo orientali, id est a diebus Noe incepit apparere, cum prius ante Noe studebat iniquitas hoc adimplere quod perpetrare posset in irrisione Dei, hominibus uidelicet magis concupiscentias suas sequentibus quam culturam Dei amantibus; quia primum genus hominum ab Adam, ubi speculatiua scientia absconsa erat, deglutiuit diabolus in omni uoluntate sua usque ad Noe, in quo eadem scientia aperte ostensa est, ut praedictum est, cum tamen adhuc confidebat diabolus quod esset habiturus omne genus humanum in suo praecepto, iniquitate ita procedente usque ad angulum septemtrionalem, hoc est ad Abraham et Moysen; quoniam ante eos in speculatiua scientia erat iniquitas quasi integra in sua nequitia et nondum interrupta aut contrita per constitutam iustitiam legis Dei; quia necdum circumcisio aut lex data fuerat, in quibus tamen patribus idem diabolus incepit confundi, cum prius quasi confidenter in mundo regnaret, sicut dicit Paulus meum lucidum uas electionis. 15. VERBA PAVLI AD EANDEM REM. Regnauit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccauerunt in similitudinem praeuaricationis Adae, qui est forma futuri. Hoc tale est. Mors regnauit nullo contra eam militante cum superante bello de Adam usque ad Moysen. Quomodo? Quia austeritas et cultura legis ante Moysen data non erat, excepto quod circumcisio in Abraham iussione Dei facta ipsam leniter praemonstrauerat; sed mortis uitium processit de errore in errorem ut sibi placuit. Tunc surrexit in uoluntate Dei fortis miles Moyses et praeparauit fortia arma iustitiae, in quibus mors in suo cultu destructa est per instrumenta legis; quia lex abscondit in se omnem saluationem animarum cum praesignificatione Filii Dei; quia etiam mors dominabatur in innocentibus, qui prae simplicitate moderationis suae nesciebant in actibus suis opus praeuaricationis Adae in nationibus, qui est forma futuri. Quomodo? Adam fuit iustus et innocens creatus ab omni conceptione et inceptione peccati a Deo; et sic etiam Filius Dei natus est ex Virgine Maria ueniens absque ulla macula peccati. 16. QVOD RECTVM OPVS OSTENSVM EST IN ABRAHAM ET IN MOYSE PERSPICVA IVSTITIA IN INCARNATIONE FILII DEI ARDENS OPVS PER BAPTISMVM IN ECCLESIA DVRANS IN FINEM MVNDI. Sed ut uides quod illa lapidea pars muri extenditur ab angulo septemtrionali ad angulum occidentalem et ad angulum meridianum et finitur in angulo orientali: hoc est quod recta opera hominum, cum quibus in Deo muniti sunt, processerunt quasi de angulo septemtrionali, id est de circumcisione Abrahae cum lege Moysi et cum appendiciis iustitiae eorum in hominibus usque ad angulum occidentalem, ubi surrexit perspicua iustitia in incarnatione Filii Dei, abinde ultra extensa usque ad angulum meridianum, ubi ardens opus per baptismum et per reliquam iustitiam electae et nouae sponsae eiusdem Filii Dei ad restaurandum Adam in saluationem accensum est, iterum inde ultra prolongata terminum que ponens in primo angulo orientali, ita reuertendo ad summum Patrem. Quomodo? Idem summus Pater erat in suo mysterio unamquamque iustitiam ordinans quomodo redire deberet primi hominis casus in saluationem animarum reuertendo ad Deum. Quomodo? Quia homo ceciderat, ideo surrexi in misericordia et misi Filium meum in restaurationem saluationis animarum, sicut seruus meus psalmista Dauid ostendit dicens. 17. VERBA DAVID AD EANDEM REM. Sed in lege Domini uoluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. Hoc tale est. In lege iustitiae quam Vnigenitus Dei natus ex Virgine demonstrauit mundo, qui cum Patre et Spiritu sancto unus Deus exsistens omni dominatur saeculo, ita quod ipse Filius Patris incarnatus et homo uisibilis uisus Dominus est eleuatus in carne super omnem creaturam, fuit uoluntas Patris in saluatione. Quomodo? Quia idem Filius Dei ante mundum a Patre genitus, postea in mundo natus ex Matre in fine temporum, necdum incarnatus manens in Patre inuisibilis, ut uoluntas inuisibilis est in homine antequam exeat in opus, uisibilis deinde apparuit in carne pro salute hominum. Ita cum eodem Filio suo meditatur omnipotens Pater omnem iustitiam contra primum casum Adae. Vbi? In dilectione eiusdem Filii, qui ante tempora in diuinitatis gloria manens in Patre, mirabiliter postea sub statuto tempore mundi incarnatus est, ut etiam eum Pater in mundum misit de corde suo summum sacerdotem super omnem iustitiam. Vnde et legem iustitiae idem Filius collegit, ut eam accepit de Patre facta lege Christianorum. Sed in eadem lege, quam Pater in Filio suo constituere atque facere uoluit, meditatur in die. Quomodo? Scilicet in die qui ipse est, dum nulla obscuritas iniquitatis erat in ulla creatura, priusquam constitueret ullam creaturam saeculorum, meditatus est istam legem Filii sui. Et etiam in nocte. Quomodo? Quia in facta creatura dum se incepit erigere malum, quod est quasi obscuritas noctis in angelo et in homine, meditatur etiam Pater ita usque in nouissimum diem, in quem pertingunt opera sua quae ineffabiliter operatur, ostendens et aperiens legem Filii sui, cum in ipso perficit omnia bona quae in homine perfici debent. 18. QVOD MEMBRA CHRISTI CONSTANT ADHVC IMPERFECTA IN ELECTIS SVIS ET ECCLESIA CARET ADHVC FVTVRA PERFECTIONE QVAM HABITVRA EST. Sed quod uides quod praefata lapidea pars praedicti muri habet duo loca interrupta inter angulum uidelicet occidentalem et angulum meridianum: hoc est quod opus humani generis in munitione defensionis suae duobus modis adhuc imperfectum est, cum membra incarnati Filii Dei constant adhuc quasi imperfecta in electis suis, quod est primus interruptus locus uelut ab occidente, quoniam idem Filius Dei missus est in mundum in fine temporum; et cum deinde ecclesia est similiter adhuc quasi imperfecta in omnibus uirtutibus suis, ut consistere et aedificari debet in caelesti Ierusalem, quod est alter interruptus locus uelut ad meridiem, cum eadem ecclesia perficietur in caelestibus. 19. QVOMODO DENARIVS NVMERVS ATTENVATVS PER ADAM SVRREXIT IN FILIO DEI IN DENARIVM ET DENARIVS IN MILLENARIVM. Quod autem longitudo ipsius aedificii est centum cubitorum: hoc est quod denarius numerus attenuatus erat in praeuaricante homine et recuperatus est in Filio meo per multiplicem denarium centenarii numeri multiplicium uirtutum in saluatione animarum, de quo denario per centenarium deinde ascendit millenarius numerus perfectus in omnibus uirtutibus, ut pleniter euacuentur mille artes diaboli, cum quibus seducit omnem cohortem amabilium ouium omnipotentis Dei. Quid est hoc? Ego omnipotens constitui in initio ardentia et uiuentia lumina, quae lucerent in splendoribus suis; sed quaedam perstiterunt in amore meo, quaedam autem ceciderunt despiciendo me creatorem suum. Sed non decuit me creatorem ut institutionem meam uacuam et irritam dimitterem. Quomodo? Angelica scilicet creatura superbientis agminis hoc bonum, quod creator suus ipsi dedit ad cognitionem suam illud semetipsi deputauit in fallacem gloriam se posse similem esse creatori suo; unde cecidit in mortem. Tunc praeuidit Deus quia quod in eodem perdito agmine cecidit fortius restaurandum esset in alio. Quomodo? Quia creauit hominem de limo terrae uiuentem in anima et corpore, ut ad gloriam illam pertingeret, de qua praeuaricator diabolus cum suis imitatoribus eiectus est; quoniam homo ualde carus est Deo secundum quod eum etiam fecit ad imaginem et similitudinem suam, ita ut in perfectione sanctitatis operaretur omnes uirtutes, sicut et Deus condidit omnes creaturas, et ut etiam impleret operando in humillima oboeditione et in opere uirtutum subministrationem laudis gloriosorum angelicorum ordinum, quatenus in hoc beatitudinis culmine adornaret laudem eorundem supernorum spirituum qui assidua deuotione sunt laudantes Deum, atque ut in eadem beatitudine sua hoc adimpleret quod perditus angelus in praesumptione sua ruens euacuauit. Ideo que est homo plenus denarius numerus, qui haec omnia per uirtutem Dei perficit. Sed denarius numerus multiplicat centenarium in hac propositione; quia homo diabolica seductione corruens a Deo tandem diuina miseratione et inspiratione admonitus strenue incepit Deum agnoscere cum lege et prophetia ueteris testamenti, et deinde acutius cum sanctitate ac omnibus instrumentis uirtuosae constantiae ecclesiae. Sic que incepit homo operari omnes uirtutes de Abel, ita eas perficiendo usque ad nouissimum iustum, quod est centenarius numerus longitudinis huius aedificii, quod Deus in mystica figura demonstrat hominibus, ne desperent prolapsi in iniquitatibus suis, sed ut surgentes ab eis fortiter laborent in opere Dei; quia et unusquisque cadens in peccatis, cum se erigit ab eis, fortior erit quam prius esset, sicut et Deus maiores et fortiores uirtutes restituit in homine, Filium suum mittens in mundum ad erigendum collapsum genus humanum, quam prius homo operaretur. Vnde et homo fortius operatur in anima et corpore quam si esset sine corporali grauedine, quoniam rixatur in semetipso in multis periculis, perficiens fortissima bella et uictoriosus exsistens cum Domino Deo suo, fideliter militans ei, sic ipsum cognoscens in militia sua, corpus suum scilicet castigando; quia angelus carens grauedine terreni corporis est tantum miles caelestis harmoniae lucidus et purus, perseuerans in uisione Dei; homo uero grauatus corporali putredine est fortissimus et gloriosissimus sanctissimus que miles cum restaurato opere, quod operatur propter Deum in anima et corpore, ita per centenarium numerum praesentis laboris pertingens ad millenarium futurae retributionis, uidelicet cum in nouissimo die plenam mercedem accipiens sine fine in anima et corpore gaudebit in caelesti habitatione. Sic ergo denarius attenuatus numerus recuperatus est per Filium meum, qui natus ex Virgine et passus in cruce hominem reduxit ad caelestia, ut idem Filius meus dicit in euangelio. 20. VERBA EVANGELII DE EADEM RE. Quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam et euertit domum et quaerit diligenter, donec inueniat? Et cum inuenerit, conuocat amicas et uicinas dicens: Congratulamini mihi, quia inueni drachmam quam perdideram. Hoc tale est. Sancta diuinitas habuit drachmas decem, id est in electis angelis et in homine decem ordines supernarum distinctionum; sed drachmam unam perdidit, cum homo magis diabolicam seductionem quam diuinum praeceptum secutus in mortem cecidit. Vnde ipsa accendens ardentem lucernam, scilicet Christum uerum Deum et uerum hominem, splendidissimum que solem iustitiae, euertit per eum domum, id est iudaicum populum, et intra legem quaesiuit diligenter omnem significationem quae fuit in saluatione, in qua constituit nouam sanctificationem, et sic inuenit drachmam suam, hominem uidelicet quem perdiderat. Tunc conuocauit amicas, id est saeculares iustitias, et uicinas, id est spiritales uirtutes, dicens: Congratulamini mihi laudabiliter et gaudenter, et aedificate caelestem Ierusalem uiuentibus lapidibus, quia hominem inueni, qui perierat deceptione diaboli. 21. QVOD IN QVINQVE VVLNERIBVS CHRISTI PECCATA HOMINVM DELENTVR. Sed sicut uides quod latitudo huius aedificii est quinquaginta cubitorum: hoc est quod omnis latitudo uitiorum hominum, qui in opere Dei aedificare debuerunt, magis tamen concupiscentias suas sequentium quam opus Dei colentium, in diffusis quinque uulneribus Filii mei, quae in cruce passus est, misericorditer abstergitur et remittitur, ita quod uulnera manuum eius opera manuum inoboedientiae Adae et Euae deleuerunt, et quod uulnera pedum eius liberauerunt itinera humani exilii, et quod uulnus lateris eius, de quo orta est ecclesia, deleuit culpam Euae et Adae; quoniam de latere Adae Eua creata est. Vnde et idem Filius meus in ligno fixus est ut hoc aboleretur quod per lignum praeuaricatio facta fuit; atque aceto et felle potatus ut gustus pomi diminueretur. 22. QVOD HOMO QVINQVE SENSIBVS SPIRITV SANCTO SIBI INSPIRATIS DISCERNIT BONVM ET MALVM. Et altitudo eius est quinque cubitorum: quae est excellentia diuinarum scientiarum in Scripturis quae propter opus Dei sunt in quinque sensibus qui sunt in homine, quos exspirauit Spiritus sanctus ad utilitatem hominum; quia homo cum quinque sensibus suis respicit ad altitudinem diuinitatis discernens unumquodque bonum scilicet et malum. 23. QVOD HOMO ANIMA ET CORPORE LABORET DEVITARE MALVM ET FACERE BONVM IN PROSPERIS ET IN ADVERSIS. Vnde et eius duo parietes in utroque latere ipsius sunt unius longitudinis: quoniam in aedificio bonitatis Dei quasi in duobus parietibus animae et corporis utriusque lateris, prosperi scilicet et aduersi, hominem constantissime oportet laborare. Quomodo? Vt deuitet malum et operetur bonum. Quomodo? Quia profunda et incomprehensibilis diuina potestas instituit hominem, ut totis uiribus suis et toto sensu suo colat Deum aequali deuotione in longitudine intellegibilis rationalitatis; quoniam dignum est ut creator omnium ante omnia et super omnia dignissime colatur Deus. 24. QVOD HVMANA MENS DEBET HABERE SAPIENTIAM ET DISCRETIONEM AD COGNOSCENDVM DEVM. Quapropter et alii ipsius duo parietes in fronte et in fine eius unius sunt latitudinis: quoniam in opere Dei sapientia et discretio sunt uelut duo parietes, uidelicet sapientia quasi in superiori et discretio quasi in inferiori parte quas Deus aspirat aequo et iusto dono suo in magnitudinem latitudinis humanae mentis ad cognoscendum se. 25. QVOD HOMO EX QVATTVOR ELEMENTIS CONSTANS FIDEM CATHOLICAM AEQVALI DEVOTIONE COLAT. Sed quod idem quattuor parietes ubique in circuitu ipsius aedificii aequalis sunt altitudinis exceptis propugnaculis eius, quae aliquantulum eminent altitudinem ipsius: hoc est quod homo in quattuor elementis positus ubique fidem catholicam per bonitatem Patris aequali deuotione et cultura in alto habebit, Filium cum Patre et Spiritu sancto uidelicet colens, qui omnia opera sua operatur in ipsis. Quomodo? Omne opus scilicet quod Filius Dei operatus est et operatur, hoc perficit per bonitatem Patris in Spiritu sancto. Quid est hoc? Quoniam secundum uoluntatem Patris erat Filius redimens hominem per incarnationem suam, quod est magna bonitas; quia Pater sic ordinauit ut Filius eius nasceretur ex Virgine de Spiritu sancto conceptus, humanitatem assumens propter amorem hominis, ut eum reduceret in restaurationem uitae, quatenus homo cum Deo partem haberet cum qua intraret in saluationem per ipsum in recta et catholica fide, in qua Pater et Filius et Spiritus sanctus cognosci debet unus et uerus Deus. 26. QVOD FIDELIS HOMO ASCENDAT DE VIRTVTE IN VIRTVTEM. Sed et ibi sunt propugnacula praestantioris altitudinis. Quomodo? Quia cum homo respicit in culmen bonae mentis, tunc aedificat altitudinem fidelium murorum in uirtutibus operis Dei ascendens super intellegibilem fidem, Deum uidelicet sciens esse in potentia diuinitatis suae, super quam fidem deinde construit altiorem staturam uirtutum praestantissimorum propugnaculorum. Quomodo? Nam aedificat altiores uirtutes, sibi non sufficiens ut solummodo fidem habeat in Deum, sed ascendit uirentem palmam, quod est de uirtute in uirtutem, cum quibus exaltata et decorata est rectissima fides quasi ciuitas cum propugnaculis. 27. QVOD FILIVS DEI MISSVS EST IN MVNDVM SECVNDVM TEMPVS PRAEORDINATVM A PATRE VT PERFICERET VOLVNTATEM PATRIS IN REDEMPTIONEM HOMINIS. Quod uero latitudo inter ipsum aedificium et splendorem ex praedicto circulo se in profundum abyssi extendentem est in uertice orientalis anguli unius palmi: hoc est quod amplitudo supernorum secretorum est inter opus Filii Dei, quod demonstrauit quasi aedificium, conuersatus sine peccato corporaliter in saeculo, scilicet faciens uirtutes multas in bonitate Patris, et inter potestatem eiusdem Patris quasi splendorem in maxima uirtute sua se in inferiora et in superiora extendentem, cum Filium suum misit in mundum, in capite scilicet anguli qui respicit ad orientem, hoc est in iustitia quae primum praesignata est in Noe, per admonitionem Spiritus sancti praefigurantem perfectam illam iustitiam quae declarata est in incarnatione Filii Dei, ita quod in his secretis erat quasi spatium unius staturae, ut extenta manus est a pollice usque ad alios digitos; quod est ordinatum tempus in paternis uisceribus, quomodo Vnigenitum suum mittere uoluit in manu fortissima, ut ipse ita circuiret cum omnibus articulis digitorum, qui sunt omnia opera eius in Spiritu sancto, quatenus perficeret uoluntatem Patris sui, passus in cruce propter miseram ac contemptibilem inoboedientiam, quam diabolus primo homini insufflauit in sua suggestione, cum propter hoc ad redimendum ipsum hominem misericordia Dei se declinauit ad terram per humanitatem eiusdem Filii Dei in incomprehensibili altitudine diuinitatis. 28. QVOD SVPERBIAM MALI VEL FINEM EIVS IN OPERANTE CREATVRA AVT INITIVM AVT FINEM SVPERNAE IVSTITIAE IVSTAM QVE DISTRIBVTIONEM VOLVNTATIS DEI NVLLVS HOMINVM PERSCRVTARI POTEST. Sed quod alibi, id est in septemtrionali et in occidentali atque in meridiana parte, tanta undique est latitudo inter idem aedificium et eundem splendorem, ut eius amplitudinem nullo modo comprehendere possis: hoc est quod nullus hominum mortali corpore grauatus poterit scire elationem mali in uisceribus aquilonaris diaboli, nec finitionem eius in operante creatura in occasu cadentis hominis, nec initium aut finem ardentis meridiei, quod est supernae iustitiae; nec considerare quomodo haec dilatata et discreta sint inter opus et potestatem scientiae meae in omnibus populis, scilicet aut in electis aut in reprobis qui omnes positi sunt in aequissimam perscrutationem, ita quod acutissima et diligentissima districtione examinabuntur in praeceptis meis, cum tamen ipsi omnes perspicue debent confidere quod eos pasco in omnibus necessitatibus suis; quia haec omnia in secretis meis ita occultata sunt quod amplitudinem profunditatis eorum nec sensus aut intellectus hominis ullo modo comprehendere uel intellegere ualeat, nisi quantum permissione mea conceditur. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet, hic in ardente amore speculi mei ad uerba haec anhelet et ea in conscientia animi sui conscribat. 1. QVOD DIVINAE VIRTVTES SVB LEGE PVLLVLANTES IN NOVA LEGE PLVRIMVM FRVCTVM AFFERVNT. 2. QVOD VOLVNTATE DEI VIRTVTES OPERANTVR IN HOMINIBVS. 3. DE STATV AMORIS CAELESTIS DISCIPLINAE VERECVNDIAE MISERICORDIAE VICTORIAE ET QVID SIGNIFICET. 4. DE HABITV EARVNDEM ET QVID SIGNIFICET. 5. SPECIALITER DE AMORE CAELESTI ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 6. SPECIALITER DE DISCIPLINA ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 7. SPECIALITER DE VERECVNDIA ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 8. SPECIALITER DE MISERICORDIA ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 9. SPECIALITER DE VICTORIA ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 10. DE STATV PATIENTIAE ET GEMITVS ET QVID SIGNIFICET. 11. DE HABITV EARVNDEM ET QVID SIGNIFICET. 12. SPECIALITER DE PATIENTIA ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 13. SPECIALITER DE GEMITV ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. TERTIA VISIO TERTIAE PARTIS POST HAEC uidi, et ecce quasi in medio longitudinis praedictae lucidae partis muri designati aedificii stabat uelut turris ferrei coloris, ipsi muro exterius imposita, latitudinis quattuor cubitorum et altitudinis septem cubitorum, in qua conspexi quinque imagines singulariter stantes in singulo arcu, desuper quasi turritum conum habente, quarum prima respiciebat ad orientem, secunda autem ad aquilonem, tertia uero ad septemtrionem et quarta ad columnam Verbi Dei, in cuius radice Abraham patriarcha residebat, ac quinta ad turrim ecclesiae et ad illos homines qui in ipso aedificio huc et illuc discurrebant. Similitudo autem una erat eis in hoc: Singulae earum uestitae erant solummodo quasi singulis uestibus sericis et calceatae calceamentis albis, excepta quinta quae ex omni parte armata uidebatur. Secunda uero et tertia erant nudo capite, dissoluta coma et alba, carentes amictu palliorum. Prima autem et tertia ac quarta indutae erant tunicis albis. Sed dissimilitudo ex hoc erat eis. Prima imago gestabat in capite suo pontificalem infulam, sparsis capillis et albis induta quasi pallio albo, inferius in duabus oris ipsius purpura contexto. In dextera uero habebat lilia et alios flores, in sinistra autem palmam. Et dixit: 'O dulcis uita et o dulcis amplexio aeternae uitae, et o beata felicitas, in qua sunt aeterna praemia, quae semper es in ueris deliciis, ita tamen quod numquam possum impleri nec satiari interiori laetitia quae est in Deo meo'. Secunda autem induta erat purpurea tunica, stans ut adulescens, qui nondum est ad plenum uirilis aetatis, sed tamen magnae grauitatis. Et dicebat: 'Me non terrebit horribilis inimicus, scilicet diabolus, nec inimicus homo nec hoc saeculum de disciplina Dei, cuius conspectui semper assisto'. Tertia uero tegebat faciem suam alba manica dextrae manus suae. Et ait: 'O spurcitia et o immunditia huius saeculi, abscondite uos et fugite ab oculis meis, quia dilectus meus natus est de pura Virgine Maria'. Quarta autem erat uelato capite ex albo uelamine capitis more muliebri et circumamicta pallio crocei coloris. In pectore uero suo habebat imaginem Iesu Christi, circa quam in ipso pectore suo scriptum erat: Per uiscera misericordiae Dei nostri, in quibus uisitauit nos oriens ex alto. Et dicebat: 'Porrigo manus semper ad peregrinos et egenos ac ad pauperes et debiles atque ad gementes'. Quinta uero armata erat galea superposita capiti suo, induta quoque lorica et ocreis atque ferreis chirothecis, habens etiam in sinistra sua clipeum ab umeris pendentem, accincta quoque gladio et hastam manu dextra tenens. Sub pedibus autem eius iacebat quasi leo hians ore, lingua extensa ex ore ipsius, et etiam uelut quidam homines quorum alii tubis resonabant, alii quibusdam instrumentis lusoriis ioculariter concrepabant et alii diuersis ludis ludebant, quos eadem imago simul et ipsum leonem pedibus suis conculcans hasta, quam dextra tenebat, acriter transfodiebat. Et dixit: 'Vinco fortem diabolum et te, odium et inuidia, atque te, o spurcitia, cum ludentibus fallaci deceptione'. Sed intra idem aedificium uidi duas alias imagines uersus hanc eandem turrim stantes, quarum prior apparebat stans supra pauimentum ipsius aedificii quasi in arcu ignei splendoris, diuersis imaginibus malignorum spirituum interius depicto et contra praedictam turrim posito, altera uero ipsi arcui exterius tantum collaterali in nullo arcu consistente, ambae uidelicet interdum ad praefatam turrim aspicientes et interdum ad homines idem aedificium intrantes et exeuntes. Vestitae autem erant etiam ipsae sericis uestibus et uelatae in ligatura capitis albo uelamine more femineo, non circumamictae palliis, indutae uero calceamentis albis. Sed prior earum habebat in capite suo quasi triangularem coronam rubentem ut rubeus hyacinthus rubet in colore suo, induta quoque tunica alba, cuius implicamenta erant uiridi colore ubique distincta. Et ait: 'Vinco in oriente cum fortissimo Filio Dei qui exiuit a Patre ueniens in mundum pro redemptione hominum et qui iterum rediit ad Patrem, cum in maxima aerumna moriens in cruce, resurgens que a mortuis ascendit in caelum; ideo que nolo confundi fugiendo miserias et dolores huius saeculi'. Altera uero induta erat tunica alba, sed aliquantulum pallidi coloris. Et in dextro brachio suo portabat crucem cum imagine saluatoris, caput suum inclinans super illam. Et dicebat: 'Hic infans pertulit multas miserias in hoc saeculo, et idcirco uolo semper plorare et habere maerorem propter gaudium aeternae uitae, in quam bonae oues ducendae sunt per nobilem Filium Dei'. Et uidi quod omnes praedictae imagines singula uerba sua per mysterium Dei dicebant ad admonitionem hominum. Tunc iterum sedens in throno, qui mihi haec omnia ostendebat, dixit mihi. 1. QVOD DIVINAE VIRTVTES SVB LEGE PVLLVLANTES IN NOVA LEGE PLVRIMVM FRVCTVM AFFERVNT. Per fortitudinem et constantiam uoluntatis Dei diuinae uirtutes in ueteri testamento leniter pullulabant, sed ibi se uelut in ignorantia colentibus nondum pleniter suauem et dulcem gustum praebebant, quia tunc tantum austeritas legis delinquentes acriter corripiebat; postmodum autem per gratiam Dei in noua lege plurimum fructum proferentes fortem et perfectum cibum in amore caelestium esurientibus cum summa dulcedine exhibebant, cum prius, ut dictum est, quaedam occulta ostensio et signum futurorum essent, secundum quod etiam miraculum hoc cum appositionibus suis demonstrat. Nam haec turris quam uides quasi in medio longitudinis praedictae lucidae partis muri designati aedificii stantem habet typum praecursus uoluntatis Dei quae in circumcisione multis modis et diuersis significationibus manifestata est, ita quod Deus in signo eiusdem circumcisionis demonstrauit legem et per legem gratiam euangelii; quoniam fide propalata in fideli Abraham surrexit in ipso etiam circumcisio in mysterio uerae praefigurationis; quia per diuinam potentiam instruxerunt se fortes uirtutes, incipientes in eodem Abraham quasi in medio longitudinis speculatiuae scientiae duarum optionis causarum, sub munitione firmissimae bonitatis superni Patris, cum postmodum aperte futurae erant per uoluntatem Dei illud in figura praesignantes quod Deus facere uoluit, priusquam hoc manifeste ostenderet in opere. Quae ferrei coloris est, ipsi que muro exterius imposita: quae est iustitia Dei fortis et inuincibilis se in ipsa speculatiua scientia quasi exterius ostendens per circumcisionem, quae se foris carnaliter formauit, posita cum beatis uirtutibus in spiritalia spiritalis muri, quem constituit Deus in hominibus. 2. QVOD VOLVNTATE DEI VIRTVTES OPERANTVR IN HOMINIBVS. Et eadem turris est latitudinis quattuor cubitorum: quia per uoluntatem Dei ipsae uirtutes operantur in homine posito sub extensione quattuor elementorum, cum quibus uegetatur corporaliter uiuens in corpore; et altitudinis septem cubitorum: quia in altitudine septem donorum Spiritus sancti tanta firmitas est, ut se ipsa turris ita erigeret, quod ex ea prodiret ecclesia in incarnatione Filii mei, praefigurata in circumcisione ueteris testamenti. 3. DE STATV AMORIS CAELESTIS DISCIPLINAE VERECVNDIAE MISERICORDIAE VICTORIAE ET QVID SIGNIFICET. Quod autem conspicis in ea quinque imagines singulariter stantes in singulo arcu, desuper quasi turritum conum habente: hoc est quod in turri hac, id est in fortitudine circumcisionis, pendebant quinque fortes uirtutes, non quod ulla uirtus sit uiuens forma in semetipsa, sed solummodo praelucida sphaera a Deo fulgens in opere hominis; quia homo perficitur cum uirtutibus, quoniam ipsae sunt opus operantis hominis in Deo. Vnde ipsae quinque uirtutes ad similitudinem quinque sensuum hominis in hanc turrim positae sunt: quia multo zelo tangebant circumcisionem, abscidentes ab ea iniquitatem, ut quinque sensus hominis in ecclesia circumciduntur per baptismum; sed tamen in hominibus non operantes per semetipsas, quia homo cum illis operatur et ipsae cum homine, sicut etiam quinque sensus hominis non operantur per se, sed homo cum illis et ipsi cum homine, ita inuicem fructum facientes. Et sunt singulariter maximo studio desudantes, in singulari scilicet statura magisterii turritum apicem habente, id est praecellentem et bene compositam dignitatem uirtuosae constantiae. Et prima imago respicit ad orientem: quia uirtus illa prospexit ad Filium Dei planctu amoris, ut quandoque ueniret, hoc aperte loquens de aeterna uita, quod circumcisio habuit in absconso. Secunda autem uidet ad aquilonem: quoniam ipsa considerauit partem orientis et partem aquilonis, in magna disciplina aspiciens ad Deum quasi ad orientem, dedignando inconuenientiam indisciplinatae lasciuiae, scilicet quod Deus non habebatur in ueneratione, despiciendo que quod lex Dei digne non habebatur in populo illo quasi in aquilone. Tertia uero tendit ad septemtrionem: quia illa fortissime prosternit superfluam fornicationem despiciendo eam, et semetipsam ab illa protegendo legali institutione. Quarta autem uertitur ad columnam Verbi Dei, in cuius radice Abraham patriarcha residet: quoniam ipsa uersa fuit adhaerens incarnationi Filii Dei, quam uelut in fundamento Abraham tetigit cum praesignificatione mirae profunditatis, ariete pendente in spinis. Quinta uero respicit ad turrim ecclesiae et ad illos homines qui in ipso aedificio huc et illuc discurrunt: quia illa erexit se uictoriose destruere omnem iniustitiam quae orta est in Adam, respiciens ad fortitudinem ecclesiae ut uictoriose pugnet contra uitia diaboli, et ad homines qui in ea diuersa uarietate morum discurrunt, ostendens eis in pertimescendo zelo Dei ut oues iustitiae esse perseuerent. 4. DE HABITV EARVNDEM ET QVID SIGNIFICET. Quod autem similitudo una est in eis: hoc est quod pari deuotione Deum colunt in operibus hominum. Nam singulae earum uestitae sunt solummodo quasi singulis uestibus sericis: quia unaquaeque earundem uirtutum habet in se dulcedinem et suauitatem, quibus nullatenus grauant nec constringunt homines, sed ut suauiter balsamum sudat de frutice suo, sic molliter operantur dulcedinem caelestis regni in humanis mentibus, sine sorde et duritia iniustitiae. Et sunt calceatae calceamentis albis: quoniam recte sequuntur iustitiam meam in albedine caelestis regni, transeundo subiectionem diaboli et omnino conculcantes uestigia eius in hominibus. Sed quinta uirtus ex omni parte armata uidetur: quia ipsa prospicit ad ecclesiam, in qua fortissimae pugnae aduersus diabolica uitia perficiuntur, extendens in ea ubique uictoriam suam cum pretiosissima armatura quae est inuictissima fortitudo Dei, quae pertranseundo occidit omnem iniustitiam in confusione diabolicae fraudis. Quod uero secunda et tertia sunt nudo capite dissoluta coma et alba: hoc est quod nullum supplicium laboris, nec onus diuitiarum aut concupiscentiae sibi imponunt pro amore meo, sed nudo capite, id est aperta conscientia sua, aperiunt mihi omne occultum suum, ardentes semper in dilectione mea, cum omnem confusionem et lasciuiam concupiscentiae carnis de se abiciunt, hoc incipientes in albis crinibus: quod est claritas mentis bona opera desiderantis. Et carent amictu palliorum: quoniam a se proiciunt mores paganorum cum impudicitia et spurcitia diaboli et cum omnibus curis saecularibus; quia sapientia huius mundi stultitia est apud Deum. Prima quoque et tertia ac quarta indutae sunt tunicis albis: quod est apprehensio innocentiae praefigurantis incarnationem Filii mei cum suauitate castitatis, qui morti subtraxit hominem, induens eum uita in saluatione. Quod autem dissimilitudo est eis: hoc est quod uis earum uicissim est in dono Spiritus sancti, cum uirtus haec habet hoc instrumentum animae, et uirtus alia illud, unum tamen studium exsistentes in Deo, ita quod caelestis Ierusalem perfecte construatur cum eis; quia ipsae sunt opus quod homines operantur, per quod ad Deum perueniunt. 5. SPECIALITER DE AMORE CAELESTI ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Vnde haec prima imago designat amorem caelestem: quia ipse prae omni cura inesse debet hominibus; gestans in capite suo pontificalem infulam, sparsis capillis et albis: quia ualde coronata est in summo sacerdote Iesu Christo, et in summis sacerdotibus ueteris testamenti et in illis qui eidem Filio Dei dixerunt: 'Vtinam dirumperes caelos et descenderes'!; stans denudatis capillis sine muliebri uelamine capitis in albedine apparentibus: praefigurans in eis quod sacerdotale officium denudandum esset coniugali officio in aduentu ipsius Filii mei, qui imitandus est a sacerdotibus suis in castitate propter saluationem, quia ipsi perfectissimo caelesti amori sic semper adhaerere debent, ut excutiant prauos mores hominum a contagione peccati, clara et candida pars exsistentes in spiritali dono Dei. Quae etiam induta est quasi pallio albo, inferius in duabus oris ipsius purpura contexto: hoc est quod eam circumdedit gratia Dei in albedine lenitatis, subnixa et ornata in finibus protectionum suarum cum decoris ornamentis caritatis: quia comprehensio diuinae gratiae inesse debet termino uniuscuiusque boni operis, constans in duabus partibus, uidelicet in uirtute dilectionis Dei et hominis. Quod uero in dextera sua habet lilia et alios flores: hoc est quod in bono opere habet candida praemia liliorum aeternae uitae et claritatem aeterni luminis et alios sanctitatis flosculos, qui sunt sodales sui qui se illi coniungunt caelesti amore. Sed quod in sinistra sua gestat palmam: hoc est quod ipsa in recordatione mortis habet palmam ascendentem de occulto beatae uirtutis, cum qua mortem quasi torrentibus lapidibus obruit, ut etiam declarat in uerbis suis ad filios Dei, ut supra dictum est. 6. SPECIALITER DE DISCIPLINA ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Secunda autem praetendit disciplinam: quoniam post amorem caelestis uitae oritur constrictio carnalis concupiscentiae in disciplina magnae contritionis. Quae induta est purpurea tunica: quia circumdata est lege mea et mortificatione carnis in hominibus, quod est exemplum Filii mei in purpureo indumento, ut idem Filius meus ex Virgine natus est in caritate, quae omnimodo operata est in ipso. Stat etiam ut adulescens, qui nondum est ad plenum uirilis aetatis, sed tamen magnae grauitatis: quoniam disciplina semper est in puerili timore, ut puer est in constrictione timens magistrum suum sub magistratione. Vnde et ego Omnipotens semper magister sum disciplinae, quia ipsa in me est quasi non uirilis, quoniam non uult esse potens in officio propriae uoluntatis suae, sed semper fideliter timere in magna districtione reuerentiae, sicut etiam ostendit in supradictis uerbis suis. 7. SPECIALITER DE VERECVNDIA ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Tertia uero declarat uerecundiam: quoniam post disciplinam surgit pudor uerecundiae, a se fugans confusionem peccati. Quapropter tegit etiam faciem suam alba manica dextrae manus suae: quia protegit interiorem conscientiam suam quasi faciem animae, fugiens a fornicatione et a pollutione diabolica, se defendens candida ueste innocentiae et castitatis, eam habens in dextera, quod est in saluatione operis sui; quoniam ipsi potenter adhaeret contemptus omnis spurcitiae Satanae, quam omnimodo abicit de se, ut etiam declarat in praedictis uerbis admonitionis suae. 8. SPECIALITER DE MISERICORDIA ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Quarta autem significat misericordiam: quia post uerecundiam eleuat se ad egentes uirtus misericordiae, cum etiam in corde aeterni Patris est uera misericordia gratiae eius; quoniam ipse per eam hoc ordinauit in antiquo consilio suo, quod primum ostendit misericorditer Abraham in circumcisione, educens eum de terra sua et praecipiens ei ut circumcideretur ipse et genus suum, quando illi demonstrauit magna mirabilia in uera Trinitate, per quae et Filium suum praenuntians erat in figura, quod totum est illa misericordia quam idem Abraham praesignauit offerens Isaac. Et est uelato capite ex albo uelamine capitis more muliebri: quod est tegmen et initium saluationis, quasi caput miserantis perditas animas de exilio mortis reducentis sub candore pii uelaminis; quoniam albas facit animas et hominem fulgentem, dum coopertus fuerit cum misericordia a Deo; quia illis hominibus qui Deum in indignatione habent dum adhuc in peccatis sunt, his fulget post illatam sibi caelitus misericordiam ut radius solis in blanda suauitate; quoniam misericordia in muliebri persona fecundissima mater est animarum de perditione. Nam ut mulier operit caput suum, ita deprimit misericordia mortem animarum. Et sicut mulier suauior est uiro, sic est misericordia suauior rabida insania criminum in insania peccatoris, priusquam cor eis uisitetur a Deo; sicut et eadem uirtus in muliebri forma apparet, quoniam in feminea castitate clausa uirginea materia surrexit in uentre Mariae suauissima misericordia, quae semper erat obumbrata in Patre, donec Pater eam uisibilem ostendit per Spiritum sanctum in utero Virginis. Et circumamicta est pallio crocei coloris: quia circumdata est splendidissimo sole, quod est signum Filii mei fulgentis de caelo in mundum sicut solis splendor in terram; quoniam idem Filius meus uerus est sol illuminans mundum cum sanctificatione ecclesiae. Quod uero in pectore suo habet imaginem ipsius Vnigeniti mei: hoc est quod in pectus misericordiae inclinaui eundem Filium meum, dum eum misi in uterum Mariae Virginis. Vnde et circa eam in pectore eiusdem uirtutis scriptum est: Per uiscera misericordiae Dei nostri, in quibus uisitauit nos oriens ex alto. Quid est hoc? Quia ubique in circumeunte potestate mea demonstratur in secreto scientiae pectoris misericordiae, quod Filius meus uera misericordia est. Quomodo? Vt praedictum est in uerbis Zachariae serui mei in euangelio dicentis: Per uiscera misericordiae Dei nostri, in quibus uisitauit nos oriens ex alto. Hoc tale est. Per uiscera paternae misericordiae saluatio est; quia absconsum in corde Patris erat, ut uiscera manent in homine, quod Filius eius in fine temporum incarnaretur, ubi uisitauit Deus homines. Quomodo? Caelesti scilicet pane qui Filius eius est, natus in carne ex Maria Virgine, qui ueniens ex alto, id est de corde Patris exiens, praebuit maximam quaerentibus se misericordiam, sicut etiam ipsa uirtus in supradictis uerbis suis filios Dei alloquitur. 9. SPECIALITER DE VICTORIA ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Quinta uero imago praefigurat uictoriam: quoniam post misericordiam, quam ostendi in circumcisione, Filium meum uolens mittere in mundum, erexit se uictoria in eadem circumcisione, ita procedens cum maiore uirtute usque ad Filium meum, atque cum ipso in nouissimum diem. Nam in Filio meo superaui antiquum serpentem, qui super caput suum extulit se, humanum genus rapiens per mille nequitias, quibus illud comprehendit quasi in catena sua, cum easdem nequitias Vnigenitus meus deuicit per omnia bellicosa arma, quae surrexerunt in incarnatione eius floris omnium uirtutum. Quid est hoc? Post misericordiam surgit uictoria, cum se ipsum homo deuincit et aliena uitia. Quomodo? In praedictis uidelicet quinque uirtutibus primus est amor caelestis, scilicet in hoc quod homo scit et agnoscit Deum, diligens eum super omnia. Deinde causa illius fidei ligatur idem homo in legem disciplinae, de qua ipse compescit crimina peccandi per bonam et rectam uerecundiam. In his ergo tribus uiribus iustificabitur homo in corde suo, sic inspiciens aliam rem quae est angustia proximi sui, quem procurabit in omnibus necessitatibus eius ut se. Vnde et mox surgit homo fortissimus miles cum his tribus uiribus, in quibus perfectus est in mente sua imitando in misericordia Filium meum uerum Samaritanum, sic in uictoria pertransiens uires diaboli cum armis uictoriosissimarum uirtutum, cum se ipsum uincit et proximum suum regit, in ipsis uirtutibus occidens omne malum, abiciendo uidelicet superbiam quae Adam expulit de paradiso. Et eadem uirtus armata est galea superposita capiti suo: quia homo pleno caelesti desiderio ad Deum qui est caput omnium suspirare debet, ut salutem consequatur aeternam. Induta est quoque lorica ut homo resistat diabolo, constringens in iustitia uoluntatem carnalium desideriorum suorum, in uero timore et cum iusto tremore subiectus Deo, fideliter metuens districtum iudicium eius, ut per me commonitus dicit psalmista Dauid: Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae, commota est et contremuit terra. Hoc tale est. Effulserunt mirabilia et secreta tua, o Domine cunctorum, et mirifice apparuerunt. Quomodo? Vt coruscatio quae ex parte uidetur et ex parte occultatur, quoniam mysteria tua nunc intelleguntur, nunc autem nesciuntur. Nam non est gens diffusa in latitudine totius orbis, qui in uoluntate tua mirabiliter creatus est, quin ad eam nomen gloriae tuae et potentia maiestatis tuae diuersis modis et admirandis signis mirifice peruenerit, etiam si eam lumen fidei et ueritatis nondum perfecte ad salutem sui illustrauerit. Quapropter homo in magnis suspiriis commotus auertit se a uoluntate sua, deserit que concupiscentias suas tremendo uidelicet supernum iudicium; quia ipse prius in terrenis actibus ambulans suimet imprudenter oblitus erat, cum nunc sapienter redit ad se. Est etiam praefata uirtus induta ocreis, ut recta uia sibi denuntiata effugiat itinera mortis per castigationem corporalem. Induta est et ferreis chirothecis: quatenus effugiat opera diaboli per circumcisionem mentis et per rectissimam fidem, ita ut in Deum credat, sic euadens laqueos truculentissimi inimici. Habet etiam in sinistra sua clipeum ab umeris pendentem: quoniam in sinistra parte, quae est diabolica pugna contra hominem, circumdata est gratia fortissimorum praeceptorum Dei, quibus homo tanta fidei fortitudine circumdetur et defendatur, ne diabolus eum corrumpat suasionibus suis et ne ipse homo se subiciat uitiis illius, protectione Dei ab umeris circumdatus; quoniam gratia Dei adhaeret erectae fortitudini animae ad Deum in ligatura dilectionis Dei et proximi. Et accincta est gladio: quia homo debet se constringere castigatione corporis in austeritate sermonis Dei, et a se et ab aliis abscidens iniquitatem. Hastam quoque manu dextra tenet: quod est ut homo cum fiducia sit audax in Deo superare omnem spurcitiam diaboli, hoc faciens cum fortissima pace Domini, quae uera est iustitia contra nequissimum certamen diaboli et hominis, quod difficile debellari potest nisi adiutorio Dei. Quod autem sub pedibus eius iacet quasi leo hians ore: hic est diabolus, quem uictoria pedibus recti itineris uitae et ueritatis prostrauit, cum idem Satanas acerrima et amarissima crudelitate hians deglutiret genus humanum. Lingua uero extensa ex ore ipsius est existimatio eius qua terribili iniquitate putabat omne genus hominum ab Adam procreatum omnino deuorare. Et quod etiam sub pedibus eius iacent uelut quidam homines: hi sunt sub agilitate eius torpentes fistulae diaboli, quae se flectunt ad initium omnis mali, quas ipsa proterit in zelo Dei recte procedens in iustitia: quia eaedem peruersae machinationes in diuersis moribus se subdunt diabolo illi famulantes. Quorum alii tubis resonant: quoniam bacchantur sonitu omnium malorum et insaniunt elati flagrante mente odio habentes iustitiam Dei, genus scilicet super genus hoc faciens in magna superbia. Et alii quibusdam instrumentis lusoriis ioculariter concrepant: quia fallaces sunt in illusionibus phantasticis ad diabolum pertinentibus et quoniam pertinaces sunt in tortuosa lasciuia elationis inuidentes disciplinae Dei. Alii quoque diuersis ludis ludunt: quoniam uersantur in diuersitate et spurcitia uitiorum, quae secundum libitum uoluntatis suae, ut excogitant in semetipsis, per insidias diabolicas adimplent. Et hos omnes eadem imago simul et ipsum leonem pedibus suis conculcat: quia nimio zelo omnes has uanitates artium populi et suasiones Satanae conterit in iustitia Dei. Sed et hasta, quam dextera tenet, eos acriter transfodit: quoniam per fiduciam et audaciam ad Deum fortissime transfigit superando et uulnerando in doloribus omnes has immunditias; quia a Deo deluduntur et ad nihilum deputantur, ut ipsa etiam in praedictis uerbis admonitionis suae demonstrat. 10. DE STATV PATIENTIAE ET GEMITVS ET QVID SIGNIFICET. Sed quod intra aedificium uides duas alias imagines uersus hanc eandem turrim stantes: hoc est quod intra opus illud quod caelestis Pater operatus est per Filium suum palam eum ostendens in aperto opere, qui in circumcisione ostensus est in obumbratione, duae uirtutes surrexerunt, quod est exemplum Christi in una et sequi uestigia eius in altera, obuiam praecursui uoluntatis Dei maxima fortitudine et reuerentia apparentes; quia in se ipsis declarant fructum qui praefiguratus est in circumcisione. Et prior earum apparet stans supra pauimentum ipsius aedificii quasi in arcu ignei splendoris, diuersis imaginibus malignorum spirituum interius depicto et contra praedictam turrim posito: quia eadem uirtus perficitur in terrenis rebus eas conculcando in bonitate Patris, cum diligenter pertransit desideria carnis in exemplo Filii Dei. Quomodo? Quia in multa tolerantia pertransit aduersa mundi fortiter examinata et excribrata in arcu, id est in excellentia saecularis potestatis, quae ignea est in terrore deterrentis superbiae, quam diabolica turba subsequitur, interiora animae saecularium desideria carnalia diligentium attrahens suae uoluntati, cum etiam idem arcus per terrenam potentiam in multis modis interdum opponat se iustitiae, repugnans uero testamento quod aedificatum est in Deo; quae tamen omnia superat uictrix uirtus per adiutorium Dei in bonis hominibus, quamuis multum impugnentur et fatigentur ab insidiis malignorum. Altera uero ipsi arcui exterius tantum collateralis in nullo arcu consistit: quoniam cum prior uirtus tumidam potestatem patienter deuincit, quae ipsi multas poenas intulit, procedit uirtus haec foris eandem potentiam; quia de poenis, quas illa pertulit, haec quasi extra eandem potestatem orta est, rabiem eius effugiens, sed tamen iuxta eam, quod est recordatio aerumnarum unde originem duxit, sine depressione arcus consistens, quoniam libera est a potestate huius saeculi, palam crucem Christi baiulando. Quod autem ambae interdum ad praefatam turrim aspiciunt: hoc est quod ipsae sunt plenum opus praefiguratum in praecursu uoluntatis Dei, in circumcisione ueteris testamenti considerantes initium radicis suae, maiores tamen eodem initio suo quod in circumcisione habuerunt exsistentes; quia fulgens opus praecellit inceptionem doctrinae; interdum etiam aspicientes ad homines idem aedificium intrantes et exeuntes: quod est admonitio earum in Spiritu sancto ad populos, qui ad Deum in uia legis iustitiae ambulant, et ad illos qui sunt in criminibus diaboli uolentes recedere de uia iusta, unde exhortantur ab eis ut eas in bono imitentur. 11. DE HABITV EARVNDEM ET QVID SIGNIFICET. Vestitae sunt etiam ipsae sericis uestibus: quia habent suauitatem illam ut homo non grauetur in indignatione laboris persecutionum. Et sunt uelatae in ligatura capitis albo uelamine more femineo: quoniam iustum est ut homo subiectus sit Deo capiti suo, ipsum menti suae iugiter circumponens in candore dilectionis, ita ut eum in gaudio et laetitia amplectatur, sicut mulier uirum suum habebit in honore timoris et amoris, ut constituit Deus. Sed non sunt circumamictae palliis: quia carent omni sollicitudine saeculari, se tantum declinantes post illa quae sunt aeterna in Deo in uita futura. Indutae sunt autem calceamentis albis: quoniam lucent in itineribus iustitiae per albedinem fidei in mentibus hominum, ut et ipsi sequantur uestigia exempli earum. 12. SPECIALITER DE PATIENTIA ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Prior autem imago designat patientiam: quia illa surrexit in cornu Abrahae, quod est in inceptione oboediendi cum oboediuit Deo, significante in circumcisione primum sonum oboeditionis post casum Adae, praecurrentem operantem oboedientiam in uero uerbo quod est in Filio Dei, ut sonus uerbum praecurrit, in septemtrionali parte uidelicet opposita nequitiis et inquietudini antiqui serpentis. Et habet in capite suo quasi triangularem coronam rubentem ut rubeus hyacinthus rubet in colore suo: quoniam in principio mentis fidelium hominum per fidem sanctae Trinitatis ualde coronata est, qui carnem suam contemnentes pro amore Dei et uera fide sanguinem suum fundere non dubitant; quia et Filius Dei apparens in carne mortem deuicit cum rubore sanguinis sui, per quem ecclesia decorata est quasi cum nobili rubente hyacintho in decore suo. Induta est quoque tunica alba, cuius implicamenta sunt uiridi colore ubique distincta: quia sibi induit uestimentum operis Dei in albedine perpetui luminis, ornatum scilicet in implicamentis suis quae sunt aerumnae et gemitus dicentis: 'O quando ueniam ad aspectum ueri luminis!' Quod desiderium feliciter in praesenti uita habetur in adobumbrato exemplo, per quod decorantur ipsae aduersitates fidelium in uiriditate animae multis calamitatibus distinctae propter Deum in patientia haec omnia sufferentes, ut etiam eadem uirtus declarat in praedictis uerbis suis. 13. SPECIALITER DE GEMITV ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Altera uero imago praetendit gemitum: quoniam post patientiam contrariorum eleuat se in electis meis gemitus recordationis uitae, surgens admonitione mea ut de corde meo Filium meum misi propter gemitum populi mei. Nam populus meus in ueteri et in nouo testamento habebat et habet hanc recordationem mentis quam gemitus comprehendit in lamentabili ornamento suo, quoniam ipsa uera compunctio cordis est. Propter quod etiam stat in septemtrionali plaga ut repugnet dissolutae immunditiae diabolicarum insidiarum. Et induta est tunica alba, sed aliquantulum pallidi coloris: quia circumdata est bonis operibus in candore fidei, turbulentum tamen pallorem ostendentis, quoniam semper suspiria et fletus habet pro aeterna felicitate. Quod autem in dextro brachio suo portat crucem cum imagine saluatoris, caput suum inclinans super illud: hoc est quod in dextra, id est in recta parte fortis operis sui amplectitur passionem eiusdem Filii mei, toto desiderio intentionis suae anhelans et se inclinans ad eum, imitando ipsum in doloribus et aerumnis, sicut etiam in supradictis uerbis exhortationis suae demonstrat. Vnde uides etiam quod omnes praedictae imagines singula uerba sua per mysterium Dei dicunt ad admonitionem hominum: quia in omnibus uirtutibus dulcissima suauitate pietas Dei docet exhortando mentes populorum ut dimittant malum erigentes se ad bonum. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet, hic in ardente amore speculi mei ad uerba haec anhelet et ea in conscientia animi sui conscribat. 1. CVM AVSTERITAS LEGIS DVLCORATA EST INCARNATIONE VERBI DEI VIRTVOSAE VIRTVTES SE OSTENDERVNT. 2. QVOD PATRIARCHAE IN MYSTERIO SIGNABANT LEGEM VICINAM ESSE. 3. QVOD FORTITVDINI DEI NVLLA SVPERBIA RESISTERE POTEST. 4. QVOD IVSTITIA DEI METVENDA EST ET ALTITVDO OMNES CREATVRAS EXCELLIT. 5. QVOD VERBVM DEI TRIA ACVMINA INCIDENTIA HABET ANTIQVAM LEGEM ET NOVAM GRATIAM ET EXPOSITORES DIVINORVM LIBRORVM. 6. DE INITIALI COGNITIONE DIVINAE LEGIS ET DE OPERATIONE EVANGELII ET EXQVISITA SAPIENTIA PRINCIPALIVM MAGISTRORVM. 7. QVOD AB INITIO LEGIS TEMPORA PATRIARCHARVM ET PROPHETARVM EXTENDIT DEVS VSQVE AD MANIFESTATIONEM FILII SVI. 8. QVOD PATRIARCHAE ET PROPHETAE EVANGELICAM DOCTRINAM VENERANTES DE INCARNATIONE FILII DEI ADMIRATI SVNT. 9. QVOD VERBVM DEI PER TYPVM PRAEFIGVRATIONIS LATVIT IN ANIMABVS ANTIQVORVM A PRIMO ELECTO VSQVE AD VLTIMVM. 10. QVOD DOCTRINA FILII EGREDITVR A PATRE ET REVERTITVR AD PATREM DIFFVNDENS SE IN FRVCTVM BENEDICTIONIS SIC PERVENIENS AD ECCLESIAE DOCTORES. 11. QVOD PRAEDICANTE CHRISTO FACTI SVNT APOSTOLI MARTYRES ET ALII ELECTI. 12. DIFFVSO EVANGELIO EXTENSA EST IN HOMINIBVS SAPIENTIA DIVINAE SCRIPTVRAE QVAE IN INITIO MINORIS STVDII ERAT ET IN FINE DEBILIS REFRIGESCENTE CARITATE MVLTORVM. 13. QVOD HOMO IN PRINCIPIO BONI OPERIS DEBET ESSE TIMIDVS IN MEDIO FORTIS ET CONSTANS IN VLTIMO HVMILIS. 14. QVOD MYSTERIA FILII DEI IN PROFVNDISSIMO SECRETO PATRIS IN VETERE ET NOVO TESTAMENTO EDITA GRATIA SPIRITVS SANCTI DECLARATA SVNT QVOD CINEREO HOMINI NONNISI IN VMBRATIONE OSTENDITVR. 15. DE SCIENTIA DEI ET STATV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 16. QVOD ANGELI CIRCA EAM SVNT ET CVR ALATI SINT. 17. DE HIS QVI DICVNTVR COMPVLSAE OVES. 18. QVOD DEVS QVOSDAM LENIORE QVOSDAM FORTIORE FLAGELLO QVOSDAM MAXIMA AERVMNA MENTIS ET CORPORIS CONSTRINGIT. 19. EXEMPLVM DE PHARAONE ET MOYSE ET AARON AD EANDEM REM. 20. DE MODIS CASTIGATIONVM ET DEI CONSOLATIONVM VIAS HOMINVM INSPICIENTIS. 21. VERBA SAPIENTIAE SALOMONIS. 22. QVARE SCIENTIA DEI INSPICIAT HOMINES NOVA VESTE INDVTOS. QVARTA VISIO TERTIAE PARTIS ET DEINDE ultra praedictam turrim praecursus uoluntatis Dei, sed cubito uno infra angulum qui respicit ad septemtrionem, uidi quasi columnam chalybeii coloris, praefatae lucidae parti muri eiusdem aedificii exterius appositam, ualde terribilem aspectu, tantae que magnitudinis ac altitudinis, ut mensuram eius nullo modo discernere possem. Et eadem columna tres angulos habebat ab imo usque ad summum quasi gladium acutos, quorum primus respiciebat ad orientem, secundus autem ad septemtrionem et tertius ad meridiem, exterius ipsi aedificio aliquantulum coniunctus. Ex angulo autem qui respiciebat ad orientem procedebant rami a radice usque ad cacumen eius; iuxta cuius radicem uidi in primo ramo Abraham sedentem, in secundo uero Moysen et in tertio Iosue, ac deinde reliquos patriarchas et prophetas, ita sursum singulos in singulis ramis ordinate sedentes secundum tempus quo in hoc saeculo sibimet successerant, qui se omnes conuerterant ad angulum eiusdem columnae qui respiciebat ad septemtrionem, admirantes ea quae in spiritu futura uiderunt in ipsa. Sed inter hos duos angulos, unum scilicet uergentem ad orientem et alterum ad septemtrionem, erat ante facies ipsorum patriarcharum et prophetarum eadem columna ab imo usque ad summum quasi tornatilis et rotunda, plena que rugarum, ut de arboris cortice solet germen pullulare. A secundo uero angulo respiciente ad septemtrionem exiuit splendor mirae claritatis se extendentis et reflectentis ad angulum qui respiciebat ad meridiem. Et in eodem splendore in tam magnam latitudinem se diffundente conspexi apostolos, martyres, confessores et uirgines atque alios plurimos sanctos in magno gaudio deambulantes. Tertius uero angulus, qui respiciebat ad meridiem, erat in medio latus et extentus, in imo autem et in summitate aliquantulum gracilior et constrictus secundum modum arcus qui extenditur ad sagittas iaciendas. In cacumine autem eiusdem columnae uidi tantam claritatem luminis ultra quam humana lingua effari possit, in qua apparuit columba, habens in ore suo radium aurei coloris, multo fulgore in eandem columnam radiantem. Cum que illuc aspicerem audiui uocem de caelo magno terrore me redarguentem et dicentem: 'Quod uides diuinum est'. Ex qua uoce ita contremui, ut amplius illuc aspicere non auderem. Vidi etiam tunc intra praedictum aedificium uelut quandam imaginem coram hac eadem columna super pauimentum eiusdem aedificii stantem, et aliquando ipsam columnam, aliquando etiam homines illos qui in ipso aedificio discurrebant inspicientem. Eadem autem imago tanti fulgoris et claritatis erat ut prae nimio splendore qui in ipsa lucebat nec faciem eius nec uestimenta quibus induebatur considerare ualerem, excepto quod tantum ut ceterae uirtutes in forma apparuit hominis. Et circa eam conspexi pulcherrimam multitudinem angelicam formam et alas habentem et in tanta ueneratione stantem, ut et eam timerent ac diligerent. Sed ante faciem eius uidi aliam multitudinem in humana forma et tenebrosa ueste apparentem atque in multa constrictione timoris stantem. Et praedicta imago inspexit homines illos qui de mundo uenientes in eodem aedificio noua ueste induebantur, dicens unicuique eorum: 'Considera indumentum quod induisti, et noli obliuisci creatoris tui qui te creauit'. Cum que haec admirarer, ille qui sedebat in throno iterum mihi dicebat. 1. CVM AVSTERITAS LEGIS DVLCORATA EST INCARNATIONE VERBI DEI VIRTVOSAE VIRTVTES SE OSTENDERVNT. Verbum Dei, per quod omnia facta sunt, ipsum ante tempora ex corde Patris genitum, sed post in fine temporum ut ueteres sancti praedixerant ex Virgine incarnatum, quamuis humanitatem assumeret diuinitatem tamen non deseruit, sed cum Patre et Spiritu sancto unus et uerus Deus exsistens, mundum sua dulcedine dulcoravit ac eum suae claritatis fulgore illustrauit. Quapropter et haec columna, quam ultra praedictam turrim praecursus uoluntatis Dei uides, designat ineffabile mysterium Verbi Dei; quia in uero Verbo, id est in Filio Dei, impleta est omnis iustitia noui et ueteris testamenti, quae fideliter credentibus hominibus enucleata sunt per diuinam inspirationem ad salutem ipsorum, cum idem Filius superni Patris ex suauissima Virgine incarnari dignatus est; quia postquam per praecursum uoluntatis Dei in initio circumcisionis se uirtuosae uirtutes ostenderunt, tunc etiam declaratum est in acuta iustitia mysterium Verbi Dei, insinuatum uidelicet per sonum patriarcharum et prophetarum, qui praedixerunt ipsum Verbum cum omni iustitia manifestandum et cum omnibus administrationibus Deo subiectis atque cum maxima austeritate, quae tetigit incidentem iustitiam Dei nullam iniustitiam dimittentem illaesam, quin abscidat eam in legalibus praeceptis. 2. QVOD PATRIARCHAE IN MYSTERIO SIGNABANT LEGEM VICINAM ESSE. Sed cubito uno infra angulum qui respicit ad septemtrionem uides columnam stantem: quod est in humano et singulari cursu praecellens uicinitas quae fuit de patriarchis loquentibus acutam iustitiam eiusdem Verbi Dei in significationibus suis usque ad legem quasi in septemtrionali parte diabolo repugnantem. 3. QVOD FORTITVDINI DEI NVLLA SVPERBIA RESISTERE POTEST. Vnde et chalybeii coloris est, praefatae lucidae parti muri eiusdem aedificii exterius apposita: quia inuicta ac insuperabilis est fortitudo Verbi Dei, cui nullus resistere ualet per inanem rebellionem aut per uilem superbiam, ita quod etiam speculatiuae scientiae per munitiones et actiones iustitiae idem antiqui patres quasi exterius coniuncti erant, nondum infixi ignito et perfecto operi se in Filio Dei erigenti, quod ipsi tantum in exteriore sono uerborum suorum praemonstrabant. 4. QVOD IVSTITIA DEI METVENDA EST ET ALTITVDO OMNES CREATVRAS EXCELLIT. Est quoque ualde terribilis aspectu: quoniam iustitia in Verbo Dei metuenda est humanae scientiae in impio iudicio iniustorum iudicum secundum semetipsos solummodo iudicantium. Tantae est etiam magnitudinis ac altitudinis, ut mensuram eius nullo modo discernere possis: quia ipsum Verbum Filius scilicet Dei in magnitudine gloriae suae et in altitudine diuinitatis suae omnes creaturas superexcellit in paterna maiestate, ita ut hoc nullus hominum in putredine carnis ad perfectum possit considerare. 5. QVOD VERBVM DEI TRIA ACVMINA INCIDENTIA HABET ANTIQVAM LEGEM ET NOVAM GRATIAM ET EXPOSITORES DIVINORVM LIBRORVM. Quod autem eadem columna tres angulos habet ab imo usque ad summum quasi gladium acutos: hoc est quod circuiens et uolubilis in gratia fortitudo Verbi Dei, quam uetus testamentum praesignauit in nouo declarandam, manifestauit per Spiritum sanctum tria incidentia acumina, id est antiquam legem et nouam gratiam atque enucleationem fidelium doctorum, in quibus sanctus homo quod iustum est operatur, ab initio uidelicet inceptionis suae ut in imo cum bonum incipit, ita sursum tendens ad perfectum quasi ad summum cum hoc consummat; quia omne quod iustum est fuit et est et permanet in aeternum in acuta deitate quae omnia penetrat, ita quod nulla potestas potest constare in malitia sua, quam uult deuincere suae pietatis gloria. 