[0] INCIPIT EPITOMA VITAE REGIS ROTBERTI PII. PRAEFATIO. Coelestis imperii dignitas, cui spiritus superbiae aequalis uoluit esse potestas, elegit in hoc saeculo principes, qui regerent huius saeculi sceptra potentes. Et sicut sancta Ecclesia, quae est mater nostra, obtinuit sibi ad regendum populum Dei pontifices, abbates et caeteros sacri ordinis ministros, ita et in hoc mundo elegit imperatores, reges et principes « ad uindictam malefactorum » et ad reprimendam proteruiam iniquorum, ut laudaretur Deus in saecula saeculorum. Et quia a patribus monasterii domni Aniani sermo sumpsit exordium, necessarium est et utile ut unus adhuc praecipuus pater sumatur pro omnibus, ut habeat de eo leuamen omnis mundus, quia eum bonum elegit Christi Domini pietas et « constituit super familiam suam » diuina maiestas. Ad quid ista protulerimus, dicamus. Omnipotentia igitur omnipotentis Dei uolente et beato Aniano auxiliante, memoriam domni et uenerandi Leodebodi abbatis monasterii saepedicti sancti Aniani fecimus per testamentum, quod de suis rebus propriis sancto Petro Aurelianensi, domnae Mariae et sancto Petro Floriacensi contulit; nunc huic scripto addere curauimus quod, in omnes terras sonus exiens pietatis et bonitatis Rotberti, suauissimi et piissimi regis Francorum, filii Hugonis regis, hunc sanctum, in quantum potuit, exornauit, dilexit et excoluit. Quo eoncedente, uitam huius excellentissimi regis adoriri cupimus praesentibus et futuris imitabilem. Nam hic languentes animae perspicient quid charitatis, humilitatis et misericordiae ualeant opera, sine quibus nullus ad regna poterit peruenire coelestia. In quibus ita enituit, ut post sanctissimum regem prophetamque Dauid nullus ei aequaretur, praecipue in sancta humilitate, quae semper Deo proxima amatores suos corpore simul Deo coniungit et spiritu. Initio autem descriptionis omnem uultus illius habitudinem corporisue elegantiam, prout ipsi perspeximus, propalamus, adiuuante Domino nostro Iesu Christo, qui, ubi uult, et quomodo et cui uult, inolita bonitate aspirat. EXPLICIT PRAEFATIO. [1] INCIPIT VITA. In tempore, quo respexit Deus super filios hominum, ut uideret, si esset intelligens aut requirens Deum, fuit rex Francorum Rotbertus, origine natus nobilissima, patre illustri Hugone, matre Adhelaide uocitata, quae adeo bene laudata tanti filii digna exstitit praerogatiua. Eius inclyta progenies, sicuti ipse suis sanctis et humillimis asserebat uerbis, ab Ausoniae partibus descenderat. Probis hic actibus decoratus, crescebat quotidie meritorum lumine qui erat insignitus totius scientiae perfectione. Huius gitur statura corporis eminens, caesaries admodum plana et bene ducta, oculi humiles, nares porrectae et patulae, os suaue et dulce ad dandum sanctae pacis osculum, barba satis honesta, humeri huius in altum porrecti. Corona capiti imposita decernebat eum auis et atauis stirpe processisse regia. Sedens equo regio, mirabile dictu, pene iungebant pedum digiti calcaneo, et hoc erat uidentibus in saeculo pro miraculo. Erat in eo iugis et frequens ad Deum oratio, genuum flexio innumerabilis erat pro certe, et, ut uerbis Aurelii Victorini loquar, ad humanae conuersationis exemplum, per laboris genera uniuersa, uir prouectus ad summa. Sistens in consistorio clientem se esse libentissime fatebatur. Nunquam iniuria accepta ad ulciscendum ductus. Amabat simplicitatem, communi se affatu et conuiuio et incessu praebebat. Eloquentiae tantum incumbens, ut nullus laberetur dies quin legeret Psalterium, et exoraret cum sancto Dauide Deum altissimum. Exstitit mitis, gratus, ciuilis animi et lepidi, magis beneficus quam blandus. [2] Fuit idem rex sapientissimus litterarum; cuius prudentissimo cordi erant insita a Deo data perfectae scientiae dona. Nam a piissima matre scholae Remensi traditus, domno Girberto ad erudiendum est datus, qui eum sufficienter liberalibus instrueret disciplinis, ut in omnibus Deo omnipotenti complaceret uirtutibus almis. Factumque est. Is quippe Girbertus, pro maximo suae sapientiae merito, qua toto radiabat in mundo, donatiuo regis Hugonis munere pontificium adeptus Remense, non multis annis illud adornauit splendide in his quae forent necessaria Ecclesiae sanctae. Eo namque derelicto, Rauennatium factus est rector ab Ottone III. De quo ad apostolatum Petri apostoli sanctissimi festinus conscendens, multa in eo uirtutum operatus est insignia et praecipue in eleemosyna sancta, quam fortiter tenuit, dum fideliter uixit. Inter caetera de se laetus et hilaris ita in R. littera lusit: Scandit ab R. Girbertus in R. post papa uiget R. Hoc aperte demonstrans quod hi tres episcopatus honores, quos professione regularis uitae patris Benedicti monachus factus suscepit, rexit et tenuit, huius R. litterae signo in capite sunt declarati. In addiscendis uero artibus hic uir Dei humillimus domnum Ingonem collegam habuit, quem abbatia S. Martini Masciacensis remuneratum, post abbatia S. Germani Parisiacensis inclytum saeculo reddidit, ut decebat tantum uirum. Quantum autem in eo harum uirtutum incrementa uiguerint nos breuitati studentes paucis adnotare curauimus. [3] Quodam tempore palatio Compendii, hic uir misericordiae, uir pietatis, positus, unum quoddam ibi in uno operatus est, quod omni saeculo patuit et cunctis pro ipsa pietate et misericordia imitabile reliquit. Sanctum Pascha illo in loco rex amabilis celebraturus in die coenae Domini, a duodecim iniquae conspirationis ducibus mors ei iuramento promittitur, uita abstrahitur, honor regius tollitur. Capi eos et adduci ante se iubet rex mitissimus. Percontatus eos mandat seruari domo Caroli Calui, regalibus dapibus opulenter refici et in die sanctae Resurrectionis perceptione corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi insigniter praemuniri. Secunda autem Sabbati proferuntur in medium, iudicantur, damnantur, et super eos tot sententiae quot homines. Audiuit ista princeps Dei, pius et prudens, sciens et intelligens, et ipsos propter benignum Iesum absoluit, dicens non debere damnari qui fuerant praemuniti cibo potuque coelesti. Sed ne amplius talia in aliquo gererent, suis sanctis imperat uerbis, et sic eos illaesos ad sua regredi iussit. [4] In latrociniis uero pauperum clericorum et laicorum sibi illatis, adplene erat consentiens, quae pro certo erant in auro uel argento et pretiosissimis ornamentis. Volentibus ea inuestigare minas dabat uirtute, iurans Domini fidem, ne perderent quae asportauerant. Stampis castro regina Constantia palatium construxerat nobile, simul cum oratorio. Quo delectatus rex ad prandendum cum suis assedit, impleri domum sanctis pauperibus iussit. Inter quos ad pedes eius unus se collocans, ab eo sub mensa satiatus est. Qui non obliuiosus factus ornamentum, quod erat in sex unciis auri dependens a genibus, et quod nos lingua rustica labellos uocamus, ipso conspiciente, cultello diripit, quantocius discessurus. Liberata uacuatur domus a pauperum caterua, imperat longe a se expelli, qui iam satiati fuerant carnium esu simul et poculo. Cumque surgerent a mensa, aspicit regina Dominum suum fraudatum gloria. Et turbata contra sanctum Dei non constantia protulit uerba: « Heu, senior bone! quis inimicorum Dei uos aureo uestitu deturpauit honesto? Me, inquit, aliquis non deturpauit, sed illi qui abstulit necessarium magis quam nobis, uolente Deo, proficiet. » Sedatis his uocibus, collocat se in oratorio rex, Dei dono laetificans se de suo perdito et de suae coniugis dicto, astantibus ibi domno Guillelmo Diuionensium abbate, simul et Odone comite et non minimis Francorum primoribus. [5] Quaedam adhuc de eius non minima pietate narranda sunt. Praesuli cuidam {Leothorico Senonensi archiepiscopo} de Domino non bene sentienti et quaerenti pro quibusdam causis probationem in corpore Domini nostri Iesu Christi indigne tulit rex amator bonitatis et scripsit ei in his uerbis: « Cum sit tibi nomen scientiae et non luceat in te lumen sapientiae, miror qua ratione quaesieris pro tuis iniquissimis imperiis et pro infestato odio quod erga Dei seruos habes examinationem in corpore et sanguine Domini; et cum hoc sit quod a dante sacerdote dicitur: Corpus Domini nostri Iesu Christi sit tibi salus animae et corporis, cur tu temerario ore et polluto dicas: Si dignus es accipe, cum sit nullus qui habeatur dignus? Cur diuinitati attribuis aerumnas corporis et infirmum doloris humani diuinae connectis naturae? Iurans Domini fidem, princeps Dei, priuaberis, inquit, honore pontificis, nisi ab his resipueris, et damnaberis cum his qui dixerunt Domino: Recede a nobis, et non communicabis his quibus dicitur: Appropinquante Deo, et appropinquabit uobis. « His uerbis praesul non bene doctus, a rege pio et bono sapienter instructus, quieuit, obmutuit et siluit a dogmate peruerso, quod erat contrarium omni bono et iam crescebat in saeculo. [6] In sinu matris Ecclesiae collocatus iste Dei seruus, factus est Dominici corporis et sanguinis uasorumque eius custos fortissimus. Ad unguem ita perordinans cuncta, quasi uideretur Deus suscipi non ut in alterius, sed in propria sanctae maiestatis gloria. Haec eius deuotio, haec