[21,0] INCIPIT LIBER VIGESIMUS PRIMUS. [21,1] CAPUT PRIMUM. Sextus Hierosolymis Latinorum rex fuit dominus Balduinus quartus, domini Amalrici, illustris memoriae regis, de quo praediximus, filius, ex Agnete comitissa, Ioscelini iunioris Edessani comitis filia, cuius saepe in superioribus fecimus mentionem. Hanc, ut praedictum est, dum ad regnum auitum et iure haereditario debitum uocaretur, compellente domino Amalrico, bonae memoriae, tunc Hiersolymorum patriarcha, domini Fulcherii praedecessoris sui uestigiis inhaerendo, coercitione ecclesiastica coactus est dimittere. Dicebantur enim, sicuti uere sic erat, proxima consanguinitatis linea se contingere, sicuti diligentius comprehensum est a nobis, dum de regno domini Amalrici in ordine tractaremus. Hunc, puerum adhuc, annorum circiter nouem, dum nos archidiaconatum administraremus Tyrensem, pater multum pro eius eruditione sollicitus, multis precibus, et sub obtentu gratiae suae, nobis erudiendum tradidit, et liberalibus studiis imbuendum. Dumque apud nos esset, et ei uigilem curam, et quantam regio puero conuenit, tum in morum disciplina, tum litterarum studio sollicitudinem impenderemus, accidit quod colludentibus pueris nobilium qui secum erant, et se inuicem, ut mos est pueris lasciuientibus, unguibus per manus et brachia uellicantibus, alii sensum doloris clamoribus significabant; ipse autem quasi doloris expers patienter nimis, quamuis ei coaetanei eius non parcerent, supportabat. Hoc autem cum semel et saepius accidisset, mihique nuntiatum esset, credidi prius, de uirtute patientiae, et non ex insensibilitatis uitio procedere; uocansque eum, percunctari coepi, quidnam esset; tandemque comperi brachium eius dexterum manumque eamdem, pro parte dimidia, obstupuisse, ita ut penitus uellicationes, aut etiam morsus non sentiret. Dubitare coepi, reputans mecum illud Sapientis uerbum: Certum est a salute plurimum abstinere membrum quod obstupuit; et aegrum se non sentientem, periculosius laborare. Nuntiatum est hoc patri; consultisque medicis, crebris fomentis, unctionibus, pharmacis etiam, ut ei subueniretur, diligenter, sed frustra, procuratum est. Erat enim, ut processu temporis, ipso rerum experimento postea plenius cognouimus, amplioris et penitus incurabilis doloris initium, quod praemittebatur; quodque siccis oculis dicere non possumus, cum ad pubertatis annos coepit exsurgere, morbo elephantioso uisus est periculosissime laborare; quo per dies singulos ingrauescente nimium, extremitatibus maxime laesis et facie, fidelium suorum corda, quoties eum intuebantur, compassionis affectu molestabat. Proficiebat tamen in studio litterarum; singulisque diebus magis et magis, bonae spei et amplectendae indolis succrescebat. Erat autem iuxta illius conditionem aetatis, forma uenusta, et praeter morem maiorum suorum, equis admittendis regendisque aptissimus; memoriae tenacis et confabulationum amator; parcus tamen; sed et beneficiorum pariter et iniuriarum ualde recolens; patri per omnia, non solum facie, uerum toto corpore, incessu quoque et uerborum modificatione similis; ingenii uelocis, sed uerbi impeditioris; historiarum more patris auidus auditor, et salubribus monitis ualde obtemperans. [21,2] CAPUT II. Hic, defuncto patre, uix erat annorum tredecim, habens sororem Sibyllam nomine, natu se priorem, ex eadem matre, quae in claustro Sancti Lazari in Bethania, apud dominam Iuetam, eiusdem loci abbatissam, patris eius materteram, nutriebatur. Defuncto igitur patre, conuenientibus in unum uniuersis regni principibus, tam ecclesiasticis quam saecularibus, consonante omnium desiderio, in ecclesia Dominici Sepulcri solemniter et ex more, a domino Amalrico, bonae