[0] INCIPIT EPITOMA VITAE REGIS ROTBERTI PII. PRAEFATIO. Coelestis imperii dignitas, cui spiritus superbiae aequalis uoluit esse potestas, elegit in hoc saeculo principes, qui regerent huius saeculi sceptra potentes. Et sicut sancta Ecclesia, quae est mater nostra, obtinuit sibi ad regendum populum Dei pontifices, abbates et caeteros sacri ordinis ministros, ita et in hoc mundo elegit imperatores, reges et principes « ad uindictam malefactorum » et ad reprimendam proteruiam iniquorum, ut laudaretur Deus in saecula saeculorum. Et quia a patribus monasterii domni Aniani sermo sumpsit exordium, necessarium est et utile ut unus adhuc praecipuus pater sumatur pro omnibus, ut habeat de eo leuamen omnis mundus, quia eum bonum elegit Christi Domini pietas et « constituit super familiam suam » diuina maiestas. Ad quid ista protulerimus, dicamus. Omnipotentia igitur omnipotentis Dei uolente et beato Aniano auxiliante, memoriam domni et uenerandi Leodebodi abbatis monasterii saepedicti sancti Aniani fecimus per testamentum, quod de suis rebus propriis sancto Petro Aurelianensi, domnae Mariae et sancto Petro Floriacensi contulit; nunc huic scripto addere curauimus quod, in omnes terras sonus exiens pietatis et bonitatis Rotberti, suauissimi et piissimi regis Francorum, filii Hugonis regis, hunc sanctum, in quantum potuit, exornauit, dilexit et excoluit. Quo eoncedente, uitam huius excellentissimi regis adoriri cupimus praesentibus et futuris imitabilem. Nam hic languentes animae perspicient quid charitatis, humilitatis et misericordiae ualeant opera, sine quibus nullus ad regna poterit peruenire coelestia. In quibus ita enituit, ut post sanctissimum regem prophetamque Dauid nullus ei aequaretur, praecipue in sancta humilitate, quae semper Deo proxima amatores suos corpore simul Deo coniungit et spiritu. Initio autem descriptionis omnem uultus illius habitudinem corporisue elegantiam, prout ipsi perspeximus, propalamus, adiuuante Domino nostro Iesu Christo, qui, ubi uult, et quomodo et cui uult, inolita bonitate aspirat. EXPLICIT PRAEFATIO. [1] INCIPIT VITA. In tempore, quo respexit Deus super filios hominum, ut uideret, si esset intelligens aut requirens Deum, fuit rex Francorum Rotbertus, origine natus nobilissima, patre illustri Hugone, matre Adhelaide uocitata, quae adeo bene laudata tanti filii digna exstitit praerogatiua. Eius inclyta progenies, sicuti ipse suis sanctis et humillimis asserebat uerbis, ab Ausoniae partibus descenderat. Probis hic actibus decoratus, crescebat quotidie meritorum lumine qui erat insignitus totius scientiae perfectione. Huius gitur statura corporis eminens, caesaries admodum plana et bene ducta, oculi humiles, nares porrectae et patulae, os suaue et dulce ad dandum sanctae pacis osculum, barba satis honesta, humeri huius in altum porrecti. Corona capiti imposita decernebat eum auis et atauis stirpe processisse regia. Sedens equo regio, mirabile dictu, pene iungebant pedum digiti calcaneo, et hoc erat uidentibus in saeculo pro miraculo. Erat in eo iugis et frequens ad Deum oratio, genuum flexio innumerabilis erat pro certe, et, ut uerbis Aurelii Victorini loquar, ad humanae conuersationis exemplum, per laboris genera uniuersa, uir prouectus ad summa. Sistens in consistorio clientem se esse libentissime fatebatur. Nunquam iniuria accepta ad ulciscendum ductus. Amabat simplicitatem, communi se affatu et conuiuio et incessu praebebat. Eloquentiae tantum incumbens, ut nullus laberetur dies quin legeret Psalterium, et exoraret cum sancto Dauide Deum altissimum. Exstitit mitis, gratus, ciuilis animi et lepidi, magis beneficus quam blandus. [2] Fuit idem rex sapientissimus litterarum; cuius prudentissimo cordi erant insita a Deo data perfectae scientiae dona. Nam a piissima matre scholae Remensi traditus, domno Girberto ad erudiendum est datus, qui eum sufficienter liberalibus instrueret disciplinis, ut in omnibus Deo omnipotenti complaceret uirtutibus almis. Factumque est. Is quippe Girbertus, pro maximo suae sapientiae merito, qua toto radiabat in mundo, donatiuo regis Hugonis munere pontificium adeptus Remense, non multis annis illud adornauit splendide in his quae forent necessaria Ecclesiae sanctae. Eo namque