erat fortis prouisio, ut corde mundo et uestitu candido Deus immolaretur pro totius mundi piaculo. Hoc seruitutis obsequio delectabatur terris positus iam in coelis. Iucundabatur in sanctorum pignoribus a se auro et argento bene ornatis uestibus albis, sacerdotalibus indumentis, crucibus pretiosis, calicibus auro bono fabricatis, thuribulis electum thymiama proferentibus, uasis argenteis ad emundationem manuum sacerdotis, qui stabat illa hora fundens preces ad Deum pro totius populi delictis. Et quid? Vas uinarium ex argento factum, quod canthara dicitur, a suo quodam clerico fuerat furatum; quod eum omnimodis tristem reddidit. Non sic autem ut turbaretur clericus qui postea fuit illi pretiosus. Examinationem furti minitans rex fieri, uolens nolens clericus, mali patrator operis, quaesiuit, redemit et suo illud loco restituit. In hoc rex Dei amicus alludens clerico dicebat: « Melius esse in domo propria apportare quam exportare, ne efficeretur similis Iudae, qui fur erat, et loculos habens ea quae mittebantur exportabat (Ioan. XII, 6). » Habuit enim postea hunc suae utilitati proximum, et sui boni consilii dignum. Sciebat hic piissimus Dei uirtute sua et aliena curare uulnera, secundum patris Benedicti mandata, non detegere et publicare. Huius igitur peccata pro tali facto sua Deus deleat quaesumus clementia, ut, sanctis omnibus intercedentibus, possideat iustorum gaudia repromissa. [7] Pergratum mihi est et hoc auribus intimare fidelium, quod est omnino narratu dignissimum. Prouocabit nos Deum amantes in hoc liberalis istius serenissimi regis memoria, et eius operatio digna, cum cordibus fidelium et infidelium tinnierit tuba, non illa quae ex aeramento, sed quae procedit de coelesti thesauro, et aperiens os suum dicit: "Conclude eleemosynam in sinu pauperis, et ipsa pro te exorabit". Haec de tali uiro cogitantes, occurrunt nobis plura cogitatione, auditu et sermone, quae non possunt ascribi prae multitudine, quia illa solus Deus agnouit sua forti prudentia et scientia, ingenio et arte, quae non possunt comprehendi miserabilis hominis uirtute. Et quia a nobis diligitur mundus, delectamur in huius excellentissimi regis operibus, in quibus, ut credimus, laudatur Deus, Rex gloriosus, cuius regni haeres erit perpetuus qui fuit mentis et corporis integra bonitate conspicuus. Quia eius iucunda et delectabili uita adhuc frueretur mundus, credat orbis uniuersus, si uoluisset Dei Filius pro peccatoribus occisus. [8] Aliquando proficiscente eo ad ecclesiam et prostrato in oratione coram Deo, quiddam uerecundiae in ornamentis pellium a sancto collo dependentium sustinuit rex mitis et corde humilis. Fundente eo preces ad Deum, astat e proximo Rapaton latro, non ille fortissimus princeps latronum, qui tenet lectione principatum in libro Regum. Nam medictatem finalium chlamidis regis auferens haec ab eo suscepit mansuetissima et omni melle dulciora mandata: « Recede abhinc, recede; sufficiat tibi quod abstulisti, quia et alteri necessarium erit quod reliquum est. » Confusus latro abscessit ad imperium sancti uiri, qui periclitantibus et pauperrimis hoc consentiebat ex more pro Dei amore, ut haberet eos apud Deum intercessores quos sciebat iam esse factos Dei ciues. [9] Sedes regalis, Pisciacus dicta, supra Sequanam posita, Francorum regibus satis est opportuna. In ea monasteria tria ab antiquis uiris didicimus facta, unum in honorem sanctae Mariae, aliud sancti Ioannis, tertium sancti Martini confessoris. E quibus unum in honore sanctae Mariae matris Domini rex bonus assumens et a nouo aedificans, illud in ornamentis et clericis, auro et argento satis honorabile reddidit. Quo laudandi Deum nunquam finem habuit. Porro orationibus ibi adhaerens Deo, cum ad locum repausationis sui humillimi corporis reuerteretur, post assuetos in oratione lacrymarum imbres fusos, inuenit ibi suam lanceam a coniuge gloriosa bene argento paratam. Hanc considerans aspicit a foris si quempiam reperiret argentum hoc cui necessarium foret. Inueniensque quemdam pauperrimum, interrogat caute si haberet aliquid ferramenti quo posset auferri argentum. Pauperi inscio ad quid ita requireret ait Dei famulus ut perquirat quantocius. Inter haec orationi uacabat. Adueniens is qui missus fuerat ferramentum offert tali operi satis congruum. Obserantur ostia domus et rex cum paupere argentum a lancea auferens pauperculo dat bene faciens, et suis ipse sanctis manibus ei in sacculum mittens dat in mandatis, sicut mos erat, ut sibi in redeundo prospiceret ne uxor eius eum uidere posset. Obaudiuit praeceptis regis necessitas pauperis. Peractis his, aduenit regina mirans quod factum fuerit de lancea, quae sic erat destructa, de qua sperabat dominum suum forti laetificari gloria. Ad haec Domini fidem iurans rex ioco huius se non esse facti conscium, inter eos amicabilis est exorta contentio quibus eleemosynae largitio profuit et proderit, faciente Deo, mortuis saeculo, uiuentibus Deo. Quaedam adhuc de eius non minima pietate narranda sunt. [10] Clericus quidam pauperculus de regno Lotharii exiens, ad hunc de quo loquimur seruum Dei ueniens, est receptus. Is nempe clericus Oggerius dicebatur. Qui eum nimia bonitate suscipiens, suo sanctorum collegio sociauit clericorum et eum sufficienter in his quae debuit, adornauit, sperans secum habitaturum non paucis diebus et annis. Verum in his quae praeuidere noluit inuentus est. Nam super eum dicta Dauid prophetae merito dicta sunt: Verba oris eius iniquitas et dolus. Noluit intelligere, ut bene ageret. Iniquitatem meditatus est in cubili suo. Astitit omni uiae non bonae, malitiam autem non audiuit. Splendebat quippe in eo species Iudae traditoris Domini, qui loculos habens, ea quae mittebantur exportabat. Nam quodam tempore aduesperascente hora dici, coena cum suis sumpta, incumbentibus iam noctis tenebris, dum ad complenda, et quae sunt Deo reddenda cogitaret, ad domum Dei de more processit, praeeuntibus ante se clericis cum ceroferariis non minimi ponderis. Quibus positis, significauit rex humilis ne accederent ad excelsa. Stat rex in angulo, et corde tacito Deo suo reddit uota iucundo. Meditans ergo in conspectu Domini, aspicit iam dictum Oggerium ad altare accedere, cereum ad terram deponere, candelabrum sinu contegere. Turbantur clerici, qui huius latrocinii debuerant esse custodes. Inquirunt dominum regem de furto; quibus se respondit nescire ullo modo. Peruenit hoc ad aures Constantiae reginae eius coniugis, de qua quidam ad nomen eius lusit dicens: Constans et fortis, quae non Constantia ludit. Haec accensa furore iurat per animam Willelmi sui genitoris custodibus mala se irrogaturam fore, luminibus priuari et malis aliis deturpari, ni reddant quod ablatum fuerat de thesauro sancti et iusti. Hoc ubi audiuit in quo erat requies pietatis, cum qui erat latrunculus aduocans, ita ad eum locutus est: « Amice Oggeri, abi hinc iam, ne te consumat inconstans Constantia uxor mea. Sufficiunt enim quae habes, donec intres in terram natiuitatis tuae. Sit Dominus tecum ubicunque perrexeris. » Ubi hoc audiuit furti dominus, cadens ad pedes piissimi regis uolutabatur clamans: « Succurre mihi, domine, succurre. » Ipse uero uolens eum eripere, dicebat: « Transi, transi, noli hic permanere, » dans ei et alia cum his quae absportauerat, ne deficeret in uia. Post aliquot dies idem Dei famulus credens illum iam posse suum attigisse solum, conuersus ad suos lepide et iucundissime dixit: « O bone Theudo (hic enim ei erat familiaris) ut quid tantum laboras in quaerendo candelabro, cum Deus omnipotens illud suo attribuerit pauperculo? Scias etenim tu et tui quod illi plus quam nobis necessarium fuerat, cum Deus nobis peccatoribus omnia quae sunt in terris attribuerit, ut subueniamus pauperibus, orphanis, uiduis et omni populo Dei. » [11] Palatium insigne, quod est Parisius, suo construxerant iussu officiales eius. Quod uolens praesentia sui die sancto Paschae nobilitari, more regali iussit mensam parari. Cumque aquam ad abluendas manus praesto haberet, adest caecus quidam inter pauperum multitudinem coram eo assistentium, qui illius erant memoriale continuum, qui ut illi aquam iactaret in faciem humillimam effert precem. At ille continuo, uelut pro ioco ducens pauperis precem, dum primum in manibus accepit aquam, illius proiecit in faciem. Qui mox, uidentibus cunctis optimatibus qui astabant, cum respersione aquae amissa oculorum caecitate, congratulantibus cunctis in Domino, laetior inter conuiuas discubuit prandio. Fuitque discumbentibus tota die huiusce rei confabulatio ad omnipotentis laudem Dei; quorum uerba forte fuissent uana et otiosa, nisi tanto lumine forent illustrati illo die. Nec immerito sane potest existimari quod palatium illud frequenti regio conuentu sit honorandum, quod diuina uirtus tali decorauit miraculo et populi sacrauit iubilo, dum uesci uoluit ibi deuotissimus rex die primo. [12] Vigore iustitiae uigens idem rex serenissimus studebat non continuari os suum mendacio, sed ueritatem corde et ore proferre, Domini Dei fidem iurans assidue. Unde nimirum suos, a quibus sacramentum recipiebat, uolens iustificare quemadmodum