memoriae, Hierosolymorum patriarcha, cum ministrantibus archiepiscopis, episcopis et aliis Ecclesiarum praelatis, Idibus Iulii, quarta die post patris obitum, inunctus est et coronatus: praesidente sanctae Romanae Ecclesiae domino Alexandro, papa tertio, sanctae uero Antiochenae Ecclesiae, domino Almerico, Hierosolymitanae domino Amalrico, Tyrensi uero domino Frederico; imperante apud Constantinopolim, inclytae recordationis et piae memoriae domino Manuele; apud Romanos domino Frederico, apud Francos domino Ludouico, in Anglia domino Henrico Gaufredi comitis Andegauiensium filio; in Sicilia uero domino Willelmo secundo, domini item Willelmi senioris filio; Antiochiae autem praeerat dominus Boamundus, Raimundi principis filius; Tripoli uero, dominus Raimundus iunior, senioris Raimundi comitis filius. [21,3] CAPUT III. Huius domini Balduini, anno primo, circa Augusti initium, ducentarum nauium classis a domino Willelmo Siculorum rege, ad impugnandam Alexandriam missa, honestas tam peditum quam equitum copias deferens, descendit in Aegyptum. Ubi dum eius procuratores et primicerii incautius se habent, amissis ex utroque ordine quampluribus, tam captiuatis quam peremptis gladio, per moram quinque aut sex dierum, quam circa urbem fecerant, confusi recesserunt. In regno uero nostro, procurante Milone de Planci regni negotia, obortae sunt graues inimicitiae inter eum et quosdam regni principes; inuidebant enim et anxie mouebantur, quod, ipsis ignorantibus nec uocatis, ipse solus, nimium de se praesumens, spretis aliis, regi semper assisteret; et caeteris a regia familiaritate seclusis, eis inconsultis, regni negotia procuraret. Interea comes Tripolitanus, ad dominum regem accedens, apud principes, qui tunc forte aderant, regni procurationem petit, allegans domini regis adhuc infra pubertatis annos degentis, tutelam legitimam, iure agnationis sibi deberi. Et hanc multiplici ratione sibi dicebat competere, tum quia consanguineorum suorum omnium erat proximus; tum quia ditissimus et potentissimus erat omnium regis fidelium; tertiam quoque adnectebat rationem ualidissimam, quod dum ipse captus fuisset, ex ipso carcere, fidelibus suis, sub obtentu fidelitatis, praecepit, quatenus domino regi Amalrico patri huius, uniuersam terram suam, arces et castella traderent; et eius mandatis et omnimodae ditioni supponerent uniuersa; hoc adiiciens etiam, in calce uerborum, quod si eum humanitus in carcere uitam finire contingeret, praedictum dominum regem, quia consanguineorum suorum omnium esset proximus, ex asse constituerat haeredem. Pro iis omnibus, hanc sibi rependi uicissitudinem magis honoris gratia, quam spe futurae alicuius utilitatis, postulabat. Dilata est ad has domini comitis allegationes responsio, eo praetextu, quod paucos haberet dominus rex de regni maioribus secum, quorum consilio in praesenti uteretur; promisit tamen, quod tempore opportuno eos citius et generalius conuocaret; habitoque eorum consilio, congruum, auxiliante Domino, super his omnibus daret responsum. His ita gestis, comes ad sua se contulit, fauebat autem comiti populus pene omnis; de baronibus uero Henfredus de Torono, regius constabularius, Balduinus Ramatensis, Balianus frater eius, Rainaldus Sidoniensis; episcopi uero omnes. [21,4] CAPUT IV. Praedictus uero Milo de Planci, unde praediximus, nobilis homo erat de Campania ultramontana, de terra Henrici comitis Trecensis: fueratque domino Amalrico regi nimium familiaris et consanguineus, ita ut regni sui eum senescalcum constitueret; tandem mortuo Henfredo iuniore, senioris Henfredi filio, Stephaniam eius uiduam, Philippi Neapolitani filiam, uxorem ei dedit. Erat autem ex parte uxoris dominus