HELINAND de FROIDMONT. FLORES. DE BONO REGIMINE PRINCIPIS. [0735] CAPUT XIV. De constituendo rege, et primo de moribus eius. [0735B] Eum, inquit (Deut. XVII) , constitues regem, quem Dominus Deus tuus elegerit de medio fratrum tuorum. Quaeritur, cur Deo displicuerit populus, quando sub Samuele regem sibi desiderauerat fieri, cum hoc inueniatur permissum. Ad quod dicendum est, quod ideo displicuit, quia non praecepit, ut hoc fieret, sed desiderantibus permisit hoc facere. Cumque fuerit constitutus, non multiplicabit sibi equos, quorum numerositate sit subditis onerosus. Equos multiplicare, est plures, quam necessitas exigat, uanae gloriae causa, uel erroris alterius congregare. Multo minus ergo licet ei multiplicare canes, aut uolucres rapaces, aut bestias truces, et quaelibet portenta naturae. De histrionibus autem et mimis, scurris, et lenonibus, meretricibus, et huiusmodi prodigiis hominum, [0735C] quae princeps potius exterminare, quam fouere debet, non erat in lege mentio facienda. Sequitur: Nec reducet populum in Aegyptum, id est inferiores non corrumpat exemplo: quia "Componitur orbis Regis ad exemplum, nec sic inflectere sensus Humanos edicta ualent, ut uita regentis". Mobile mutatur semper cum principe uulgus. Sequitur: Nec habebit uxores plurimas, quae alliciant animam eius. Cum in aliis plures uxores esse unius licitum fuerit, ut in Abraham, et Iacob, gratia propagandae prolis, et fidelem populum dilatandi; in regibus perpetuo obtinet, ut una unius sit. Multo minus igitur licet ei fornicari, uel adulterari, [0735D] uel quaelibet stupra committere. Quomodo enim haec crimina puniet in aliis, eisdem subiectus? Sequitur: Nec habebit auri et argenti immensa pondera. Quid ergo hic dicunt, qui Domino prohibente aurum et argentum sibi thesaurizant; quaestum ex calumnia facientes, et quaerentes abundantiam singularem de multorum inopia, et de rapinis diuitias, beatitudinem de calamitate? Non enim habebit diuitias, quas nomine possidet alieno: et sibi priuata erant fiscalia, quae publica confitetur. Non est autem mirum, si regi non licet habere priuata fiscalia, cum nec ipse suus sit, sed subditorum. CAPUT XV De studio eius, et sapientia. [0736B] Postquam autem, inquit (Deut. XVII) , sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis huius in uolumine. Igitur princeps, iuris non debet esse ignarus, licet multis priuilegiis gaudeat; nec praetextu militiae legem Domini permittitur ignorare. Sed et princeps Christianissimus legibus suis indicit: «Nec dedignetur princeps sacros canones imitari. Inutilis enim est omnis constitutio principis, si non est ecclesiasticae disciplinae conformis.» Sequitur: Et habebit secum, legetque illud omnibus diebus uitae suae. Necessaria est ergo principi peritia litterarum, cui quotidie legem Domini legere praecipitur. Qua enim die legem non legerit, non ei dies uitae est, sed dies mortis. Hinc est quod in litteris, quas rex Romanorum misisse legitur ad regem Francorum, hortatur eum, ut liberos suos liberalibus [0736C] disciplinis instrui faceret; adiecitque inter caetera: «Rex illitteratus est quasi asinus coronatus.» Quod si forte illitteratus est, certe litterarum consiliis eum regi necesse est. Hinc est quod exemplar legis sacerdotibus Leuiticae tribus iubetur assumere, id est a catholicis uiris et litteratis. Plato enim, ut Boetius testis est, respublicas fore beatas dixit, si eas aut sapientes regerent, aut earum rectores sapientiae studerent. Sapientia enim ipsa dicit: Per me reges regnant, et conditores legum iusta decernunt (Prou. VIII) . Gentiles enim sapientiam quasi Deum colebant, sine cuius Dei nutu nihil