seipsum, fecerat unum phylacterium olocristallinum, in gyro auro puro adornatum, absque alicuius sancti pignorum inclusione, super quod iurabant sui primates, hac pia fraude nescii. Aliud quoque iussit parari argento, in quo posuit ouum cuiusdam auis quae uocatur grippis, super quod minus potentes et rusticos iurare praecipiebat. O quam bene et congrue huic sancto uiro concordant illius sancti dicta prophetae dicentis: Habitabit in tabernaculum Altissimi, qui loquitur ueritatem in corde suo: qui non egit dolum in lingua, nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit aduersum proximum suum (Psal. XIV, 3). Cui utique bono illum adhaesisse tota cordis intentione certissimum est, ut mereretur esse in superna haereditate beatorum cohaeres. [13] Quanta uero humilitatis uirtus in eo fuerit paucis edicendum est uerbis. Colloquium cum episcopis sui regni habens rex humilis, inter colloquium unumquemque aspiciens, uidit quemdam eorum mole carnis grauatum, pedes suos dependere ab alto. Pietate ductus a longe quaerens subpedaneum reperit unum. Quod manibus Deo et hominibus charus apprehendens, illud tanto pontifici offerre non recusauit et sub pedibus eius ponere non est dedignatus. Erat autem hic episcopus Lingonensis, Lambertus nomine dictus, scientia, religione et bonitate pollens. In magna etenim ex hoc admiratione pro tali facto omnes episcopi et principes habuere saepefatum Rotbertum humillimum et inclytum regem. [14] Is quippe rex Deo dilectus Rotbertus semper meminit sanctae legis, quia memor fuit operis Dei in omnibus uiis suis. Sciebat etenim scriptum: « Scientia, uirtus; custos uirtutis, humilitas sancta. » Et illud beati papae Gregorii: « Qui sine humilitate uirtutes congregat, quasi in uentum puluerem portat. » Legerat quid dixerit quidam ex Patribus: « Omnis labor sine humilitate uanus est; humilitatis signum dat regnum coelorum. » Nos ergo oremus omnipotentem Deum, ut hic electus, qui deposito omni tumore superbiae coniunctus est Christo Deo sanctae humilitatis uirtute, ita illi iungatur in saeculo uenturo, ut in iudicio a sinistra parte disiunctus, non inueniat in eo Iesus Christus quod damnet in poena, sed quod pietate multiplici prouebat ad coronam, quam promisit diligentibus se ad gloriam. Hic etenim uir Dei tantus ac talis quod amauit, quod cupiit, quod credidit, Deus est Rex regum, Dominus dominorum spes utique certa fidelium. [15] Iactantiam superbae mentis a se reiiciens rex humilis et cum multiplici pietate nominandus Rotbertus studebat illi semper placere uirtutibus bonis qui habitat in excelsis. Deuitans sublimes suscipiebat quos poterat humiles, qui certis temporibus ueras uero Deo redderent laudes. Suscepit in hoc et exemplum ab Ambrosio Mediolanensium ciuitatis uenerabili episcopo, qui binos Ecclesiae suae, cui praesidebat, clericos pro incessu superbo grauibus tradidit lamentis, donec, calcato tumore superbiae, addiscerent humilitate pergere, qui erant correcti uirga sacerdotalis disciplinae. Idem namque beatus pontifex, in tractatu De diluuio et arca Noe, habitus hoc modo arrogantium curauit edicere, scilicet quales describit Isaias Iudaeae filias, oculorum micantes nutibus et alta se ceruice iactantes. Sunt enim huiusmodi erigentes supercilia, inflato corde, elato pectore, ceruice resupina, qui solum quidem pedum praestringant uestigiis, toto autem se librant corpore et inani suspendunt texamine. In priora gressu prodeunt, in posteriora uerticem reclinantes, coelum spectant: terram autem fastidiunt, tanquam ceruicis dolore suffixi, ut eam inclinare non possint. Hos igitur deleuit Deus de libro uitae, dicens: Omnis qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV, 11). Nec inter merita sanctorum commentis facit adhaerere coelestibus. Haec idcirco diximus, ut cognoscant omnes quis in tanto Francorum imperatore mundi fuerit despectus, qui humilitate sancta coelorum possedit regna. [16] Huius igitur inclyti regis auus Hugo, pro pietate, bonitate, fortitudine Magnus dictus, monasterium S. Maglorii confessoris Christi in ciuitate Parisius simul cum filio construens nobiliter, monachos sub regula patris Benedicti uiuere paratos ibi collocat, et in auro uel argento locum ipsum dicat, et caeteris ornamentis, pro salute sua et filii ac futurae posteritatis. Mater quoque eius supradicta Adhelaidis, admiranda satis in sancta deuotione regina, fecit monasterium sancti Frambaldi in ciuitate Siluanectensi, ubi duodecim ad seruiendum Domino clericos misit et de quibus uiuerent abunde subministrauit. Construxit et monasterium in territorio Parisiensi, uilla quae dicitur Argentoilus, ubi numerum ancillarum Dei non minimum sub norma sancti Benedicti uiuere paratas adunauit; ad laudem et gloriam bonorum omnium Inspiratoris et sub honore sanctae Dei genitricis et perpetuae uirginis Mariae omnipotenti Domino dedicari et consecrari uoluit. Fecit nihilominus sancto pontifici Martino casulam auro operatam optimo, inter scapulas maiestatem ueri pontificis continentem, Cherubim quoque ac Seraphim colla Dominatori omnium submittentia. In pectore uero Agnum Dei, nostrae redemptionis hostiam; quatuor e regione praefigens animalia Dominum gloriae adorantia. Fecit et eidem beato confessori cappam unam intextam auro; duas uero ex argento. Speciali autem suo post Dominum amicorum amico, beato uidelicet Dionysio, casulam miro itidem opere factam contulit. Cui et aliud, ut tantam decebat feminam, ornamentum contexuit, quod uocatur orbis terrarum, illi Caroli Calui dissimillimum. Sperabat enim se Deo fidelis regina partem habituram cum eo, cui promiserat Deus sermone non casso impetraturum pro quibuscunque petiisset. Etenim illius uniuersa progenies famulam se tanti martyris in omni opere proclamabat, reddens Domino suo quae sunt serui debitae seruitutis obsequio. Erant siquidem huic generationi speciales amici, sancta uidelicet Maria, et pater et dux monachorum sanctus Benedictus, sanctus quoque Martinus, sanctus nec ne Anianus atque uictoriosi martyres Christi Cornelius et Cyprianus; optatissimus uero gloriosus martyr Dionysius ac inclyta uirgo beata Genouefa. Fertur autem dixisse moriens bonus Pater: [17] « O optime fili, per sanctam et indiuiduam Trinitatem te obtestor, ne quando animus subripiat acquiescere consiliis adulantium, uel muneribus donisque uenenatis te ad uota sua maligna adducere cupientium ex his abbatiis quae tibi post Deum perpetualiter delego; neue animi leuitate ductus quolibet modo distrahas, diripias aut ira excitante dissipes. Specialiter uero tibi inculco nullo pacto ducem omnium, Patrem dico Benedictum, a te patiaris diuelli, illum apud communem Iudicem salutis aditum, tranquillitatis portum postque carnis obitum securitatis asylum. » [18] Quae autem haec ancilla Dei, mater prudentissimi regis Rotberti, opera bona fecerit, paucis adnotare libet. Ipse iuuenis laborabat forti infirmitate corporis, de qua erat patri et matri in timore periculum. Pro quo fecit in seniori ecclesia Aurelianensis ciuitatis, quam sanctus Euurtius per Dei dexteram fundauit et more ecclesiastico benedixit in sanctae et uiuificae Crucis honore imaginem Domini et Saluatoris nostri Iesu Christi pendentis in cruce, ex auro puro, ut liberaretur a mortis periculo, quem Deus omnipotens iam apud se decreuerat regnaturum in mundo. Nam et eius uirtute liberatus est. Dederat autem et pater pro filio unico sanctae Crucis loco urceum argenteum pensantem LX libras, qui usque ad haec nostra tempora permansit in domo Dei sancta. Crescens quippe aetate et uir factus uirtute totam terram sanctae Crucis, quam Fulco episcopus pro adiutorio sui Hugoni potentissimo Beluacensi dederat; hic uir Dei, qui laude et uerbo omnipotenti complacebat Deo, moesto factus animo, per saecula celebrando salutiferae Crucis loco suo reddidit dono. Hunc denique locum, Aurelianensem scilicet sedem, specialius semper dilexit, quia in ea natus adoleuit, et post regeneratus ex aqua et Spiritu sancto, ibi assumptionis suae in Regem solemnem utique percepit benedictionem. Domnus etiam Theodericus eiusdem ciuitatis episcopus, cuius uox laudem Domini digne et laudabiliter eructabat, uolens haberi memoriam sui nominis in monasterio sanctae Crucis, iubet uas fieri ex centum solidis auri optimi, in quo consecraretur sanguis Domini nostri Iesu Christi. Iunxerat se tanto pontifici rex mente humili, qui superno tactus amore fecit in ipso sancto calice patenam ad conficiendum in ea corpus Redemptoris mundi, ut esset ei crucis signaculum in auxilium et sancta passio uera animae carnisque redemptio. Nihilominus et domnum Odolricum episcopum in sacerdotali uestimento sic honorauit, ut astans in sacrificio Domini circumtectus ex omni parte auro et purpura uideretur. Urceolum ex onichino factum, quod comparauerat rex ditissimus pretio LX librarum, iterum ipsi sanctae Crucis loco contulit simul cum alio argenteo et manipulo. Dedit etiam et pallia tria pretiosa in ornatu ecclesiae, pro sua suorumque filiorum salute, et alia multa quae non possunt littera notari nec numero comprehendi. Sanctorum enim corpora martyrum pretiosorum Sauiniani et Potentiani, qui passi sunt