Syriae Sobal, illius uidelicet regionis quae est trans Iordanem, quae uulgo dicitur montis Regalis. Susceperat tamen ex priore marito sobolem geminam praedicta uidua, filium uidelicet et filiam. Hic, ut praediximus, confisus de nimia familiaritate, quam apud dominum regem huius patrem habuerat, regni principes, etiam se maiores, despectui habebat. Erat autem homo incircumspectus, superbus quoque et arrogans, uerborum inutilium prodigus, et de se plus aequo praesumens. Hic ut uideretur aliorum quodammodo lenire inuidiam, arte quadam, sed nimium manifesta, ad colorem quaesitum, alium quemdam Roardum nomine, arcis Hierosolymitanae custodem, gregarium hominem et minus sufficientem, subornauerat, tanquam is praeesset, Milo uero obsequeretur eius mandatis. Erat autem uersa uice; unus, nomen magis splendidum quam solidum gestabat; ille autem, sub hoc colore, de regni negotiis pro sua uoluntate tractabat. Dum ergo incaute se gerit, dum imprudentius loquitur, et omnia regni negotia, inuitis aliis, ad suam reuocat sollicitudinem, omnia disponit, omnia pro arbitrio dispensat, conflato aduersus eum odio pertinaci, subornati sunt quidam, qui uitae eius insidias molirentur; quod cum ei nuntiatum esset, quasi friuolum pro nihilo duxit. Dumque more solito incaute se habens, in Acconensi ciuitate moram faceret, circa primum noctis crepusculum, in uia publica gladiis confossus, turpiter et ignominiose tractatus, interiit. Porro de eius nece uariae sententiae ferebantur in populo; dicentibus aliis, quia pro sua fidelitate, quam domino regi deuotus exhibebat, hoc ei acciderat; aliis econtra, quod sibi regnum occulte parabat, missis nuntiis ad amicos et notos suos in Franciam, ut ad eum properarent, quorum suffragiis regnum sibi uidebatur posse obtinere. Nobis autem neutrum horum pro certo compertum est. Notorium tamen erat, Balianum Ioppensem, Roardi praedicti fratrem, ad partes transmontanas missum, cum regiis epistolis et muneribus, cuius in dies praestolabatur aduentum. Per Idem tempus, eodem mense, dominus Fredericus Tyrensis archiepiscopus, praedecessor noster, uir secundum carnem nobilis admodum, cuius supra fecimus mentionem, dum apud Neapolim aegritudine aliquandiu esset grauissima detentus, III Kal. Nouembr. uiam uniuersae carnis ingressus est. Cuius funus cum decentibus exsequiis et debita honorificentia Hierosolyma delatum est, et in capitulo Templi Domini, unde prius canonicus fuerat regularis, sepultum est. [21,5] CAPUT V. Eodem quoque tempore, conuocatis regni principibus et Ecclesiarum praelatis, dum rex esset Hierosolymis, comes Tripolitanus iterum rediit, auditurus super petitionibus suis de obtinenda regni procuratione, quas porrexerat prius, responsum. Iteratoque uerbo, dum eisdem insisteret, habita rex per continuum biduum deliberatione, nouissime de communi omnium conniuentia, in capitulo Dominici Sepulcri tradita est ei uniuersa regni, post dominum regem, populo acclamante, procuratio et potestas. Et quoniam de comite nobis sermo, rerum serie sic exigente, se obtulit, dignum est ut de eo quae pro certo comperimus, posteris memoriae mandemus; non quod panegyricos propositum sit scribere, sed ut quantum compendiosae historiae sermo patitur succinctus, quis qualisque fuerit edoceamus. Hic de quo nobis sermo est, Raimundus comes, a domino seniore Raimundo, sementiuam traxit carnis originem, qui in exercitu Domini, cuius opera et studio et laboribus, regnum orientale Christi seruitio restitutum est, tantus princeps fuit, quemadmodum superius diligenter edocuimus, dum de primis principibus, qui in prima expeditione uenerant, tractaremus. Praedictus igitur dominus comes senior Raimundus, bonae memoriae, filium