6. DE INITIALI COGNITIONE DIVINAE LEGIS ET DE OPERATIONE EVANGELII ET EXQVISITA SAPIENTIA PRINCIPALIVM MAGISTRORVM. Et primus angulus respicit ad orientem: qui est primus ortus inceptionis cognoscere Deum in diuina lege ante perfectum diem omnis iustitiae. Secundus autem ad septemtrionem: quoniam post inceptionem bonae et institutae operationis euangelium Filii mei et alia praecepta in me Patre surrexerunt contra partem aquilonis, ubi omnis iniustitia orta est. Tertius uero ad meridiem, exterius ipsi aedificio aliquantulum coniunctus: qui est roboratis operibus iustitiae profunda et exquisita sapientia principalium magistrorum per calorem Spiritus sancti, qui obscura in lege et prophetia aperuerunt et qui in euangeliis ostenderunt germen quod fructuosum fecerunt ad intellegendum, tangentes exteriorem materiam Scripturarum in opere bonitatis Patris et suauiter ruminantes in ea mysticam significationem. 7. QVOD AB INITIO LEGIS TEMPORA PATRIARCHARVM ET PROPHETARVM EXTENDIT DEVS VSQVE AD MANIFESTATIONEM FILII SVI. Quod autem ex angulo qui respicit ad orientem procedunt rami a radice usque ad cacumen eius: hoc est quod in ortu cognitionis Dei per legem iustitiae quasi in angulo orientali apparuerunt rami, tempora scilicet patriarcharum et prophetarum; quia illa acuta columna diuinitatis haec omnia extendit ab initio radicis, id est bonae inceptionis in mentibus electorum suorum, usque ad cacumen eius, quod est usque ad manifestationem Filii hominis qui omnis iustitia est. Vnde etiam iuxta eius radicem uides in primo ramo Abraham sedentem: quia per acutissimam diuinitatem exspirabatur hoc tempus quod primitus ortum est in eodem Abraham, cum quieta mente reliquit patriam suam oboediens Deo; in secundo uero Moysen: quoniam deinde plantatio surrexit inspiratione Dei in initio datae legis per eundem Moysen in praesignificatione Filii Altissimi; et in tertio Iosue: quia ipse postmodum habuit spiritum hunc a Deo, ut consuetudinem legis Dei confirmaret robustiorem in praecepto diuino. Ac deinde uides reliquos patriarchas et prophetas, ita sursum singulos in singulis ramis ordinate sedentes secundum tempus quo in hoc saeculo sibimet successerant: quoniam in unoquoque tempore subsequentium patriarcharum et prophetarum exspirauit Deus sursum ad altitudinem praeceptorum suorum uniuscuiusque singulare germen, cum ipsi in diebus suis disposite et ordinate in ostensa sibi iustitia quiescebant, diuinae maiestati fideliter subiecti, ut in temporibus suis uenientes erant. 8. QVOD PATRIARCHAE ET PROPHETAE EVANGELICAM DOCTRINAM VENERANTES DE INCARNATIONE FILII DEI ADMIRATI SVNT. Et hi omnes conuertunt se ad angulum eiusdem columnae qui respicit ad septemtrionem admirantes ea quae in spiritu futura uident in ipsa: quia omnes admoniti spiritu per Spiritum sanctum se uerterunt et uiderunt ad euangelicam doctrinam fortitudinis Filii Dei diabolo repugnantis, de incarnatione eius loquentes, et admirantes quod ipse ueniens ex corde Patris et de utero Virginis in magnis mirabilibus se ostendit in suo opere et sequentium se, qui ipsum in noua gratia mirabiliter imitantes caduca conculcabant et ad aeternorum gaudia fortiter anhelabant. 9. QVOD VERBVM DEI PER TYPVM PRAEFIGVRATIONIS LATVIT IN ANIMABVS ANTIQVORVM A PRIMO ELECTO VSQVE AD VLTIMVM. Sed quod inter hos duos angulos, unum scilicet uergentem ad orientem et alterum ad septemtrionem, est ante faciem ipsorum patriarcharum et prophetarum eadem columna ab imo usque ad summum quasi tornatilis et rotunda, plena que rugarum, ut de arboris cortice solet germen pullulare: hoc est quod inter binas summitates, uidelicet inter manifestatam cognitionem meam et subsequentem doctrinam Filii mei, latuit per typum praefigurationis in animabus antiquorum patrum in legibus meis commorantium unicum Verbum, quod est Filius meus a primo electo usque ad ultimum sanctum in mystica tornatura circumornatus; quia ipse omnia instrumenta sua bene composuit ac limauit, scilicet per uolubilem gratiam omnibus se pium manifestans, ut praefigurabatur in rugis circumcisionis, quae fuit umbra futurorum in appositis significationibus per austeritatem legis in se habentis rectissimum germen latens summae et sanctissimae incarnationis. 10. QVOD DOCTRINA FILII EGREDITVR A PATRE ET REVERTITVR AD PATREM DIFFVNDENS SE IN FRVCTVM BENEDICTIONIS SIC PERVENIENS AD ECCLESIAE DOCTORES. Quod uero a secundo angulo respiciente ad septemtrionem exit splendor mirae claritatis se extendentis et reflectentis ad angulum qui respicit ad meridiem: hoc est quod ab altero nouo scilicet testamento diabolo opposito exeunt uerba Filii mei quae egrediuntur de me et reuertuntur ad me; quia emicante sole in carne, qui idem Filius meus est, fulget lumen sancti euangelii in praedicatione eius, ab ipso et a discipulis eius se diffundens in fructum benedictionis et se retorquens in fontem saluationis, sic perueniens usque ad rectores uidelicet ad profundos scrutatores uerborum ueteris et noui testamenti, ostendentes quod sapientia erecta est in ipso sole mundum illustrante, qui in suo latere ualde ardet uelut meridies in electis suis. 11. QVOD PRAEDICANTE CHRISTO FACTI SVNT APOSTOLI MARTYRES ET ALII ELECTI. Et in eodem splendore in tam magnam latitudinem se diffundente conspicis apostolos, martyres, confessores et uirgines atque alios plurimos sanctos in magno gaudio deambulantes: quia in perspicuo lumine, dum Filius meus fuit praedicans et dilatans lumen ueritatis, facti sunt apostoli annuntiatores ueri luminis, et martyres robusti milites sanguinem suum fideliter fundentes, et confessores officiales post Filium meum, ac uirgines supernum germen sequentes, atque alii electi mei laetantes in fonte laetitiae et in fonte salutis, dum Spiritus sanctus eos perfundit, ita ut sint flagrantes et manantes de uirtute in uirtutem. 12. DIFFVSO EVANGELIO EXTENSA EST IN HOMINIBVS SAPIENTIA DIVINAE SCRIPTVRAE QVAE IN INITIO MINORIS STVDII ERAT ET IN FINE DEBILIS REFRIGESCENTE CARITATE MVLTORVM. Sed quod tertius angulus, qui respicit ad meridiem, est in medio latus et extentus, in imo autem et in summitate aliquantulum gracilior et constrictus secundum modum arcus qui extenditur ad sagittas iaciendas: hoc est diffuso euangelio ardens in feruore Spiritus sancti illa sapientia sanctorum quam in profunditate quaerebant, ut per eam reperirent typicum germen profunditatis, scilicet quid eis esset intellegendum in uerbo Dei, ipsa in medietate uidelicet lata, quia confortata et roborata fide in populo christiano quasi in medio erat latus sensus exiens de animabus sanctorum doctorum, qui profundam asperitatem Scripturarum scrutantes protulerunt eam in scientiam multorum qui ab eis discebant, ita quod dilatabant sensum suum in extensione sapientiae et scientiae diuinae Scripturae, quae in initio quasi in imo ecclesiasticae institutionis erat adhuc gracilioris et minoris studii; quia populi eam nondum amplectebantur tali amore ut postmodum fecerunt, cum etiam in fine saeculi ut in summitate eius refrigescent studia multorum, ita quod eis diuina scientia non est amabilis in amore operis, sed abscondunt sibimetipsis conscientiam suam quasi eis non sit imitandum bonum in opere, illud tantum exterius ut in somno cognoscentes. 13. QVOD HOMO IN PRINCIPIO BONI OPERIS DEBET ESSE TIMIDVS IN MEDIO FORTIS ET CONSTANS IN VLTIMO HVMILIS. Et ideo est iste angulus in medio sui latissimus in asperitate: quoniam aspera opera cultus Dei denudata ab obumbratione ueteris testamenti, erant a constrictiore initio suo se protendentes quasi ad medium sui, quod sunt fortissimae uirtutes in altiori studio, cum populus uelocior fuit contra iniquitatem, diabolum scilicet uulnerare in uerbis quae Dei sunt, et eicere atque conculcare omnia uitia eius cum magna austeritate iustitiae Dei, ipse tamen sic tandem descendens in obliuione sui et constrictior exsistens in feruore Spiritus sancti circa finem mundi, ita uidelicet tensus ut cum neruo lignum extenditur ad bellum; quia in anima et corpore se homo debet erigere contra uitia, ex utraque parte sui constrictior et in medio largior stans pro hoc ut in primo et in ultimo opere suo circumspectus sit magno timore et humilitate, et in medio fortis ac constans emittere iacula bonorum operum per donum Spiritus sancti aduersus insidias diaboli. Nam in inceptione boni est homo gracilioris uirtutis, in opere autem operationis suae cum bonum operatur est robustioris fortitudinis, quoniam Spiritus sanctus eum pertransiuit infusione sua, in qua tamen operante uirtute frequens esse non potest; unde iterum constrictioris erit uirtutis quasi in fine operis per fragilitatem carnis suae. Sic semper extendi debet arcus se prohibentis contra uitia diabolica. 14. QVOD MYSTERIA FILII DEI IN PROFVNDISSIMO SECRETO PATRIS IN VETERI ET IN NOVO TESTAMENTO EDITA GRATIA SPIRITVS SANCTI DECLARATA SVNT QVOD CINEREO HOMINI NONNISI IN VMBRATIONE OSTENDITVR. Quod autem in cacumine eiusdem columnae uides tantam claritatem luminis ultra quam humana lingua effari possit: hoc est quod caelestis Pater in altissimo et in profundissimo secreto suo edidit mysteria Filii sui, qui in eodem Patre suo floret clarissima coruscatione, in qua prolata est omnis iustitia, et in legali propositione et in nouo testamento, quod est maxima claritas lucentis sapientiae, ita ut non sit possibile ulli cinereo homini hoc aliquo sermone proferre, dum est in putredine carnis. Et in eadem claritate apparens columba habens in ore suo radium aurei coloris, multo fulgore in eandem columnam radiantem: est in coruscatione luminis Filii Dei in corde Patris fulgentis igneus Spiritus sanctus, per quem declarata sunt mysteria ipsius Altissimi Filii, ex summa altitudine uenientis pro redemptione populi ab antiquo serpente seducti. Vnde et idem Spiritus sanctus exspirans omnia legalia praecepta et noua testimonia (dans uidelicet legem claritatis mysterii sui ante incarnationem Domini atque in eadem claritate uirtutem suam ostendens in incarnatione eiusdem Filii Dei) habet in profundissima exspiratione sua aureum splendorem, scilicet eximiam et excellentissimam illuminationem unctionis suae, multa et magna perfusione mystica secreta ipsius Vnigeniti Dei antiquis praeconibus, ut praedictum est, aperiens, qui eundem Dei Filium typice ostendebant et ualde mirabantur ineffabiliter exeuntem a Patre et mirabiliter surgentem in aurora perpetuae Virginis, fortiter etiam exurens textum ueteris testamenti et euangelii in spiritale germen, in quo omnis iustitia erecta est. Ideo que propter immensam uim diuinitatis non est tibi possibile intueri diuinam claritatem, quae a nullo mortali homine poterit uideri nisi ut eam ostendo in obumbratione cui uolo. Quapropter et tu caue ne praesumas temere intendere quod diuinum est, sicut etiam tremor qui te apprehendit tibi demonstrat. 15. DE SCIENTIA DEI ET STATV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Sed quod uides intra praedictum aedificium uelut quandam imaginem coram hac columna super pauimentum eiusdem aedificii stantem: hoc est quod intra opus Dei Patris se uirtus haec ostendit declarans mysterium Verbi Dei; quia ipsa aperuit omnem iustitiam in ciuitate Omnipotentis in populo scilicet ueteris et noui testamenti; super pauimentum, id est super cuncta terrena in opere eiusdem pii Patris stans, quoniam omnia terrestria sicut et caelestia in eius sunt prouidentia. Quod autem aliquando ipsam columnam, aliquando etiam homines illos qui in ipso aedificio discurrunt inspicit: hoc est quod et secretum suum quod protulit uis diuinitatis in Verbo Dei considerat, et etiam homines qui in bonitate Patris operantur, perspiciens qui se tangant uel non tangant in opere; quia nouit qualitatem uniuscuiusque secundum studium eius. Eadem autem imago declarat scientiam Dei; quia illa praeuidet omnes homines et omnia quae in caelo et in terra sunt, tanti fulgoris et claritatis exsistens ut prae nimio splendore qui in ipsa lucet nec faciem eius nec uestimenta quibus induitur considerare ualeas: quoniam ipsa terribilis est in terrore ut fulgur minantis, et lenis in bonitate ut splendor solis, ita quod in terrore et in lenitate sua incomprehensibilis est hominibus per terribilem fulgorem diuinitatis quasi per faciem eius et per claritatem quam habet in semetipsa quasi uestimenta decoris sui, quomodo etiam nec sol considerari potest in ardente facie sua nec in decoro uestitu radiorum suorum. Ipsa enim est apud omnia et in omnibus ac tantae pulchritudinis in secreto suo, ut a nullo homine sciri possit quanta suauitate toleret homines et quomodo parcat eis imperspicabili misericordia, quousque durissimus lapis amplius perforari non possit in imperforabili duritia sua, qui est durus et incorrigibilis homo qui nullatenus uult declinare a malo suo. Sed tamen ut ceterae uirtutes in forma apparet hominis: quia Deus in uirtute bonitatis suae fecit hominem rationalitate et scientia ac intellectu profundissime adornatum, quatenus se intima dilectione diligens et maxima deuotione colens spernat figmenta daemoniorum, illum praecipue amans qui sibi tantum et talem dedit honorem. 16. QVOD ANGELI CIRCA EAM SVNT ET CVR ALATI SINT. Quod uero circa eandem imaginem conspicis pulcherrimam multitudinem angelicam formam et alas habentem et in tanta ueneratione stantem ut et eam timeant ac diligant: hoc est quod ubique scientiam Dei beati et excellentes spiritus in angelica ministratione per inexplicabilem et purissimam laudem colunt, quod tam digne non potest homo adimplere, cum adhuc in mortali cinere est, ipsi Deum amplectentes in ardore suo, quia lux uiuens sunt; et alati, non quod alas habeant ut alia uolatilis creatura, sed quod flagrant in sphaeris suis per uirtutem Dei quasi pennati sint. Vnde uenerantur me Deum uerum persistentes in recto timore et in uera subiectione, scientes iudicia mea atque ardentes in amore meo, quia faciem meam semper aspiciunt, nihil aliud desiderantes nec uolentes nisi quod uident placere perspicacibus oculis meis. 17. DE HIS QVI DICVNTVR COMPVLSAE OVES. Sed quod ante faciem eius uides aliam multitudinem in humana forma et tenebrosa ueste apparentem atque in multa constrictione timoris stantem: haec sunt in scientia Dei homines exsistentes. Quomodo? Homo est in conspectu Dei in magno honore, quem praeuidet ad se pertinere, illo abiecto qui magis in perditione contendit perdurare quam in Deo esse. Sed homines isti quos uides in hac multitudine dicuntur compulsae oues, humanam speciem habentes propter opera hominum, et umbrosum uestitum quod est dubitatio in operibus peccatorum, in districtione tamen timoris metuentes iudicium Dei. Ideo autem compulsae oues nominantur, quoniam multis modis compello eos ut ad uitam perueniant, per sanguinem Filii mei ereptos a morte. Vnde et compulsae oues sunt homines illi qui per multas tribulationes et aerumnas contra uoluntatem suam compelluntur a me ut relinquant iniquitatem, quam per uoluntatem propriae carnis et per florem iuuentutis suae tamdiu libentissime adimplerent quamdiu saeculo adhaererent, sic uolentes permanere in ardore libidinis usquedum eos desereret ignis carnis per frigus aetatis suae, quos tamen omnes diuersis modis constringo secundum quod in eis uideo, ut cessent a peccatis suis. 18. QVOD DEVS QVOSDAM LENIORE QVOSDAM FORTIORE FLAGELLO QVOSDAM MAXIMA AERVMNA MENTIS ET CORPORIS CONSTRINGIT. Nam quosdam eorum in quibus saeculum tam forti desiderio non ardet, non constringo fortiori flagello, sed leniori; quia non uideo in eis tantam amaritudinem quantam in aliis, quoniam cum sentiunt correptionem meam, mox relinquunt in festinatione uoluntatem suam et ueniunt ad me pompis saecularibus renuntiantes. Quosdam autem fortiori uerbere corripio, quoniam tam ardentes et tam magnanimes sunt in peccatis ex uitio carnis suae, ut nisi fortiter per me coartarentur non essent apti regno meo. Scientia mea praeuidet et cognoscit eos ac constringit illos secundum superfluitatem corporis ipsorum. Et iterum quosdam in maxima et fortissima aerumna ac miseria mentis et corporis eorum supero, quia tam rebelles tam que superflui in opere carnalis uoluptatis sunt, ut si non constringerentur grauissima calamitate, non cessarent a criminibus per petulantiam suae carnis; quia dum essent in prosperitate suae uoluntatis se non conuerterent ad Deum; quoniam unde unus per pusillanimitatem mentis suae omnino cadit in desperationem, inde alius ioculatur per magnanimitatem superbiae, atque per quod iste omnino conculcatur in desperatione, per hoc ille uix constringitur in plenitudine animi sui. Hoc modo coerceo pertinentes ad me, cum mihi repugnant in operibus suis, ut quia eos noui, saltem per calamitates tam corporis quam spiritus quas patiuntur ad me peruenire compellantur, quatenus saluentur, ut etiam Pharao israeliticam plebem a terra sua perterritus tandem discedere compulit, sicut scriptum est. 19. EXEMPLVM DE PHARAONE ET MOYSE ET AARON AD EANDEM REM. Vocatis que Pharao Moyse et Aaron nocte ait: 'Surgite, egredimini a populo meo et uos et filii Israel. Ite, immolate Domino, sicut dicitis. Oues uestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi'. Hoc tale est. Onerosa et grauissima crimina quae adhaerent huic saeculo in multis aerumnis ac miseriis grauant supra modum multos homines, illis in cordibus suis dicentibus: 'Heu heu, quo fugiemus?' Et tunc eaedem aerumnae rixando illos expellunt a se, ita quod etiam ipsi homines festinant ab eis recedere, quia in semetipsis arescunt in corpore suo de grauedine flagelli manus Dei, non ualentes cum gaudio uiuere in uoluptate saeculi, quoniam Deus requirit eos, quod est uocatio iustorum per diuersas calamitates in tenebrosis operibus noctis peccatorum. Vnde Pharao uitia scilicet diabolica uocant in clamore aerumnarum et miseriarum Moysen, id est homines illos quos Deus constringit fortissimis doloribus siue spiritalibus siue corporalibus, et Aaron, eos uidelicet quos coercet leuioribus aduersitatibus in nocturno tempore malorum operum conuocatos, ipsis uitiis in oppressione uoluptatis hominum dicentibus: 'Surgite de carnali consuetudine uestra, et egredimini de ueteri habitatione quam nobis cum habuistis, separantes uos a communi populo quem possidemus, cum nos colit, et subtrahentes uos a saecularibus negotiis quibus libenter adhaeremus, uos scilicet qui exterriti estis in nobis, cum in captura nostra fuistis, et filii Dei uobis cum, qui uident ipsum in agnitione eius. Ite itaque aliam uiam relinquentes nos et offerte uosmetipsos Deo in inexpugnabilibus causis quibus nos superastis, ut dicitis in desideriis uestris. Lenitatem quoque uestram in ouili mansuetudine cum qua uobis durum est nobis cum laborare, quia uultis alium dolorem sustinere sequendo agnum, et uictoriosissima arma in armentorum fortitudine, cum quibus nos superastis et quibus nos resistere non possumus, assumite in nouitate mentis uestrae, quam modo habere uultis, et separamini a nobis ut dudum uoluistis cum nos acriter impugnastis, et euntes ad patriam pro qua doletis in animo uestro, comprehendite aliam uitam quae uos ducit a nobis, atque benedicite in laude Dei pugnam illam in qua abscessistis a saecularibus causis et negotiis'. 20. DE MODIS CASTIGATIONVM ET DEI CONSOLATIONVM VIAS HOMINVM INSPICIENTIS. Ego quoque omnipotens Deus ut praedictas oues compello transire ad me, sic etiam columnas meas, id est fortiores caelestes heredes, in fundamento castigationis meae consolido secundum nequitiam implicationis peccati in inuasione praeuaricationis Adae qua impugnantur, quia stare non possent si eos gratia mea non confirmarem. Quorum quidem alios quos tam grande pondus non grauat uitiorum leuiore castigatione castigo; quoniam si eos acriore uerbere constringerem, omnino deficiente spiritu suo caderent in desperationem, quia afflatu maioris turbinis diabolicae suggestionis non catenantur. Alios autem grauiore mole in uarietate saeuissimorum morum et in superfluitate concupiscentiarum ex pugna diabolica oneratos habeo in duritia constrictionis grauissimorum dolorum, ut non exeant a foedere meo cui assistunt, me toto desiderio uolentes apprehendere atque praecepta mea obseruare; quia si istos ut priores leniter castigarem ipsas correptiones meas pro nihilo ducerent, quoniam grauissimo certamine antiqui serpentis impugnantur. Sunt etiam quidam exules caelestis patriae quos nescio, quia me omnino relinquunt auiditate mentis suae se ipsos rapaci rabie seducentes, nec me quaerentes nec scire uolentes, sed in semetipsis suffocantes bonum desiderium, ita quod non postulant a me ullum auxilium, auare tantum epulantes in propriis rebus suis ut eos delectat in carnalibus desideriis. Quorum alii ex his operantur in superfluitate ac in delectatione carnis quidquid uolunt, non tamen exsistentes nimii in odio et in inuidia, sed uolutantur in blandis uoluptatibus habentes delicias et suauitatem carnis suae, quibus dimitto fruges terrae in prosperitate, ut non deficiant in paupertate, quia tamen creati sunt per me et quia etiam populum meum non absorbent per malitiam suam, atque idcirco dabitur eis secundum desideria ipsorum. Alii uero sunt tantae ferocitatis in nimietate amaritudinis fellis et odii ac inuidiae, reddentes malum pro malo, nec uolentes sufferre ullam iniuriam sibi allatam, ita ut si haberent honorem et diuitias saeculi, caelestes uirtutes dirumperent in hominibus ne colerentur in eis; unde ipsis abstraho fruges atque diuitias in magnis miseriis eos deiciens, quatenus se non possint ad tantum malum erigere quantum est in uoluntate ipsorum; quia diabolica opera perpetrarent si facultatem ad hoc haberent. Sic obsisto uiis hominum bonorum scilicet et malorum recta mensura, ponderans assensus eorum secundum quod oculus meus uidet cupiditates ipsorum, sicut etiam sapientia testatur per Salomonem dicens. 21. VERBA SAPIENTIAE SALOMONIS. Omnes uiae hominum patent oculis eius, spirituum ponderator est Dominus. Hoc tale est. Omnia itinera quae spirat uiuens animus hominum in praesentia scientiae suae in hoc quod homo habet circuitionem intellectus utilitatis scilicet fructuositatis atque imbecillitatis inutilitatis, haec sunt aperta conspectui omnipotentis Dei. Sic per omnia uidet Deus, et non omnino quidquam absconditur aspectui diuinitatis ipsius, cum scit omnia, sic uidelicet aspiciens uniuersa ut unamquamque causam recte dispenset. Quomodo? Ipse est enim spirituum ponderator, mulcens eos in suauitate blandimentorum et tranquillitatum, castigans que eos in tribulatione dolorum et miseriarum, ut excutiantur ad rectam mensuram quam contra eum nec currendo nec fugiendo transcendere ualent, nisi quantum ipse probat iuxta merita eorum; quoniam ponderatio ipsorum est quod in excussione retributionis eorum siue in hoc saeculo siue in futuro ostenditur quomodo Deum coluerunt. Vnde etiam ipsi spiritus iuste ponderantur, ita scilicet ut rationalitas hominis non plus eleuetur in superiora nec plus deprimatur in inferiora quam iusto iudicio suo recompensat Deus; quoniam sic ipse resistit illi, quod nulla anima est tantae potestatis in superfluitate ullius rei ut possit Deo repugnare, quia ipse cuncta rectissime diiudicat, obsistens eis iustitia sua cui resistere non ualent, ut plus possint quam sit permissionis ipsius. Nam ut plumbum iuste ponderat pecuniam, sic Deus aequa libra bonis et malis tale obstaculum opponit, quod nullo modo possunt effugere aequissimam normam iudicii eius, isti pro meritis suis gloriam et gaudium uitae, hi uero poenam et maerorem mortis recipientes secundum quod Deus acutissime praeuidet in eis. 22. QVARE SCIENTIA DEI INSPICIAT HOMINES NOVA VESTE INDVTOS. Quod autem praedicta imago inspicit homines illos qui de mundo uenientes in eodem aedificio noua ueste induuntur: hoc est quod scientia Dei nouit eos qui perfidiam infidelitatis suae relinquentes in potestate operis Dei pro uita aeterna nouum hominem in baptismo induunt, monens illos ne reuertantur retro incedentes ad diabolum, uel si in hoc deuiauerint ut redeant ad Deum creatorem suum, secundum quod dicit unicuique eorum in uerbis admonitionis suae, ut supra dictum est. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet, hic in ardente amore speculi mei ad uerba haec anhelet et ea in conscientia animi sui conscribat. 1. DE FORMA ZELI DEI ET QVID OPERETVR. 2. QVOD DEVS PECCATA HOMINVM DILIGENTER EXAMINAT AVT PVNIENDO IN CORPORE HOMINIS AVT IN POENA FVTVRI SAECVLI AVT IPSE HOMO PVRGABIT PER PAENITENTIAM IN ANIMA ET CORPORE. 3. VERBA IOB DE EADEM RE. 4. QVI CVM TIMORE PECCANT MERENTVR GRATIA DEI RESVRGERE PER PAENITENTIAM IN PVRGATIONE QVAM SI HIC PLENIVS NON INVENIVNT IN FVTVRO INVENIVNT AD VITAM. 5. QVOMODO IN RATIONALITATE HOMINIS BONVM RESPONDEAT MALO ET MALVM BONO. 6. QVOD HOMO HABET IN SE DVAS VOCATIONES VNA VOCATVR AD VITAM ET ALTERA AD MORTEM. 7. VERBA PSALMISTAE DE EODEM. 8. QVOD MIRABILIA ET ADMIRANDA IVDICIA ZELI DEI IN VETERI TESTAMENTO VISA SVNT VT DEVS TIMEATVR. 9. QVOD DEVS A RECTITVDINE IVDICII NEC FALLACIBVS NEC ADVLATORIIS SERMONIBVS MOVETVR. 10. QVOD SVPERNA VLTIO NON EXCEDIT ACTVS HOMINVM GRAVIVS VINDICANDO. 11. VERBA DAVID AD EANDEM REM. 12. QVOD OCVLI DOMINI VIDENT VNAMQVAMQVE INIVSTITIAM PVNIENDO EAM ITA VT QVAMVIS HVMANVS SENSVS IVDICIA DEI PERSCRVTARI NON POSSIT TAMEN CRIMINA HOMINVM NON NEGLEGVNTVR INDISCVSSA. 13. QVOD ZELVS DOMINI IVSTE DIIVDICANS OPERA HOMINVM TERRIBILIS EST OMNI CREATVRAE. 14. QVOD VIRTVS SANCTAE TRINITATIS IN MVLTA SVAVITATE ET RECTA VLTIONE SIBI SVBICIT MENTES HOMINVM SECVNDVM DIVERSITATEM INTENTIONIS IPSORVM. 15. QVOD ZELVS DEI PRIMO VICIT DIABOLVM IN CHRISTO DEINDE IN ELECTIS FVGAVIT TERTIO IN FILIO PERDITIONIS OMNINO CONTERET TIMENTIBVS PARCENS REBELLES CASTIGANS. 16. QVOD INDVRATI IVSTITIAM DEI DESPICIENTES ET ADMONITIONEM DEI ET EXHORTATIONEM HOMINIS NON RECIPIENTES IN PERDITIONEM ABICIVNTVR. 17. QVOD ELEMENTA CONQVERVNTVR DE DVRITIA IMPAENITENTIVM ET SVPER EOS IN VINDICTAM INDVCVNTVR. 18. QVOD DEVS SVPER RABIDOS ET PRAESVMPTVOSE ET SCIENTER PECCANTES VINDICTAM CAIN ET PHARAONIS ET ILLORVM QVI IDOLVM IN HOREB ADORAVERVNT ET QVI INITIATI SVNT BEELPHEGOR INDVCIT. 19. DE IVSTITIA DEI ORTA IN ABEL CVLTA IN ALIIS ELECTIS SVAVI IN FILIO DEI HANC TRANSGRESSAM VLCISCITVR ZELVS DEI QVI TVNC ERAT ET NVNC EST ET PERMANEBIT. 20. QVI CANINO MORE ABOMINATVR ECCLESIAM ET DEDICATIONEM ECCLESIAE ET RES AD ECCLESIAS PERTINENTES DESTRVIT ZELO DEI DEICITVR. 21. QVOD IN FACTO IACOB PRAEFIGVRABATVR DEDICATIO ECCLESIAE. 22. VBICVMQVE CORPVS CHRISTI IMMOLANDVM EST DEBET ESSE LAPIS SIGNATVS ETIAM SI IBI EX ALIQVA IMPOSSIBILITATE TEMPLVM ESSE NON POTERIT. 23. QVOD TEMPLVM DEBET HABERE CAVSAM CONSTITVTIONIS SVAE QVAE ADHAERET SIBI DE LABORE POPVLI. 24. QVOMODO ET QVA CAVSA IACOB DECIMAS OMNIS SVBSTANTIAE SVAE DEDERIT. 25. QVI ECCLESIAS DESTRVVNT DEDICATIONES SANGVINE HOMICIDII VEL FORNICATIONE POLLVVNT ET QVI SIGNATVM LAPIDEM IN SACRIFICIO NON HABENT ET QVI DECIMAS VEL RES TEMPLI DIRIPIVNT O VAE ILLIS O VAE MISERIS ILLIS. 26. QVI RES ECCLESIAE CANIBVS ET PORCIS ID EST PRAVIS HOMINIBVS DIVIDVNT HOS VEL SEMEN EORVM DE SVMMO GRADV VSQVE AD INFIMVM ZELVS DEI PROICIET. 27. QVOMODO DEVS VLTIONE SVA CAEDIT CREDVLOS ET INCREDVLOS. 28. QVI PVTANT SE SAPIENTES ET POTESTATEM SVAM PER INIVSTA IVDICIA ELEVANT QVAM MISERABILITER HOS ZELVS DEI EXVRIT. 29. QVOD IN ZELO DEI NON EST CLAMOR MINANTIS VOCIS SED IMMOBILIS ET FIRMA POTESTAS IVSTI IVDICII. 30. QVOD SCIENTIA IN HOMINE EST QVASI SPECVLVM IN QVO LATET DESIDERIVM BONI VEL MALI. 31. QVOMODO EX METV PROCEDIT TIMOR ET DE TIMORE TREMOR ET QVOMODO HOMO PER HAEC TRIA DEBET OPERARI QVOD IVSTVM EST. 32. DE PRIMA RADICE ID EST DISCRETIONE HOMINIS ET DE IGNEA SVPERADDITA GRATIA IN CHRISTO. 33. QVOD NEMO IN EXCVSATIONE PECCATI SVI DEBET MVSSITARE CONTRA CREATOREM SVVM. QVINTA VISIO TERTIAE PARTIS POST HAEC uidi, et ecce in septemtrionali angulo coniunctionis duorum generum muri supradicti aedificii apparebat uelut caput mirabilis formae eidem angulo exterius immobiliter a collo impositum, tantae uidelicet altitudinis a terra quanta erat altitudo ipsius anguli, non tamen eum excellens, sed tantum pari modo ei in summitate coadaequatum. Et idem caput erat ignei coloris, rutilans ut flamma ignis, terribilem que habens faciem hominis, atque in ira magna respiciens ad aquilonem. A collo autem et deorsum non uidi ullam formam eius, quoniam reliquum corpus ipsius omnino absconsum et obtrusum fuit in praedicto angulo. Caput uero ipsum uidi quasi nudam formam humani capitis, nec crinibus obtectum ad instar uirilis formae, nec uelamine more muliebri, plus tamen uirile quam muliebre, multum que terribile ad intuendum. Habebat autem tres alas mirae latitudinis et longitudinis albas ut est candida nubes, non in altum erectas, sed solummodo a se separatim in directum extentas, ita tamen ut idem caput eas aliquantulum altitudine praecelleret, quarum prima a dextra maxilla surgens tendebatur ad aquilonem, secunda uero, quae et media erat, a gutture ipsius dirigebatur ad septemtrionem, tertia autem a sinistra maxilla extendebatur ad occidentem, aliquando magno terrore se mouentes atque in easdem partes percutientes, aliquando autem a percussione cessantes. Et non audiui idem caput ulla uerba proferre, sed tantum in se ipso immobile permanens alis suis interdum illuc percutiebat, quo et ipsae alae tendebantur, ut dictum est. Et iterum audiui sedentem in throno mihi dicentem. 1. DE FORMA ZELI DEI ET QVID OPERETVR. Deus qui in ueteri populo zelum suum grauiter exercuit, in nouo propter amorem Filii sui mitem et suauem se ostendit, non quod nunc peccata delinquentium dissimulans neglegenter paruipendat, sed quod misericorditer puri cordis intimam et ueram paenitentiam exspectet, indurati autem nequitiam non tolerans iusto iudicio suo puniat. Vnde et caput hoc quod uides in septemtrionali angulo coniunctionis duorum generum muri supradicti aedificii apparens ostendit in significatione zelum Domini, qui est uindicta inflexibilis iniquitatis, nec ullam medicinam desiderantis, aperte surgens insinuato mysterio Verbi Dei per figuras et per sonum patriarcharum et prophetarum in significationibus eorum praenuntiati. Sic et idem zelus Dei in forma uidetur capitis: quoniam super omnem timorem cognitus est in seueritate ultionis suae, ut homo in facie sua cognoscitur, ardet que contra septemtrionalem partem, quia ipse in Deo uelocissimus et acer occidit diabolum et omne malum, cum etiam in Abraham et in Moyse duae partes defensionis operantium, speculatiua scilicet scientia duarum optionis causarum et genus humanum in opere Dei coniunguntur; quoniam fortissime aduersus diabolum in scientia boni et mali debet homo operari in omnibus causis per bonitatem Patris. Praeuaricationem autem quae fit per speculatiuam scientiam in operibus hominum praecepta Dei transgredientium ulciscitur zelus Domini, ubi operatio non est indulgentiae. Vbi est hoc? Ibi uidelicet ubi nec est timor Domini nec hominis in agnitione Dei. Et tale cor quod ita in sorde iniquitatis obduratum et emortuum est, quod nec ueretur iudicium Dei nec uultum hominis, hoc iusto iudicio confundit et deprimit ultione sua zelus Domini in lege Dei. Quomodo? 2. QVOD DEVS PECCATA HOMINVM DILIGENTER EXAMINAT AVT PVNIENDO IN CORPORE HOMINIS AVT IN POENA FVTVRI SAECVLI AVT IPSE HOMO PVRGABIT PER PAENITENTIAM IN ANIMA ET CORPORE. Post constitutum praeceptum ubi fit praeuaricatio legis est zelus qui abstrahit iniustitiam cum rectissimo iudicio, ipsa iniustitia abstracta in ueteri testamento cum austeritate remunerationis in exteriore homine, cum transgressio legis corporaliter ulcerabatur in ipso, et post gratiam euangelii est idem zelus per paenitentiam, atque post mortem hominum est ipse per poenas et per tormenta gehennae; quia iniquitates hominum conceptas et prolatas atque contortas in operantibus ita examino, quod eas ulciscor aut corporaliter in corpore hominis aut in poena futuri saeculi, aut ipse homo purgabit illas per paenitentiam remissionis uiuens in anima et corpore, cum quibus etiam operatus est eas, ut dicit in spiritu meo seruus meus Iob. 3. VERBA IOB DE EADEM RE. Commuto faciem meam, et dolore torqueor. Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti. Si autem et sic impius sum, quare frustra laboraui? Hoc tale est. Immutabo aspectum meum interiorem. Quomodo? Euertam scilicet hoc quod sum mutabilis et inundans in sanguine uenarum mearum, habens in me aliquando delectationem, aliquando etiam iracundiam et aliquando conterentem tristitiam, quod in me aspicio quasi uideam delectabilem faciem, cum hoc ipsum libenter perficerem. Et illud mutabo contra uoluntatem meam, conuertens me ad opus bonae operationis. Cum que hoc fecero, grauiter in hoc flagello torqueor, quod me ipsum constringo abstrahens me a cognoscibili facie mea, quod est opus uoluntatis meae in contraria delectatione, adiungens me contemplatiuae speculationi Deum uidens in bona conscientia et non in concupiscentia carnis, per quam illum non attendo. Et ab his duabus causis timeo omnia opera mea. Quomodo? Cum bonum opus facio, uereor illud non esse perfectum coram Deo, quia illud perspicue non inspicio, sed obscure quasi in speculo, aliquando illud cognoscens in spiritu, aliquando etiam ignorans ab onere corporis mei. Malum autem opus cum facio, sum in confusione per conscientiam spiritus mei, quoniam in interiori intellectu cognosco quod non parcetur scientiam habentibus in peccatis, quod est quando homo intellegit quid in opere suo contrarium sit Deo; sed eum oportet purgari uel ultione in corpore uel poena paenitentiae uel poena tortorum in alia uita. Et ideo non parcitur delinquenti si non paenitet, quia non datur ei licentia peccandi ut peccet, sed eum oportet castigari aut hic aut illic. Quapropter si sic impius sum tantae que obdurationis ut ad hoc non uelim molliri, quod declinem a propriis rebus meis quae sunt peccata mea, ita ut non aspiciam in magnum certamen illud mihimetipsi repugnans, quod ego in fragilitate sum, sed quod Deo semper contrarius exsisto in notis causis meis, quia conceptus sum in peccatis, semper cupiens operari iniquitatem, nec metuens iudicari a Domino: quare tunc constrictus sum in tam uano labore, quod frequenter cum scientia qua Deum agnosco in memetipso iniquitati contradico? Non autem tam impotens sum ut ignorem bonum et malum. Vnde si intellegibilem sensum a me repello, sic dicens: 'Ignoro Deum', mendax sum; quia ipsa scientia arguit me reprehensibilem, quod debitor sum Deo, cum incipio iniquitatem operari. Sed non in uanum laboro, cum in bona conscientia contradico malum, quoniam opus Dei sum, unde et me conuerto ad ipsum ex hoc bonam mercedem recipiens. 4. QVI CVM TIMORE PECCANT MERENTVR GRATIA DEI RESVRGERE PER PAENITENTIAM IN PVRGATIONE QVAM SI HIC PLENIVS NON INVENIVNT IN FVTVRO INVENIVNT AD VITAM. Itaque ego Dominus omnium testificor quia oportet hominem cum dolore gemitus aut cum contritione paenitentiae seu cum digna ultione peccata sua reddere, siue in hoc saeculo siue in futuro, ut praedictum est. Quomodo? Qui peccant cum timore et dolore paenitentiae metuentes peccata sua, merentur per gratiam Dei quod saepe surgunt a commissis suis in purgatione eorum, et cum tamen eandem purgationem plenius non inueniunt in hoc saeculo, inueniunt eam in futuro ad uitam. Qui uero sunt tantae duritiae cordis ut nec desiderent nec uelint scire in timore et dolore paenitentiae peccata sua, sed in tanta nequitia permanent, quasi non sit eis Deus in timore habendus, hi non consequuntur purgationem peccatorum suorum nec in hac uita nec in futura, sed habebunt poenas sine consolatione purgationis ad uitam, quia de rationalitate sua ut creati sunt per me nolebant responsum reddere inoboedientiae. Quomodo? 5. QVOMODO IN RATIONALITATE HOMINIS BONVM RESPONDEAT MALO ET MALVM BONO. Intellectus in rationalitate hominis habet duas semitas in scientia boni et mali, ad quas pertinent duo responsa bonum scilicet et malum. Quomodo? Bonum respondet malo, cum resistit ei in Deo. Malum uero respondet bono, cum repugnat illi cum diabolo. Sed hi in bono respondent malo qui se frenant semper in malo, ne delectentur in propriis delectationibus suis. Hi autem in malo respondent bono qui nullatenus se abstrahunt a prauis actibus quin epulentur cum concupiscentiis suis, nolentes respondere uocationi mali. Quomodo? 6. QVOD HOMO HABET IN SE DVAS VOCATIONES VNA VOCATVR AD VITAM ET ALTERA AD MORTEM. Homo habet in se duas uocationes, desiderium uidelicet fructus et concupiscentiam defectus. Quomodo? Per desiderium fructus uocatur ad uitam et per concupiscentiam defectus uocatur ad mortem. Sed in desiderio fructus cum homo desiderat bonum operari, sic dicens in semetipso: 'Fac bona opera', hoc est responsum contra malum ut deuitet illud et faciat utilem fructum; in concupiscentia uero defectus cum concupiscit perpetrare malum, sic etiam adhortans semetipsum: 'Fac opus delectationis tuae', hoc etiam est responsum aduersus bonum, cum ille non uult resistere iniquitati suae, sed delectatur peruenire ad defectum, despiciens me in hoc responso et habens me quasi illusorem, debitum honorem mihi non exhibendo. Et quia auertit se a bono, non habens dolorem affligendo se propter timorem meum, conuertit se ad illusionem in caelestibus, ut per manifestationem meam dicit psalmista Dauid. 7. VERBA PSALMISTAE DE EODEM. Posuerunt in caelum os suum, et lingua eorum transiuit in terra. Hoc tale est. Multi homines sunt insipientes in rationalitate, nolentes intellegere innumerabilem timorem Domini et abstrahentes sibimetipsis bona desideria, in quibus deberent anhelare ad me et cognoscere uerum Deum, recusantes assensum praebere bonae scientiae, quae semper homini assistit ut bona opera operetur in Deo, sed frequenter amplectuntur amaritudinem in contradictione boni, cum se ipsos despoliant, sibimetipsis auferentes bonum thesaurum, diuersitatem iniquitatis sibi thesaurizando. Et in his ponunt in caelestia opera circuitionem mentis suae quasi os suum male apertum, destituentes ea in semetipsis per rabiem subsannationis, sic dicentes in corde suo: 'Haec opera uoluntatis nostrae tam licenter facere possumus quam illa quae dicuntur caelestia, quae antiqui nobis ignorantibus secundum quod eis placuit instituerunt'. Atque tali modo subsannant uerba et institutiones antiquorum patrum, quae per caeleste opus in me positae sunt. Vnde etiam in gustu praui operis uelut in lingua sua commouent se et transeunt in audacia possibilitatis suae semetipsos, ita quod pertinaciter adimplent uoluntates suas, nolentes habere constrictionem corporis sui contra uitia, sed absque labore sui spiritus uolutantur in desideriis carnis suae quasi in terra, quod est diabolica seductio. 8. QVOD MIRABILIA ET ADMIRANDA IVDICIA ZELI DEI IN VETERI TESTAMENTO VISA SVNT VT DEVS TIMEATVR. Et ut uides praedictum caput mirabilis formae: hoc est quod in zelo Domini sunt mirabilia et admiranda iudicia Dei, quae a nullo homine peccatis grauato sciri possunt. Quod uero eidem angulo exterius immobiliter a collo impositum est: hoc est quod zelus meus aduersus diabolum, ut in ueteri testamento per Abraham et Moysen ostensum est, in speculatiua scientia et humana exercitatione exterius apparet in uisione populorum, ut me timeant, oculo ad oculum terrorem meum sentientes, cum etiam iustitia mea minatur ad aquilonem crudelissimae iniquitati Satanae. 9. QVOD DEVS A RECTITVDINE IVDICII NEC FALLACIBVS NEC ADVLATORIIS SERMONIBVS MOUETVR. Atque immobile permanet: quia Deus nec fallacibus nec adulatoriis sermonibus omnino moueri aut molliri potest a rectitudine iudicii sui de non emendatis criminibus, uelut per collum fortitudinis suae a Deo constitutae legi ad operandum hominibus infixum, reddens scilicet unicuique non obseruanti praecepta legis emeritas poenas secundum mala opera ipsius in quibus sordens emarcuit, repugnans etiam eadem excellentissima fortitudine sua quasi in uirtute colli sui diabolo et sequentibus illum, se opponendo iniustitiae eorum. 10. QVOD SVPERNA VLTIO NON EXCEDIT ACTVS HOMINVM GRAVIVS VINDICANDO. Est quoque tantae altitudinis a terra quanta est altitudo ipsius anguli: quoniam Deus in summa iustitia ultionis suae cuncta terrena superat, eadem ultione huius altitudinis exsistente ut in praefiguratione Abrahae et Moysi per legem designata sunt opera hominum; quia diuinum iudicium est in summitate speculatiuae scientiae et actuum populorum, ut prosternat ignorantiam ipsorum, cum nolunt scire Deum. Non tamen ipsum angulum excellit, sed tantum pari modo ei in summitate coadaequatur: quoniam superna ultio actus hominum non excedit plus et grauius in eis mala ulciscendo quam sint merita eorum, solummodo aequo et iusto iudicio in excellentia iustitiae suae omnia recte diiudicans, ut iterum in spiritu nouit psalmista Dauid, cum diceret. 11. VERBA DAVID AD EANDEM REM. Cognoui, Domine, quia aequitas iudicia tua, et in ueritate tua humiliasti me. Hoc tale est. Per bonitatem tuam in memetipso cognoui, Domine, cum pro peccatis meis non occidisti me, non auferens mihi in anima et corpore efficaciam operandi, quod nec propter potentiam, nec propter iram tuam plus iudicas in scientibus aut in ignorantibus quam sint merita eorum. Bonum enim operor rixando contra me, malum uero facio per concupiscentiam carnis. Et ideo das bono mercedem et malo iudicium, non tamen aliter iudicans quam quod aequum et iustum est. Quomodo? Si acrius instares quam sunt opera hominum in peracta actione, non esset aequitas iudicii. Si uero tepide neglegeres, ita ut non prouocares ad paenitentiam et quod non esset exquisitio in purgatione iniquitatis, tunc tu iustus Deus delenires et confoueres iniustitiam. Mors enim erat quondam amarissimum iudicium in morte Adae; nunc autem reddita gratia in paenitentia reuocas hominem ad uitam, quod impossibile esset fieri per ullum nisi per te Deum. Et hoc est iustissimum et aequissimum iudicium tuum purgatio scilicet ad uitam cum gratia, quoniam unicuique causae in recta mensura metientur iudicia tua. Nam in ueritate sunt omnia quae facis, ita quod nullam nimietatem exerces supra modum fallaciter; quia fallax est quod plus in nimio uel minus in paruo est quam quod iustum est. Sed tamen parcis in multis miserationibus potentiae tuae, non occidens ullum per possibilitatem clarissimae uirtutis tuae, hoc deputans in te ipso quod parcis per paenitentiam; ideo que de misericordia tua humiliaui me, dans gloria nomini tuo, interdum etiam turbatus in promeritis culpis meis de tuo iudicio. 12. QVOD OCVLI DOMINI VIDENT VNAMQVAMQVE INIVSTITIAM PVNIENDO EAM ITA VT QVAMVIS HVMANVS SENSVS IVDICIA DEI PERSCRVTARI NON POSSIT TAMEN CRIMINA HOMINVM NON NEGLEGVNTVR INDISCVSSA. Quod autem idem caput uides ignei coloris, rutilans ut flamma ignis: hoc est quod in zelo Domini est igneum obstaculum, rubens in fortissimo ardore ultionis suae, terribilem habens faciem hominis: quoniam oculi Domini facie ad faciem uident unamquamque iniustitiam, ita quod culpae diuersorum criminum non relinquuntur neglectae ante Deum, quas non terribiliter inspiciat, eas examinando iusto iudicio suo, et quia etiam monstruosa et horrenda sunt iniqua opera hominis, humanam faciem ostendentia in actibus carnalium desideriorum. Atque in ira magna respicit ad aquilonem: quia Deus in ultione sua dedignatur omne malum quod oritur de suggestione diabolica. Sed quod a collo et deorsum non uides ullam formam eius, quoniam reliquum corpus ipsius omnino absconsum et obtrusum est in praedicto angulo: hoc est quod in zelo Dei recta iudicia, quae uirtuose dispergunt praua opera hominum peruersorum, nullus humanus sensus quasi fine tenus perscrutari potest, quoniam occultantur et conteguntur in angulo speculatiuae scientiae et operis hominum, ita quod nec uideri nec comprehendi ulla scrutatione ualent, nisi quod aliquando cognoscuntur, cum ostenditur res gesta in causa ultionis Dei, ut facies hominis uidetur secundum desideria uoluntatis ipsius. Vnde etiam in ipsa ultione non est ulla simulatio alicuius facilitatis, nisi semper iustum iudicium secundum peccata hominum; quoniam crimina eorum non negleguntur indiscussa, ut praedictum est, quia zelus Domini examinatio eius est. 13. QVOD ZELVS DOMINI IVSTE DIIVDICANS OPERA HOMINVM TERRIBILIS EST OMNI CREATVRAE. Quod uero caput ipsum uides quasi nudam formam humani capitis: hoc est quod idem zelus Domini nulli mortalitati subiectus est, permanens uidelicet nudus ab omni subiectione debilitatis, iuste diiudicans opera hominum. Nec est crinibus obtectum ad instar uirilis formae, nec uelamine more muliebri: quoniam ipsi non est aliqua sollicitudo sensus sibi quemquam superiorem ulla uirili fortitudine debellare, nec ei inest ulla feminea mollities timidi animi se aduersa non posse superare. Est plus tamen uirile quam muliebre: quia fortissima uirtus Dei magis est in uirili uiriditate quam sit in mollitie femineae neglegentiae, multum que terribile ad intuendum: quoniam idem zelus terribilis et metuendus est omni creaturae, cum ipsa est eum sentiens in gesta causa ultionis eius. 14. QVOD VIRTVS SANCTAE TRINITATIS IN MVLTA SVAVITATE ET RECTA VLTIONE SIBI SVBICIT MENTES HOMINVM SECVNDVM DIVERSITATEM INTENTIONIS IPSORVM. Sed quod habet tres alas mirae latitudinis et longitudinis albas ut est candida nubes: hoc est inexplicabilis uirtutis sanctae Trinitatis expansio, quam nullus hominum comprehendere praeualet in latitudine gloriae suae nec in longitudine potestatis eius, in multa suauitate et claritate diuinitatis fulgens, recta que ultione sibi subiciens mentes hominum in magna diuersitate ut nubes discurrentium. Quae non sunt in altum erectae, sed solummodo a se separatim in directum extentae, ita tamen ut idem caput eas aliquantulum altitudine praecellat: quia ultio Domini non eleuatur ulla arrogantia, sed coaptat se unicuique causae secundum merita illius, in rectissima scilicet norma extenta iusto iudicio correptionis suae, sic tamen ut possibilitas potentiae Dei quasi in capite eiusdem ultionis suae humana opera, quae uera Trinitas non tolerat indiscussa, in altitudine fortitudinis suae praecedat, non tamen ea tam acriter ulciscens et conterens ut posset eadem possibilitas potestatis eius. 15. QVOD ZELVS DEI PRIMO VICIT DIABOLVM IN CHRISTO DEINDE IN ELECTIS FVGAVIT TERTIO IN FILIO PERDITIONIS OMNINO CONTERET TIMENTIBVS PARCENS REBELLES CASTIGANS. Et ala prima a dextra maxilla surgens tenditur ad aquilonem: quoniam Deus iusto iudicio primum a dextra saluationis parte in Filio suo deuicit diabolum et omne malum. Secunda uero, quae et media est, a gutture ipsius dirigitur ad septemtrionem: quia post saluationem quae in Filio Dei facta est, et quasi in medio iam roborata fide gustata que dulcedine electorum, per ipsos etiam fugauit rugientem inimicum, eos eruens de faucibus illius. Tertia autem a sinistra maxilla extenditur ad occidentem: quoniam ab electis Dei Satana fugato etiam a sinistra perditionis parte in filio perditionis omnino conteretur, mundo iam in occasum termini sui tendente. Et aliquando magno terrore se mouent atque in easdem partes percutiunt: quia per terribile atque per formidabile iudicium omni creaturae zelus Domini in ultionem mouetur, ibi exercens iudicia percussionis suae, ubicumque iusto iudicio placuerit diuinae maiestati. Vbi enim timor et amor atque honor Dei in reuerentia fideliter habetur, ibi Deus mitem et suauem se ostendens ultionem suam non exercet, duros autem et rebelles terribiliter et iuste castigans. 16. QVOD INDVRATI IVSTITIAM DEI DESPICIENTES ET ADMONITIONEM DEI ET EXHORTATIONEM HOMINIS NON RECIPIENTES IN PERDITIONEM ABICIVNTVR. Vnde prima ala ultionis meae percutit et abicit homines illos in abyssum perditionis, qui ita indurati sunt super duritiam lapidum, ut interioribus oculis dedignando semper despiciant iustitiam meam, retro respicientes per scientiam intellectus sui, plus que consentientes carnalibus desideriis atque diabolicis suasionibus quam uolentes scire ueram iustitiam, et quam ullo consensu suo aut per admonitionem meam aut per hominis exhortationem reuerti uelint de sua iniquitate, sic cruciantes spiritum scientiae suae; quia magis notant et faciunt iniustitiam diaboli quam iustitiam meam. Hi infundunt in corda sua quasi resolutum plumbum, id est dissoluta desideria prauae mollitiei, mittentes illud uelut ad stabiliendam duritiam ferri uidelicet obliuionis Dei, sic indurati quasi sint ferrei, ita quod nec causa Dei nec hominis sibimet aut ulli parcant in iniquitate. 17. QVOD ELEMENTA CONQVERVNTVR DE DVRITIA IMPAENITENTIVM ET SVPER EOS IN VINDICTAM INDVCVNTVR. Super istos clamant et conqueruntur elementa cum reliqua creatura, quod tam uilis natura hominis in breuissimo tempore suo tam rebellis est Deo, cum ipsa semper in timore et reuerentia praecepta Domini perficiant. Vnde et super hominem terribiliter uociferantur. Quomodo? Non sic quod elementa clament in uoce aut conquerantur in scientia rationalis creaturae, sed quod secundum modum suum uociferantur in strepitu sonituum et quod querimonias proferunt in timore terrorum, ut ea cum alia creatura iustum Dei iudicium inducit super homines, ipsi rebelles exsistentes, illa non aliter stantia nec aliter se in semetipsis mutantia quam ea iussione sua uertit diuina potestas. Vnde tam crudeliter isti indurati homines imitantur Satanam, qui in duritia iniquitatis suae noluit subdi Deo creatori suo propter quod periit ab omni beatitudine, cum quod et ipsi peribunt sequentes illum. 18. QVOD DEVS SVPER RABIDOS ET PRAESVMPTVOSE ET SCIENTER PECCANTES VINDICTAM CAIN ET PHARAONIS ET ILLORVM QVI IDOLVM IN HOREB ADORAVERVNT ET QVI INITIATI SVNT BEELPHEGOR INDVCIT. Media autem ala zeli mei caedit rabidos homines et unumquodque praesumptuosum malum quod scienter ac temere faciunt homines; quod se primum erexit in homine in sanguine Abel quem frater suus ob hoc odio habebat, quia propter oblationem substantiae ipsius quam in bona uoluntate distribuit, Deo carus erat; et quod se etiam erexit in Pharaone qui in mirabilibus meis admonitus est, ita quod exterritus in terrore meo inuitus dimisit populum meum Israel, quem iterum per rabiem retrahere uoluit, propter quod illum zelus meus deglutiuit; et quod se etiam in eodem populo meo erexit, qui me cognoscens atque mirabilia mea uidens idolum in Horeb adorauit, unde corona de capite illius cecidit, ita quod eis lex Dei facta est corruptibilis in duabus lapideis tabulis et aliis his similibus, propter quae de gloria sua et felicitate ceciderunt, haec omnia ulciscente ultione mea. Vnde etiam Moyses famulus meus de eadem contraria plebe mihi multoties aduersante in isto zelo meo fecit uindictam ex uoluntate mea, cum efficaciter diceret electis meis ut occideret unusquisque fratrem et amicum et proximum suum, et iterum cum ardenter iudicibus eiusdem populi ait quod occideret unusquisque proximos suos qui initiati essent Beelphegor, ubi ultus sum, me occisa iniquitate illa pugnante contra me. 19. DE IVSTITIA DEI ORTA IN ABEL CVLTA IN ALIIS ELECTIS SVAVI IN FILIO DEI HANC TRANSGRESSAM VLCISCITVR ZELVS DEI QVI TVNC ERAT ET NVNC EST ET PERMANEBIT. Sed in Abel primum orta iustitia Dei, post ipsum inuenti sunt multi alii electi ex omnibus his malis et peruersis generationibus qui collegerunt et coluerunt subtiliora praecepta mea ut filii Israel, inter quos etiam ortus est luctus ac maeror desiderantes humanitatem Filii mei. Peracta autem eiusdem Filii mei manifestatione qua misi eum natum ex Virgine, coquebatur et saliebatur omnis iustitia legis, dulcis et suauis cibus facta omni populo credenti in me, apostolis ueritatis ipsam ueritatem manifestantibus. Itaque in omnibus istis praedictis generationibus scienter transgressam iustitiam meam ulciscebatur et ulciscitur hic zelus meus; quia Deus qui erat tunc, est et nunc, ac semper permanebit; atque zelus meus qui tunc erat, est et nunc, et semper stabit, usque dum finiantur tribus et populi, non finiente iustitia Dei, omnem rubiginem iniustitiae discutiente. 20. QVI CANINO MORE ABOMINATVR ECCLESIAM ET DEDICATIONEM ECCLESIAE ET RES AD ECCLESIAS PERTINENTES DESTRVIT ZELO DEI DEICITVR. Propter quod etiam in hoc eodem zelo meo hanc iniquitatem aufero, illum uidelicet deiciens qui canino more abominatur florentem in me ecclesiam, aut qui per rabiem iniquitatis suae destruit constitutam per me dedicationem, uel alias constitutas iustitias ad templum meum pertinentes, quae fortiter surrexerunt in praesignificatione serui mei Iacob, ut haec Scriptura habet. 21. QVOD IN FACTO IACOB PRAEFIGVRABATVR DEDICATIO ECCLESIAE. Surgens ergo Iacob mane tulit lapidem quem supposuerat capiti suo et erexit in titulum fundens oleum desuper, appellauit que nomen urbis Bethel. Hoc tale est. Iacob surrexit mane, quia ipse ortus est tempestiuus amator ueracis iustitiae in constituto templo, cui ipse conueniens nomen imposuit, quoniam de illo debuit oriri rectissimum templum, Virgo scilicet Maria, de qua sol iustitiae effulsit. Et tollens lapidem quem in figura altaris supposuerat superiori capiti suo, id est Christo, ut in nomine ipsius qui est uera petra sanctificaretur et sanctificatus nominaretur: quia unaquaeque sanctificatio altaris supposita est potestati omnipotentis Dei, capiti omnium fidelium; erexit que illum in titulum libri uitae et in personam praecipui odoris caelestis Ierusalem: quia ut Christus est caput membrorum suorum in superna Ierusalem, sic est unumquodque sanctificatum altare excellentior pars templi sui, effuso desuper oleo in significatione chrismatis, quod est effusa gratia Dei omnipotentis in sancto baptismo. Et appellauit sanctificatum locum illum domum et templum Dei secundum nomen ciuitatis caelestis Ierusalem, quae est uiuens templum Dei uiuentis. 22. VBICVMQVE CORPVS CHRISTI IMMOLANDVM EST DEBET ESSE LAPIS SIGNATVS ETIAM SI IBI EX ALIQVA IMPOSSIBILITATE TEMPLVM ESSE NON POTERIT. Hoc itaque exemplo et significatione erigendus est lapis in templo in nomine meo ordinando, ipsum uidelicet templum idcirco signatum cum lapide, quia ego firma petra sum, ad quem omnis iustitia et lex Christianorum pertinet. Vbicumque enim fuerit sanctificatus locus, ubi corpus Filii mei immolandum est, ibi uolo esse lapidem in nomine meo signatum, quia ego ueracissima fortitudo sum, etiam si ibi ex aliqua impossibilitate non poterit esse templum; quoniam seruus meus Iacob erexit lapidem in sua praefiguratione in nomine meo, ut dictum est, quia et Filius meus de stirpe illius incarnatus est. 23. QVOD TEMPLVM DEBET HABERE CAVSAM CONSTITVTIONIS SVAE QVAE ADHAERET SIBI DE LABORE POPVLI. Templum autem tale mihi dedicatum non debet esse uacuum huius negotii quin postulet causam constitutionis suae, quae adhaeret sibi de labore ministrantis ei populi, sicut etiam caelesti Ierusalem cum capite suo Christo non uult carere iustitia sua, semper aspiciens in labores filiorum suorum quos susceptura est in Deo. Quomodo? Vt se abstrahant a diabolica seruitute se constringentes a uoluntariis desideriis carnis suae et se affligentes contra semetipsos in abscisione propriarum rerum ob amorem caelestium, non eis omnibus utentes, sed sibimet aliquas subtrahentes atque Deo offerentes ad honorem ipsius, sicut etiam praecurrens seruus meus Iacob instituit decimam omnis substantiae suae, cum dicebat, ut iterum scriptum est. 24. QVOMODO ET QVA CAVSA IACOB DECIMAS OMNIS SVBSTANTIAE SVAE DEDERIT. Cunctorum que quae dederis mihi, decimas offeram tibi. Hoc tale est. Ex omni quod mihi dederis, offeram tibi decimam partem, quia hoc lex tua est; primum scilicet in anima mea, o Deus meus, abscidens ab ea propriam uoluntatem meam, offerens tibi contra me iustitiam tuam; et postea decimam partem omnis substantiae meae quam possideo super terram. Quid est hoc? Omnis scilicet fidelis homo, qui comprehensus est in decimum ordinem supernorum ciuium, debet semper ad templum meum decimam partem dare substantiae suae propter restitutionem illam quod computatus est in decimum numerum numeratorum, id est in scientia Dei exsistentium et ad uerum templum uidelicet caelestis Ierusalem pertinentium. 25. QVI ECCLESIAS DESTRVVNT DEDICATIONES SANGVINE HOMICIDII VEL FORNICATIONE POLLVVNT ET QVI SIGNATVM LAPIDEM IN SACRIFICIO NON HABENT ET QVI DECIMAS VEL RES TEMPLI DIRIPIVNT O VAE ILLIS O VAE MISERIS ILLIS. Qui autem obliti timoris mei templa in nomine meo dedicata per rabiem iniquitatis suae destruunt uel qui dedicationem eorum secundum exemplum de Iacob ortam demunt, sanctificata loca scilicet polluendo seu cum sanguine homicidii seu cum pollutione seminis illud educendo in adulterio aut fornicatione, uel qui in superno sacrificio neglegunt institutam dedicationem antiquorum patrum absque signato lapide quem Iacob erexit in sua praesignificatione, uel qui destituunt constitutam per me iustitiam in decimis aut in substantiis templi mei, o uae miseris, o uae miseris, o uae miseris hominibus illis, qui se tam turpiter seducunt et tam peruersi ante oculos maiestatis meae exsistunt, uidelicet ut dictum est, instituta mea neglegentes, quae omnia de ueteri lege translata sunt; quia de ueteri testamento prolata est noua lex in Filio meo secundum misericordiam gratiae, et quia de omni iustitia legis et prophetarum quod erat minus factum est maius in eodem Filio meo, qui omnia signa priorum patrum, quae ipsi absconse in umbra dixerunt, manifeste ostendit in semetipso in omni iustitia. 26. QVI RES ECCLESIAE CANIBVS ET PORCIS ID EST PRAVIS HOMINIBVS DIVIDVNT HOS VEL SEMEN EORVM DE SVMMO GRADV VSQVE AD INFIMVM ZELVS DEI PROICIET. Et qui haec omnia destituunt, ita quod ipsi cibum uitae qui de utroque testamento factus est dedignando sicut lutum conculcant et canibus et porcis ac aliis pecoribus, id est prauis hominibus diuidunt, eum magis dantes paganis moribus et uanae ignorantiae quam mihi omnipotenti Deo, atque in usum suum secundum uoluntatem suam eum parantes, hos uel semen eorum et ego destituam, eos proiciens de summo gradu usque ad infimum et de diuitiis in paupertatem in ultione huius zeli mei. 27. QVOMODO DEVS VLTIONE SVA CAEDIT CREDVLOS ET INCREDVLOS. Tertia uero ala ultionis meae caedit et credulos et incredulos in suis impiis et iniustis operibus. Ipsa percutit credulos non operantes in uoluntate sua bona et iusta opera; qui bene uident fidem et quibus nota est iustitia Dei et tamen sedent in tenebrositate malorum operum, gementes ignoranter post tenebras iniquitatis, uolentes bacchari in peruersitate, quod eos tamen non permittit Deus secundum uoluntatem ipsorum perficere, hoc idem abscidens illis ultione sua, dum sic sunt obscurati quod obliti sunt eius, ita ut ab eo libentissime recederent. Incredulos autem caedit in infidelitate eorum, ita quod etiam eis abstrahitur iniquitas ipsorum cum retributione ultionis, cum non permittuntur malum hoc perficere quod libenter facerent, unde et malignus diabolus, superatus in beatitudine fidelium hominum ante oculos Dei scintillantium, uellet istos trahere in tenebras mortis secundum nequitiam suam, sed eos amplius comprehendere non potest nisi ut sunt opera illorum. 