faciendum credebant. Unde et antiqui philosophi imaginem sapientiae pro foribus omnium templorum pingi cum hac circumscriptione censuerunt. [0736D] «Usus me genuit, peperit memoria, Sophiam me uocant Graii, uos sapientiam.» Et haec iterum scribi iusserunt: «Ego odi homines ignauos operae et philosophicae scientiae.» Est autem sapientia rerum diuinarum et humanarum princeps, et gerendorum euitandorumque scientia, huic autem insistere, philosophari est. De humilitate eius ac pietate sequitur: Non eleuetur cor eius in superbiam super fratres suos. Quod praecipue necessarium est, saepius replicat; nunquam enim humilitas satis uidetur commendata principibus, quia difficillimum est, ut gradus honoris non pariat tumorem in animo ipsius [0737A] praesidentis. Tarquinium enim a regno superbia deiecit. In iure autem Romano cautum est, ut qui ius reddit, se facilem in adeundo praebeat, contemni tamen non patiatur. Principes sicut medici nunquam debent grauibus uti remediis, nisi cum leuium beneficio desiderata sanitas desperatur (unde Lucius: «Principem saeuum moribus esse non oportet et qui moderatiora consilia sequatur )» et uicem gerere medicorum, qui morbos curant, nunc ex inanitione in repletis, nunc refectione in uacuis. Et dolorem etiam sedant nunc cauterio, nunc fomentis. Si enim citharoedi aliique fidicines multa diligentia procurent, quomodo oberrantis chordae compescant uitium, et aliis concordem reddant; quanta sollicitudine oportet principem moderari, [0737B] ut subditos reddat quasi unanimes, et unius moris habitantes in domo? Certum est autem, tutius chordas remitti amplius, quam intentius protendi, remissarum namque intensio artificis opera conualescit. Quae autem semel rupta est, nullo artificio reparatur. Sit piger ad poenam princeps, ad munera uelox: Et doleat quoties cogitur esse ferox. (OVID.) Quorum alterum iustitiae est, alterum pietatis; de quibus Salomon ait: Misericordia et ueritas non te deserant. Circumda eas gutturi tuo, et describe eas in tabulas cordis tui. Et inuenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus (Prou. III) . Gratia nempe debetur misericordiae, disciplina uero iustitiae. Qui sine prima est, omnibus odibilis [0737C] est; qui uero sine secunda, omnibus contemptibilis. Plutarchus etiam librum scripsit De magistratruum moderatione. Plato (inquit) cum subditos opprimunt magistratus: «Perinde est illud, ac si caput corporis intumescat, ut a membris aut omnino, aut sine ingenti molestia ferri non possit.» Idem: «Cum in subditos potestas saeuit, idem est ac si pupillum tutor persequatur, uel eum suo mucrone iugules, qui tibi ad defensionem suam gladium dedit.» Unde Claudianus: "Sis pius in primis, nam cum uincamur in omni Munere, sola Deos aequat clementia nobis. Tu licet extremos late dominere per Indos. Te Moedus, te mollis Arabs, te Seres adorent. Si metuis, si parua cupis, si duceris ira, [0737D] Seruitii patiere iugum, tolerabis iniquas Interius leges, tunc omnia iura tenebis, Cum poteris rex esse tui, procliuior usus In peiora datur, suadetque licentia luxum, Illecebris effrena fauet, tunc uiuere caste Asperius, cum prompta Venus, tunc durius irae Consulitur, cum poena patet, sed comprime motus. Nec tibi quid liceat, sed quid fecisse decebit Occurrat, mentemque domet respectus honesti". CAPUT XVI. De ipsius aequitate. Sequitur: Nec declinet in partem dexteram, siue in sinistram (Deut. XVII) . Declinare in dexteram, est non Dei gratiae, sed sibi retribuere uelle quod rectum est. Vel declinare in dexteram uel in sinistam, [0738A] est peccare propter eorum ueritatem quae fugiuntur. Vel etiam ad dexteram declinare, est