habuit Bertrannum nomine, qui post mortem patris, et Guillelmi Iordani necem, qui praedicti comitis nepos erat, Tripolitanum obtinuit comitatum. Hic filium habuit Pontium nomine, qui eumdem comitatum post mortem patris haereditario iure possedit, qui Ceciliam Philippi regis Francorum filiam, Tancredi uiduam, duxit uxorem; ex qua suscepit filium Raimundum nomine, qui eidem in comitatu successit. Hic Hodiernam, domini Balduini Hierosolymorum regis secundi filiam, duxit uxorem, ex quibus iste Raimundus, de quo nobis in praesenti est sermo, natus est; qui patri in porta urbis Tripolitanae, ab Assissinis repentinis inuasionibus occiso, in eodem comitatu successit. Erat ergo praedictus comes domini Amalrici et domini Balduini regum, ex parte matris, consobrinus; erant enim duarum sororum filii: ex parte patris erat uno gradu inferior; eius namque auia, mater patris, uidelicet, Cecilia, de qua praediximus, soror fuit domini regis Fulconis, patris dominorum Balduini et Amalrici regum, ex eadem matre, non ex eodem patre. Nam utriusque mater, soror domini Amalrici de Muntfort, Fulconi seniori Andegauensium comiti in uxorem tradita fuit; quae postmodum Fulcone iuniore iam edito, maritum deserens, ad Francorum regem, dominum Philippum, se conferens, hanc Ceciliam cum quibusdam aliis filiis edidit. Rex autem nihilominus reginam uxorem legitimam, unde iam Ludouicum et Constantiam susceperat, contra legem ecclesiasticam amore praedictae comitissae infatuatus, expulerat. Ita ergo ex utroque parente, uinculis consanguinitatis sibi inuicem erant connexi, dominus comes et praedicti reges duo. Erat autem praedictus comes uir carne tenuis, submacilentus, statura modeste procerus, facie aquilus, capillo plano mediocriter fusco, acutis luminibus, erectus humeris, mente compositus, prouidus multum, et in actibus suis strenuus, cibo et potu quasi supra hominem sobrius, alienis munificus, suis uero non ita affabilis admodum; et quod in hostium uinculis summo labore collegerat, litteratus modice, sed magis tamen, naturali mentis uiuacitate, Scripturarum intelligentiam, more domini Amalrici regis, nitebatur apprehendere. Frequens in quaestionibus, si praesentem haberet quem ad earum solutionem arbitraretur sufficere. Is eodem anno quo regni procurationem suscepit, dominam Eschiuam, domini Galterii principis Galileae uiduam, locupletem ualde, filiis fecundam ex priore marito, duxit uxorem; sed, postquam ad eum peruenit, causa occulta parere desiit; quam cum filiis ita tenere dicitur diligere, tanquam ei uniuersos illos peperisset. Verum decursa breuiter hac digressione, ad historiae seriem redeamus. Per idem tempus, quia praecedente aestate dominus Radulphus bonae memoriae, Bethlehemita episcopus, regni cancellarius, ex hac luce migrauerat, ut esset qui regiarum epistolarum curam haberet, de consilio principum suorum, nos ad praedictum uocauit officium et cancellarii nobis tradidit dignitatem. [21,6] CAPUT VI. Eodem anno Salahadinus Negemendi filius, Syraconi ex fratre nepos, qui patruo suo Syracono in Aegypti regno successerat, uocantibus occulte eum Damascenis optimatibus, legitimo eorum domino Mehele Salah, filio uidelicet Noradini adhuc impubere, apud Halapiam commorante, commissa Aegypti cura cuidam fratri suo Seifedin nomine, ut regnum Damascenorum occuparet, per uastitatem solitudinis in Syriam festinans, Damascum peruenit. Unde non post multos dies, ciuitate, tradentibus ciuibus, recepta, uersus Coelesyriam properat, sperans quod omnes illius urbes in suam, sine bello, ditionem reciperet; nec spe frustratus est. Nam intra modicum tempus, tradentibus locorum incolis, et ultro reserantibus aditus, contra fidelitatem domini sui, cuius