[1,0] HERMAE PASTOR - Visio I. [1,1] I. Qui me nutriuit, uendidit me cuidam Rhodae, quae fuit Romae. Post multos annos, hanc rursus conueni et coepi eam amare quasi sororem. 2. Post tempus aliquod, lauari eam in flumine Tiberi uidi et porrexi ei manum et eduxi eam e flumine. Cuius speciem cum uidissem, cogitabam in corde meo, dicens: Beatus essem, si talem uxorem haberem et pulcritudine et moribus. Hoc solum cogitaui, neque aliud quidquam.3. Post tempus aliquod, cum proficiscerer Cumas et glorificarem creaturas Dei, quantae ac quam magnificae et potentes essent, ambulans obdormiui. Et spiritus me apprehendit et abstulit me per locum quendam inuium, per quem homo ire non poterat; erat autem locus praeruptus et corrosus aquis. Cum ergo flumen illud transiissem, ueni in planum, et posui genua, et coepi orare Dominum et confiteri peccata mea. 4. Dum autem oro, apertum est caelum, et uideo feminam illam, quam desideraueram, salutantem me de caelo, dicentem: Herma, aue. Intuens autem eam, dico ei: Domina, quid tu hic facis? At illa respondit mihi: Recepta sum, ut peccata tua arguam apud Dominum. Dico ei : Nunc tu mei accusatrix es? Non, inquit, sed audi uerba, quae tibi dictura sum. Deus, « qui in caelis habitat » et, quae sunt, ex nihilo condidit et multiplicari et crescere fecit » propter sanctam Ecclesiam suam, irascitur tibi, quoniam peccasti in me. 7. Respondens ei, dico: In te peccaui? Quomodo? Aut quando tibi impudicum uerbum locutus sum? Nonne semper te pro dea habui? Nonne semper te ueritus sum uelut sororem? Quid in me mentiris, mulier, iniqua ista et immunda? 8. Illa autem ridens, dicit mihi: In corde tuo ascendit concupiscentia iniquitatis. Aut tibi non uidetur homini iusto iniqua res esse, si ascendit in corde eius mala concupiscentia? Peccatum sane est, inquit, et quidem magnum. Iustus enim uir iusta cogitat. Cum enim iusta cogitet, gloria eius erigitur in caelis et propitium habet Dominum in omni negotio suo; qui autem iniqua cogitant in cordibus suis, mortem et captiuitatem sibi acquirunt, maxime qui hoc saeculum sibi uindicant et gloriantur in diuitiis suis, neque exspectant bona futura. 9. Poenitebit animas eorum, qui spem non habent, sed sese desponderunt et uitam ipsorum. Tu autem ora ad Deum, et « sanabit peccata tua » et totius domus tuae et omnium sanctorum. [1,2] II. Postquam locuta est haec uerba, clausi sunt caeli, et ego totus eram exhorrescens ac tristis. Dicebam autem intra me ipsum: Si hoc peccatum mihi adscribitur, quomodo potero saluari? aut quomodo Deum propitiabo pro peccatis meis perfectis, aut quibus uerbis rogabo Dominum, ut propitius sit mihi? 2. Quae dum recogito ac disputo in corde meo, uideo coram me cathedram candidam de lanis niueis factam magnam; et uenit mulier anus in ueste splendidissima, habens librum in manibus, ac sedit sola et salutat me: Herma, aue. Et ego moestus et plorans dixi : Domina, aue. 3. Et dixit mihi: Quid tristis es, Herma, longanimis et sine iracundia, semper ridens, quid sic tristis es uultu et non hilaris? Et ego dixi ei: Propter mulierem optimam dicentem, quod peccaui in eam. 4. Haec autem respondit: Nequaquam apud seruum Dei hoc factum. At uero in corde tuo cogitatio ascendit de illa. Est quidem seruis Dei talis cogitatio peccatum afferens; iniqua enim est cogitatio et abominanda in spiritu grauissimo et iamiam probato, si desiderauit opus iniquum, et maxime Hermas continens, abstinens ab omni desiderio malo ac plenus omni simplicitate et innocentia magna. [1,3] III. Sed non propter hoc irascitur tibi Deus, sed ut domum tuam corrigas, quae iniqua egit in Dominum et in uos parentes suos. At cum diligeres filios, non commonebas domum tuam, sed reliquisti eam, ut ualde corrumperetur: propter hoc irascitur tibi Dominus; sed sanabit omnia mala antea gesta in domo tua; propter illorum enim peccata et iniquitates corruptus es in saecularibus negotiis. 2. Sed misericordia Domini magna miserta est tui et domus tuae, atque confortabit te et fundabit te in gloria ipsius. Modo tu noli leuis esse, sed firmo animo esto et conforta domum tuam. Sicut enim faber opus suum malleo pulsans perficit id quod uult, ita et sermo iustus quotidianus conuincit omnem iniquitatem. Ne deficias ergo monens filios tuos ; scio enim fore ut, si poenitentiam egerint ex toto corde suo, inscribantur in libris uitae cum sanctis. 