uirtutibus ipsis uehementer insistere, et in uirtutis operibus, quae in modo consistit, modum excedere. Unde Iuuenalis: "Insani sapiens nomen feret, aequus iniqui, Ultra quam satis est, uirtutem si petat ipsam". Et philosophus: «Caue quod nimium est, quia si haec ipsa cautela modestiam deserit, eo ipso a uirtute recedit.» Omnis autem uehementia saluti inimica est, et excessus omnis in culpa, bonarumque rerum consuetudo nimia pessima est. Unde Salomon: Noli nimium esse iustus (Eccle. VII) . Quid ergo nimium prodest, si regina uirtutum nimietate sui obest? Nimia quoque humilitas maxima pars [0738B] superbiae est. Item ad sinistram declinat, qui in subditorum culpis puniendis nimis pronus est ad uindictam. Ad dexteram uero, qui mansuetudini nimis indulget. Iterum non declinet in dexteram uel sinistram partem. Aequitas enim cui iudex obsequium debet, amoris dexteram uel odii sinistram nescit. Iuste eum exsequi, est nec durius aequo, nec remissius in assertione, uel exsecutione iustitiae, nihil aliud quam iustitiam quaerere. Munera tamen curiales licenter accipiant, dummodo non extorqueant impudenter. Pudorem abiicit qui rogat, bis etiam emit. Ad rei namque uel spei pretium uerecundiam uendit. Munus uero iniustae petitionis notam non habet, quod deuotio liberalitatis obtulit, non improbitas precantis extorsit. Ita tamen ut [0738C] iniquorum munera non acceptet, ne aut ingratus sit, si eos non foueat accepto munere; aut si fauerit, iniustus habeatur. Ratio enim habenda est et causae et personae: ut nec a turpi, nec turpiter accipiatur. Nam plerumque a manu, a causa, a tempore, a loco uel modo splendent munera uel sordescunt. CAPUT XVII. De praemio regalis iustitiae in ipso, et in haerede. Sequitur: Ut longo tempore regnet, ipse et filius eius super Israel (Deut. XVII.) De uirtute namque parentum saepe protenditur successio filiorum, et succedentium felicitas ex descendentium iniquitate praescinditur, iuxta illud: Iniusti autem disperibunt simul, reliquiae impiorum interibunt (Psal. XXXVI.) [0738D] Item regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias, et iniurias, et contumelias, et diuersos dolos. Iniustitia, ut Stoicis placet, est mentis habitus, qui a regione morum exterminat aequitatem. Iustitia est non nocere, et ex humanitatis officio nocentes prohibere. Nocere est iniuria nocentes, non impedire. Iniustitia contumelia est, quando tumorem mentis in laesione alterius manifesta operis sequela comitatur. Dolus, ut Acquilius definit, est cum aliud agitur, et aliud simulatur. Malus autem, quando fit in intentione nocendi, et quasi in insidiis nocet. Dolus igitur quia ex timore est, aduersatur fortitudini, contumelia uero prudentiae, [0739A] quae dicit sibiipsi: Utquid superbis, terra et cinis? (Eccli. X.) Iniuriam temperantia non admittit, nolens inferre alii, quod sibi nollet ab alio irrogari. Iniustitiam iustitia excludit, faciens aliis, quod sibi uellet fieri bene et honeste. Quod autem addit diuersos, puto ad omnia communiter referendum; non solum ad uitiorum diuersas species, sed etiam ad diuersas personas, et ad omnes modos, quibus a quocunque haec uitia committuntur. Princeps enim tenetur pro omnibus; et omnium etiam auctor uidetur esse; quia, cum omnia possit corrigere, eorum merito particeps est, quae noluit, cum potuit, emendare. Cum enim potestas publica sit, omnium uites exhaurit, et ne in se deficiat, incolumitatem omnium debet procurare membrorum. Sicut autem [0739B] potentes potenter tormenta patientur (Sap. VI) , si a iustitia deflexerint: sic et iustitiae praemiis fruentur abundantius, si recte exercuerint potentatum; et tantam in