28. QVI PVTANT SE SAPIENTES ET POTESTATEM SVAM PER INIVSTA IVDICIA ELEVANT QVAM MISERABILITER HOS ZELVS DEI EXVRIT. Sed quaedam alia mensura hominum est super terram, qui habent prosperitatem in forma sensati spiritus, ita quod sapientes sunt ad recordationem Dei secundum uoluntatem suam accensi cum scientia sensus; unde tunc in semetipsis praesumptuose habere uolunt scientiam sapientiae, facientes quidquid cogitauerint et miscentes iustitiam cum iniquitate; sed stulti sunt in sapientia, quoniam notant semetipsos ita quasi pleni et perfecti sint ad habendum et comprehendendum atque ad acquirendum plenitudinem uoluntatis suae secundum arbitrium suum quidquid excogitauerint. Et dum alas suas leuare uolunt per potestatem suam in prouinciis et ciuitatibus ac in aliis locis atque in aliis causis in quibus tunc occupati sunt cum imperio, in quo nolunt habere intellegibilem mensuram in Deum aspicere quid faciant, tunc effunduntur et abiciuntur ante oculos Dei propter impia et iniusta iudicia illorum quos ipsi prius diiudicabant, in quibus nolebant timorem Domini scienter habere. Et sic per istum zelum meum facti erunt in planctum magnum et in flebiles uoces coram omni populo, qui uident et audiunt iudicabile tempus iniquitatis eorum, quibusdam uidelicet ex ipsis adhuc in hac uita in multis miseriis multi defectus ipsorum uiuentibus, quibusdam etiam pessima morte in diuersis passionibus morientibus. In tam diuersa uicissitudine ulciscitur et exurit zelus meus omnem iniustitiam, quia illa est contra me. 29. QVOD IN ZELO DEI NON EST CLAMOR MINANTIS VOCIS SED IMMOBILIS ET FIRMA POTESTAS IVSTI IVDICII. Nunc autem quod non audis praedictum caput ulla uerba proferre, sed tantum in se ipso immobile permanens alis suis interdum illuc percutere quo et ipsae alae tenduntur, ut dictum est: hoc est quod in zelo Domini non est clamor minantis uocis et in superbiam se erigentis, sed in potestate fortitudinis suae et in rectis iudiciis suis immobilis persistens, ultione sua post rabiem operum emeritas res absque timore Domini gestas confundendo et conterendo eas secundum extensionem ultionis iudicii sui ulciscitur, ut tibi, o homo, ueracissima manifestatione praemonstratum est. Et quia Deus iustus est, omnem iniustitiam examinari oportet per iustum, quoniam ipse Deus bene nouit discretam positionem quae est in scientia hominis. 30. QVOD SCIENTIA IN HOMINE EST QVASI SPECVLVM IN QVO LATET DESIDERIVM BONI VEL MALI. Nam scientia in homine est quasi speculum, in quo latet desiderium siue bonum siue malum uolentis. Vnde homo inter has duas partes positus inclinat se uoluntate sua ad partem illam quam desiderat. Sed homo qui uertit se ad bonum, illud fideli opere amplectens per adiutorium Dei, mercedem beatae remunerationis laudabiliter accipiet, quia malum spreuit et bonum fecit; qui uero se inclinat ad malum, hoc peruersa actione deglutiens per suggestionem diabolicam, poenas iustae retributionis inde miserabiliter incurret, quoniam bonum neglexit et malum perpetrauit. Idcirco in multa deuotione et humilitate se homo subiciens Deo, fideliter operetur salutem suam, quae de summo bono emanat, ita ut anima ipsius interiori sanctitate inebrietur, quia in bene disposita et recte ordinata concussione seruit creatori suo. Quomodo? 31. QVOMODO EX METV PROCEDIT TIMOR ET DE TIMORE TREMOR ET QVOMODO HOMO PER HAEC TRIA DEBET OPERARI QVOD IVSTVM EST. Quoniam metus id est inceptio angustiae facit timorem, timor autem concutit tremorem, per quae debet homo operari quod iustum est. Quomodo? Quod homo metu angustiari incipit hoc per donum Spiritus sancti de rationali sensu habet, propter quod etiam nullo modo omittere potest quin Deum sciat, illa que scientia quam habet in Deum facit in ipso timorem, in hoc quod incipit timere secundum ea quae Dei sunt. Et si haec habet cum studio sciens Deum, tunc concutit eum iterum ignea gratia in Christo, admonens ut deinde incipiat tremere, quatenus per compunctionem terreatur ut iustitiam Dei fideliter operetur. 32. DE PRIMA RADICE ID EST DISCRETIONE HOMINIS ET DE IGNEA SVPERADDITA GRATIA IN CHRISTO. Nunc ergo, o homines, intellegite et discite: unde sint haec? Quid est hoc? Deus est qui in uobis quod bonum est operatur. Quomodo? Ipse ita uos constituit, ut per rationalem sensum in operibus uestris eum sentiatis, quae sapienter cum discretione facitis. Irrationale enim animal facit omnia opera sua sine intellectu et sapientia ac sine discretione atque uerecundia, nec scit Deum, quia irrationale est, sed tantum sentit eum, quoniam illius creatura est. Rationale uero animal quod homo est habet intellectum et sapientiam, discretionem et uerecundiam in operibus suis, quae rationabiliter operatur, quod est prima radix quam gratia Dei fixit in omnem hominem cum anima ad uiuendum excitatum. Haec ergo praedicta uigent in rationalitate, quia in his omnibus homines Deum scientes sunt, ut ea quae iusta sunt uelint. Vnde ebulliens et perfectum opus atque prosperum in bona uoluntate hominis, quod ipse homo amplectitur in saluatore suo, in Filio uidelicet Dei, per quem Pater omnia opera sua in Spiritu sancto operatur, hoc denuo incendit et admonet ignea gratia data in Christo Iesu. 33. QVOD NEMO IN EXCVSATIONE PECCATI SVI DEBET MVSSITARE CONTRA CREATOREM SVVM. Ideo que in gaudio Spiritus sancti faciat homo opera iustitiae, non dubitans in peruersa mussitatione, id est ne dicat quod aliquid sibi desit in omnibus his, aut in prima scilicet radice per donum Dei homini primitus imposita, aut in ignea gratia Spiritus sancti eandem radicem iterum in admonitione tangentis, ita ne peruerse corruens deinde angustietur in his quae propter reprehensibilem impetum fecit, quasi in interiori sua radice quidquam minus habuerit, scilicet ne postquam ceciderit in necessitate positus murmuret sic dicens in semetipso: 'Heu, heu, quid feci, quod opera mea non potui praeuidere in Deo?' Et etiam sine pondere infidelitatis incedat, ita ut non diffidat Deo in operibus suis, sed ut sit securus sine lacrimabili querela praui operis. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet, hic in ardente amore speculi mei ad uerba haec anhelet et ea in conscientia animi sui conscribat. 1. VERBA ABSTINENTIAE. 2. VERBA LARGITATIS. 3. VERBA PIETATIS. 4. VERBA VERITATIS. 5. VERBA PACIS. 6. VERBA BEATITVDINIS. 7. VERBA DISCRETIONIS. 8. VERBA SALVATIONIS ANIMARVM. 9. QVOD NVLLVS FIDELIVM CONTEMNAT MAGISTERIO SVBESSE QVIA ETIAM PER MAGISTERIVM ISRAELITICI POPVLI IN LEGE PRAEFIGVRABANTVR RECTORES TEMPORIS GRATIAE. 10. QVAE DVRITIA LEGIS QVASI SVB VELAMINE OCCVLTAVIT INCARNATIO FILII DEI PER GRATIAM SPIRITVS SANCTI ELVCIDAVIT. 11. QVOD HOMO IN DIGNITATE MAGISTERII FVNGITVR VICE DEI. 12. QVOD PRAETER SPIRITALE MAGISTERIVM SVNT QVIDAM SAECVLARIS POTENTIAE MAIORES SVNT ET MINORES IN POPVLO QVI AB VTRISQVE REGVNTVR. 13. QVOD PER EXTERIVS MAGISTERIVM INTELLEGITVR INTERIVS. 14. QVA DE CAVSA DEVS PERMISIT GENVS VNVM EXCELLERE ET ALIVD SVBIACERE. 15. VERBA ISAAC AD IACOB DE EADEM RE. 16. HIC INNVITVR TRINVS ORDO DOMINANTIVM LIBERORVM FAMVLANTIVM. 17. QVOD SAECVLARES ET SPIRITALES IN QVATTVOR ET QVATTVOR DIVIDVNTVR. 18. QVOD NEMO SPIRITALEM AVT SAECVLAREM DIGNITATEM AVT PER RAPINAM AVT PER FVRTVM AVT PER EMPTIONEM SIBI VSVRPET. 19. QVI MATVRO SENSV SVNT BONAM CONSCIENTIAM HABENTES ET VOLANTIA VERBA LAVDIS HOMINVM NON QVAERENTES ELECTIONE REGIMINIS DIGNI SVNT. 20. QVICVMQVE POTESTATEM REGIMINIS ADIPISCVNTVR DESPICIENTES VTRVM DEO PLACEAT AN NON A FACIE DEI FVGIENTES IN PARTE DIABOLI SVNT QVIBVS NON RESISTITVR VT QVANDOQVE AMPLIVS PVNIANTVR. 21. QVOD PRAEDICTAE DIFFERENTIAE HOMINVM VT FVERVNT ITA ET SVNT ET SEMPER ERVNT PRO EXTENSIONE HVMANI TEMPORIS SECVNDVM AVCTORITATEM DIVINAE PROVIDENTIAE. 22. QVOD IN CONDITIONE SAECVLARIVM SCILICET MAIORVM ET MINORVM TRES PARTES SVNT. 23. QVOD SPIRITALES MAGISTRI POPVLO IN VNITATE FIDEI PRAEESSE DEBENT. 24. QVOD POTESTAS SAECVLARIS REGIMINIS ET POPVLVS INVICEM SE TANGANT PVRITATE INNOCENTIAE ET SIMPLICI DEVOTIONE. 25. QVOD IN OPERE DEI SEX VIRTVTES CETERAS PRAEFIGVRABANT. 26. DE STATV ABSTINENTIAE LARGITATIS PIETATIS VERITATIS PACIS BEATITVDINIS DISCRETIONIS SALVATIONIS ANIMARVM ET QVID SIGNIFICET. 27. DE HABITV EARVNDEM ET QVID SIGNIFICET. 28. SPECIALITER DE ABSTINENTIA ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 29. SPECIALITER DE LARGITATE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 30. SPECIALITER DE PIETATE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 31. SPECIALITER DE VERITATE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 32. SPECIALITER DE PACE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 33. SPECIALITER DE BEATITVDINE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 34. SPECIALITER DE DISCRETIONE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 35. SPECIALITER DE SALVATIONE ANIMARVM ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. SEXTA VISIO TERTIAE PARTIS ET POST haec uidi inter angulum septemtrionalem et angulum occidentalem murum parietis praefati aedificii in interiore eius parte totum arcuatum secundum modum cancellorum, non tamen apertum ut cancellos sed integrum, habentem que in singulis arcubus quasi picturam hominum. In exteriore autem parte eiusdem muri uidi alios duos minores muros longitudinis spatii quod fuit a praedicto angulo septemtrionali usque ad angulum occidentalem ipsis que angulis ex utraque parte sui coniunctos iuxta modum testudinis. Altitudo uero eorundem duorum minorum murorum erat cubitorum trium. Latitudo autem inter interiorem arcuatum murum et medium erat cubiti unius, atque inter exteriorem et eundem medium fuit latitudo unius palmi quasi puerilis manus. Intra idem quoque aedificium uidi sex imagines ante praedictum arcuatum murum super pauimentum ipsius aedificii stantes, tres scilicet iuxta se in fronte eiusdem muri prope angulum qui respiciebat ad septemtrionem, et tres etiam simul in fine parietis eiusdem secus angulum qui tendebatur ad occidentem, omnes picturam in arcubus eiusdem muri inspicientes. In ipso autem fine eiusdem parietis uidi aliam imaginem intra idem aedificium super lapidem unum in modum sedis in pauimento positum sedentem et latus dexterum ad murum inclinantem, faciem uero suam ad columnam uerae Trinitatis uertentem. Sed in eodem fine uidi alteram imaginem super eundem murum in altiori loco stantem et etiam ad praedictam columnam uerae Trinitatis uersam. In his ergo imaginibus conspexi similitudinem talem: Indutae erant ut priores imagines quasi sericis indumentis et candidis calceamentis, excepta illa quae a dextris mediae harum trium erat, quas in extrema parte eiusdem parietis uideram, quae tota tantae puritatis, tantae que claritatis exstitit, ut prae multo splendore nullam eius formam perfecte intueri possem, et excepta illa quae super murum stabat, ut dictum est, quae nigris calceamentis calceata fuerat. Sed omnes sine palliis erant praeter mediam illarum trium (quae in prima parte eiusdem muri stabant) quae pallio induebatur. Duae quoque earundem trium superiorum, quae ad dexteram scilicet et ad sinistram mediae imaginis stabant, et duae trium inferiorum, media uidelicet et quae ad sinistram eius erat, non habebant muliebria uelamina in capitibus suis, nudis tantum albis crinibus stantes. Media autem trium priorum et illa quae super lapidem iuxta murum sedebat erant uelato capite candida uelatura capitis, ut mos est mulierum. Eadem quoque media trium superiorum et quae ad dextram eius stabat uestitae erant tunicis candidis. Sed uidi talem dissimilitudinem earum: Imago quae stabat in medio trium superiorum habebat in capite suo in modum coronae circulum crocei coloris, dextra parte insculptum: 'Semper accende'. Et uidi quod a dextra eiusdem imaginis columba aduolabat, ore suo spirans in eandem scripturam. Atque eadem imago dicebat. 1. VERBA ABSTINENTIAE. 'Ego perfusa sum per interiorem misericordiam, ex qua oritur riuulus qui nullatenus abscondere uult pecuniam, nec aurum, nec pretiosos lapides, nec margaritas coram egenis et necessitatibus eorum necessariam substantiam non habentibus ac propterea plorantibus. Nunc consolabor illos et semper reficiam paupertatem ipsorum propter amorem Filii Dei, qui suauis et mitis est ac qui bona sua distribuit in animas iustorum, tangens uulnera peccatorum eorum propter paenitentiam'. Alia uero imago quae stabat a dextris eius habebat in pectore suo quasi leonem tamquam speculum lucidum, et a collo suo uelut serpentem pallidi coloris in torta flexura uirgulae ad pectus etiam ipsius dependentem. Et ait. 2. VERBA LARGITATIS. 'Lucidum leonem inspicio, et propter amorem eius do. Ignitum autem serpentem fugio, sed serpentem in ligno pendentem diligo'. Tertia autem imago quae a sinistris eius erat tunica simili hyacintho rubri coloris induebatur. Et ad pectus ipsius apparuit angelus ex utroque latere suo alam unam habens, ita ut ala dextra ad dextrum umerum eiusdem imaginis extenderetur, et ala sinistra ad sinistrum umerum illius. Et ipsa imago dicebat. 3. VERBA PIETATIS. 'Angelicum habeo consortium, nec cum dissimulantibus se hypocritis ambulare uolo, sed epulor cum iustis'. Imago quoque quae fuit media trium inferiorum induta erat tunica crocei coloris. Et super dextrum umerum eius candidissima columba stabat, spirans ore suo in dextram aurem illius. In pectore uero ipsius monstruosum et informe caput hominis apparuit. Iacebant quoque sub pedibus eius quasi species hominum conculcatorum et contritorum ab ipsa. In manibus autem suis habebat chartam expansam, et ex una parte uidelicet uersus caelum septem lineis inscriptam, quam legere uolui sed non potui. Et dixit. 4. VERBA VERITATIS. 'Virga amarae correptionis et flagelli esse uolo contra illum mendacem qui filius diaboli est; quia etiam idem diabolus persecutor ineffabilis iustitiae Dei est. Vnde illi contraria et molesta causa sum, quoniam numquam sum inuenta in ore ipsius, ita quod et ego eum de ore meo sicut mortiferum uenenum exspuo, quia ipse me numquam in astutia sua inuenit. Ipse est etiam mihi pessimum ac molestissimum malum omnium malorum, quoniam omne malum ab ipso ortum est. Propterea abicio et conculco eum in amabili iustitia Dei, quae mihi incessabiliter sine fine amabilis est, cuius etiam sustentatrix et ductrix ego sum, quia super me solidabitur et constabit omne aedificium uirtutum Dei quae aedificant in altitudine. O fortissime et nobilissime Deus, attende!' Altera autem imago quae ad dextram eius erat faciem habebat angelicam, et ex utroque latere suo uolatilem alam unam, in specie tamen hominis ut ceterae uirtutes apparens. Et ait. 5. VERBA PACIS. 'Ego repugno diabolico certamini, quod se erigit contra me pertinaciter dicens: 'Non possum sufferre ullam tribulationem, sed omnia mihi contraria uolo abstrahere de me. Nullum timebo. Quem timerem? Neminem timere uolo'. Sed qui hoc malum dicunt abicientur per me, quia posita sum semper laetari, semper que gaudere in omnibus bonis, quia Dominus Iesus est remissor et consolator omnis doloris, quoniam et ipse dolorem pertulit in corpore suo. Et quia ipse etiam est iusta correctio, idcirco et ego uolo me illi coniungere, semper que ipsum portare, abiciens de me odium et inuidiam ac omnia mala. Volo quoque semper faciem laetam in tua iustitia habere, o Deus'. Sed tertia imago quae stabat ad sinistram eius induebatur tunica alba, uiridi colore distincta. Habebat autem in manibus suis modicum uasculum pallidi splendoris, multam lucem ut fulgur ex se reddentem, ita quod eadem lux in faciem et circa collum ipsius imaginis luceret. Et dicebat. 6. VERBA BEATITVDINIS. 'Ego felix sum. Dominus enim Christus Iesus facit et parat me pulchram et albam, cum illud mortiferum consilium diaboli effugio, quod semper ruminat infelicitatem illam scilicet quod Deus abicitur et diabolus malis operibus attrahitur. Hunc Satanam fugio, hunc abicio, ipsum que mihi semper molestum habeo, quia amatorem illum desidero quem assidue amplectar et quem cum gaudio habeam in omnibus et super omnia'. Imago uero quae in fine huius parietis super lapidem sedebat induta erat tunica subnigra. In dextro autem umero suo habebat modicam crucem imposita imagine Iesu Christi, quae hac et illac uersabatur. Et quasi ex nubibus effulsit in pectus eius quidam splendor mirae claritatis, a se in multos radios diuisus ut splendor solis a se diuiditur, cum per parua et multa foramina alicuius rei fulget. In dextra quoque manu modicum lignum in modum flabelli habebat, ex cuius summitate tres ramusculi miro modo cum flore pullulauerant. Habebat etiam in gremio suo minutissimos lapillos omnium gemmarum, quos multa sollicitudine et diligentia considerabat, ueluti mercator res suas diligenter considerare solet. Et dixit. 7. VERBA DISCRETIONIS. 'Ego, mater uirtutum, iustitiam Dei in omnibus rebus semper habeo. Nam in spiritali militia et in saeculari strepitu intra conscientiam meam Deum meum semper exspecto. Non damno, non conculco, non sperno reges, duces et praesides ac cetera saecularia magisteria, quae ab auctore omnium rerum ordinata sunt. Quomodo licitum esset ut cinis cinerem sperneret? Crucifixus Dei Filius conuertit se ad omnes, eos secundum iustitiam et misericordiam suam monens. Ego etiam unamquamque ordinationem et institutionem eius secundum uoluntatem ipsius habere uolo'. Illa autem imago quae in eodem fine super murum stabat nudum caput et nigros ac crispos crines habebat, faciem que obscuram. Induta quoque erat uaria tunica plurimo colore intexta. Et uidi quod eandem tunicam et calceamenta sua exuit, stans nuda. Et subito crines ac facies eius resplenduerunt in pulchritudinem albedinis et nouitatis ut iam nati infantis, atque per totum corpus suum effulsit ut purus et lucidus splendor elucet in claritate. Tunc etiam uidi in pectore eius splendidissimam crucem cum imagine Christi Iesu super arbusculam inter duos flores lilii et rosae stantem positam, qui se sursum ad eandem crucem aliquantulum recuruabant. Vidi que quod exutam tunicam atque calceamenta sua fortiter excutiebat, ita quod puluis multus ab eis excuteretur. Et ait. 8. VERBA SALVATIONIS ANIMARVM. 'Exuo uetus testamentum et induo nobilem Filium Dei cum iustitiis eius in sanctitate et ueritate. Propter quod reparata sum in bonis et mutata de uitiis. Vnde et tu, Deus meus, delicta iuuentutis meae et ignorantias meas ne memineris, neque uindictam sumas de peccatis meis'. Et cum haec attentius inspicerem, iterum qui sedebat in throno dixit ad me. 9. QVOD NVLLVS FIDELIVM CONTEMNAT MAGISTERIO SVBESSE QVIA ETIAM PER MAGISTERIVM ISRAELITICI POPVLI IN LEGE PRAEFIGVRABANTVR RECTORES TEMPORIS GRATIAE. Nullus fidelium qui humiliter uult Deo oboedire dubitet humano magisterio subiacere, quia per Spiritum sanctum regimen in populo propter efficaciam utilitatis uiuentium dispositum est, illud que in ecclesiasticis obseruationibus futurum et fideliter firmiter que habendum in antiquo populo praefiguratum est. Hinc etiam quod uides intra angulum septemtrionalem et angulum occidentalem murum parietis praefati aedificii in interiore eius parte totum arcuatum secundum modum cancellorum, non tamen apertum ut cancellos sed integrum: hoc est quod ab Abraham et a Moyse diabolo repugnantibus quasi in angulo respiciente septemtrionem usque ad ueram Trinitatem (quae aperte declarata est in uera et catholica fide, cum a Deo Patre Filius Dei missus in mundum doctrinam suam abundanter emisit in fine temporum) quasi ad angulum respicientem ad occidentem, erat murus, id est israeliticus populus in lege iustitiae Dei constitutus, operans in constructione bonitatis Patris omnipotentis, scilicet in ueteri testamento frenatus et sibi coniunctus; quia post ostensionem asperitatis, quae in zelo Domini excitata est per institutiones ueterum praelationum, praesignata sunt regimina nouarum dignitatum. Nam uetus testamentum tendebatur usque ad nouum, ex se germinans multo maiora praecepta legis noui testamenti quam primum orta essent in ipso, ita quod de minore factum est maius, de minore uidelicet doctrina ueterum praeceptorum maior et latior doctrina nouorum, cum uetus testamentum solummodo esset quasi fundamentum primitus positum, super quod aedificata est profundissima sapientia omnis doctrinae, manifestata in incarnatione Filii Dei, tendens ab eadem ueteri lege circumcisionis usque ad nouam regulam baptismi maioribus praeceptis ornatam. 10. QVAE DVRITIA LEGIS QVASI SVB VELAMINE OCCVLTAVIT INCARNATIO FILII DEI PER GRATIAM SPIRITVS SANCTI ELVCIDAVIT. Et idem murus, plebs scilicet iudaica in interiore parte intellectus sui, in quo anima hominis Deum cognoscit, est ubique arcubus circumdata, id est circumquaque per significationem magisterii praecursorum suorum praecepta legis Dei clamantium et sibi ostendentium uallata, ut minores per maiores quasi per praecellentes sibi homines ornari solent, iuxta constructionem cancellorum, quae est typica praefiguratio Spiritus sancti, duras litteras perforantis in incarnatione Filii Dei, qui cancellos misericordiae suae petentibus plenissime demonstrauit. Non tamen apertus est in perforatione ostiarii Spiritus sancti uidelicet spiritalem intellectum in ueteri lege non denudantis, ut postmodum factum est in cancellis misericordiae in carne manifestati Filii Altissimi, sed integer manet in duritia legalium praeceptorum, quae postea per Spiritum sanctum in fonte aquae uiuae elucidata sunt. 11. QVOD HOMO IN DIGNITATE MAGISTERII FVNGITVR VICE DEI. Habet quoque in singulis arcubus quasi picturam hominum: quia ut haec pictura ostendit imaginem hominum, sic in triumphali arcu scilicet in dignitate magisterii positus est homo in uice Dei. Quomodo? Quoniam profundissima et capitalis sapientia per gratiam Dei posita est in os rationalitatis hominis, ut homo in nomine Dei exerceat officium magistrationis per districtionem iustitiae et misericordiae ipsius Altissimi. 12. QVOD PRAETER SPIRITALE MAGISTERIVM SVNT QVIDAM SAECVLARIS POTENTIAE MAIORES SVNT ET MINORES IN POPVLO QVI AB VTRISQVE REGVNTVR. Quod autem in exteriori parte eiusdem muri uides alios duos minores muros: hoc est quod in exterioribus negotiis praeter spiritale magisterium est intercepta constitutio populorum maiorum et minorum, qui constituti sunt praecepto Dei quasi duo muri; quoniam exterior sunt maiores natu ex fortitudine saecularis potentiae in mea ordinatione, et medius sunt minores qui consistunt sub potestate et spiritalium et saecularium personarum, quasi inter interioris praefati muri arcus qui est spiritale magisterium, et exteriorem murum qui est saecularis potentia, ut praedictum est. Vnde duo muri positi sunt extra ambitum interioris arcuati: quia saeculares personae sunt in terrenis causis magis uidelicet exteriora quam interiora habentes, ita quod tamen sunt in uinea constitutionis meae. Quomodo? 13. QVOD PER EXTERIVS MAGISTERIVM INTELLEGITVR INTERIVS. Per exterius intellegitur interius; quoniam ut homo cognoscit ex uisibili et alta persona hominis quomodo homo timendus ac honorandus et amandus sit, sic etiam in eodem intellectu intellegat qualiter inuisibilis et altissimus Deus metuendus ac uenerandus et diligendus sit super omnia. Nam per exteriorem et saecularem dominationem admonetur homo interioris et spiritalis potestatis diuinae maiestatis, quae ita clausa et absconsa est homini, ut non possit carnalibus oculis eius uideri nisi quantum fide illius capitur. Et quandoquidem mortali creaturae Deus inuisibilis est, saltem per uisibile magisterium discat homo timere et uenerari ipsum Altissimum eiusdem praelationis institutorem. Quomodo? 14. QVA DE CAVSA DEVS PERMISIT GENVS VNVM EXCELLERE ET ALIVD SVBIACERE. Exspiratio diuina dedit in sensus hominum per rationalitatem eorum, ut in recta constitutione inter populos magnae personae dominentur, quae ab illis timeantur ac honorentur. Nam Deus idcirco permisit genus unum excellere et aliud subiacere, ut ita homines diuiderentur ne inuicem per semetipsos interficerentur et perirent, alioquin otiosi essent, nescientes procedere ad agnitionem Dei, nisi hoc praeuiderent per timorem et honorem in hominibus. Et ita processit Spiritus sanctus ducendo populum ad interiorem legem spiritus, qua homo intus et exterius regeretur, donec fons saliens exiuit apparens mundo in plenitudine iustitiae, qui regit utrumque corpus scilicet et animam. Vnde etiam cura saecularis potentiae sic constituta est ad usum terrenarum rerum, ut corpus requirat refectionem, ne deficiat, et spiritale magisterium ad interiorem suspirationem perueniendi ad seruitutem Dei, ut anima ad caelestia anhelet. Haec itaque constituta sunt mea ordinatione, secundum quod etiam Isaac dixit filio suo Iacob. 15. VERBA ISAAC AD IACOB DE EADEM RE. Esto dominus fratrum tuorum, et incuruentur ante te filii matris tuae. Hoc tale est. Dominus esse debes fratrum tuorum, pollens super eos in honoribus et in beatitudinibus, benedictus in benedictionibus, quae mihi a Deo datae sunt; et inclinentur ante te omnes nati filiorum matris tuae, subiecti tibi propter praecellentem causam benedictionis tuae. Ex te enim exiet magnum genus, de quo fortissimus et potentissimus uir exsurget, quem fratres eius ipsum fugando persequentur; sed ipse uelocissime in maximis uiribus suis quasi leo se illis eripiens excellentissima dominatione illis dominabitur, et premet eos in nomine potestatis suae, quae numquam in uilissima cauda eradicabitur, fratribus suis in caudam effectis. Sic et ego Pater caelestis dixi Filio meo incarnato: 'Esto Dominus omnium nascentium procreatorum de concepto semine humano quos creaui per te; quia tu mirabiliter natus es ex Virgine non conceptus hominis semine, sed existi de me per flagrantem ignem, apparens in terra uerus homo, clauso sigillo integerrimae et castissimae Virginis. Tu ergo es Dominus illorum de superna claritate diuinitatis, qui fratres tui sunt propter incarnationem tuam in qua homo es. Et inclinatio, id est subiectio, exhibeatur tibi a filiis tuae matris scilicet tuae incarnationis, atque in obsequio piae deuotionis subiciantur tibi homines nati ex hominibus'. Et quoniam Filius Dei sic est Dominus omnium creaturarum, per ipsum etiam in uoluntate Patris et in tactu Spiritus sancti instituta est dispositio diuersarum potestatum in mundo. Quomodo? Sic uidelicet quod Deus abstulit nimietatem et iactantiam illam quod populus populum non honoraret, ita quod unusquisque faceret quod sibi placeret, si hoc Deus inaestimabili sapientia consilii sui non prostrauisset, sed ipse discreuit populum inter populum, minorem scilicet cum ministratione oboedientiae maiori suo subiacere, maiorem uero in omni utilitatis regimine sollerter et deuote minori subuenire, sicut etiam in accensione Spiritus sancti datum est Iacob per patrem suum quod esset dominus fratrum suorum, ut supra dictum est. 16. HIC INNVITVR TRINVS ORDO DOMINANTIVM LIBERORVM FAMVLANTIVM. Sed in hoc quod ostensum est quod esset dominus, demonstratum est quod saeculare negotium habet personam dominandi super libertatem aliorum, quibus propter timorem honoris sibi ab eis illati per potestatem suam parcat, non eos opprimens iure seruitiorum, sed illos habens quasi in dilectione fratrum. In hoc autem quod dictum est quod incuruatio ante ipsum fieret, innuitur seruitium ministrationis illorum, qui per ligaturam famulantium dominis suis substrati sunt ut filii carnis, curam carnalem habentes. Sed postquam idem Iacob hoc dominium per paternam benedictionem fratri suo surripuit, deinde caelestem celebritatem per lapidem quem erexit in titulum et per decimam quam se uouit daturum constituit, ut praesignatum est, significans principalem personam in spiritali militia; quia quisque fidelis de minimo gradu ascendere debet ad summum, per saecularem uidelicet potentiam discere superius magisterium clarioris lucis spiritalis uitae, in quo adimpletur officium naucleri secundum iter immaculati agni, qui sursum leuauit hominem cum plenitudine et bonitate omnis iustitiae, scilicet erigens hominem prostratum insidiis peruersi raptoris. 17. QVOD SAECVLARES ET SPIRITALES IN QVATTVOR ET QVATTVOR DIVIDVNTVR. Vnde etiam haec duo instituta, ad terrena uidelicet et ad caelestia procedentia, in quattuor et quattuor partes diuiduntur; quia Deus magnam uim scientiae rationalitatis hominibus dedit, ita ut in accensione Spiritus sancti haec in semetipsis scrutarentur in figura quattuor elementorum, plus praedictis duobus modis addentes quod non aspernor nec abicio; quoniam qui in nomine meo multiplicat quod minus est, dignus est mercedis et non abiectionis, quae etiam quattuor partes tam in saecularibus grauaminibus quam in spiritalibus institutis sunt. Quomodo? Quia in saecularibus causis sunt nobiles et nobiliores, sunt et famulantes atque obsequentes. In spiritalibus uero sacramentis sunt praecellentes et superiores, sunt et oboedientes atque corripientes. 18. QVOD NEMO SPIRITALEM AVT SAECVLAREM DIGNITATEM AVT PER RAPINAM AVT PER FVRTVM AVT PER EMPTIONEM SIBI VSVRPET. Ego autem easdem officiales causas ordinatione mea constitutas omnino rapi nolo furtiuo munere emptionis in uenundatione, sed uolo ut eis rationabili causa assistatur, ita ut qui ipsas suscipiunt, utiles sint coram Deo et hominibus. Sed o, quidam uenenati scorpiones iustitiam meam transeunt et eas mortifero ueneno auaritiae et superbiae surripiunt, non solum in saecularibus posituris, sed etiam in dispositionibus spiritalibus. Rapina autem saecularium dignitatum, terrena scilicet per terrena comparata, est quidem crudelissime in iracundia zeli Dei examinanda, sed tamen maioris ponderis et examinationis est rapina spiritalium. Nam saeculares sunt in exterioribus caro de carne, spiritales autem in interioribus spiritui coniuncti. Sed quamuis saeculares in exterioribus occupentur curam terrenam habentes, tamen sub eadem specie ad interiora spiritus in regimine suo deberent anhelare; spiritales uero in specie religionis et in contemptu mundialium positi, interius in corde Patris omnipotentis ordinati, multo magis sub spiritali nomine deberent Filium eius in summo sacerdotio ardenter imitari; quia sicut idem Filius exiuit de corde Patris sui, ita constituit idem Pater apud semetipsum in Filio suo personas magistrorum, qui in tam egregiam ordinationem positi sunt propter utilitatem ecclesiae et in recto opere Deo coniuncti. Quomodo? 19. QVI MATVRO SENSV SVNT BONAM CONSCIENTIAM HABENTES ET VOLANTIA VERBA LAVDIS HOMINVM NON QVAERENTES ELECTIONE REGIMINIS DIGNI SVNT. Qui in compunctione et probatione cordis atque in maturo sensu sunt, quod mihi omnino perspicuum est, bonam uidelicet conscientiam habentes, ita ut peruerse et contrarie magisterium non appetant, illud nec diabolica arte sciscitantes, nec per pecuniam aut per saecularem potentiam acquirentes, nec inde uolantia uerba laudis hominum quaerentes, sed illud uera electione mea et populi in humilitate suscipientes, hi carissimi et probatissimi custodes atque certissimi amici mei sunt. 20. QVICVMQVE POTESTATEM REGIMINIS ADIPISCVNTVR DESPICIENTES VTRVM DEO PLACEAT AN NON A FACIE DEI FVGIENTES IN PARTE DIABOLI SVNT QVIBVS NON RESISTITVR VT QVANDOQVE AMPLIVS PVNIANTVR. Sed qui retro incedunt et illud alio modo in tenebris acquirunt, uidelicet per saecularia terrenorum furtim mysteria caelestium diripientes, faciem meam fugiunt atque animas suas acriter occidunt, in hoc me deridentes, quod sic me denegant et contra uoluntatem meam calcitrant. Quomodo? Quia ipsi despiciunt me, non desiderantes potestatem magisterii adipisci per me, ita ut interiores oculos cordis sui ad me eleuent, sic dicentes: 'Placet hoc Deo an non?' Sed unusquisque eorum dicit in semetipso: 'Etiam si hoc malum est apud Deum, ego tamen accipiam confidens in Domino, quod quandoque uiuens adhuc in corpore paeniteam', et tali modo acquirunt magisterium absque me Deo uiuo, ita quod nec hoc a me postulent, nec se ad hoc mea uoluntate peruenire confidant, sed in hoc ardore a facie mea fugiunt, sic rapientes magisterium, a misericordia mea naufragantes. Isti non sunt intra in corde summi Patris, sed sunt extra in parte aquilonis qui in his causis est princeps eorum, nolentes quaerere me creatorem omnium, sed propriam uoluntatem suam, quam pro Deo habent, ipsam sequentes et me derelinquentes. Nam nolunt scire me, nec ego eos. Concupiscentia ipsorum suggerit eis quod uolunt. Et quia timorem meum habere recusant, idcirco et ego nolo eis tunc resistere in terrore irae meae, quatenus eis repugnetur in die illa qua nihil amplius praeualere possunt, ipsi aut per me deuicti in hac uita aut responsuri in futuro tremendo iudicio de his quae faciunt, ut praedictum est, me uidelicet scientes in fide, sed in his quae perpetrant ad me respicere nolentes. 21. QVOD PRAEDICTAE DIFFERENTIAE HOMINVM VT FVERVNT ITA ET SVNT ET SEMPER ERVNT PRO EXTENSIONE HVMANI TEMPORIS SECVNDVM AVCTORITATEM DIVINAE PROVIDENTIAE. Nunc autem, ut uides, quod praefati duo minores muri sunt longitudinis spatii quod est a praedicto angulo septemtrionali usque ad angulum occidentalem: hoc est quod in constitutione populorum maiorum et minorum cum extensione longitudinis humani temporis ab Abraham scilicet et a Moyse quasi a septemtrione usque ad manifestationem catholicae fidei in ueram Trinitatem, quam fidem Filius meus a me missus in mundum ut ad occidentem edocuit, exstiterunt in lege mea populi et principales eorum magistri, praecurrens uidelicet germen et exemplum populi noui testimonii, a zelo meo usque ad eundem Filium meum in carne natum tendentes, ut fuerunt et sunt et semper erunt interpositae differentiae in hominibus interiorum et exteriorum, id est spiritalium et saecularium, maiorum atque minorum. Qui sunt ipsis angulis ex utraque parte sui coniuncti iuxta modum testudinis: quoniam tam ueteri quam nouo testamento ex utroque latere initii sui in honore et magistratione coadunati declarantur populi, et hoc in similitudinem testudinis, quod est in auctoritate diuinae prouidentiae bene et digne compositi ad statum aedificationis caelestis Ierusalem. 22. QVOD IN CONDITIONE SAECVLARIVM SCILICET MAIORVM ET MINORVM TRES PARTES SVNT. Quod uero altitudo eorundem duorum minorum murorum est cubitorum trium: hoc est quod in subleuatione rectitudinis duarum saecularium conditionum, scilicet maiorum et minorum, tres partes sunt hominum, id est praecellentiores rectores et alii a uinculo seruitutis famulantium liberi atque communis populus, praelatis suis in subiectione substratus. 23. QVOD SPIRITALES MAGISTRI POPVLO IN VNITATE FIDEI PRAEESSE DEBENT. Vnde etiam latitudo inter interiorem arcuatum murum et medium est cubiti unius: quae est amplitudo dignitatis inter superiores personas spiritalis magisterii et inter minora uocabula terrenae seruitutis, in unitate fidei secundum Deum ad corripiendum subditos suos constituta. 24. QVOD POTESTAS SAECVLARIS REGIMINIS ET POPVLVS INVICEM SE TANGANT PVRITATE INNOCENTIAE ET SIMPLICI DEVOTIONE. Atque inter exteriorem et eundem medium est latitudo unius palmi quasi puerilis manus: quia est etiam inter inferiorem potestatem saecularis regiminis et inter subiectionem saecularis ministrationis extensio iustae considerationis, ita ut hae unanimi et simplici deuotione puerilis innocentiae se inuicem tangant in manu coniunctae operationis suae. 25. QVOD IN OPERE DEI SEX VIRTVTES CETERAS PRAEFIGVRABANT. Sed quod intra idem aedificium uides sex imagines ante praedictum arcuatum murum super pauimentum ipsius aedificii stantes: hoc est quod in opere bonitatis Dei sex uirtutes ostenduntur, ceteras uirtutes praefigurantes, ut Deus in sex diebus creaturas suas creauit; ipsae uidelicet uirtutes in figura futurorum ante murum id est ante israeliticum populum diuina lege frenatum et magisterio ac defensione praecursorum suorum circumuallatum apparentes, cum etiam pauimentum terrenarum curarum in eadem constructione summi Patris in hac significatione conculcant, ut christiana militia per ipsas se diabolo opponat. 26. DE STATV ABSTINENTIAE LARGITATIS PIETATIS VERITATIS PACIS BEATITVDINIS DISCRETIONIS SALVATIONIS ANIMARVM ET QVID SIGNIFICET. Quapropter tres stant iuxta se in fronte eiusdem muri prope angulum qui respicit ad septemtrionem: quia sancta Trinitas inseparabilis in uirtute maiestatis suae, in initio ueteris testamenti ab Abraham et a Moyse diabolo oppositis inchoati, per diuersas et secretas figuras designata est. Et tres etiam simul in fine parietis eiusdem secus angulum qui tendit ad occidentem: quoniam eadem Trinitas in unitate diuinitatis regnans in fine eiusdem defluentis legis aperto nomine suo praedicata est, nato in carne Filio Dei ob redemptionem hominis ad occasum tendentis. Quae omnes picturam in arcubus eiusdem muri inspiciunt: quia semper pari deuotionis studio in hominibus magisterium ordinationis Dei per potentiam eius in lege tam noui quam antiqui testamenti designatum attendunt, considerantes qualiter in ipsis perficiatur. Quod autem in ipso fine eiusdem parietis uides aliam imaginem intra idem aedificium super lapidem unum in modum sedis in pauimento positum sedentem: hoc est quod in ipsa repositione ueteris legis antiqui populi et in initio nouae fidei inchoato in uera Trinitate, cum Deus omnes constantes uirtutes in ecclesia instruxit, decenter etiam apparuit uirtus haec in opere summi Patris, operans in eo per hominem usque ad finitionem mundi. Vnde sedet etiam super fortissimam petram, super unicum scilicet Dei Filium, qui sedes et quies est omnium fidelium caduca despicientium et in se pura fide credentium. Et latus dextrum ad murum inclinat: quia in quietis rectitudine et in saluationis parte huic populo, qui sub magisterio dispositione Dei positus est, adhaeret, ita ut et ipsi maiores cum minoribus eam in operibus suis excolant. Faciem uero suam ad columnam uerae Trinitatis uertit: quoniam in omni re intentionem suam ipsi Trinitati acutissimo uisu iustae considerationis intendit, ut sicut perpetua Trinitas in tribus personis inuiolabiliter consideranda est, ita omnes Deum colentes eam in factis suis diligentissime considerent et considerando non relinquant. Sed quod in eodem fine uides alteram imaginem super eundem murum in altiori loco stantem: hoc est quod etiam in translatione umbrae legis antiquae in fide sanctae Trinitatis clarescente uera luce iustitiae haec uirtus in principali magisterio et fideli populo in altius cacumen saluationis caelestis desiderii eleuata est, stans pugnans contra uitia in Filio Dei erecta, quia ab ipso incepit et cum ipso in caelesti Ierusalem post finem saeculi permanebit. Quae etiam ad praedictam columnam uerae Trinitatis uersa est: quoniam per sanctam et ineffabilem Trinitatem confortata reducit animas ad patriam. 27. DE HABITV EARVNDEM ET QVID SIGNIFICET. Quod uero in ipsis imaginibus conspicis similitudinem: hoc est quod eaedem uirtutes unanimes sunt in diuersitate donorum Dei. Quapropter indutae sunt etiam ut priores imagines quasi sericis indumentis, quae sunt circa eas ut circa reliquas uirtutes suauissima opera, quae in diuina lege cultores Dei ipsi exhibent, facientes ea in iustitia ueritatis; et candidis calceamentis: quia in ardore earum est etiam candor sequendi exemplum bonorum actuum in hominibus. Sed illa quae a dextris mediae harum trium est, quas in extrema parte eiusdem parietis uides, tota tantae puritatis tantae que claritatis exsistit, ut prae multo splendore nullam eius formam perfecte intueri possis: quoniam uirtus eadem cum salute uerae confortationis per donum sanctae Trinitatis in fine ueteris austeritatis exsurgens, omnis perlucida et pura est, carens cuncta indignatione diabolica, in claritate laeti gaudii unanimitatis hominum, ita ut prae multitudine gloriae et honoris, quam habet in caelestibus, nulla ratione inaestimabilis unanimitas ipsius quasi forma eius ab ullo mortali homine ualeat considerari, nisi quantum Deus reuelare dignatus fuerit. Et illa quae super murum stat nigris calceamentis calceata est: quia tam in altiore dignitate quam in minore ante incarnationem Filii mei mortis signum et uestigium fuit in hominibus. Sed quod omnes sine palliis sunt: hoc est quod pariter terrenos cultus et exteriorem textum legalis institutionis abiecerunt, intrinsecus ueram iustitiam inspicientes, praeter mediam illarum trium quae in prima parte eiusdem muri stabant, quae pallio induitur: quoniam ipsa sub defensione Dei in initio praeceptae austeritatis desudans circumdata est comprehensione amoris Dei, in qua caelestem thesaurum abscondit abiecto desiderio carnalium. Et duae earundem trium superiorum, quae ad dexteram scilicet et ad sinistram mediae imaginis stant, et duae trium inferiorum, media uidelicet et quae ad sinistram eius est, non habent muliebria uelamina in capitibus suis, nudis tantum albis crinibus stantes: quia lex et prophetia per uirtutem supernae maiestatis emanantes et uitam ac mortem sua fortitudine ostendentes, cum duobus praeceptis geminae dilectionis per eandem diuinam potentiam subsequentibus atque constantiam intimae circumspectionis habentibus in contrariis et gaudium suauitatis in diuinis, fideliter solutae sunt ab omni subiectione ullius doloris seu laquei mortis, in capite in Christo uidelicet Filio meo, nuda tamen coma fulgentes in candore uirginitatis, quia diuinitas uirgineam naturam in Virgine Maria ualde dilexit. Sed quod media trium priorum et illa quae super lapidem iuxta murum sedet sunt uelato capite candida uelatura capitis, ut mos est mulierum: hoc est quod ipsae in auxilio supernae altitudinis et in stabilitate conseruationis beatae quietis blande et dulciter ligatae sunt forti ligatura subiectionis, Deum caput omnium fidelium in albedine piae deuotionis uenerando, ut maritus ab uxore sincera caritate debet honorari. Et eadem media trium superiorum et quae ad dextram eius stat uestitae sunt tunicis candidis: quia per eandem uirtutem diuinae maiestatis in suauissima beatitudine emanant lucidissima et candidissima opera earum in hominibus, stabilita sub lege Domini cui coniunctae sunt. Sed quod etiam uides dissimilitudinem in eis: hoc est quod diuersas uires habent in Deo, concorditer ipsum tamen colentes. 28. SPECIALITER DE ABSTINENTIA ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Propter quod imago quae stat in medio trium superiorum praefigurat abstinentiam: quoniam ipsa in primo certamine est quasi ciuitas et firmamentum atque ornamentum sibi adhaerentium uirtutum, continens se a peccato in grauitate morum, ita quod perscrutatrix et recusatrix est cunctorum puerilium in malis, nullam petulantiam habens in se, sed apparens quasi mater in medio earum uirtutum quae Trinitatis gloriam in initio datae legis antiqui populi designant. Et habet in capite suo in modum coronae circulum crocei coloris, dextra parte insculptum: 'Semper accende': quia ipsa per summum caput coronata est croceo radio splendidissimi solis scilicet Filii Dei, in cuius claritate tota comprehensa est, nullum appetens nisi illum qui etiam in dextra parte saluationis animae semper eam accendit. Vnde, ut uides, a dextra eiusdem imaginis columba aduolat, ore suo spirans in eandem scripturam: quoniam in dextra caelestis prosperitatis adest donum uerae simplicitatis uidelicet sancti Spiritus, in abstinentia quaeque bona per supernam inspirationem in saluatione animarum accendentis, ut etiam eadem uirtus demonstrat in supradictis uerbis suae admonitionis. 29. SPECIALITER DE LARGITATE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Alia uero imago quae est a dextris eius significat largitatem, puerilis simplicitatis exsistentem, nec omnino astutiam aut duritiam aduersus dolores hominum habentem, cum qua abstinentia se semper aufert ab omni asperitate in dextris bonorum operum, sic tendens ad Deum; quia largitas initium operationis eius est, cum primum abstinentia opus suum aggreditur. Quae habet in pectore suo quasi leonem tamquam speculum lucidum: qui est in corde illius Filius meus Christus Iesus, leo fortissimus, ueluti in speculo piae et splendidae dilectionis conclusus. Quod autem a collo suo gestat uelut serpentem pallidi coloris in torta flexura uirgulae ad pectus etiam ipsius dependentem: hoc est quod quasi collo fortissima scilicet patientia idem Filius meus prudentissimus in pallore angustiatae carnis sustinuit flexuram poenarum cum exaltatione crucis, medicamento uidelicet omnium uulnerum, quod largitas per caelestem amorem pectori suo imprimit, illud frequenter inspiciens in mentibus hominum, sicut etiam in praedictis uerbis exhortationis suae fatetur. 30. SPECIALITER DE PIETATE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Tertia autem imago quae a sinistris eius est declarat pietatem, nullo modo habentem odium aut inuidiam ad ullam felicitatem hominis, sed semper gaudentem et amplectentem prosperitatem omnium hominum, cuius uiriditate et largitatis unctione abstinentia sinistrae parti diabolicae sufflationis resistit; quoniam pietas est plenum opus abstinentiae in signifera pugna, per quam semper uictrix exsistit. Vnde etiam tunica simili hyacintho rubri coloris induitur: quia splendidissimo opere, sub quo pulcherrima sustentatione sanguineae contrarietates latent, omnes scilicet iniurias pati post passionem Filii mei per ipsius exemplum, circumdata est. Quod uero ad pectus ipsius apparet angelus ex utroque latere suo alam unam habens: hoc est ut homo in cogitatione sua semper angelicum ordinem imitetur, unamquamque Dei ordinationem diligendo, cum ex utraque parte sui tam prosperarum quam contrariarum rerum in singulis et geminis alis, uidelicet in uno Deo per geminam uirtutem non elatus supra modum in bonis, nec omnino prostratus in malis, se eleuat ad uolandum, quod est Deum in puritate cordis aspicere, sic sursum tendendo et non ad terram se deiciendo. Quapropter etiam ala dextra ad dextrum umerum eiusdem imaginis extenditur: quoniam prosperitas hominis in dextra saluationis animarum ad auxilium pietatis porrigitur, cum Filius meus hominem reportauit ad patriam; Et ala sinistra tendit ad sinistrum umerum illius: quia in sinistra contrarietatis diabolicarum insidiarum fidelis homo uolatilem pennam, per quam abiciat opera tenebrarum, sursum extendit ad refugium eiusdem Filii mei, per quem fortis contra omnem aduersitatem exsistit, imitans uitam iustorum, ut etiam uirtus haec in dictis suis declarat, quomodo supra ostensum est. 31. SPECIALITER DE VERITATE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Imago quoque quae est media trium inferiorum praetendit ueritatem: quia post abstinentiam et illi cohaerentes uirtutes surgit ueritas in omnibus causis suis cum sibi astantibus imaginibus ueluti turris et tutamen earum exsistens, uidelicet forte praesidium designans, quasi in medio uirtutum sanctam Trinitatem in occasu iudaicae consuetudinis et in ortu uerae fidei praefigurantium. Super cuius dextrum umerum candidissima columba stat, spirans ore suo in dextram aurem illius: quod est in superiori parte dextrae scilicet beati reditus per incarnationem Filii Dei ad uitam apparens admirabilis uirtus Spiritus sancti, qui spirauit tactu suo in dextrum auditum, id est in corda credulorum hominum, ut intellegant quid Deus in sua diuina potentia sit. Quod autem in pectore ipsius monstruosum et informe caput hominis apparet: hoc est quod Deus in cordibus electorum suorum miserias et persecutiones principum esse permittit, sicut et Filius eius pati uoluit de principibus sacerdotum. Et quoniam Deus est in corde fidelis hominis, ideo debet et ipse homo pro Dei amore patienter sufferre persecutionem; atque quia mors in casu diaboli erecta est, idcirco oportet et fidelem hominem aduersus diabolicas nequitias multa certamina in diuersis aerumnis sustinere, quae saepe ipsius corpori laboriosae et contrariae sunt; quoniam homini adhaeret quod idem antiquus serpens semper persequitur. Quid est hoc? Carnis concupiscentia, cui ille malignus hostis in insidiis positus insidiatur. Quod uero iacent sub pedibus eius quasi species hominum conculcatorum et contritorum ab ipsa: hoc est quod sub uestigiis ueritatis omnes diabolicae falsitates, quae in operibus hominum fiunt, ad nihilum deducuntur, ipsa amorem habente aedificationis ecclesiae, cum omnes uirtutes manifeste apparent et probantur in ueritate, quae ante tempora saeculorum in corde Patris latens fuit inuisibilis, sed in fine temporum uisibilis apparens in uera carne Filii Dei. Vnde etiam in manibus suis habet chartam expansam et ex una parte uidelicet uersus caelum septem lineis inscriptam: quia in omnibus operibus ueritatis est textura expansa per gratiam Dei christiano populo constitutae legis, et ex parte caelestium desideriorum aperto cultu tenenda et ex parte carnalium cupiditatum metuenda, ostendens in se septem dona Spiritus sancti, uidelicet inexpugnabile firmamentum contra diabolicas mortis insidias. Et illam legere uis, sed non potes: quoniam quamuis homo multum desideret scire mysteria et occulta in donis Dei, tamen non est ei possibile, dum est grauatus mortali corpore, intellegere aut capere, quid Deus in mirabilibus suis fieri uelit; sed ipse homo amplectatur et comprehendat ea in ueritate, fideliter sequendo praecepta Dei, sicut etiam haec eadem uirtus in praedictis uerbis suis ostendit. 32. SPECIALITER DE PACE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Altera autem imago quae ad dextram eius est designat pacem, supernum signum et angelicum consortium habentem: quia in plena uiriditate ueritatis germinat, quoniam eadem ueritas circumdata est eximiis et supernis donis in dextra parte saluationis animarum, habens pacem per Filium Dei. Quomodo? Vt scriptum est in angelico carmine, ubi dicitur: Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis. Hoc tale est. In altissimo Deo fulget homo et Deus in homine, quia Filius Dei mirabiliter incarnatus est, ideo que laudabilis et gloriosus est in caelo Deus ab omni creatura sua. Vnde etiam in terra sit pax saluationis illis hominibus qui uoluntatem Patris cum deuotione et fide suscipiunt; quia etiam pax bonae uoluntatis est uoluntas totius bonitatis Patris, quae Filius eius est, qui est Deus et homo. Et quomodo est ipse pax? Ipse est pax hominum defendens eos ab insidiis antiqui serpentis, qui primus praeuaricator exstitit, qui lumen uitae perdidit, deiectus in tenebras; quod lumen pax uera, id est uerus Dei Filius, attulit hominibus, ita quod ipsi facti sunt participes regni Dei in beato loco quem perdidit diabolus. Et, ut uides, praedicta uirtus faciem habet angelicam: quoniam ipsa fugit ab omni malo, in intentione sancta quasi in facie sua Deum aspiciens cum angelico desiderio. Vnde etiam ex utroque latere suo uolatilem alam unam habet: quoniam in utraque parte tranquillae scilicet et turbidae ostensionis sursum ad Deum tendit, non faciens terrorem nec amaritudinem, sed semper in prosperitate placida exsistens, unum Deum in unanimitate duarum alarum comprehendit; quia nulla tempestate instabilitatis nec in bono nec in malo euersa tantum in tranquillitate persistit. Et in specie hominis ut ceterae uirtutes apparet: quia per Filium Dei mirifice claruit, cum etiam omnes uirtutes per illam in hominibus probantur, ita quod nullo modo contentionem aut rixam quaerit, sed semper lenitatem, sic se diabolicae pugnae opponens, ut etiam supra in uerbis locutionis eius manifestatur. 33. SPECIALITER DE BEATITVDINE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Sed tertia imago quae stat ad sinistram eius indicat beatitudinem, aeternam uitam appetentem, per cuius fidelitatem et intimam lenitatem ueritas a sinistris omni fallaciae serpentinae persuasionis hominem decipientis ipsi consentientem contradicit; quia beatitudo est inuicta securitas uerae claritatis, in qua ipsa infelicitatem mortis non timet. Propter quod etiam induitur tunica alba uiridi colore distincta: quoniam circumdata est fidelibus operibus in caelesti desiderio albescentibus atque multimodis donis in uiriditate Spiritus sancti uirentibus decoratis. Quod autem habet in manibus suis modicum uasculum pallidi splendoris: hoc est quod in opere suo demonstrat qualiter in paruo retentaculo, id est in contrito secreto cordis sui, homo Deum per fidem apprehendat, in pallore tamen fragilitatis humanae carnis; quia fides etiam in ipsa mortali uita pure colenda est, ubi miseria homines non deserit. Vnde etiam multam lucem ut fulgur ex se reddit, ita quod eadem lux in faciem et circa collum ipsius imaginis luceat: quoniam cognitio aeterni luminis et in timore et in dilectione Dei diffunditur, uidelicet tendens de interiori corde hominis usque ad faciem, id est usque ad inceptionem recti operis, in bono exemplo intentionem suam manifestantis, et circa collum, quod est postea ubique prudenter fortitudinem comprehendentis in completo opere, cum illud in homine ante Deum praeclarius sole fulget per beatitudinem, sicut etiam in praedicta manifestatione eiusdem uirtutis declaratur. 34. SPECIALITER DE DISCRETIONE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Imago uero quae in fine muri super lapidem sedet praetendit discretionem: quia ipsa in consummatione antiquae obseruationis in Christo requiescens pleniter apparuit, sollertissima exsistens cribratrix omnium rerum, tenens scilicet quod tenendum est, et abscidens quod abscidendum est, ut triticum a lolio separatur. Et induta est tunica subnigra: quoniam circumdata est mortificatione carnis, abiciens leuitatem totius uanitatis. Quod autem in dextro umero habet modicam crucem imposita imagine Iesu Christi: hoc est quod eadem uirtus radicem posuit in dextra parte potentiae fortitudinis Dei, cum Deus omnipotens Filium suum misit mirabiliter incarnari et humiliter pati, cuius dilectioni coniuncta est discretio; quoniam ab ipso manifestata est, ut per eam omnis iustitia discernatur. Et ut Deus est dispensator conuenientis staturae hominis, ita est discretio imitatrix illius in officio suo, opera sua uidelicet adimplens in dispensatore crucifixo Filio Dei, cum ipsa in utraque dignitate est, diuinitatis scilicet et humanitatis. Quae hac et illac uersatur: quia in comprehensione latitudinis per significationem sanctae crucis circuitum inter bonos et malos habet. Quod uero quasi ex nubibus effulget in pectus eius quidam splendor mirae claritatis: hoc est quod de misericordia Dei quasi de nube clarissima accensio diuinae pietatis aspiratur in mentes hominum, discretionem in eis faciens eos que illuminans. Vnde etiam a se in multos radios diuisus est ut splendor solis a se diuiditur, cum per parua et multa foramina alicuius rei fulget: quoniam Spiritus sanctus in superna uirtute diuersos radios donorum suorum diuidens hominibus, eos scilicet lucidiores sole, ineffabiliter discretos in humilibus cauernis, id est in perspicacibus uisibus animarum fidelium suorum diffundit, illustrans sensus et mentes eorum, ita ut acutissime in quibusque causis intellegant quid eis apte in Deo faciendum sit. Sed quod in dextra manu modicum lignum in modum flabelli habet: hoc est quod discretio in dextra parte saluationis animarum opus suum per donum Spiritus sancti in hominibus quasi in ligno fragilis carnis semper considerat, hoc signum tamen in se habentis, ut a se per diuinum auxilium diuersas muscas diabolicarum uidelicet persuasionum abigat, ne per eas in diuersas uanitates dispergatur. Propter quod etiam ex eius summitate tres ramusculi miro modo cum flore pullulant, ut fideles homines super omnia et in omnibus sanctam Trinitatem in mirabilibus suis semper florentem fideliter credant in unitate diuinitatis gloriosissime regnantem, non temere in semetipsis caelestia secreta examinantes, sed sicut Deus omnia opera sua in diuersis creaturis suis iuste et discrete disponit, sic etiam ipsi homines per uim discretionis cuncta facta sua bene et recte dispensent. Quod autem habet in gremio suo minutissimos lapillos omnium gemmarum quos multa sollicitudine et diligentia considerat ueluti mercator res suas diligenter considerare solet: hoc est quod ipsa in sinu mentium hominum omne quod aptum et conueniens est in minutissimis consiliis et artibus eorum continet quasi in gemmis uirtutum, unamquamque iustitiam a Deo constitutam cauta et diligenti examinatione perquirens, ut congrue et iuste in omnibus rebus procedat in cordibus hominum propter mercedem operis acutissime consideratis, ubi est remuneratio in Deo, ut etiam in uerbis suis, quomodo praemonstratum est, propalat. 35. SPECIALITER DE SALVATIONE ANIMARVM ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Illa autem imago quae in eodem fine stat super murum significat saluationem animarum: quoniam ipsa in occasu ueteris duritiae effulsit in culmine auctoritatis nouae gratiae, ita quod quasi fundamentum eius exsistat discretio, cum qua et super quam apparet eadem saluatio animarum, orta in Filio Dei, cum natus est ex Virgine pro salute hominum. Et nudum caput et nigros ac crispos crines habet: quia nuda est a seruitute subiectionis, liberae scilicet dignitatis manens, quoniam Filio Dei aperte adhaeret, a quo etiam clementer suscitata est; nigredinem tamen patiens capillorum: quoniam in iudaica plebe offuscata apparebat non habente ueram claritatem, sed multiplicem diuersitatem quasi crispam comam diuersarum obseruationum. Habet quoque faciem obscuram: quoniam ante incarnationem Filii Dei in umbra mortis non uisa est retinere felicitatem aeternae salutis. Vnde etiam induta est uaria tunica plurimo colore intexta: quoniam in ueteri populo multis modis circumdabatur uarietate operum, immixta diuersitate multorum uitiorum. Sed quod uides quomodo eandem tunicam et calceamenta sua exuit stans nuda: hoc est quod in passione Filii mei morte abstersa, cum etiam post aduentum Spiritus sancti sonus et uerba apostolorum emissa sunt in mundum, excitata est saluatio animarum, ita quod ipsa spernens mala opera et abiciens contraria uestigia, exuta est fortiter denudata diabolica magistratione, intra semetipsam sic dicens: 'O tu turpissime diabole, numquam relinqueres me, si non redempta essem in sanguine agni. Nam in lacu inferni uoluisti retinere me, sed nunc gratia Dei liberata sum'. Et sic crines ac facies eius resplendent in pulchritudinem albedinis et nouitatis ut iam nati infantis: quia post incarnationem Filii mei creuit multus populus in figura crinium illius, bene illuminatus in interiori facie animae, adhaerens uerae et splendidae iustitiae, ita quod exquirebat felicitatem aeternam, confidens in albedine uitae et in liberatione fidelium membrorum Christo capiti suo adhaerentium per nouam regenerationem et per ueram infantiae innocentiam saluari in uita caelesti. Atque per totum corpus suum effulget, ut purus et lucidus splendor elucet in claritate: quoniam ipsa quasi per omnia membra sua, per fidelem scilicet populum sibi per Filium meum subiectum, facta est pura in columbina simplicitate et clara in lucidissima pulchritudine iustitiae Dei. Quod autem uides in pectore eius splendidissimam crucem cum imagine Christi Iesu, super arbusculam inter duos flores lilii et rosae stantem positam, qui se sursum ad eandem crucem aliquantulum recuruant: hoc est quod eadem uirtus facta est credentium populorum forte praecordium in passione Iesu saluatoris, qui martyrio suo in uestigiis boni et recti exempli sui arborem mortis et perditionis Adae depressit atque contriuit, aduersus quam etiam duo testamenta scilicet uetus in candore et nouum in rubore illi repugnantia per dispositionem Dei procedebant, se in altitudine spiritalis intellectus ad passionem eiusdem pii et nobilissimi redemptoris atque ad omnem iustitiam eius a perditione mortis reflectentia. Vnde uides etiam quod exutam tunicam atque calceamenta sua fortiter excutit, ita quod puluis multus ab eis excutiatur: quia saluatio animarum ostendit in nouis et iustis operibus hominum abstractam tunicam prioris consuetudinis et omnium uitiorum ueterum delictorum atque abiectum malum exemplum transgressionis Adae, fortissima examinatione ea discutiens atque contemnens et puluerem uanae gloriae aliorum que peccatorum a se proiciens, sicut etiam superius in prolocutione sua de semetipsa confitetur. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet, hic in ardente amore speculi mei ad uerba haec anhelet et ea in conscientia animi sui conscribat. 1. QVOD INEFFABILIS TRINITAS IN FINE TEMPORVM DECLARATA SIMPLICI ET HVMILI CORDE A FIDELIBVS CREDENDA ET COLENDA EST NE QVIS PLVS INVESTIGANS QVAM OPORTET QVIA COMPREHENDI NON POTEST IN DETERIVS CADAT. 2. QVOD IN SANGVINE CHRISTI MVNDVS SALVATVS EST ET CVLTVS SANCTAE TRINITATIS MANIFESTISSIME DECLARATVS EST IPSA TAMEN NVLLIVS INTELLECTVI PATET. 3. QVOD INEFFABILIS TRINITAS OMNI CREATVRAE APERTISSIME IMPERIO ET POTESTATE APPARET EXCEPTIS INCREDVLIS CORDIBVS CVNCTA TAMEN VELVT INCIDENS GLADIVS PENETRAT. 4. QVI IN CHRISTIANO POPVLO CATHOLICAE FIDEI IN ARIDITATE INFIDELITATIS ADVERSANTVR HOS DIVINITAS IN CONFVSIONEM SVCCIDIT. 5. QVOD DIVINITAS IACTANTIAM IVDAICI POPVLI DEICIT. 6. QVOD DIABOLICVM SCHISMA GENTILIS POPVLI A DEO ABSCISVM VADIT IN PERDITIONEM. 7. PARABOLA AD EANDEM REM. 8. VERBA IOHANNIS AD EANDEM REM. 9. DE DIFFERENTIA ET VNITATE TRIVM PERSONARVM. 10. DE TRIBVS SIMILITVDINIBVS AD TRINITATEM. 11. VERBA DE LIBRO REGVM AD EANDEM REM. SEPTIMA VISIO TERTIAE PARTIS DEINDE VIDI in angulo occidentali demonstrati aedificii mirabilem et secretam atque fortissimam columnam colorem purpureae nigredinis habentem, eidem que angulo ita impositam ut et intra et extra ipsum aedificium appareret. Quae etiam tantae quantitatis erat, ut nec magnitudo nec altitudo ipsius intellectui meo pateret, sed quod tantum miro modo planissima absque omni ruga fuit. Habebat autem in exteriore sui parte tres angulos chalybeii coloris a pede usque ad cacumen ipsius uelut acutissimus gladius incidentes, quorum unus contra africum respiciebat, ubi plurimum aridi straminis ab eo succisum et dispersum fuerat, et unus contra corum, ubi multae pennulae per illum discissae ceciderant; atque medius contra occidentem, ubi plurima putrida ligna ab ipso desecta iacebant, haec singula ab eisdem angulis propter temeritatem ipsorum succisa. Et iterum ille, quem uidebam in praedicto throno sedentem et haec omnia mihi demonstrantem, dixit mihi: 'Haec mystica et miranda atque ignota plenissima dona, quae tibi, o homo, clarissime apparent in uero lumine, tibi demonstro et tribuo dicere et ostendere ad accendendum ignea corda fidelium, qui purissimi lapides sunt ad aedificationem caelestis Ierusalem'. 1. QVOD INEFFABILIS TRINITAS IN FINE TEMPORVM DECLARATA SIMPLICI ET HVMILI CORDE A FIDELIBVS CREDENDA ET COLENDA EST NE QVIS PLVS INVESTIGANS QVAM OPORTET QVIA COMPREHENDI NON POTEST IN DETERIVS CADAT. Nam sancta et ineffabilis Trinitas summae unitatis sub iugo legis seruientibus occultata, sed in noua gratia de seruitute liberatis manifestata, simplici et humili corde in tribus personis unus et uerus Deus a fidelibus credenda et non temere perscrutanda est, ne qui noluerit contentus esse dono quod a Spiritu sancto accepit, dum plus quaerit quam oporteat propter temeritatem elationis suae magis in deterius cadat, quam id quod indecenter appetit inueniat. Quod et uisio praesens ostendit. Haec enim columna quam uides in angulo occidentali demonstrati aedificii in figura uerae Trinitatis est; quoniam Pater, Verbum et Spiritus sanctus unus Deus in trinitate et eadem Trinitas in unitate est, exsistens perfecta columna totius boni et penetrans summa ac infima, regens que uniuersum orbem terrarum. Quae in plaga occidentis apparet: quia Filius Dei sub tempore quasi in occasu incarnatus Patrem suum ubique glorificauit et Spiritum sanctum discipulis suis promisit, cum etiam idem Filius in uoluntate Patris mortem subeundo adimpleuit bonum exemplum hominibus, ut et ipsi in aedificio summi Patris recte incedant, uera et iusta opera in Spiritu sancto perficiendo. Sed mirabilem et secretam atque fortissimam se ostendit: quoniam Deus in creaturis suis tam mirabilis exsistit ut nullo modo ab eis ad finem perduci possit; tam que secretus ut nulla earum scientia uel sensibilitate pertinaciter sit examinandus, atque tam fortis quod omnis fortitudo ipsarum ab eo dirigatur, nec eius fortitudini ualeat comparari. 2. QVOD IN SANGVINE CHRISTI MVNDVS SALVATVS EST ET CVLTVS SANCTAE TRINITATIS MANIFESTISSIME DECLARATVS EST IPSA TAMEN NVLLIVS INTELLECTVI PATET. Quod autem colorem purpureae nigredinis habet, eidem que angulo ita imposita ut intra et extra ipsum aedificium appareat: hoc est quod in uoluntate Patris unicus Filius eius purpureum sanguinem suum pro nigredine peccatorum hominum fundens, et sic passione sua mundum saluans, ueram et rectam fidem credentibus attulit; quia in defectu ueteris obseruationis et in ortu nouae sanctificationis cultus sanctae Trinitatis manifestissime declaratus est, cum aperte creditum est quod idem supernus Pater eundem Filium suum misit in mundum de Spiritu sancto conceptum, qui gloriam Patris et non suam quaesiuit, sancti que Spiritus profundam consolationem aperuit, ut praedictum est, ita quod hoc in nulla parte lateret, quin et fidelibus in opere Dei manentibus et infidelibus extra fidem positis denuntiaretur. Et quod tantae quantitatis est ut nec magnitudo nec altitudo ipsius intellectui tuo pateat: hoc est quod eadem Trinitas tam ineffabilis gloriae et potestatis est, quod nec in magnitudine maiestatis nec in altitudine diuinitatis ullo circuitu aut iactantia sapientiae humanae mentis determinari possit. Miro que modo planissima absque omni ruga est: quoniam, quod admiratione dignissimum exsistit, mitissima est in gratia et semper benigna, plana que in suauitate iustitiae accurrentibus, ita ut nihil rugosum ullius iniustitiae in ea inueniatur, iusta et bona exsistens in parte saluationis. 3. QVOD INEFFABILIS TRINITAS OMNI CREATVRAE APERTISSIME IMPERIO ET POTESTATE APPARET EXCEPTIS INCREDVLIS CORDIBVS CVNCTA TAMEN VELVT INCIDENS GLADIVS PENETRAT. Quod autem habet in exteriore sui parte tres angulos chalybeii coloris a pede usque ad cacumen ipsius uelut acutissimus gladius incidentes: hoc est quod contrarietati tenebrarum opposita in uniuerso mundo ineffabilis Trinitas in unitate deitatis apertissime apparet, nec ulli creaturae suae imperio et potestate absconsa latens, exceptis incredulis cordibus, quibus ob incredulitatem ipsorum occultatur, propter quod etiam iudicium Dei cum digna recompensatione eos ut meriti sunt occidit, ueluti fortissima chalybs nulli inflationi cedens quae se ipsi opponit, unde et quod a summo usque ad summum tendit, ab initio scilicet creationis saeculi usque ad finem eius, et quod superest, hoc potenter in acutissima diuinitate quasi in incidente gladio semper sapientia et potestate penetrauit et penetrat. 4. QVI IN CHRISTIANO POPVLO CATHOLICAE FIDEI IN ARIDITATE INFIDELITATIS ADVERSANTVR HOS DIVINITAS IN CONFVSIONEM SVCCIDIT. Et quod angulus unus contra africum respicit, ubi plurimum aridi straminis ab eo succisum et dispersum est: hoc est quod iustissima diuinitas Trinitatis in christiano populo omnem ariditatem diuersitatis et contradictionis atque abiectionis rectissimae catholicae fidei aduersantem in maxima illius confusione succidit et comburit, sicuti fenum quod conculcatur et in igne comburitur, a fructuoso frumenti grano separatum, quod fides est cum operibus in scientia Scripturae, de qua omne quod eidem uerae fidei contrarium et inutile est in incredulitate sua dispergitur et aufertur, qua insipiens populus quasi stultum pecus utitur. 5. QVOD DIVINITAS IACTANTIAM IVDAICI POPVLI DEICIT. Atque unus contra corum se dirigit, ubi multae pennulae per illum discissae cadunt: quia eadem diuinitas elatam iactantiam iudaici populi, qui cum magna superbia in altitudine mentis suae uolabat, deiecit, cum ille in semetipso et non in Deo iustus esse uolebat, ut Pharisaei qui in alta caelorum ascendere tentabant, secundum propriam fiduciam suam in semetipsis confidentes, sed iusto iudicio Dei ob diuersitatem morum suorum discissi in hac praesumptione cadentes. 6. QVOD DIABOLICVM SCHISMA GENTILIS POPVLI A DEO ABSCISVM VADIT IN PERDITIONEM. Medius uero contra occidentem respicit, ubi plurima putrida ligna ab ipso desecta iacent: quoniam per ipsam Trinitatem absciditur nefandum et diabolicum schisma gentilis populi, qui in occasu infidelitatis errat in recta fide; quia ut putrida ligna molesta et inutilia sunt ad usus hominum, sic etiam abscisus et abiectus est populus iste a gaudio uitae, magis diabolica sectans figmenta quam diuina praecepta. Vnde etiam haec singula ab eisdem angulis propter temeritatem ipsorum succisa sunt: quia in omnibus praedictis causis uera et sancta Trinitas infideles, qui uel audacter eam dirumpere uolunt uel qui in eam pertinaciter credere nolunt, a se abscisos ire permittit in perditionem; quoniam rabide et ignoranter inuadunt diuinitatem, nolentes se inclinare fidei, quam Filius Dei per semetipsum attulit et quam etiam per discipulos suos hominibus transmisit, secundum quod haec parabola dicit. 7. PARABOLA AD EANDEM REM. Dominus quidam lapidem igneum habens per ipsum et per nuntios suos necessariam rem multo populo mandare uolebat. Sed nuntii non erant sapientes et scioli uerba domini sui intellegere, sed insipientes et ignari ad mandatum illud perficiendum. Interea ortus est tumultus et tempestas magna et torrens ac saeuus tonitruus, ita quod terra mota est et quod lapides scissi sunt, sic etiam quod uas unum, in quo plurima uascula erant, in terra iacens absconsum dorso ad caelum uerso maxima fortitudine eradicaretur e terra et quod uulua illius ad caelum conuerteretur. Tunc etiam a domino illo per lapidem ipsum uehementissimo flatu ignis aduenit, qui tanto ardore nuntios illos pertransiuit, quod omnes uenae eorum calefierent et quod omnis desidia timoris ab eis tanta uelocitate excuteretur, ut ab arida pelle uelocissime cadit quod ei supereffunditur. Et sic demum recordati sunt illi omnium quae audierant et didicerant a domino suo, et abierunt ad populum qui umbilicos non habebat et cuius ciuitas destructa fuerat, et illi mandatum domini sui annuntiabant. Sed et quibusdam ex ipsis umbilicos restituerunt, et ciuitatem eorum reaedificantes ipsis eam reddiderunt; quibusdam autem nec umbilicos restituerunt, nec eis ciuitatem reddiderunt, sed ipsos occidentes ut porcos eos diuiserunt. Et sic lapis ille uniuerso mundo innotuit, concutiens et occidens omnia mendosa facta humanae carnis. Hoc tale est. Dominus iste est Pater omnipotens, apud quem est Vnigenitus eius, ille scilicet lapis angularis qui de igneo Spiritu sancto conceptus est et ex integerrima Virgine natus homo, ipse uidelicet flos candidissimus et pulcherrimus exsistens in albedine et pulchritudine totius sanctitatis. Nam Filius Dei erat secundum diuinitatem inenarrabiliter ante aeuum omnis creaturae cum Patre et cum igneo refrigeratore, postea in tempore placito missus a Patre, ut conceptus de Spiritu sancto, sicut praedictum est, ueraciter incarnatus nasceretur ex Virgine ad conferendum credentibus candorem et decorem uitae. Quo incarnato ostendit caelestis Pater per illum et per discipulos ipsius benigne nuntians necessariam rem, salutem uidelicet et saluationem hominibus, qui in ipsum crediderunt. Sed illius discipuli, cum idem Filius apud eos corporaliter maneret in mundo, erant stulti et inscii ac stolidi et tardi uigilanter uerba illius in spiritu intellegere et opere complere, sed tantum quasi in somno in simplicitate ea audiebant, nondum confirmati, sed pauidi et exterriti uelut homines. Interea uenit tempus insanorum cordium, ita quod Iudaei tumultum facientes exquirebant suscitantes multa schismata contra Filium Dei, ut in hac magna tempestate occiderent eum. Et dum ita implerent omnem malignitatem suam ut desiderauerunt, tunc in hoc praecipiti et maximo tonitruo peractum est tam grande homicidium quale antea non fuit nec postea futurum erit, ita quod terra moueretur, id est quod terrenae mentes hominum exterrerentur cum reliqua creatura, et quod lapidea lex Iudaeorum scinderetur in criminoso facto eorum. Tunc primus homo cum genere suo, in quo latuit signum reliquae creaturae iacens sepultus in morte, ita quod omnem intentionem suam ad terrena uerterat, habens a dorso caelum, nolens respicere ad Deum, in magna fortitudine Filii Dei eradicatus est e terra mortis, in qua dormiuit cum filiis suis, ita quod suspiraret de toto corde et de omni scientia sua quasi in uulua ad caelestem patriam se conuertens; quia audiuit Christum Dei Filium propter ipsum occisum. Sed post eiusdem Filii Dei ascensionem a Patre et per ipsum Filium, ut idem Filius promiserat, Spiritus sanctus aduenit; quia tota terra in superna dulcedine stillabat, quoniam caelestis panis in mundo manserat, quem infideles transitorie quasi in rumore neglexerant, fideles autem cum omni deuotione susceperant. Quia ergo uerum Verbum incarnatum erat, aperte Spiritus sanctus in igneis linguis apparuit; quoniam de Spiritu sancto idem Filius conceptus est, qui in praedicatione sua mundum ad ueritatem conuertit. Et quoniam etiam apostoli per eundem Filium docti erant, idem Spiritus sanctus ita in calore suo perfudit eos, ut diuersis linguis anima et corpore loquerentur; quoniam in eis anima corpori dominabatur, sic illis clamantibus quod in uocibus eorum totus orbis terrarum commoueretur. Abstulit quoque idem Spiritus sanctus ipsis humanum timorem, ita quod talis pauor nullus eis inerat, ut saeuitiam hominum timerent ne uerbum Dei loquerentur, sed omnis huiusmodi timiditas tanto ardore et tanta festinantia eis ablata est, ut quasi aridi et non molles, sed ut mortui ad cunctam aduersitatem redderentur quae ipsis accidere potuisset. Vnde etiam mox perfecto sensu recordati sunt omnium, quae prius tardi fide neglegenter audierant et perceperant a Christo, ea ita ad memoriam reducentes quasi eadem hora ab ipso illa cognouissent. Et abeuntes iter faciebant inter incredulos populos qui umbilicos, id est sigillum, scientiam scilicet sanctae innocentiae et iustitiae non habebant, et quibus ciuitas eorum instrumenta uidelicet legis Dei in infidelitate destructa erat, ipsis uerba salutis et uerae fidei in Christo annuntiantes. Vnde multos ex eadem turba ad agnitionem Dei reduxerunt, deducentes eos ad umbilicum, id est ad fontem baptismatis, in quo receperunt sanctitatem perditam in superba transgressione; atque sanctam ciuitatem praeceptorum Dei erexerunt, reaedificantes eis ipsam, qua eos insidiator diabolus despoliauerat in Adam, et eam in fide ad salutem eis reddiderunt. Qui autem fidem baptismatis et munimentum iussionis Dei propter incredulitatem suam recipere nolebant, hos in praeconiis signorum pertransierunt, ac eos ob duritiam et incredulitatem quae in ipsis erat condemnantes morti tradiderunt; quia in sceleribus suis et in sordibus pollutionum carnis atque in illecebris fornicationum et adulteriorum suorum se inuoluentes, ut porcus luto inuoluitur, ad ueram fidem conuerti noluerunt, unde et a uita diuisi et separati sunt. Sic que Filius Dei a multis et admirandis signis in toto terrarum orbe manifestatus est, ex Patre secundum diuinitatem ante tempora ineffabiliter genitus fuisse et post in tempore secundum humanitatem mirabiliter incarnatus esse ex Virgine, ita quod corda omnium haec audientium horrore et tremore nimio sint concussa et percussa, et quod uana ac fallacia opera, quae secundum uoluptates suas fecerunt, ad nihilum in eis per contemptum mortis sint redacta, uero Verbo Dei testimonium sanctae Trinitati atque uiuificae saluationi quae fit per aquam regenerationis ad uitam reddente, ut dilectus Iohannes in uerbis exhortationis suae ostendit dicens. 8. VERBA IOHANNIS AD EANDEM REM. Et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est ueritas; quia tres sunt qui testimonium dant in terra: spiritus et aqua et sanguis. Et tres unum sunt. Et tres sunt qui testimonium dant in caelo: Pater, Verbum et Spiritus. Et tres unum sunt. Hoc tale est. Spiritus hominis spiritalis est, uidelicet non procedens de sanguine nec nascens de carne, sed currens de arcano Dei, exsistens illi inuisibilis quod mutabilitati subiectum est. Ideo que est illius testificatio ad Filium Dei, cuius gloria mirabilis est in mystico spiramine, quam nullus hominum perfecte intellegere ualet, scilicet quomodo idem Vnigenitus Dei de Spiritu sancto conceptus sit et in hunc mundum uenerit, sicut etiam nullus hominum pleniter scire poterit quomodo anima pertranseat corpus et sanguinem hominis, ita quod una uita erit. Et sicut spiritus hominis est certissima causa scientiae quae ei a Deo data est, pertransiens in ea omnia quae sibi a Deo concessa sunt, quoniam non est falsa et deceptuosa uita sed acutissima, ita est Christus perfecta ueritas in qua uita surrexit et lumen saluationis refulsit, de qua mors cecidit, quia ipsa fallax est. Et tria sanctam Trinitatem significantia testimonium dant in terra, ita quod ostendunt et tribuunt in praesenti saeculo remedium uiuificae saluationis, per quod perueniendum est ad caelestia sine termino permansura, quae nondum in mortalitate carnis habentur in re, sed in spe exspectantur. Nam spiritus hominis habet ex me testimonium in se quod non est in plena uita restaurationis salutis nisi resurgat per me in aqua regenerationis; quia defecit in illo lumine quod lucet in me, expulsus de felicitate per corruptam conceptionem criminis, quod crescit in sanguine. Et aqua habet testimonium illud quod omnia sordida purget in se et quod ipsa mortifera perditio mortis per purissimam purgationem pereat in ea, hic spiritui ante sanguinem adiuncta; quia ut spiritus spiritalis est, sic et aqua spiritalem affert sanctificationem, et media inter spiritum et sanguinem posita, quoniam et animam et corpus per spiritalem regenerationem confortans transmittit ad uitam. Sanguis quoque hoc testimonium habet quod uenenosa itinera sua retorqueat ad domum sanctificationis per aquam saluationis, quae est medicinalis uis, in Filio meo incipiens et in ipso ad uitam permanens; quia sanguis in se continet ualde culpabilia crimina magnam que inquietudinem iniustitiae per errantia scilicet itinera currens in tortuosa dulcedine, quae ardenti libidini seruit et quae innocentiam per horrida uitia suffocat, crescere incipiens per gustum comedentis de suggestione insidiatoris diaboli. Et haec tria unum: quoniam spiritus non est uiuens homo sine sanguinea materia corporis, nec sanguinea materia corporis uiuens homo sine anima, nec haec duo reuiuiscunt in gratia nouae legis ad uitam nisi per aquam regenerationis; et ita unum sunt in redemptione, nec sunt integra in saluatione quamdiu ab hac salutari aqua sunt separata; quia rationalitati deest praecellens honor uitae, in qua redemptus homo semper resonare debet perfectam laudem in conspectu Dei, qui ipsi rationalitatem dedit. Nam Deus propria uoluntate sua creauit hominem ad honorem illum, qui completur in corpore Filii eius in uita aeterna, cum perditus homo reuiuiscit in honore uitae salutifera gratia redemptus in Deo. Et spiritus quidem inuisibilis corporalibus oculis exsistens designat Patrem omni creaturae inaestimabilem; et aqua purgationem sordis faciens significat Verbum, id est Filium passione sua abstergentem maculas hominum; atque sanguis circumplectens et calefaciens hominem figurat Spiritum sanctum suscitantem et incendentem clarissimas uirtutes in hominibus. Sic tria haec, uidelicet spiritus, aqua et sanguis sunt in uno et unum in tribus, et unum sunt in saluatione scilicet ut dictum est, atque Trinitatem in unitate et unitatem in Trinitate demonstrant. Quomodo? Sancta et caelestis Trinitas dat caeleste testimonium, ita quod non est ab alio sumptum sed certa re in ipsa manifestatum. Quomodo? Pater testificatur quod unicum fructuosum Verbum suum quod ante saecula genuit, per quod omnia creata sunt, ipsum postea in praedestinato tempore in Virgine gloriosissime floruit. Verbum autem testificatur quod exiuit a Patre, inclinans se ad humanam naturam, incarnatum uidelicet in pudore uirginitatis, quia exiuit a Patre spiritali egressione et iterum rediit ad Patrem in carnis fructuositate; hic in medio positum, quoniam a Patre est ante tempora inuisibiliter genitum et de Spiritu sancto in Virginis utero in tempore corporaliter conceptum. Sanctus uero Spiritus testificatur quod accendit integritatem Virginis, ita quod Verbum Dei conciperet, et quod doctrinam eiusdem Verbi in igneis linguis firmauit, cum apostolos ita perfudit ut per totum mundum ueram Trinitatem uociferarentur. Quomodo? Ipsi clamabant quod Deus Pater perfecit illud quod creauit hominem ad supernam felicitatem qua spoliatus est homo; quia ipse de limo terrae factus in erectione sursum, sed uoluntate sua declinans se ad terram deorsum, nunc in gratia per incarnatum Dei Filium erectus denuo sursum, et per Spiritum sanctum illuminatus et confirmatus ne periret in perditione, sed ut saluaretur in redemptione, restitutus est aeternae claritati. 9. DE DIFFERENTIA ET VNITATE TRIVM PERSONARVM. Sic Pater, Filius et Spiritus sanctus testantur quod omnino non disiunguntur in potestate, quamuis in personis distinguantur, quia simul operantur in unitate simplicis et incommutabilis substantiae. Quomodo? Quoniam Pater est creans scilicet omnia per Verbum, id est per Filium suum in Spiritu sancto; Filius per quem omnia perficiuntur in Patre et Spiritu sancto; Spiritus sanctus per quem uirent omnia in Patre et Filio. Et hae tres personae sunt ita in unitate inseparabilis substantiae, quod non transfunduntur uicissim in se. Quomodo? Ideo quoniam qui genuit Pater est, et qui natus est Filius est, et qui a Patre et Filio ardentissima uiriditate procedit et in specie innocentis alitis super aquas apparens eas sanctificauit et apostolos igneo ardore perfudit, Spiritus sanctus est. Pater enim ante tempora saeculorum habuit Filium, Filius que erat apud Patrem, Spiritu sancto aeternaliter Patri Filio que in unitate diuinitatis coaeterno. Vnde considerandum est quia si ex his tribus personis duae uel una deesset, non esset Deus in plenitudine sua. Quomodo? Quia ipsae sunt una unitas diuinitatis, quoniam si aliqua earum deesset, Deus non esset. Nam quamuis eaedem personae distinctae sint, tamen sunt una et integra atque incommutabilis substantia inaestimabilis pulchritudinis permanens in indiuisa unitate. Quomodo? 10. DE TRIBVS SIMILITVDINIBVS AD TRINITATEM. Potestas, uoluntas, ardor, hi tres apices in uno culmine operationis sunt. Quomodo? In potestate uoluntas, in uoluntate ardor, et inseparabiles sunt sicut et halitus hominis in sua emissione. Quomodo? Circuiens uentus cum umiditate et calore est in indiuisibili emissione in hominis spiratione, sicut et oculus tuus in sua integritate. Quomodo? Circulus oculi tui habet duo perlucida in se, unum tamen habitaculum exsistens, omnia que regens quae sibi constituta sunt. Audi et intellege, homo! Sic tres personae in una incommutabili essentia diuinitatis sunt. In Patre Filius, in utroque Spiritus sanctus, et unum sunt, sibi que inseparabiliter cooperantur; quoniam nec Pater operatur sine Filio, nec Filius sine Spiritu sancto, nec Spiritus sanctus sine ipsis, nec Pater nec Filius sine Spiritu sancto, quia unitas indiuisa sunt. Sic est Deus in tribus personis absque initio ante aeuum, nondum ante exordium mundi assumptione carnis in Filio peracta usque ad praeordinatum tempus ubi uenit finitio temporis illius cum misit Deus Filium suum. Sed et eodem Filio incarnato item Deus est in tribus personis, uolens ita in eis inuocari, cum idem uirgineus flos floruit in integritate uirginitatis, nec ineffabili Trinitati ob hoc persona addita est, sed tantum ipse Filius Dei induit carnem inuiolabiliter assumptam. Vnde et hae tres personae sunt unus Deus in diuinitate. Et qui sic non credit, ille abscidetur de regno Dei, quia scindit integritatem diuinitatis et se ipsum in fide, ut scriptum est. 11. VERBA DE LIBRO REGVM AD EANDEM REM. In die autem tertia apparuit homo ueniens de castris Saul ueste conscissa et puluere aspersus caput. Hoc tale est. In illa die cum catholica fides orta est in manifestatione sanctae Trinitatis, pullulabant homines in multo schismate, uenientes ab exercitu mortiferae cohortis, peruerse illud scrutantes quod non est possibile homini scire. Vnde incuruati per multas suasiones diabolicae artis fingunt se ascendere super illam altitudinem, ita quod uolunt scire plus quam eis sciendum sit de incomprehensibili diuinitate. Et ideo a ueste salutis et iustitiae scinduntur, quia Deo contrarii sunt, atque foedantur per diuersitatem sparsionis in capite fidei, fidem integram non habentes, sed unicum honorem deitatis in multas sectas spargentes, atque superiorem honorem suum in irrisione schismatis minuentes. Qui omnes a Deo diiudicabuntur, ut in sequentibus ita continetur. Dixit Dauid ad iuuenem qui nuntiauerat ei: 'Vnde es tu?' Qui respondit: 'Filius hominis aduenae amalechitae ego sum'. Et ait ad eum Dauid: 'Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini?' Vocauit que Dauid unum de pueris suis et ait: 'Accedens irrue in eum'. Qui percussit illum et mortuus est. Et ait ad eum Dauid: 'Sanguis tuus sit super caput tuum. Os enim tuum locutum est aduersum te, dicens: 'Ego interfeci christum Domini''. Hoc tale est. Ille uictoriosus qui incomprehensibilis est omni creaturae dicit ad puerilem ignorantiam quae in homine est, ad illam scilicet pueritiam quae sibimetipsi facit exaltationem, hoc uolens scire quod sciendum non est, in qua stultitia inuadit Deum quasi per temeritatem annuntians ei: 'Scio te bene, Domine', ita quod ipse respondet illi sic: 'Vnde es tu, qui habens initium uis scire totum quod caret initio?' Et stultitia, quae orta est in homine initium habens, respondet quasi in scientia sua dicens: 'Ego sum filius hominis qui peregrinus est hic ueniens ab hac maledicta terra; quia primus homo lapsus in gustu pomi fecit iter in hoc exilium de patria, cuius et ego progenies sum'. Tunc dicit Deus ad eum: 'Quia homo es a maledicta terra et pulsus de patria ut exul, quare non timuisti tanta praesumptione scrutari quod tibi sciendum non est, suffocans opus tuum, ita quod nullo modo utile est in lumine spei, et tangens in eo malum homicidii; quia quicumque temere scrutatur quid Deus fuerit ante creaturam mundi, uel quid Deus facturus sit post nouissimum diem, hic anathematizatus sit a portione beatae communionis; quoniam hoc sibi sciendum non est qui habet mortale initium peccatis grauatum; sed miser erit a felici salute bonae scientiae, quia in pertinacia scrutatus est quod scrutari non debuit. Idcirco tu qui haec praesumptuose et crudeliter per occisionem facis, beatam intellegentiam regalis prophetiae in te interficis; quia anima tua deberet prouidere sibi puram scientiam, fideliter scilicet in illa simplicitate quae conueniens est credere in Deum'. Tunc praecipit Deus zelo purissimae iustitiae suae quae non habet ullam maculam iniquitatis, uocans eum per rectissimam unitatem iudicii iudiciorum suorum sic dicens: 'Festina et opprime illum de bona scientia sua quam habuit, ne quiescat in ulla felicitate sui sensus, quoniam nullam mihi fecit requiem in corde suo'. Et sic plaga zeli Domini percutit illum, ita quod nulla scintillula ullius oculi ipsi remanebit ad uidendum id est ad cognoscendum Deum. Vnde et moritur iustitiae uitalis consolationis, se ipsum non ualens regere. Tunc dicit ad eum Deus: 'Sanguinolentum nefas tuum, quo te eleuas ad illa excelsa quae non potes intueri, sit super animum tuum quem iniuste erigis contra me, illud malum conculcans te in depressum locum, de quo te leuare non possis in rectam mensuram propositionis fidei, qui recta uestigia ire noluisti, sed in sensu tuo magnum schisma quaesisti. Nam os tuum sit relictum a uerbis sapientiae, quoniam locutum est contra salutem tuam, cum fallaciter scrutatus es secretam et incomprehensibilem diuinitatem, praesumens scire quae non sunt scienda, temere dicens in temetipso: 'Quid Deus sit bene scio', per temeritatem istam occidens interiorem salutem tuam, cum caute in Deum credere noluisti, sed te superbe contra eum erexisti'. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet, hic in ardente amore speculi mei ad uerba haec anhelet et ea in conscientia animi sui conscribat. 1. VERBA HVMILITATIS. 2. VERBA CARITATIS. 3. VERBA TIMORIS. 4. VERBA OBOEDIENTIAE. 5. VERBA FIDEI. 6. VERBA SPEI. 7. VERBA CASTITATIS. 8. VERBA GRATIAE DEI AD ADMONITIONEM HOMINVM. 9. QVOD HVMANITAS SALVATORIS ECCLESIASTICAM AEDIFICATIONEM SVSTENTANS APPARET IN FIDE POPVLORVM FIDELITER OPERANTIVM. 10. QVOD SANCTITVDO VERAE INCARNATIONIS HVMANIS MENTIBVS OBVMBRATA AB INTERIORIBVS FIDE ET OPERE COGNOSCITVR EXTERIORIBVS FAMA ET VOCE MANIFESTATVR. 11. QVOD SOLI DEO COGNITVM EST QVOT ET QVALES FVTVRI SINT VT PERFICIATVR CORPVS CHRISTI. 12. QVOD OMNIA OPERA INCARNATI FILII DEI ET COLLECTIO ECCLESIAE DE QVATTVOR PARTIBVS MVNDI SVNT IN VOLVNTATE PATRIS. 13. QVOD IN CHRISTO OMNES VIRTVTES ACVTO STVDIO PLENITER OPERANTVR ET IN IPSO APERTE MANIFESTATAE SVNT. 14. QVOD SEPTEM VIRTVTES SEPTEM DONA SPIRITVS SANCTI SIGNIFICANT. 15. VERBA ISAIAE DE EADEM RE. 16. VERBA SALOMONIS AD EANDEM REM. 17. DE STATV ET HABITV PRAEDICTARVM VIRTVTVM ET QVID SIGNIFICET. 18. SPECIALITER DE HVMILITATE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 19. SPECIALITER DE CARITATE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 20. SPECIALITER DE TIMORE DOMINI ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 21. SPECIALITER DE OBOEDIENTIA ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 22. SPECIALITER DE FIDE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 23. SPECIALITER DE SPE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 24. SPECIALITER DE CASTITATE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 25. SPECIALITER DE GRATIA DEI ET STATV ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. OCTAVA VISIO TERTIAE PARTIS ET DEINDE in plaga meridiana in praefato lapideo muro demonstrati aedificii ultra praedictam columnam uerae Trinitatis item uidi quasi columnam magnam et obumbratam intra et extra idem aedificium apparentem; quae scilicet uisui meo tam umbrosa apparuit, ut nec magnitudinem nec altitudinem eius cognoscere ualerem. Et inter columnam hanc atque columnam uerae Trinitatis erat interruptus locus longitudinis trium cubitorum uacuus que absque muro, ut superius ostensum est, fundamento ibi tantum posito. Haec ergo umbrosa columna in hoc ipso aedificio in eodem loco stabat ubi desuper in caelestibus mysteriis coram Deo illum magnum et quadratum lucidissimi que candoris splendorem prius uideram. Qui secretum superni creatoris designans in maximo mysterio mihi manifestatus est; in quo etiam alius splendor uelut aurora in se aeriam in alto purpureae lucis claritatem habens fulgebat; per quem mihi in mystica ostensione mysterium incarnati Filii Dei demonstratum fuerat. In columna autem ista ab imo usque ad summum eius in modum scalae ascensus erat, ubi omnes uirtutes Dei descendentes et ascendentes oneratas lapidibus ad opus suum ire uidebam, acutum studium idem opus perficiendi habentes. Et audiui lucidum illum qui sedebat in throno dicentem: 'Isti fortissimi operarii Dei sunt'. Sed inter has uirtutes praecipue septem uidebam, quarum etiam formas et habitus diligentissime considerabam. Talis igitur similitudo in eis erat. Omnes, ut aliae uirtutes quae supra memoratae sunt, ueluti uestibus ex serico induebantur. Sed et omnes albis crinibus, retecto capite et absque amictu palliorum incedebant, praeter primam more femineo in capite uelatam atque quasi casula tamquam crystallus perlucida indutam; et praeter secundam nigros capillos habentem, atque praeter tertiam, quae dissimilis humanae formae uidebatur. Prima quoque et quarta atque quinta albis tunicis uestiebantur. Omnes etiam alba calceamenta habebant excepta tertia secundum speciem hominis non apparente, ut dictum est, et excepta quarta, quae crystallinis calceamentis miro modo lucentibus calceabatur. Haec autem in eis fuit dissimilitudo. Prima imago portabat coronam auream capiti suo impositam, tres ramos altius exstantes habentem atque pretiosissimis lapidibus uiridis et rubei coloris et albis bacis multo fulgentem ornatu. In pectore uero suo habebat speculum lucidissimum, in quo mira claritate imago incarnati Filii Dei apparebat. Et ait. 1. VERBA HVMILITATIS. 'Ego sum columna humilium mentium et interfectrix superborum cordium. In minimo incepi et ad ardua caelorum ascendi. Lucifer erexit se sursum super se et corruit sub se deorsum. Quisquis me uult imitari filius meus esse desiderans, si me matrem sitit amplecti opus meum in me perficiendo, hic tangat fundamentum et leniter ad alta sursum ascendat. Quid est hoc? Ipse primum carnis suae uilitatem inspiciat et sic sursum de uirtute in uirtutem suaui et leni animo gradatim proficiat: quia qui summum ramum arboris primum apprehendit ad ascendendum, repentino casu saepissime cadit. Qui autem uolens ascendere a radice incipit, huic non est tam facile cadendum si caute incedit'. Sed secunda tota uidebatur ut hyacinthus aerii in alto coloris, uidelicet tam forma quam tunica ipsius. Et eidem tunicae duae zonae inaestimabili modo auro et gemmis ornatae mirabiliter intextae erant, ita ut super utrumque umerum eiusdem imaginis zona una usque ad pedes ipsius ante et retro descenderet. Dixit que. 2. VERBA CARITATIS. 'Ego ad indignationem in caelo prouocabar, cum Lucifer semetipsum odio et superbia transmomordit. Sed - o, o, o - humilitas hoc tolerare noluit. Propter quod etiam ille ruina magna deiectus est. Formato autem homine - o, o, o - nobilissimum granum et - o, o, o - dulcissimum germen, Filius Dei propter hominem in fine temporum natus est homo. Et quoniam Lucifer uoluit et tentauit uestem et integritatem meam scindere, idcirco lucidissimus splendor apparui in Deo et in homine. Nunc autem caeci et mortui lupanaria et meretrices atque incestas causas appellant aequiuocas meas. Sed quantum impossibile est lutum contingere caelum, tantum impossibile est hanc spurcitiam tangere uoluntatem meam. Pennas igitur in aliis uirtutibus mihi faciam, cum quibus haec inutilia, quae Lucifer per mundum sparsit, abiciam. O uirtutes, ubi est Lucifer? In inferno est. Surgamus ergo omnes ad ueram lucem appropinquantes, atque aedificemus maximas et fortissimas turres in prouinciis, ut, cum uenerit dies nouissimus, plurimum fructum et in spiritalibus et in carnalibus apportemus. Cum que plenitudo gentium introierit, tunc et nos in terra et in caelo perficiemur. O turpissime Lucifer, quid tibi profuit repentina temeritas tua? In primo splendore tuo, cum creatus es a Deo, uoluisti me insaniendo et bacchando conculcare et a caelo deicere; sed tu in abyssum cecidisti et ego in caelo permansi, postea descendens ad terras in incarnato Filio Dei. Et per me perfecta est multitudo fidelium mille iustis et bonis artibus armatorum, quas ipsis, si posses, iam dudum libentissime diripuisses. O humilitas, quae quasi terram calcatos et contritos usque ad sidera eleuas, o humilitas, quae es gloriosissima regina uirtutum, quam forte et inuictum es tuis ubique praesidium, nullo cadente, qui puro corde diligit te, sicut et ego te cum ualde utilis multum que exoptabilis defensio meis sum: quia ualde gracilis et subtilis exsistens paruissima foramina me colentium exquiro et ea acutissime pertranseo'. Tertiam autem imaginem uidi in eodem schemate, ut in priori uisione eam uideram: maioris scilicet ac longioris staturae quam ceteras uirtutes dissimilem que formae humanae et plurimos oculos undique in se habentem totam que in sapientia uiuentem, atque indutam quasi umbroso indumento, per quod idem oculi prospiciebant, multo que timore trementem coram praedicto lucido sedente in throno. Et ait. 3. VERBA TIMORIS. 'O uae miseris peccatoribus Deum non timentibus sed eum quasi illusorem habentibus! Quis potest incomprehensibilis Dei timorem effugere, quem ipse culpabilem sinit perire non abicientem a se mala? Propterea ego ualde et ualde Dominum Deum timebo! Quis me adiuuabit coram uero Deo? Quis me liberabit in tremendo eius iudicio? Nullus omnino, nisi idem iustus Deus. Illum ergo quaeram, ad illum semper fugiam. Quarta uero niueum uinculum circa collum portabat, atque manus et pedes candido religamine habebat ligatos. Et dixit. 4. VERBA OBOEDIENTIAE. 'Non possum currere secundum uoluntatem meam per uiam saecularem nec per contagia humanae uoluntatis: et ideo uolo redire ad Deum Patrem omnium, quem diabolus recusauit et quem obaudire noluit'. Quinta quoque circa collum rubeam torquem habebat. Et ait. 5. VERBA FIDEI. 'Vnus est Deus in tribus personis unius essentiae et aequalis gloriae colendus. Fidem ergo et fiduciam habebo in Domino et non delebo in aeternum nomen eius de corde meo. Sexta autem tunica pallidi coloris induebatur. Et crux passionis crucifixi Filii Dei ante eam in aere apparuit, ad quam ipsa oculos et manus cum multa deuotione erigebat. Dixit que. 6. VERBA SPEI. 'O pie Pater, parce peccantibus, qui non dereliquisti exules, sed eos eleuasti in umeros tuos. Vnde etiam iam non perimus spem habentes in te'. Sed septima lucidiore et puriore crystallo tunica uestiebatur, quae ita in candore relucebat ut aqua resplendet cum sole perfunditur. Et super caput eius expansis quasi ad uolandum alis columba stabat uersa secundum faciem illius. Apparuit autem et quasi in uentre ipsius ueluti in speculo candidissimus infans, cuius fronti inscriptum erat 'innocentia'. Habebat quoque in dextra manu regale sceptrum, sinistram autem ad pectus suum posuerat. Et dicebat. 7. VERBA CASTITATIS. 'Ego libera sum et non ligata. Purissimum fontem pertransiui, dulcissimum scilicet et amantissimum Filium Dei. Pertransiui eum ab eo que exiui. Superbissimum atque diabolum conculco, non praeualentem ligare me. Ipse abscisus est de me, quia semper maneo in superno Patre'. Sed in summitate praefatae obumbratae columnae uidi aliam pulcherrimam imaginem nudo capite stantem, et crispos ac subnigros capillos habentem faciem que uirilem tantae ardentis claritatis, ut eam perspicue considerare non possem ut faciem hominis. Erat quoque purpurei et subnigri coloris tunica induta, cui super utrumque umerum eiusdem imaginis zona una coloris rubicundi croci ante et retro usque ad pedes eius se extendens intexta fuerat. Habebat autem circa collum episcopale pallium mirabili modo auro et pretiosissimis gemmis adornatum. Splendor uero candidissimus ita eam ubique circumdederat, ut nusquam nisi in ante a capite uidelicet et deorsum usque ad pedes eius ipsam inspicere possem. Brachia autem et manus atque pedes ipsius mihi ad uidendum obumbrati erant. Sed splendor idem, qui eam circumdederat, oculis undique plenus erat totus que uiuens atque hac et illac se diffundens ut nubes diffluere solet, ita ut nunc latiorem nunc autem constrictiorem se redderet. Et eadem imago uoce magna clamauit in mundum dicens hominibus. 8. VERBA GRATIAE DEI AD ADMONITIONEM HOMINVM. 'Gratia Dei sum, filioli mei: ideo audite et intellegite me, quia illis do lumen animae qui me intellegunt in admonitione, quos etiam in eadem beatitudine contineo, ne reuertantur ad iniquitatem. Et quoniam ipsi me non despexerunt, ob hoc etiam uolo eos tangere mea admonitione, quatenus incipiant bona operari, illi dico qui me requirunt in simplicitate et cordis puritate. Et dum tribuo margaritas boni admonens ac exhortans hominem, ita scilicet, dum intellectus hominis tangitur per me, sum ei initium, hoc est dum sensus hominis intellegit admonitionem meam auditu, ita quod etiam idem sensus ducitur ad consensum tactus mei in animo illius, tunc sum in ipso initium boni, quod eum oportet incipere me sic illi adiutrice. Tunc et ibi colluctatio est, ut uel perficiatur quod do, uel non. Quomodo? Hoc sic uolo intellegi: quia dum hominem admoneo tali modo, quod incipit gemere ac flere peccata sua, tunc si uoluntas illius acquiescit admonitioni, qua illum admonui, quoniam homo in sensu suo taliter sentit mutationem animi sui, qualiter oculos suos leuat ad uidendum et aures ad audiendum et os ad loquendum et manus ad palpandum et pedes ad ambulandum secundum desiderium illud ut sibi in animo est; et si tunc uoluntas suscepit admonitionem meam, mox ipsa eleuat se et deprimit ac superat sensum, ita quod idem sensus discit ignota in sua consuetudine. Quomodo? Ipse mutat se, quoniam eum oportet quamuis inuitum sequi uoluntatem quae super eum est; ipse enim subiectus est illi in seruitio, quia ei inferior est eam que sequetur siue uelit siue nolit. Nam ego do bonum in initio et calefacio illud in mente tribuo que opus uoluntati ad perficiendum. Et hoc facio admonitione, exhortatione atque calore doni exspirationis Spiritus sancti. Si autem uoluntas his donis repugnat, tunc ad nihilum deducuntur haec quae memoraui. Vnde in eodem tempore, dum homo potest incipere in incendio donorum insignis praeconii quod de me oritur, tunc ad illud properet ac etiam citius ueniat uoluntas in bonis et perficiat opus hoc in claritate. Nam scientiam boni et mali ob hoc habet homo, ut ipse in omnibus operibus suis Deum tanto melius intellegat deuitando malum et operando bonum; quia sic Deum colit cum timore eum amplectens in perfecta caritate. Quomodo? Ita scilicet, si aperit interiores oculos spiritus ad bonum et si negat et abicit in exteriori homine malum quod facere potuit. Idcirco etiam subiecta est terrena creatura sub potestate ipsius, ut eo amplius Deum intellegat et diligat ac operetur in eo opus scientiae suae cum intellectu, quo ipse timet et amat Omnipotentem, qui ipsi deputauit magnum honorem seruitutis plurimarum creaturarum. Vnde et ob has causas effundit et infundit homo, hoc est quod ipse in intellectu suo scienter comprehendit discretionem in creaturis, ita quod nouit quae sint amabiles et odibiles et quae utiles atque inutiles, et quod etiam post haec in fide, qua ipse Deum intellegit, concluduntur omnia opera ipsius, ita quod et Deo et angelis eius placent. Aliquando etiam tango hominem in animo ipsius et moneo eum ut incipiat operari iustitiam et deuitare malum; sed dedignatur me et putat quod possibile sibi sit quidquid facere uoluerit, ac spatium paenitendi sibimetipsi constituit usque ad tempus illud, dum corpus eius in simplicitate frigidae aetatis sibi consentiat et dum etiam propter senectutem sibi fastidio sit amplius peccare. Tunc iterum admoneo atque hortor eum ad bonum et ut animo suo resistat. Qui dum me neglegit saepe per multas aduersitates ut in diuitiis et in ceteris his similibus quae patitur ad hoc perducitur, quod eum quasi inuitum et aduersus semetipsum oportet facere bonum et quod eum in tam exasperato animo non multum delectat ea adimplere quae prius proposuerat perficere in prospero tempore, in quo ei uidebatur nihil contrarium ipsi obesse, secundum quod ipse in semetipso ordinauerat tanto tempore illa agere ut sibi placuisset. Hic homo dubie suscepit me: nolo tamen eum derelinquere, quia quamuis sic susciperet me, tamen non omnino despexit me. Vnde et ego non laboraui frustra in ipso. Taedio enim mihi non est tangere ulcerata uulnera, quae circumdata sunt sorde comedentium uermium in innumerositate uitiorum et foetore mali rumoris et infamiae et languore inueteratae iniquitatis peccatorum, nec despiciam quin leniter illa contractem eo tempore dum incipio extrahere edacem liuorem malitiae, hoc est cum intueor et tango eadem uulnera blando calore exspirationis Spiritus sancti. Sed saepe cum huiusmodi dolor ueteri fomento inueteratur, ita quod peccatum incipit calere ardens in animo hominis et cum etiam sic oriuntur in dolore uulnera peccatorum, ita quod erunt in coagulatum opus huius immunditiae quasi globus et aceruus se erigens de magna sorde uermium et fomentatione inuoluti luti de quo nascuntur mortifera uenena scorpionum, serpentium, ranarum et aliorum similium uenenosorum uermium; et cum etiam tunc ita indurantur ut lapis, in talem scilicet duritiam quam nullus cogitat effringere, quae sunt importabilia onera scelerum in illis hominibus, qui grauati sunt grauioribus oneribus: quid tunc ad haec? Tunc quippe homines propter infidelitatem suam non possunt confidere, ut possibile sit huic homini se ad Deum conuertere de sua iniquitate, pro eo quia uident eum quasi escam esse diaboli. Ego tamen nolo eundem hominem deserere, sed meo adiutorio et proelio uolo esse pro ipso in certamine, ubi suauiter primum incipio tangere quasi duritiam lapidis illius peccati, quoniam quasi difficile est eum confringi in tam maximo foetore horribilium scelerum, quae sunt praedictae causae magnae sordis et nequitiae et quae sunt ueluti cadauer putredinis et esca diaboli, quam ipse certissime absorbuit in uentrem suum. Quomodo? Scriptura habet de Filio Dei dicente: Meus cibus est ut faciam uoluntatem Patris mei; et econtra cibus est diaboli ut homines deprimat in mortem, per quam illos talibus causis, ut praedictum est, afflat qui ei uoluntate sua consentiunt et post eum declinant. Et idipsum est diaboli desiderium et continuum studium, quia de hac sorde oritur omne malum. Sed de istis hominibus plures me intellegunt. Quomodo? Dum eos primum tango, dicit homo ille intra se: 'Quid mihi est? Ego nescio nec cogitare scio quidquam boni'. Et iterum nesciens suspirat et dicit: 'Heu me peccatorem!' Nihil autem amplius sentit, quia mole peccatorum grauatus est et quoniam tenebrae iniquitatis conturbauerunt eum. Tunc iterum tango uulnera illius. Et quoniam prius per me admonitus erat, tunc eo melius intellegit me et respiciens in se ipsum iterum dicit: 'Vae mihi, quid faciam? Nescio nec excogitare ualeo quid fiat de me propter multiplicia peccata mea. Ach~al, quo me uertam uel ad quem properabo qui me adiuuet, ut turpissima scelera mea contegam et deleam in paenitentia?' Vnde iterum respicit in se ipsum ea colluctatione, quam prius habuit in studio peccandi, ac eodem desiderio ad ueram paenitentiam se conuertit, ut ante studebat in peccatis. Et quia tunc idem homo mea admonitione sic euigilauit de somno mortis, quam sibi pro uita elegerat, idcirco tunc nec cogitatione nec uerbo nec facto, quae prius ardenter habuit ad scelera, uult amplius peccare; sed studiosissime in fortissima paenitentia se eleuat ad me. Quapropter mox et ego suscipio eum totum et deinceps dimitto eum quasi liberum, ita quod de praedictis causis grauem infestationem ultra non habebit, ut carissimi filii mei sustinent, quos moneo multiplici miseria in ignitis sagittis diabolicarum persuasionum; quia ipse harum tunc non indiget. Nam ipse semper dolebit propter transacta peccata sua, ita ut etiam sibimet iratus tam acrem paenitentiam agat, quod se etiam indignum aestimet hominem uocari. Sed haec uictoria est in foetore sordis illorum hominum quos abicere nolo, quoniam post peccata sua me tamen quaesierunt. Nam qui me non spernunt, sed admonitionem meam suscipiunt et me deuote quaerunt, illis parata sum facere quidquid uolunt. Qui autem me contemnentes abiciunt, illi mortui sunt, nec eos scio. Sunt enim multi homines qui, dum me adesse sentiunt intellegentes ipsorum mentem tactam esse admonitione mea, fugiunt me per malam consuetudinem conceptorum peccatorum, quae in se deglutiebant uoluntate, consensu atque opere, unde etiam et ipsi sunt coram Deo quasi nihilum et inane reputati, quia nolunt esse conscii quid possent facere tacti per me. Ego autem nolo esse in pollutione horum peccatorum qui nolunt suscipere admonitionem meam, nec se uolunt purgare per exhortationem illam, quatenus se auertant a peccatis suis, nec desiderant comedere cibum illum, qui est scriptura euangelii, quo satiari debent omnes fideles, nec gustare saporem eius secundum quod eis datum est; sed festinant fugere gratiam Dei, quia nec uidere nec audire nec cogitare uolunt quod eis faciendum sit, dum uocantur admonitione boni. Ipsi fugiunt admonitionem bonam, ut uermis qui terram intrat se abscondens ab omni decore huius saeculi. Hoc faciunt et isti nequissimi homines, fugientes praecepta Dei se que polluentes in stercore, quo se inuolutant in mortem cum se abscondunt in malitia sua, nolentes de foetore nequitiae ad lucem prodire. Qui tales sunt, non pertinent ad me. Nam ego nolo hac et illac diuidi in pollutione luti. Quomodo? Cum his esse uolo qui me pura paenitentia intellegunt, ubi me etiam adiungo humanae putredini: quia eam uolo purgare. Qui autem me nolunt suscipere, illos de me abicio nolens esse cum eis, quoniam nulla pars mihi cum illis est, quia sunt in parte stultae ignorantiae me intellegere nolentes; et quoniam nolo esse in opere quod pertinet ad conglutinationem obduratae peruersitatis, quod est ad mortem. Et qui hoc modo spernunt me, imitantur perditum angelum, qui dum Deum uidere potuit, eum inspicere noluit, ita ut eum humiliter agnosceret, et propterea subito effugit omnem gloriam caelestem cadens in mortem, dum Deo uoluit assimilari simili honore. Isti despiciunt me, quoniam operantur opus malignum, ut exigunt illicita desideria carnis in uoluptatibus ipsorum. Et quoniam me despiciunt, idcirco faciunt quod uolunt. Ipsi contemnunt Deum, sic etiam neglegunt illius praeceptum. Vnde et multoties in indignatione mea deputantur ad plenitudinem mentis suae facere quod uoluerint, quia uita aeternae felicitatis eos fugit quasi nihilum sint; multoties etiam deficientes tam in prosperitate praesentis uitae quam futurae, quoniam duri et immobiles ad felicitatem boni sunt. Contumacem enim peccatorem in malis suis perseuerantem desero, uiuificans eum qui in se respicit et a peccatis suis in timore meo cum pura paenitentia se ad me conuertit. Nam ego sum columna firmae stabilitatis, quae numquam desero quaerentem me; quoniam qui me apprehendit et se mihi intime ac fideliter coniungit, numquam decidet in perditionem. Qui uero me habet in obliuione mentis suae et superbiendo se eleuat super me, id est qui in se ipsum magis confidit quam in me ac ideo fiduciam in me contemnit habere, quoniam pro nihilo computat gratiam Dei, quia in animo ipsius sum ut uentus turbinis, ipse habens me neglegenter in irrisione et superbe cum elatione in desperatione, non propter grauedinem peccatorum quae perpetrauerit, sed propter superbiam me deridendo sic dicens: 'Quid est gratia Dei?'; hunc ego deiciendo occidam et in electione mea eum erigere nolo, quia mortuus est in aeterna felicitate. Sed et hi homines qui non habent fiduciam se posse surgere de grauioribus culpis peccatorum suorum, sic abicientes omnipotentem Deum et gratiam ipsius, desperantes scilicet in nimia tristitia quasi non possint saluari de enormitate criminum suorum, deficiunt proiecti a me et acerbe corruunt in mortem morientes in inferno inferiori cruciatu mortis aeternae. Nunc etiam loquar de dilectis filiis meis, qui me suscipiunt aperto sensu et uoluntario animo atque acuto intellectu et qui me gemitu ac fletu tangunt me excipientes cum gaudio atque omni amplectentes intentione. O flores mei! qui dum me adesse sentiunt, subito gaudent in me et ego in illis. Ipsi dulciores suauiores que mihi sunt super amorem lapidis pretiosissimi et super fulgentes pretiosas margaritas in mente hominum qui eas amplectuntur ardenti desiderio. Ipsi etiam sunt mihi nobilissimi quadrati lapides, quia in conspectu meo mihi semper sunt amabiles. Hos assidue uolo limare et purgare, quatenus recte ac decenter ponantur in caelesti Ierusalem: quia semper in mentibus suis bona uoluntate me cum epulantur, nec mea iustitia possunt satiari. Nam mox cum tactum meum sentiunt, properant ad me tamquam ceruus ad fontem aquae. Sed ego saepe relinquo eos, ita quod ipsis uidetur quasi sint sine adiutorio; quod idcirco facio ut exterior homo in eis non infletur per superbiam. Tunc plorant ac lugent aestimantes me ipsis esse offensam; sed ego sic perscrutor fidem eorum. Attamen forti manu teneo eos sic auferens ab ipsis elationem nec permittens eos cognoscere quid sint in occultis bonis suis: quia multiplices fructus in eis facere uolo, animis ipsorum dolentibus ac cordibus eorum uulneratis in doloribus. Permitto enim multoties diabolicas persuasiones ipsos inuadere in igneis sagittis de flatu immunditiae incendii ardentis spiritus fornicationis, quae uulnerant corpora eorum in infirmitate fragilis naturae; et hoc idcirco permitto, quatenus hoc modo tam fortiter imbuantur inspiratione Spiritus sancti, quod postea fiant insignes praecones et flagrantes in uirtutibus. Ipsi quippe erunt in probatione quasi aurum in fornace, id est probati in irrisione et in indignatione, ita quod quasi nihilum computabuntur et quod saepissime per raptores substantia sua denudabuntur ac per dissensionem plebis in aduersitatibus sicut agnus a lupis dilacerabuntur. Et ut oues dum eas lupus dispergens dissipat, tamen non moriuntur, ita sunt et isti homines in morte animae non morientes sed eo magis uiuentes purgati in aduersis. Nam bona arbor ut fructum ferat irrigatur, circumciditur atque circumfoditur, et ab ea uermes, ne fructum eius comedant, abstrahuntur. Quid est hoc? Bonus scilicet homo non sit durus nec maleuolus ad iustitiam Dei, sed lenis ac flexibilis ad quodque bonum, a se abscidens malum se que considerans in scrutatione operum suorum atque auferens a se infestationem laedentium se inimicorum. Sed tamen, antequam homo sentiat me in cogitatione sua aut intellectus ipsius intellegat me intra se, sum ei caput et plantatrix fructuositatis et uirtus fortitudo que firmae ciuitatis quae aedificata est supra firmam petram. Omnis ergo fidelis homo audiat me sibi dicentem: 'O homo, est modo conueniens et congruum, ut homo rationalis sine intellectu sit ut irrationale pecus, quod non aliter facit nisi secundum quod expetit libitus ipsius? O miseri homines, qui nolunt scire magnam gloriam illam quam Deus ipsis dedit ad similitudinem sui! Sed non potest esse, ut uolunt, quod libere et quasi hereditario iure omnia mala faciant quae desiderant, quasi hoc ex natura corporis sui possideant, nolentes considerare se habere honorem illum quod bona opera operari ualeant. Deus in sua ordinatione omnia iuste constituit. Et quis potest ei repugnare? Quid est hoc? In huiusmodi uidelicet comparatione, quod aliquis ordinationi Dei simili exemplo possit comparari aut sapientia aut discretione in ullis rebus? Et cur est hoc, quod efficaciam illam quae eis data est sibimetipsis auferre uolunt, quod bene scilicet et male facere possunt? Quomodo? Nam ego cum eos tactu meo admoneo qui tunc me apprehendunt, mox ut me adesse sentiunt, hi bonum opus quod uolunt ad effectum meo adiutorio perducere possunt; qui uero me contemnunt, in imbecillitatem sui et in malum corruunt. Sed praui homines excusare se nituntur, ita quod bona opera operari non possint; et hoc propterea faciunt quod exterior homo in eis uoluntatem suam exerceat in libertate. Nunc, o carissimi filii mei, qui mihi dulciores in odore super omnia aromata estis, audite me uos admonentem. Dum tempus habetis facere bonum et malum, sincera deuotione colite Deum uestrum. O uos iterum dulcissimi filii mei qui ascenditis sicut aurora, uos qui ardere debetis in caritate ut sol in radio suo, currite et properate, carissimi mei, in uia ueritatis quae lux mundi est, quae est Iesus Christus Filius Dei qui uos redemit sanguine suo in fine temporum, ut cum gaudio post transitum uestrum peruenire possitis ad ipsum'. Et iterum audiui eum qui sedebat in throno dicentem ad me: 'A desiderantibus caelestia fideliter credendum et non pertinaciter examinandum est quomodo Filius Dei missus in mundum a Patre natus sit ex Virgine, quia humanus sensus fragili et mortali corpore et grauissimo peccatorum onere grauatus secreta Dei plus dignoscere non poterit quam Spiritus sanctus cui uult reuelauerit'. 9. QVOD HVMANITAS SALVATORIS ECCLESIASTICAM AEDIFICATIONEM SVSTENTANS APPARET IN FIDE POPVLORVM FIDELITER OPERANTIVM. Quapropter per mysticum mysterium haec etiam columna quam uides in plaga meridiana in praefato lapideo muro demonstrati aedificii ultra praedictam columnam uerae Trinitatis significat humanitatem Saluatoris, qui conceptus de Spiritu sancto natus que ex suauissima Virgine Filius est Altissimi, fortissima sanctitatis columna exsistens, omnem uidelicet ecclesiasticam aedificationem sustentans. Cuius humanitas apparet in ardente fide lapidum fidelium populorum in bonitate superni Patris fortissime operantium post declarationem Trinitatis manifestata: quia Trinitate in uno Deo certificata credenti populo creditum est etiam incarnatum Dei Verbum uerum Deum cum Patre et sancto Spiritu in unitate diuinitatis in uno et uero Deo colendum. 10. QVOD SANCTITVDO VERAE INCARNATIONIS HVMANIS MENTIBVS OBVMBRATA AB INTERIORIBVS FIDE ET OPERE COGNOSCITVR EXTERIORIBVS FAMA ET VOCE MANIFESTATVR. Quae columna magna est et obumbrata, intra et extra idem aedificium apparens: quoniam sanctitudo uerae incarnationis magna et inaestimabilis ita humanis mentibus est obumbrata, ut non possit considerari nisi quantum possibile est per fidem intueri et interioribus diuino cultu laborantibus fide et opere cognosci, et exterioribus otio uacantibus fama et uoce manifestari. Visui que tuo tam umbrosa apparet, ut nec magnitudinem nec altitudinem eius cognoscere ualeas: quia idem Filius meus inter homines in mortalitate carnis, quoniam pro populo mortem subiturus erat, quasi obumbratus mortalis scilicet exsistens sine omni macula peccati apparuit, ita tamen quod uera eius incarnatio, in mystica magnitudine secretorum Dei incomprehensibilis et in excellentia diuinae potentiae inaestimabilis, omnem cognitionem humani intellectus excedat. 