seruus fuerat, omnes illius prouinciae urbes recepit; Heliopolim Graece uidelicet, quae hodie Malbec dicitur, Arabice dictam Baalbeth; Emissam, quae uulgo Camela dicitur; Hamam; Caesar, quae uulgo dicitur Casarea magna. Praesumebat autem praeterea Halapiam, et ipsum puerum, per quorumdam proditorum operam sibi tradi; sed illud casu quodam impeditum est. Nam dum haec in partibus illis aguntur, dominus rex, communicato consilio, quid in tam subito euentu et in tanta rerum permutatione opus esset facto, dum diu cum principibus suis deliberat, placuit demum uniuersis, quod dominus comes cum exercitu tam de regno quam de suo comitatu, ad partes Coelesyriae quantocius properet. Additur etiam in mandatis, quatenus omni conamine profectibus Salahadini contrarium se obiiciat, et merito. Suspectum enim nobis erat omne eius incrementum; et quidquid ei accedebat, nobis totum decedere uidebatur. Erat enim uir consilio prouidus, armis strenuus, supra modum liberalis; in quo prudentioribus nostris maxime erat suspectus. Nam nullo alio hodie uisco subiectorum, et etiam quorumlibet aliorum hominum corda magis solent principibus conciliari, nihilque alienos animos magis obligat, quam munificentia, maxime principalis. Suspectus ergo nimirum nobis erat, ne geminatis possessionibus, duplicato cum uiribus imperio, acrior in nos insurgeret et fatigaret uehementius. Quod tamen euacuatis nostris moliminibus et frustra cohibere uolentibus, lacrymosis hodie inspicimus oculis; quod tantus terra marique in nos insurgit; quod, nisi nos misericorditer uisitauerit Oriens ex alto (Luc. I, 78), nulla sit spes resistendi. Tutius sane uidebatur puero, adhuc infra annos constituto, ministrare subsidium; non ut gratia eius, aliquid humanitatis uideretur ei praestandum; sed ut suspectiori aemulo nutriretur aduersarius, quo remorante eius proposita, in nos fierent eius impetus infirmiores. [21,7] CAPUT VII. Libet paulisper ab historiae textu, non euagandi inutiliter gratia, sed ut inferatur aliquid non absque fructu, discedere. Solet quaeri, et uere merito quaerendum uidetur, quid causae sit, quod patres nostri in numero pauciore maiores hostium copias in conflictu saepe sustinuerunt fortius; et frequentius, propria diuinitate, in manu modica maiores eorum cuneos et innumeram plerumque multitudinem contriuerunt; ita etiam, quod ipsum nomen Christianum, gentibus Deum ignorantibus, esset formidini, et in operibus patrum nostrorum glorificaretur Dominus. Nostri autem temporis homines, uersa uice, a paucioribus saepius deuicti; et cum pluribus nonnunquam aduersus pauciores frustra aliquid tentasse, et succubuisse aliquoties reperiuntur. Considerantibus ergo nobis et statum nostrum diligenter discutientibus, prima occurrit causa, in Deum auctorem respiciens; quod pro patribus nostris, qui fuerunt uiri religiosi et timentes Deum, nati sunt filii perditissimi, filii scelerati, fidei Christianae praeuaricatores, passim et sine delectu per omnia currentes illicita; tales aut talibus peiores, qui dixerunt Domino Deo suo: Recede a nobis; scientiam uiarum tuarum nolimus (Iob XXI, 14) ; quibus merito, peccatis eorum exigentibus, gratiam subtrahat Dominus, tanquam ad iracundiam prouecatus. Tales sunt praesentis saeculi et maxime Orientalis tractus homines; quorum mores, imo uitiorum monstra, si quis diligentiori stylo prosequi tentet, materiae immensitate succumbat, et potius satyram mouere uideatur, quam historiam texere. Secunda nobis causa ex latere occurrit; quod tempore praeterito, cum illi uiri uenerabiles, zelo ducti diuino, ardore fidei interius succensi, primum ad orientales partes descenderunt, erant bellicis assueti disciplinis, praeliis