derelicto, Rauennatium factus est rector ab Ottone III. De quo ad apostolatum Petri apostoli sanctissimi festinus conscendens, multa in eo uirtutum operatus est insignia et praecipue in eleemosyna sancta, quam fortiter tenuit, dum fideliter uixit. Inter caetera de se laetus et hilaris ita in R. littera lusit: Scandit ab R. Girbertus in R. post papa uiget R. Hoc aperte demonstrans quod hi tres episcopatus honores, quos professione regularis uitae patris Benedicti monachus factus suscepit, rexit et tenuit, huius R. litterae signo in capite sunt declarati. In addiscendis uero artibus hic uir Dei humillimus domnum Ingonem collegam habuit, quem abbatia S. Martini Masciacensis remuneratum, post abbatia S. Germani Parisiacensis inclytum saeculo reddidit, ut decebat tantum uirum. Quantum autem in eo harum uirtutum incrementa uiguerint nos breuitati studentes paucis adnotare curauimus. [3] Quodam tempore palatio Compendii, hic uir misericordiae, uir pietatis, positus, unum quoddam ibi in uno operatus est, quod omni saeculo patuit et cunctis pro ipsa pietate et misericordia imitabile reliquit. Sanctum Pascha illo in loco rex amabilis celebraturus in die coenae Domini, a duodecim iniquae conspirationis ducibus mors ei iuramento promittitur, uita abstrahitur, honor regius tollitur. Capi eos et adduci ante se iubet rex mitissimus. Percontatus eos mandat seruari domo Caroli Calui, regalibus dapibus opulenter refici et in die sanctae Resurrectionis perceptione corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi insigniter praemuniri. Secunda autem Sabbati proferuntur in medium, iudicantur, damnantur, et super eos tot sententiae quot homines. Audiuit ista princeps Dei, pius et prudens, sciens et intelligens, et ipsos propter benignum Iesum absoluit, dicens non debere damnari qui fuerant praemuniti cibo potuque coelesti. Sed ne amplius talia in aliquo gererent, suis sanctis imperat uerbis, et sic eos illaesos ad sua regredi iussit. [4] In latrociniis uero pauperum clericorum et laicorum sibi illatis, adplene erat consentiens, quae pro certo erant in auro uel argento et pretiosissimis ornamentis. Volentibus ea inuestigare minas dabat uirtute, iurans Domini fidem, ne perderent quae asportauerant. Stampis castro regina Constantia palatium construxerat nobile, simul cum oratorio. Quo delectatus rex ad prandendum cum suis assedit, impleri domum sanctis pauperibus iussit. Inter quos ad pedes eius unus se collocans, ab eo sub mensa satiatus est. Qui non obliuiosus factus ornamentum, quod erat in sex unciis auri dependens a genibus, et quod nos lingua rustica labellos uocamus, ipso conspiciente, cultello diripit, quantocius discessurus. Liberata uacuatur domus a pauperum caterua, imperat longe a se expelli, qui iam satiati fuerant carnium esu simul et poculo. Cumque surgerent a mensa, aspicit regina Dominum suum fraudatum gloria. Et turbata contra sanctum Dei non constantia protulit uerba: « Heu, senior bone! quis inimicorum Dei uos aureo uestitu deturpauit honesto? Me, inquit, aliquis non deturpauit, sed illi qui abstulit necessarium magis quam nobis, uolente Deo, proficiet. » Sedatis his uocibus, collocat se in oratorio rex, Dei dono laetificans se de suo perdito et de suae coniugis dicto, astantibus ibi domno Guillelmo Diuionensium abbate, simul et Odone comite et non minimis Francorum primoribus. [5] Quaedam adhuc de eius non minima pietate narranda sunt. Praesuli cuidam {Leothorico Senonensi archiepiscopo} de Domino non bene sentienti et quaerenti pro quibusdam causis probationem in corpore Domini nostri Iesu Christi indigne tulit rex amator bonitatis et scripsit ei in his uerbis: « Cum sit tibi nomen scientiae et non luceat in te lumen sapientiae, miror qua ratione quaesieris pro tuis iniquissimis imperiis et pro infestato odio quod erga Dei seruos habes examinationem in corpore et sanguine Domini; et cum hoc sit quod a dante sacerdote dicitur: Corpus Domini nostri Iesu Christi sit tibi salus animae et corporis, cur tu temerario ore et polluto dicas: Si dignus es accipe, cum sit nullus qui habeatur dignus? Cur diuinitati attribuis aerumnas corporis et infirmum doloris humani diuinae connectis naturae? Iurans Domini fidem, princeps