11. QVOD SOLI DEO COGNITVM EST QVOT ET QVALES FVTVRI SINT VT PERFICIATVR CORPVS CHRISTI. Sed quod inter columnam hanc atque columnam uerae Trinitatis est interruptus locus longitudinis trium cubitorum uacuus que absque muro, ut tibi superius ostensum est: hoc est quod incarnatus Dei Filius Deus uerus cum Patre et Spiritu sancto exsistens adhuc latet in membris suis, quae fideles homines sunt qui usque ad finem mundi nascituri sunt, per uiuentia opera membra capitis sui effecti, ut supra mirabiliter et typice edocta es. Qui, quot et quales futuri sint in prolixitate superuenientium temporum, hoc est in mysterio ineffabilis Trinitatis, ipsi eandem Trinitatem in unitate diuinitatis fideli cultura adoraturi, cum locus eorum qui adhuc nascituri sunt uacuus sine aedificato muro bonorum operum sit. Vbi tamen fundamentum positum est, quoniam in praescientia Dei sunt et quia etiam fides saluationis eorum, quam habituri sunt, iam posita fortiter consistit, ita ut homo spem et fiduciam non habeat in alio quam in Deo, non diffidens de misericordia eius sed confidens in eum, quod fortissimum fundamentum fidelis animae est. 12. QVOD OMNIA OPERA INCARNATI FILII DEI ET COLLECTIO ECCLESIAE DE QVATTVOR PARTIBVS MVNDI SVNT IN VOLVNTATE PATRIS. Quod autem haec umbrosa columna in hoc ipso aedificio in eodem loco stat, ubi desuper in caelestibus mysteriis coram Deo illum magnum et quadratum lucidissimi que candoris splendorem prius uidisti, qui secretum superni Creatoris designans in maximo mysterio tibi manifestatus est: hoc est quod incarnatus Dei Filius omnia opera sua quae corporaliter in mundo iniurias passus operatus est, ea secundum secretam uoluntatem Patris adimpleuit. Quod etiam ille splendor designat magnus uidelicet in significatione mysteriorum Dei, quattuor que angulorum: quoniam ad cognitionem Christi multi ex his qui per quattuor partes mundi nascuntur peruenturi sunt; atque eximii candoris: quia lucidissimam diuinitatem nulla tenebrositas offuscare potest, ubi idem secretum supernae et gloriosae maiestatis in magna profunditate et mysterio scientiae creatoris omnium qui cuncta creauit typice tibi aperitur, ita ut ipsi creatori nullus ad hoc in auxilio succurreret nec ullus ipsi resistendo in hoc repugnaret, ea tantum in uoluntate bonitatis suae per Verbum suum creans. Vnde in eo alius splendor uelut aurora in se aeriam in alto purpureae lucis claritatem habens fulget, per quem tibi in mystica ostensione mysterium incarnati Filii Dei demonstratum est, quoniam in secreto summi Dei candor aurorae, Virginis scilicet Mariae, declaratur, quae in utero suo Filium eiusdem caelestis et altissimi Patris portauit, qui purpureum sanguinem suum clarissima luce saluationis fulgentem effudit, secundum quod tibi in hac secreta uisione incarnatio eiusdem Filii mystica obumbratione ostenditur. 13. QVOD IN CHRISTO OMNES VIRTVTES ACVTO STVDIO PLENITER OPERANTVR ET IN IPSO APERTE MANIFESTATAE SVNT. Sed quod in praedicta columna ab imo usque ad summum eius in modum scalae ascensus est: hoc est quod in incarnato Filio Dei omnes uirtutes pleniter operabantur, qui in se uestigia saluationis reliquit, ita ut tam pusillus quam magnus fidelium sibi competentem gradum in ipso reperiant in quo pedem in ascensum uirtutum ponant, ut ad optima loca perueniant, ubi uirtutibus operandum est. Quomodo? In optimis locis bonorum cordium aggregantur uirtutes ad sanctissimum opus suum, quatenus Filium Dei in membris suis perficiant, quod est in electis hominibus. Vnde et in ipso est exemplum perfectionis omnibus fidelibus qui in lege Dei occupati sunt, ut se de bono torqueant ad melius, scientes manifestationem uerae incarnationis ubi Filius Dei ueraciter in carne demonstratus est, in quo fidelissimus ascensus ad caelestia reperitur. Propter quod etiam omnes uirtutes Dei descendentes et ascendentes oneratas lapidibus ad opus suum hic ire uides: quia in Vnigenito Dei lucidissimae uirtutes quasi per humanitatem eius descendunt et quasi per diuinitatem ipsius sursum tendunt. Descendunt etiam per ipsum ad corda fidelium hominum, qui bono corde uoluntatem suam relinquentes ad recta opera flexibiles se reddunt, secundum quod operarius ad leuandum lapidem se inclinat quem ad aedificium deferat. In ipso etiam sursum ascendunt, cum caelestia opera in hominibus perfecta Deo gratulabunde offerunt, ut corpus Christi in fidelibus membris ipsius quantocius perficiatur. Vnde etiam quasi lapides ad altiora portant, qui sunt pennata et lucida opera quae cum ipsis homines ad tutelam suam operantur: quoniam unaquaeque actio a Deo obtinet alas suas, per quas se de stercore humanae mentis eleuet, fulgentem etiam splendorem habens per quem ante Deum luceat, quia obstrui et abscondi non potest quod fluit de fonte uitae aeternae. Nam ut fons non debet esse in absconso sed in manifesto, ut omnis homo qui sitit ad ipsum ueniat et hauriat atque bibat, sic Filius Dei non est obtrusus nec absconsus electis suis sed manifestus, praeparans se ad retributionem operum ut ea manifestet iusta remuneratione, quae propter ipsius uoluntatem ab hominibus perficiuntur. Idcirco fidelis homo ambulet in fide ad Deum quaerat que misericordiam eius, et dabitur illi. A non quaerente autem non inuenietur, ueluti fons non fluit ad homines ipsum solummodo scientes nec ad eum uenire uolentes, sed illos oportet ad eum accedere, si aquam eius haurire desiderant. Sic homo faciat. Ad Deum accedat per legem sibi ab ipso constitutam, et inueniet eum dabitur que illi cibus uitae et aqua salutaris, ita ut amplius nec esuriem nec sitim sustineat. Vnde et praedictae uirtutes acutum studium idem opus perficiendi habent: quoniam studiosissime sicut torrentes aquae ad opus diuinum currunt, quatenus sole fulgentiora Christi membra capiti suo in lucidis acquisitionibus nobilissime perfecta coniungantur. Propter quod etiam, ut audisti, fortes operarii Dei appellantur, quia strenue in bonis operibus fidelium hominum semper conuersantur. 14. QVOD SEPTEM VIRTVTES SEPTEM DONA SPIRITVS SANCTI SIGNIFICANT. Sed quod inter has uirtutes praecipue septem uides, quarum etiam formas et habitus secundum quod tibi permittitur consideras: hoc est quod inter uirtuosa opera hae septem uirtutes praestantissime septem ardentissima dona Spiritus sancti designant; quia in obumbratione Spiritus sancti Virgo clarissima Filium Dei sine peccato concepit, in sanctificatione scilicet sanctarum uirtutum, quae aperte in eodem Vnigenito Dei manifestatae sunt, quasi in forma sua illuminantes corda fidelium et quasi in habitu suo in unitate fidei se dilatantes, ut Isaias seruus meus testatur dicens. 15. VERBA ISAIAE DE EADEM RE. Egredietur uirga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet. Et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis; et replebit eum spiritus timoris Domini. Hoc tale est. Virgo Maria egressa est de angustiis saecularium oppressionum in dulcedinem honestatis morum, ut aliquis de domo egreditur in qua inclusus continebatur, qui se non eleuat supra ipsam domum sed recto itinere coram se graditur; et ut riuulus uini de torculari exprimitur, non se exaltans supra idem torcular sed moderate defluens in locum suum. Et quare uirga? Quia non spinata moribus nec nodata terrenis cupiditatibus sed plana, id est carnali concupiscentia non copulata, orta scilicet de radice Iesse, id est ab illo qui quasi fundamentum erat regalis prolis de qua eadem illibata Mater nata processit. Vnde et de radice eiusdem uirgae ascendit suauissimus odor, qui fuit integra uiriditas eiusdem Virginis uolans in altissimum modum, Spiritu sancto eam ita irrigante, quod ex ipsa almus flos natus est. Quomodo? Vt flos nascitur in agro non seminatus semine, sic surrexit in ea caelestis panis sine radice uirilis commixtionis et absque omni humano onere, sed tantum natus in suauitate diuinitatis non tactus ulla indignatione peccati, ueniens tortuoso serpente nesciente nec eum prorsus tangente. Vnde et idem flos latenter illum decepit, ita quod sursum ascendit et genus humanum in peccato conceptum ad alta sustulit, quod ille prius fraudulenter deceperat et in perditionem se cum detraxerat. Et quoniam hic flos Filius Dei erat, requieuit super eum spiritus Domini, id est spiritus aeternae diuinitatis. Quomodo? Quando humilitas exaltata est in ascensu eiusdem floris, ubi in irrisione prostrata est superbia, quam prima mulier attendit cum plus quam deberet habere uoluit; secunda muliere seruitio Dei se subdente, dum se recognouit paruam in humilitate confessa Deum suum, Spiritus sanctus ardenter in ipso requieuit in quo electa caritas latuit, quae saluauit perditam plebem abstergens crimina et scelera hominum. Nam plenitudo sanctitatis erat in eo, quia uiuens lumen in ipso radiauit, in quo noxium pomum cum sequentibus se nequitiis aruit, surgente in eodem medicina mortuorum, quae uexillum illud eleuauit quod mortem superauit et contriuit. Sanctitas enim in eo non caruit ulla possibilitate, ipso concepto absque omni peccati commixtione, sicut saepius offenditur in natis hominum qui nascuntur in diuersitate multiplicium criminum. Sed et cum idem flos dedit operando et ostendendo omnem exspirationem iustitiae, iam fructum in plenitudine Spiritus sanctus protulit, quoniam ipse Filius Dei indutus carne aperte in opere suo demonstrauit quod antea Spiritus sanctus mystice et quasi in occulto inspiratione sua commonuit. Qui Spiritus sanctus super eundem florem septempliciter requiescere designatur, quia cum Deus omnia per Verbum suum in Spiritu sancto crearet, septima die ab omni opere suo requieuit. Sed et eadem dona in signatione sua geminantur: quoniam corpus et anima sibi coniuncta simul in gemina dilectione per unctionem Spiritus sancti debent operari timore Domini solo posito, quia ipse quasi in tremore caritatem uenerans unum super omnia adorari designat. Vnde etiam et spiritus Domini solus denominatur, fortissimis uirtutibus ab eo clarescentibus ut a radice rami procedunt: quoniam unus Deus est a quo omnia bona ueniunt et per quem omnia sapienter disposita sunt. Et quia spiritus Domini super ipsum florem requieuit, spiritus etiam sapientiae super eum mansit: quoniam ubi spiritus Domini affuit, ibi sapientia non deerat. Sic ergo spiritus sapientiae et intellectus in eo fuit; quoniam magna sapientia apparuit, cum Deus omnia per Verbum suum creauit; quia sapientia sic diffusa est in illo, quod idem Verbum erat sapientia. Sed idem Verbum nondum incarnatum inuisibile fuit, id autem incarnatum uisibile apparuit: quoniam Verbum quod ante omnem creaturam erat in corde Patris, per quod omnia facta sunt et sine quo factum est nihil, ipsum enituit flos sub tempore, scilicet emicans in humanitate, bonum intellectum hominibus proferens suis testificationibus. Quid est hoc? Sapientiae intellectus congrue adiungitur, quia cum homo a Deo in sapientia creatus sit, creatorem suum digne intellegere debuit. Ergo ante partum uirginalem Deus intellegendus erat absque ulla dubitatione. Sed post partum uirginalem praedictum florem in carne proferentem idem flos intellegendus erat Deus et homo, sed non sine admiratione. Et iste intellectus prius inuisibilis, uisus est uisibilis in flore cum ipse flos hanc intellegibilem causam protulit, quod homo scilicet sapienter intellegit Deum in factis suis. Quomodo? Sapientia est origo bonorum operum cum homo sapienter ueneratur Deum suum. Cui intellectus adhaeret: quoniam cum homo per sapientiam bonum operatur, iam illud ad alios dilatatur, ita ut bonum odorem et dulcem gustum ab ipso emicantem cum gaudio intellegant in eo. In uirgineo quoque isto flore intellectum subsequitur consilium: quia homo intellectum habens diuino consilio liberandus erat. Inde spiritus consilii et fortitudinis super eum requieuit: quoniam hoc consilium apud Patrem sine tempore fuit, ut Verbum suum incarnaretur sub tempore, perficiens omnia opera sua secundum uoluntatem Patris et ostendens oboedientiam per se ipsum, ita ut ipsa de eo ad homines fulgeret, quatenus eum ita in factis suis imitari addiscerent. Quod dum ita apparuit in fortissima uiriditate totum surgens de diuinitate, fortitudo se in ipso occuluit, quatenus diabolum tanto fortius debellaret quanto secretius illi se per consilium abscondisset. Quomodo? Consilio apte fortitudo adhaeret: quoniam consilium Dei per fortitudinem Filii ipsius regnum diaboli destruxit. Vnde idem Filius Dei, fortissimus uidelicet leo, contriuit mortem infidelitatis per splendidissimum lumen quod fides est; quia magna fortitudo est hominem ea per consilium credere quae corporali uisu non ualet uidere. Quid est hoc? Consilium per coniunctam sibi fortitudinem perforat duritiam lapideorum cordium, quae obdurata sunt in consuetudine prauorum morum, ita ineptam duritiam transiens, quod carnale opus abicitur et Dei opus aptissime perficitur. Quapropter et in praedicto flore fortitudinem scientia comitatur: quoniam homines per fortitudinem Dei ad scientiam ipsius ita ut eum cognoscant perueniunt. Hinc est quod et spiritus scientiae et pietatis in eo etiam per supernam dulcedinem requiem habuit; quoniam ipse scienter miseriis hominum condoluit, spes etiam exsistens per quam intratur ad saluationem, cum scelus mundi scienter per mortem suam abstersit in magna pietate. Quid est hoc? Scientiae pietas recte adiungitur: quia Filius Dei scienter in magna pietate adimpleuit uoluntatem Patris sui. Ipse enim Filius solus natus ex Virgine transfudit inter populos germen caelestis uirtutis, ut sequantur consortium angelorum, quod pudicitia castitatis est: quia uirtus haec surrexit in superna pietate, sic uidelicet quod in egrediente uirga de Iesse uirtutes floris huius germinarent, quas prima mulier fugauerat, dum consensit audiens consilium serpentis, ita quod in ea cecidit omne genus humanum carens gaudio supernae claritatis, nisi quod floriditas uirgae istius scienter illud eleuauit per pietatem in sanctitate saluationis. Quomodo? Fortitudini quae diabolum deuincit adhaerentem illi scientiam Spiritus sanctus inspirat, cum Deus per fideles homines deuotissime in ardentibus desideriis agnoscitur et intimo tactu fidelis animae desiderantissime amplexatur. Sed et in uirgineo flore pietatem timor Domini subsequitur: quia cum pietas inest fidelibus hominibus, timorem Domini acquirunt ad explenda praecepta ipsius. Vnde timor Domini eundem florem repleuit: quia ipse tantam plenitudinem uirtutum in se habuit, quod in eo nullus uacuus locus inuentus est, ubi aut mortifera superbia, aut delectatio honoris aut praeuaricatio legis sedem inuenire potuisset; sed totus plenus erat timoris Domini, non quaerens alienam rem ut primus angelus et Adam quaesierunt, sed honorans Patrem suum in omni opere suo dignam ei praebens oboedientiam. Ideo et timor Domini initium habet omnis iustitiae, quia ipse est finis et initium ceterarum uirtutum, ut requiei septima dies ostendit completionem et ortum creaturarum. Quomodo? Timor excutit et mouet tremorem, qui radix est germinandi, ut fructuosae uirtutes procedant. Vnde et flos iste plenus timoris Domini est: quia omnia germina bonorum operum adhaerent ei, quoniam ipse materia eorum est flore eodem germinante uiriditatem quarumcumque uirtutum, fructu earum prae ceteris repleto, quatenus omnia bona perficiat, ut etiam de ipso Scriptura sic habet. 16. VERBA SALOMONIS AD EANDEM REM. Sicut malum inter ligna siluarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quam desideraui sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo. Hoc tale est. Filius Virginis dulcissimus amator castae dilectionis, quem apprehendit fidelis anima, desiderans dulcissima eius amplexione integritatem suam coronare relicto carnali uiro et se copulans Christo eum que certissimo foedere amans et in speculo fidei aspiciens, est pulcherrimus fructus fructiferae arboris, id est Filius Virginis exiens de uirginali pudore sicut pomum de fructuosa floriditate praebens que escam refectionis esurientibus et sucum dulcedinis sitientibus; et hoc modo ligna siluestria praecellens, id est filios hominum qui in peccatis concipiuntur et in ipsis conuersantur nec talem fructum afferentes qualem ipse attulit, quoniam a Deo exiuit plenum fructum suauitatis uitae afferens, aliis quidem nec uiriditatem nec fructum a se ipsis habentibus sed ab ipso. Quomodo? Ipse per incarnationem suam mundo saluationem dedit dilectus Dei Filius inter filios hominum apparens, qui per feruorem ipsius uirebant et fructum afferebant, sed non tanta plenitudine fecundi quanta ipse repletus erat, quia totus sanctus a Deo exiens de Virgine natus est. Et quare dilectus? Quia ipse hoc conculcat, quod fideli animae ad caelestia properanti obsistit. Vnde et sancta anima aequissimo iudicio eum dilectum nuncupat: quoniam per fidem dilectionis se ipsam relinquens et in magno certamine carnalium uoluptatum ad illum beneuole anhelans atque in ardore lacrimabilis desiderii se ipsam reprobans ei adhaeret, ut mulier uiro cui cum gaudio uoluntatis suae associata est. Et ideo cum in exordio conseruandae castitatis ad eum incipit suspirare, ad se ipsam dicit: 'Volo prosternere carnalem uoluptatem in coniunctione uiri illius sub cuius dilectionis umbra, qua me in ardore ardentis desiderii sui a contrario igne obumbrauit, sedeo'. Quomodo? Dum inebriatum studium in eius amore habens subiectum mihi igneum carnis amorem in consensu animae meae premo. Et ob hoc dulcissimus fructus eius, quem gustabam in anima mea suspirans ad Deum, dulcior mihi est in ea super omnem dulcedinem carnis, quam sentiebam in concupiscentiis ipsius. Et quare dulcis? Quoniam ipse ex Virgine natus habet dulcissimum saporem et fortissimum unguentum stillans ut balsamum, quod est resurrectio ad uitam in qua mortui erecti sunt, ac continens maximam medicinam quae tersit uulnera peccatorum per incarnationem ipsius, quae plenissima sanctitatis et dulcedinis in omni genere uirtutum cum uirginitate est. Vnde o uirginitas quae de ignea accensione consistis robustissimum germen, quod de stella maris emicans omnem spurcitiam turpitudinis contra saeuissima iacula diaboli semper dimicans conculcat, gaude in caelesti harmonia in spe consortii angelorum. Quomodo? Spiritus sanctus symphonizat in tabernaculo uirginitatis: quoniam ipsa Verbum Dei semper ruminat, quomodo possit Christum amplexari cum omni deuotione ardens in eius amore, hoc habens in obliuione quod in concupiscentia carnis in ardore incendii fragile in homine est, uni uiro, quem numquam peccatum tetigit adhaerens, cui et sine omni concupiscentia carnis coniuncta est, semper cum illo florens in gaudio regalium nuptiarum. 17. DE STATV ET HABITV PRAEDICTARVM VIRTVTVM ET QVID SIGNIFICET. Nunc autem quod similitudinem in praedictis uirtutibus uides, ita quod omnes ut et aliae uirtutes quae supra tibi demonstratae sunt ueluti uestibus ex serico induuntur: hoc est quod in ordine suo piam unanimitatem eadem luminaria in mentibus hominum parant, etiam quomodo reliquae uirtutes in Deo mollitiem indumentorum, id est lenitatem deuotionis in respectione sanctarum animarum, uepribus in duritia uitiorum carentium habentia. Quod autem quaedam albis crinibus retecto capite et absque amictu palliorum incedunt: hoc est quod illae in copula candoris innocentiae ligaturam iuncturae prauorum morum in mentibus fidelium hominum non habent, et quod etiam saecularibus studiis circumdatae non sunt, omnino fugientes uicissitudinem uitiorum. Sed prima more femineo est in capite uelata atque quasi casula tamquam crystallus perlucida induta: quia uinculum subiectionis humiliter Deo subiecta portat, superna scilicet sollicitudine omnem exaltationem diabolicam prosternens pio que capiti id est Christo adhaerens, humillimum quoque sacerdotem et absque omni puluere peccati purissimum in lucidissima cordis puritate imitans, quoniam constricti et humiles puri que sacerdotes summi sacerdotis esse debent. Secunda autem nigros capillos habet: manifeste ostendens quod in capite suo Christo abstergit nigredinem peccatorum in hominibus. Tertia uero dissimilis humanae formae uidetur: quoniam hoc ministerium habet ut hominem ita concutiat, quatenus terreatur et tremiscat de Dei iudicio, unde et specie caret hominis: quia homo saepe Deum postponens timoris eius obliuiscitur, quod ipsa omnino facere recusat. Prima quoque et quarta atque quinta albis tunicis uestiuntur: quia circumdatae sunt ueste innocentiae quam Adam perdidit transgrediens piam iussionem, postmodum autem in candidissimo lilio floridissimae uirginitatis cum induto opere simplicis in Deo subiectionis recuperata in saluationem, quod ante Deum lucet sicut clarissima stella humanis oculis ignescit. Omnes etiam alba calceamenta habent excepta tertia secundum speciem hominis non apparente: quoniam ipsae pulcherrimum opus sunt in hominibus, qui desideria carnis in se ad nihilum deducunt iuxta exemplum sui saluatoris, quod est splendor splendidissimus; una earum hominem non similante: quia non habet ullum respectum ullius audaciae, semper sollicita et non neglegens ut homo qui saepius suimet per contumaciam obliuiscitur, ipsa dispensatrix exsistens iustae admonitionis ut quisque fidelis iudicium Dei caute intueatur; et excepta quarta quae crystallinis calceamentis miro modo lucentibus calceatur: quoniam illa in uoluntate sua se constringens pergit lucidissimum iter Christi, ita mortem etiam in semetipsa per igneum ardorem Spiritus sancti suffocans. Quod autem in eisdem uirtutibus est dissimilitudo, hoc est quod quamuis unius studii unanimitatem habeant, tamen diuersa opera in hominibus operantur. 18. SPECIALITER DE HVMILITATE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Propter quod et prima imago praetendit humilitatem quae primitus Filium Dei manifestauit, cum Deus, qui caelum et terram in sua habet potestate, Filium suum mittere ad terras non dedignatus est. Vnde etiam portat coronam auream capiti suo impositam, tres ramos altius exstantes habentem: quoniam ipsa ceteras uirtutes praecellens et suauiter antecedens coronata est corona aurea, scilicet pretiosissima et fulgentissima incarnatione saluatoris, qui eam quasi in capite id est in hoc mysterio, cum incarnatus est, decorauit. Quae triangularis exsistit: quia Trinitas est in unitate et unitas in Trinitate, Filius scilicet cum Patre et Spiritu sancto unus et uerus Deus, omnia excellens in altitudine diuinitatis. Et pretiosissimis lapidibus uiridis et rubei coloris et albis bacis multo fulget ornatu: quoniam eadem humanitas saluatoris ostendit in se altissimam et profundissimam bonitatem sui operis quod idem Filius Dei operatus est in uiriditate illa, cum uirtutes iam in doctrina eius uirebant; et in rubore sanguinis ipsius, cum mortem passus est in cruce saluans hominem; atque in clarissima albedine resurrectionis et ascensionis eius, cum quibus omnibus illuminata et ornata est ecclesia, ut res illa illustratur et decoratur cui pretiosi lapides imponuntur. Quod autem in pectore suo habet speculum lucidissimum, in quo mira claritate imago incarnati Filii Dei apparet: hoc est quod in humilitate, quae in corde sacrati templi est, in beatissima et splendidissima scientia pie et humillime ac splendide firmissime que effulsit idem Vnigenitus Dei in omnibus operibus suis quae corporaliter gessit, in quibus se mundo praecipue manifestauit. Vnde etiam et ipsa in illustriori parte corda electorum fidelium consignat, in eis tribunal suum ponens, omnes actus ipsorum uidelicet regens et dirigens: quia solidissimum fundamentum omnium bonorum in hominibus est, ueluti etiam in supradicta materna admonitione sua ostendit. 19. SPECIALITER DE CARITATE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Sed secunda designat caritatem, quoniam post humilitatem illam qua Filius Dei incarnari dignatus est, ostensa est etiam uera et ardentissima lampas caritatis, cum Deus ita dilexit hominem, ut propter ipsius amorem Vnigenitum suum mitteret incarnandum. Quae tota uidetur ut hyacinthus aerii in alto coloris, uidelicet tam forma quam tunica ipsius: quia incarnatus Dei Filius per humanitatem suam illustrauit fideles et caelestes homines, ut res illa per hyacinthum illustratur cui imponitur, ita eos etiam incendens caritate, ut unicuique homini indigenti fideliter subueniant, sicut et uirtus haec induitur tunica dulcedinis Dei, hoc habens officium quatenus deuotione, actu et usu omnibus hominibus in recto lumine luceat. Propter quod etiam eidem tunicae duae zonae inaestimabili modo auro et gemmis ornatae mirabiliter intextae sunt: quae sunt in dulcedine Dei gemina praecepta caritatis, bona scilicet et praecipua uoluntate quasi auro et iustis operibus ueluti clarissimis gemmis mirabili dono summi datoris composita ita ut super utrumque umerum eiusdem imaginis zona una usque ad pedes ipsius ante et retro descendat: quoniam eadem praecepta in multa sollicitudine portat, unum scilicet in Deo, ut in umero dextro, et alterum in proximo, ut in umero sinistro, sicut scriptum est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus uiribus tuis, et ex omni mente tua; et proximum tuum sicut te ipsum. Hoc tale est. Sic debes diligere Dominum Deum tuum, qui Dominus tuus est, uidelicet hoc honore, quod dominatur omni creaturae; et Deus tuus, quia ipse est non habens initium sed creator omnium exsistens, ita ut propter amorem eius in corde tuo primum exsuperes et prosternas carnem corporis tui, quod ipsi ualde durum est, quia primum deuicta carne postmodum regnabit spiritus tuus in te; et tunc Deum in anima tua sic intelleges, ut mandata eius scienter custodias atque ea non pigro opere compleas. Et deinde hoc modo omnes uires corporis et animae tuae Deo subiciuntur: quoniam haec prima uictoria in corpore tuo facta est, ita ut tunc in omnibus his propositis causis Deum fortissime in tua mente comprehendas, quod tibi tam firmum propugnaculum est contra insidias inimicorum tuorum, ita ut fortitudinem eius in praedictis rebus nullus pertransire ualeat inimicus: quia mens tua omnia haec continere debet in se confirmans et consolidans cuncta quae agis. Haec ergo facies toto corde, tota anima et omnibus uiribus et omni mente tua, ita ut nihil deficiat tibi in fide, quatenus non consentias ulli rei quae repugnat Deo, te diuidens in aliena, sed ut colligas te ad dulcedinem dilectionis eius diligens et te ipsum. Quomodo? Si diligis Deum, diligis salutem tuam. Et sicut tunc in his omnibus te diligis, sic diliges et proximum tuum, qui quisque fidelis homo est tibi proximus exsistens in christiano nomine ac in fide, ita ut sic gaudeas in eius recta prosperitate et superna saluatione, ut fideliter in fide conseruetur, sicut etiam laetaris de tua salute. Hoc ergo geminum opus caritatis sit in homine descendens usque ad pedes eius, id est ad finem consummationis, ante ipsum scilicet apparens in lege Dei et retro in hominis uidelicet subuentione, ut et homo sic caritatem sectetur, quatenus reiecta morte perueniat ad perfectionem uitae, sicut etiam eadem caritas superius in uerbis suis declarat. 20. SPECIALITER DE TIMORE DOMINI ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Tertia autem imago significat timorem Domini: qui post hanc caritatem quam Deus hominibus manifestauit, cum Filium suum pro ipsis mortem subire uoluit, in mentibus fidelium surrexit, ita ut caelestia praecepta plenius intellegerent et perfectius quam prius adimplerent. Quam nunc uides in eodem schemate ut in priori uisione eam uidisti: quoniam incommutabilis Deus simili et non dissimili honore et reuerentia habendus est in omni factura et creatura ipsius, ut et tibi superius declaratum est. Est quoque maioris ac longioris staturae quam ceterae uirtutes dissimilis que humanae formae: quia ipsa prae ceteris angustiam et tremorem infert hominibus, ita ut magnitudinem summae maiestatis et altitudinem diuinitatis ipsius perspicacibus oculis semper considerando pauescant: quoniam Deus omnibus hominibus multa ueneratione metuendus est, quia ab ipso et non ab alio creati sunt. Vnde etiam eadem uirtus speciem hominis non habet: quia contradictionem illam ut Deo in malefactis resistat, ut supra dictum est, abicit, figens tantum interiorem cognitionem suam in Deum pergens que rectissima itinera uoluntatis ipsius. Ideo et plurimos oculos undique in se habet tota in sapientia uiuens: quia per oculos boni intellectus ubique se circumspicit, Deum intuendo in omnibus mirabilibus eius, ita ut in bonis operibus rectum iter habeat et in malis confusionem diaboli per cognitionem Dei pertranseat, omnis tali modo in sapientia fulgens, quod omnia mortifera spiritui nocentia contemnit, mortem fugiens et iniquitatem relinquens atque sapienter domum sibi in uita aedificans. Induta est quoque quasi umbroso indumento per quod idem oculi prospiciunt: quia circumdata est ualidissima constrictione frangens desideria carnis in hominibus et aspiciens per eandem abstinentiam in lumen uitae, in quo mirifice fulget homo in beatitudine. Multo que timore tremit coram me: quoniam angustiam et tremorem ponit in cordibus ignitorum hominum, ita ut turbinem et fragilitatem carnis suae semper habeant in pauore, ne labantur in peccatis et ne fiduciam suam in semetipsos aut in alios homines ponant, sed in eum qui regnat in aeuum, ueluti etiam ipsa, ut supra dictum est, in querimonia sua confitetur. 21. SPECIALITER DE OBOEDIENTIA ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Quarta uero declarat oboedientiam: quoniam post timorem illum qui mihi in reuerentia exhibetur, praeceptis etiam meis congrue oboeditur. Vnde et niueum uinculum circa collum portat: quia candidissimas facit mentes hominum per subiectionem fidelis oboeditionis, cum ubique fortitudinem colli uoluntatis suae deserunt et innocenti agno, scilicet Filio meo, adhaerent. Atque manus et pedes candido religamine habet ligatas: quoniam ad opus Christi et ad uiam ueritatis in albedine uerae fidei ligata est, non faciens neque uadens secundum se, sed secundum uocem praesidentis Dei, ut etiam in praedictis uerbis suis demonstrat. 22. SPECIALITER DE FIDE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Quinta autem designat fidem: quia post hanc oboedientiam, qua populus praeceptis meis oboedit in auditu, fit etiam credulus in fide, ea fideliter complens in opere quae sollerter percipit in admonitione. Et haec circa collum rubeam torquem habet: quoniam undique in fortitudine sua fideliter perseuerans martyrio sanguinis decoratur, fiduciam suam non in fallaces uanitates ponens, sed in Deo, secundum quod et ipsa de se, ut supra ostensum est, declarat. 23. SPECIALITER DE SPE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Sexta uero praefigurat spem: quae post fidem credendi in Deum surgit ad uitam, in terra non habita, sed in caelestibus usque ad tempus perpetuae remunerationis celata, ad quam eadem spes toto desiderio anhelat, ut mercennarius ad mercedem suam et ut puer ad debitam sibi hereditatem. Vnde etiam tunica pallidi coloris induitur: quia fiducia operis sui quasi in pallore circumdatur, cum nondum in praesenti remunerata est, sed ad quod semper gemitibus suspirat, hoc futurum multa fatigatione exspectat. Quod autem crux passionis crucifixi Filii mei ante eam in aere apparet, ad quam ipsa oculos et manus cum multa deuotione erigit: hoc est quod ad martyrium eiusdem Vnigeniti mei caelesti desiderio quasi in aere plurimam fiduciam in mentibus fidelium parat, ita ut ad eum interiorem uisum fidei et clarissima opera sui laboris humili et sincera intentione erigant, sicut et uirtus eadem superius ostendit in oratione sua. 24. SPECIALITER DE CASTITATE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Sed septima praetendit castitatem: quoniam postquam homines spem suam pleniter posuerint in Deum, crescit in eis perfectum opus, ita quod se incipiunt a carnalibus desideriis constringere in castitate, quae in flore carnis acutissime sentit abstinentiam, ut iuuencula scilicet sentit ardorem concupiscentiae nolens tamen in uirum respicere. Sic castitas abicit omnem spurcitiam in pulcherrimis desideriis anhelans ad dulcissimum amatorem suum, qui est suauissimus et amantissimus odor omnium bonorum in deliciis cunctarum uirium uirtutis constantiae, ab amatoribus suis aspiciendus interiori pulchritudine animae. Vnde et ipsa lucidiore et puriore crystallo tunica uestitur, quae ita in candore relucet ut aqua resplendet, cum sole perfunditur: quia lucidissima in simplici intentione et purissima absque omni puluere ardentis libidinis concupiscentiarum, mirabiliter confortata per Spiritum sanctum, circumdata est ueste innocentiae lucente in clarissima albedine fontis aquae uiuae, qui est splendidissimus sol aeternae claritatis. Quod uero super caput eius expansis quasi ad uolandum alis columba stat uersa secundum faciem illius: hoc est quod castitas in initio suo uelut in capite suo per expansionem et obumbrationem alarum, id est per protectionem Spiritus sancti confota est, facientis eam diabolicarum insidiarum uicissitudinem transuolare, cum per igneum amorem sanctae inspirationis illuc se dirigens aspicit, ubi castitas uultum dulcedinis suae manifestat. Propter quod apparet etiam quasi in uentre ipsius ueluti in speculo candidissimus infans, cuius fronti inscriptum est 'innocentia': quoniam in uisceribus purissimae et euidentissimae uirtutis huius est inuiolabilis et pulcherrima certissima que integritas, habens rudem formam propter integritatem simplicis infantiae, sicut et frons, id est cognitio eius, non arrogantiam et elatam superbiam sed simplicem ostendit innocentiam. Et quod in dextra manu regale sceptrum habet, sinistram ad pectus suum ponens, hoc est quod in dextra saluationis per Filium Dei regem cunctorum uita manifestata est in castitate, sinistram libidinis per eundem propugnatorem confundente et ad nihilum redigente in cordibus eam diligentium. Quomodo? Quia non uult libidini ullam dimittere libertatem, sed, ut acer uolucer putridum cadauer rapiens constringit et ad nihilum deducit, sic ipsa libidinem coram Deo foetentem abicit et omnino conterit, ita ut nec sub ea spirare ualeat, secundum quod etiam in uerbis suis supra manifestat. 25. SPECIALITER DE GRATIA DEI ET STATV ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Sed quod in summitate praefatae obumbratae columnae aliam pulcherrimam imaginem uides: hoc est quod summa et praecellentissima pietate Omnipotentis in ipsa incarnatione saluatoris splendidissima uirtus scilicet gratia Dei manifestata est, quae fortissima plenitudo exsistit in Deo monens homines paenitentiam agere, ut per eam relaxentur ab ipsis perpetratae nequitiae. Quae nudo capite stat: quia omnibus eam quaerentibus aperta est dignitas et claritas ipsius; crispos et subnigros capillos habens: quoniam Vnigenitus Dei sub tortuoso et implexo in nigredine infidelitatis suae iudaico populo humanitate absque macula peccati in uirginea carne induit se. Et faciem uirilem habet tantae ardentis claritatis, ut eam perspicue considerare non possis ut faciem hominis: quia gratia Dei in uirtuosa uirtute Omnipotentis dans uitam in uita apparuit, ita ardens in clarissima diuinitate, ut omnem uisum tam interiorem quam exteriorem hominis excedat, dum adhuc grauedine corporali grauatur; nec ita aperta in secretis suis apparens, ut iudicio hominum nuda appareat, sed absconsa: quia iudicia diuinae gratiae occulta sunt. Quod autem est purpurei et subnigri coloris tunica induta: hoc est quod opus gratiae Dei ardens in caritate se inclinat ad nigredinem peccatorum quasi ad indumentum hominum. Quomodo? Ita quod monet illos ad salutem eos leuans de luto peccati ad spectaculum luminis per paenitentiam: quoniam ut dies fugat tenebras, sic ipsa aufert facinora reaedificando in paenitentia peccatores ad uitam. Cui etiam super utrumque umerum eiusdem imaginis zona una coloris rubicundi croci ante et retro usque ad pedes eius se extendens intexta est: quia gratia Dei se inclinans ad fideles homines in fortitudine et pietate sua leuat eos sursum ad caelestia. Quomodo? Hoc est his duobus itineribus zonarum, tangens uidelicet anxietatem fragilis carnis in sanguinea pugna desudantis et uirtutem roboris animae in corpore tepentis, et trahens eos in rubeo et in croceo splendore humanitatis et diuinitatis Filii Dei, scilicet serenissimi solis, ad amorem supernorum, ita ut sibimetipsi in concupiscentia peccati fidelis homo resistat in integritate gratiae tactus, uidelicet coram se ad uirtutes et post se ad mortificationem uitiorum, quatenus uiriliter bono fine consummet opera sua, indutus in eis exoptabili et delectabili textura. Sed quod circa collum habet episcopale pallium mirabili modo auro et pretiosissimis gemmis adornatum: hoc est quod Christus Filius Dei summus sacerdos Patris exsistens ubique in fortissima uirtute sacerdotale habet officium, quod auro sapientiae et gemmis uirtutum ab imitatoribus ipsius in membris eorundem fidelium suorum per gratiam Dei debet decorari. Vnde et splendor candidissimus ita eam ubique circumdat, ut nusquam nisi in ante a capite uidelicet et deorsum usque ad pedes eius ipsam inspicere possis: quoniam serenissimo candore misericordiae Omnipotentis gratia ipsius circumdata est, quae in mysterio diuinitatis in retroactis temporibus ante humanitatem saluatoris inuisibilis et incognita latuit, tantum ab eiusdem saluatoris incarnatione ita usque ad ultimum membrorum ipsius, qui circa finem saeculi futurus est, quantum humano intellectui possibile est, apertius in operibus suis manifestata declaratur. Sed brachia et manus atque pedes ipsius tibi ad uidendum obumbrati sunt: quia fortitudo et opus atque finis itineris gratiae Dei in hominibus nulli grauato corpore ad cognoscendum pleniter apparent. Quod uero splendor qui eam circumdat oculis undique plenus est totus que uiuens: hoc est quod diuina misericordia gratiae Dei adiuncta multas miserationes oculorum plurimarum misericordiarum suarum ostendit in dolores hominum aspicientes, qui Deum sequi desiderant; omnis que uiuens in consolatione et in saluatione animarum ipsorum, nullomodo parans in eis perditionem sed uitam. Atque hac et illac se diffundit ut nubes diffluere solet: quoniam praecedit iustos, ut sibi prouideant ne cadant, subsequens peccatores, ut paeniteant et resurgant, omnibus ipsam quaerentibus caelesti dono se manifestans, ita ut nunc latiorem nunc autem constrictiorem se reddat: quia in miseris et plangentibus cordibus fidelium aliquando multa fructuositate exuberat, aliquando etiam in flagitiosis et duris mentibus peccatorum se contrahens propter ariditatem illorum. Propter quod etiam ipsa praecedit et subsequitur, tangit et monet homines, ut praedictum est, quatenus qui filii Dei esse desiderant, uerba eius ardenter suscipiant et suscipientes compleant, caduca scilicet contemnentes et mansura complectentes, sicut et ipsa uirtus in superiore exhortatione sua filios Dei alloquitur. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet, hic in ardente amore speculi mei ad uerba haec anhelet et ea in conscientia animi sui conscribat. 1. VERBA SAPIENTIAE. 2. VERBA IVSTITIAE. 3. VERBA FORTITVDINIS. 4. VERBA SANCTITATIS QVAE TRICEPS ERAT. 5. VERBA DEXTRI CAPITIS. 6. VERBA SINISTRI CAPITIS. 7. QVOD FILIO DEI INCARNATO VOCATIO NOVI POPVLI MVNITIONE VIRTVTVM NOVA CONSTRVCTIO EXORTA EST. 8. QVOD ECCLESIA LVCE HVMANITATIS FILII DEI ILLVSTRATA INTERIORI ET EXTERIORI SCIENTIAE HOMINVM DEMONSTRATVR. 9. QVOD ECCLESIA OMNEM ORNATVM SVVM SPONSO SVO RETRANSMITTIT. 10. QVOD DIVINAM SAPIENTIAM IN ECCLESIASTICO OPERE COR HOMINIS PERSCRVTARI NON POTEST. 11. QVOD DE ECCLESIA IN SCIENTIA DEI PRAECONIVM DEI ADHVC OCCVLTATVM EST ET SOLLERTI INDVSTRIA DOCTORVM AD PERFECTIONEM COTIDIE PROPERARE NON CESSAT. 12. QVOD ECCLESIA INEXPVGNABILITER CIRCVMDATA EST SEPTEM DONIS SPIRITVS SANCTI. 13. QVOD ECCLESIASTICI DOCTORES APOSTOLICA DOCTRINA FLORENTES VNANIMI OPERATIONE SVA ECCLESIAM CONFORTANT. 14. QVOD DOCTORES ECCLESIAE AD VIAM VERITATIS FIDE ET OPERE PERDVXERVNT ERRANTES. 15. QVOD APOSTOLI ET SEQVACES EORVM SCILICET APOSTOLICI VIRI VNVM TENOREM HABENTES SPONSAE DEI MAGNA PIETATIS SOLLICITVDINE PRAEESSE DEBENT. 16. VERBA SALOMONIS AD EANDEM REM. 17. PARABOLA AD EANDEM REM. 18. QVOD CARNALITER VIVENTES ATTENDANT PER SCIENTIAM POTESTATEM DEI. 19. DE DIVERSITATE MVLTIMODA INGREDIENTIVM ECCLESIAM ET EGREDIENTIVM. 20. DE SIMONIACIS ET DE OCCVLTIS DIVINIS IVDICIIS SVPER EOS. 21. VERBA PETRI APOSTOLI DE EADEM RE. 22. QVOD DIGNITAS REGIMINIS BONA EST ET AD VTILITATEM HOMINVM A DEO DISPOSITA VT PER IPSAM DISCANT TIMERE DEVM CVI QVI RESISTIT DEO RESISTIT. 23. DE SIMONIACIS QVI PAENITENT VEL QVI NON PAENITENT. 24. QVOD DEVS NOVAE SPONSAE DONA SANCTI SPIRITVS AD DEFENSIONEM ET AD DECOREM DEDIT. 25. DE SAPIENTIA ET STATV ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 26. DE STATV IVSTITIAE FORTITVDINIS ET SANCTITATIS ET QVID SIGNIFICET. 27. SPECIALITER DE IVSTITIA ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 28. SPECIALITER DE FORTITVDINE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 29. SPECIALITER DE SANCTITATE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. NONA VISIO TERTIAE PARTIS POST HAEC uidi ultra praefatam columnam humanitatis saluatoris turrim lucidissimi splendoris praedicto lapideo muro meridianae plagae eiusdem aedificii ita impositam, ut et intra et foras ipsum aedificium uideri posset; latitudinis quidem ubique in interiori parte circuitus sui quinque cubitorum, tantae autem altitudinis, ut eam discernere nequirem. Sed et inter turrim istam et columnam humanitatis saluatoris fundamentum solummodo erat positum, muro nondum desuper aedificato, sed tantum interruptus et uacuus locus apparens; longitudinis erat cubiti unius, ut etiam supra praemonstratum est. Et turris haec nondum fuerat ad plenum aedificata, multa tamen sollertia et uelocitate per plurimos operarios assidue construebatur, habens in circuitu summitatis suae septem propugnacula mira fortitudine constructa. Ab interiore autem parte praedicti aedificii uidi quasi scalam usque ad cacumen turris eiusdem erectam, et ab imo usque ad summum in gradibus eius quandam multitudinem hominum stantium igneas facies et alba uestimenta sed nigra calceamenta habentium; et inter eos aliquos similis quidem schematis sed maioris staturae et splendoris ipsam turrim multa diligentia intuentes. Deinde in septemtrionali plaga eiusdem aedificii uidi mundum et homines qui de semine Adae procreantur inter praedictum lucidum murum speculatiuae scientiae ipsius aedificii et ambitum circuli, qui de sedente in throno protendebatur, discurrentes: ex quibus multi idem aedificium inter turrim praecursus uoluntatis Dei et columnam diuinitatis Verbi ipsius per praefatum murum speculatiuae scientiae intrando et exeundo transibant, ut nubes hac et illac diffunditur. Sed qui ipsum aedificium intrabant, candidissima ueste induebantur. Quorum alii, de suauitate et lenitate eiusdem uestis gaudio magno laetificati, eam retinebant, alii autem quasi de grauedine et difficultate eius tristes effecti, illam exuere uolebant. Quos benigne uirtus haec, quam scientiam Dei pridem nominari audieram, saepius compescens, unicuique eorum dicebat: 'Considera et custodi uestem qua indutus es'. Vidi que quod quidam eorum his uerbis castigati, quamuis idem indumentum ipsis difficile uideretur, illud tamen cum multo sudore retinebant, quidam uero eadem uerba subsannantes uestem que ipsam furiose exuentes abiecerunt ad mundum redeuntes, unde uenerant, multa que perscrutantes multa inutilia saecularium uanitatum didicerunt. Quorum alii in idem aedificium tandem reuersi uestem quam abiecerant iterum tollentes sibi induebant, alii autem reuerti nolentes, ea denudati, in mundo ignominiose remanebant. Et uidi quod quidam sordidissimi et nigerrimi quasi per insaniam excitati ab aquilone uenientes in ipsum aedificium currebant, turrim que praefatam bacchando inuadentes in eam ut serpentes sibilabant. Ex quibus quidam ab hac stultitia cessantes mundi effecti sunt, aliis in eadem nequitia et sorde sua perseuerantibus. Sed et intra idem aedificium conspexi uersus eandem turrim quasi septem albi coloris marmoreas columnas in miram rotunditatem tornatas stantes, altitudinis septem cubitorum, et in summitate sua quasi ferreum et rotundum habentes tabulatum decenter aliquantulum in altitudinem sursum erectum. In cacumine autem eiusdem tabulati uidi quasi pulcherrimam imaginem stantem et ad homines in mundum aspicientem, cuius caput ueluti fulgur tanto nitore radiabat, ut illud ad plenum non possem considerare. Et manus ad pectus suum reuerenter composuerat, pedibus ipsius in eodem tabulato mihi ad uidendum occultatis. Circulum autem in modum coronae multo fulgentem splendore habebat in capite. Sed et tunica aurei coloris induebatur, in qua a pectore deorsum usque ad pedes zona una descendens pretiosissimarum gemmarum ornatu, uiridis scilicet, albi et rubei atque aerii purpureo fulgore interlucente coloris decorabatur. Et clamabat ad homines qui in mundo erant dicens. 1. VERBA SAPIENTIAE.. 'O tardi, cur non uenitis? Nonne succurreretur uobis, si uenire uelletis? Cum coeperitis uiam Dei currere, culices et muscae strepitu suo uobis impedimento sunt. Sed uos flabellum inspirationis Spiritus sancti accipite et eas a uobis quantocius abigite. Vobis currendum est et a Deo uobis est etiam adiuuandum. Ad seruitium Dei non ficte uos exhibete et confortabimini manu ipsius'. Sed in pauimento ipsius aedificii tres alias imagines uidi, quarum una praefatis columnis acclinis erat et reliquae duae ante ipsam sibi collaterales stabant, se omnes ad columnam humanitatis saluatoris et ad praefatam turrim dirigentes. Quae autem ipsis columnis acclinis erat tantae latitudinis apparuit, ut latitudo quinque hominum sibi astantium notari potest; tantae autem proceritatis, ut longitudinem eius perfecte discernere non ualerem, ita etiam quod per omne hoc aedificium prospiceret. Magnum etiam caput et claros oculos habens acutissime in caelum uidebat, tota candida et perlucida exsistens ut serenissima nubes est. Aliam autem formam hominis in ea nullam conspexi. Et per totum aedificium ad omnes reliquas uirtutes clamauit dicens. 2. VERBA IVSTITIAE. 'Omnes strenue surgamus, quia Lucifer tenebras suas per omnem mundum diffundit. Aedificemus turres et confirmemus eas caelestibus propugnaculis: quoniam idem diabolus aduersarius et repugnator est electorum Dei. Qui ut primitus plurimum uoluit et tentauit in sua claritate, sic etiam nunc plurimum uult et tentat in sua tenebrositate. Nam malitiam et nequitiam suam sufflando et spargendo dilatat, nec ab hoc cessare uult. Aduersum haec nos caelestes milites sumus positae in malitia et nequitia sua illum superare, alioquin homines prae illius aduersitate non poterunt in mundo saluari. Et ut ipse in primo ortu suo repugnare tentauit diuinitati, sic etiam imitator eius antichristus in nouissimo tempore resistere tentabit incarnationi Domini. Lucifer cecidit in initio temporum, antichristus quoque corruet in fine eorum. Tunc quis uerus Deus sit cognoscetur et quis sit qui numquam cecidit uidebitur. Vt autem Lucifer sectatores habuit daemones, qui eum ab altitudine caeli subsecuti sunt in casum damnationis, sic et adhuc habet homines in terra qui eum subsequuntur ad interitum perditionis. Sed nos uirtutes positae sumus contra astutias et exsufflationes ipsius, quas emittit in mundum ad absorbendum animas, ita quod omnes artes eius ad nihilum per nos in animabus iustorum redigantur, quatenus ex omni parte confusus appareat. Vnde et per nos Deus agnoscetur, quia non debet occultari sed manifestari, quoniam iustus est in omnibus'. Prior autem illarum, quae ante hanc imaginem sibi collaterales stabant, armata uidebatur, galea scilicet, lorica, ocreis ac ferreis chirothecis induta, tenens etiam euaginatum gladium dextra, hastam autem sinistra. Et sub pedibus suis horribilem draconem conculcans os illius ferro hastae transuerberabat, ita ut idem immundissimas spumas euomeret. Sed et gladium quem tenebat quasi ad feriendum fortiter uibrabat. Et dixit. 3. VERBA FORTITVDINIS. 'O fortissime Deus, qui potest tibi resistere et repugnare? Hoc non potest serpens antiquus, ille draco diabolicus. Vnde et ego tuo auxilio illi repugnare uolo, ita ut nullus mihi praeualeat aut me deiciat, nec fortis scilicet aut debilis, nec princeps aut abiectus, nec nobilis aut ignobilis, nec diues aut pauper. Ego fortissima chalybs esse uolo omnia arma ad bella Dei apta faciens inuictissima, in quibus etiam esse uolo acies acutissima, quoniam nullus me perfringere poterit in fortissimo Deo, per quem etiam surrexi ad eiciendum diabolum. Vnde et fragilitati hominum semper certissimum ero refugium, dans mollitiei ipsorum incidentem aciem ad defendendum se. O suauissime et piissime Deus, adiuua contritos'. Altera uero imago triceps erat, ita ut in naturali loco capitis et in utroque umero suo caput appareret, medio tamen alia duo aliquantulum supereminente. Sed idem medium et quod a dextris eius erat, tanto fulgore radiabant, ut claritas ipsorum uisum meum reuerberaret, ita quod utrum uirilem an muliebrem formam haberent, perfecte considerare non ualerem; illo autem quod a sinistris apparebat, aliquantulum obscuro et muliebri consuetudine candido uelamine uelato. Tunica uero ex albo serico eadem imago induta fuerat, et candidissimis calceamentis. Et in pectore suo signum crucis habebat circa quod etiam splendor magnus in eodem pectore uelut aurora fulgens rutilabat. In dextra autem nudum tenebat gladium, quem pectori suo et eidem cruci cum multa deuotione apposuit. Et uidi in fronte medii capitis scriptum 'sanctitas', et in fronte dextri 'radix boni'; et in fronte sinistri 'non parcens sibi'. Et medium ad alia duo aspiciens dicebat. 4. VERBA SANCTITATIS QVAE TRICEPS ERAT. 'Orior de sancta humilitate. In ipsa nata sum ut infans nascitur in matre. Per ipsam etiam educata et confortata sum ut per nutricem puer enutritur ad fortitudinem. Mater mea humilitas pertransit et superat omnia contraria, quae aliis etiam intolerabilia sunt'. Et caput quod ad dexteram eius erat respiciens ad caput principale ait. 5. VERBA DEXTRI CAPITIS. 'Ego in primo ortu radico in monte excelsi culminis, quod Deus est. Et ideo, o sanctitas, ut stare possis oportet ut adhaeream uisceribus tuis'. Quod autem ad laeuam ipsius stabat, etiam ad idem principale caput suum uidens dixit. 6. VERBA SINISTRI CAPITIS. 'O uae, o uae, o uae, quomodo tam rigida et tam inflexibilis sum, quod me tam uix superare possum, o sanctitas, ad tuum auxilium, quia sine me stare non poteris, si fugero? Ach~al, ach~al, ach~al, bonum neglegenti! quia me tamen oportet inquietissimam spinam eradicare, quae me pungendo conatur ad perditionem impellere, si eam non eruero antequam in me tota demergatur et antequam ueluti in putrido cadauere in me confoueatur. O sanctitas, ut libere perseuerare possis in te, rapacissimum diaboli laqueum deuitare uolo et eum dirumpere in uero Deo'. Et iterum qui sedebat in throno, ut supra dictum est, haec mihi manifestauit dicens. 7. QVOD FILIO DEI INCARNATO VOCATIO NOVI POPVLI MVNITIONE VIRTVTVM NOVA CONSTRVCTIO EXORTA EST.. 'Incarnato Dei Filio uocatio noui populi per doctrinam ipsius in Spiritu sancto ad saluationem subleuata surgens, confortatione uirtuosorum hominum in exhortatione beatarum uirtutum munita aduersus immanissimum hostem, cui nullus hominum resistere ualet nisi gratia Dei adiutus, ita se inexpugnabilem Dei adiutorio exhibet, ut nulla arte insidiarum eius euelli aut deleri possit a Deo'. Vnde et turris haec, quam uides ultra praefatam columnam humanitatis saluatoris praefigurat ecclesiam, quae Filii mei incarnatione completa noua constructio in omni bono opere exorta est, in fortitudine et altitudine caelestium actuum ut munitissima turris ad resistendum iniquitati opposita diabolo. 8. QVOD ECCLESIA LVCE HVMANITATIS FILII DEI ILLVSTRATA INTERIORI ET EXTERIORI SCIENTIAE HOMINVM DEMONSTRATVR. Quapropter et lucidissimi splendoris est, praedicto lapideo muro meridianae plagae eiusdem aedificii ita imposita, ut et intra et foras ipsum aedificium uideri possit: quia serenissima luce humanitatis Filii Dei illustrata uiuentes lapides per calorem Spiritus sancti hoc modo succensos in diuino opere habet, ut et interiori scientiae Scripturarum caelestis intellectus ac exteriori stultitiae saecularium rerum necnon fidelibus et infidelibus in aedificatione illa, quam summus Pater per Vnigenitum suum operatur, aperte demonstretur. 9. QVOD ECCLESIA OMNEM ORNATVM SVVM SPONSO SVO RETRANSMITTIT. Et latitudinis quidem ubique in interiori parte circuitus sui quinque cubitorum est: quoniam amplitudinem omnis intimae inspectionis et intentionem totius continuae meditationis per quinque sensus sui ornatus in infusione Spiritus sancti cum omnibus uirtutibus illis, quas uerus agnus ei manifestat, ad honorem eiusdem agni, uidelicet sponsi sui, remittit. 10. QVOD DIVINAM SAPIENTIAM IN ECCLESIASTICO OPERE COR HOMINIS PERSCRVTARI NON POTEST. Tantae autem altitudinis apparet, ut eam discernere nequeas: quia maior altitudo et profunditas diuinae sapientiae et scientiae in ecclesiastico opere est quam cor humanum fragile et mortale perscrutari possit sua aestimatione. 11. QVOD DE ECCLESIA IN SCIENTIA DEI PRAECONIVM DEI ADHVC OCCVLTATVM EST ET SOLLERTI INDVSTRIA DOCTORVM AD PERFECTIONEM COTIDIE PROPERARE NON CESSAT. Sed quod inter turrim istam et columnam humanitatis saluatoris fundamentum solummodo est positum, muro nondum desuper aedificato, sed tantum interruptus et uacuus locus apparens longitudinis cubiti unius, ut tibi etiam supra praemonstratum est: hoc est quod de ecclesia in desponsatione Filio meo adiuncta magnum adhuc praeconium in scientia Dei quasi in firmo fundamento occultatum manet, quod nondum in completo opere perfectionis propalatum resplendet sed sine apertione in humanis cordibus uacat, longitudinis tamen unius hominis: quoniam sensus hominum in potestate unius ueri et omnipotentis Dei sunt, ita quod etiam homo in scientia boni et mali per intellectum suum potest capere quid sibi utilius sit, ut et tibi aperta ostensione supra manifestatum est. Et quod turris haec nondum est ad plenum aedificata, multa tamen sollertia et uelocitate per plurimos operarios assidue construitur: hoc est quod eadem ecclesia ad cursum et ad statum illum nondum peruenit ad quem peruentura est, quamuis multa sollicitudine et industria per celeritatem labentium temporum in transeuntibus et superuenientibus filiis suis cotidie sine dilatione ad effectum decoris sui properare non cesset. 12. QVOD ECCLESIA INEXPVGNABILITER CIRCVMDATA EST SEPTEM DONIS SPIRITVS SANCTI. Habet tamen in circuitu summitatis suae septem propugnacula mira fortitudine constructa: quoniam circumdata est in celsitudine caelestium operum septem inexpugnabilibus donis sancti Spiritus, quae tantae uirtutis exsistunt, ut nullus aduersarius ea possit destruere uel per altitudinem mentis suae ad ea superbe ualeat pertingere. 13. QVOD ECCLESIASTICI DOCTORES APOSTOLICA DOCTRINA FLORENTES VNANIMI OPERATIONE SVA ECCLESIAM CONFORTANT. Quod autem ab interiore parte praedicti aedificii uides quasi scalam usque ad cacumen turris eiusdem erectam: hoc est quod in opere illo, quod supernus Pater in diuino consilio per Filium suum operatus est, multi in unanimitate gradus florentis in simplicitate constitutionis ecclesiasticae processionis sunt, ad altitudinem caelestium secretorum pertingentes, in quibus ecclesia confortata et roborata consistit. Et ab imo usque ad summum in gradibus eius quaedam multitudo hominum stat: quia a primis temporibus desponsationis eiusdem ecclesiae usque ad nuptiale tempus illud, cum ipsa aperte cum sponso suo in pleno numero filiorum suorum gaudebit, in gradibus constitutionis praeceptorum Dei, cum quibus ipsa aedificata est, lucebunt apostolica luminaria eam a tenebris infidelitatis sua tuitione defendentia. 14. QVOD DOCTORES ECCLESIAE AD VIAM VERITATIS FIDE ET OPERE PERDVXERVNT ERRANTES. Vnde etiam igneas facies et alba uestimenta sed nigra calceamenta habent: quoniam in intellectuali sensu eorum, id est apostolicorum rectorum, spectabilis fides credere scilicet in unum Deum per ardorem sancti Spiritus in ipsis quasi facies accensa est, ita quod et per purissimam claritatem in ueste bonorum operum coram Deo et saeculo resplenduerunt, nigris tamen indumentis pedum apparentes, quia itinera infidelitatis et sordis multiplicium scelerum incredulorum populorum pertransierunt; quos suo exemplo ad uiam iustitiae, quamuis multa difficultate, tamen conuertentes perduxerunt. 15. QVOD APOSTOLI ET SEQVACES EORVM SCILICET APOSTOLICI VIRI VNVM TENOREM HABENTES SPONSAE DEI MAGNA PIETATIS SOLLICITVDINE PRAEESSE DEBENT. Sed quod inter eos aliqui similis quidem schematis sed maioris staturae et splendoris apparent: hoc est quod inter eosdem ecclesiasticos defensores primi fundatores ipsius ecclesiae sunt, qui eam primum post Filium Dei sua praedicatione aedificantes eundem quidem tenorem habent quem et sequaces eorum, qui eos praecipue imitati noscuntur: quoniam secundum hoc ut illi praecesserunt sic isti subsecuti sunt, eis tamen forma praestantes: quia ipsi nullum alium praedecessorem habebant a quo exemplum nouae gratiae traherent praeter Filium Dei, ab cuius ore uerbum uitae audierunt; atque eos claritate praecellentes: quoniam fulgorem incarnationis eius prae ceteris praesentialiter uiderunt. Qui et ipsam turrim multa diligentia intuentur: quia sponsae Dei in amore diuino suae pietatis sollicitudine adesse non cessant ut in robore suo perfecte consistat, ut scriptum est. 16. VERBA SALOMONIS AD EANDEM REM. Sicut turris Dauid collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis. Mille clipei pendent ex ea, omnis armatura fortium. Hoc tale est. Vt incarnatio Filii summi rectoris, fortissimi scilicet leonis, ex uirginea floriditate ueniens fortissimum instrumentum nouae gratiae posita est, sic fortitudo fidei tuae, o noua sponsa, incorrupta durans certissimum munimen fidelis populi constituta est. Quomodo? Fortissimis uiribus tuis adsunt et adhaerent omnes munitiones filiorum tuorum, qui nutriendi sunt noua illustratione riuulorum de uiuo et purissimo fonte stillantium, quos habes in hac fortitudinis coniunctione, ut collum reliquo corpori coniunctum est, ita ut nec destrui nec dissipari possis, sicut nec uictoriosa instrumenta ueri Dauid poterunt superari. Quomodo? Virtus Christi Iesu Filii Dei fortissima turris est, in qua uictoriosissimae militiae fidelium inuictissima probatione exercentur, quibus nullus aduersarius se praeualere gloriabitur: quia in se eundem Christum uerum Deum et hominem continent, per quem in secunda regeneratione omnis compago filiorum tuorum in salutem decentissime protenditur. Vnde et eadem purissima incarnatio a prophetis praedicta et pretiosissimis lapidibus uirtutum adornata cum propugnaculis apostolicae doctrinae, id est cum plantatoribus iustitiae ueri luminis, in uniuersum orbem ad salutem credentium propalata est, ut haec parabola demonstrat. 