3. Postquam haec uerba finiuit, dicit mihi : Vis audire me legentem? Et ego respondeo : Volo, domina. Dicit mihi: Esto audiens et percipe laudes Dei. Audiui magnifice et mirifice, quae non poteram retinere in memoria; omnia enim uerba terribilia, quae homo non potest sustinere. Nouissima ergo uerba tenui ; erant enim nobis consentanea et mansueta : 4. Ecce, « Deus uirtutum », qui uirtute inuisibili et potenti et magna intelligentia sua « condidit mundum » et glorifico consilio circumdedit decorem creaturae suae et forti uerbo « confixit caelum » et « fundauit terram super aquas » et propria sapientia ac prouidentia condidit sanctam Ecclesiam suam, quam et benedixit, ecce, « transfert » caelos et « montes » et colles(» et maria, et omnia plana fiunt electis eius, ut reddat üs promissionem, quam promisit cum multa gloria et gaudio, si seruauerint legitima Dei, quae acceperunt in magna fide. [1,4] IV. Cum igitur finiisset legens atque exsurrexisset de cathedra, uenerunt quatuor iuuenes et tulerunt cathedram et abierunt ad orientem. 2. Vocat autem me et tetigit pectus meum et dixit mihi: 'Placuit tibi lectio mea? Et dico ei: Domina, haec nouissima mihi placent, priora autem difficilia et dura. Haec autem respondit mihi dicens : Haec nouissima iustis, priora autem gentibus ac refugis. 3. Cum loqueretur mecum, duo quidam uiri apparuerunt et sustulerunt eam manibus et abierunt, ubi et cathedra, ad orientem. Hilaris autem abiit, et cum iret, ait mihi : Confortare, Herma. [2,0] Visio II. [2,1] 1. Cum proficiscerer Cumas eo tempore, quo et antea, ambulans recordatus sum prioris uisionis, et iterum me tollit spiritus et aufert in eundem locum, quo et antea. 2. Cum igitur in locum uenissem, pono genua ac coepi orare Dominum et « glorificare nomen eius », quoniam dignum me duxit ac nota mihi fecit peccata mea priora. 3. Cum autem surrexissem ab oratione, uideo coram me anum, quam et antea uideram, ambulantem et legentem libellum; et dicit mihi : Potes haec electis Dei annuntiare? Dico ei : Domina, tanta in memoria retinere non possum; da autem libellum mihi, ut describam eum. Accipe, inquit, et reddes mihi. 4. Accepi ego, et in locum quendam agri recedens descripsi omnia ad literam; non inueniebam enim syllabas. Cum ergo literas libelli perfecissem, subito de manu mea raptus est libellus ; a quo autem, non uidi. [2,2] II. Post quindecim autem dies, cum ieiunassem multumque Dominum rogassem, reuelata est mihi cognitio scripturae. Erant autem scripta haec : 2. Semen tuum, Herma, deliquerunt in Deum et blasphemauerunt in Dominum et prodiderunt parentes suos in nequitia magna et audierunt proditores parentum et prodentes nihil sibi profuerunt, sed adiecerunt peccatis suis libidines et compositiones nequitiae, et sic completae sunt iniquitates ipsorum. 3. Sed nota fac haec uerba filiis tuis omnibus et coniugi tunc, quae futura est tibi soror; etenim haec non abstinet lingua, in qua nequiter agit; sed si audierit haec uerba, abstinebit habebitque misericordiam. 4. Postquam autem iis nota fecisti haec uerba, quae mandauit mihi Dominus ut tibi reuelarentur, tunc remittuntur illis peccata omnia, quae antea peccauerunt, et omnibus sanctis, qui peccauerunt usque ad hunc diem, si ex toto corde poenitentiam egerint tulerintque de cordibus suis dubitationes. 5. Iurauit enim Dominos per gloriam suam super electos suos, si terminato hoc die adhuc peccatum fuerit, non habere eos salutem; poenitentia enim iustis habet finem ; completi sunt dies poenitentiae omnibus sanctis; gentibus autem poenitentia est usque ad nouissimum diem. 6. Dices igitur praepositis Ecclesiae, ut corrigant uias suas in iustitia, ut recipiant in pleno promissiones cum multa gloria. 7. Perseuerate igitur, qui « operamini iustitiam », et nolite duplices esse, ut fiat transitus uester cum angelis sanctis. Beati uos, quotquot sustinetis tribulationem superuenientem magnam et quotquot non negabunt uitam suam. 8. Iurauit enim Dominus per Filium suum, eos, qui negauerint Dominum suum, reprobatos et uitam suam perdituros esse, eos, qui nunc negaturi sunt diebus superuenientibus; qui autem ante negauerunt, propter multam misericordiam propitius factus est illi. [2,3] III. Tu autem, Herma, ne memor sis malitiae filiorum tuorum nec sororem tuam dimittas, ut purificentur a prioribus peccatis suis. Erudientur enim doctrina iusta, si tu memor non fueris malitiae eorum. Memoria malorum mortem operatur. Tu autem, Herma, magnas tribulationes habuisti proprias propter praeuaricationes domus tuae, quoniam tu non habuisti curam eorum; sed neglexisti eos et negotiationibus tuis implicitus es iniquis. 2. Sed illud te saluum facit, quod non « recessisti a Deo uiuo », et simplicitas tua et magna continentia; haec saluauerunt te, si permanseris, et omnes saluant, qui talia operantur et ambulant in innocentia ac simplicitate. Hi superabunt omnem iniquitatem et perseuerabunt in uitam aeternam. 