acerrime in Senonensi urbe, auro, argento, gemmis ita uestiuit ut in his delectaretur omnis mundus, quos in terris rex honorificauerat, laude dignis. Praeterea Patri Benedicto et suis, cui semper totis adhaeserat praecordiis, pro sua in tota mundi latitudine admirabili uita, piscatoriam Ligeritti fluminis benignissimus attribuit, scripto firmauit et ex his nil aliud quam intercessionis illius quaesiuit suffragia. Sed et praeceptum de immunitate Floriaci loci, seu de his quae monasterii competunt utilitatibus, auctoritate regia firmauit et sigillo suo ut bonus et sapiens insigniuit. In ornamentis quippe ecclesiasticis Patrem Benedictum honorans, quo eo amore dilexerit manifestissime aperuit. Nam altare sanctae Dei genitricis Mariae pallio pretiosissimo post ignem, qui fuit immensa nostri sancti loci calamitas, cooperuit et thymiamaterio usquequaque satis mirabili, auro et gemmis bene eleuato in sublimi, hunc sanctum deuotissime nobilitauit. Erat enim et hoc adplene conueniens thymiamaterium thuribulo aureo a Gauzlino abbate mirabilium factore patrato, cuius opus splendescit prae omnibus quae uidimus ipsi qui haec scribimus, in Floriaco loco. Monasterium S. Cassiani confessoris summi in Hedua ciuitate, quae et Augustodunus, nimia dirutum uetustate a nouo aedificauit et in eo Dei ministros collocans abbatiam, sicut prius, construxit, praebens sumptus his qui ibidem Deo deseruirent. Hoc ei studium, haec eius semper fuit in opere Dei uoluntas. [19] Palatio Compendii damnum accidit regi in furto nobili. Instabat tunc dies Pentecostes, quo Spiritus sanctus replens animas mundat fidelium corda, ut placeant Patri et Filio, quibus aequalis Spiritus sancti portio. Volens illo die pater rex gloriosus filium suum statuere in regem, nomine Hugonem, strenuissimae nobilitatis iuuenem, pro immensa patris et filii bonitate, quae erat diuulgata toto terrarum orbe, ad faciendum eum festinabat omnis mundus, quia delectabatur in talibus. Fuit enim hic bonus iuuenis excellentissimae probitatis, omnes complectens, omnes diligens, nullum despiciens, dilectus a cunctis et semper amatus. Die autem primo perfecta benedictione mirabili, pater laetus factus de filio, exsultabat gaudio immenso. Admonitio patris eo die talis facta est in filio bono: « Vide, fili, semper sis memor Dei, qui te hodie participem sui fecit regni, ut aequitatis et iustitiae in semitis delecteris. Quod, quaeso, attribuat mihi Deus ut uideam, et tibi ut facias iuxta eius uoluntatem, quae omnibus desiderantibus eam semper adest. » Inter haec festiua solemnia quidam clericorum, uesano corde meditatus peruersa, accelerat perficere ea. Speciem cerui ex argento mero facti uir Dei habens in thesauris suis eo delectabatur solemnibus festis. Acceperat hoc munus a duce Normannorum Richardo ad usus humanos, quod benignus ore, benignus corde, benigno non distulit conferre Deo. Erat huic ornamento adiunctus scyphus corneus, quo deferebatur uinum ad celebrandum sacrificium. Haec aspiciens quidam pestifer et nequam clericus, arripit, caligis recondit, huc illucque uadens non inuenit cui ea uenditione contribueret, uel quomodo illam speciem cerui destruere posset. Credendum est cunctis ea pii regis seruata meritis, qui toto corde erat Deo fidelis. Nam tertia Sabbati in oratorio Turris Caroli colloquens cum quodam familiaritate perfecta sibi coniuncto, ecce fur ueniens ante altare se collocat, preces inutiles spargit et longa protrahens suspiria, facistergio altaris prolixo operit, simul cum scypho, et sic uerecundus abiit, nesciens miser quorum oculi super eum erant defixi. Cessans rex a colloquio uadit ad altare pede leui cum amico uero, et sua accipiens reddit laetus ministro, interminans socio ne, dum aduiueret, nomen eius saeculo innotesceret et tanto uiro uerecundiam faceret. [20] Verum quia opponit se nostrae narrationi quorumdam peruersae mentis intentio, qui omne bonum quod ipsi nequeunt assequi aliis inuidere et malignitatis caleaneo, prout possunt, premere non erubescunt, quique, si quid excessus humanitus admissum est, eo cuncta boni operis succedentia germina canino dente oblatrant suffocari, hunc sanctissimum uirum lacerare non pertimescentes: Non, inquiunt, haec quae prolata sunt bona de eo opera ad salutem illius prouenient animae, quoniam non exhorruit facinus copulationis illicitae, dum commatrem et sibi consanguinitatis uinculo nexam duxit uxorem. Quorum irrationabilitatem placet euidenti sanctae Scripturae indicio conuincere. Sed, ne forte loquendi proclament aditum sibi intercludi, dent nobis aliquem sine prolapsione delicti. Quis uero castum se habere cor gloriabitur? cum nec unius diei infans mundus esse Scripturae testimonio comprobetur? Siquidem ob inertiam desipientium comprimendam haec dixerim, non ut uiri ultro poenitentis culpam occultem. Sicut enim sanctus Dauid, lege prohibibitus, Bethsabee contra fas concupiuit et rapuit, ita et iste, contra sacrae fidei iura agens, praefatam mulierem nefarie sibi copulauit uxorem. Illi non solum satis fuit in mulierem peccasse, sed molita uiri innoxii nece incurrit duplex peccatum. Huic profecto magis libuit Deum offendisse, quam a muliere duplici sibi lege prohibita torum seruare immaculatum. Sed utriusque peccati uulnus uerus humani generis benigna dispositione sanauit Medicus: illum per Nathan prophetam suum, dum pauperis uiri unius ouiculae et diuitis ouium abundantis multitudine paradigmate obiecto, se reum agnoscens dixit peccasse; istum aeque per domnum et uenerabilem Abbonem, Floriacensium a Deo praeelectum abbatem, nunc, Christi fauente gratia, miraculis coruscum, spreta mortis formidine dure increpatum priuatim et publice. Cuius sancti uiri increpatio tam diu perstitit donec rex mitissimus reatum suum agnosceret, et quam male sibi copulauerat mulierem prorsus derelinqueret, et peccati maculam grata Deo satisfactione dilueret. Uterque igitur rex Deo acceptus, utpote ab illo coronatus. Quos nudos peperit natura mundo, sancta dispositione sui gloriosos habere uoluit et inclytos saeculo. Et quia, ut ait Scriptura, permittit Deus fieri quod non uult, permisit benigna dispensatio sic eos occumbere peccato, ut se humanitate aequales subiectis recognoscerent, et reliquum uitae tempus uigiliis et orationibus inhaerendo transigerent, uarias corporum passiones sustinerent, ut adimpleretur in eis sacrae Scripturae testimonium, quae ait: Corripit Deus quem diligit, flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Uterque peccauit, quod solent reges; sed a Deo uisitati poenituerunt, fleuerunt, ingemuerunt, quod non solent reges. Siquidem exemplo beati Dauid, domnus iste noster Rotbertus confessus est culpam, obsecrauit indulgentiam, deplorauit aerumnam, ieiunauit, orauit et confessionis suae testimonium in perpetua saecula uulgato dolore transmisit. Quod non erubescunt facere priuati rex non erubuit confiteri. Qui tenentur legibus audent suum negare peccatum, dedignantur rogare indulgentiam quam petebat qui nullis legibus tenebatur humanis. Quod peccauit conditionis est; quod supplicauit correctionis. Lapsus communis, sed confessio specialis. Culpam itaque incidisse naturae est, diluisse uirtutis. Ob hoc nimirum ista facere non despexit, quia sciebat Deum pusillis et magnis fore timendum et potentem quemque diuina admoneri Scriptura: Quanto magnus es, humilia te in omnibus et coram Deo inuenies gratiam. His igitur rex humilis, legibus absolutus, suae tamen reus fuit conscientiae. Quibus uinculis se edomare desiderans, diuinum sibi precatur auxilium, ut ab omni criminis labe mundetur. Et reuera, cum mitis et corde mansuetus egregia semper habuerit sanctus rex suae mansuetudinis et pietatis insignia, ita ut aduersariis suis frequenter ignouerit atque ab eorum nece abstinendum putauerit, non est mirum quod tam grauiter doleat noxium sibi obrepsisse peccatum. Et ideo a peccatis mortalibus liberari se postulauit, laudauit Dominum Deum suum, iustitiam Domini praedicauit, et exsultauit eius lingua iustitia de coelo prospicientis, quae processit de utero intactae Virginis. [21] Unum uero quiddam memoria dignum a patre huius inclyti regis et a Deo electi patratum, huic lectioni inserere dignum duxi. In eo namque sacerdotes ueridici, abbates et monachi, sanctae normae non nescii, exemplar uirtutem, quod non solum imitari, sed etiam admirari ualeant, inuenient. Ante omnia autem pietatis et misericordiae omni laude extollenda insignia. Quodam namque tempore sanctum diem Paschae in ciuitate Parisius solemniter celebrans, secunda Sabbati ad domum suam apud Sanctum Dionysium laetus regressus est, ibique solemnes exegit dies. Tertia autem Sabbati adueniente hora, qua laudibus laudaretur per omnia saecula Deus, surgit a lecto et ad ecclesiam ire disponit. Aspiciens ergo uidet duos ex aduerso iacentes in angulo, operi insistentes nefario. Horum fragilitati condolens, ornamentum pellium, quod erat pretiosissimum, tollit a collo et super peccatores proiicit corde benigno. Quo facto, ecclesiam sanctorum omnipotentem Deum rogaturus intrauit, ubi pro ipsis peccatoribus ne perirent orauit. Prolongata uero oratione et sperans iam abiisse