17. PARABOLA AD EANDEM REM. Dominus quidam urbem marmoream habens in ipsam intonuit plurimis que caelaturis muros eius interius caelauit, de quibus ipsa acutissimam limationem impolitorum lapidum exspirauit. Quo facto idem dominus in unico uerbo suo aquis aquarum dicebat, ut sua effusione aequalitatem facerent supra montes. Et hoc etiam peracto ignem ignis silenter admonuit ut parua tabernacula pararet. Quo etiam adimpleto eadem tabernacula ita in altum profecerunt, ut urbem illam celeri profectu sua excellerent altitudine. Hoc tale est. Dominus iste est ille quem numquam praecessit alius dominatione, sed ipse solus super omnia et in omnibus est: quia nihil ante eum nec post eum inuentum est, ac ideo Dominus omnium est. Hic nobilem urbem, chorum scilicet prophetarum, aduersus rabiem saecularium tempestatum fortem et constantem in sua potestate habuit: quoniam infusione Spiritus sancti repleti erant, cum in eos idem Dominus intonuit, ita quod in eis exspirationem illam suscitauit, quod mysteria eius obscuris uerbis protulerunt ut primum sonus auditur cum nondum uerbum cognoscitur, sonum tamen prophetiae eorum uero uerbo, Filio scilicet Dei incarnato, subsequente. Qui Dominus multiplices caelaturas in cordibus eorum fecit, cum intellectum ipsorum multiplici spiritu sapientiae infudit, ita quod in spiritali sensu profunda Dei tam praesentis quam futuri uidelicet saeculi prophetauerunt, per quem acutissimos sermones contra contrarios mores hominum protulerunt, in quibus durissima corda Iudaeorum ad lenitatem et pietatem felicium actuum prouocauerunt. Sed incarnato Verbo Dei caelestis Pater in eodem Filio suo innuens apostolis, qui homines exsistentes segregati erant de communi populo, ut purissimi riuuli eliguntur de ceteris aquis fluentibus in plano, dicebat eis ut inundatione uerae fidei effluerent in orbem terrarum, deprimentes et conterentes magnum schisma irrisionis sufflatus superbiae et exaltationem culturae idolorum, quatenus homines uerum Deum cognoscendo desererent infidelitatem suam in praedicatione illorum. Qua fide in populis roborata idem procurator omnium ignitas mentes electorum suorum, qui accensi fuerant de ignitis cordibus illorum, quos Spiritus sanctus in igneis linguis adueniens tetigerat, suauiter etiam in Spiritu sancto admonuit, ut contemptores mundi effecti in contemplatione caelestis uitae paruuli et pauperes spiritu esse non abnuerent, sed ut per haec parua habitacula humilitatis sibi supernas diuitias compararent. Quae humilitatis opera, dum contemptores caducorum in excelso studio subtilissima praecepta Dei semper ruminantes imitarentur, ut martyres, uirgines et reliqui suimet abiectores, ita in hac sui contritione ad amorem caelestium ascenderunt, ut etiam agricolas in uinea ueteris testamenti laborantes in uelocitate bonorum studiorum suorum superarent, dum semetipsos quasi pro nihilo habentes toto desiderio ad aeterna anhelarent. Vnde et mille clipei multae perfectae uidelicet defensiones perfectae fidei in noua gratia pendent a Filio Dei, dum primi pastores ecclesiae exemplum ab ipso trahentes et ob spem supernorum semetipsos conculcantes catholicam fidem sanguinis sui effusione roboratam ab ignitis iaculis diaboli, quae uulnerant animas hominum, protegunt, quos multiplices uirtutes armaturae caelestis militiae in ceteris electis subsequentes etiam in hoc saeculo amori Dei obsequuntur. Quomodo? Quia antiquus serpens primo homini pessimum foetorem contemptus Dei insufflauit; idcirco et ipse diabolus odore omnium aromatum, castitatis scilicet et continentiae ac ligaturae praeceptorum Dei necnon societatis Christi iugum eius sufferre atque contemptus totius mundi, durissime in his sibi contrariis caelestibus iaculis transfigitur, ita quod abiectus de ciuitate Dei, confusus et conculcatus in aperta suae damnationis parte a fidelibus abhorreatur. 18. QVOD CARNALITER VIVENTES ATTENDANT PER SCIENTIAM POTESTATEM DEI. Quod autem in septemtrionali plaga eiusdem aedificii uides mundum et homines, qui de semine Adae procreantur, inter praedictum lucidum murum speculatiuae scientiae ipsius aedificii et ambitum circuli, qui de sedente in throno protenditur, discurrentes: hoc est quod in carnalibus desideriis, quae respicientia ad imbecillitatem uersantur in terrenis saecularium cupiditatum, mundus et mundiales homines de culpa primi parentis positi sunt, ex altera parte scientia boni et mali ipsis apposita, ut ad opus Dei per bonum accedant et malum effugiant; et ex altera potestate Dei illis ostensa, ut et se sub maiestate eius esse sciant et omnia facta sua ab ipso examinari non dubitent. 19. DE DIVERSITATE MVLTIMODA INGREDIENTIVM ECCLESIAM ET EGREDIENTIVM. Vnde et multi idem aedificium inter turrim praecursus uoluntatis Dei et columnam diuinitatis Verbi ipsius per praefatum murum speculatiuae scientiae intrando et exeundo transeunt, ut nubes hac et illac diffunditur: quia multi diuinum opus ueteri testamento et nouo exordio admoniti aggredientes ipsum per speculatiuam scientiam relictis carnalibus desideriis intrant; multi que uoluptates suas sequentes illud in malis concupiscentiis suis ibidem exeunt, ita quod in uoluntate sua siue ad bonum siue ad malum in uelocitate nubium, id est in motione cogitationum suarum, se hac et illac relaxando deducunt. Sed quod hi qui ipsum aedificium intrant candidissima ueste induuntur: hoc est quod hi qui opus Dei bona uoluntate aggrediuntur purissima et lucidissima ueste uerae fidei, ut Deum cognoscant, per misericordiam ipsius uestiuntur. Quorum alii de suauitate et lenitate eiusdem uestis gaudio magno laetificati eam retinent: quia contrito et humiliato spiritu imbuti dulcissima et lenissima catholica fide ac perfusi interiori liquore sanctitatis semper interioribus oculis laetantur in caelestibus, ea deuotissime adimplentes et retinentes quae ipsis Spiritus sanctus inspirat. Alii autem quasi de grauedine et difficultate eius tristes effecti illam exuere uolunt: quoniam ueluti grauissimo onere ponderati et quasi difficillima uia impediti, inquietissima et amarissima consuetudine illicitae uoluptatis se intrinsecus dilaniantes et macerantes fidem in operibus suis abicere conantur, nec diuinis praeceptis se commoneri patiuntur. Quos benigne uirtus haec, quam scientiam Dei nominari audisti, saepius compescens unicuique eorum dicit uerba admonitionis suae, ut praedictum est: quia altissimus Deus praesciens molliri corda durorum lapidum in hominibus flectit se in misericordia sua ad eos, ut tibi ostensum est, frequenter commonens illos ut intra se gementes et flentes ipsum orent, quatenus eos liberet de importunitate nequitiae suae, qua diabolica suasione perfusi sunt, ita ut in hac paenitentia possint reuerti ad intellectum bonae uoluntatis, recordantes uestis innocentiae quam susceperunt in regeneratione Spiritus et aquae. Sed quod uides quod quidam eorum his uerbis castigati, quamuis idem indumentum ipsis difficile uideatur, illud tamen cum multo sudore retinent: hoc est quod ipsi inspiratione Spiritus sancti admoniti in fide quam suscipiunt quasi grauem et difficilem mentibus suis uiam arripiunt, sed eam quamuis multo labore, tamen non desperantes nec taedio torpentes, tandem perficiunt. Quidam uero eadem uerba subsannantes uestem que ipsam furiose exuentes abiciunt ad mundum redeuntes unde uenerunt, multa que perscrutantes multa inutilia saecularium uanitatum discunt: isti sunt qui legem Dei et iustitiam eius derisui habentes fide catholica in uanitatibus errorum suorum se denudant eam abnegantes in operibus malignis, quae pertinent ad mortem, et ad mundi huius uanitates se declinant, quas prius ficte dimiserant; ac libidinosa facta in artibus peruersis sciscitantes ardentem gustum saeculi discunt atque eum diabolicis irrisionibus secundum deceptionem illius peruertunt. Quorum alii in idem aedificium tandem reuersi uestem quam abiecerant iterum tollentes sibi induunt: quia isti ad opus diuinum de uia erroris sui redeuntes ueniunt, et schisma diaboli quod secundum uoluntatem illius habebant abicientes, habitum uerae fidei, quem in baptismo susceperant et quem ipsi in erroribus suis uerum Deum deridentes abiecerant, iterum eum puro et simplici corde confitentes resumunt. Alii autem reuerti nolentes ea denudati in mundo ignominiose remanent: quoniam ipsi ad Deum pura paenitentia redire contemnentes, ueste innocentiae spoliati et idcirco nudi a bono fidelium operum sed pleni malo uitiorum diabolicarum artium in nequitiis mundialium uanitatum, cum maxima confusione tam praesentis saeculi quam futuri, uitam suam usque ad mortem impaenitentes deducunt. 20. DE SIMONIACIS ET DE OCCVLTIS DIVINIS IVDICIIS SVPER EOS. Sed quod uides quomodo quidam sordidissimi et nigerrimi quasi per insaniam excitati ab aquilone uenientes in ipsum aedificium currunt turrim que praefatam bacchando inuadentes in eam ut serpentes sibilant: hoc est quod quidam scelerati homines sub mobili calore laeti stuporis sordentes, per nigredinem diabolicae aspectionis Deum despiciunt nec causam illam quam desiderant per donum sancti Spiritus quaerunt, sed diabolica arte afflati et incitati atque a parte damnationis missi callida arte diuinum opus intrant, ac furtim subtrahendo et palam rapiendo atque in insania bacchando temere per nefandissimam pecuniam horribilis diabolicae nigredinis constituta a Deo officia deglutiunt; et ecclesiam hoc modo per insanum furorem conturbantes, in eam sibilos deceptionis antiqui serpentis dant. Quomodo? Diabolica astutia tamdiu incautos homines afflant, usque dum eos secundum uoluntatem suam per mortiferam emptionem exsuperant, hoc sibilo iactantiae ecclesiam contaminantes, dum sic furantur potestates quae in ea Dei ordinatione constitutae sunt. Qui quoniam haec faciunt, a conspectu meo impaenitentes proiecti sunt nec in his causis eos scio, quia eas per se et non per me adepti sunt, ut Osee seruus meus ostendit dicens: Ipsi regnauerunt et non ex me, principes exstiterunt et non cognoui. Argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. Hoc tale est. Homines uoluntatem suam sequentes computant et constituunt in semetipsis quidquid proprius eorum appetitus deliberat. Quid est hoc? Concupiscibilis uidelicet concupiscentia eorum, quae ipsis suadet ut dominentur hominibus furtiuo et rapto honore, non postulato nec sumpto nec constituto ex me; quod tamen aliquando ita fieri permitto, ut iudicialis poena superueniat eis de propriis uoluntatibus suis: quia me in hoc non quaesierunt. Et quid hoc eis prodest, quia in hoc non uiriditatem sed ariditatem habent, et quoniam hoc non plantaui? Sed inutilis herba nascitur in eis absque trunco. Infructiferae enim herbae de terra facile nascuntur per se, fructiferae autem seminantur et plantantur magno labore. Sic permitto quod aliquando terrenum desiderium hominis sine radice in malo facile floreat plantationem boni non quaerens, quia uiriditatem aestatis non habet; permittens etiam quod aliquando rectum eius desiderium bene radicatum in bono fructum per multas miserias afferat, rigationem sanctitatis amans: quoniam asperitate hiemis caret. Vnde etiam saepe uiles homines praecellunt in principatu communem et utilem populum, ut inutiles herbae aliquando excelsiores sunt utilibus, ipsi tantum positi in propriis desideriis suis, non mea plantatione aut tactu cognitionis doni mei aut ordinationis meae radicati; sed hoc iusto iudicio permitto fieri: quia illud a me non quaesierunt, sed intra semetipsos constituerunt, unde et mihi de hoc in iudicio meo respondebunt. Nam felicitatem optimae doctrinae, quam in animo suo ab omni indignatione infidelitatis deberent examinare, ut argentum purgatur a cuncta falsitate, et utilitatem profundissimae sapientiae, quam in uoluntate sua deberent ordinare splendidissima fide semper uidentes quomodo Deus colendus, uenerandus et confitendus sit, faciunt sibi in contrarietatem uanitatis. Quomodo? Ipsi recuruant eam ad maximam infelicitatem, intellectum uidelicet suum, quem a Deo habent, insatiabilibus concupiscentiis carnis suae offerentes, quasi foetens et putrida ipsa caro eorum Deus sit, nolentes oculos suos erigere ad Deum qui formauit illos, sed uoluntatem suam pro Deo habentes: quoniam secundum hoc uiuunt, ut in semetipsis ordinant et constituunt. Hoc autem ideo non faciunt, ut agrum illum qui gignit cibum uitae aeternae possideant, sed ut absint ab eo et impaenitentes in perpetuum intereant: quoniam ille quem pro Deo colunt, mortuus est sicut et ipsi mortui sunt, uidelicet tam uenditores quam emptores spiritalium, hoc esse desiderantes quod a me non quaesierunt. Nam qui potestatem per rabiem inuadit, ita quod rationabile donum Spiritus sancti uenale facit, quomodo posset de uendito saluari, quia homo qui substantiam suam alienis uendit, ea non debet amplius uti? Et quomodo deberet etiam mercator iste uti empta saluatione, quam a Deo nolebat recipere, sed festinauit eam adipisci pecunia? Quam tamen ut adipisceretur recto iudicio suo Deus fieri permisit. Nam quibusdam Deus indignatus illud eos furari permittit, pro hoc tamen occulto iudicio in praesenti eos puniens et non in futuro; ut saeculum quod in obliuione Spiritus sancti amauerunt in ipsis confundatur, ita quod per hanc confusionem ad hoc perducantur, ut ad Deum in paenitentia reuertantur, unde et hac peracta remissionem in futuro consequuntur. Quosdam autem in hoc tolerat, non in praesenti eos crucians, sed iusta ex causa in futurum differens, quia uoluntatem suam pro Deo habent: quapropter et ipse eis in futuro ostendit quid uoluntas eorum ipsis in amaris cruciatibus prosit. Sed et alios tales tam in praesenti quam in futuro punit: quoniam perspicuus intellectus eorum in ipsis uilem ac contemptibilem sua uoluntate se facit imitans diabolum in malis suis. Alios quoque ad hoc peruenire permittit ut idem malum in paenitentia eorum confundatur, cum se pro perpetrata eadem iniustitia acriter punientes illam quasi putridum cadauer abiciunt. Quibusdam uero ne hoc adipiscantur misericorditer resistit: quia si ad illud pertingerent, poenas gehennales non effugientes in eis fortiter cruciari mererentur. Quicumque autem prostituerit aut sibi usurpauerit cathedram potestatis in consilio patris sui, qui pecunia est, quoniam ipsa pater illius efficitur in mercatu ipsi perditionem acquirens, ab eadem dignitate et ille qui dedit et qui accepit abiciendus est; quia si homini pecus suum furtim ablatum et alii uenundatum fuerit, ille cui ablatum est repertum cum omni iure repetit, qui uero uendidit aut qui emit absque contradictione uterque illud dimittet. Sic et dignitas potestatis, quae secundum iustitiam meam debet possideri si per aliquem furtiuo munere diripitur et in alios peruerse dissipatur, a me cum districto iudicio requiritur, ac propterea ille qui eam in mercatum posuit uel qui eam indigne comparauit, utilitate illius iusto iudicio uterque carebit: quia templum nomini meo consecratum domum rapinae fecerunt. Quomodo? Sapientiam et consilium, quod a me in corde suo habuerunt, sua sententia in forum posuerunt, sibi ex hoc pecuniam iniquitatis aliorum perditione recipientes. Quapropter mercatum illum in amara paenitentia abicient uel mihi inde in igne diri ardoris respondebunt. Nam qui uiuentem dignitatem, quam Spiritus in spiritalibus apicibus uiuificat, mortuo pretio comparans ad foetorem scaturientis putredinis perducere conatur, ex ipsa praesumptionis peruersitate nisi citius paeniteat, in perditione est; ut accensus in Spiritu sancto desertor erroris relinquens que omnia filius columbae Petrus transeunti turbini, qui in taeterrima nigredine lucem uolebat absorbere, dicit. 21. VERBA PETRI APOSTOLI DE EADEM RE. Pecunia tua te cum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. Non est enim tibi pars neque sors in sermone isto. Cor enim tuum non est rectum coram Deo. Hoc tale est. Pecunia fallacis confidentiae tuae quam habes in aliena re ut dominum, ipsa autem te habens ut nihilum, sit tibi in perditionem gehennalis ignis, si hoc donum, quod ignei Spiritus sancti est, per nefas pecuniae comparatum impaenitens retinueris: quoniam in transitoria scientia animae tuae accensionem eiusdem acutissimi inspectoris fallaciter existimasti pecunia possideri, quam diffisus es te posse habere dono Dei. Si autem ob causam hanc paenitueris, illud quod emisti dimittes pecuniam que, quam pro ipso dedisti, sic perditam senties: quia quod aeternum est cum luto mercari uoluisti ab illo qui te formauit ex limo. Sed te in eadem emptione durante non habebis partem lucis in consortio supernorum angelorum: quoniam in sermone linguae tuae rapacitatem cordis tui protulisti aliud concupiscens quam ciues aeternae claritatis desiderent. Vnde et cor tuum in hac peruersitate coram Deo iniustum est, hoc uolens habere per emptionem pecuniae quod gratis a Deo donandum est. Itaque desertores huius diuini pacti, quia illud quaerere deberent gratuito dono Spiritus sancti et non faciunt, iusto iudicio per me uanis simulacris comparantur: quoniam ut illa opus manuum exsistentia a ueritatis consortio sunt uacua, sed tamen ab infidelibus pro Deo coluntur, sic et isti per contrarietatem foetentium munerum, illuminatione Spiritus sancti carentes, fallaces magistri efficiuntur: non electi in suspirio animae suae ueluti officio illo sint indigni, sed in flagrante superbia illud ab hominibus accipientes uoluntatem meam in hoc non considerant. Quapropter nescio unde sint, ipsi quasi alieni mihi exsistentes: quia ob hanc iniustitiam suam si sic perseuerauerint, a me proiecti sunt. Si autem ex toto corde paenituerint, eos suscipiens gaudium super ipsos faciam angelorum. 22. QVOD DIGNITAS REGIMINIS BONA EST ET AD VTILITATEM HOMINVM A DEO DISPOSITA VT PER IPSAM DISCANT TIMERE DEVM CVI QVI RESISTIT DEO RESISTIT. Sed quamuis iniuste agant qui has dignitates peruerso ardore desiderant nec eis consentiendum sit qui eas sua nequitia inuadere nituntur, ut praedictum est: ipsa tamen regimina bona ad utilitatem hominum a Deo bene disposita sunt nec eis superbe et pertinaciter resistendum est, sed potius in amore meo oboediendum. Vnde nullus fidelium qui Deo uult digne obtemperare opponat se magisterio sibi praesidenti: quoniam illud imitatur honorem Dei custodiens et pascens oues ipsius, quatenus honor earundem ouium non dissipetur in alienum qui fur et latro est; quia ut nullus debet repugnare Deo, sic nemo debet insipienter resistere magisterio suo. Ergo omnis homo uiuens in anima et corpore altioribus se dignitatibus siue corporales siue spiritales iustitias retineant, eis subiectus debet oboedire, ut in timore magisterii earum corrigatur constituta lex hominum, ne ipsi deuiantes in indisciplinata libertate uoluntatis suae sibimetipsis legem ponant secundum quod uoluerint sic errantes in uia Domini; quia ne errent, propter hoc potestas a Deo est. Quomodo? Inspiratione Spiritus sancti regimina hominum disposita sunt, ut per ipsa discant homines timere Dominum. Quae si illi secundum libitum suum in contrarietatem peruerterint, non tamen sic in uoluntate Dei est sed in secreta permissione eius, ut iusto iudicio concupiscentia illorum in peruerso ardore ad detrimentum sui compleatur. Ergo dignitates potestatum inspiratae a Deo ad utilitatem hominum ob magnam necessitatem eorum ab ipso iuste ordinatae sunt, ne plebs Dei more pecudum sine regimine uiuens per deuia quaeque instabilitatis suae incederet. Vnde qui ipsis repugnat nolens per impulsum superbiae eis in humilitatis subiectione, ut iustum est, oboedire, non hominibus contradicit sed mihi creatori, qui cuncta iuste dispono, se pertinaciter secundum transgressionem Adae obicit propter hanc rebellionem tenebras damnationis sibi accumulans, sicut et ille de gaudio in aerumnas expulsus est; non ille qui peruersae nequitiae hominum in zelo meo humiliter non consentit (quia is iustitiam iustitiae Dei potius auget quam minuat, si hoc congruenter et opportune fecerit) sed is qui ipsas dignitates per elatam superbiam indecenter opprimere uoluerit; quoniam illae mea dispositione ad utilitatem uiuentium, ut praedictum est, propalatae sunt. Et qui contra eas superbe calcitrat, inspirationi meae repugnat; quamuis aliqui in insania ignorantiae timorem meum non inspicientes eisdem dignitatibus in iniquitate uoluntatis suae diuinum praeceptum praeuaricantes se ingerant, quod iusto iudicio ita fieri permitto ut desiderant, ipsi per aequissimam examinationem ex hoc in graui paenitentia aut in igne gehennae responsuri. 23. DE SIMONIACIS QVI PAENITENT VEL QVI NON PAENITENT.. Sed quod uides quod ex his quidam ab hac stultitia cessantes mundi effecti sunt, aliis in eadem nequitia et sorde sua perseuerantibus: hoc est quod ex eis aliqui per inspirationem diuinam a peruersitate sua resipiscentes per puram et ueram paenitentiam mundari et saluari merentur, aliis obduratis et impaenitentibus in eadem calliditatis suae immunditia usque ad finem uitae suae permanentibus, atque ita suffocatis miserabiliter et crudeliter in morte dirae mortis morientibus. 24. QVOD DEVS NOVAE SPONSAE DONA SANCTI SPIRITVS AD DEFENSIONEM ET AD DECOREM DEDIT. Quod autem intra praedictum aedificium conspicis uersus praefatam turrim ecclesiae quasi septem albi coloris marmoreas columnas in miram rotunditatem tornatas stantes: hoc est quod in opere omnipotentis Patris ad munimentum et ad decorem nouae sponsae Spiritus sanctus exspirationis suae septem candidissima sustentacula omnem aduersitatem tempestatum sua fortitudine abstergentia declarans, summam potestatem nec initium nec finem in rotunditate aeternitatis habentem manifestauit. Quae sunt altitudinis septem cubitorum: quia omnem fortitudinem et altitudinem totius humani intellectus eadem dona excedentia eum qui cuncta creauit purissima fide colendum demonstrant. Et in summitate sua quasi ferreum et rotundum habent tabulatum decenter aliquantulum in altitudinem sursum erectum: quoniam in excellentia suae claritatis acutam et incomprehensibilem diuinitatis potestatem designant, tegentem et sustentantem illos elegantissima rectitudine sua in caelestibus, qui se hic per dona sancti Spiritus separauerint a carnalibus uoluptatibus. 25. DE SAPIENTIA ET STATV ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Quod autem in cacumine eiusdem tabulati uides quasi pulcherrimam imaginem stantem: hoc est quod uirtus haec in altissimo Patre ante omnem creaturam fuit ordinans in consilio illius quaeque instrumenta creaturarum, quae in caelo et in terra condita sunt, ipsa scilicet magnus ornatus fulgens in Deo latissimus que gradus graduum ceterarum uirtutum exsistens in ipso ei que dulcissima amplexione in ardentis amoris coniuncta tripudio. Quae ad homines in mundum aspicit: quoniam illos qui eam sequi uoluerint sua protectione semper regit et custodit eos ualde diligens, quia constant in ipsa. Nam eadem imago sapientiam Dei designat: quia omnia per ipsam a Deo creata sunt et reguntur. Cuius caput ueluti fulgur tanto nitore radiat, ut illud ad plenum non possis considerare: quoniam diuinitas terribilis et blanda omni creaturae est, omnia uidens et considerans, ut oculus hominis ea diiudicat quae sibi fuerint apposita, a nullo tamen hominum in profunditate mysterii sui ad finem ualens perduci. Vnde et manus ad pectus suum reuerenter componit: quae est potestas sapientiae quam ad semetipsam sapienter constringit, ita quod omne opus suum tali modo dirigit, ut nullus ei in aliquo nec prudentia nec potentia resistere possit, pedibus ipsius in eodem tabulato tibi ad uidendum occultatis: quia uia illius in corde Patris absconsa nulli hominum patet, soli Deo secreta eius nuda et manifesta. Quod uero circulum in modum coronae multo fulgentem splendore habet in capite: hoc est quod maiestas Dei initio et fine carens incomparabili nitet honore, tanto candore diuinitate radiante, ut acies mortalium mentium in ipsa reuerberetur. Sed quod tunica aurei coloris induitur: hoc est quod opus sapientiae quasi in purissimo auro frequenter consideratur. Quapropter et a pectore deorsum usque ad pedes zona una descendens pretiosissimarum gemmarum ornatu, uiridis scilicet, albi et rubei atque aerii purpureo fulgore interlucente coloris decoratur: quoniam ab exordio mundi cum primum sapientia opus suum in apertam ostensionem dedit, iam se usque ad finem saeculorum quasi uia una tetendit in sanctis et iustis mandatis ornata, uidelicet prima plantatione uiridis germinis patriarcharum et prophetarum, qui in aerumnis gemitus laboris sui maximo desiderio Filium Dei flagitabant incarnari, et deinde decorata candidissima uirginitate in Virgine Maria, et postea in robustissima et rubente martyrum fide, ac demum in contemplationis purpurea et lucida caritate qua Deus et proximus per calorem sancti Spiritus diligendus est, quod ita ad terminum mundi procedet, admonitione illius non cessante sed semper quamdiu saeculum durat emanante, ut etiam eadem uirtus in exhortatione sua declarat, ut supradictum est. 26. DE STATV IVSTITIAE FORTITVDINIS ET SANCTITATIS ET QVID SIGNIFICET. Sed quod iterum in pauimento ipsius aedificii tres alias imagines uides: hoc est quod hae uirtutes terrena calcantes et caelestia in diuino opere sectantes tria instrumenta per quae ecclesia in filiis suis aeterna petit designant: nutrimentum scilicet magistrorum et pugnam fidelium aduersus diabolum ac reuersionem eorum de consensu uitiorum; quarum una praefatis columnis acclinis est: quia ecclesiastici doctores per dona sancti Spiritus imbuti requiem capiunt ipsius fortitudine; et reliquae duae ante ipsam sibi collaterales stant: quoniam dilectio Dei et proximi eius exhortatione in istarum coniuncta et sociabili continetur operatione. Vnde et se omnes ad columnam humanitatis saluatoris et ad praefatam turrim dirigunt: quia pari unanimitate Filium Dei uerum Deum et uerum hominem in ecclesia deuotissime coli et adorari ostendunt, iustitiam per iustitiam eleuantes, designando uidelicet in antiquis sanctis altissimum Deum et in incarnatione Filii ipsius saluationem animarum. 27. SPECIALITER DE IVSTITIA ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Sed haec imago quae ipsis columnis acclinis est praefigurat iustitiam Dei: quoniam ipsa post sapientiam per Spiritum sanctum in hominibus cum omnibus iustitiis suis temperatur, tantae latitudinis apparens, ut latitudo quinque hominum sibi astantium notari potest: quod est expansio quinque sensuum humanae capacitatis cum quibus ipsa in latitudine legis Dei conuersatur, continens et conseruans a Deo instituta praecepta uitae ipsam diligentibus. Quae et tantae proceritatis est, ut longitudinem eius perfecte discernere non ualeas, ita etiam quod per omne hoc aedificium prospiciat: quia ipsa in altitudine sua humanum intellectum excedens sursum tendit ad caelestia, sic quod etiam in incarnatione saluatoris de caelo prospexit, cum idem saluator scilicet Filius Dei a Patre exiuit qui uera iustitia exsistit, unde et in omnia ecclesiastica instrumenta aspectum suum dirigit: quoniam illa per eam fabricantur et continentur, ut altiora propugnacula ad fortissimam turrim per quam constare possint coniunguntur. Quapropter et magnum caput et claros oculos habens acutissime in caelum uidet: quoniam maxima et summa bonitas iustitiae lucidissimum uisum per incarnatum Filium Dei hominibus declarauit, cum ille in humano corpore terrenis ac tenebrosis oculis se manifestauit, caelestia intuens per redemptionem animarum. Et tota candida et perlucida exsistit, ut serenissima nubes est: quia ipsa in candore et puritate mentium iustorum hominum habitat, qui omne studium suum ad hoc intendunt, ut iustitiae Dei fidelissime subditi sint. Vnde et ipsa nubibus se assimilat, quoniam in cordibus iustorum gratam sibi habitationem parat. Sed quod aliam formam hominis in ea nullam conspicis: hoc est quod caelestis et non terrestris manet secundum quod et tibi declaratum est, uidelicet humanis operibus quibus grauantur homines illi non adhaerentibus sed quae ipsos ad iustificationem uitae perducunt: quoniam Deus iustus est, ut et ipsa diabolo opposita, in opere Dei ceteras uirtutes exhortans, superius fideliter demonstrat. 28. SPECIALITER DE FORTITVDINE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Imago autem prior illarum quae ante praedictam imaginem sibi collaterales stant, ostendit fortitudinem: quia post iustitiam Dei surgit fortitudo quasi princeps in conspectu summi regis, recto et sancto opere repugnans in hominibus cunctis insidiis aduersariorum, armata apparens uidelicet uirtute omnipotentis Dei: quoniam ipsa fortis in fide fortiter resistit diabolicae obiectioni. Quapropter et galea, id est superno uigore ad salutem credentium, induitur et lorica, quod est Christianorum lege, quae per iustitiam quam continet in se nulla sagitta diabolicae artis aboletur, ac ocreis scilicet rectis itineribus in doctrina principalium magistrorum frequentatis, atque ferreis chirothecis, quae sunt fortissima et acutissima opera quae fideles perficiunt in Christo. Tenet etiam euaginatum gladium dextera: id est in bono opere nudam et apertam in diuina Scriptura Dei admonitionem quam uerus Dei Filius in mystica significatione denudauit, cum interiorem dulcedinem nuclei in detectione legis ostendit, hastam autem habens sinistra: quia fiducia aeternorum in hac etiam actione designat in fidelibus hominibus se habere, ubi carnalibus concupiscentiis per uoluptatem carnis impugnantur. Quod autem sub pedibus suis horribilem draconem conculcat: hoc est quod per uiam rectitudinis antiquum et horridum serpentem potestati suae subigit, os etiam illius ferro hastae transuerberans, ita ut idem immundissimas spumas euomat: quoniam rictus sordidissimae et diabolicae libidinis in acutissima audacia castitatis transiens, conspumationem ardentis libidinis qua ille homines polluit ab eo extorquet. Vnde et gladium quem tenet quasi ad feriendum fortiter uibrat: quia Deus acutissimum Verbum suum interficere omnem infidelitatem idolorum et aliorum schismatum, quae incredulitatis sunt, in extensa fortitudine manifestauit, sicut et uirtus eadem in supradicta admonitione sua manifestat. 29. SPECIALITER DE SANCTITATE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Altera uero imago sanctitatem significat: quoniam cum per fortitudinem diabolo repugnatur, sanctitas in bonis hominibus ad ornatum caelestis militiae oritur. Quae triceps est: quoniam hac trina dignitate ad statum suum perducitur, ita ut in naturali loco capitis et in utroque umero suo caput appareat: quia iusta et digna actione Deus caput totius uerae exsultationis, et in prosperis et in aduersis ex quibus uel laetificari uel contristari potest homo, metuendus et uenerandus est; medio tamen alia duo aliquantulum supereminente: quoniam ille qui iudex bonorum et malorum exsistit, omnia supereminet sua aequitate. Sed quod idem medium et quod a dextris eius est tanto fulgore radiant, ut claritas ipsorum uisum tuum reuerberet, ita quod utrum uirilem an muliebrem formam habeant perfecte considerare non ualeas: hoc est quod sanctitas in culmine honoris et in parte prosperitatis aeternae dulcedinis tanto splendore diuinae gratiae perfusa consistit, ut profunditas mysterii ipsius ita intellectum hominum excedat, ut prae grauedine mortalitatis nec libertatem nec subiectionem eius in Christo possit intueri, praeterquam quod uiget in ipso. Illo autem capite quod a sinistris apparet aliquantulum obscuro et muliebri consuetudine candido uelamine uelato: quoniam perfectio haec quae se fortiter constringit ob amorem Dei in aduersitate illa qua ipsa diabolica infestatione et humano opere impugnatur, quasi anxietatem et sollicitudinem quomodo se diuino auxilio defendat habet, humillima subiectione in albedine et pulchritudine christiani certaminis se redemptori summo gemitibus fidelium cordium commendans. Quod uero tunica ex albo serico eadem imago induta est: hoc est quod opere lucidissimi et suauissimi studii, in quo perfecta sanctitas Filium meum imitatur, circumamicta apparet, candidissimis etiam calceamentis munita: quia per mortem Christi in candore regenerationis spiritus et aquae fulget in mentibus hominum, ut et ipsi mortem eius imitentur. Et in pectore suo signum crucis habet, circa quod etiam splendor magnus in eodem pectore uelut aurora fulgens rutilat: quoniam in intentione mentium fidelium ipsam diligentissime complectentium recordationem passionis Christi Iesu ruminat: hoc etiam ubique serenissima claritate fidei in eisdem mentibus designans, quod ille qui oboediens Patri taliter in sancta humanitate sua passus est, uoluntate Patris in pulcherrima aurora solis, quae Virgo Maria est, sine macula peccati natus aduenerat. Quod autem in dextera nudum tenet gladium, quem pectori suo et eidem cruci cum multa deuotione apponit: hoc est quod bono et sancto opere ostendit quomodo Scripturas per Spiritum sanctum denudatas, in recordatione mentis electorum hominum, qua et ipsi passionis redemptoris sui dulcissime recordentur diligit. Vnde etiam uides in fronte medii capitis scriptum 'sanctitas': quia in interiori facie quae est animae absque ulla indignatione pudoris cum gaudio uitae sanctitas cognoscitur; et in fronte dextri 'radix boni': quoniam ipsa palam initium et fundamentum in saluatione sanctitatis est; et in fronte sinistri 'non parcens sibi': quia sine torpore mollitiem et uanitatem carnalium uoluptatum abiciens semper se in districtione constringit, et ornamenta ceterarum uirtutum sibi coniungens, ut possit perfici et perdurare contendit. Sed et medium ad alia duo aspiciens et illa ad ipsum, utilitatem suam ad inuicem conferunt: quoniam ipsa fortiter in unanimitate interioris uisionis et dilectionis consistentia, ita ut nullum eorum sine adiutorio alterius durare ualeat, uerba et admonitiones suas ad profectum hominum dirigunt, ut praedictum est. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet, hic in ardente amore speculi mei ad uerba haec anhelet et ea in conscientia animi sui conscribat. 1. VERBA FILII HOMINIS. 2. QVOD HOMO HABENS SCIENTIAM BONI ET MALI INEXCVSABILIS EST. 3. ADMONITIO AD CONIVGATOS. 4. COMPARATIO DE AGRO. 5. QVOD HOMO NON DEBET SCRVTARI QVOD SIBI SCIENDVM NON EST SICVT IN EXEMPLIS PATET. 6. QVOD NVLLVS REPENTE VIAM SANCTITATIS ARRIPIAT VT IN SVPPOSITIS EXEMPLIS VIDETVR. 7. ADMONITIO AD VIRGINES ET CONTINENTES QVALITER SANCTITATEM AGGREDI DEBEANT. 8. DE INTERIORI CONTINENTIA MENTIS VT IN SVBIECTIS EXEMPLIS MANIFESTVM EST. 9. COMPARATIO DE THESAVRO. 10. VERBA CONSTANTIAE. 11. VERBA CAELESTIS DESIDERII. 12. VERBA COMPVNCTIONIS CORDIS. 13. VERBA CONTEMPTVS MVNDI. 14. VERBA CONCORDIAE. 15. QVOD IN ALTITVDINE IVSTITIAE ET FORTITVDINE DONORVM SPIRITVS SANCTI OPERA QVAE DEVS IN HOMINIBVS OPERATVR SOLIDANTVR. 16. QVOD OMNIS ACTIO QVAE FIDE ET OPERE IN FIDELIBVS PERFICITVR TIMORI DOMINI DIVINA PROVIDENTIA COADVNATVR. 17. QVOD VOLENTEM PERSEVERARE IN BONO OPERE FILIVS DEI REGIT NE CADAT IN ERROREM QVI HVMILITATE SVA DESTRVXIT MORTEM. 18. QVOD VMBRA LEGIS IN NATIVITATE ET IN PASSIONE FILII DEI FINEM ACCEPIT. 19. QVAE GESSIT DEVS IN ECCLESIA AB HOMINIBVS VIDERI ET SCIRI POSSVNT FVTVRA AVTEM NONNISI FIDE VEL REVELATIONE DIVINA. 20. QVOD DEVS MISERICORDITER HOMINEM ASPICIENS ADMONET VT IMITANDO SANCTOS CAELESTEM PATRIAM PETAT. 21. DE STATV CONSTANTIAE CAELESTIS DESIDERII, COMPVNCTIONIS CORDIS CONTEMPTVS MVNDI CONCORDIAE ET QVID SIGNIFICET. 22. DE HABITV EARVNDEM ET QVID SIGNIFICET. 23. SPECIALITER DE CONSTANTIA ET STATV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 24. SPECIALITER DE CAELESTI DESIDERIO ET STATV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 25. SPECIALITER DE COMPVNCTIONE CORDIS ET STATV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 26. SPECIALITER DE CONTEMPTV MVNDI ET STATV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 27. SPECIALITER DE CONCORDIA ET STATV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 28. QVOD IN VIGILANTE FORTITVDINE FIDEI OPVS BONVM EXPLANATVR ET IN PERFECTIONE OPERIS QVA DEVOTIONE QVISQVE DEVM COLAT OSTENDITVR. 29. QVOD PER FORTITVDINEM FIDEI DEVS ANTIQVVM SERPENTEM IN PROFVNDVM AETERNAE CONFVSIONIS DEIECIT. 30. PAGANI IVDAEI FALSI CHRISTIANI VERAM FIDEM ABNEGANTES IN POTESTATE DEI SVNT QVAMVIS AB ECCLESIA QVAE IN ALTO POSITA EST EIECTI SINT. 31. VERBA IOHANNIS AD EANDEM REM. 32. QVOD DEVS ECCLESIAM AB OMNIBVS PARTIBVS MVNDI COLLECTAM SECVNDVM QVOD PRAEDESTINAVIT AD EFFECTVM CONFVSO DIABOLO PERDVCIT QVOD EST IN NOVISSIMO DIE. DECIMA VISIO TERTIAE PARTIS ET POST HAEC in summitate orientalis anguli praemonstrati aedificii, ubi praedictae duae partes muri ipsius illa lucida et lapidea uidelicet coniunctae erant, uidi quasi septem gradus candidissimi lapidis qui ad lapidem illum magnum super quem praefatus lucidus sedens in throno apparuit in modum testudinis aduoluti uidebantur. Et super eosdem gradus sedes posita erat super quam iuuenis quidam sedens uirilem et nobilem uultum, pallidi tamen coloris, et capillos subnigros usque ad scapulas ipsius descendentes habebat, purpurea tunica indutus. Qui a capite suo usque ad umbilicum mihi apparuit, sed ab umbilico deorsum obumbratus mihi ad uidendum fuerat. Et ipse respiciens in mundum maxima fortitudine uociferabatur ad homines qui in eo erant dicens. 1. VERBA FILII HOMINIS. O stulti homines, qui tepide et turpiter marcetis in uobismetipsis nolentes uel oculum unum aperire ad uidendum quid in bonitate spiritus uestri sitis, sed semper ardetis operari malum, quod habet concupiscentia carnis uestrae, recusantes esse in bona conscientia et in recta speculatione animi uestri quasi intellectum boni et mali non habeatis, nec gloriam hanc ut malum sciatis deuitare et bonum facere; audite me Filium hominis dicentem ad uos: O homo, respice quid esses dum coagulatio in uentre matris tuae fuisti! Etenim tunc inscius et impotens tui in uiuificatione eras. Sed tunc datus est tibi spiritus et motio ac sensibilitas, ut uiuens mouearis et te mouens intellegas fructum utilitatis. 2. QVOD HOMO HABENS SCIENTIAM BONI ET MALI INEXCVSABILIS EST. Habes enim scientiam boni et mali atque efficaciam operandi. Vnde excusare te non uales quin omnia bona ex his habeas in te, ita ut summa inspiratione admonitus Deum diligas in ueritate et iustitia tibi que resistas in concupiscentia et delectatione iniustitiae, ita ut te in his crucies et hoc modo martyrium meum colas tibimetipsi in his ardoribus repugnans, crucem meam scilicet in tuo corpore baiulando, id est illicita desideria fugiendo, cum te delectat peccare. Et cur est tibi tanta potestas? Videlicet ut deuites malum et facias bonum. De scientia enim boni et mali, qua intellegis quod homo es, mihi responsurus es. Sed bonum contemnis et malum operaris ardens in carnalibus desideriis: quia bonum tibi quasi graue uidetur, malum autem in te facile excitatur. Et cum hoc est, non uis te constringere sed libere peccare. Quid feci, quando in cruce passus sum in infirmitate carnis, cum contremui ac angustiatus sum ego Filius hominis? Ob hoc requiro a te aduersum te martyrium, quod pateris in uoluptate carnis tuae et in reliquis tempestatibus ac in illicitis desideriis, quae sunt contra uoluntatem meam, atque in aliis huiusmodi nequitiis quae haec subsequuntur; in quibus te non potes excusare quin noueris ubi bene et male opereris. 3. ADMONITIO AD CONIVGATOS. Sed non abicio copulam costae legalis coniunctionis quae per diuinum consilium constituta est in multiplicationem procreationis filiorum Adae, ubi hoc in uero desiderio prolis et non in falsa uoluptate carnis ab his fit, quibus illud sine iniuria licitum est, secundum quod eis in lege diuina praeceptum est, scilicet saeculo deditis et non spiritui segregatis. Bonum ergo quod habes a me, diligere debes aduersum te. Caelestis es in spiritu, terrestris in carne. Vnde quae caelestia sunt debes amare et quae terrestria sunt conculcare. In opere autem caelestium demonstro tibi supernum praemium, in uoluntate uero carnis tuae, cum uis perficere quod iniustum est, ibi ostendo tibi martyrium meum et poenas quas sustinui propter te, ita ut tu in contrariis desideriis tibimetipsi resistas propter amorem passionis meae. Plurimum intellectum habes in te, plurimus etiam census inde requiretur a te. Multum tibi datum est, multum etiam a te requirendum est. Sed in omnibus his caput et adiutorium tuum sum. Nam superno tactu tactus si inuocaueris me, responsum audies a me. Si pulsaueris ad ianuam, tibi aperietur. In spiritu acutissimae scientiae quo transfusus es, omne quod tibi utile est habes in te. Et quoniam hoc est in te, idcirco et oculi mei acutissime perspicientes considerabunt quid inueniant in te. Quapropter de conscientia tua requiro uulnera et dolorem cordis tui in quibus te coerceas, cum senseris te uoluntate tua trahi ad peccatum, et cum ita in eo exarseris, quod totus liquefactus uix suspirare uales. Et ecce inspicio te. Quid tunc facies? Si tunc in hoc labore uulnerato corde et madentibus oculis et concusso timore iudicii mei inuocaueris me, et si tunc etiam in hoc clamore perseueraueris, ut tibi succurram aduersus nequitias carnis tuae et contra pugnas malignorum spirituum, faciam omne quod tibi fieri desideras atque domum habitationis meae ponam in te. 4. COMPARATIO DE AGRO. Nunc ergo, fili mi, respice quanto labore et sudore in agro laboretur, antequam semine perfundatur. Sed postquam semine seminatus fuerit, dat fructum suum. Ergo attende et considera haec. Nonne recuso terrae dare hoc, ut fructum gignat absque sudore laboris? Sed cum mihi placuerit, ipsa fructibus superabundanter ita repletur, ut homines abundantissime sufficientiam habeant, aliquando etiam superabundent; et cum uoluero, ita eis attenuatur, ut homines aliquando prae fame uix uiuant, aliquando etiam multi ui illius attenuati moriantur. Secundum modum hunc homines per me positi sunt. Homini illi qui bono corde semen uerbi mei uoluntarie suscipit, magna dona Spiritus sancti ut bono agro superabundanter tribuo. Ille autem qui aliquando uerbum meum recipit, aliquando etiam hoc recipere recusat, est quasi ager qui hoc tempore uiret, hoc autem arescit. Hic homo tamen omnino non perit: quia quamuis famem in anima patiatur, aliquid tamen, quamuis parum, uiriditatis habet. Sed hic per omnia moritur qui nulla intentione uerba mea recipere exoptat, et qui nec admonitione Spiritus sancti nec doctrina hominum cor suum excitare uult ad bonum. Haec miraris, o homo, et scire uis cur haec ita fiant. 5. QVOD HOMO NON DEBET SCRVTARI QVOD SIBI SCIENDVM NON EST SICVT IN EXEMPLIS PATET. Sed ut nec diuinitatem mortali obtutu uales aspicere, sic nec secreta eius mortali sensu poteris capere, nisi quantum in permissione ipsius tibi possibile est. Tu autem uacillante animo tuo huc et illuc uersaris. Vnde ueluti aqua a calore ardentis camini absorbetur, sic spiritus tuus ab inquietudine stulti animi tui opprimitur: quoniam haec scire cupis quae non sunt scienda carni conceptae semine humano in peccatis. Leua ergo digitum tuum et tange nubes. Quid nunc? Sed hoc fieri non potest. Sic nec illud, dum hoc scrutaris quod tibi sciendum non est. Sed ut herbulae sensu regiones comprehendere non ualent, quia sensu et intellectu carent, nescientes quid sint uel quid operentur fructu suo, quamuis circumdent regiones utilitatis usu; et ut culices aut formicae seu cetera minora animalia non desiderant dominari super reliqua sibi similia aut scire siue intellegere uirtutem uel significationem leonis seu aliorum maiorum animalium, sic nec tu cognoscere poteris quid in scientia Dei sit. Quid tu fecisti uel ubi fuisti, quando caelum et terra creata sunt? Qui haec creauit auxilii tui non indiguit. Sic nec nunc. Vt quid scrutaris iudicium Dei? Cum desuper imbre salutari tactus fueris, ostende mihi quomodo in agro cordis tui labores et quomodo eum colas. Quod si labor ille mihi placuerit, fructum optimum tibi do. Secundum laborem tuum erit et fructus tuus cum mercede. Numquid do fructum terrae sine labore? Sic etiam nec tibi facio, o homo, absque sudore, quem requiro a te. Habes enim per me illa in te, in quibus potes laborare. Ergo diligenter in labore te exerce et fructum inde habebis. Et cum fructum habueris, mercedem exinde consequeris. Sed quid nunc? Multi deuoto et puro ac simplici corde quaerunt me, et inuenientes retinent me. 6. QVOD NVLLVS REPENTE VIAM SANCTITATIS ARRIPIAT VT IN SVPPOSITIS EXEMPLIS VIDETVR. Multi autem uolunt me cum ioculari et ludere uolentes me adire sine labore animi et cogitationis suae, nolentes praemeditari quid facere debeant, me scilicet inuocando et consensum corporis sui inspiciendo, uolentes tantum me apprehendere quasi de graui somno euigilent, repentino motu simulationis et deceptionis arripientes uiam sanctitatis, ut in semetipsis excogitant; alii uidelicet in abiectione saecularium negotiorum, alii in continentia carnalium, alii in uirginitatis pudore super umeros suos assumentes iugum meum, existimantes sibi possibile esse omne quod uoluerint, nolentes intueri qui sint et quid sint aut quid perficere possint, nec uolentes habere in scientia sua quis eos formauerit aut quis eorum Deus sit; uolentes eum tantum habere ut domesticum suum, qui omnem uoluntatem ipsorum perficiat. Sic nolo dare donum meum nec seminare uacuum agrum in homine illo qui in huiusmodi uanitate se mihi coniungere tentat, quasi me in alienatione ignorantiae nesciat. Vnde et pes eius saepe in lapsum erit. Cui et dico: 'O homo, quare non inspexisti agrum animi tui, ut eradicares inutiles herbas et spinas ac tribulos, me uidelicet inuocando et te ipsum considerando, antequam uelut ebrius et insanus ac te ipsum ignorans uenires ad me, quoniam nullum lucidum opus sine adiutorio meo perficere potes? Nam post hanc praecipitationem qua me uelut in somno quaesisti, cum in seruitio meo taedio affectus recordatus fueris somni illius in quo prius in consuetudinalibus peccatis tuis dormiuisti, ad eadem priora scelera insanus et inscius boni atque adiutorio et consolatione Spiritus paracliti fraudatus reuerteris. Tu autem quem quaesisti ductorem et adiutorem ad haec? Fallacem scilicet et deceptibilem animum tuum, qui te stulte in ariditatem ducebat sine uiriditate et recordatione intellectus tui, oblitum quod nihil boni sine me facere posses. Et quid tunc habes? Certe tunc miser et uacuus cades coram me et coram populo atque ut inutilis puluis conculcaberis. Nam quid est tibi possibile contra me? Nihil. Et quid potes me cum? Lucidissima uidelicet opera, quae sunt splendidiora solis splendore et dulciora in interiore gustu super mel et lac, cum desideranti populo manifestantur. Nam cum requiris me intimo intellectu animae tuae, ut in baptismo per fidem doctus es, nonne facio totum quod desideras? Sed post casum suum multi gemendo et dolendo requirunt me, qui priusquam caderent me quaesisse debuerant. Quibus manum meam porrigo dicens: 'Quare non quaesistis me ante casum? Vbi eram? Et ubi requisistis me? Numquid cum quaereretis me abieci uos?' Et dico: 'O homo, si iuxta pontem profundissimae aquae stares et propter stultissimam iactantiam et tui obliuionem, ut me in omnibus his causis despexisti, cum possibile tibi putabas esse omne quod uoluisti quasi non indigeres adiutorii mei, superbe in temetipso diceres: 'Pontem hunc uolo deuitare et per aquam ambulare'; num prudenter faceres? Quod si hoc praesumptuose et insipienter faceres, certe in eadem creatura quae tibi subiecta ad utilitatem tuam creata est, spiritum tuum exhalares. Sed ne tibi hoc contingat praecaues propter praesentem et uisibilem timorem aquae te absorbentis in mortem. Aut si maximam arborem abscisam ruere uideres, nonne fugeres, ne ab ea laedereris? Vel si leones aut ursos aut lupos tibi obuios aspiceres, numquid si posses, prae timore quem sustineres, in terra te absconderes? Et cum corporis laesionem ita fugis, quare non deuitas crudelissimam mortem animae timens creatorem tuum? Num uidisti aut audisti illum mihi umquam potuisse rebellare? Nam qui non est me cum dissipabitur, et super quem cecidero confringetur. Quid fuisti, quando caelum et terra creata sunt, quae ita faciunt ut eis constitutum est? Tu uero, in consilio Dei formatus et illuminatione ipsius tactus, praecepta eius transgrederis. O magna stultitia! Per creaturam, quae tibi subiecta famulatur, Deum tuum contemnis et terram ac caelum transilis, quae creatorem suum timentes ei oboediunt et iussionem ipsius adimplent; quod tu non facis, cum nec eum in cogitatione aut in opere tuo uis scire, nec ad eum respicere, ita ut uelis ipsum cognoscere. Quapropter si non paenitueris, infernus iusto iudicio te suscipiet, sicut et illum qui obduratus de caelo proiectus est, quem tu imitatus es. Attamen cum lapsus fueris, clamans fideliter quaere me, et subleuatum suscipiam te. Tu autem, o homo, multoties uis summa tangere, qui nec infima comprehendere uales'. 7. ADMONITIO AD VIRGINES ET CONTINENTES QVALITER SANCTITATEM AGGREDI DEBEANT. Vnde audi me tibi dicentem: 'Si per me admonitus in abiectione saecularium negotiorum aut in continentia carnalium iugum meum ferre desideras, antequam hoc aggrediaris primum clama et in hoc perseuera quaerens me: et iuuabo te. Quod si etiam admonitione mea tactus me uis imitari post me respiciens in uirginitatis pudore, quia ut flos de inexarato agro nascitur, sic et ego sine uirili semine natus sum; ostende mihi agrum animi tui in multa humilitate et alloquere me in largitate interiorum lacrimarum tuarum et dic: 'O Deus meus, ego indignus homo non habeo a memetipso hanc causam perficere ut uirginitatem meam possim conseruare, nisi tu, Domine, adiuues me: quia totus culpabilis sum in ortu ardentis suci, de quo pullulo in multis miseriis, frequenter requirens causam fragilitatis meae. Vnde etiam non possum mea uirtute memetipsum expugnare in gustu dulcedinis carnis meae, dum sum arbor concepta et nata in peccatis. Ob hoc, tu Domine, da mihi in uirtute tua igneum donum quod in me exstinguat hanc causam et hunc ardorem peruersitatis, ita ut cum rectis suspiriis bibam de aqua fontis uiui, qui me faciat gaudere in uita, qui sum cinis putredinis, plus aspiciens in opera tenebrarum quam in opera lucis'. Et si tunc in hac supplicatione studiosus et constans fueris, agrum illum paro mihi in te quem Isaac filio suo proposuit, cum dicebat: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus, eundem que agrum meum in corde tuo benedicam; et ut etiam subsecutus aiebat: Esto dominus fratrum tuorum, et incuruentur ante te filii matris tuae; atque eodem modo et tu ante communem populum subleuata generatio eris. Ego autem rosas et lilia ac alia optima uirtutum pigmenta in agrum illum seminabo, et eum inspiratione Spiritus sancti assidue rigabo atque in eradicatione inutilitatis abscidam ab illo malum, ita ut oculos meos circumferens, eos in uiriditate et in floriditate huius incorrupti agri pascam. Istud est meum et per me, et non tuum, o homo, nec per te. Nam ego sum flos campi: quoniam ut sine aratro campus gignit florem, sic ego Filius hominis sine uirili commixtione genitus sum ex Virgine; ideo que hoc donum est meum et non tuum: quia tu in peccatis conceptus in peccatis natus es ex corruptione. Sed si idem donum a me fideliter petieris, illud a me fiducialiter impetrabis, tibi que dabo ut coram Patre meo consortium me cum habeas in uirginitate. Hoc autem prae fragilitate corporis tui non poteris habere sine labore caloris qui in te est: quia humana natura fragilitatis tuae multoties se ostendit in te, quam deuitare non uales, quoniam caro de carne es. Sed in hoc ferre debes crucem meam et imitari martyrium meum, te uidelicet constringendo, ita ut per me deuincas te, quod mihi semper amabile est: quia te fragile uasculum scio; tunc et ego uolo tibi communicare ac compati doloribus tuis. Quod si etiam in his aliquando cecideris, surgens citius paenitentiam ex corde fac; et suscipiens saluabo te. 8. DE INTERIORI CONTINENTIA MENTIS VT IN SVBIECTIS EXEMPLIS MANIFESTVM EST. Quidam autem decepti a diabolo et perdurantes in malo putant se sanctificatos esse, cum exteriorem hominem in se continent a coniugio, abicientes circumcisionem mentis, ubi superflui sunt in immundis cogitationibus, et etiam abnegantes circumcisionem spiritus, ubi proferunt malum in locutionibus et operibus suis, nolentes scire quod hoc flagitiosum sit; sed tantum tepide obseruantes ut caro eorum integra sit a commixtione renuentes omnino integritatem spiritus sui. Vnde indigni coram me sunt, proiecti scilicet extra legem tam carnalem quam spiritalem: quia nec in carne nec in spiritu secundum iustitiam Dei uixerunt. Nam nec constitutam sibi legem coniugii tenuerunt, nec quod plus est quam quod in lege praeceptum est, in uirginitatis amore seruauerunt. Quapropter indigni oculis meis sunt: quoniam nescio quid sint. Non enim uidi eos in praecepto legis ambulare, nec in hac re quod plus facerent quam quod eis praeceptum est. Vnde et repulsi a uisione mea sunt. Ego comparo eos inutili terrae gignenti spinas et tribulos ac inutiles herbas ad ullos usus, quae in altitudine et colore suo se similant rosis et liliis ac aliis utilibus floribus et herbis utilem sucum et dulcem fructum atque bonum odorem ad medicinam habentibus; et comparo eos cupro quod se assimilat auro, intus deceptionem et hypocrisin auri habens: quoniam secundum hunc modum hi homines ostendunt se habere similitudinem prudentium uirginum, interius fallacia et indignatione pleni exsistentes. Vnde et coram me sunt ut tepidus uentus, cuius nec calor nec frigus ullum uigorem habet: quia nec utiles sunt in calore animi sui ut perseuerent in uirginitatis continentia, ut coeperunt; nec ualent in frigore mundanae causae ut eant in saecularibus rebus, ut sibi proponunt. Nam nec extra legem peccant ut publicani, nec infra legem ut iniusti, sed in semetipsis tepentes, nec perfecte iusti nec iniusti sunt. Sed ut catulus immundorum animalium abicitur antequam se sentiat uiuere uel antequam confortetur in fortitudine aetatis suae, sic iste populus proicitur in mortem: quoniam nec se scit uiuere ad uitam, nec in se intellegit fortitudinem uirtutum quae sunt in domo sapientiae. Vnde et ab ore meo exsufflo eos, quia indigni sunt aspectu meo, si sic impaenitentes perseuerauerint. Nunc autem, o homo, respice in te. 9. COMPARATIO DE THESAVRO. Si enim quispiam hominum tibi thesaurum daret, quoniam te plurimum diligeret, tibi que diceret: 'Lucrare in hoc et esto diues, ita ut et sciatur quis ille sit qui tibi thesaurum hunc dedit': tunc te oporteret acutissime excogitare, quomodo illum utiliter lucrifaceres, dicens in temetipso: 'Thesaurus domini mei in optimo lucro apparere debet in me, ita ut et ipse laudetur ex hoc'. Et cum illum utiliter hoc modo augmentatum multiplicares, bonus rumor exinde ad aures illius qui tibi ipsum dederat perueniret. Vnde et ipse, ex hoc recordatus tui, magis te diligeret ac maiora dona tibi conferret. Sic et creator tuus facit. Ipse dedit tibi thesaurum optimum, uiuentem scilicet intellectum, ualde diligens te, quoniam creatura ipsius es; praecepit que tibi per uerba ab eo constitutae legis, ut eundem intellectum lucrifacias in bonis operibus, diues que sis in uirtutibus, ita ut ipse bonus dator per hoc diligentius cognoscatur. Quapropter omni hora te oportet meditari quomodo hoc tam grande donum quod percepisti utile tam ceteris quam tibimetipsi factum in operibus iustitiae splendorem sanctitatis reddat ex te, quatenus homines bono exemplo tuo prouocati Deo honorem laudis inde exhibeant. Quod cum utiliter in omni iustitia multiplicaueris, laus et gratiarum actio ad cognitionem Dei, qui in Spiritu sancto tibi uirtutes has inspirauit, pertinget; unde et ipse misericordiam gratiae suae ad te conuertens per dulcedinem dilectionis suae superabundanter magis te faciet ardere in amore ipsius, ita ut consolatione Spiritus sancti repletus sapienter omne quod bonum est discernas et maiora opera bona facias, ardentissimo amore glorificans Patrem tuum qui tibi benigne dedit haec. Verba autem ista oues meae audiant, et quicumque aures interioris spiritus habent ea concipiant: quia mihi placet ut sic operentur homines, qui me cognoscunt et diligunt, ut et ipsi in semetipsis intellegant quid eis in donis Spiritus sancti faciendum sit. Sed in eadem orientali plaga uidi super pauimentum praefati aedificii coram eodem iuuene tres imagines iuxta se stantes et illum deuotissime inspicientes. Contra aquilonem autem, inter circulum illum magnum qui de praedicto lucido sedente in throno protendebatur et inter idem aedificium, conspexi quasi rotam in aere pendentem et in ea imaginem hominis usque ad pectus apparentem et in mundum acutissime prospicientem. Ante angulum uero eiusdem aedificii ad austrum uergentem imago alia intra ipsum aedificium super pauimentum apparebat, quae se ad praedictum iuuenem cum magna hilaritate conuerterat. Et his imaginibus talis similitudo erat. Vt ceterae uirtutes, quas prius uideram, sericis omnes uestiebantur indumentis. Omnes quoque albis uelaminibus in capitibus suis obtectae erant, excepta illa quae a dextris mediae praedictarum trium stans nudo capite candidos capillos habere uidebatur. Nulla autem earum pallio circumamicta fuerat, praeter eandem mediam ipsarum trium, quae albo pallio induebatur. Sed tunicis albis omnes uestiebantur, excepta illa quae in rota apparens tunicam subnigram habebat; et praeter hanc quae a sinistris mediae earundem trium assistens, tunica pallidi coloris utebatur. Omnes etiam calceamentis albis indutae fuerant, excepta media ipsarum trium, cuius indumenta pedum nigra uidebantur et diuerso colore depicta. Sed haec dissimilitudo fuit in eis. In pectore imaginis quae media fuit trium praedictarum sibi astantium duae fenestellae apparuerunt et super ipsas ceruus ad dextram eiusdem imaginis uersus, ita ut anteriores pedes suos super fenestram dextram et posteriores super sinistram posuisset et se quasi ad currendum coaptasset. Et eadem imago dicebat. 10. VERBA CONSTANTIAE. 'Ego sum fortissima columna et non mobilis leuitate instabilitatis, ita ut a flabro uenti possim commoueri ut folium arboris quod ab eo commouetur et hac et illac proicitur; sed perdurare debeo in uero lapide, qui est uerus Filius Dei. Et quis praeualet me commouere? Quis potest me laedere? Hoc non poterit fortis aut debilis, princeps aut nobilis, diues aut pauper, quin perseuerem in uero Deo qui non commouebitur in aeternum. Nec ego mouebor: quia supra fortissimum fundamentum fundata sum. Nolo enim esse cum adulantibus qui a uento tentationis in omnes uias sparguntur, numquam in requie stabilitatis persistentes sed semper ad inferiora et deteriora cadentes. Sic autem non ego: quoniam supra firmam petram posita sum'. Sed imago quae a dextris eius erat praedictum ceruum inspiciens ait. 11. VERBA CAELESTIS DESIDERII. 'Quemadmodum desiderat ceruus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te Deus. Vnde uolo transilire montes et colles ac imbecillitatem dulcedinis transitoriae uitae, respiciens tantum simplici corde ad fontem aquae uiuae: quia ipse innumerabili gloria plenus est, cuius suauitate nemo satiari potest taedio saturitatis'. Imago autem quae a sinistris eius stabat ad praefatas fenestellas uidens dixit. 12. VERBA COMPVNCTIONIS CORDIS. 'Semper aspicio, semper teneo lumen uerum et aeternum, nec cogitando aut suspirando uel intuendo satiari potero perpetua dulcedine quae est in superno Deo'. Sed imago quae contra aquilonem in rota apparuit, in dextra manu uirentem ramusculum habuit. Ipsa uero rota assidue circumuoluebatur, eadem imagine in ea immobili permanente. In circuitu autem eiusdem rotae scriptum erat: Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit; et in pectore ipsius imaginis sculptum: 'Ego sum hostia laudis in prouinciis'. Et ipsa imago dicebat. 