3. « Beati » omnes « qui operantur iustitiam »; non peribunt usque in saeculum. 4. Dices autem Maximo : Ecce, tribulatio uenit; si tibi placuerit, iterum nega. « Prope est Dominus « iis, qui se conuertunt », sicut scriptum est in Eldad et Modad, qui prophetauerunt populo in deserto. [2,4] IV. Reuelatum est autem, fratres, mihi dormienti a iuuene speciosissimo, dicente mihi: Anum, a qua accepisti libellum, quam putas esse? Ego dico: Sibyllam. Erras, inquit, non est. Quae est ergo? inquam. Respondet : Ecclesia. Dixi ei : Quare igitur anus {est}? (3) Quoniam, inquit, omnium prima condita est; propter hoc anus est, et propter ipsam mundus creatus est.(4) 2. Postea autem uisionem uidi in domo mea. Venit anus et interrogauit me, an librum iam dedissem presbyteris.(5) Negaui me dedisse. Bene, inquit, fecisti ; habeo enim uerba addere. Cum ergo finiero omnia uerba, per te nota fient electis omnibus. 3. Scribes igitur duos libellos, et mittes unum Clementi et unum Graptae. Mittet igitur Clemens in esteras ciuitates: illi enim mandatum; Grapte autem monebit uiduas et orphanos. Tu autem leges in ista ciuitate cum presbyteris, qui praesunt Ecclesiae. [3,0] Visio III. [3,1] I. quam uidi, fratres, talis est 2. Cum ieiunassem frequenter et rogassem Dominum, ut mihi manifestaret reuelationem, quam mihi promiserat se ostensurum esse per anum illam, in ipsa nocte apparuit mihi anus et dixit mihi : Quoniam sic improbus es ac studiosus cognoscendi omnia, ueni in agrum, ubi alicas colis, et circa horam quintam apparebo tibi et ostendam tibi, quae oportet te uidere. 3. Interrogaui eam, dicens : Domina, in quem locum agri ? Ubi, inquit, uis. Elegi locum pulcrum separatum. Priusquam autem locutus sum ei ac dixi locum, ait mihi: Veniam illuc, ubi uis. 4. Itaque, fratres, contuli me in agrum et computaui horas et ueni in locum, ubi constitueram ei me esse uenturum, et uideo subsellium positum eburneum, et super subsellium positum erat ceruical lineum, et supra linteum expansum lineum carbasinum. Quae cum uidissem posita et neminem in loco praesentem, stupefactus sum et quasi tremor me comprehendit, et capilli mei steterunt; et ueluti horror mihi accessit, cum essem solus. Ad me igitur cum reuersus fuissem ac meminissem gloriae Dei et sumpsissem audaciam, positis genibus confitebar Domino iterum peccata mea sicut et antea. 6. Illa autem uenit cum sex iuuenibus, quos et antea uideram, et adstitit post me et audiebat (me) orantem et confitentem Domino peccata mea. Et tangens me dicit: Herma, desine ob peccata tua semper rogare; postula etiam iustitiam, ut confestim accipias partem aliquam in domo tua. Et erigit me manu et ducit me ad subsellium et dicit iuuenibus : Ite et aedificate. 8. Et cum recessissent iuuenes et nos soli facti essemus, dicit mihi : Sede hic. Dico ei : Domina, sine presbyteros prius sedere. Quod tibi dico, inquit, sede. Cum igitur sedere uellem ad dexteram partem, non permisit mihi, sed manu annuit mihi, ut ad sinistram partem sedeam. 9. Cum igitur cogitarem ac contristarer, quod non permisisset mihi ut ad dexteram partem sederem, ait mihi: Contristaris, Herma? Locus ad dexteram partem aliorum est, eorum, qui iam placuerunt Deo et passi sunt propter nomen; tibi autem multa deficiunt, quominus cum illis sedeas ; sed ut permanes in simplicitate tua, mane, et sedebis cum iis et quicumque operantur illorum opera ac sustinent, quae et illi sustinuerunt. [3,2] II. Quid, inquam, sustinuerunt? Audi, inquit : flagella, carceres, tribulationes magnas, cruces, bestias propter nomen; propterea illorum est dextera pars beatitudinis et eius, qui patitur propter nomen; reliquorum sinistra pars est. Sed utrisque, et iis, qui ad dexteram, et iis, qui {ad} sinistram sedent, eadem dona sunt et eaedem promissiones; modo illi ad dexteram sedent et habent gloriam quandam. 2. Tu autem cupidus es sedere ad dexteram cum illis, sed uitia tua sunt multa; mundaberis autem a uitiis tuis; et omnes, qui non sunt duplices animo, mundabuntur ab omnibus peccatis in hunc diem. 3. Quae cum dixisset, uoluit abire; cadens autem ad pedes eius, rogaui eam per Dominum, ut mihi ostenderet quam promiserat, uisionem. 4. Illa autem rursus apprehendit manum meam et erigit me et facit sedere super subsellium ad sinistram : sedebat autem et ipsa ad dexteram. Et eleuata uirga quadam splendida, ait mihi : Videsne magnam rem ? Dico ei : Domina, nihil uideo. Ait mihi : Tu, ecce, nonne uides aduersum te turrim magnam, quae aedificatur super aquas lapidibus quadratis splendidis? 