futuro prae subditis habebunt gloriam, quanta uirtute eos in magna delinquendi licentia praecesserunt. Unde dicitur: Potuit transgredi, et non est transgressus (Eccli. XXXI) . Ad iustitiam namque reputatur principibus, etiam cum temperant ab iniuriis: et facultas delinquendi est eis materia meritorum. Declinare autem a malo in eis magnum est; etiam si magna bona faciunt, dum tamen subditos indulgentia sua non perimant. Patri ergo succedit filius, si patris iustitiam imitatur. Charitas autem minime seruatur, cum amorem, [0739C] qui patriae et parentibus praecipue debetur, pater transfundit in filios, et filialis affectus paterni pectoris cellam solus exhaurit. At hodie uitia liberorum saluti reipublicae praeferuntur; licet salutem populi liberis omnibus oporteat anteferri. In libro enim Regnum latenter Saul arguitur, quod in uoto isto de diurno ieiunio pepercit Ionathae, contra ipsius religionis uotum, cuius praeuaricatione populi corruerunt (I Reg. XIV) : et Heli etiam, licet in se sanctus esset, quia filiis pepercit, periit (I Reg. IV) . Ut autem de caeteris taceam, quantum rempublicam dilexit Deus Pater, qui propter eam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum? CAPUT XVIII. De quatuor principi necessariis, et corpore reipublicae. [0739D] Quatuor autem principibus inculcare Plutarchus nititur: scilicet reuerentiam Dei, cultum sui, disciplinam officialium, et potestatem affectuum, et protectionem subditorum. Nam qualis debeat esse princeps, eleganter descripsit, in libro pulcherrimo, qui inscribitur: Institutio Traiani; cuius principium superius in loco suo posuimus. «Denique tu, ait, quiduis, rectissime geres, si non recesseris a teipso: si primo te composueris ad uirtutem, recte procedent uniuersa. Politicae enim constitutionis maiores tibi uires exclusi, cui si obtemperas, Plutarchum uiuendi habes auctorem. Alioquin praesentem epistolam testem inuoco, quia in perniciem [0740A] imperii non pergis, auctore Plutarcho.» Sequuntur postea politicae constitutionis capitula. Est itaque respublica, ut Plutarcho placet, corpus quoddam, quod diuini muneris beneficio animatur, et nutu summae aequitatis agitur, et regitur quodam moderamine rationis. Quae enim ad religionem pertinent, uicem animae obtinent. Princeps caput huius corporis uiri subiectus Deo, et his qui uices Dei agunt in terris. Cordis autem locum senatus obtinet. Oculorum, aurium, et linguae officia sibi uindicant iudices, et praesides prouinciarum: officiales et milites manibus coaptantur: qui semper assistunt principi, lateribus assimilantur; quaestores et commentarienses, non illi qui carceribus praesunt, sed comites rerum priuatarum, uentris et intestinorum [0740B] ferunt imaginem; pedes agricolae sunt. Ex his ergo quartuor illa sunt, quae Plutarchus principibus inculcare conatur, reuerentiam Dei scilicet, et caetera supradicta. CAPUT XIX. De reuerentia Dei et cultu sui. Miro autem modo Deus intelligentiam sui sic infundit, ut subtrahat; sic subtrahit, ut infundat. In multis enim multipliciter lucet. Est autem a maiestate mirabilis, a sapientia uenerabilis, amabilis a bonitate. Et hic est funiculus triplex, inter Creatorem scilicet et creaturam, qui facile non rumpitur; sed ut timeatur, honoretur, et diligatur. Celitur autem dupliciter, affectu mentis, et exhibitione [0740C] corporis. Reuerentia quae corporaliter exhibetur, aut in personis consistit, aut in rebus. In personis, aut a natura aut ab officio, aut a moribus, aut a conditione, aut a fortuna. Natura, ut parentes, cognati et affines. Officium est debitum exsequendi, quae unicuique ex institutis, aut moribus agenda sunt, quorum