Dei, priuaberis, inquit, honore pontificis, nisi ab his resipueris, et damnaberis cum his qui dixerunt Domino: Recede a nobis, et non communicabis his quibus dicitur: Appropinquante Deo, et appropinquabit uobis. « His uerbis praesul non bene doctus, a rege pio et bono sapienter instructus, quieuit, obmutuit et siluit a dogmate peruerso, quod erat contrarium omni bono et iam crescebat in saeculo. [6] In sinu matris Ecclesiae collocatus iste Dei seruus, factus est Dominici corporis et sanguinis uasorumque eius custos fortissimus. Ad unguem ita perordinans cuncta, quasi uideretur Deus suscipi non ut in alterius, sed in propria sanctae maiestatis gloria. Haec eius deuotio, haec erat fortis prouisio, ut corde mundo et uestitu candido Deus immolaretur pro totius mundi piaculo. Hoc seruitutis obsequio delectabatur terris positus iam in coelis. Iucundabatur in sanctorum pignoribus a se auro et argento bene ornatis uestibus albis, sacerdotalibus indumentis, crucibus pretiosis, calicibus auro bono fabricatis, thuribulis electum thymiama proferentibus, uasis argenteis ad emundationem manuum sacerdotis, qui stabat illa hora fundens preces ad Deum pro totius populi delictis. Et quid? Vas uinarium ex argento factum, quod canthara dicitur, a suo quodam clerico fuerat furatum; quod eum omnimodis tristem reddidit. Non sic autem ut turbaretur clericus qui postea fuit illi pretiosus. Examinationem furti minitans rex fieri, uolens nolens clericus, mali patrator operis, quaesiuit, redemit et suo illud loco restituit. In hoc rex Dei amicus alludens clerico dicebat: « Melius esse in domo propria apportare quam exportare, ne efficeretur similis Iudae, qui fur erat, et loculos habens ea quae mittebantur exportabat (Ioan. XII, 6). » Habuit enim postea hunc suae utilitati proximum, et sui boni consilii dignum. Sciebat hic piissimus Dei uirtute sua et aliena curare uulnera, secundum patris Benedicti mandata, non detegere et publicare. Huius igitur peccata pro tali facto sua Deus deleat quaesumus clementia, ut, sanctis omnibus intercedentibus, possideat iustorum gaudia repromissa. [7] Pergratum mihi est et hoc auribus intimare fidelium, quod est omnino narratu dignissimum. Prouocabit nos Deum amantes in hoc liberalis istius serenissimi regis memoria, et eius operatio digna, cum cordibus fidelium et infidelium tinnierit tuba, non illa quae ex aeramento, sed quae procedit de coelesti thesauro, et aperiens os suum dicit: "Conclude eleemosynam in sinu pauperis, et ipsa pro te exorabit". Haec de tali uiro cogitantes, occurrunt nobis plura cogitatione, auditu et sermone, quae non possunt ascribi prae multitudine, quia illa solus Deus agnouit sua forti prudentia et scientia, ingenio et arte, quae non possunt comprehendi miserabilis hominis uirtute. Et quia a nobis diligitur mundus, delectamur in huius excellentissimi regis operibus, in quibus, ut credimus, laudatur Deus, Rex gloriosus, cuius regni haeres erit perpetuus qui fuit mentis et corporis integra bonitate conspicuus. Quia eius iucunda et delectabili uita adhuc frueretur mundus, credat orbis uniuersus, si uoluisset Dei Filius pro peccatoribus occisus. [8] Aliquando proficiscente eo ad ecclesiam et prostrato in oratione coram Deo, quiddam uerecundiae in ornamentis pellium a sancto collo dependentium sustinuit rex mitis et corde humilis. Fundente eo preces ad Deum, astat e proximo Rapaton latro, non ille fortissimus princeps latronum, qui tenet lectione principatum in libro Regum. Nam medictatem finalium chlamidis regis auferens haec ab eo suscepit mansuetissima et omni melle dulciora mandata: « Recede abhinc, recede; sufficiat tibi quod abstulisti, quia et alteri necessarium erit quod reliquum est. » Confusus latro abscessit ad imperium sancti uiri, qui periclitantibus et pauperrimis hoc consentiebat ex more pro Dei amore, ut haberet eos apud Deum intercessores quos sciebat iam esse factos Dei ciues. [9] Sedes regalis, Pisciacus dicta, supra Sequanam posita, Francorum regibus satis est opportuna. In ea monasteria tria ab antiquis uiris didicimus facta, unum in honorem sanctae Mariae, aliud sancti Ioannis, tertium sancti Martini confessoris. E quibus unum in honore sanctae Mariae matris Domini rex bonus assumens et a nouo