5. In quadrato autem aedificabatur turris a sex iuuenibus, qui uenerant cum ipsa; alia autem multitudo uirorum afferebant lapides, alii ex profundo, alii ex terra, et tradebant sex iuuenibus; illi autem accipiebant et aedificabant. 6. Lapides, qui de profundo eruebantur, omnes ita ponebant in structura; apti enim erant et congruebant iuncturae cum aliis lapidibus, et ita iungebantur alter ad alterum, ut iunctura eorum non appareret. Apparebat autem aedificatio turris quasi ex uno lapide aedificata. 7. Ceteros autem lapides, qui afferebantur de terra, quosdam quidem reiciebant, quosdam autem ponebant in structura; alios autem concidebant et proiciebant longe a turri. 8. Alii autem lapides multi circa turrim iacebant neque utebantur iis in structuram; erant enim nonnulli ex iis scabiosi, alii autem scissuras habentes, alii detruncati, alii albi et rotundi, non apti structurae. 9. Videbam autem alios lapides, qui proiciebantur longe a turri et ueniebant in uiam neque manebant in uia, sed uolutabant de uia in locum inuium ; alios autem, qui in ignem incidebant ardebantque; alios, qui cadebant iuxta aquas neque poterant uolui in aquam, quanquam uolebant uolui et ingredi in aquam. [3,3] III. Quae cum ostendisset mihi, uoluit recedere. Dico ei : Domina, quid mihi prodest haec uidisse, neque scire, quae sint res istae? Respondens mihi, dicit : Curiosus es, homo, uolens cognoscere ea, quae ad turrim pertinent. Etiam, inquam, domina, ut fratribus annuntiem et hilariores fiant et haec audientes cognoscant Dominum in multa gloria. 2. Illa uero dixit: Audient quidem multi; audientes autem quidam ex iis gaudebunt, quidam plorabunt; sed et hi cum audierint ac poenitentiam egerint, et ipsi gaudebunt. Audi igitur parabolas turris ; namque reuelabo tibi omnia. Neque mihi adhuc molestias praebe de reuelatione; reuelationes enim istae finem habent ; etenim completae sunt. Sed non desines petere reuelationes; improbus enim es. 3. Turris, quam uides aedificari, ego sum Ecclesia, quae tibi apparui et modo et antea; quodcumque ergo uolueris, interroga de turri, et reuelabo tibi, ut gaudeas cum sanctis. 4. Dico ei : Domina, quoniam semel me dignum putasti, ut omnia mihi reueles, reuela. Illa autem dicit mihi: Quodcumque poterit tibi reuelari, reuelabitur. Modo cor tuum apud Deum sit neque addubites, quod uideris. 5. Interrogaui eam : Quare turris supra aquas aedificata est, domina ? Dixi tibi, inquit, iam et ante : (curiosus es circa Scripturas) et exquiris diligenter; exquirens igitur inuenis ueritatem. Quare igitur super aquas aedificata sit turris, audi: quoniam uita uestra per aquam saluata est et saluabitur. Fundata est autem turris uerbo omnipotentis et gloriosi nominis et continetur ab inuisibili uirtute Domini. [3,4] IV. Respondens dico ei: Domina, magne et mirabiliter haec res se habet. Iuuenes autem sex, qui aedificabant, qui sunt, domina ? Hi sunt, {inquit,} sancti angeli Dei, qui priori creati sunt, quibus tradidit Dominus omnem creaturam suam, ut augeant et aedificent et dominentur totius creaturae; propter hos igitur consummabitur aedificatio turris. 2. Ceteri autem, qui afferunt lapides, qui sunt ? Et ipsi, {inquit,} sancti angeli Dei sunt; illi autem sex iis praecellunt. Consummabitur igitur aedificatio turris, et omnes simul exsultabunt in circuitu turris et glorificabunt Deum, quoniam consummata est aedificatio turris. 3. Interrogaui eam, dicens: Domina, uolebam scire lapidum exitum eorumque uirtutem, qualis sit ? Respondens mihi dicit: Non quia tu inter omnes dignior es, cui reueletur; alii enim te priores sunt et meliores te, quibus oportebat reuelari uisiones istas; sed ut glorificetur nomen Dei, tibi reuelatae sunt et reuelabuntur propter dubios, qui disputant in cordibus suis, utrum sint haec an non. Dic iis, haec omnia uera esse nec quidquam esse extra ueritatem, sed omnia esse fortia et firma et fundata. [3,5] V. Audi nunc de lapidibus, qui uadunt in aedificationem. Lapides igitur quadrati et albi et congruentes commissuris suis, hi sunt apostoli et episcopi et doctores et diaconi, qui ambulauerunt in sanctitate Dei et episcopatum gesserunt et docuerunt et ministrauerunt caste et sancte electis Dei, alii dormientes, alii adhuc uiuentes ; et semper inter se consenserunt et inter sese pacem habuerunt et alter alterum audierunt; propterea in aedificatione turris conueniunt commissurae eorum. 2. Qui autem de profundo trahuntur et imponuntur in structura et congruunt commissuris suis cum aliis lapidibus iam aedificatis, qui sunt? Hi sunt, qui passi sunt propter nomen Domini. 