mortuos peccatores, qui poenitentia uiuerent Deo, euocat sui corporis custodem, et ut aliud sibi eiusdem generis deferat ornamentum humillimis uerbis imperat, mandans hoc minis imperialibus, ut neque coniugi gloriosae, neque alicui istud unquam manifestaretur. O quam perfectus, qui sic suo peccatores protexit uestimento! quam sanctus sacerdos! quam pius abbas religiosusque monachus! quam rectissima uirtutis et perfectionis norma, cui inniti potest iustitiae concupiscens semitas! Tali quippe mandat monachorum pater et dux confiteri peccata, qui sciret sua et aliena curare uulnera, non autem detegere et publicare. O felix participatione Dei pietas et misericordia, quae sic floruerunt in tanto et tali uiro! quas et ipse Rotbertus noster quasi haereditario iure a patre relictas possedit. [22] Ingo summae ingenuitatis uir et bonitatis, abbas Sancti Germani Parisius ciuitate constituti monasterii, ad hunc Dei famulum pro sua et fratrum utilitate Aurelianis duos boni testimonii direxit fratres. Qui ab eo uisi pacis honorati sunt osculo, ut ei mos erat, interrogatique sunt benignissime qua causa ad eum properassent. Vocabantur autem propriis nominibus Herbertus unus, alter uero Gauzfredus, haud infimi ordinis monastici uiri. Quibus pio de more imperat ut post matutinos hymnos sua praesentia assisterent et de quibus uellent audientiam haberent. Quibus iussa obseruantibus contigit ut in ipsa ecclesia, in qua consederant, his cernentibus, candela exstingueretur. Qua exstincta, religiosum uirum, Theudonem clericum proximum suum a lecto euocat candelamque porrigens ad requirendum lumen quantocius dirigit. Interea deuotissimus rex psalmis et orationibus uacans, dum qui missus fuerat reuertitur, uidet uirum Domini candelam ardentem tenere in manibus, qui tenebat charitatem in moribus. Quod admirans et Deum hymnisonis uocibus laudare cupiens, omnimodis illum prohibet, ut a iactantia superbae mentis ex toto se liberans, Dei in omnibus collaudans uirtutem diceret cum Dauid: Ego sum uermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis. Et iterum: Humiliatus sum usquequaque, Domine; uiuifica me secundum uerbum tuum. [23] Legimus in diuinis Voluminibus quod seruire Deo regnare est. Quod pro certo cognouit qui admonuit, dicens: Seruite Domino in timore. Quod utique iste noster, de quo loquimur, uir beatus adimpleuit pro posse et uelle. Et sicut Moyses Dei famulus, precibus humillimis, manibus extensis prostrauit Amalech; ita et hic uerus Dei amicus, suis deuictis hostibus uirtute sancti Spiritus, semper Deum habuit adiutorem, qui est salus omnium. Resplendebat quippe in eo animi dulcedo, qua omnem sibi conciliabat hominem. Erat ei sapientia salutaris, qua delectabatur cum suis. Docebat quosdam in lectionibus, alios in hymnis et laudibus, et ad talia semper exhortans, omne secundum apostolum omnibus fiebat, ut cunctos lucrifaceret. Caeterum quod pontifices ipsi abbatesque facere pigritabant, quorum est errantes corrigere et bonos quosque exemplo suo ad meliora prouocare, ipse uerus Dei amicus audebat; de cuius cordis thesauro procedebat uox exsultationis et salutis, qua delectari gaudebat cum omnibus sanctis, secundum Apostolum carnem suam crucifigendo cum uitiis et concupiscentiis mundi huius, delectabile semper diuinitati seipsum praeparans templum. Ad diuinum officium primus, ad laudandum Deum sedulus. Quocunque illi erat eundum praeparabatur uehiculum, quod deportaret diuini ministerii tentorium. Quo in terram fixo, deponebantur ibi sancta, ut quia secundum Psalmistam: Domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et uniuersi qui habitant in eo, proderet se deuotum famulum, quouis in loco Deo deuotas persoluere laudes. Erant enim fixa et bene plantata in corde mansuetissimi et Deum bene amantis regis beatissimi Antonii uerba: « Iesum Christum semper desiderate, quia in omni sede terrarum constituta regna coelorum. » Sanctas noctes, hoc est natiuitatis Domini, sancti Paschae et Pentecostes, sic totas ducebat insomnes usque ad summum mane ut nec sedens uel stans somnum caperet, donec quam exspectabat et desiderabat salutiferam corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi perceptionem perciperet. Probata de eo res ista et in omni saeculo manifestata. Solemnitate uero natiuitatis sancti Ioannis Baptistae, hanc quam in natiuitate Domini tenebat consuetudinem ut post laudationem Domini, quae est in hymno Te Deum laudamus, missa celebraretur deuote, quae sanctis est libris praenotata, in primo mane. Hoc sancta constituit auctoritas Gregorii Magni et aliorum in missa; Amalarii uero iterum doctrina, quam assumpsit ex dictis sanctorum Patrum. [24] Quis autem ei mos fuerit dandae eleemosynae in sui regni sedibus non praetermittimus. In Parisius ciuitate, Siluanectis, Aurelianis, Diuione, Antissiodoro, Aualone, Meloduno, Stampis, in unaquaque harum sede, trecentis, uel, quod est uerius, mille pauperibus dabatur panis et uini abundantia, et hoc specialius ipso quo ad Deum transiit anno, qui est incarnationis Dominicae millesimus tricesimus secundus. Praeter haec, quo ibat quotidie in sancta Quadragesima C aut CC iubebat pauperibus dari panem, piscium et uini cibaria. In die autem Coenae Domini, non uidentibus incredibile, V dentibus uero et seruientibus in tali negotio satis admirabile, cum non minus quam trecenti ipsa die sua prouidentia congregati, de eius sancta manu flexo poplite in terram, unusquisque legumen, piscem, panem, denarium unum sumebat in manibus. Et hoc hora diei tertia. Hora itidem sexta. Itidem centum clericis pauperibus praebendam panis, piscis, et uini concedebat; duodecim unumquemque eorum honorans denariis, corde et ore Dauidicos semper decantans psalmos. Post mensam uero praeparans se ad Dei seruitium rex humilis ponebat uestimenta sua, indutus ad carnem cilicio, adiunctoque clericorum collegio centum sexaginta et eo amplius numero, ad exemplum Domini eorum pedes lauans capillis capitis sui tergebat, et ad mandatum Domini singulos eorum duobus solidis remunerans, clero praesente et diacono astante, qui lectionem legeret secundum Ioannem in Coena Domini dictam et factam. Talibus factis occupabat se rex meritis gloriosus, loca sanctorum perlustrando toto die sancto Parasceue et crucem Domini adorando usque iu uigilia sanctae Resurrectionis, in qua assumebat statim sacrificium laudis, quae non defuit ab eius ore in omnibus saeculis. His et huiuscemodi uirtutum meritis bonorumque operum exhibitionibus gloriosus et toto orbe praedicandus Rotbertus rex se mirabilem mundo praebuit, cunctis posteris imitabilem dereliquit. [25] Hic autem post Deum specialis gloria regum, pro sacrato sanctorum apostolorum numero, quos semper amabat corde benigno et quorum solemnes festiuitates uotiuo praeueniebat ieiunio, ad horum exemplum duodecim pauperes secum ducebat, quos specialius diligebat. Quibus ipse erat uera requies post labores. Nam his sanctis pauperibus comparans fortissimos asinorum pullos, ante se, ubicunque pergebat, laetantes, Deum laudantes et animam suam benedicentes dirigebat. In his nempe et aliis innumerabilibus pauperibus recreandis nunquam habuit nolle, sed semper uelle. Morituris his fortis erat prouisio, ne quis minueretur de numero, eratque eis uiuorum successio et apud Deum tanti regis oblatio. Hoc studium, haec eius semper fuit bona uoluntas, cui semper adhaeserat, participatione summi boni; uera bonitas, in qua clarissimus uersificator his uersibus est delectatus: Maior cura boni est fratrum releuare labores, Et fieri optatum tristibus auxilium. Pascere ieiunos, nudos uestire, ligatos Soluere, discordes conciliare sibi. Et quaecunque homines miseri solatia quaerunt, Haec, ut possibile est, promere corde pio. Ut recte uere cupidus uereque benignus Quae mala sunt fugiat, quae bona sunt faciat. Haec omnia in tanto uiro fuisse omnis cognouit mundus, quia eum semper dilexit Deus. [26] Praeterea construxit a nouo in urbe Aureliana monasterium sancti Aniani singularis sui apud Deum aduocati. Qui quam pium sanctae deuotionis amorem erga eumdem habuerit nullus edicere ualet, quia illum suum semper post Deum adiutorem, protectorem et defensorem habere uoluit, ad quoscunque potuisset pergere gressus. Nam uno die a quodam suo speciali amicorum amico interpellatus ut quid talem ac tantum pontificem et non alios sic sanctos suis sanctis laudibus extolleret, respondisse humillima et piissima uoce fertur: Quis est Anianus? Anianus, Anianus pro certo est uera nostrorum consolatio, laborantium fortitudo, regum protectio, principum defensio, pontificum exsultatio, clericorum, monachorum, orphanorum et uiduarum egregia et inenarrabilis subleuatio. Et illudens ad circumstantes pueros ait: Num et iste, de quo loquimur, Arianus. a poenis uirgarum uobis pueris non est frequens, uera et probata liberatio? [27] Ardens tanti pontificis honore hic redolens flos et decus Ecclesiae sanctae, et gratia Dei desiderio eum in altiori uolens constituere loco, domum Domini super eum in melius construere coepit et, Deo cooperante et sancto Aniano auxilia praebente, ad finem usque perduxit. Habet namque ipsa domus in