agendorum alia ad publicum, alia ad suum cuiusque pertinent statum. Nam officiorum quaedam publica, quaedam dicuntur priuata. Priuata enim tot sunt, quot sunt personae. Publica aut a diuino aut ab humano iure descendunt. Publico officio tanta debetur reuerentia, quanta est eminentia cuiuslibet magistratus. Mos est mentis habitus, ex quo singulorum operum assiduitas manat. Hic uirtutes et uitia aeque complectitur. Unde [0740D] bonos et malos mores dicimus ratos siue morigeros a bono, morosos a malo nominamus. Conditio est status personae fortuitus, quo aut in aduersis, aut in prosperis degitur. In his autem qui diuina iura ministrant, Deus prae caeteris aut honoratur, aut spernitur, cum illorum honorem et contemptum proprium reputet dicens: Qui uos spernit, me spernit, et qui uos recipit, me recipit (Luc. X) . Reuerentia quae in rebus consistit, aut in corporalibus est, aut aedibus, et locis sacris, aut sacrificiis; aut in spiritualibus, ut sunt iura, quae sacris rebus competunt, quae temerare sacrilegium est morte expiandum. Rerum autem sacrarum immunitates conuellere, insurgere in Deum est. Cultus sui maxime in temperantia consistit. Marcum Catonem eodem [0741A] uino quo remiges contentum fuisse tradunt. Caius Curius Sabinorum uictor nolens agros suos ex senatusconsulto ampliari, gregalium portione contentus fuit; malum ciuem dicens esse, cui non satis esset id quod caeteris ciuibus. CAPUT XX. De officialium disciplina. Sequitur de potestate et officialium disciplina. Nihil iniquo diuitis consiliario perniciosius. Unde in Prouerbiis: Omni custodia conserua cor tuum, quoniam ex ipso uita procedit (Prou. IV) . Est igitur prouidendum potestati, ne consiliarii indigeant, neue aliena immoderatius concupiscant. Nihil est sceleratius quam amare pecuniam, etc. Non solum in corde, id est in consiliario, sed etiam in [0741B] uentre et intestinis reipublicae, id est quaestoribus, et commentariensibus haec ratio seruanda est. In lateribus quoque, id est illis, qui semper principi assistunt. Nam a conuictu mores mutantur. Et qui tangit picem, inquinabitur ab ea (Eccli. XIII) , uuaque conspecta uel contacta liuorem ducit ab uua (IUV.) . Ita quidam legati apostolicae sedis in prouinciis debacchantur, ac si ad Ecclesiam flagellandum egressus sit Satanas a facie Domini, acceptores personarum, et quasi quidam bonorum mallei. Inde Iuuenalis: Omne animi uitium tanto conspectius in se Crimen habet, quanto maior qui peccat habetur. Episcoporum nomen et officium uenerabile esset, si tanta impleretur sollicitudine, quanta interdum [0741C] appetitur ambitione: et diligerentur ut patres, timerentur ut domini, colerentur ut sancti, si exactionibus parcerent, et proiicerent ex animo quidquid prouenit ex calumnia, nec omnem quaestum pietatem putarent. In domibus praelatorum et principum omnia hodie uenalia sunt: frustra apud curiales de testimonio conscientiae, de uenustate morum, de torrente eloquentiae, nisi pretio interueniente confidis. "Ipse licet uenias musis comitatus, Homere, Si nihil attuleris, ibis, Homere, foras." Si nihil attuleris, ibis, Homere, foras. Ego etiam credo me uidisse ostiarios cerbero duriores. Apud inferos tamen, cerberus, ut aiunt, unus est. Sed quot sunt diuersicula curiarum, tot cerberi. Tota enim familia aut mordet, aut latrat. [0741D] Vetus Prouerbium est: «Vacuae manus temeraria petitio est.» Apud aduocatos quoque et ipsum silentium uenale est. Hoc fortassis a Demosthene acceperunt, qui cum Aristodium auctorem fabularum interrogasset, quantum mercedis, ut ageret, accepisset, et respondisset, talentum. At ego, ait Demosthenes, plus accepi, ut