3. Alii autem lapides, qui de terra afferuntur, uolo scire, qui sint, domina. Dixit : Qui in structuram uadunt nec sunt dolati, eos Dominus probauit, quoniam ambulauerunt in aequitate Domini et secuti sunt mandata eius. 4. Qui autem adducuntur ac ponuntur in structura, qui sunt? Noui sunt in fide et fideles; commonentur autem ab angelis ad benefaciendum, propterea quod non est inuenta in iis nequitia. Quos autem reprobabant et proiciebant, qui sunt? Isti sunt qui peccauerunt et uolebant poenitentiam facere; propter hoc non sunt longe proiecti extra turrim, quoniam utiles erunt ad aedificationem, si poenitentiam egerint. Qui ergo poenitentiam acturi sunt, cum egerint poenitentiam, fortes erunt in fide, si nunc poenitentiam egerint, dum aedificatur turris; si autem consummata fuerit aedificatio, non amplius habebunt locum, sed erunt reprobi; solummodo hoc habent, quod iuxta turrim iacent. [3,6] VI. Concisos autem et longe proiectos a turri uis cognoscere? Hi sunt filii iniquitatis; crediderunt enim cum simulatione, et omnis nequitia non recessit ab iis; propterea non habent salutem, quia non sunt utiles ad aedificationem propter iniquitates suas. Ideo concisi ac longe proiecti sunt propter iram Domini, quoniam exacerbauerunt eum. 2. Ceteros uero, quos uidisti multos iacentes, qui non uadunt in structuram, hi scabiosi sunt, qui cognouerunt ueritatem, nec uero permanserunt in ea neque adhaercnt sanctis; propterea inutiles sunt. 3. Qui autem scissuras habent, qui sunt ? Hi sunt qui alius aduersus alium in cordibus habent neque sunt "pacifici inter sese", sed speciem pacis habent, cum autem alius ab alio discesserunt, nequitiae eorum in cordibus permanent; hae sunt ergo scissurae, quas habent lapides. 4. Decurtati uero, hi sunt ii, qui crediderunt quidem et maiorem partem habent in iustitia, aliquas autem partes habent iniquitatis ; propterea curti et non integri sunt. 5. Albi autem et rotundi et non congruentes in structuram qui sunt, domina? Respondens mihi dicit : Usquequo stultus es et insensatus et omnia interrogas et nihil intelligis? Isti sunt qui habent quidem fidem, habent autem et diuitias huius saeculi. Quando fit tribulatio, propter diuitias suas et propter negotiationes denegant Dominum suum. 6. Et respondens ei dico : Domina, quando igitur utiles erunt ad aedificationem ? Cum, inquit, circumcisae fuerint eorum diuitiae, quae eos delectant, tum utiles erunt Deo. Sicut enim lapis rotundus, nisi praecisus fuerit et abiecerit aliquid a se, non potest quadratus fieri, ita et diuites huius saeculi, nisi praecisae fuerint eorum diuitiae, non possunt Domino utiles fieri. 7. A te primum intellige: quando diues fuisti, inutilis eras ; nunc uero utilis es et aptus uitae. Utiles estote Deo; etenim tu ipse desumeris ex iisdem lapidibus. [3,7] VII. Ceteros autem lapides, quos uidisti longe proici a turri et cadere in uiam et uolui de uia in loca inuia : hi sunt qui crediderunt quidem, per dubietatem autem dimittunt uiam suam ueram; putantes igitur meliorem uiam se posse inuenire, errant et miseri sunt ambulantes in locis inuiis. 2. Qui uero cadunt in ignem et ardent, hi sunt qui in finem « recesserunt a Deo uiuo », neque adhuc iis ascendit in cor poenitentiam agere propter desideria libidinis suae et scelera, quae operati sunt. 3. Ceteros autem, qui cadunt iuxta aquas neque possunt uolui in aquam, uisne scire qui sint ? « Hi sunt qui uerbum audierunt » et uolent « baptizari in nomine Domini »; deinde cura iis uenit in mentem castitas ueritatis, poenitet eos et « ambulant » iterum post concupiscentias suas malas. 4. Finiuit igitur explicationem turris. Cum essem improbus, adhuc eam interrogaui, an omnes lapides isti reiecti nec conuenientes in aedificationem turris, an iis esset poenitentia et haberent locum in hac turri. Habent, inquit, poenitentiam, sed in hanc turrim non possunt conuenire; 6. in alium autem locum conuenient multo minorem, idque postquam cruciati fuerint ac repleuerint dies peccatorum suorum. Et propterea transferentur, quoniam participes erant uerbi iusti. Et tum iis continget, ut transferantur de tormentis suis, si ascenderint in corde ipsorum opera quae operati sunt iniqua. Sin autem non ascenderint in corde ipsorum, non salui fiunt propter duritiam cordis sui. [3,8] VIII. Cum igitur desiissem interrogare eam de omnibus istis, dicit mihi : Vis aliud uidere? Cumque cupidus essem uidendi, hilaris factus sum {spe} uidendi. 2. Intuens me subrisit et ait mihi: Videsne septem mulieres circa turrim ? Video, inquam, domina. Turris ista ab his portatur secundum praeceptum Domini. 