longitudine tensas quadraginta duas, in latitudine duodecim, in alto decem, fenestras centum uiginti tres. Fecit et altaria in ipso monasterio ad laudem sanctorum numero nouemdecim, quorum memoriam hic adnotare curauimus; principale, in honorem apostoli Petri, cui supradictus rex associauit coapostolum Paulum in benedictione, cum non antea ibi nisi solius sancti Petri esset ueneratio; ad caput S. Aniani, unum; ad pedes, aliud; aliud in honore S. Benedicti; caetera sunt in honore eorum quorum nomina sunt ascripta, sancti uidelicet Euurtii, sancti Laurentii, S. Georgii omniumque sanctorum, item S. Martini, S. Mauritii, S. Stephani, S. Antonii, S. Vincentii, sanctae Mariae, sancti Ioannis, sancti Saluatoris, S. Mamerti, S. Nicolai et S. Michaelis. Caput autem ipsius monasterii fecit miro opere in similitudinem monasterii sanctae Mariae matris Domini et sanctorum Agricolae et Vitalis in Claromonte constituti. Lecticam ipsius S. Aniani a fronte auro bono et optimo, et lapidibus pretiosis et argento mero praeoccupauit. Tabulam ad altare S. Petri, in cuius honore exstat locus, auro bono totam cooperuit, de qua Constantia, nobilis regina, eius coniux gloriosa, post mortem uiri sui sanctissimi Deo et sancto attribuit Aniano summam, scilicet librarum septem ipsius metalli in meliorandis a se monasterii facti tectis; quibus ab imis ad superiora apertis, coelum melius cerneretur quam terra. Exstitit in ea quantitas auri quindecim librarum probati. Quod reliquum fuit in quibus debuit distribuit, quia erat ei sollicitudo Ecclesiarum Dei, iuxta utile senioris sui uelle. Post quae omnia cupidus sanctae benedictionis rex Rotbertus gloriosus, suae ordinationis, benedictionis et assumptionis in regem anno tricesimo sexto, iussione imperatoria euocauit archipraesules Gauzlinum Bituricensem et abbatem Floriacensem, Leothericum Senonensem, necnon et Arnulphum Turonensem. Quorum praesentiam subsequuntur praesules Odolricus Aurelianensis, Theodoricus Carnotensis, Bernerius Meldensis, Guarinus Beluacensis, et Rodulfus Siluanectensis. Non defuit etiam praesentia domni et uenerabilis Odilonis, Cluniacensium abbatis, et aliorum bonorum uirorum non minimi meriti, cum quibus semper desiderabat colloqui. Ab his pro certo et aliis Dei ministris leuatur illud nobile corpus amici Dei Aniani sanctissimi de sepulcro cum corporibus sanctorum Euspicii, Monitoris et Flosculi confessorum, Baudelii et Scubilii martyrum et Agiae matris S. Lupi confessoris; et ab ipso glorioso rege et aliis, quos iam praenotauit littera, qui pro tali negotio aduenerant, custoditur, laudatur, et decantatur in hymnis et laudibus in ecclesia S. Martini quoadusque praepararentur utilia et necessaria sanctae benedictioni. Praeparatis ergo omnibus, ab ipsis sanctis sacerdotibus locum ipsum benedici et consecrari solemniter fecit, anno Dominicae incarnationis millesimo uicesimo nono, indictione duodecima. Sumitur itaque humeris inclyti regis gaudentium simul et laetantium populorum et transfertur cum laudibus in templum nouum, quod ipse inclytus Rotbertus aedificauerat, laudantes Dominum et S. Anianum in tympano et choro, in chordis et organo, et eum in loco collocant sancto ad honorem, gloriam et laudem Iesu Christi Domini nostri et famuli sui Aniani, speciali gloria decorati. [28] Expleta benedictione solemni et omnibus quae ad dedicationem sancti templi pertinebant, uadit iam cum reuerentia nominandus pater patriae Rotbertus ante altare sanctissimi Petri et dilecti domni Aniani, in conspectu omnium populorum, et exuens se uestimento purpureo, quod lingua rustica dicitur rocus, utroque genu fixo in terram, toto de corde ad Deum supplicem fudit precem in his uerbis: « Gratias, inquit, ago tibi, bone Deus, qui ad effectum meam uoluntatem hodie meritis S. Aniani perduxisti, laetificans animam meam de corporibus sanctorum cum eo hodierna die triumphantium. Da ergo, Domine, per hos sanctos tuos uiuis delictorum indulgentiam, defunctis omnibus uitam et requiem sempiternam. Tempora nostra prospice, regnum tuum, quod tua pietate, misericordia, bonitate nobis datum est, rege, dispone, custodi ad laudem et gloriam nominis tui, S. Aniani uirtute mirabili patris patriae ab inimicis mirabiliter liberatae. » Peracta oratione, ad sua quisque laetus regreditur et de suis donariis ipso die locus insigniter nobilitatur, in quatuor scilicet palliis pretiosissimis, et urceo argenteo et capella, quam post obitum suum Deo omnipotenti et sanctissimo confessori delegauit Aniano. Capella autem huius piissimi, prudentissimi, potentissimi regis Rotberti, talis fuit: Cappae octodecim bonae, optimae et bene paratae. Libri Euangeliorum aurei duo, argentei duo, et alii duo parui, cum missali uno transmarino, bene parato ebore et argento. Philacteria aurea duodecim. Altare unum auro et argento mirabiliter paratum, continens in medio petram laudabilem, quae dicitur onichinus. Cruces aureae tres. Maior ex his continet in se libras auri puri septem. Signa quinque. Unum ex his satis mirabile, in quo duo millenaria metalli et sexcentae librae fuerunt, cui imprimi iussit signum baptismi de oleo et chrismate facti, sicut ordo deposcit ecclesiasticus, et ut uocaretur Rotbertus attribueret Spiritus sanctus. Dedit etiam et huic sancto ecclesias duas, Sentiliacum et Rutinagum, cum uillis et omnibus quae ad ipsas pertinent, quas praecepto regali firmauit et corroborari iussit. Promeruit autem et a domno Theodorico uenerabili Aurelianorum episcopo altaria ipsarum ecclesiarum cum pontificali priuilegio de ipsis a se facto, quod sancto contulit Aniano et regi inclyto, qui eum in uoce exsultationis semper dilexerat de corde bono. [29] Castrum Crispiacus dictum a Waltero potenti nobiliter constructum Suessionico in territorio, Abbatiam sancti Arnulfi a se factam nobilis nobilem et per saecula reddidit illustrem. Nostra enim aetate ibi abbatem quemdam, Lezcelinum nomine, constituit, boni testimonii uirum, professione regularis uitae monachum, quotannis uenientem ad hunc Dei uirum. Suscipiebatur ab eo ut Dei seruus, et colloquium habentes de coelestibus, post in redeundo honorabatur ab eo honorabilibus muneribus quam splendide, quae erant iuncta coelestibus perfectae charitatis uirtute. Quodam autem tempore sanctae Quadragesimae Pisciaco ad regem de more properans, temporales simul et spiritales sumpserunt cibos. Auita se posthaec coniungentes bonitate, offert regi charitatem Dei abbas bonus, pro releuatione corporis eius humillimi, ut haberet leuamen ciborum, qui precibus pulsans ostia coelorum fieret consors sanctorum. Hoc renuens uir pietatis et incumbens se terris omnimodis orabat ne ui eum opprimeret, quia talibus obediens nullum adhuc Deo ieiunii uotum obtulisset. Abba hoc audiens taciturnitatis uincula suscepit, et meditans corde quod esset perfectus uirtute, pro ieiunii eius obseruatione, suscepit eum in multimodam et non numerosam missarum celebrationem, ut attribueret ei Deus in his firmam deuotionem. His laetus rex donis a sancto uiro perceptis, Deo gratias egit et sanctum celebrauit continuo ieiunium, exspectans Dei et Domini nostri Iesu Christi resurrectionem. Erat et hoc amatori bonorum in religione pro suarum emundatione culparum quod, a sancto Septuagesimo usque in pascha, nulla usus culcita frequenter eum suscipiebat ad iacendum fortissima terra, tendentem indesinenter ad aethera. Prosit tamen pro his et aliis anima eius subscripta et breuis oratio: Priorum actuum eius maculas Deus tergat, obliuioni perpetuae tradat, partem ei in resurrectione prima concedat qui est resurrectio mortuorum Iesus Christus uiuens et regnans in saecula saeculorum. [30] Cordi meo quid dulcius, quid iucundius potest iungi quam ut praeceptorem, adiutorem meum, in omnibus Dei operibus collaudem? Redeo, redeo et, sicut solebam in diebus quibus nos simul respiciebamus, eius mihi amabilem et desideratissimam recipio bonitatem. Delector etiam in illa et experior quid utilitatis mihi illa fuerit. In illa, ut meae est recordationis, nil accipio, nil sentio quam ut bonus filius de patre bono, amicus de amico, dilectus de dilecto. Erubesco tamen ualde in huius admirabilis uiri operum bonorum narratione, cum in eo semper floruerint quae sunt fixa summis coelorum, pro lucratione animarum et corporum. Quempiam uidens desudare in Dei opere, hunc exhortabatur uoce, clanculo alleuans munere, cuius erat donum promissis pauperrimum, dato permaximum. In fundo monasterii Floriacensis loci paterna imitabilis abbatis mei Gauzlini iussione ecclesiam coepi aedificare, modicam quidem, sed festiuam; ad quam occurrebat populus amore quorum erat sacranda condigna benedictione. Licet esset imperfecta, quamuis lignea, tamen promouit se rex uir coelestium desideriorum a Vitriaco castro, desiderans eam uidere aspectu sanctissimo. Fuerat iam iussu domni et amabilis Odolrici pontificis a uenerabili Bituricensium archiepiscopo Gauzlino benedicta, dante eo in circuitu plenissime terram ipsi ecclesiae perutilem. Intrans in ea rex et orans pallium quatuor librarum super altare posuit; quod quia in honore sanctorum Dionysii, Rustici et Eleutherii, consecratum fuit, procul