13. VERBA CONTEMPTVS MVNDI. 'Vincenti dabo edere de ligno uitae quod est in paradiso Dei mei: quia fons salutis mortem submergens riuulos suos in me transfudit et me uirentem in redemptione fecit'. Imago uero quae ante angulum ad austrum respicientem apparebat, tanti splendoris in facie erat, ut eam perfecte intueri non possem. Sed ab utroque latere suo alam albi coloris habebat, quarum latitudo longitudinem eiusdem imaginis superabat. Et ait. 14. VERBA CONCORDIAE. 'Quis tantae fortitudinis est, ut tentet Deo repugnare? Et quis huius audaciae est, qui audeat me denudare et corrumpere in turpitudine odii et inuidiae? Deus iustus est et unus in sincera potestate et gloria. Eum semper amplecti uolo puro corde et laeta facie, semper que gaudere in omnibus iustitiis eius. Nolo autem esse mutabilis, sed semper in uno animo durare et assidue Deum laudare. Vnde nec diabolus nec maleuolus homo me poterunt emollire aut ad hanc rabiem dolositatis deicere, quin semper imitatrix pacis in recta unanimitate perseuerem. Transeunte autem mundo clarius in caelesti uisione apparebo'. Post haec uidi, et ecce omne pauimentum praedicti aedificii totum ut album uitrum apparuit, ex se reddens splendorem serenissimum. Sed et splendor lucidi illius sedentis in throno, qui omnia haec mihi demonstrabat, per idem pauimentum usque in abyssum resplenduit. Inter circulum autem illum de sedente in throno protensum et inter hoc aedificium terra tantum apparuit et quasi aliquantulum deorsum uergens, ita ut idem aedificium exinde uelut super montem positum uideretur. Et lucidus qui sedebat in throno iterum mihi dicebat: 'Filius Dei uiuentis natus ex Virgine, ipse lapis angularis exsistens, quem hi reprobauerunt qui in lege Dei ob salutem suam aedificare debuerunt, quod tamen facere recusauerunt magis diligentes tenebras quam lucem et mortem quam uitam, potenter in his regnat qui tactu Spiritus sancti ardentes salubriter semetipsos exterius conculcant, ad interiora spiritus toto annisu in plenitudine uirtutum et bonorum operum se rapientes'. 15. QVOD IN ALTITVDINE IVSTITIAE ET FORTITVDINE DONORVM SPIRITVS SANCTI OPERA QVAE DEVS IN HOMINIBVS OPERATVR SOLIDANTVR. Idcirco etiam in summitate orientalis anguli praemonstrati aedificii ubi praedictae duae partes muri ipsius illa lucida et lapidea uidelicet coniunctae sunt, quasi septem gradus candidissimi lapidis uides: quoniam in altitudine iustitiae a uero oriente, qui lapis angularis in diuino opere est, emanante, ubi duae coniunctiones necessariae munitionis, scilicet speculatiua scientia et humanum opus, in unanimitate quietis sibi cohaerent, adest septenarius ascensus candidissimae fortitudinis plenus rectissima actione exsistens, quam Deus operatur et perficit in homine, ut in sex diebus operatus in septimo requieuit. 16. QVOD OMNIS ACTIO QVAE FIDE ET OPERE IN FIDELIBVS PERFICITVR TIMORI DOMINI DIVINA PROVIDENTIA COADVNATVR. Qui ad lapidem illum magnum super quem praefatus lucidus sedens in throno apparet in modum testudinis decenter aduoluti uidentur: quia omnis actio quae fide et opere in fidelibus hominibus perficitur, timori Domini, cui ipse fortissima omnipotentia praesidet qui cuncta regit, auctoritate prouidentiae ipsius dignissimo compositionis effectu coadunatur. 17. QVOD VOLENTEM PERSEVERARE IN BONO OPERE FILIVS DEI REGIT NE CADAT IN ERROREM QVI HVMILITATE SVA DESTRVXIT MORTEM. Vnde et super eosdem gradus sedes posita est, id est super opera quae Deus operatur in hominibus firmissimum protectionis firmamentum regentis et adiuuantis eos: quia quicumque uult cum eo perseuerare non decidet in errore, quoniam ipse fortissimum sustentaculum exsistit super quod omnis iustitia constituta est. Et super sedem iuuenis quidam sedens: est constantissimo regimine Filius hominis, Filius uidelicet Dei, in omni iustitia cum Patre et Spiritu sancto regnans Deus unus, uirilem et nobilem uultum habens: quia ipse fortissimus leo destruxit mortem, nobili facie sine peccato scilicet uisibilis ueniens natus ex Virgine, pallidi tamen coloris exsistens: quoniam cum terrenis terrenum honorem non quaesiuit, sed humillimus, modicus et pauper in sancta humilitate apparuit. 18. QVOD VMBRA LEGIS IN NATIVITATE ET IN PASSIONE FILII DEI FINEM ACCEPIT. Vnde etiam capillos subnigros usque ad scapulas ipsius descendentes habet: quia iudaicus populus claritatem fidei quae in incarnatione eiusdem Filii mei demonstrata est non quaerens, obumbratus in umbra exterioris intellectus legis pertinaciter et infideliter tabuit, ortus tamen in capite iustitiae et usque ad umerum fortitudinis: ubi perfectum opus in humanitate ipsius Filii mei floruit perueniens, ibi in incredulitate sua finem accepit. Et purpurea tunica indutus est: quoniam in caritate sanguinem suum fundens, hominem qui perierat redemit. 19. QVAE GESSIT DEVS IN ECCLESIA AB HOMINIBVS VIDERI ET SCIRI POSSVNT FVTVRA AVTEM NONNISI FIDE VEL REVELATIONE DIVINA. Quod autem a capite suo usque ad umbilicum tibi apparet: hoc est quod ab incarnatione ipsius usque ad praesens tempus opera quae gessit in ecclesia fidelibus manifesta sunt; sed ab umbilico deorsum obumbratus tibi ad uidendum est: quia illa quae a tempore hoc usque ad completionem saeculi huius in eadem ecclesia futura sunt, nec uideri nec sciri poterunt, nisi quantum reuelatione diuina et fide catholica percipiuntur: quoniam maximae coruscationes uirtutum, quae ante nouissimum diem in hominibus manifestandae sunt, adhuc hominibus incognitae latent. 20. QVOD DEVS MISERICORDITER HOMINEM ASPICIENS ADMONET VT IMITANDO SANCTOS CAELESTEM PATRIAM PETAT. Et ipse respiciens in mundum: quia idem Filius Dei aspectum misericordiae suae dirigens ad homines propter praeteritas et futuras causas dicit fidelissima uerba suae admonitionis ad eos, quatenus ipsi in sanctis eius caelestem militiam imitentur effugientes pericula peccatorum, et ut fortissime proeliando supernam felicitatem adipiscantur, in factis suis contradicentes poenis impiorum. 21. DE STATV CONSTANTIAE CAELESTIS DESIDERII, COMPVNCTIONIS CORDIS CONTEMPTVS MVNDI CONCORDIAE ET QVID SIGNIFICET. Sed quod in eadem orientali plaga uides super pauimentum praefati aedificii coram eodem iuuene tres imagines iuxta se stantes et illum deuotissime inspicientes: hoc est quod in ortu iustitiae carnalia desideria deprimentis, in dispositione omnipotentis Patris apparente Filio Dei in carne, hae tres uirtutes in deuotione unanimes per uirtutem Trinitatis constantissime manifestatae sunt ad ipsum dirigentes aspectum suum: quia illum in fidelibus hominibus desiderant et quaerunt. Vnde etiam contra aquilonem inter circulum illum magnum qui de praedicto lucido sedente in throno protenditur et inter idem aedificium conspicis quasi rotam in aere pendentem, et in ea imaginem hominis usque ad pectus apparentem et in mundum acutissime prospicientem: quia aduersus diabolicas artes inter secretam potestatem Dei et spiritalem aedificationem ipsius circuitio misericordiae eius in mentibus hominum, quasi in aere pendens, et nunc potentiam iustitiae Dei tangens, nunc opus ipsius in eis fortiter confirmans uoluitur, in qua perfectio christiana in contemptu mundi usque ad pectus fortitudinis suae apparet: quia uirtus haec, in robore fortissimi certaminis confidens in Deum, homines in mundo saeculariter conuersantes acutissimo intuitu admonitionis suae commonet ut in abiectione terrenorum imitentur praecedentis Filii Dei exemplum, constantissima intentione fortiter suspirantes ad ipsum. Idcirco etiam ante angulum eiusdem aedificii ad austrum uergentem imago alia intra ipsum aedificium super pauimentum apparens se ad praedictum iuuenem cum magna hilaritate conuertit: quoniam ut casus hominis per bonitatem superni Patris in ardore fructuositatis restauraretur ad uitam, haec uirtus, in plenitudine diuini operis saecularia conculcans et in dulcedine sui affectus se aperte manifestans, ad Filium Dei in consortio angelici ordinis cum gaudio fidelium hominum tendit: quia in incarnatione eiusdem saluatoris per supernam uirtutem floruit. 22. DE HABITV EARVNDEM ET QVID SIGNIFICET. Sed his imaginibus una similitudo est: quia pari deuotione Deum manifestant in hominibus qui ipsum in operibus suis concorditer magnificant. Vnde etiam ut ceterae uirtutes, quas prius uidisti, sericis omnes uestiuntur indumentis: quoniam in uiribus suis reliquis uirtutibus, quae tibi superius ueracissime demonstratae sunt, dissimiles non exsistunt, sed in leni negotio suauissimi operis fidelium hominum semper ad Deum pariter sursum tendentes sunt. Quod autem omnes albis uelaminibus in capitibus suis obtectae sunt: hoc est quod simul in candida propositione legalis institutionis cum magna colligatione ante Deum caput omnium occupatae sunt, ut mulier ante uirum suum uelari solet; excepta illa quae ad dextris mediae praedictarum trium stans nudo capite candidos capillos habere uidetur: quia eadem in prosperitate roboris per supernam Trinitatem apparentis nulla sollicitudine huius saeculi grauata in candore tantum caelestis desiderii quaerit dissolui et esse cum Christo. Propter quod etiam nulla earum pallio circumamicta est: quoniam ab omni officio seruitutis denudatae sunt, per quod ab officio libertatis suae, semper uidelicet in caelum aspicere et ad Deum anhelare, possent impediri, nihil aliud desiderantes nisi quod a terrenis rebus separatum est; praeter eandem mediam ipsarum trium quae albo pallio induitur, per quod in sustentatione diuina pulchritudo discreti operis beatae legis insinuatur, cum quo eadem uirtus ita circumamicta obtegitur, ut homo pallio suo circumdatur. Sed quod tunicis albis omnes uestiuntur: hoc est quod in candore bonorum operum absque nigredine prauorum morum conuersantur, qui in nequitiis et uitiis obcaecatae infidelitatis obtenebrantur; excepta illa quae in rota apparens tunicam subnigram habet: quia haec in uolubilitate diuinae clementiae his actibus circumdata est quae in districtione sua carni difficiles sunt; et praeter hanc quae a sinistris mediae earundem trium assistens tunica pallidi coloris utitur, ipsa in aduersitate per munimentum summae maiestatis ad defensionem sui circumdata et uallata lacrimabili maerore gementis operis in quo flens et eiulans ad Deum semper suspirat. Vnde etiam omnes calceamentis albis indutae sunt: quoniam in morte Filii mei lucentes uiam pacis in mentibus hominum parant, quatenus caelestia desiderent; excepta media ipsarum trium cuius indumenta pedum nigra uidentur et diuerso colore depicta: quoniam haec sub protectione Dei manens, sed magna schismata infidelium in irrisione nigredinis a uia ueritatis deuiantium tolerans, et tamen recto itinere fidei decorata in mortificatione Filii mei non diffidens, per multas infestationes diabolicarum artium et per diuersas tribulationes morum hominum in sua fortitudine et pulchritudine perseuerans tendit ad superna. Sed tamen dissimilitudo est in eis: quia quamuis unanimes et sibi inuicem in operatione sint adhaerentes, tamen suas uires unaquaeque in subiectis sibi hominibus singulariter demonstrat in feruore supernae claritatis. 23. SPECIALITER DE CONSTANTIA ET STATV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Vnde imago quae media est trium praedictarum sibi astantium declarat constantiam, quae columna et munimen est earum quae sibi adhaerent uirtutum, in medio huius numeri Trinitatem sanctam significantis se manifestans et hominibus, ut in bonis operibus constantes sint ostendens: quia etiam Christus, Deus et homo, opera sua quae in mundo operatus est bono fine consummauit, sicut et uirtus haec firmamentum interiorum uirtutum in hominibus exsistens cum magna disciplina homines perducit ad Deum. Ergo et in pectore ipsius duae fenestellae apparent: quod est in cordibus hominum manifestatio caelestium in duobus speculis fidei demonstrata: quoniam diuinitas et humanitas in Filio Dei credenda est, per quem uirtus eadem in hominibus perfecta a fortitudine rectitudinis suae non mouebitur. Sed super ipsas fenestras ceruus ad dexteram eiusdem imaginis uersus apparet: quia super fidem hanc quod Filius Dei Deus et homo creditur, ipse per credulitatem fidelis populi firmissime ponitur, cum per cursum uelocitatis suae caeleste desiderium designans ad dexteram constantiae uertitur: quoniam uita aeterna in perseuerantia boni operis reperitur, ita ut anteriores pedes suos super fenestram dexteram et posteriores super sinistram ponat: quia quod ipse uerus Deus sit nec in tranquillitate fidei contemnendum, aut quod uerus homo sit nec in eiusdem fidei impugnatione ab ullo Deum ueraciter diligente diffidendum est. Vnde et se quasi ad currendum coaptat: quoniam saluatio animarum in cursu eius reperta est, cum ipse in magnis doloribus properans ad passionem crucis uitam in ueritate perseuerantibus contulit, ut et uirtus haec in uerbis suae confessionis supra designat. 24. SPECIALITER DE CAELESTI DESIDERIO ET STATV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Sed secunda imago quae ad dextris eius est caeleste desiderium praefigurat: in caelum semper aspiciens et ad saluationem tendens, per quod constantia prosperitatem caducorum non appetens magis felicitatem aeternorum desiderat. Quapropter et praedictum ceruum inspicit: quia Filium Dei in lucidissimo opere suo assidue attendens in dulcissimis amplexibus illius saturari non poterit, quemadmodum et superius in locutione desiderii sui affirmat. 25. SPECIALITER DE COMPVNCTIONE CORDIS ET STATV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Tertia autem imago a sinistris eius stans ostendit compunctionem cordis atque recordationem mentis assidua contritione exilium suum gementem et plorantem, cuius beata effusione constantia contrarietatem sinistrae partis quae perditio animae est declinans, ad uitam de morte festinat. Vnde etiam ad praefatas fenestellas uidet: quoniam, in cordibus fidelium omnem intentionem suam ad Filium Dei, tam in humanitate quam in diuinitate regnantem intendens, eius dulcedine continua uisione perfrui delectatur, sicut etiam in uerbis suis, ut praedictum est, aperta manifestatione demonstrat. 26. SPECIALITER DE CONTEMPTV MVNDI ET STATV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Sed imago quae contra aquilonem in rota apparet perfectionem Christi et contemptum mundi praetendit: quia plenitudo uirtutum in abiectione saecularium per Filium Dei apertissime declarata est, qui inter homines conuersatus, terrenis non inhians, imitatores suos fortiter ad caelestia toto ardore commonuit anhelare. Quae in dextra manu uirentem ramusculum habet; quoniam in felicitate saluationis animae opus uiridissimi et pulcherrimi germinis beatarum uirtutum, quod exspiratione Spiritus sancti perfusum est, continet. Quapropter et ipsa rota assidue circumuoluitur eadem imagine in ea immobili permanente: quia misericordia Dei pia compassione se ad homines flectens et miseriis eorum compatiens, se quaerentibus semper flexibilis est, perfectione Christi in contemptu mundi nullam mobilitatem instabilitatis habente, sed semper ad ea tendente quae sunt sine ulla mutabilitatis offensione. Quod autem in circuitu eiusdem rotae scriptum est: Si quis mihi ministrat, me sequatur; et ubi sum ego, illic et minister meus erit: hoc est quod ubique flexibilis misericordia Dei hoc continet in se quod quicumque Filio Dei obsequium exhibuerit exemplum eius imitando, in caelesti beatitudine gaudebit, cum ipso consortium sine fine adeptus angelorum. Vnde etiam in pectore ipsius imaginis sculptum apparet: 'Ego sum hostia laudis in prouinciis': quia Christus sapienter contemptum docens saecularium per secretum consilii sui cordibus electorum suorum insinuat, quod ipsum omnis fidelis anima hostiam Patris oblatum in ligno crucis intima deuotione ueneratur et adorat, cum etiam in toto terrarum orbe gloriam et laudem eius uox et lingua omnium fidelium propter remunerationem uitae non cesset resonare, ut etiam ipsa in supradicta locutione sua aperte propalat. 27. SPECIALITER DE CONCORDIA ET STATV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Imago uero quae ante angulum ad austrum respicientem apparet significat concordiam rabiem malignorum spirituum fugientem, sed consortium beatorum angelorum amplectentem, cum ipsa ob amorem Dei scissuras infidelium deuitat et ad uisionem perpetuae pacis anhelat. Vnde et tanti splendoris in facie est, ut eam perfecte intueri non possis: quoniam mortifero odio et inuidia carens maiorem claritatem in animabus hominum parat quam mortalis mens capere ualeat fragili corpore grauata. Sed quod ab utroque latere suo alam albi coloris habet, quarum latitudo longitudinem eiusdem imaginis superat: hoc est quod et in prosperis et in aduersis ad sudorem iusti laboris se coniungentibus eadem uirtus protectionem suae candidissimae bonitatis extendens plus quippe in latitudine expansionis suae, quam possidet in caritate supernorum, tenet quam in longitudine nascentis humani generis habeat: quia finito mundo ipsa super caelos caelorum uolans magis tunc quam nunc in claritate sua apparebit, ubi nihil terrenum nihil que caducum quaeritur, sed quod caeleste et aeternum est dulcissima amplexione amatur et ubi omnia clara atque laeta perdurabunt, abstersa omni nebula iniquitatis, quemadmodum et in uerbis professionis ipsius uirtutis fideliter denuntiatur. 28. QVOD IN VIGILANTE FORTITVDINE FIDEI OPVS BONVM EXPLANATVR ET IN PERFECTIONE OPERIS QVA DEVOTIONE QVISQVE DEVM COLAT OSTENDITVR. Quod uero uides pauimentum praedicti aedificii totum ut album uitrum apparens et ex se reddens splendorem serenissimum: hoc est quod fortitudo uerae fidei portans et explanans opus et ciuitatem Dei tota in candore et in speculo simplicitatis purissima et planissima est, eadem fide cum omnibus operibus ad se pertinentibus in ipsa ciuitate Dei uigilante et aedificante, quatenus Deus in initio bonorum operum hominum per splendorem serenissimae intentionis tangatur, et in fine eorum per saluationem animae acutissime cognoscatur: quia peracta operatione fides ipsa ostendit qua deuotione quaeque anima Deum quaesiuit. 29. QVOD PER FORTITVDINEM FIDEI DEVS ANTIQVVM SERPENTEM IN PROFVNDVM AETERNAE CONFVSIONIS DEIECIT. Vnde et splendor lucidi illius sedentis in throno, qui omnia haec tibi demonstrat, per idem pauimentum usque in abyssum resplendet: quoniam gratia omnipotentis Dei cuncta regentis et omnia quae in hac uisione cognoscis tibi manifestantis per fortitudinem fidei diabolum in perditionem mortis ad nihilum redegit. Quomodo? Deus serpentem antiquum et mortem aeternae perditionis per purissimam fidem, quae est in regeneratione Spiritus et aquae, deiecit in profundum perpetuae confusionis, fortiter pertransiens tenebras infidelitatis, cum Filius Dei fideles suos admonuit ut uerba doctrinae suae ab ipso accepta in mundum emitterent. 30. PAGANI IVDAEI FALSI CHRISTIANI VERAM FIDEM ABNEGANTES IN POTESTATE DEI SVNT QVAMVIS AB ECCLESIA QVAE IN ALTO POSITA EST EIECTI SINT. Sed quod inter circulum illum de sedente in throno protensum et inter hoc aedificium terra tantum apparet et quasi aliquantulum deorsum uergens, ita ut idem aedificium exinde uelut super montem positum uideatur: hoc est quod inter fortitudinem potestatis omnipotentis Dei et inter electum opus bonitatis ipsius plurimi homines sunt qui ueram fidem abnegantes magis temporalia quam aeterna sectantur, ut sunt pagani, Iudaei ac falsi Christiani, semper de malo in malum descendentes nec in caducis rebus speculum catholicae fidei sursum aspicientes, sed magis in uoluptatibus suis prauum opus in profundum peccatorum pertrahere laborantes, ita ut maximum et pulcherrimum opus Dei inter tenebras huius infelicitatis omni homini illud quaerenti in altitudine summae bonitatis palam appareat, ut Iohannes dilectus euangelista in reuelatione diuina testatur dicens. 31. VERBA IOHANNIS AD EANDEM REM. Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum. Et ostendit mihi ciuitatem sanctam Ierusalem descendentem de caelo, habentem claritatem Dei. Hoc tale est. Spiritus eleuat spiritum. Quomodo? In uirtute sua Spiritus sanctus trahit hominis mentem de pondere carnis, ut possit uolare in uisione oculorum Spiritus illius qui interiora uidet, non obscuratus caecitate carnalium uoluptatum. Quid est hoc? Scilicet Spiritus sanctus sursum eleuat spiritum hominis ad montem caelestium desideriorum, ut perspicue considerare ualeat opera operandi quae in spiritu peragenda sunt, quod est magnitudo operum Dei cui mille artes diabolici operis substratae sunt, ita quod eis dominatur sicut mons planitiei terrae praefertur; et quod immobile fundamentum est, sicut mons qui de loco suo non transit, tantae etiam altitudinis exsistens, quod mortalis homo eam in sensu suo enarrare non possit; quia omnem humanam prudentiam superexcellit, quae de terrenis mentibus terrenarum qualitatum ascendit. Et sic fideli et sanctae animae opera Spiritus ostenduntur, sicut etiam caelestis Ierusalem sine opere manuum carnis per opus a Spiritu sancto datum spiritaliter aedificanda est, ita magnitudine et altitudine sanctorum operum in spiritu apparente, ut eadem ciuitas in operibus bonis quae tactu Spiritus sancti fiunt in hominibus adornabitur: quoniam ipsa sic supra montem posita et in innumerosis aedificationibus aedificata in se nobilissimos lapides, qui sanctae animae in uisione pacis sunt, colligit, ab omni putredine peccati purgatos. Vnde etiam cum ipsis pretiosis lapidibus ut aurum fulget: quia in bonis hominibus sapientia opus suae claritatis demonstrat. Sed eadem opera in rectitudine iustitiae peracta, cum quibus etiam ipsa caelestis Ierusalem adornata perficitur, unde exorta uenerunt? Videlicet de altitudine caeli: quoniam ut ros de nubibus descendit et terram umore suo perfundit, sic bona opera a Deo in homines descendunt et infusione Spiritus sancti rigantur, ita quod fidelis homo bonum et suauem fructum generans consortium supernae ciuitatis adipiscitur. Sic ergo caelestia opera per donum Spiritus sancti de caelo in homines uenientia habent claritatem in ipso a quo etiam emanauerunt. Quomodo? Quia claritas Dei in bonis operibus iustorum hominum fulget, ita quod ipse tanto ardentius in terra cognoscitur, adoratur et colitur, per quas uirtutes eadem sancta ciuitas in ornamentis suis decoratur: quia homo adiutorio Dei bona opera faciens eum in innumerabilibus mirabilibus suis ueneratur. Et sic est haec reuelatio per oculos spiritus uisa et cognita, ut inspiratione Spiritus sancti recta opera in hominibus peracta coram Deo in supernis apparent. 32. QVOD DEVS ECCLESIAM AB OMNIBVS PARTIBVS MVNDI COLLECTAM SECVNDVM QVOD PRAEDESTINAVIT AD EFFECTVM CONFVSO DIABOLO PERDVCIT QVOD EST IN NOVISSIMO DIE. Itaque ut praemonstratum est, Deus operatur ab oriente et a septemtrione et ab occidente ad meridiem, ubi per Filium suum in dilectione ecclesiae omne quod ante constitutionem mundi praedestinatum fuerat ad effectum illum perducit qui nouissimus dies est; sicut etiam opus suum per se educens, illud cum praedictis in mystica designatione turribus et uirtutibus confirmatum et ornatum atque in summa perfectione completum reducit ad semetipsum. Quomodo? Iustitia iustae actionis post casum Adae designata in Noe ad nouissimum diem tendit multis miraculis circumuallata, quae Deus in electis suis per diuersa tempora demonstrare non cessauit, ut in exaratione in Noe, et in ostensione in Abraham et in Moyse, et in operatione in Filio suo. Quomodo? Ante tempora in corde caelestis Patris erat quod Filium suum in fine temporum pro uera salute et redemptione perditi hominis mittere uoluit in mundum; qui natus ex Virgine omnia quae antiqui sancti Spiritu sancto repleti praedixerant perfecto opere compleuit, ueluti brachium hominis se primum flectit ad opus et ut deinde manus operatur. Quid est hoc? Iustitia uidelicet iusto iudicio Dei, cum Adam de terra floriditatis proiectus est, coepit primum in Noe moueri, ut in prima iunctura umeri, ita tendens ad fortiora in Abraham et in Moyse quasi ad flexibiliorem secundam iuncturam brachii, sic tandem perueniens ad perfectum opus in Filio Dei, per quem omnia signa et praeconia ueteris legis aperto opere completa sunt et per quem omnes uirtutes, cum quibus caelestis Ierusalem in filiis suis adornabitur, certissima declaratione in regeneratione Spiritus et aquae manifestatae sunt, ut manus in digitis suis opus quod operatur ad perfectam ostensionem perducit. Hoc modo opus meum ad gloriam meam et ad tuam confusionem perficio, o diabole, tibi per fortitudinem brachii mei oppositus in aquilone, in septemtrione et in occidente, necnon etiam secundum solis cursum tibi resistens ab oriente et a meridie, ita te subuertens in occidente quatenus in omni parte confusus sis: quia in ecclesia mea, quae mons est fortitudinis, ad interitum tuum, o turpissime falsator, facio opus iustitiae et sanctitatis, ita ut tu deuictus omnino intereas, qui uolebas ut plebs mea interiret. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet, hic in ardente amore speculi mei ad uerba haec anhelet et ea in conscientia animi sui conscribat. 1. DE QVINQVE FEROCISSIMIS CVRSIBVS TEMPORALIVM REGNORVM. 2. DE CANE IGNEO QVID SIGNIFICET. 3. DE FVLVO LEONE QVID SIGNIFICET. 4. DE EQVO PALLIDO QVID SIGNIFICET. 5. DE NIGRO PORCO QVID SIGNIFICET. 6. DE GRISEO LVPO QVID SIGNIFICET. 7. DE COLLE QVINQVE APICES HABENTE ET DE QVINQVE FVNIBVS BESTIARVM QVID SIGNIFICET. 8. VERBA IOB AD EANDEM REM. 9. QVOD ECCLESIA A PERFECTIONE SVA FVLGET IN DECORE IVSTITIAE VSQVE AD TEMPVS ANTICHRISTI. 10. QVOD TVNC FIDES ECCLESIAE QVASI IN DVBIO EST PRAETER TESTIMONIVM ENOCH ET HELIAE. 11. QVOD ANTE FINEM MVNDI TESTIMONIO EORVNDEM SPONSVS ECCLESIAE CANDIDISSIME FVLGEBIT DEVICTO FILIO PERDITIONIS ET MANIFESTATA FIDE VERITATIS. 12. VERBA DAVID AD EANDEM REM. 13. QVOD ECCLESIA REFRIGESCENTE IVSTITIA MVLTAS ET DIVERSAS PASSIONES ET PERSECVTIONES LAMENTABILITER SVSTINEBIT. 14. QVOD ANTICHRISTVS HORRIBILI TERRORE FIDELES DILANIANS FOETOREM SVAE CRVDELITATIS ET INSANIAM MORDACITATIS SVAE HOMINIBVS INFVNDIT. 15. QVOD FILIVS PERDITIONIS QVOS BLANDITIIS NON POTEST CRVDELISSIMIS PERSECVTIONIBVS INCVRVARE TENTABIT. 16. QVOD ECCLESIA IN CONSVMMATIONE MVNDI NOBILISSIMO SANGVINE PERFVNDETVR VSQVE AD DVOS TESTES VERITATIS. 17. QVOD NOS IN SEPTIMO MILLENARIO SVMVS TRANSACTIS SEX. 18. QVA DE CAVSA DEVS NOVA SECRETA ET MVLTA MYSTICA HACTENVS LATENTIA PER NON LOQVENTEM ET INDOCTVM MODO LOQVITVR. 19. EXHORTATIO DEI AD DOCTORES NE HVNC SERMONEM SPERNANT SED VELVT VICTORIOSISSIMVM VEXILLVM CONTRA FILIVM INIQVITATIS ELEVENT. 20. VERBA SPIRITVS AD ECCLESIAM DE NOVISSIMO TEMPORE. 21. EVANGELIVM DE EODEM. 22. QVOD TVRBATO ORBE QVATTVOR ELEMENTA ABLVVNTVR ET ECCLESIA IN FILIIS SVIS IMPLEBITVR NE MEMBRA DESINT CAPITI. 23. QVOD CVRSVS MVNDI NVNC IN SEPTIMO NVMERO EST ET POST LABOREM SIGILLA SCRIPTVRARVM APERTE ET LENITER VT IN HOC LIBRO PROFERVNTVR ET ALIVS NVMERVS NON EST QVOD SVPEREST HOMINI SCIENDVM NON EST. 24. QVARE DEVS FILIVM SVVM VOLVIT INCARNARI IN FINE TEMPORVM. 25. DE ANTICHRISTO ET MATRE EIVS. 26. QVOD A MATRE MAGICIS ARTIBVS INSTRVCTVS IN DIVERSIS CREATVRIS VOLVNTATEM SVAM PERMISSIONE DEI EXERCET. 27. DE POTESTATE EIVS ET DIVERSIS MIRACVLIS QVAE FACERE VIDETVR. 28. VERBA MOYSI DE VISIONE DEI. 29. QVOD QVIDAM A DIABOLO DECEPTI PORTENTA IN CREATVRIS FALLACITER OSTENDVNT SED EAS IN ALIVM MODVM TRANSMVTARE NON POSSVNT. 30. QVAM DIVERSO MODO ANTICHRISTVS SVOS DECIPIAT ET CVR HOC ILLI PERMISSVM SIT. 31. DE SIMVLATA MORTE ANTICHRISTI ET DE SCRIPTVRA MALEDICTIONIS QVI HVIC CONTRADIXERIT OCCIDETVR. 32. VERBA IOHANNIS. 33. DE ENOCH ET HELIA QVARE AD ID TEMPVS RESERVATI SINT. 34. VERBA ILLORVM AD FILIOS DEI. 35. DE VERIS SIGNIS ILLORVM QVIBVS FALSA ANTICHRISTI ABICIANTVR. 36. QVOD PERMISSIONE DEI CONSVMMATI MERCEDEM LABORVM SVORVM CONSEQVENTVR. 37. QVOD OMNIA MEMBRA ECCLESIAE EX PRAESVMPTVOSA ARROGANTIA ANTICHRISTI TREMORE CONCVTIVNTVR PVTANTIS SE POSSE PENETRARE SECRETA CAELESTIA. 38. QVOD POTESTAS DEI MANIFESTA VIRTVTE FILIVM PERDITIONIS AD MODVM DIABOLI IN AETERNA DAMNATIONE PROSTERNIT. 39. QVOD INFERNALIS FOETOR ET NEBVLA LOCVM ELATIONIS ILLIVS REPLEBIT VT DECEPTI REDEANT. 40. QVOD FILIO PERDITIONIS PROSTRATO SPONSA CHRISTI CANDORE MIRAE PVLCHRITVDINIS CLARESCET ERRANTIBVS AD VIAM VERITATIS REDEVNTIBVS. 41. QVOD DIEM IVDICII NEMO SCIRE POTERIT NISI DEVS. 42. EXEMPLVM DE SAMSONE. VNDECIMA VISIO TERTIAE PARTIS DEINDE VIDI ad aquilonem: et ecce ibi quinque bestiae stabant, quarum una erat ut canis igneus sed non ardens, una ut leo fului coloris, alia ut equus pallidus, alia ut niger porcus, alia ut lupus griseus, se ad occidentem uertentes. Et ibi in occidente coram eisdem bestiis uelut quidam collis quinque apices habens apparuit, ita ut ab ore cuiusque bestiae funis unus ad quemque apicem eiusdem collis extensus esset, omnes subnigri coloris praeter funem illum qui ab ore lupi tendebatur, qui ex parte niger et ex parte albus uidebatur. Et ecce in oriente iuuenem illum quem prius super angulum coniunctionis praedicti lucidi et lapidei muri praefati aedificii purpurea tunica indutum uideram, super eundem angulum iterum uidi, sed nunc ab umbilico suo deorsum mihi apparentem, ita uidelicet ut ab umbilico usque ad locum illum ubi uir discernitur quasi aurora fulgeret, ibidem uelut lyra cum chordis suis in transuersum iacente, et ab ipso loco usque ad mensuram duorum digitorum transpositorum superius tangentem talum suum umbrosus esset, ac ut ab eadem mensura superius tangente talum per totos pedes suos lacte candidior appareret. Sed et illa muliebris imago quam ante altare quod est ante oculos Dei prius conspexeram, nunc etiam mihi ibidem iterum ostensa est, ita tamen quod eam modo etiam ab umbilico uentris sui deorsum uiderem. Nam ab umbilico suo usque ad locum illum ubi mulier cognoscitur uarias et squamosas maculas habebat. In eodem autem loco muliebris cognitionis monstruosum et nigerrimum caput apparuit, igneos oculos et aures ut aures asini et nares et os ut nares et ut os leonis habens, ac magno hiatu frendens, et uelut ferreos ac horribiles dentes horribiliter acuens. Sed ab eodem capite usque ad genua sua eadem imago alba et rubea et uelut multa contritione tunsa erat, ab ipsis autem genibus usque ad duas zonas, quae per transuersum superius tangentes talum albae uidebantur, sanguinea apparebat. Et ecce idem monstruosum caput se tanto fragore a loco suo dissoluit, quod omnis eadem muliebris imago in omnibus membris suis inde concuteretur. Sed et uelut magna massa multi stercoris ipsi capiti coniuncta est, unde illud super quendam montem se eleuans altitudinem caelorum ascendere tentauit. Et ecce uelut ictus tonitrui repente ueniens idem caput tanta fortitudine repercussit, quod et de monte eodem cecidit et quod spiritum suum in mortem emisit. Vnde subito foetens nebula ipsum montem totum comprehendit, in qua idem caput tanta sorde inuolutum est, ut astantes populi in maximum terrorem mitterentur, ipsa autem nebula circa eundem montem aliquantulum diutius immorante. Quod astans populus cernens, multo timore concussus ad inuicem dicebat: 'Heu, heu, quid est hoc? Quid uidetur uobis hoc fuisse? Ach~al nos miseros, quis nos iuuabit? Aut quis nos liberabit? Nescimus enim quomodo decepti sumus. O omnipotens Deus, miserere nobis. Reuertamur, reuertamur igitur propere in testamentum euangelii Christi: quoniam, ach~al, ach~al, ach~al, amare decepti sumus'. Et ecce pedes praefatae muliebris imaginis candidi apparuerunt, splendorem super splendorem solis reddentes. Audiui que uocem de caelo mihi dicentem. 1. DE QVINQVE FEROCISSIMIS CVRSIBVS TEMPORALIVM REGNORVM. Quamuis omnia quae in terra sunt ad finem suum tendant, ita quod mundus in defectu uirium suarum positus ad exitum suum multis aerumnis et calamitatibus oppressus incuruetur, tamen sponsa Filii mei tam a praenuntiis filii perditionis quam ab ipso perditore in filiis suis multum fatigata nequaquam conteretur, quamuis ab eis multum impugnetur, cum ipsa in fine saeculorum robustior et ualidior exsurgens pulchrior et clarior reddatur, quatenus hoc modo ad amplexus dilecti sui suauius et dulcius procedat. Quod et haec uisio quam cernis mystice designat. Vides enim ad aquilonem: et ecce ibi quinque bestiae stant; quae sunt in carnalibus desideriis quibus macula peccati non deest quinque ferocissimi cursus temporalium regnorum ferociter in se bacchantes. 2. DE CANE IGNEO QVID SIGNIFICET. Quarum una est ut canis igneus, sed non ardens: quia cursus temporum illorum homines suae constitutionis mordaces habebit, in sua quidem aestimatione uelut ignis apparentes, sed in iustitia Dei non ardentes. 3. DE FVLVO LEONE QVID SIGNIFICET. Et una ut leo fului coloris est: quoniam cursus ille bellicosos homines sustinebit, multa quidem bella mouentes sed in eis rectitudinem Dei non inspicientes: quia in fuluo colore regna illa incipient fatigationem debilitatis incurrere. 4. DE EQVO PALLIDO QVID SIGNIFICET. Alia autem ut equus pallidus: quia tempora illa homines in diluuio peccati lasciuos et in uelocitate uoluptatis suae operationem bonarum uirtutum transilientes producunt, ubi tunc cor regnorum illorum in pallore ruinae suae confringetur, quoniam ruborem fortitudinis suae iam perdet. 5. DE NIGRO PORCO QVID SIGNIFICET. Sed alia ut niger porcus: quoniam cursus ille rectores magnam nigredinem tristitiae in semetipsis facientes habet et se luto immunditiae inuoluentes, uidelicet diuinam legem in multis contrarietatibus fornicationum et aliorum similium malorum postponentes, ac multa schismata diuinorum praeceptorum in sanctitate machinantes. 6. DE GRISEO LVPO QVID SIGNIFICET. Alia uero ut lupus griseus: quia illa tempora habebunt homines multas rapinas tam in potestatibus quam in reliquis successibus sibimetipsis inferentes, cum in his certaminibus nec nigros nec albos sed uelut griseos in uersutiis suis se ostendentes, capita regnorum illorum ea diuidentes deiciunt: quoniam tunc ueniet tempus irretitionis multarum animarum, ubi error errorum ab inferno usque ad caelum erigitur, ita quod filii lucis torculari martyriorum suorum imponuntur, Filium Dei non negantes sed filium perditionis abicientes, qui diabolicis artibus uoluntates suas perficere tentabit. Et hae bestiae se ad occidentem uertunt: quoniam haec caduca tempora cum occidente sole cadunt: quia sicut ille oritur et occidit, ita etiam faciunt homines, cum hic nascitur et cum ille moritur. 7. DE COLLE QVINQVE APICES HABENTE ET DE QVINQVE FVNIBVS BESTIARVM QVID SIGNIFICET. Vnde etiam ibi in occidente coram eisdem bestiis uelut quidam collis quinque apices habens apparet: quia in carnalibus concupiscentiis, in ipsis excursibus disposita potestas quinque altitudinum propalata ostenditur, ita ut ab ore cuiusque bestiae funis unus ad quemque apicem eiusdem collis extensus sit: quoniam ab initio eorundem temporum tenor prolixitatis ad quamque altitudinem dispositae potestatis protenditur; omnes subnigri coloris praeter funem illum qui ab ore lupi tenditur, qui ex parte niger et ex parte albus uidetur: quia istae prolixitates sunt in uarietate contumaciae uoluptatis hominum tenore illo qui in uoracitate rapinae positus est, in parte nigredinis multas iniquitates protendente, ita tamen quod ex ipsa hi in multo candore iustitiae procedunt qui torrentibus miraculis filio perditionis, ut ipsi resistant occurrent, quemadmodum seruus meus Iob de iusto uiro iustitiam faciente ostendit dicens. 8. VERBA IOB AD EANDEM REM. Innocens contra hypocritam suscitabitur. Et tenebit iustus uiam suam et mundis manibus addet fortitudinem. Hoc tale est. Qui innocens est sanguinei operis, id est homicidii et fornicationis et similium malorum operum, uelut ardens scintilla contra illum excitatur, qui semper in operibus suis mentitur. Quomodo? Quia ille mel nominat, sed uenenum deuorat, et amicum uocat, quem sicut inimicum suffocat, uidelicet cum dulcia uerba sonat, sed intra se malitiam habet, et cum amico blande loquitur, sed eum in insidiis occidit. Sed qui habet uirgam indigna pecora a se ipso fugans ex recto itinere cordis sui habet etiam clara itinera coram fulgente sole: quoniam ipse clara scintilla et clara lux in Deo suscitatur quasi fulgens facula, atque ita fortissimis purissimis que operibus se circumferens ipsis apponit fortem loricam et incidentem gladium, a se etiam uitia expellens et uirtutes sibi concilians. 9. QVOD ECCLESIA A PERFECTIONE SVA FVLGET IN DECORE IVSTITIAE VSQVE AD TEMPVS ANTICHRISTI. Quapropter etiam in oriente iuuenem illum, quem prius super angulum coniunctionis praedicti lucidi et lapidei muri praefati aedificii purpurea tunica indutum uideras, super eundem angulum iterum uides: quia oriens iustitiae Filius hominis praesidens fortitudini coniunctionis speculatiuae scientiae et humano operi, bonitate Patris sursum aedificante, ubi idem Filius hominis in uoluntate Patris sui sanguinem suum pro salute mundi fudit, ut tibi praemonstratum est, ibi ipse et modo sedens in eadem altitudine ad confirmationem ueritatis tibi denuo per mysteria miraculorum suorum manifestatur, sic tamen ut nunc ab umbilico suo deorsum tibi appareat: quoniam a fortitudine membrorum suorum, quod est electorum ipsius, ubi modo ipse sponsus ecclesiae uiget, usque ad completionem eorundem membrorum ipsius multa admiranda et obscura signa uides, ita uidelicet ut ab umbilico usque ad locum illum ubi uir discernitur quasi aurora fulgeat: quia a perfectione illa cum iam fidelia membra sua perfectionem fortitudinis habent, usque ad tempus filii perditionis qui se uirum uirtutis esse simulabit, in rectitudine se deuote colentium fulgorem iustitiae demonstrabit. Vnde et ibidem uelut lyra cum chordis suis in transuersum iacet: quod est in persecutione illa qua filius iniquitatis multos cruciatus electis inferet gaudium canticorum eorum, qui iam propter dira tormenta quae in corporibus suis patiuntur a corporalibus nexibus soluuntur ad requiem transeuntes. 10. QVOD TVNC FIDES ECCLESIAE QVASI IN DVBIO EST PRAETER TESTIMONIVM ENOCH ET HELIAE. Sed ab ipso loco usque ad mensuram duorum digitorum transpositorum superius tangentem talum suum umbrosus est: quoniam a persecutione hac quam fideles a filio diaboli passuri sunt usque ad doctrinam duorum testium, scilicet Enoch et Heliae, terrena despicientium et ad superna desideria labores suos ponentium, fides ecclesiasticae institutionis uelut in dubio habenda est, hominibus multo maerore dicentibus: 'Quid est quod dicitur de Iesu? Verum est an non?' 11. QVOD ANTE FINEM MVNDI TESTIMONIO EORVNDEM SPONSVS ECCLESIAE CANDIDISSIME FVLGEBIT DEVICTO FILIO PERDITIONIS ET MANIFESTATA FIDE VERITATIS. Sed ab eadem mensura superius tangente talum per totos pedes suos lacte candidior apparet: quod est a testimonio eorundem testium aeterna praemia exspectantium, filio perditionis deuicto, Filius hominis ante finem mundi in catholica fide candidissimus et pulcherrimus fulgebit, ita quod tunc palam ueritas per ipsum cognoscetur et quod falsitas in filio iniquitatis per omnia abicietur, ut et Dauid seruus meus testatur, ubi dicit. 12. VERBA DAVID AD EANDEM REM. Rex uero laetabitur in Deo, laudabuntur omnes qui iurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua. Hoc tale est. Profunda scientia quae est magna statura in homine, scilicet pulchram formam linguarum hominum uoluntate et dispositione Dei tangens, strenue symphonizat in altari Dei, quia Deum nouit; et beati in laudibus sonantium mentium currunt, torrens iter uerborum in purissimo fonte fortissimi dominatoris facientes, cum in perdito tempore destituuntur hiatus sibilorum diabolicarum artium, quae mentes hominum turpiter inficiunt. 13. QVOD ECCLESIA REFRIGESCENTE IVSTITIA MVLTAS ET DIVERSAS PASSIONES ET PERSECVTIONES LAMENTABILITER SVSTINEBIT. Sed et illa muliebris imago quam ante altare quod est ante oculos Dei prius conspexeras, nunc etiam tibi ibidem iterum ostenditur: quia sponsa Filii Dei purissimis orationibus sanctorum instans et eas supernae inquisitioni secundum quod tibi praemonstratum est deuotissime offerens, modo etiam tibi in eisdem sacramentis pro assertione iustitiae declaratur, ita tamen quod eam modo etiam ab umbilico uentris sui deorsum uideas: quoniam ipsa a procreatione illa, qua nunc ecclesiastica dignitate prouehitur, usque ad plenitudinem filiorum ipsius multis miraculorum mysteriis ad tuitionem multorum tibi manifestatur. Nam ab umbilico suo usque ad locum illum ubi mulier cognoscitur, uarias et squamosas maculas habet: quod est a fortitudine illa qua modo in filiis suis digne et laudabiliter uiget, usque ad tempus illud ubi filius perditionis artes illas quas diabolus primae mulieri immisit perficere conabitur, uarietatem et duritiam in obiectione multorum uitiorum tam in fornicatoriis quam in mortiferis et rapacibus malis lamentabiliter et miserabiliter sustinebit. Quomodo? Quoniam hi qui eam diligere deberent, eam acriter persequentur. 14. QVOD ANTICHRISTVS HORRIBILI TERRORE FIDELES DILANIANS FOETOREM SVAE CRVDELITATIS ET INSANIAM MORDACITATIS SVAE HOMINIBVS INFVNDIT. Vnde etiam in eodem loco muliebris cognitionis monstruosum et nigerrimum caput apparet: quia cum artibus primae seductionis in monstruosis turpitudinibus et in nigerrimis iniquitatibus perditionis filius insaniens ueniet, igneos oculos et aures ut aures asini et nares et os ut nares et ut os leonis habens, cum furibundos actus nequissimi ignis et turpissimos sonitus contradictionis Deum abnegari faciens hominibus immittit, ita pessimum foetorem sensibus eorum infundens ac crudelissima rapacitate ecclesiastica instituta dilanians, scilicet magno hiatu frendens et uelut ferreos ac horribiles dentes horribiliter acuens: quoniam uoracissimo rictu uitiorum fortitudinem et insaniam mordacitatis suae sibi consentientibus pessime infigit. 15. QVOD FILIVS PERDITIONIS QVOS BLANDITIIS NON POTEST CRVDELISSIMIS PERSECVTIONIBVS INCVRVARE TENTABIT. Et ab eodem capite usque ad genua sua eadem imago alba et rubea et uelut multa contritione tunsa est: quoniam a pessima deceptione qua idem filius perditionis homines primum blande et leniter seducere conabitur, usque ad tempus illud cum eos iam crudelius inflectere et incuruare tentabit, ecclesia in filiis suis albedinem uerae fidei sed in ipsa angustiam sanguinei stuporis ac maximas aerumnas diuersarum passionum sustinebit. 16. QVOD ECCLESIA IN CONSVMMATIONE MVNDI NOBILISSIMO SANGVINE PERFVNDETVR VSQVE AD DVOS TESTES VERITATIS. Ab ipsis autem genibus usque ad duas zonas, quae per transuersum superius tangentes talum albae uidentur, sanguinea apparet: quia cum iam uelut motionem oppressionis suae sustinuerit usque ad duos testes ueritatis, qui ecclesiam fortissime continebunt, iam circa consummationem mundi candorem iustitiae et rectitudinis ostendentes, sceleratissimas persecutiones et crudelissimas effusiones sanguinis in his qui eundem perditorem contempserint patietur. Quid est hoc? Cum filius perditionis in contraria doctrina sua iam fiduciam et fortitudinem fallaciter confortatus acceperit, tunc et ecclesia in cursu festinationis suae nobilissimo sanguine perfundetur, ubi et ipsa tunc pleniter iam caeleste habitaculum construetur. Nam uos, o plateae Ierusalem, tunc in optimo auro per sanguinem sanctorum fulgebitis, quia diabolus tunc exstinguetur, quoniam membra superni regis persecutus est, ita quod ipse de magno terrore suo ad nihilum redigetur. 17. QVOD NOS IN SEPTIMO MILLENARIO SVMVS TRANSACTIS SEX. Sed o uos homines qui in ipsis habitare desideratis, illum fugite et Deum qui uos creauit adorate. In sex enim diebus perfecit Deus opera sua, et in septimo requieuit ab opere suo. Quid est hoc? Sex dies sex numeri saeculi sunt, sed in sexto noua miracula mundo edita sunt, ut etiam in sexto die Deus opera sua compleuit. Nunc autem mundus in septimo numero saeculi ante nouissimum diem est, sicut in die septimo. Quomodo? Prophetae uoces suas compleuerunt, Filius etiam meus uoluntatem meam in mundo perfecit, et aperte euangelium in toto mundo praedicatum est, sed et hoc per tempus temporum pleni numeri et per plus temporum annorum eiusdem pleni numeri, quamuis in multa diuersitate morum hominum, tamen per me bene fundatum perstitit. 18. QVA DE CAVSA DEVS NOVA SECRETA ET MVLTA MYSTICA HACTENVS LATENTIA PER NON LOQVENTEM ET INDOCTVM MODO LOQVITVR. Sed nunc catholica fides in populis uacillat et euangelium in eisdem hominibus claudicat, fortissima etiam uolumina quae probatissimi doctores multo studio enucleauerant in turpi taedio diffluunt et cibus uitae diuinarum Scripturarum iam tepefactus est: unde nunc loquor per non loquentem hominem de Scripturis, nec edoctum de terreno magistro, sed ego qui sum dico per eum noua secreta et multa mystica quae hactenus in uoluminibus latuerunt, uelut homo facit qui limum sibi primum componit et deinde ex eo quasque formas secundum uoluntatem suam discernit. 19. EXHORTATIO DEI AD DOCTORES NE HVNC SERMONEM SPERNANT SED VELVT VICTORIOSISSIMVM VEXILLVM CONTRA FILIVM INIQVITATIS ELEVENT. O fructuosi doctores boni lucri, animas uestras redimite et hunc sermonem fortiter clamate nec ad ipsum increduli estote: quia si illum spernitis, non illum, sed me qui uerax sum contemnitis. Vos namque populum meum sub lege mea nutrire debetis, habentes curam usque ad praefinitum tempus illius curationis, cum deficiet omnis cura omnium laborum. Sed de hoc tempore habetis tempora temporum praefixae praedestinationis ad tempus illud currentes in quo filius perditionis ueniet. Conualescite ergo et confortamini, electi mei, praecauentes ne in laqueum mortis cadatis, sed uictoriosissimum uexillum horum sermonum eleuate et super filium iniquitatis ruite. Nam in errore semitarum illarum quae praecurrunt et subsequuntur filium perditionis, quem uos antichristum nominatis, uestigia illius imitamini qui uos uiam ueritatis edocuit, cum in carne in mundo cum magna humilitate et non cum superbia apparuit. Audite ergo et intellegite. 20. VERBA SPIRITVS AD ECCLESIAM DE NOVISSIMO TEMPORE. Spiritus enim dicit ecclesiae de tempore nouissimi erroris. Mors irruet in ecclesiam in ipsa hora, cum in fine temporum maledictus maledictionis ueniet, qui est maledictio maledictionum, uelut Filius meus in euangelio de ciuitate pessimi erroris testatur dicens. 21. EVANGELIVM DE EODEM. Et tu Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Vsque in infernum descendes. Hoc tale est. O tu antrum iniquitatis, fossa absconsionis exsistens et alas simulationis hypocritarum habens, quomodo in excelso parietum stare posses, cum oculus tuus nequitias uitiorum inspiciat, quae ardens lumen stercore abscondunt dicentes: 'Quis similis est parricidae in hypocrisi', quem stulti dominatorem nominant? Numquid caelum in miraculis signorum habebis, cum digitum tuum tartaro intingis? Quomodo? Opera tua fundum inferni petent, in cuius uoracitate absorpta iacebis, ita quod etiam idem infernus foetorem illum euomet, in quo mundus amaritudinem mortis in perditore perditionum uidebit. 22. QVOD TVRBATO ORBE QVATTVOR ELEMENTA ABLVVNTVR ET ECCLESIA IN FILIIS SVIS IMPLEBITVR NE MEMBRA DESINT CAPITI. Sed caput sine uentre et absque ceteris membris esse non debet. Caput ecclesiae Filius Dei est, uenter et cetera membra quae sequuntur ecclesia cum filiis suis est. Ecclesia autem nondum in membris et in filiis suis perfecta est, sed in nouissimo die, cum numerus electorum implebitur, tunc et ecclesia plena est. Sed et tunc in ultimo die turbatio orbis terrarum fit, cum ego Deus quattuor elementa abluo cum illo quod mortale in carne hominis est, cum et tunc in consummatione saeculi plenum gaudium subolis ecclesiae erit. 23. QVOD CVRSVS MVNDI NVNC IN SEPTIMO NVMERO EST ET POST LABOREM SIGILLA SCRIPTVRARVM APERTE ET LENITER VT IN HOC LIBRO PROFERVNTVR ET ALIVS NVMERVS NON EST QVOD SVPEREST HOMINI SCIENDVM NON EST. Vt enim praedictum est, in sex diebus perfecit Deus opera sua. Quinque dies quinque numeri saeculi sunt; in sexto noua miracula in terris propalata sunt, uelut in sexta die primus homo formatus est. Sed nunc sextus numerus finitus est usque ad septimum numerum, in quo nunc cursus mundi uelut in septima die requiei positus est: quia labor ille, quem prius fortissimi doctores in profunditate clausorum sigillorum sanctarum Scripturarum habuerunt, modo apertus exsistens aperte proferendus est in lenitate uerborum uelut uerba huius libri sunt, quasi in septima quietis die. Sex enim dies operis sunt, septima requiei est: numerus dierum alius non est. Quod superest, tibi o homo, sciendum non est, sed in secreto Patris est. Sed uos o homines, de tempore hoc tempus temporum in cursu uestro habetis, antequam homicida ille ueniat, qui fidem catholicam peruertere cupiet. Quid autem deinde fiat, nec tempus nec momentum uobis sciendum est, sicut nec quid post septem dies hebdomadis sit scire potestis, sed solus Pater hoc nouit qui et haec in sua potestate posuit. De diebus enim hebdomadis aut de temporibus temporum saeculi amplius tibi, o homo, sciendum non est. 24. QVARE DEVS FILIVM SVVM VOLVIT INCARNARI IN FINE TEMPORVM. Sed post quinque numeros saeculi caelestia miracula mundo edidi, sicut et in quinque diebus alia creatura ante hominem creata fuerat, quae homini subiecta est. Sic etiam et plenitudo paganorum et Iudaeorum fuerat, et diuersa schismata diuersorum malorum tam gentilis quam iudaici populi efferbuerant, et lex ac prophetia iam sudauerant atque omnes populi tam in malis quam in bonis probati erant, antequam Vnigenitus meus carnem de Virgine susciperet. Nam eum mittere nolui nisi praemissis omnibus his, idcirco ut omnis iustitia in illo probaretur et ut omnis iniustitia in illo scandalizaretur. Quod si idem Filius meus prius uenisset, hoc quasi insipienter factum fuisset, uelut homo ille imprudenter agit, qui fruges suas antequam maturescant colligere uult; uel si incarnatio eius in ipsum finem mundi dilata esset, tunc raptim ueniret quasi auceps ille qui aues fraudulenter capit, illis nescientibus quomodo rete ipsius intrauerint. Sed Filius meus uenit in tempore illo uelut cum iam dies post nonam ad uesperas tendit, scilicet cum iam maxima uirtute diei abscedente frigus adesse incipit, ita post quinque numeros mundi Filius meus mundo affuit, cum mundus iam ad occasum currit. Quid tunc? Ipse enim ueniens medullam legis aperuit, ubi aquam legis in uinum euangelii conuertit, ubi et maxima fluenta uirtutum emanare fecit, quod tam tempestiue ueniens compleuit, ut ecclesiasticae uirtutes quas Spiritus sanctus incendit firmis radicibus in hominibus confortarentur, et ut uirginitas quam in semetipso attulit dignissima germina florum suorum dilatare posset. 25. DE ANTICHRISTO ET MATRE EIVS. Sed insanus homicida, filius scilicet perditionis, in breuissimo tempore ueniet, uelut cum iam dies abscedit sole in occasum occidente, uidelicet cum nouissimum tempus iam cadit et mundus tenorem suum deserit. Hoc autem testimonium, o fideles mei, audite et illud deuote ad cautelam uestram intellegite, ne uobis nescientibus terror istius perditoris repente ueniens in ruinam infidelitatis et perditionis uos praecipitet. Vnde uos armate et ad ualidissimam pugnam hoc modo fidelissimis munitionibus praemoniti uos praeparate. Cum enim tempus illud aduenerit, quo iste nequissimus deceptor horribiliter apparebit, mater illa quae istum fallacem in mundum eiciet, a pueritia sua in puellari aetate diabolicis artibus plena uitiis in deserto abiectionis inter nefandissimos homines enutrita est, ibi parentibus suis eam nescientibus, nec illis cum quibus moratur eam scientibus: quoniam diabolus eam illuc ire persuadet et ibi eam secundum uoluntatem suam decipiendo componit, quasi angelus sanctus sit. Et ideo illa ab hominibus se separat, ut tanto facilius celari possit. Vnde etiam aliquibus, sed tamen paucis uiris, nequissimo latrocinio fornicationis occulte commiscetur et in tanto studio turpitudinis cum illis se polluit, uelut angelus sanctus feruorem prauitatis illius eam perficere iubeat. Et sic in feruentissimo ardore fornicationis illius filium perditionis concipit, nesciens de quo semine uirorum illorum eum conceperit. Sed Lucifer, serpens uidelicet antiquus, turpitudine ista delectatus coagulationem hanc iusto meo iudicio artibus suis afflat et eam omnibus uiribus suis totam in uentre matris illius possidet, sic illo perditore de uentre matris suae pleno diabolico spiritu egrediente. Deinde illa consuetam fornicationem deuitat et aperte stulto et insipienti populo dicit quia uirum non habeat nec patrem infantis sui sciat. Fornicationem autem quam perpetrauit, sanctam dicit, unde et populus illam sanctam putat et nominat. Sic filius perditionis diabolicis artibus usque ad fortiorem aetatem enutritur, semper noto sibi populo se subtrahens. 26. QVOD A MATRE MAGICIS ARTIBVS INSTRVCTVS IN DIVERSIS CREATVRIS VOLVNTATEM SVAM PERMISSIONE DEI EXERCET. Sed mater ipsius eum cum quibusdam magicis artibus interdum tam populo Deum colenti quam non colenti ostendit, sic eum ab eis faciens uideri et amari. Qui cum ad plenam aetatem peruenerit, manifeste contrariam doctrinam docebit, ita mihi et electis meis repugnans tantam que fortitudinem acquirens, ut in magna potestate sua se supra nubes eleuare conetur. Nam ego iusto iudicio meo permitto eum in diuersis creaturis uoluntatem suam exercere: quoniam ut diabolus in initio dixit: 'Similis ero Altissimo' et cecidit, ita etiam permitto ut idem diabolus in tempore nouissimo cadat, cum ipse in hoc filio suo dicit: 'Saluator mundi ego sum'. Et ut omne saeculum fidelium cognouit quod Lucifer mendax fuit, cum se in initio dierum similem Deo esse uoluit, sic etiam omnis fidelis homo uideat quod iste filius iniquitatis mendax est, cum se ante nouissimum diem Filio Dei similem facit. 27. DE POTESTATE EIVS ET DIVERSIS MIRACVLIS QVAE FACERE VIDETVR. Ipse enim est pessima bestia, homines qui ipsum negant interficiens et regibus, ducibus, principibus diuitibus que se adiungens, humilitatem que deprimens ac superbiam erigens, orbem que terrarum diabolica arte sibi subiciens. Potestas namque ipsius usque ad labrum uenti procedit, ita quod aerem uidetur commouere ignem que de caelo educere et fulgura, tonitrua ac grandines producere, montes etiam euertere, aquas exsiccare, siluis uiriditatem suam auferre, eis que iterum sucum suum reddere. Tales quippe illusiones in diuersis creaturis ostendit, uidelicet in umore, in uiriditate et in siccitate earum. Sed et in hominibus deceptiones suas facere non desinit. Quomodo? Videtur enim sanis immittere aegritudinem et infirmis sanitatem, daemones eicere ac interdum mortuos suscitare. Quomodo? Cum enim aliquando quispiam uita euanuerit, cuius anima in potestate diaboli est, circa cadauer istius interdum permissione mea illusiones suas ostendit, cadauer ipsius quasi uiuat moueri faciens, quod tamen per breuissimam horam et non per longius spatium facere interdum permittitur, ne hac praesumptione gloria Dei derideatur. Quod quidam uidentes in eum confidunt, quidam autem et priorem fidem suam habere uolunt et eum tamen sibi propitium. Quos tamen durius laedere nolens, quasdam infirmitates ipsis immittit. Qui dum medicinam medicorum quaerunt nec curari poterunt, ad ipsum recurrunt, tentantes si eos curare ualeat. Sed dum eos uiderit, debilitatem quam eis intulit ipsis aufert, unde ualde eum amantes in ipsum credunt. Et sic multi decipiuntur, cum ipsi oculos interioris hominis obnubilant, per quos in me respicere debuerant, uolentes in probatione animi sui uelut in quadam nouitate illa scire quae exterioribus oculis uident et quae manibus palpant, contemnentes illa inuisibilia quae in me manent et quae uera fide comprehendenda sunt: quia mortales oculi me uidere non possunt, sed miracula mea in obumbratione illis ostendo quibus uoluero; me ipsum autem nullus uidebit, dum in mortali corpore manet, nisi in obumbratione mysteriorum meorum, ut seruo meo Moysi locutus sum, ut scriptum est. 28. VERBA MOYSI DE VISIONE DEI. Non enim uidebit me homo et uiuere potest. Hoc tale est. Obtutum mortalitatis suae non ponet in claritatem diuinitatis meae ille qui mortalis est, ita quod incorruptibili cinere mortalem uitam possit habere, dum transeuntis temporis est in mutatione, scilicet quod uitam unam deserit et ad aliam transit: quoniam omnia uiuentia per me solidata sunt et quia ego uiuo, nec ulla mutatio in me est. Nam sicut culex uiuere non potest si se in flammam ignis mittit, ita etiam mortalis homo non posset subsistere, si coruscationem diuinitatis meae uideret, sed ego mortalibus hominibus, quamdiu in grauedine mortalitatis suae grauati sunt, me ita in obumbratione ostendo, uelut pictor ea quae inuisibilia sunt per imagines picturae suae hominibus declarat. Quod si, o homo, me dilexeris, te amplector et calore sancti Spiritus te calefaciam. Cum enim bona intentione tua me inspexeris me que in tua fide cognoueris, tunc te cum ero. Sed qui me contemnunt ad diabolum se conuertunt, quoniam me scire nolunt. Vnde et ego ipsos abicio. 29. QVOD QVIDAM A DIABOLO DECEPTI PORTENTA IN CREATVRIS FALLACITER OSTENDVNT SED EAS IN ALIVM MODVM TRANSMVTARE NON POSSVNT. Istos autem diabolus illudit et decipit, quomodocumque sibi placuerit, ita quod ipsi putant quod uerum sit quidquid eis ostenderit. Et hanc ipsam artem deceptionis suae diabolus illis infundit qui in ipsum confidunt, ita quod ipsi in hac arte diuersa portenta in creaturis secundum uoluntatem suam hominibus fallaciter ostendunt. Sed tamen nec elementa nec alias creaturas quae a Deo creatae sunt in alium modum transmutare possunt, nisi quod solum per deceptiones suas quaedam monstra uelut quasdam nebulas in eis sibi credentibus fingunt. Nam et Adam cum plus quaereret quam habere deberet, gloriam paradisi perdidit, sic et isti uisum et auditum interioris hominis amittunt, quoniam Deum deserunt et diabolum colunt. 30. QVAM DIVERSO MODO ANTICHRISTVS SVOS DECIPIAT ET CVR HOC ILLI PERMISSVM SIT. Secundum hunc modum filius perditionis deceptiones artium suarum in elementis operatur, ostendens in eis pulchritudinem, dulcedinem et suauitatem secundum uoluntatem hominum quos decipit. Sed haec potestas ei ob hoc permissa est, ut fideles in recta fide cernant quod diabolus nullam potestatem in bonis habet, sed solum in malis aeternae mortis. Quidquid enim iste filius iniquitatis operatur, id in potestate, superbia et crudelitate facit, misericordiam, humilitatem et discretionem non habens, sed cum imperio et magno stupore homines ad hoc praecipitat ut ipsum sequantur. Plurimos enim populos sibi acquirit, dicens eis ut uoluntates suas libere peragant, nec se multum in uigiliis aut in ieiuniis constringant, proponens eis ut tantum Deum suum diligant, quem se esse simulat, quatenus sic ab inferno liberati ad uitam perueniant. Vnde illi hoc modo decepti dicunt: 'O uae miseris illis qui ante tempora ista fuerunt, quia diris cruciatibus uitam suam afflixerunt, pietatem Dei nostri heu ignorantes!' Ille enim thesauros et diuitias eis ostendit ac eos secundum uoluntates ipsorum epulari permittit fallacibus signis doctrinam suam firmans, ita quod ipsi putant quod non oporteat eos ullo modo corpora sua constringere et castigare. Sed et circumcisionem et iudaismum secundum mores Iudaeorum illos obseruare iubet, fortiora praecepta legis quae euangelium cum digna paenitentia in gratiam conuertit, ipsis iuxta uoluntatem eorum leuiora faciens. Et dicit: 'Qui ad me conuertitur, peccata illius delebuntur uiuet que me cum in aeternum'. Baptismum etiam et euangelium Filii mei abicit et omnia praecepta illa quae ecclesiae tradita sunt deridet. Et iterum sibi famulantibus diabolica irrisione dicit: 'Videte quis et qualis ille insanus fuerat, qui haec obseruari per mendacia sua simplici populo constituit!' 