3 . Audi nunc operationes earum. Prima earum, cui robustae sunt manus, Fides uocatur; per hanc saluantur electi Dei. 4. Alia uero, quae praecincta est ac uiriliter agit, Continentia uocatur; haec filia est Fidei. Quicumque ergo eam secutus fuerit, beatus fit in uita sua, quia ab omnibus malis operibus abstinebit, credens, qui abstinuerit omni concupiscentia mala, eum hereditaturum esse uitam aeternam. 5. Ceterae uero, domina, quae sunt? Filiae inuicem sunt; uocantur autem una Simplicitas, alia Scientia, alia Innocentia, alia Castitas, alia Caritas. Cum ergo opera matris earum omnia feceris, potes uiuere. 6. Volebam, inquam, scire, domina, quam quaeque earum uim haberet. Audi, inquit, uim, quam habent. 7. Tenentur autem ab inuicem uirtutes earum et sequuntur alia aliam, sicut et natae sunt. Ex Fide nascitur Continentia, ex Continentia Simplicitas, ex Simplicitate Innocentia, ex Innocentia Castitas, ex Castitate Scientia, ex Scientia Caritas. Harum ergo opera casta et sancta et diuina sunt. 8. Quicumque igitur seruierit ipsis ac potuerit tenere opera earum, in turri habebit habitationem cum sanctis Dei. 9. Interrogabam uero eam de temporibus, si iam consummatio esset. Illa autem exclamabat uoce magna dicens : Insensate homo, nonne uides turrim adhuc aedificari? Quando ergo consummata fuerit turris, quae aedificatur, habet finem. Sed cito peraedificabitur. Iam noli me interrogare aliquid ; sufficit tibi commemoratio haec et sanctis et renouatio spirituum uestrorum. 10. Sed non tibi soli reuelata sunt ista, sed ut omnibus manifestes ea. 11. Post tres dies (intelligere enim te oportet primum) mando tibi primum, Herma, ut uerba ista, quae tibi dictura sum, omnia loquaris in auribus sanctorum, ut audientes ea et facientes emundentur a nequitiis suis et tu cum iis. [3,9] IX. Audite me, filii: ego uos enutriui in multa simplicitate et innocentia et castitate propter misericordiam Domini, qui super uos stillauit iustitiam, ut iustificemini ac sanctificemini ab omni nequitia et ab omni peruersitate ; uos autem non uultis desinere ab iniquitate uestra. 2. Nunc ergo audite me et a pacem habete in uobis ipsis et uisitate alterutros et « suscipite inuicem » neque soli percipite creaturas Dei, sed abundantius impertite quoque egentibus. 3. Alii enim multis escis infirmitatem carni suae acquirunt ac corrumpunt carnem suam; aliorum autem, qui non habent escas, corrumpitur caro, quia non habent sufficientem cibum, et consumitur corpus eorum. 4. Haec igitur intemperantia nocens est uobis, qui habetis neque communicatis egentibus. 5. Videte iudicium adueniens. Qui ergo plus habetis, quaerite esurientes, dum turris nondum est consummata; cum enim consummata fuerit turris, uoletis benefacere et non habebitis locum. 6. Videte igitur uos, qui luxuriamini in diuitiis uestris, ne forte ingemiscant indigentes, et gemitus eorum ascendat ad Dominum et excludamini cum bonis uestris extra ianuam turris. 7. Nunc autem uobis dico, qui praeestis Ecclesiae et occupatis primas sedes: nolite similes fieri maleficis. Malefici ergo maleficia sua in thecis portant, uos autem maleficium uestrum ac uenenum in corde. 8. Indurati estis neque uultis mundare corda uestra et temperare sensum uestrum in unum in puro corde, ut habeatis misericordiam a « rege magno ». 9. Videte igitur, filii, ne forte hac dissensiones uestrae eripiant uitam uestram. 10. Quomodo uos erudire uultis electos Domini, cum ipsi non habeatis disciplinam? Corripite ergo alterutrum et « pacem habete inter uos ipsos », ut et ego coram Patre hilaris adstans rationem reddam pro uobis omnibus Domino uestro. [3,10] X. Cum igitur desiisset mecum loqui, uenerunt sex iuuenes, qui aedificabant, et abstulerunt eam ad turrim, et alii quatuor sustulerunt subsellium et abstulerunt et ipsum ad turrim. Horum faciem non uidi, quia auersi erant. 2. Euntem autem illam rogabam, ut mihi reuelaret de tribus figuris, in quibus mihi apparuerat. Respondens mihi dicit: De his alias oportet te interrogare, ut tibi reueletur. 3. Visa autem est mihi, fratres, prima uisione annotina ualde anus et in cathedra sedens. 4. Altera autem uisione faciem iuuenilem habebat, carnem uero et capillos aniles, et stans mihi loquebatur; hilarior autem erat quam antea. 5. Tertia uisione tota erat iuuenis et specie excellentissima, capillos solos aniles habebat; hilaris autem perpetuo fuit et super subsellium sedens. 6. De his moestus eram ualde, ut cognoscerem reuelationem istam. Et uideo anum in uisione noctis dicentem mihi : Omni rogationi humilitate opus est ; ieiuna igitur, et accipies, quod quaeris a Domino. 7. Ieiunaui ergo unum diem, et ipsa nocte apparuit mihi iuuenis, et dicit mihi: Quid tu confestim petis reuelationes in oratione? Vide, ne forte multa petens, noceas carni tuae. 8. Sufficiunt tibi reuelationes istae. Nunquid potes fortiores reuelationes quam quas uidisti, uidere? 