dubio eius cordi ita insedit ut suis piis aspicientibus oculis, post ad eum Parisius me ueniente, de reliquiis ipsorum martyrum, almi scilicet Dionysii, Rustici et Eleutherii, splendide exornaret, intercessionibus ditaret. Protectionis eorum dona haec sunt: De casula sancti Dionysii, dalmatica sancti Rustici, casula sancti Eleutherii, de uestimentis eorum sanguine aspersis, de carnium eorum puluere et funiculo triplici, quo fuit astrictus Dionysius martyr Domini pretiosus. His et aliis sanctorum pignoribus a rege amante Deum nobiliter insignitus est locus. Susceptae sunt autem ipsae sanctorum supra dictorum pretiosissimae reliquiae in Floriaco monasterio a domno Gauzlino abbate, in dando et accipiendo satis honorabili uiro, die Kalendarum Octobrium, quo celebris agitur in omnibus saeculis sanctorum Germani, Remigii atque Vedasti solemnitas confessorum. Sane peccatis existentibus ipsa ecclesia post ignibus adusta, iterum a me misero, auxiliatrice manu Domini operante, sanctae Mariae matris Domini, Patris quoque Benedicti et eorumdem sanctorum adiuuantibus meritis, quae erat lignea facta est lapidea, quam magnae bonitatis gloriosus episcopus Odolricus sua, non alterius, ut prius, manu Domino Deo et suis sanctis dedicari et consecrari uoluit. Fecit ut decebat talem uirum. Quippe qui sic me protexit amore omni quo aduixit tempore, operante Dei uirtute, ut in his quaecunque uolui nunquam eius habuerim nolle, sed semper quod est honestum et utile. Haereditatem sanctorum sacerdotum, quam semper hic sacerdos inclytus honore pontificatus consequi desiderabat, hanc quaesumus ei tribuere dignetur Pontifex summus, Deus et Dominus noster Iesus Christus. Huius peccata destruat, collocet in coelestibus, iungat coelorum ciuibus Redemptor et Conditor, et sanctarum animarum mitissimus liberator. Intrantes hanc ecclesiam prae oculis habent subscriptos uersiculos, memoriam sancti Dionysii et factoris loci retinentes, quos binis partibus diuisos agnoscunt altaria, quorum sunt honore sacrata. Ad sinistram partem altaris sancti Dionysii hi sunt: Ista Dionysius penetrantes limina sanctus, Auxilio sancto consociet Domino. Quem quicunque petis Dominum deposce tonantem, Quatenus Helgaudum seruet amore suum. Cuius amor Christo sic sic uenerabile templum Construxit Domino atque Dionysio. Item ad dexteram: Est domus ista Deo sine fine dicata superno, Helgaudi studio consilioque boni. Hinc paradisiaci pulsatur ianua regni: Hinc pia plebs Domino coniubilat supero. Intrantes pariter Christus conseruet Iesus. Dicite, cuncti, uoce fideli omne per aeuum: Sic fiat: Amen, amen, amen. [31] Huius certe temporibus, cuius adiuuante Deo facta describimus, fulsit in monasterio Floriacensi loco celebri splendidus mundo Gauzlinus abbas merito, sanctis Deo coniunctus operibus, pollens scientia spiritali simul et humana. Inerant eius cordi Abonis magistri prolati sanctae Scripturae flores boni, de quibus honestissime imbutus ita eructabat omnibus, ut possent delectari in coelestibus. In sanctis eleemosynis ita largissimus, ut ipse positus in fortissimis frigoribus a se uestes pellium abiiciens, pauperes Christi indueret, ut a remuneratore bonorum praemium perciperet, de quo audiret: Nudus fui, et uos operuistis me. Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi. Hunc perfectus rex ita suis affixit obtutibus, ut cum prae caeteris diligens suis eum specialiter deuinceceret consiliis, quae ab eo probe probata, semper ea habuit honesta, nunquam tamen iniusta. In honoribus saeculi eum honorans attribuit illi honores non minimos, abbatiam S. Benedicti, quae est caput totius ordinis monastici et episcopatum Bituricensem sancti protomartyris Stephani, principatum tenentis totius Aquitaniae, qui fuit et est honor et decus Franciae. In quibus quae peccauit uera charitas et eleemosyna, quae in eum floruerunt uirtute magna, perpetuae tradent obliuioni actione felicis boni, quod habuit participatione summi boni. [32] In diebus quippe Septuagesimae residens rex illustris Parisius ciuitate misit ad eum abbas humilis ex more pro sacratissimi loci utilitate. Qui missi erant his propriis appellabantur nominibus: Albericus unus sacerdotii gloria decoratus, largifluae charitatis uir; cui adiunctus Dei dono et excellentissimi patris Gauzlini imperio, frater de nomine dictus Helgaudus, quem iste princeps Dei affectu diligebat paterno; tertium secum habentes in obsequio fraternitatis laborantem, Hisembertum nomine, conuersione dignum factum monachum. Dies autem sanctae Quadragesimae Pisciaco celebraturus, iter accelerat nobiscum proficiscentibus eius praeceptis imperialibus, in quo erat rationem redditurus, de quibus eum adieramus. Cum ecce uenientes ad portum Sequanae, qui dicitur Caroliuenna, hoc est piscatoria, quae erat difficultate transmeabilis, iussione eius sancta soli nauiculam intrauimus, ipso aspiciente et considerante quis finis non assumeret, quos ad se uenire alacres et incolumes exspectabat. Affuit nobis miseris huius intercessione regis, qui laudatur, benedicitur et adoratur ubique Deus. Nauigantibus nobis et equos nostros iuxta lintrem frenis trahentibus, contigit unum sonipedem, indomitum et nunquam talia id actum, in mediis fluctibus duos in naui anteriores posuisse pedes; cuius forti rabie nauis periclitabatur, trahens nos iam in profundum. Inclamans rex post Deum altissimum cum suis et uirtutes coelorum, dat uoces immensas ad coelum nostro pro periculo. Pronuntiat grandi uoce frena relinquere, et equos longe a naui arceri. Ad cuius amabilem uocem laxatis frenis, ut iusserat, et equi pedibus de naui eiectis, coepimus ad littus euehi. Ipse quoque sanctum Dionysium sanctumque Benedictum et omnes sanctos Dei in adiutorium nostrum prouocabat, lacrymis perfusus oculis. Cuius precem audiuit is qui est in saecula benedictus Deus. Factum est ut uoluit, et deducta naui ad terram, suscepit nos per Dei gratiam incolumes, qui eramus simul cum eo mirabilem Deum laudantes. Ex quo facto habuit nos Deus omnipotens omni tempore laudatores. Mansimus autem cum ipso Dei uiro illo in loco triduo, delectati dulci eius colloquio, sicut et aspectu iucundo. Cuius, quaesumus, sanctissimam animam suo collocet in regno, qui eam redemit sanguine pretioso! [33] Adhuc in maiori quam ingressi sumus loco placet ponere pedem, ad eius gloriosum festinantes transitum in describendo, quem laudibus ueracissimis et non falsis, apertis et non fictis, Domino nostro audebimus commendare, sancti Spiritus uirtute ut mereatur euadere diem ultionis extremae, insignitus signaculo Trinitatis sanctae. Sed quia adhuc quaedam de eius mira operatione, quae sunt uerae humilitati sociata, nos scripsimus et quae multis prosunt et proderunt ad salutem, restat ut, his manifestatis, non teneat nos otiosos eius sanctissimus obitus, qui dono Dei exstitit laudabilis et gloriosus. Habens desiderium mori saeculo et uiuere Christo Deo, Rex strenuissimus eum, cui est omne quod est et cui attribuimus omne quod scribimus, desiderans uidere, uoluit terris habere socium, quem non potest capere coelum. Proficiscente eo quadam Quadragesima ad sanctos, Dei seruitio sibi coniunctos, adit, orat, honorat, aures eorum precibus humillimis et salutaribus pulsat ut cum ipsis et sanctis omnibus inueniri posset in Dei laudibus dignus. Laborabat in hoc carnis et spiritus fortitudine, ut euinceret Dei uirtute. Intrans fines Bituricum suscipit eum sanctus protomartyr Stephanus cum sancto Maiolo meritis praecipuo, sancta Maria, cum celebri Iuliano martyre summo, iterum ipsa piissima uirginum uirgo Maria, cum sancto Egidio confessore magno. Inclytus uero Saturninus cum forti Vincentio, dignus Antoninus cum Fidi martyre, sanctus Domini Giraldus ipsum iam reuertentem ad propria sancto iterum reddit incolumem Stephano glorioso, cum quo terris laetum deducens diem Palmarum, properat Aurelianis, ibi in Pascha percepturus Auctorem nostrae salutis. Quo itinere, multa ab eo fuerunt dona sanctis data, a pauperibus uero eius manus nunquam fuit uacua. Nam ipsa terra multos habens infirmos et praecipue leprosos, hos uir Dei non abhorruit, quia in Scripturis sanctis legit Domiminum Christum multoties in speciem leprosorum hospitio susceptum. Ad hos auida mente properans et intrans, manu propria dabat denariorum summam et ore proprio figens eorum manibus oscula, in omnibus Deum collaudabat, memor uerborum Domini dicentis: "Memento quia puluis es et in puluerem reuerteris". Caeteris autem mittebat deuote pro Dei omnipotentis amore, qui operatur magna ubi est. Tantam quippe gratiam in medendis corporibus perfecto uiro contulit diuina uirtus ut, sua piissima manu infirmis locum tangens uulneris et illis imprimens signum sanctae crucis, omnem auferret ab eis dolorem infirmitatis. Charitatis integrae non immemor seruus Dei considerabat pretiosa Martyrii monachi facta, qui proprio leprosum astringens uestimento illumque suo leuans humero, dum ei seruitutis officia dare uoluit, repente ad aethera rediit et ei ascendens dixit Christus, qui in specie leprosi fuerat susceptus: « Martyri, tu me non erubuisti super terram, ego te non erubescam super coelos. » Habeat