tacerem. Causidicorum lingua damnifica est, nisi eam, ut dici solet, funibus argenteis uincias. Nihil autem, ut ait Seneca, uenali misericordia inopius. Iniustum prorsus est misericordiam uendere, siue iustitiam. In lege uero scriptum est: Iuste quod iustum est exsequeris (Deut. XVI) . Lege quoque Iulia repetendarum tenetur, qui cum haberet aliquam potestatem, ad iudicandum [0742A] uel determinandum, pecuniam acceperit, quo magis ad minus quid ex officio faceret. Haec uerba legis sunt. Iterumque omnes cognitores aut iudices a pecuniis et patrociniis manus abstineant. Neque enim alienum iurgium suam putent praedam. Plebiscito etiam continetur, ne quis praesidum munus, donumue caperet, nisi esculentum, poculumue; et id quidem inter dies proximos porrigatur, sed nec exenia producenda sunt ad munerum qualitatem. De talium muneribus, ait epistola Seueri imperatoris: «Vetus prouerbium est, nec omnia, nec semper, nec ab omnibus. Nam ualde inhumanum est a nemine accipere, passim uilissimum, per omnia auarissimum.» CAPUT XXI. De publicis exactoribus, et eorum uiolentia. [0742B] Egregie autem de talibus ait Laurentius Mediolanensis episcopus, ubi publicos exactores describit: Publicanus, inquit, est caput rapinae, lex uiolentiae, praedo sine pudore, medicus exterminii, immanior furibus; nam fur timens delinquit, hic autem confidenter. Fur laqueos legis timet, hic quidquid fecerit, legem uocat. Quis eo iniquior, qui uerbo iustitiae iustitiam damnat, et armis innocentiae spoliat, uulnerat, occidit innocentes? Lege utique legem perimit, et dum alios urget ad legem, ex lege deiicit. Publicanorum autem a maximo usque ad minimum coetus concussioni potius quam iustitiae uacat: et ita in populum debacchantur, ut quod reliquit unus, alii non auferre; tanquam ad hoc constituti [0742C] sunt, ut residuum locustae comedat bruchus. Officiali Caesaris nisi in omnibus acquieueris, Caesari contradicis. Et quidquid dictet, nisi sit sic, et nisi sic stet, est in personam regis, contraque coronam; quidquid dixerit ita obtinet, ac si inueniatur in actis; et cum alias habita moderatione inculpatae tutelae uim ui repellere liceat, concutientibus officilialibus, spoliantibus, torquentibus, mutire non licet. Haec autem omnia in principem redundant. Singuli quippe tenentur ad singula, principi uero onera incumbunt uniuersa. Princeps autem legis nexibus dicitur absolutus, non quia ei iniqua liceat; sed quia is esse debet, qui non timore poenae, sed amore iustitiae aequitatem colat. Nam in negotiis publicis nil ei uelle licet nisi quod lex aut aequitas [0742D] persuadet, aut ratio communis utilitatis inducit. CAPUT XXII. De aequitate iudicii. Aequitas autem iuris, ut periti asserunt, est rerum conuenientia, quae cuncta coaequiparat ratione, et in paribus causis paria iura desiderat. Lex uero eius interpres est. Quidquid autem aequum est, ita demum iustum est, si est uoluntarium. In nulla re hodie tantum offendunt huius saeculi potestates, sicut in iudiciis, non attendentes quod scriptum est: In quo iudicio iudicaueritis, de uobis iudicabitur (Matth. VII) . Et illud quod supra posuimus: Iuste quod iustum est exsequeris (Deut. XVI) , id est sine acceptione personarum uel munerum, mox [0743A] ut tibi liquebit de causa, iustam de utraque parte feres sententiam. Nam dum causa anceps est, protelanda est sententia, quia festinata iudicia pariunt poenitentiam. Si ergo in iudicando periculum uitari non potest, nihil est utilius, quam differre. Si autem alterutrius litigantium periclitatur utilitas, et rei difficultas moram non exigit, iniquissimum est iudicium protelari. Ipso autem iure cautum est, ut