9. Respondens ei dico: Domine, hoc solum peto, de tribus figuris anus ut reuelatio perfecta fiat. Respondens mihi ait: Usquequo insensati estis? Sed dubietates uestrae uos insensatos reddunt et quod non habetis cor uestrum ad Dominum. 10. Respondens ei rursum dixi: Sed a te, domine, accuratius ea cognoscemus. [3,11] XI. Audi, inquit, de tribus figuris, quas inquiris. 2. Prima uisione quare anus tibi apparuit et in cathedra sedens? Quoniam spiritus uester senior erat et iam fatigatus, neque uirtutem habebat ob luxurias uestras et dubietates. 3. Sicut enim senes, non habentes spem renouandi, nihil aliud exspectant nisi dormitionem suam, ita et uos infirmati saecularibus negotiis tradidistis uos socordiae, neque proiecistis « curas uestras super Dominum »; sed obtusus est sensus uester et tristitiis uestris inueterati estis. 4. Quare igitur in cathedra sedisset, uolebam cognoscere, domine. Quoniam omnis infirmus in cathedra sedet propter infirmitatem suam, ut contineatur infirmitas corporis sui. Habes figuram primae uisionis. [3,12] XII. Secunda autem uisione uidisti eam stantem et faciem iuuenilem habentem et hilariorem quam antea, carnem uero et capillos aniles. Audi, inquit, et hanc similitudinem. 2. Cum senex aliquis, iam desperans de se propter imbecillitatem suam et paupertatem, nihil aliud exspectat nisi extremum diem uitae suae; deinde subito hereditatem consecutus, nuntio accepto exsurgit hilarisque factus induit se fortitudine et iam non iacet, sed stat, eiusque spiritus prioribus laboribus iam consumptus, renouatur, et iam non sedet, sed uiriliter agit: ita et uos, audientes reuelationem, quam Dominus uobis manifestauit. 3. Quoniam misertus est uestri, et renouati sunt spiritus uestri et deposuistis infirmitates uestras, et accessit uobis fortitudo et confirmati estis in fide, et cum uidisset fortitudinem uestram Dominus gauisus est; et propter hoc manifestauit uobis aedificationem turris atque alfa manifestabit, si ex toto corde « pacem habetis inter uos ». [3,13] XIII. Tertia autem uisione uidisti eam iuuenem et pulcram et hilarem et pulcram speciem eius. 2. Sicut enim, si alicui tristi uenerit nuntius aliquis bonus, statim oblitus est priorum tristitiarum et nihil aliud exspectat nisi nuntium, quem audiuit, et confortatur deinceps in bono et renouatur eius spiritus propter gaudium, quod accepit: ita et uos renouationem accepistis spirituum uestrorum uidentes haec bona. 3. Et quoniam super subsellium uidisti sedentem, fortis positio; quia quatuor pedes habet subsellium et fortiter stat; nam et mundus per quatuor elementa continetur. 4. Qui igitur perfecte poenitentiam egerint, noui erunt et fundati, ii, qui ex toto corde poenitentiam egerint. Habes perfectam reuelationem, nec quidquam amplius quaeras de reuelatione; sin autem quid necesse fuerit, reuelabitur tibi. [4,0] Visio IV. [4,1] I. quam uidi, fratres, diebus uiginti post priorem uisionem, in figuram tribulationis aduenientis. 2. Ibam in agrum in uia campana. A uia publica abest fere stadia decem; facile autem iter fit per locum istum. 5. Solus ergo ambulans, rogo Dominum, ut reuelationes ac uisiones, quas mihi ostendit per sanctam Ecclesiam suam, perficiat, ut me confortet ac det poenitentiam seruis suis, qui peccauerunt, ut « glorificetur nomen ipsius magnum « et gloriosum, quod me dignum existimauit, cui ostenderet mirabilia sua. 4. Et cum glorificarem et gratias ei agerem, quasi sonus uocis mihi respondit: Noli dubius esse, Herma. Intra me coepi cogitare et dicere : Ego quid habeo dubitare, qui ita fundatus sum a Domino et uidi res gloriosas? Et progressus sum paululum, fratres, et ecce, uideo puluerem ueluti usque in caelum, et coepi dicere intra me : Num forte iumenta ueniunt et puluerem excitant? Aberat autem a me circiter stadium. 6. Cum fluet puluis maior et maior, suspicatus sum esse aliquid diuinum; modicum eluxit sol, et ecce, uideo bestiam maximam, ueluti cetum aliquem, et ex ore eius locustae igneae procedebant. Erat autem bestia longa fere pedes centum; caput habebat quasi argillaceum. 7. Et coepi flere et rogare Dominum, ut me liberaret ab ea. Et recordatus sum uerbi, quod audieram: Noli dubius esse, Herma. 8. Induens ergo, fratres, fidem Domini et memor magnalium, quae me docuerat, animo forti ad bestiam me contuli. Tanta autem ueniebat bestia uehementia, ut urbem posset exterminare. 9. Venio prope eam, et cetus ille tam grandis extendit se in terra et nihil nisi linguam proferebat et omnino non mouit se, donec eum praeteriui. 