aedificans, illud in ornamentis et clericis, auro et argento satis honorabile reddidit. Quo laudandi Deum nunquam finem habuit. Porro orationibus ibi adhaerens Deo, cum ad locum repausationis sui humillimi corporis reuerteretur, post assuetos in oratione lacrymarum imbres fusos, inuenit ibi suam lanceam a coniuge gloriosa bene argento paratam. Hanc considerans aspicit a foris si quempiam reperiret argentum hoc cui necessarium foret. Inueniensque quemdam pauperrimum, interrogat caute si haberet aliquid ferramenti quo posset auferri argentum. Pauperi inscio ad quid ita requireret ait Dei famulus ut perquirat quantocius. Inter haec orationi uacabat. Adueniens is qui missus fuerat ferramentum offert tali operi satis congruum. Obserantur ostia domus et rex cum paupere argentum a lancea auferens pauperculo dat bene faciens, et suis ipse sanctis manibus ei in sacculum mittens dat in mandatis, sicut mos erat, ut sibi in redeundo prospiceret ne uxor eius eum uidere posset. Obaudiuit praeceptis regis necessitas pauperis. Peractis his, aduenit regina mirans quod factum fuerit de lancea, quae sic erat destructa, de qua sperabat dominum suum forti laetificari gloria. Ad haec Domini fidem iurans rex ioco huius se non esse facti conscium, inter eos amicabilis est exorta contentio quibus eleemosynae largitio profuit et proderit, faciente Deo, mortuis saeculo, uiuentibus Deo. Quaedam adhuc de eius non minima pietate narranda sunt. [10] Clericus quidam pauperculus de regno Lotharii exiens, ad hunc de quo loquimur seruum Dei ueniens, est receptus. Is nempe clericus Oggerius dicebatur. Qui eum nimia bonitate suscipiens, suo sanctorum collegio sociauit clericorum et eum sufficienter in his quae debuit, adornauit, sperans secum habitaturum non paucis diebus et annis. Verum in his quae praeuidere noluit inuentus est. Nam super eum dicta Dauid prophetae merito dicta sunt: Verba oris eius iniquitas et dolus. Noluit intelligere, ut bene ageret. Iniquitatem meditatus est in cubili suo. Astitit omni uiae non bonae, malitiam autem non audiuit. Splendebat quippe in eo species Iudae traditoris Domini, qui loculos habens, ea quae mittebantur exportabat. Nam quodam tempore aduesperascente hora dici, coena cum suis sumpta, incumbentibus iam noctis tenebris, dum ad complenda, et quae sunt Deo reddenda cogitaret, ad domum Dei de more processit, praeeuntibus ante se clericis cum ceroferariis non minimi ponderis. Quibus positis, significauit rex humilis ne accederent ad excelsa. Stat rex in angulo, et corde tacito Deo suo reddit uota iucundo. Meditans ergo in conspectu Domini, aspicit iam dictum Oggerium ad altare accedere, cereum ad terram deponere, candelabrum sinu contegere. Turbantur clerici, qui huius latrocinii debuerant esse custodes. Inquirunt dominum regem de furto; quibus se respondit nescire ullo modo. Peruenit hoc ad aures Constantiae reginae eius coniugis, de qua quidam ad nomen eius lusit dicens: Constans et fortis, quae non Constantia ludit. Haec accensa furore iurat per animam Willelmi sui genitoris custodibus mala se irrogaturam fore, luminibus priuari et malis aliis deturpari, ni reddant quod ablatum fuerat de thesauro sancti et iusti. Hoc ubi audiuit in quo erat requies pietatis, cum qui erat latrunculus aduocans, ita ad eum locutus est: « Amice Oggeri, abi hinc iam, ne te consumat inconstans Constantia uxor mea. Sufficiunt enim quae habes, donec intres in terram natiuitatis tuae. Sit Dominus tecum ubicunque perrexeris. » Ubi hoc audiuit furti dominus, cadens ad pedes piissimi regis uolutabatur clamans: « Succurre mihi, domine, succurre. » Ipse uero uolens eum eripere, dicebat: « Transi, transi, noli hic permanere, » dans ei et alia cum his quae absportauerat, ne deficeret in uia. Post aliquot dies idem Dei famulus credens illum iam posse suum attigisse solum, conuersus ad suos lepide et iucundissime dixit: « O bone Theudo (hic enim ei erat familiaris) ut quid tantum laboras in quaerendo candelabro, cum Deus omnipotens illud suo attribuerit pauperculo? Scias etenim tu et tui quod illi plus quam nobis necessarium fuerat, cum Deus nobis peccatoribus omnia quae sunt in terris attribuerit, ut subueniamus pauperibus, orphanis, uiduis et omni populo Dei. »