sacrorum Euangeliorum Scripturae terribiles ante sedem iudicis deponantur, ibique ab initio usque ad finem permaneant, nec amoueantur, nisi sententia recitata; quo totius consistorii latitudo Dei ipsius repleta praesentia, omnibus ad sacrosanctas Scripturas metum incutiat, et reuerentiam; et ab inquisitione ueritatis omnis iniquitas propulsetur. [0743B] Ut autem dicitur in libro codicis secundo, procliuiora sunt iura ad defendendum, quam ad impugnandum; faciliusque ad exceptionem, quam ad actionem trahunt. Unde cum non omnes ad accusationem admittantur, omnes ad defensionem admittuntur, nisi aliquis absens damnandus est. CAPUT XXIII. De militum electione, et eorum officio. Vidimus de membris caeteris reipublicae; nunc de militibus uideamus, qui manus appellantur. Nullus, ut ait Vegetius Renatus, quem oporteat uel meliora scire, quam principem. Christianus princeps milites magis a fide et moribus, quam a uiribus debet eligere. Nostri autem milites hodie sic ad bella, quasi ad nuptias, dealbati procedunt. In castris sermo [0743C] illis est de conuiuiis, in conuiuio de armis. Duo sunt, quae faciunt militem, tam corporalem quam spiritualem; electio et sacramentum. Longa pax militem incuriosius legit. Lucio Flacco et Caio Varrone consulibus, milites primo iureiurando facti sunt. Antea enim sacramento tantum modo a tribunis rogabantur. Conceptio sacramenti teste Vegetio haec est. Iurant milites per Deum, et Christum eius, et Spiritum sanctum, et per maiestatem principis, quae secundum Deum humano generi diligenda est et colenda, se strenue facturos omnia, quae praeceperit princeps, nunquam deserturos militiam, uel mortem recusaturos pro republica, cuius sunt conscripti militiae. Cato militem non dicit, nisi eum [0743D] qui sacramento ad militiam iam consecratus est. Miles igitur sicut laboris, ita et honoris est. Nemo enim sibi honorem sumat, nisi qui uocatur a Domino (Hebr. V) . Qui non electus seipsum militiae ingerit, in se gladium prouocat, quem propria temeritate usurpat. Usus autem ordinatae militiae est tueri Ecclesiam, impugnare perfidiam, et sacerdotium uenerari, pauperum propulsare iniurias, pacare prouinciam, pro fratribus (ut sacramenti docet conceptio) fundere sanguinem. Miror autem quomodo princeps illis habet fidem, quod uidet Deo suo, cui, ut caetera taceam, et sacramento militiae alligati sunt, fidem debitam non seruare. Nequaquam fidem seruabit secundam, qui primam irritam facit. Denique consecratio militis haec est. Consuetudo [0744A] solemnis est, ut ea die qua quis militari cingulo decoratur, Ecclesiam solemniter adeat, gladioque super altari posito, et oblato quasi celebri professione facta, seipsum altaris obsequio deuoueat, et gladii, scilicet officii sui iugem Deo spondeat famulatum. Eis ergo pro Ecclesia plurimum, contra Ecclesiam licet nihil. Aut enim plus, aut non minus in sua professione faciunt, quam episcopi et abbates, qui schedulam offerunt. In quibusdam etiam locis moris est, militem in crastinum consecrandum, totam noctem praecedentem peruigilem in orationibus ducere, et nec iacendi, nec sedendi habere licentiam; nisi forte repentinae infirmitatis necessitas coegerit, sed tota nocte stantem orare. CAPUT XXIV. Quod obedire debent principi, sed magis Deo. [0744B] Primum hominium Deo debetur, cuius est homo creatione et redemptione. Secundum autem homini, saluo tamen dominio Dei, qui ab omnibus hominibus suis exigit innocentiam. Cum periculo ergo innocentiae nemo cuiquam debet fidem, nec abbati monachus, nec patri filius, domino seruus, nec marito uxor. Est igitur principis prouidere in primis, ne miles suus perdat innocentiam pro