10. Habebat autem bestia in capite colores quatuor: nigrum, deinde igneum et sanguineum, deinde aureum, deinde album. [4,2] II. Postquam uero praeterii bestiam et progressus sum fere pedes triginta, ecce, occurrit mihi uirgo « ornata quasi de thalamo procedens », tota in albis et calceamentis albis, relata usque ad frontem, et in mitra erat uelamentum eius; habebat autem capillos albos. 2. Cognoui ego e prioribus uisionibus, eam esse Ecclesiam, et hilarior factus sum. Salutat me, dicens : Aue tu, homo. Et ego eam resalutaui : Domina, aue. 3. Respondens mihi, ait: Nihilne tibi occurrit? Dico ei : Domina, tanta bestia, quae posset populos consumere; sed uirtute Domini et magna eius misericordia effugi eam. 4. Bene effugisti, inquit, quoniam « sollicitudinem tuam in Deum proiecisti » et cor tuum aperuisti ad Dominum, credens, per nullum te posse saluari nisi per magnum et gloriosum nomen. Propterea Dominus misit angelum suum, qui super bestias est cuius nomen est Thegri, « et clausit os eius, ne te consumeret » Magnam tribulationem effugisti propter fidem tuam, et quoniam tantam bestiam uidens non fuisti dubius. Vade ergo, et enarra electis Domini magnalia eius, et dic iis, bestiam istam figuram esse tribulationis futurae magnae; si igitur praeparaueritis uos et poenitentiam feceritis ex toto corde uestro ad Dominum, poteritis effugere eam, si cor uestrum fuerit mundum et immaculatum, et reliquos uitae uestrae dies seruieritis Domino sine uituperatione. « Proicite sollicitudines uestras in Dominum, et ipse » diriget eas. 6. Credite Domino, dubii, omnia eum posse, et auertere iram suam a uobis et emittere flagella uobis, qui dubii estis. Vae illis, qui audiunt haec uerba et contemnunt; menus erat üs, si non essent nati. [4,3] III. Interrogaui eam de quatuor coloribus, quos habuit bestia in capite. Illa autem respondens ait mihi : Iterum curiosus es de huiusmodi rebus. Etiam, inquam, domina ; manifesta mihi, quae sint haec. 2. Audi, inquit; nigrum hic mundus est, in quo habitatis; 3. igneum et sanguineum, quod hunc mundum oportet per sanguinem et ignem perire; 4. aurea pars uos estis, qui effugistis hunc mundum. Sicut enim « aurum probatur per ignem », et utile fit, ita et uos probamini, qui habitatis inter illos. Qui igitur permanseritis et igne probati fueritis ab iis, purificabimini. Sicut aurum dimittit sordem suam, ita et uos dimittetis omnem tristitiam et angustiam, et purificabimini et utiles eritis ad aedificationem turris. 3. Alba uero pars saeculum uenturum est, in quo habitabunt electi Dei, quoniam immaculati et mundi erunt, qui electi sunt a Deo in uitam aeternam. 6. Tu ergo ne desinas loqui in auribus sanctorum. Habetis etiam figuram tribulationis uenturae magnae. Si autem uos uolueritis, nihil erit. In mente habete quae ante scripta sunt. 7. Quae cum dixisset, abiit, neque uidi, in quem locum abiit ; strepitus enim factus est. Et ego me conuerti retro metuens, putans bestiam uenire. [5,0] Visio V. [5,1] I. Cum orassem domi et consedissem super lectum, intrauit uir quidam facie dignitosa, habitu pastorali, amictus pelle caprina alba et peram gestans in humeris et uirgam in manu. Et salutauit me, et ego resalutaui eum. 2. Protinusque consedit iuxta me et ait mihi: Missus sum ab Angelo uenerabilissimo, ut tecum habitem reliquos dies uitae tuae. 5. Putaui ego, ad tentandum me eum uenisse, et dico ei: Quisnam es tu? Ego enim, inquam, noui eum, cui traditus sum. Ait mihi : Non cognoscis me ? Non, inquam. Ego, inquit, sum Pastor cui traditus es. 4. Adhuc eo loquente mutata est figura eius, et cognoui eum ilium esse, cui traditus eram, et confestim confusus sum metusque me apprehendit ac totus moerore confectus sum, quod sic ei respondi nequiter et insipienter. 5. Ille autem respondens mihi ait: Noli confundi, sed uirtutem concipe animo in mandatis meis, quae tibi daturus sum. Missus sum enim, inquit, ut quae uidisti antea omnia tibi iterum ostendam, ea capitula, quae uobis utilia sunt. Primum omnium Mandata mea scribe et Similitudines; reliqua autem, sicut ostendero tibi, sic scribes; propterea, inquit, praecipio tibi, ut primum scribas Mandata et Similitudines, ut subinde legas ea et possis custodire ea. 6. Scripsi igitur Mandata et Similitudines, sicut praecepit mihi. 7. Quae si audieritis et custodieritis, in iisque ambulaueritis atque exercueritis ea mente pura, recipietis a Domino quaecunque pollicitus est uobis; sin uero licet audieritis, non egetitis poenitentiam, sed adhuc ad delicta uestra adieceritis, recipietis a Domino contraria. Haec mihi omnia sic scribere praecepit Pastor, nuntius poenitentiae.