31. DE SIMVLATA MORTE ANTICHRISTI ET DE SCRIPTVRA MALEDICTIONIS QVI HVIC CONTRADIXERIT OCCIDETVR. 'Ego autem pro uobis et ad gloriam uestram mori et a morte resurgere uolo, et sic populum meum ab inferno liberabo, ut deinceps me cum in regno meo gloriose uiuatis: quod ille fallax se prius fecisse simulauit'. Et deinde dilectis suis dicit ut eum gladio percutiant atque in mundam sindonem usque ad diem resurrectionis suae inuoluant, illis ita deceptis quod putant se illum occidere et praecepta eius hoc modo perficere. Postea se resurgere simulans dirae maledictionis scripturam uelut saluationem animarum profert, quam pro signo hominibus tradens iubet ut ipsum adorent. Quod si quis fidelis propter amorem nominis mei recusauerit, diro cruciatu tormentorum ab illo consumetur. Vnde omnes qui haec uiderint uel audierint, maximo admirationis et dubietatis stupore concutiuntur, uelut etiam Iohannes dilectus meus ostendit dicens. 32. VERBA IOHANNIS. Et uidi unum de capitibus eius tamquam occisum in mortem et plaga mortis eius curata est. Et admirata est uniuersa terra post bestiam. Hoc tale est. Ego amator mysteriorum Dei uidi fallacem et maledictum in maximis et innumerabilibus iniquitatibus omnem sanctimoniam sanctorum circueuntem et multiplicibus uitiis eam fatigantem, qui artibus mendaciorum suorum sanguinem suum in occisione se effundere et ita mori assimilabit, non in corpore suo cadens, sed in fallaci umbra uelut percussus et moriens aestimatus. Vnde etiam in errore fallacium uulnerum suorum quasi mortuus fuerit, similat se quasi a sopore mortis reuixisse, et ita admirabilem et terribilem stuporem omnes homines qui in tota terra sunt in horrore huius maledicti capient, sicut etiam populus magnitudinem et fortitudinem Goliath exstupuit, cum eum armatum in bello aduersum se stare uideret. Et ita ut uides, columnae electorum meorum tam de cruciatibus istis quam de contrariis et insignibus ac horribilibus signis, quae idem filius perditionis emittet, magno stupore pauoris commoueri uidebuntur, gemitum lamentabilis angustiae emittentes. 33. DE ENOCH ET HELIA QVARE AD ID TEMPVS RESERVATI SINT. Sed duos testes meos quos ad id tempus in secreto uoluntatis meae reseruaui, scilicet Enoch et Heliam, ut ipsi repugnent et ut errantes ad uiam ueritatis reducant emittam. Qui fortissimas et robustissimas uirtutes fidelibus ostendent: quia cum uerba testimonii eorum in ore utriusque sibi aequaliter consentiunt, fidem audientibus adhibebunt. Nam idcirco hi duo testes ueritatis tamdiu per me reseruati sunt, ut modo ipsis procedentibus sermo eorum in cordibus electorum meorum teneatur et solidetur, quatenus exinde germen ecclesiae meae in magna humilitate subsistat. Et ipsi ad filios Dei quorum nomina in libro uitae sunt dicent. 34. VERBA ILLORVM AD FILIOS DEI. 'O uos recti et electi in gloriosa laude beatarum gratiarum uitae, audite et intellegite quae uobis fiducialiter disserimus. Hic maledictus a diabolo missus est, ut animas quae se praeceptis illius subiciunt in errorem mittat. Nos enim de hoc mundo reclusi eramus, reseruati in secretis Dei, quae hominibus abscondita sunt, ita quod in sollicitudine et angustia hominum non fuimus. Nam ad hoc reseruati sumus et ad uos missi, ut erroribus istius perditoris contradicamus. Videte ergo si uobis aut in corporali statura aut in aetate similes simus'. 35. DE VERIS SIGNIS ILLORVM QVIBVS FALSA ANTICHRISTI ABICIANTVR. Et omnes qui cognoscere et confiteri uerum Deum uolunt, hos duos senes et ueraces testes uexillum iustitiae Dei portantes subsequuntur, iniquum errorem deserentes: quoniam ipsi in magnis praeconiis et coram Deo et coram populo fulgebunt, uicos et plateas et ciuitates atque alia loca ubicumque filius perditionis contrariam doctrinam efflauerit percurrentes ac in eis multa signa in Spiritu sancto facientes, ita ut omnis populus qui ea uiderit in maximam admirationem ducatur. Idcirco autem haec magna signa supra firmam petram solidata illis dabuntur, quatenus illa contraria et falsa signa abiciantur. Nam ut fulgur incendit et comburit, sic et filius perditionis peruersa iniquitate et nequitia sua facit populos magicis artibus uelut igne fulguris comburens, sed Enoch et Helias cum recta doctrina quasi cum ictu tonitrui omnem cohortem illius exterrentes deiciunt, fideles ita stabilientes. 36. QVOD PERMISSIONE DEI CONSVMMATI MERCEDEM LABORVM SVORVM CONSEQVENTVR. Attamen in permissione uoluntatis meae ab illo tandem consummati mercedem laborum suorum in caelestibus consequuntur. Tunc flores doctrinae eorum cadentes, quia uoces ipsorum iam in mundo cessauerunt, bonum fructum in electis ostendunt, ipsis uerba et rabiem diabolicae artis contemnentibus in spe supernae hereditatis bene firmatis, quemadmodum et Salomon de bono et recto homine ostendit dicens: Domus iusti plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio. Hoc tale est. Acutum habitaculum, ubi contritio et infelicitas non est, speciale speculum oculi Dei in recto homine est, in quo idem oculus fortitudinem miraculorum suorum quasi in appetitu percutientis gladii uidet. Sed in procedentibus factis uelut in crescentibus fructibus superbi cordis, quod in propriis uoluptatibus suis ruinas aedificat, tristitia illa erit, quod idem superbum cor in spem hanc non confidit quae in superna saturitate floret. 37. QVOD OMNIA MEMBRA ECCLESIAE EX PRAESVMPTVOSA ARROGANTIA ANTICHRISTI TREMORE CONCVTIVNTVR PVTANTIS SE POSSE PENETRARE SECRETA CAELESTIA. Sed quod uides quod idem monstruosum caput se tanto fragore a loco suo dissoluit, quod omnis praedicta muliebris imago in omnibus membris suis inde concutitur: hoc est cum se filius perditionis caput iniquitatis exsistens multa arrogantia superbiae uelut a paruo errore infixae sibi nequitiae tollit maiorem errorem arripiens, scilicet supra omnes exaltari uolens, id est cum deceptiones suae finem accepturae sunt, omnis ecclesia in omnibus filiis suis tam maioribus quam minoribus in maximum timorem mittitur, exspectans insaniam praesumptionis illius. Et uelut magna massa multi stercoris ipsi capiti coniungitur, unde illud super quendam montem se eleuans altitudinem caelorum ascendere tentat: quia maximae artes diabolicarum insidiarum multam immunditiam afferentium eidem filio iniquitatis assistentes ipsi alas superbiae subministrant ac eum in tantam praesumptionem erigunt, quod ipse etiam secreta caelestia se putat posse penetrare. Quomodo? Nam cum omnem uoluntatem diaboli compleuerit, ita quod iusto iudicio Dei amplius tantam potestatem iniquitatis et crudelitatis suae habere non permittitur, omnem cohortem suam congregat et sibi credentibus dicit quia ad caelos ire uelit. Sed sicut diabolus nesciuit Filium Dei ad redemptionem animarum nasci, ita et iste pessimus, cum se in mortiferum malum omnium malorum inuoluit, fortissimum ictum manus Dei super se uenire ignorat. 38. QVOD POTESTAS DEI MANIFESTA VIRTVTE FILIVM PERDITIONIS AD MODVM DIABOLI IN AETERNA DAMNATIONE PROSTERNIT. Et ecce uelut ictus tonitrui repente ueniens idem caput tanta fortitudine repercutit, quod et de monte eodem cadit et quod spiritum suum in mortem emittit: quoniam potestas Dei se manifestans eundem perditionis filium tanta uirtute zeli sui prosternit, quod et de superbia illa qua se contra Deum erexerat magno praecipitio praesumptionis suae ruit et quod uitalem flatum suum in mortem aeternae damnationis ita consummatus euomit: quia sicut tentationes Filii mei finitae sunt, cum ipse tentatus diabolo dixit: 'Vade Satanas', et ille exterritus fugit, sic etiam et tentationes istae, quas idem filius iniquitatis ecclesiae infert, in hoc zelo meo consummationem accipient. 39. QVOD INFERNALIS FOETOR ET NEBVLA LOCVM ELATIONIS ILLIVS REPLEBIT VT DECEPTI REDEANT. Vnde subito foetens nebula ipsum montem totum comprehendit, in qua idem caput tanta sorde inuoluitur, ut astantes populi in maximum terrorem mittantur: quia immundissimus et infernalis foetor locum elationis illius totum replebit, in quo ille pessimus criminator tanta immunditia efferuebat, ut iusto Dei iudicio nec initium nec finis eius amodo in memoria habeatur: quoniam illi populi cadauer ipsius sine uoce in terra prostratum et multa tabe perfusum uidentes se deceptos esse cognoscent, ipsa nebula circa eundem montem aliquantulum diutius immorante: quoniam foetor ille diabolicam elationem circumamplectens immundam ostendit, ut homines ab illo seducti foetorem et immunditiam illam uidentes errorem suum declinent et ad ueritatem redeant. Nam astans populus haec cernens multo timore concutitur: quia haec uidentes maximus horror incurrit, ita ut lugubres uoces et flebiles querelas proferant et se grauiter errasse dicant. 40. QVOD FILIO PERDITIONIS PROSTRATO SPONSA CHRISTI CANDORE MIRAE PVLCHRITVDINIS CLARESCET ERRANTIBVS AD VIAM VERITATIS REDEVNTIBVS. Et ecce pedes praefatae muliebris imaginis candidi apparent, splendorem super splendorem solis reddentes: hoc est quod fortitudo fundamenti et sustentatio sponsae Filii mei multum candorem fidei ostendet et pulchritudinem illam quae omnem pulchritudinem terrenae claritatis superat demonstrabit, cum filio perditionis, ut praedictum est, prostrato multi ex his qui errauerant ad ueritatem reuertentur. 41. QVOD DIEM IVDICII NEMO SCIRE POTERIT NISI DEVS. Sed post casum illius impii, quando nouissimus dies in solutione mundi occurrat, mortalis homo non quaerat, quia eum scire non poterit: quoniam eum Pater in abscondito secreti sui seruauit. Ad iudicium ergo, o homines, uos praeparate. Vt autem praedictum est, filius perditionis cum patre suo diabolo et cum omnibus artibus illius in nouissimo tempore per Filium meum fortissimum proeliatorem superabitur, sicut et inimici fortissimi Samsonis in praefiguratione ipsius deiecti sunt, uelut scriptum est. 42. EXEMPLVM DE SAMSONE. Concussis que fortiter columnis cecidit domus super omnes principes et ceteram multitudinem quae ibi erat, multo que plures interfecit moriens quam ante uiuus occideret. Hoc tale est. Filio Dei scilicet fortissimo Samsoni primum synagoga coniuncta est, cui ipse occulta illa quae in ueteri testamento abscondita erant in mirabili doctrina sua distribuit, interiorem dulcedinem eiusdem legis quae fortior leone erat, ipsi benigne aperiens. Sed ipsa decepit eum faciens ut secreta eius illuderentur, in doctrinam illius respicere nolens, sed eam magno fastu superbiae despiciens. Quapropter ipse commotus regnum Dei ab ea auferri et alii genti dari praedixit, ita in multis prodigiis cum plurima turba Ierosolymam ascendens, infidelitate illorum, qui uestimenta sua in uia strauerunt, occisa, ubi quod promiserat illis per miracula reddidit quibus per sponsam suam proditus fuerat. Et in eodem feruore eandem sponsam suam deseruit, cum domum eius desertam derelinqui praenuntiauit. Sed pater sponsae illius, uidelicet diabolica seductio, alii uiro id est infidelitati eam coniunxit. Tunc Filius Dei astutas uulpes, scilicet apostolos, emisit, qui igne sancti Spiritus segetes inimicorum suorum combusserunt, id est qui legalia praecepta ad spiritalem intellectum uerterunt, ita synagoga cum patre suo combusta, scilicet peruersa infidelitate synagogae euersa. Deinde magnis signis et stupendis miraculis incredulos occidit, ita quod omnes multo stupore contremuerunt, cum dicerent se timere Romanos uenire et locum et gentem ipsorum tollere. Quapropter cohortem suam congregauerunt, ut illum perderent, sed ipse abscondit se in monte in oratione, cum diceret, ut si fieri posset, quod calix ille ab eo transiret. Sed Iudas Scariothis prodidit eum tradens eum in manus inimicorum suorum. At ipse uim fortitudinis suae abscondit, quam in crine id est in Patre suo habuit, quae omni populo ignota est, nisi quantum in fide capitur, uelut capilli in capite uidentur. Postea cum pati uoluit, uim fortitudinis suae ostendit, uidelicet mandibulam asini tollens, cum filiabus Ierusalem diceret, ne super eum, sed super se ipsas flerent, ita illas occidens, scilicet terrorem futurorum malorum eis praedicens. Et sic in cruce fatigato, cum sitiret, fons fidei de gentili populo emanauit, de quo ipse bibens non erubuit, dicens etiam quod sic consummatum esset. Vnde cum exspirauit, in gehennam uidelicet ad mulierem meretricem descendit, inimicis suis eum obsidentibus, cum custodes ad sepulcrum ipsius ponerent, sed ipse a morte resurgens, cum duabus portis, id est cum specialibus electis suis et cum communi populo quos ex inferno liberauit, caeleste regnum petiuit. Sed sic pulcherrima sponsa, scilicet ecclesia, ipsi coniuncta diligentissime ab eo quaesiuit, quomodo fortitudinem ipsius cognoscere posset. Ipse autem uires suas ei non repente sed paulatim et cum discretione aperuit. Quomodo? Cum primum fideles catholicam fidem percepissent, in ueteri lege et in noua usque ad perfectam correctionem putabant se quidam illorum debere ambulare, quae ligatura umentium neruorum sed nondum perfectam siccitatem habentium erat. Vnde ecclesia rudis adhuc multis turbis dicebat: 'Haec est fortitudo sponsi mei'. Et populus haec audiens uolebat repentino motu Deum in auditu uerborum tantum colere et non in significatione Spiritus sancti conuersari. Sed ita fortitudo eius cognita non est. Deinde uirginitas uelut noui funes, qui numquam in opere fuerunt sicut et uirginitas ante non est gloriose habita, nobiliter erecta est, quae ligatura Filium Dei fortiter quidem tetigit, sed tamen eum pleniter non ostendit. Sed ecclesia se sursum erigens dicebat: 'O uos amici mei, hae maximae uirtutes sponsi mei sunt'. Et subito in magno strepitu multus populus super eum ruit dicens: 'Nos in maximis uiribus eius ipsum cepimus'. Sed nec sic uires eius manifestatae sunt. Postea in septem donis Spiritus sancti, uelut in septem crinibus illius, ecclesia solidata est, ipsis forti clauo in firmamento apostolicorum praedicatorum infixis. Vnde reti fidei hoc modo contexto ecclesia clamabat: 'O quam fortis sponsus meus in septem crinibus suis est!' Et omnes populi illam audientes in eum irruerunt, putantes ipsum maiores uires non habere. Sed et hoc modo non est agnita fortitudo ipsius. Dehinc multas lacrimas ecclesia effudit, quia fortitudinem sanctae Trinitatis ignorauit, dicens humanitatem Filii Dei se quidem uidisse, sed diuinitatem ipsius nondum perfecte intellexisse. Vnde ipse commotus, in dilecto suo Iohanne secreta sanctae Trinitatis quantum homini licitum erat scire, in honore Patris et in ardore Spiritus sancti manifestauit. Et ita in gremium sponsae suae caput suum reclinans, ibi usque ad maxima schismata quae in filio perditionis futura sunt, requiescet. Ibi fortitudo eius abrasis crinibus ipsius abscidetur, cum homines in tempore illo magis filium perditionis quam ipsum sequi studeant dicentes: 'Quid est, o Deus, quod talia et tanta miracula uidemus?' Et ita fortitudo ipsius delenitur, cum iam uera fides in caecitate infidelitatis obnubilari uidetur. Sed uires eius resurgent, cum Enoch et Helias apparuerint. Quapropter superbiam et praesumptionem fortiter concutiens filium perditionis cum omnibus diabolicis artibus et ceteris uitiis deicit, multo que durius diabolica uitia conteret, cum iam ecclesia cum christiano nomine de praesenti et temporali saeculo ad aeterna transibit, quam antea faceret cum adhuc diuinus cultus in mundo temporaliter uigeret. Quid est hoc? Quia cum iam saeculum finem accipiet, tunc et diabolicae persecutiones et uirtutum fortissimae operationes in hominibus etiam temporaliter cessabunt. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet, hic in ardente amore speculi mei ad uerba haec anhelet et ea in conscientia animi sui conscribat. 1. QVOD IN NOVISSIMO TEMPORE MVNDVS MVLTIS CALAMITATIBVS VT HOMO IN HORA MORTIS DISSOLVITVR. 2. QVOD OMNES CREATVRAE REPENTE COMMOVENTVR ET QVIDQVID IN AERE VEL IN AQVA VEL IN TERRA MORTALE EST VITAM REDDIT ET QVOD FOEDITATIS EST IN EIS EVANESCIT. 3. QVOD CORPORA MORTVORVM VBICVMQVE FVERINT IN INTEGRITATE CORPORIS ET SEXVS SVI RESVRGVNT. 4. DE SIGNATIS ET NON SIGNATIS RESVRGENTIVM. 5. QVOD FILIVS CVI PATER POTESTATEM DEDIT IVDICIVM FACERE IN FORMA HVMANITATIS AD IVDICIVM VENIET. 6. EVANGELIVM DE EODEM. 7. QVOD SIGNATI OBVIAM IVSTO IVDICI NON IN DIFFICVLTATE CELERITER RAPIVNTVR ET OPERA EORVM APPAREBVNT. 8. QVOD OMNES FLORES PATRIARCHAE PROPHETAE APOSTOLI MARTYRES CONFESSORES VIRGINES ET MONACHI ET ALII PRAEPOSITI FVLGEBVNT. 9. QVOD CAELI INTERIM LAVDES SVAS IN SILENTIO CONTINENT CVM FILIVS SENTENTIAM IVDICIALEM PROFERET CONSCIENTIA SINGVLORVM APERTA. 10. DE BONIS ET MALIS QVI IVDICANDI SVNT. 11. DE INFIDELIBVS QVI IAM IVDICATI AD IVDICIVM NON PERVENIVNT. 12. QVOD FINITO IVDICIO MAXIMA QVIES TRANQVILLITATIS EXORITVR. 13. QVOD ELECTOS GLORIA AETERNITATIS CVM MAGNIS LAVDIBVS RECIPIT SED REPROBOS INFERNVS MAGNO VLVLATV ABSORBET. 14. EVANGELIVM DE EODEM. 15. QVOMODO ELEMENTA ET SOL ET LVNA ET STELLAE FINITO IVDICIO IN MELIVS MVTANTVR ET NOX NON ERIT. 16. VERBA IOHANNIS DE EODEM. DVODECIMA VISIO TERTIAE PARTIS POST HAEC uidi: et ecce omnia elementa et omnes creaturae diro motu concussa sunt, ignis, aer et aqua eruperunt et terram moueri fecerunt, fulgura et tonitrua concrepuerunt, montes et siluae ceciderunt, ita ut omne quod mortale erat uitam exhalaret. Et omnia elementa purgata sunt, ita ut quidquid in eis sordidum fuerat tali modo euanesceret, quod amplius non appareret. Et audiui uocem maximo clamore per totum orbem terrarum uociferantem et dicentem: 'O uos filii hominum qui in terra iacetis, surgite omnes'. Et ecce omnia ossa hominum in quocumque loco terrarum erant, uelut in uno momento congregata et sua carne obtecta sunt, et omnes homines integris membris et corporibus suis in sexu suo surrexerunt, boni in claritate fulgentes et mali in nigredine apparentes, ita ut et opus cuiusque in ipso aperte uideretur. Et quidam ex eis in fide signati erant, quidam autem non, ita ut signatorum istorum alii ante faciem suam uelut aureum fulgorem, alii uelut umbram haberent: quod ipsorum signum erat. Sed subito ab oriente maxima coruscatio effulsit; et ibi in nube Filium hominis eodem uultu quemadmodum in mundo fuerat et apertis uulneribus cum angelicis choris aduenientem uidi, et supra sedem candentis sed non ardentis flammae sedentem et sub se hanc maximam tempestatem purgationis mundi habentem. Et qui signati erant obuiam ei in aere quasi in turbine rapti sunt, ubi et prius splendorem illum qui secretum superni creatoris designat uideram, bonis scilicet a malis ibi separatis. Sed ipse blanda uoce uelut euangelium manifestat, iustos caelesti regno beatificauit, ac terribili uoce iniustos infernalibus poenis, sicut etiam ibidem scriptum est, deputauit, nulla tamen alia inquisitione uel responsione de operibus eorum nisi quemadmodum euangelica uox ostendit ibi facta: quoniam opus cuiusque siue bonum siue malum esset in ipso manifeste apparuit. Qui autem signati non erant, a longe in parte aquilonis cum diabolica turba stabant, nec ad iudicium hoc peruenerunt, sed tamen haec omnia uelut in turbine uidentes finem eiusdem iudicii exspectabant, et intra se amaros gemitus dabant. Et sic iudicio peracto fulgura et tonitrua et uenti ac tempestates cessabant, et quidquid in elementis transitorium erat subito euanuit, et maxima tranquillitas facta est. Tunc electi super splendorem solis repente splendidi effecti cum eodem Filio Dei et cum beatis agminibus angelorum in gaudio magno caelestia petebant, reprobis cum diabolo et angelis eius ad loca infernalia cum magno ululatu tendentibus. Et sic caelum electos recepit et infernum reprobos absorbuit. Sed subito tanta gaudia et tantae laudes in caelestibus, et tanta tristitia ac tanti ululatus in inferno exorti sunt, ultra quam humanus sensus effari possit. Et mox omnia elementa in maxima serenitate resplenduerunt uelut eis nigerrima cutis abstracta fuisset, ita quod nec ignis feruorem, nec aer spissitudinem, nec aqua furorem, nec terra fragilitatem amplius ullam haberent. Sol quoque, luna et stellae uelut plurimus ornatus in firmamento multo splendore et decore rutilabant et sine motu circuitionis fixa manebant, ita quod ultra diem et noctem non discernebant. Et ita nox non erat, sed dies. Et finitum est. Iterum que audiui uocem de caelo mihi dicentem. 1. QVOD IN NOVISSIMO TEMPORE MVNDVS MVLTIS CALAMITATIBVS VT HOMO IN HORA MORTIS DISSOLVITVR. Haec mysteria nouissima tempora ostendunt, in quibus temporalia tempora in aeternitatem coruscationis illius quae sine fine est transmutabuntur. Nouissima enim tempora multis periculis fatigabuntur et occasus mundi uariis signis demonstrabitur. Nam ut uides, in ipso nouissimo die totus orbis terrarum terroribus concutietur, tempestatibus quassabitur, ita ut quidquid in eo caducum et mortale est, his calamitatibus finiatur: quia iam cursu mundi completo ipse amplius durare non poterit, sed secundum diuinam dispositionem consummabitur. Sicut enim homo, cum finiendus est, multis infirmitatibus praeuentus deicitur, ita quod etiam in ipsa hora mortis suae multo dolore dissoluitur, sic quoque finem mundi maximae aduersitates praecurrent et ipsum in fine suo diuersis terroribus dissoluent: quoniam elementa terrores suos tunc ostendent, quia eos amplius exercere non poterunt. 2. QVOD OMNES CREATVRAE REPENTE COMMOVENTVR ET QVIDQVID IN AERE VEL IN AQVA VEL IN TERRA MORTALE EST VITAM REDDIT ET QVOD FOEDITATIS EST IN EIS EVANESCIT. Repentino et inopinato quippe motu in hoc fine elementa relaxantur, omnes creaturae commouentur, ignis erumpit, aer soluitur, aqua effluit, terra concutitur, fulgura feruent, tonitrua concrepant, montes scinduntur, siluae ruunt, et quidquid in aere uel in aqua uel in terra mortale est uitam reddit. Ignis enim totum aerem mouet et aqua totam terram replet: et hoc modo omnia purgantur, ut quidquid in mundo foeditatis est ita euanescat quasi non fuerit, uelut sal diffluit cum in aquam mittitur. 3. QVOD CORPORA MORTVORVM VBICVMQVE FVERINT IN INTEGRITATE CORPORIS ET SEXVS SVI RESVRGVNT. Sed diuino praecepto, ut tibi praemonstratum est, ad resurgendum accepto, mortuorum ossa, ubicumque fuerint, suo loco uelut in ictu oculi coniunguntur et sua carne teguntur, nec ullo modo retardantur, sed siue ab igne siue ab aqua siue ab aue siue a bestia consumpta fuerint, citissime restituuntur, ita quod ea hoc modo terra reddit uelut sal ex aqua sudat: quia oculus meus omnia nouit nec quidquam me latere poterit. Ita omnes homines in anima et corpore, sine ulla contractione et abscissione membrorum suorum sed in integritate et corporis et sexus sui, uelut in ictu oculi resurgunt, electi fulgorem bonorum operum suorum habentes, et reprobi nigredinem infelicium actuum suorum portantes, ita quod ibi opera ipsorum non absconduntur, sed palam in ipsis apparebunt. 4. DE SIGNATIS ET NON SIGNATIS RESVRGENTIVM. Et quidam ex eis in fide signati sunt, quidam autem non, ita ut fidem habentium conscientiae aliorum per opera fidei in fulgore sapientiae fulgeant, aliorum uero in tenebrositate neglectus sui appareant, per quae aperte discernuntur: quoniam illi fidem operibus impleuerunt, isti autem eam in semetipsis exstinxerunt. Quidam autem hoc signum fidei non habent: quia isti nec in ueteri lege nec in noua gratia cognitionem uiui et ueri Dei habere uoluerunt. 5. QVOD FILIVS CVI PATER POTESTATEM DEDIT IVDICIVM FACERE IN FORMA HVMANITATIS AD IVDICIVM VENIET. Et tunc in claritate lucis aeternae, sed tamen in nube, qua reprobis caelestis gloria abscondita est, Filius Dei in forma humanitatis et passionis suae, quam in uoluntate Patris pro salute humani generis passus est, ad iudicandum ipsum humanum genus caelesti exercitu circumdatus adueniet: quoniam Pater ei hoc dedit, ut quia ipse in mundo uisibiliter conuersatus fuerat, quae uisibilia mundi sunt diiudicet, ut etiam ipse in euangelio ostendit dicens. 6. EVANGELIVM DE EODEM. Et potestatem dedit ei et iudicium facere, quia Filius hominis est. Hoc tale est. Pater testificatur de Filio suo. Quid est hoc? Pater potestatem dedit Filio: quoniam ipse semper cum Patre in diuinitate manens, sed humanitatem de Matre accipiens, secundum quod homo est, accepit etiam a Patre quod omnis creatura ipsum Dei Filium sentit, sicut et omnis creatura in creatione formae suae a Deo creata subsistit. Et ideo quaeque opera discernuntur a Filio, in quacumque dignitate uel incuruatione sint, et secundum hoc quod collocanda sunt ea collocat, ut quia ipse homo palpabilis et uisibilis in mundo fuit, etiam illa quae in mundo uisibilia fuerunt secundum quod iustum est discernat, uidelicet in potestate iudiciali terribilis iniustis sed blandus iustis apparens, ipsos ita diiudicans, quod etiam purgationem suam elementa sentiant. 7. QVOD SIGNATI OBVIAM IVSTO IVDICI NON IN DIFFICVLTATE CELERITER RAPIVNTVR ET OPERA EORVM APPAREBVNT. Tunc et qui signati sunt obuiam iusto iudici non in difficultate, sed in multa celeritate rapiuntur, ut quoniam ipsi fidem in Deum credentes habuerunt, etiam opera fidei in eis manifeste appareant, ubi et scientia Dei actus eorum et in bonis et in malis non ignorat, ut tibi praemonstratum est, ibi enim boni et mali separabuntur: quia et opera eorum dissimilia sunt. Nam ibi tam in malis quam in bonis certissime apparet quomodo uel in infantia uel in pueritia, uel in iuuentute, uel in senectute, uel in finita aetate Deum quaesierint. 8. QVOD OMNES FLORES PATRIARCHAE PROPHETAE APOSTOLI MARTYRES CONFESSORES VIRGINES ET MONACHI ET ALII PRAEPOSITI FVLGEBVNT. Ibi etiam fulminant omnes flores Filii mei, uidelicet patriarchae et prophetae qui ante incarnationem ipsius fuerunt, et apostoli qui cum eo in saeculo conuersati sunt, ac martyres, confessores, uirgines et uiduae, qui ipsum fideliter imitati sunt, et illi qui ecclesiae meae tam in saecularibus quam in spiritalibus praepositi erant, nec non anachoretae et monachi qui in castigatione et mortificatione carnis suae propter nomen eiusdem Filii mei se uiles fecerunt, quod et in uestitu suo cum magna humilitate et caritate angelicum ordinem imitantes ostenderunt. Sed qui me hoc modo in contemplatiua uita quaerunt, quod dicunt: 'Haec uita gloriosior illa est,' hoc mihi quasi nihilum est; sed qui me quaerit in humilitate in illa conuersatione quae inspiratione Spiritus sancti data est, hunc in caelesti patria in prioribus locis collocabo. 9. QVOD CAELI INTERIM LAVDES SVAS IN SILENTIO CONTINENT CVM FILIVS SENTENTIAM IVDICIALEM PROFERET CONSCIENTIA SINGVLORVM APERTA. Deinde caeli laudes suas interim in silentio continent, cum Filius Dei iudicialem sententiam et ad iustos et ad iniustos profert, auscultantes cum reuerentia honoris quomodo illos diiudicet, cum blande iustis superna gaudia tribuit, et cum terribiliter iniustos ad infernales poenas mittit. Sed ibi nec excusatio nec interrogatio operationum suarum maior erit, quam quod ibi conscientiae hominum et bonorum et malorum nudae et apertae sunt. 10. DE BONIS ET MALIS QVI IVDICANDI SVNT. Iusti autem qui ibi uerba aequissimi iudicis percipiunt, plurima quidem opera iustitiae fecerunt, sed tamen ea in plenitudine perfectionis, dum in saeculo uiuerent, non habuerunt, unde et nunc in eis diiudicandi sunt; iniusti uero qui iudicialem seueritatem ibi in se sentiunt, mala quidem facta perpetrauerunt, sed tamen ea non in ignorantia diuinae maiestatis, quod est in iniquitate praeiudicatae damnationis infidelitatis egerunt, et ideo sententiam eiusdem iudicis ibi non effugient, quoniam omnia aequo pondere ponderanda sunt. 11. DE INFIDELIBVS QVI IAM IVDICATI AD IVDICIVM NON PERVENIVNT. Illi autem qui in fide signati non sunt, quoniam ipsi in Deum non crediderunt, in parte aquilonis, id est perditionis, cum diabolica turba interim tardant, nec ad hoc iudicium perueniunt, sed tamen illud in obumbratione uidentes finem que eius praestolantes intra se multum gemunt: quoniam ipsi in infidelitate perdurantes uerum Deum non cognouerunt, quia ipsi nec ante baptismum uiuum Deum in ueteri testamento coluerunt, nec sub euangelio remedium baptismatis susceperunt, sed in maledictione casus Adae perseuerauerunt, damnationis poenas habentes; unde et in infidelitate scelerum suorum iam iudicati inueniuntur. 12. QVOD FINITO IVDICIO MAXIMA QVIES TRANQVILLITATIS EXORITVR. Sic que iudicio finito terrores elementorum et fulgura, tonitrua et uenti in tempestatibus cessant, et omne quod caducum et transitorium est dilabitur, nec amplius apparebit, uelut nix esse desinit quae a calore solis dissoluitur, maxima quiete tranquillitatis diuina dispensatione ita exorta. 13. QVOD ELECTOS GLORIA AETERNITATIS CVM MAGNIS LAVDIBVS RECIPIT SED REPROBOS INFERNVS MAGNO VLVLATV ABSORBET. Et sic electi splendorem aeternitatis habentes una cum capite suo scilicet Filio meo et cum glorioso caelesti exercitu in magna gloria caelestia gaudia petunt, et reprobi una cum diabolo et cum angelis ipsius ad aeterna supplicia in multa contritione tendunt, ubi aeternam mortem sibi praeparatam aeternaliter uident: quia magis concupiscentias suas quam praecepta mea secuti sunt. Et sic caelum electos in gloriam aeternitatis recipit, quoniam ipsi dominatorem caelorum dilexerunt; et infernus reprobos absorbet, quia diabolum non abiecerunt; ita omnium gaudiorum tantis laudibus in caelesti gloria resonantibus, et omnium gemituum tantis ululatibus in inferno exortis ultra quam humanus intellectus capere ualeat: quoniam illi uitam aeternam possident, et isti mortem aeternam habent, quemadmodum in euangelio Filius meus loquitur dicens. 14. EVANGELIVM DE EODEM. Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in uitam aeternam. Hoc tale est. Qui in lenocinio omnium malorum foetent nec sitiunt quod iustum est haurire in summa bonitate, per iter infidelitatis et nequitiae suae in poenas aeternae perditionis demerguntur, secundum opera sua infernalia tormenta recipientes. Aedificatores uero coruscationis caelestis Ierusalem, qui Portis filiae Sion fideliter instant, fulgebunt in luce uitae aeternae, quam castissima Virgo in fecunditate uirginitatis suae credentibus mirabiliter attulit. 15. QVOMODO ELEMENTA ET SOL ET LVNA ET STELLAE FINITO IVDICIO IN MELIVS MVTANTVR ET NOX NON ERIT. Et ut uides elementa in maxima claritate et pulchritudine his omnibus peractis fulgebunt, omni uidelicet impedimento nigredinis et sordis ablato. Nam ignis sine feruore tunc ut aurora rutilat, et aer absque spissitudine purissimus fulget, et aqua sine impetu effusionis et submersionis perspicua et lenis stat, et terra absque omni fragilitate et tortitudine fortissima et planissima apparet, his omnibus in magnam tranquillitatem ac pulchritudinem translatis. Sed et sol et luna ac stellae, uelut pretiosissimi lapides in auro, ita etiam in firmamento multa claritate et maximo fulgore rutilant, nec ultra inquietudinem circumuolutionis suae diem et noctem ad discernendum habent: quia finito mundo iam in immutabilitate sunt, ita quod et nullae tenebrae noctis amodo apparebunt, quoniam tunc dies indeficiens est, ut etiam Iohannes meus testatur dicens. 16. VERBA IOHANNIS DE EODEM. Et nox ultra non erit, et non egebunt lumine lucernae neque solis, quoniam Dominus Deus illuminat illos. Hoc tale est. Qui thesaurum habet, eum interdum subtrahit, interdum etiam emittit, sicut et nox lumen celat et ut dies tenebras fugat homini lumen afferens. Ita non erit in transgressione temporum: quia iam tunc noctis umbra fugabitur, ita quod tenebrae noctis amodo non apparebunt, quia etiam et transmutatio illa iam non egebit lumine hoc, quod sibi homines incendunt umbras tenebrarum expellentes; nec etiam mutabilitatem solis tunc amplectetur, qui modo continet tempora illa quae in umbra habentur, quoniam tunc dies sine ulla mutatione erit: quia tunc etiam dominator omnium claritate diuinitatis suae, quam nulla mutabilitas offuscat, illuminat eos qui in saeculo tenebras sua gratia effugerant. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet, hic in ardente amore speculi mei ad uerba haec anhelet et ea in conscientia animi sui conscribat. 1. SYMPHONIA DE SANCTA MARIA. 2. DE NOVEM ORDINIBVS SVPERNORVM SPIRITVVM. 3. DE PATRIARCHIS ET PROPHETIS. 4. DE APOSTOLIS. 5. DE MARTYRIBVS. 6. DE CONFESSORIBVS. 7. DE VIRGINIBVS. 8. VOX HARMONIAE IN QVERELIS DE REVOCATIS AD EOSDEM GRADVS. 9. IN EXHORTATIONE VIRTVTVM ET IN CONTRADICTIONE DIABOLICARVM ARTIVM. 10. QVOD DE INEFFABILI GRATIA SVA CORDE ET ORE DEVS INCESSABILITER LAVDANDVS EST. 11. QVOD SYMPHONIA IN VNANIMITATE ET CONCORDIA PROFERENDA EST. 12. QVOD VERBVM CORPVS SYMPHONIA AVTEM SPIRITVM ET HARMONIA DIVINITATEM VERBVM VERO HVMANITATEM FILII DESIGNAT. 13. QVOD PER SYMPHONIAM RATIONALITATIS TORPENS ANIMA EXCITATVR AD VIGILANDVM. 14. QVOD SYMPHONIA DVRA CORDA EMOLLIT ET VMOREM COMPVNCTIONIS INDVCIT ET SPIRITVM SANCTVM ADVOCAT. 15. QVOD FIDELIS OMNI DEVOTIONE INCESSANTER IVBILARE DEBET. 16. VERBA DAVID DE EADEM RE. TERTIA DECIMA VISIO TERTIAE PARTIS DEINDE VIDI lucidissimum aerem, in quo audiui in omnibus praedictis significationibus mirabili modo diuersum genus musicorum in laudibus ciuium supernorum gaudiorum in uia ueritatis fortiter perseuerantium, ac in querelis reuocatorum ad laudes eorundem gaudiorum, et in exhortatione uirtutum se exhortantium ad salutem populorum quibus diabolicae insidiae repugnant; sed ipsae uirtutes eas opprimunt, ita tamen quod sic fideles homines tandem a peccatis ad superna per paenitentiam transeunt. Et sonus ille, ut uox multitudinis in laudibus de supernis gradibus in harmonia symphonizans, sic dicebat. 1. SYMPHONIA DE SANCTA MARIA O splendidissima gemma et serenum decus solis, qui tibi infusus est fons saliens de corde Patris, qui est unicum Verbum suum per quod creauit mundi primam materiam quam Eua turbauit; hoc Verbum effabricauit tibi Pater hominem, et ob hoc es tu illa lucida materia per quam hoc ipsum Verbum exspirauit omnes uirtutes, ut eduxit in prima materia omnes creaturas. O tu, suauissima uirga frondens de stirpe Iesse, o quam magna uirtus est quod diuinitas in pulcherrimam filiam aspexit, sicut aquila in solem oculum suum ponit, cum supernus Pater claritatem Virginis attendit ubi Verbum suum in ipsa incarnari uoluit. Nam in mystico mysterio Dei illustrata mente Virginis mirabiliter clarus flos ex ipsa Virgine exiuit. Et iterum dixit. 2. DE NOVEM ORDINIBVS SVPERNORVM SPIRITVVM O gloriosissimi lux uiuens angeli, qui infra diuinitatem diuinos oculos cum mystica obscuritate omnis creaturae aspicitis in ardentibus desideriis, unde numquam potestis satiari: o quam gloriosa gaudia illa uestra habet forma quae in uobis est intacta ab omni prauo opere, quod primum ortum est in uestro socio perdito angelo, qui uolare uoluit supra intus latens pinnaculum Dei, unde ipse tortuosus demersus est in ruinam; sed ipsius instrumenta casus consiliando facturae digiti Dei instituit. Nam o uos angeli qui custoditis populos, quorum forma fulget in facie uestra, et o uos archangeli qui suscipitis animas iustorum, et uos uirtutes, potestates, principatus, dominationes, et throni, qui estis computati in quintum secretum numerum, et o uos cherubin et seraphin sigillum secretorum Dei, sit laus uobis, qui loculum antiqui cordis in fonte aspicitis. Videtis enim interiorem uim Patris, quae de corde illius spirat quasi facies. Item que dicebat. 3. DE PATRIARCHIS ET PROPHETIS O spectabiles uiri qui pertransistis occulta aspicientes per oculos spiritus et annuntiantes in lucida umbra acutam et uiuentem lucem in uirga germinantem, quae sola floruit de introitu radicantis luminis; uos antiqui sancti praedixistis saluationem exulum animarum, quae immersae fuerant morti, qui circuistis ut rotae, mirabiliter loquentes mystica montis, qui caelum tangit pertransiens ungendo multas aquas, cum etiam inter uos surrexit lucida lucerna quae ipsum montem praecurrens ostendit. O uos felices radices, cum quibus opus miraculorum, et non opus criminum, per torrens iter perspicuae umbrae plantatum est, et o tu ruminans ignea uox, praecurrens limantem lapidem subuertentem abyssum gaudete in capite uestro! Gaudete in illo, quem non uiderunt in terris multi qui ipsum ardenter uocauerunt. Et iterum dixit. 4. DE APOSTOLIS O cohors militiae floris uirgae non spinatae, tu sonus orbis terrae circuiens regiones insanorum sensuum epulantium cum porcis quos expugnasti per infusum adiutorem, ponentis radices in tabernacula pleni operis Verbi Patris; tu etiam nobilis es gens saluatoris, intrans uiam regenerationis aquae per agnum qui te misit in gladio inter saeuissimos canes, qui suam gloriam destruxerunt in operibus digitorum suorum, statuentes non manufactum in subiectionem manuum suarum, in qua non inuenerunt eum. Nam, o lucidissima apostolorum turba, surgens in uera agnitione et aperiens clausuram magisterii diaboli, abluendo captiuos in fonte uiuentis aquae, tu es clarissima lux in nigerrimis tenebris, fortissimum que genus columnarum sponsam agni sustentans in omnibus ornamentis ipsius, per cuius gaudium ipsa Mater et Virgo est uexillata. Agnus enim immaculatus est sponsus ipsius sponsae immaculatae. Item que dicebat. 5. DE MARTYRIBVS O uictoriosissimi triumphatores, qui in effusione sanguinis uestri salutantes aedificationem ecclesiae intrastis sanguinem agni epulantes cum uitulo occiso: o quam magnam mercedem habetis, quia corpora uestra uiuentes despexistis imitantes agnum Dei, ornantes poenam eius, in qua uos introduxit in restaurationem hereditatis. Vos flores rosarum qui in effusione sanguinis uestri beati estis in maximis gaudiis, redolentibus et sudantibus in emptione quae fluxit de interiori mente consilii manentis ante aeuum in illo, in quo non erat constitutio a capite. Sit honor in consortio uestro, qui estis instrumentum ecclesiae et qui in uulneribus uestri sanguinis undatis. Et iterum dixit. 6. DE CONFESSORIBVS O successores fortissimi leonis inter templum et altare dominantes in ministratione eius, sicut angeli sonant in laudibus et sicut adsunt populis in adiutorio, uos estis inter illos qui haec faciunt, semper curam habentes in officio agni, O uos imitatores excelsae personae in pretiosissima et gloriosissima significatione, o quam magnus est uester ornatus, ubi homo procedit soluens et stringens in Deo pigros et peregrinos, etiam ornans candidos et nigros et magna onera remittens. Nam et angelici ordinis officia habetis, et fortissima fundamenta praescitis, ubicumque constituenda sunt, unde magnus est uester honor. Item que dicebat. 7. DE VIRGINIBVS O pulchrae facies Deum aspicientes et in aurora aedificantes, o beatae uirgines, quam nobiles estis, in quibus rex se considerauit, cum in uobis omnia caelestia ornamenta praesignauit, ubi etiam suauissimus hortus estis in omnibus ornamentis redolentes. O nobilissima uiriditas quae radicas in sole et quae in candida serenitate luces in rota, quam nulla terrena excellentia comprehendit, tu circumdata es amplexibus diuinorum mysteriorum. Tu rubes ut aurora, et ardes ut solis flamma. Et iterum sonus ille, ut uox multitudinis, in querelis de reuocatis ad eosdem gradus in harmonia sic querebatur dicens. 8. VOX HARMONIAE IN QVERELIS DE REVOCATIS AD EOSDEM GRADVS O plangens uox est haec maximi doloris. Ach~al, ach~al! quaedam mirabilis uictoria in mirabili desiderio Dei surrexit, in qua delectatio carnis se latenter abscondit; heu, heu! ubi uoluntas crimina nesciuit, et ubi desiderium hominis lasciuiam fugit. Luge, luge ergo in his innocentia, quae in pudore bono integritatem non amisisti et quae auaritiam gutturis antiqui serpentis ibi non deuorasti. O uiuens fons, quam magna est suauitas tua, qui faciem istorum in te non amisisti, sed acute praeuidisti quomodo eos de angelico casu abstraheres, qui se aestimabant illud habere quod non licet sic stare. Vnde gaude, filia Sion, quia Deus tibi multos reddit quos serpens de te abscidere uoluit; qui nunc in maiori luce fulgent quam prius illorum causa fuisset. Vivens enim lux de his dicit: Tortuosum serpentem scandalizaui in sua suggestione, quae ita plena non fuerat sicut ille putabat. Vnde iuraui per memetipsum quod in his causis feci amplius et amplius quam in eis, o serpens, tuum gaudium proderet: quia in tua suggestione amputaui quod numquam inuentum est in tua saeuitia, o turpissime illusor. 9. IN EXHORTATIONE VIRTVTVM ET IN CONTRADICTIONE DIABOLICARVM ARTIVM. Item que sonus ille, ut uox multitudinis, in exhortatione uirtutum in adiutorium hominum et in contradictione repugnantium diabolicarum artium, uirtutibus uitia superantibus et hominibus tandem diuina inspiratione ad paenitentiam redeuntibus, in harmonia sic clamabat: Nos uirtutes in Deo sumus et in Deo manemus; regi regnum militamus et malum a bono separamus. Nam in primo agone apparuimus ubi uictrices exstitimus, dum ille corruit qui super se uolare uoluit. Ergo et nunc militemus, illis qui nos inuocant subuenientes et diabolicas artes calcantes, et eos qui nos imitari uoluerint ad beatas mansiones perducentes. QVERELA ANIMARVM IN CARNE POSITARVM O nos peregrinae sumus. Quid fecimus ad peccata deuiantes? Filiae regis esse debuimus, sed in umbram peccatorum cecidimus. O uiuens sol, porta nos in umeris tuis in iustissimam hereditatem, quam in Adam perdidimus. O rex regum, in tuo proelio pugnamus. INVOCATIO FIDELIS ANIMAE O dulcis diuinitas et o suauis uita, in qua perferam uestem praeclaram, illud accipiens quod perdidi in prima apparitione, ad te suspiro et omnes uirtutes inuoco. RESPONSVM VIRTVTVM O felix anima et o dulcis creatura Dei, quae aedificata es in profunda altitudine sapientiae Dei, multum amas. FIDELIS ANIMA O libenter ueniam ad uos, ut praebeatis mihi osculum cordis. VIRTVTES Nos debemus militare te cum, o filia regis. SED GRAVATA ANIMA QVERITVR O grauis labor et o durum pondus quod habeo in ueste huius uitae, quia nimis graue mihi est contra carnem pugnare. VIRTVTES O anima uoluntate Dei constituta, et o felix instrumentum, quare tam debilis es contra hoc quod Deus contriuit in uirginea natura? Tu debes in nobis superare diabolum. ANIMA ILLA Succurrite mihi adiuuando, ut possim stare. SCIENTIA DEI AD EANDEM ANIMAM DICIT Vide quid illud sit quo es induta, filia saluationis, et esto stabilis et numquam cades. ANIMA ILLA O nescio quid faciam aut ubi fugiam; o uae mihi, non possum perficere hoc quo sum induta. Certe illud uolo abicere. VIRTVTES O infelix conscientia, o misera anima, quare abscondis faciem tuam coram creatore tuo? SCIENTIA DEI AD ANIMAM ILLAM Tu nescis nec uides nec sapis illum qui te constituit. ANIMA ILLA Deus creauit mundum, non facio illi iniuriam, sed uolo uti illo. SVGGESTIO DIABOLI AD EANDEM ANIMAM DICIT Fatue, fatue, quid prodest tibi laborare? Respice mundum, et amplectetur te magno honore. VIRTVTES Heu, heu, nos uirtutes plangamus et lugeamus, quia ouis Domini fugit uitam. HVMILITAS Ego humilitas, regina uirtutum, dico: 'Venite ad me omnes uirtutes, et enutriam uos ad requirendum perditam drachmam et ad coronandum in perseuerantia felicem:' RESPONSVM VIRTVTVM O gloriosa regina et o suauissima mediatrix libenter uenimus. HVMILITAS Ideo, dilectissimae filiae, teneo uos in regali thalamo. O filiae Israel, sub arbore suscitauit uos Deus, unde in hoc tempore recordamini plantationis suae. Gaudete ergo, filiae Sion. STREPITVS DIABOLI AD HVMILITATEM ET AD RELIQVAS VIRTVTES Quae est haec potestas, quod nullus sit praeter Deum? Ego autem dico: 'Qui uoluerit me et uoluntatem suam sequi, dabo illi omnia'; tu uero cum tuis sequacibus nihil habes quod dare possis, quia etiam uos omnes nescitis quid sitis. HVMILITAS RESPONDET Ego cum meis sodalibus bene scio quod tu es ille antiquus draco, qui super summum uolare uoluisti, sed ipse Deus in abyssum proiecit te. VIRTVTES Nos autem omnes in excelsis habitamus. PLANCTVS EIVSDEM ANIMAE PAENITENTIS IN CORPORE ET VIRTVTES INVOCANTIS O uos regales uirtutes, quam speciosae et quam fulgentes estis in summo sole, et quam dulcis est uestra mansio; et ideo, o uae mihi, quia a uobis fugi. VIRTVTES O fugitiue, ueni, ueni ad nos, et Deus suscipiet te. PAENITENS ANIMA IN CORPORE Ach~al, ach~al, feruens dulcedo absorbuit me in peccatis, et ideo non ausa sum intrare. VIRTVTES Noli timere nec fugere, quia pastor bonus quaerit in te perditam ouem suam. PAENITENS ANIMA IN CORPORE Nunc est mihi necesse ut suscipiatis me. quoniam in uulneribus foeteo, quibus antiquus serpens me contaminauit. VIRTVTES Curre ad nos, et sequere uestigia illa in quibus numquam cades in societate nostra, et Deus curabit te. PAENITENS ANIMA IN CORPORE Ego peccator qui fugi uitam, plenus ulceribus ueniam ad uos, ut praebeatis mihi scutum redemptionis. VIRTVTES O anima fugitiua, esto robusta, et indue te arma lucis. PAENITENS ANIMA IN CORPORE O tu omnis militia reginae, et o uos candida lilia ipsius cum rosea purpura, inclinate uos ad me, quia peregrina a uobis exulaui, et adiuuate me ut in sanguine filii Dei possim surgere. Et o uera medicina humilitas, praebe mihi auxilium, quia superbia in multis uitiis fregit me multas cicatrices mihi imponens. Nunc fugio ad te: et ideo suscipe me. HVMILITAS AD VIRTVTES O omnes uirtutes, suscipite lugentem peccatorem in suis cicatricibus propter uulnera Christi, et perducite eum ad me. VIRTVTES AD PAENITENTEM ANIMAM IN CORPORE Volumus te reducere et nolumus te deserere, et omnis caelestis militia gaudet super te; ergo decet nos in symphonia sonare. HVMILITAS AD EANDEM PAENITENTEM ANIMAM O misera filia, uolo te amplecti, quia magnus medicus dura et amara uulnera propter te passus est. SVGGESTIO DIABOLI AD EANDEM PAENITENTEM ANIMAM Quae es aut unde uenis? Tu amplexata es me et ego foras eduxi te, sed nunc in reuersione tua confundis me; ego autem pugna mea deiciam te. PAENITENS ANIMA CONTRA DIABOLVM Ego omnes uias tuas malas esse cognoui, et ideo fugi a te; modo autem, o illusor, pugno contra te. PAENITENS ANIMA AD HVMILITATEM Vnde tu, o regina humilitas, tuo medicamine adiuua me. HVMILITAS AD VICTORIAM ET AD RELIQVAS VIRTVTES O uictoria, quae istum in caelo superasti, curre cum sodalibus tuis et omnes ligate diabolum hunc. VICTORIA AD VIRTVTES O fortissimi et gloriosissimi milites, uenite et adiuuate me istum fallacem uincere. VIRTVTES AD VICTORIAM O dulcissima bellatrix in torrente fonte qui absorbuit lupum rapacem, o gloriosa coronata, nos libenter militamus te cum contra illusorem hunc. HVMILITAS AD VIRTVTES Ligate ergo istum, o uirtutes praeclarae. VIRTVTES O regina nostra, tibi parebimus, et praecepta tua in omnibus adimplebimus. VICTORIA Gaudete, o socii, quia antiquus serpens ligatus est. VIRTVTES Laus tibi Christe, rex angelorum! O Deus, quis es tu qui in temetipso hoc magnum consilium habuisti, quod destruxit infernalem haustum in publicanis et peccatoribus, qui nunc lucent in superna bonitate? Vnde, o rex, laus tibi sit! O Pater omnipotens, ex te fluit fons in igneo ardore; perduc filios tuos in rectum uentum uelorum aquarum, ita ut et nos eos hoc modo perducamus in caelestem Ierusalem. Et uoces istae erant ut uox multitudinis, cum multitudo uoces suas in altum extollit. Et sonus earum ita pertransiuit me, quod eas absque difficultate tarditatis intellexi. Audiui que uocem ex eodem lucido aere dicentem mihi. 10. QVOD DE INEFFABILI GRATIA SVA CORDE ET ORE DEVS INCESSABILITER LAVDANDVS EST. Laudes superno creatori incessabili uoce cordis et oris dandae sunt, cum ipse non solum stantes et erectos, sed etiam cadentes et curuatos in supernis sedibus sua gratia collocat. Vnde uides, o homo, lucidissimum aerem candorem gaudii supernorum ciuium designantem, in quo audis in omnibus praedictis significationibus mirabili modo diuersum genus musicorum in laudibus ciuium supernorum gaudiorum in uia ueritatis fortiter perseuerantium, ac in querelis reuocatorum ad laudes eorundem gaudiorum: quoniam, ut aer comprehendit et sustinet ea quae sub caelo sunt, ita, ut audis in omnibus praemonstratis tibi mirabilibus Dei, suauis et dulcis symphonia sonat in gaudio miracula electorum in superna ciuitate exsistentium et in Deo suaui deuotione persistentium; ac in querelis incuruationem illorum, quod antiquus serpens perdere tentat, quos tamen diuina uirtus ad societatem beatorum gaudiorum fortiter perducit, proferens in eis illa mysteria quae humanis mentibus ad terram inclinatis sunt incognita; et in exhortatione uirtutum se exhortantium ad salutem populorum quibus diabolicae insidiae repugnant; sed ipsae uirtutes eas opprimunt, ita tamen quod sic fideles homines tandem a peccatis ad superna per paenitentiam transeunt: quoniam ibi uirtutes in mentibus fidelium ad redemptionem ipsorum uitiis resistunt, quibus illi diabolico afflatu fatigantur; sed eis fortissima fortitudine superatis homines in peccatis prolapsi diuino nutu ad paenitentiam reuertuntur, cum perquirunt et deflent anteriora facta et cum considerant et cauent posteriora. 11. QVOD SYMPHONIA IN VNANIMITATE ET CONCORDIA PROFERENDA EST. Quapropter et sonus ille ut uox multitudinis in laudibus de supernis gradibus in harmonia symphonizat: quia symphonia in unanimitate et in concordia gloriam et honorem caelestium ciuium ruminat, ita quod et ipsa hoc sursum tollit quod uerbum palam profert. 12. QVOD VERBVM CORPVS SYMPHONIA AVTEM SPIRITVM ET HARMONIA DIVINITATEM VERBVM VERO HVMANITATEM FILII DESIGNAT. Sic et uerbum corpus designat, symphonia uero spiritum manifestat: quoniam et caelestis harmonia diuinitatem denuntiat et uerbum humanitatem Filii Dei propalat. 13. QVOD PER SYMPHONIAM RATIONALITATIS TORPENS ANIMA EXCITATVR AD VIGILANDVM. Et ut potestas Dei ubique uolans omnia circuit nec ei ullum obstaculum resistit, ita et rationalitas hominis magnam uim habet in uiuis uocibus sonare et torpentes animas ad uigilantiam in symphonia excitare. Quod et Dauid in symphonia prophetiae suae probat et Ieremias lamentabili uoce in planctu suo ostendit. Ita et tu, o homo, quae es paupercula et fragilis naturae, audis in symphonia sonum de igneo ardore uirginalis pudoris in amplexibus uerborum florentis uirgae, et sonum de acumine uiuentium luminum in superna ciuitate lucentium, et sonum de prophetia profundorum sermonum, et sonum de dilatatione apostolatus mirabilium uerborum, et sonum de effusione sanguinis fideliter se offerentium, et sonum de officio sacerdotalium secretorum, et sonum de uirginali gradu in superna uiredine florentium: quoniam superno creatori fidelis creatura sua in uoce exsultationis et laetitiae resultat et grates frequentes rependit. Sed et sonum audis ut uocem multitudinis in querelis de reuocatis ad eosdem gradus in harmonia resonantem: quia symphonia non solum in unanimitate exsultationis in uia rectitudinis fortiter persistentium gaudet, sed etiam in concordia resuscitationis de uia iustitiae lapsorum et tandem ad ueram beatitudinem erectorum exsultat: quoniam et pastor bonus ouem quae perierat cum gaudio reportauit ad gregem. Item que, ut audis, sonus ille ut uox multitudinis, in exhortatione uirtutum in adiutorium hominum et in contradictione repugnantium diabolicarum artium, uirtutibus uitia superantibus et hominibus tandem diuina inspiratione ad paenitentiam redeuntibus, in harmonia clamat: quoniam dulcis complexio est in uirtutibus fideles homines ad ueram beatitudinem trahentibus, sed dira coaceruatio est in uitiis diabolicarum insidiarum, non tamen ita ut uirtutes uitia non superent, sed sic quod uirtutes ea omnino debilitent et sibi consentientes auxilio superni adiutorii ad aeternam retributionem per ueram paenitentiam perducant, ut etiam in uocibus harmoniae earum tibi demonstratur. 14. QVOD SYMPHONIA DVRA CORDA EMOLLIT ET VMOREM COMPVNCTIONIS INDVCIT ET SPIRITVM SANCTVM ADVOCAT. Nam et symphonia dura corda emollit et ipsis umorem compunctionis inducit, ac Spiritum sanctum aduocat. Vnde et uoces istae quas audis sunt ut uox multitudinis, cum multitudo uoces suas in altum extollit: quia laudes iubilationum in simplicitate unanimitatis et caritatis prolatae fideles ad unanimitatem illam, ubi nulla discordia est, perducunt, cum eos in terris positos corde et ore ad supernam remunerationem suspirare faciunt. Et sonus earum ita pertransit te, quod eas absque difficultate tarditatis intellegis: quoniam, ubi diuina gratia operata fuerit, omnem tenebrositatem obumbrationis aufert, illa pura et lucida faciens quae carnalibus sensibus in infirmitate carnis obscura sunt. 15. QVOD FIDELIS OMNI DEVOTIONE INCESSANTER IVBILARE DEBET. Quapropter quisquis Deum fideliter intellegit, laudes indefessas ei fideliter offerat ei que fideli deuotione incessanter iubilet, quemadmodum et Dauid seruus meus spiritu profunditatis et altitudinis perfusus de me hortatur dicens. 16. VERBA DAVID DE EADEM RE. Laudate eum in sono tubae; laudate eum in psalterio et cithara. Laudate eum in tympano et choro; laudate eum in chordis et organo. Laudate eum in cymbalis bene sonantibus; laudate eum in cymbalis iubilationis. Omnis spiritus laudet Dominum. Hoc tale est. Vos qui Deum simplici intentione et pura deuotione scitis, adoratis et diligitis, laudate eum in sono tubae, id est in sensu rationalitatis: quia, perdito angelo cum sibi consentientibus in perditionem cadente, agmina beatorum spirituum in ueritate rationabiliter perstiterunt Deo que fideli deuotione adhaeserunt. Laudate que eum in psalterio profundae deuotionis et in cithara melliflui canoris: quoniam tuba sonante psalterium, et psalterio canente cithara procedit, sicut et beatis angelis in amore ueritatis perseuerantibus, deinde homine creato prophetae in mirabilibus uocibus surrexerunt, quos apostoli in dulcissimis uerbis subsecuti sunt. Et laudate eum in tympano mortificationis et in choro exultationis: quia post citharam tympanum, post tympanum chorus exsultat, quemadmodum apostolis uerba salutis praedicantibus, martyres in honore Dei in corporibus suis diuersa supplicia sustinuerunt, de quibus exinde sacerdotalis officii ueraces doctores surrexerunt. Laudate que eum in chordis humanae redemptionis et in organo diuinae protectionis: quoniam choro exsultante uoces chordarum et organi se manifestant, sicut et ueris doctoribus in officio beatitudinis ueritatem ostendentibus uirgines processerunt, quae Dei Filium uerum hominem uelut in chordis amauerunt et uerum Deum uelut in organo adorauerunt, cum ipsum uerum hominem et uerum Deum crediderunt. Quid est hoc? Quia cum Filius Dei pro salute hominum carnem assumpsit, gloriam diuinitatis non amisit. Vnde et beatae uirgines ipsum sibi sponsum eligentes, uerum hominem in desponsatione et uerum Deum in castitate, ipsum fideli deuotione apprehenderunt. Sed et laudate eum in cymbalis bene sonantibus, id est in his assertionibus quae bonum sonum in uero gaudio faciunt, cum homines, in imis peccatorum iacentes, ad supernam celsitudinem diuina inspiratione compuncti se sursum ab imis tollunt. Laudate que eum in cymbalis iubilationis, uidelicet in assertionibus diuinae laudis, ubi uirtuosae uirtutes uictoriam fortissime facientes uitia in hominibus opprimunt, et eos forti desiderio ad beatitudinem uerae remunerationis in bonis perseuerantes perducunt. Vnde omnis spiritus qui beneuolentiam habet credendi in Deum et honorandi eum, laudet Dominum, id est illum qui dominus omnium est: quia iustum est ut ille qui uitam desiderat, hunc qui uita est glorificet. Et iterum audiui uocem ex praedicto lucido aere dicentem: 'O rex altissime, laus tibi sit qui in simplici et in indocto homine facis haec'. Sed et iterum uox de caelo uociferatione maxima clamabat dicens: Audite et attendite omnes qui supernam remunerationem et beatitudinem habere desideratis. O uos homines qui credula corda habetis et supernam remunerationem exspectatis, sermones istos suscipite et eos in interiora corda uestra ponite, nec admonitionem istam in uisitatione uestra recusate. Nam ego testificator ueritatis uiuus et uerus et uerus, loquens et non tacens Deus, dico atque iterum dico: Quis mihi praeualere poterit? Qui hoc tentauerit deiciam eum. Vnde homo montem non apprehendat, quem mouere non poterit, sed in ualle humilitatis subsistat. Sed quis transilit uias sine aqua? Videlicet ille qui se in turbinem uentilat et qui fructus sine refectione diuidit. Et quomodo tabernaculum meum ibi erit? Sed tabernaculum meum ibi est, ubi Spiritus sanctus irrigationem suam fundit. Quid est hoc? Ego in medio sum. Quomodo? Quicumque digne me apprehendit, hic nec in altitudine, nec in profunditate, nec in latitudine cadet. Quid est hoc? Quia ego sum caritas illa quam nec flagrans superbia deicit, nec profundi casus dilaniant, nec latitudo malorum conterit. Numquid non possum aedificare in altitudine scabelli solis? Fortes, qui in uallibus fortitudinem suam ostendunt, me contemnunt, hebetes in sonitu turbinum me abiciunt, sapientes cibum meum renuunt, et quisquis turrim secundum uoluntatem suam sibi parat. Sed ego istos in paruo et pusillo confundam, sicut Goliath in puero deieci, et sicut Holofernem in Iudith superaui. Vnde et quisquis mystica uerba huius libri recusauerit, arcum meum super eum extendam et sagittis pharetrae meae eum transfigam et coronam eius de capite ipsius abiciam, atque eum illis similabo qui in Horeb ceciderunt, cum contra me murmurauerunt. Sed et quicumque maledicta sua contra prophetiam istam protulerit, maledictio illa quam Isaac protulit super eum ueniat, et benedictione caelestis roris repleatur qui eam amplexus fuerit, et qui eam in corde suo tenuerit, ac qui eam in uias planas produxerit. Et qui eam gustauerit et in memoriam suam posuerit, fiat mons myrrhae et thuris et omnium aromatum, et dilatatio multarum benedictionum de benedictione in benedictionem ascendens sicut Abraham; atque noua nupta sponsa agni sibi illum columnam in conspectu Dei copulet. Et umbra manus Domini illum proteget. Sed si quis haec uerba digiti Dei temere absconderit et ea per rabiem suam minuerit aut in alienum locum alicuius humani sensus causa abduxerit et ita deriserit, ille reprobatus sit. Et digitus Dei conteret illum. Laudate, laudate ergo Deum beata uiscera in omnibus his miraculis quae Deus constituit in molli forma speciei Excelsi, quam ipse praeuidit in prima apparitione costae uiri illius quem Deus creauit. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet, hic in ardente amore speculi mei ad uerba haec anhelet et ea in conscientia animi sui conscribat Amen.