defensione reipublicae; sine qua respublica salua esse non potest. Solus enim ille princeps est bonus, est et iudex incorruptus, cuius sententia ex contemplatione assidua imago est aequitatis. Est enim publice aequitatis uindex, et aequitatis seruus, et in eo personam publicam gerit, quod omnium iniurias [0744C] et damna corrigit, et omnia crimina media aequitate punit; cuius officium est illis, qui nimirum possunt plurimum prodesse, et qui nocere desiderant, plurimum aduersari. Unde et in sacra Scriptura columbae gladius appellatur (Ier. XLVI) , quia sine felle rixatur, sine iracundia ferit; et cum dimicat, amaritudinem nullam recipit. Nam, ut ait Cicero orator egregius, «sicut lex persequitur culpas sine odio personarum, ita princeps facere debet.» Dauid uir sanguinum dictus est, non propter bella, ut ait Augustinus, sed propter Uriam. Nam nec Samuel, nec Elias, nec Phinees uir sanguinum appellatus est, cum quilibet eorum sanguinem fuderit. Pulchre autem secundum Stoicos lictor dicitur, [0744D] quasi legis ictor; quia ad eius spectat officium ferire, quem lex iudicat feriendum. Unde et antiquitus illi, cuius manu iudex innocens nocentem punit, cum gladius immineret, dicebatur: Obtempera legis arbitrio, uel legem imple, ut uel sic mansuetudo uerborum puniendi rei tristitiam mitigaret. Cum ergo milites sint manus corporis publicae potestatis, illius principis manus sanguine plenae sunt, cuius officiales et milites uel innocentium sanguinem fundunt, uel innocentes opprimunt. Huius ergo principis oratio nunquam exaudienda est, eleemosyna Deo nunquam acceptanda. CAPUT XXV. De mutuo affectu principis et subditorum. Ultimum eorum, quae Plutarchus habere iubet [0745A] principem, est amor subditorum. Codrus enim Atheniensium rex pro uictoria populi sui seipsum morti tradidit. Nam mutato regis habitu sarmenta colligens, castra hostium ingressus, a milite quem facile in iurgio percusserat interfectus est. Unde et illud poeticum: "--- et iurgia Codri". (VIRG.) Decius dux Romanorum se pro suis exercitibus morti deuouisse, percelebre est. Iulius etiam Caesar dicere solitus erat: Dux qui non laborat ut militibus charus sit, militem nescit amare, nescit humilitatem ducis in exercitu, et aduersus hostem debere esse. Idem etiam pistorem in uincula coniecit, quia sibi meliorem panem quam caeteris [0745B] militibus in mensa superposuerat. Alexander militem suum Macedonem senio confectum nimio frigore obstupefactum, ipse in sublimi et propinqua igni sede sedens cum animaduertisset, statim descendit, et in suis manibus corpus frigore duplicatum in suam imposuit sedem. Plato cum uidisset Dionysium [0746A] tyrannum Siciliae corporis sui circumseptum custodibus: «Quod tantum malum, inquit, fecisti, ut a tam multis custodibus necesse habeas custodiri?» Principem enim sic oportet uincere obsequiis omnium affectus, ut quisque subditus pro eo periculis imminentibus caput opponat. Sic etiam urgente natura pro capite caetera se solent membra opponere. Unde Claudianus: "Non sic excubiae, non circumstantia tela, Quam tutatur amor: non extorquebis amari. Haec alterna fides, haec simplex gratia donat". Hucusque dictum sit de institutione regum et principum; qualiter se habere debeant, uel domi uel militiae, non solum secundum leges diuinas, sed etiam humanas; quae eatenus ualent, quatenus a [0746B] diuinis non discrepant. Alioquin falsum est quod in lege scriptum est: Quod principi placet, legis habet uigorem. Nullas enim leges credunt quidam ciuilibus praeferendas: sed has Anacharsis Scytha telis araneis comparauit, quae muscas et culices detinent, et uolatilia grandiora transmittunt.