hic, de quo loquimur, praestante Deo, partem cum sancto Martyrio, qui istis et aliis bonis operibus festinabat se sociari Christo Deo. [34] In aedificationibus uero ecclesiarum Dei hic temporali simul et spiritali oleo inunctus rex, sanctae benedictionis dono suam potentiam et uoluntatem adimplere desiderans et ad aeternae beatitudinis palmam consequendam anhelans, inter alia cogitare coepit et post cogitata ad effectum perducere, sancti Dei, cuius sublimitatis, cuius meriti quaue essent honorandi et extollendi laude, de quibus nulla ei cunctis temporibus loquendi laudandiue fuit satietas. Enimuero apparebit in his quae subter sunt adnexa, descripta et superioribus iuncta, quia omnia semper fuerunt ei curae, scilicet quae sunt pudica, quae sunt casta, quae sunt sancta, et quae habet uirgo uere mater Ecclesia sancta. Attamen nunquam fuit illi Deus obliuiosus. [35] In ipsa autem ciuitate Aurelianis aedificauit monasterium in honore sancti Aniani, ut diximus; item, aliud in honore sanctae Mariae matris Domini nostri Iesu Christi et S. Hilarii confessoris summi. Sanctae itidem Mariae genitricis Dei, cognomento Fabricatae. Fecit inibi et monasterium sancti Vincentii martyris Christi; monasterium S. Pauli apostoli, in Cantogilo uilla; monasterium S. Medardi, in Vitriaco castro; monasterium S. Leodegarii, in silua Aquilina; monasterium sanctae Mariae in Miliduno castro cum alia ecclesia; monasterium S. Petri et S. Reguli, in ciuitate Siluanectensi; monasterium sanctae Mariae in Stampensi castro; item in ipso castro, ecclesiam unam, in palatio; in ciuitate Parisius, ecclesiam in honore S. Nicolai pontificis in palatio; monasterium S. Germani Antissiodorensis, S. Michaelis ecclesiam, in silua cognominata Bieria; item monasterium S. Germani Parisiacensis cum ecclesia S. Vincentii, in silua cognominata Ledia; in uilla, quae dicitur Gomedus, ecclesiam in honore S. Aniani; item in uilla Faida, ecclesiam in honore S. Aniani; monasterium sanctae Mariae, in Pisciaco; monasterium S. Cassiani in Augustiduno. Pro his omnibus et aliis innumerabilibus quae per Domini uirtutem operatus est bonis, oremus singuli, oremus omnes et dicamus: « Deus, qui inter sanctissimos reges famulum tuum Robertum regali fecisti dignitate uigere, praesta, quaesumus, ut quorum uicem ad horam gerebat in terris, intercedente gloriosa Dei genitrice Maria cum omnibus sanctis, eorum quoque perpetuo consortio laetetur in coelis. Per eumdem Dominum nostrum. » [36] Ante suum sane sanctissimum obitum, qui tertio decimo Kalendis Augusti exstitit, die passionis apostolorum sanctorum Petri et Pauli, sol ad similitudinem quartae lunae subtractis radiis fuscatus apparuit in toto mundo, hora diei sexta pallescens super homines. Quorum uisus ita obnubilauit ut nullus alium recognosceret, donec quoddam recognoscendi transiret spatium. Quid autem portenderit, in proximo patuit, cum nil nobis miserius aluit quam de sua morte dolorem intolerabilem reliquerit. A die enim S. Petri ad sui sanctissimi transitus diem uiginti et unus dies supputantur. In quibus diebus sancta Dauid canens meditabatur legem Domini die ac nocte, ut procul dubio ei concordari queat illud quod de sanctissimo Patre Benedicto specialiter dictum est: "Psalmicen assiduus nunquam dabat otia plectro, Sacra canens obiit psalmicen asiduus". [37] Cognouerat autem hic miles beatus tunc Dei seruis pacem esse liberam, quietem tranquillam, quando de huius mundi turbinibus abstracti ad sedem et securitatem aeterni portus intrarent et absorpta morte ad immortalitatem uenirent. Festinabat enim supra nominatis uirtutibus de praesenti tristitia ad laetitiam uenire perennem. Dicebat illi perfectum esse gaudium, qui elaboraret ut uidere posset Christum Deum. Exire ipse de hoc saeculo paratus, Dominum Iesum suae salutis atque utilitatis magistrum semper inuocabat. Ad uidendam regis aeterni insuperabilem potentiam angelos, archangelos et omnes Dei sanctos in auxilium suum uenire uoce, signis, indesinenter orabat, muniens se semper in fronte et oculis, naribus et labiis, gutture et auribus per signum sanctae crucis, memoria Dominicae incarnationis, natiuitatis, passionis, resurrectionis et ascensionis et gratiae Spiritus sancti. Habuit hoc ex more in uita, cui nunquam defuit uoluntate aqua benedicta. His uero aliisque refertus bonis uirtutibus, sexagenarius, ut credimus, opperiebat mortem intrepidus. Et inualescente ualidae febris languore, petiit uiaticum salutare et salubre uiuifici corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi. Sumpto eo et, paruo interuallo facto, ad Regem regum et Dominum dominorum demigrans, felix feliciter felicia promeruit regna. Obdormiuit autem, ut diximus, in Domino decimo tertio Kal. Augusti, lucescente aurora diei tertiae Sabbati, Miliduno castro; et Parisius deportatus apud S. Dionysium iuxta patrem suum sepelitur ante altare sanctae Trinitatis. Fuerat ibi ingens luctus, intolerabilis dolor, dum monachorum ingemiscens turba pro absentia tanti Patris, clericorum innumerabilis multitudo aerumnas suas ab ipso sancto pie releuatas dolens, uiduarum et orphanorum infinitus numerus, beneficia ab eo percepta deplorans, dabat uoces ad coelum immensas. Una pro certo omnium uox: « Rex magne, Deus bone, ut quid nos interficis, cum nobis Patrem bonum abstrahis, et tibi adiungis? » Pugnis enim pectora percutientes ibant et reuertebantur ad sancti tumulum, repetentes iam dicti sermonis uersiculum, adiicientes ut misereretur ei Deus in bonum precibus omnium sanctorum in saeculum sempiternum. In cuius morte, heu! proh dolor! ingeminatis uocibus acclamatum est: « Rotberto imperante et regente, securi uiximus, neminem timuimus. Patri pio, patri senatus, patri omnium bonorum, felix anima et salus, felix ad superna ascensus, felix cum Christo rege regum per saecula cohabitatio. » [38] Huius igitur mirabilis regis portio in coelesti regno fuit Dominus Deus. Etenim narranda est. Fastigio regni erectus in sublimi, hic humillimus uir Dei abiecit a se iactantiam inhonestae mentis, quae sunt honorum sublimia, mundi gloriam et in coelis suum collocans thesaurum, propter hoc huius portio factus est Deus. Magnus apud Deum eius thesaurus, egregius sanctarum diuitiarum cumulus, cubile requietionis sanctae perpetuum, cuius est Deus propitiatio qui fuit totius mundi liberatio. Inter alia unum quiddam doloris nobis hoc affert quod talis ac tantus uir sine titulo ornati lapidis, sine nomine, sine litteris iacet, cuius in toto terrarum orbe gloria et memoria in benedictione est. Proinde omni saeculo profuit et proderit huius serenissimi regis ratio, cui indesinenter adhaesit ecclesiasticus et sibi semper amabilis monasticus ordo. Hunc Christus Deus bonum omnibus dederat patrem. Attamen libet adnotare paucis in fine huius Operis innumerosam huius mirabilis bonitatem regis. Sermocinans quis cum eo non est laetificatus gaudio magno? Pacem quis desiderans in eius conspectu non abhorruit iram? Vultus sui praesentiam aspiciens quis non est oblitus dolos? Orationibus eius quis monachorum non habuit requiem et non est amatus, dilectus et ueneratus? Eius sanctissima admonitione quis clericorum non fuit amator castimoniae? Ipsius amicabilia uerba quibus non fuerunt medicamina? Aspectus eius quibus non profuit insipientibus, ut uirga? Oculos eius humiles quis aspiciens non est meditatus coelestia? Pauper et esuriens quis non satiatus ab eius recessit mensa? Mortuus quis suo termino non eius uestitus est uestimento? Hebes quis non est ab eo factus sapiens? Viduae et pauperes, ad exemplum bonae Dorcadis, non ab eo datas ostenderunt uestes? Omnis miserorum multitudo, non eum patrem et nutricium inclamauit? Incidens quis in peccatum, non huius sanctae consolationis habuit auxilium? Dormitans quis prae taedio non est euigilatus a somno? Laudans quis Deum hunc non habuit in exemplum? Eleemosynam quis facere desiderans hunc non accipit imitatorem, quasi alium Ioannem? Ioannem dico Alexandrinum patriarcham qui pro eius immensa, quae fuit super miseros et pauperes misericordia, misericors dici et esse meruit sua in uita simul et in omni terra. Enimuero non fuit ei similis post sanctum Dauid de cunctis regibus terrae in sanctis uirtutibus, humilitate, misericordia, pietate et charitate, quae super omnes est et sine qua nemo uidebit Deum, quia semper adhaesit Domino et non recessit a mandatis eius corde perfecto. Caetera, quae sunt de saeculi militiis, hostibus deuictis, honoribus uirtute et ingenio acquisitis, historiographis scribenda relinquimus. Qui si fuerint et ea scriptitauerint, inuenient in eis patrem et filios bellis inclytos et insigni gloria gloriosos. Iam nunc monachorum, clericorum, uiduarum, orphanorum et omnium pauperum Christi ex parte habeas perpetuum uale, noster praecordialis amor Rotberte, et profer preces pro seruo propitiabili Christo Deo, cui complacuisti laudabili uita et seruitio et per sanctarum uirtutum merita promeruisti coelestia regna. Annuat hoc Deus omnipotens qui iustificat impios, et uiuificat mortuos, et sanctissimis regibus ornat coelos, cuius regnum et imperium permanet in saecula saeculorum.