exercitati, usum habentes armorum familiarem. Populus uero orientalis econtrario, longa pace dissolutus, rei militaris expers, inexercitatus legibus praeliorum, uacatione gaudebat. Unde non erat admiratione dignum, si pauci plures sustinerent leuius, aut eis deuictis in bellicis euentibus meliorem calculum, et cum palma uictoriam reportarent. In talibus enim (ut melius me norunt, qui sensus circa talia habent plenius exercitatos) experientia usti comparata longaeuo et continuo, aduersus indoctas uires et carentes industria, solet saepius obtinere. Tertia quoque causa non inferior, nec minus efficax, iterum nobis se ingerit: quod priscis temporibus singulae pene ciuitates dominos habebant diuersos, ut more Aristotelis nostri loquamur; non subalternatim positos qui raro, paribus; frequentius, contrariis studiis agebantur. Contra quos diuersa sapientes, uel saepius aduersa; sibique suspectos inuicem, minore periculo decertabatur; quippe qui nec ad communes iniurias propulsandas facile possent aut uellent conuenire; nec in nostram leuiter perniciem armarentur, qui suos nimirum non minus quam nostros formidini haberent. At nunc omnia regna nobis contermina, in unius potestatem, Domino ita sustinente, redacta sunt; nam proxime praeteritis temporibus, uir immanissimus, et nomen Christianum abhorrens, quasi pestem aliquam, Sanguinus, huius qui nuper obiit Noradini pater, post alia quae uiolenter occupauit regna, nostra memoria nobilem et egregiam Medorum metropolim Rages, alio nomine Edessam dictam, fidelibus qui in ea erant, neci datis, cum omnibus finibus suis occupauit uiolenter. Item Noradinus eius filius, expulso Damascenorum rege, magis fraude suorum quam uiribus propriis, regnum illius sibi uindicauit, atque ad paternam adiecit haereditatem. Nouissime idem Noradinus per ministerium et industriam Siraconi, regnum Aegypti antiquissimum et opulentum nimis, sibi mancipauit; sicut superius, dum de regno domini Amalrici tractaremus, latius disseruimus. Sic ergo, ut diximus, omnia uicina nobis regna, unius parent imperio, unius nutibus seruiunt uel inuiti, ad unius uocem, quasi uir unus, in nostram armantur laesionem; non est qui dispari rapiatur studio; non est qui domini mandata impune praetereat. Haec sane omnia Salahadinus, de quae saepius mentionem fecimus, uir genere quidem humilis, extremae conditionis homo, secunda nimis arridente fortuna, possidet: ex Aegypto et finibus adiacentibus auri primi et purissimi, quod obryzum dicitur, inaestimabilem habens copiam; ex aliis prouinciis equitum, pugnatorum, et aurum sitientium turmas habens innumeras; quas auri habentibus copiam, facile est satis congregare. Sed nunc ad historiam redeamus. Placuit igitur, ut praemisimus, omnibus qui aderant, quod huic uiro tam magnifico, et ita per successus continuos ad supremum culmen acceleranti, modis omnibus resisteretur; ne cum amplius posset, in nos durior insurgeret aduersarius. Assumptis igitur regni principibus, congregatisque undique militaribus auxiliis, ad partes Tripolitanas dominus comes festinans contendit; ibique circa fines Archenses castrametatus, in ea regionis parte quae dicitur Galifa, consedit. [21,8] CAPUT VIII. Dum haec apud nos geruntur, audiens filii Noradini patruus, princeps maximus et inter Orientales gentis Parthorum potentissimus, nomine Cotobedi, quod fratre mortuo, Salahadinus spretis humanitatis legibus, immemor factus suae conditionis et beneficiorum sibi a patre pueri collatorum ingratus, ita contra dominum suum adhuc impuberem insurrexisse, congregata equitum numerosa manu, quorum maxima dicitur esse illi copia, Euphrate transmisso, contra proditores suos, nepoti opem laturus aduenit. Erat autem hic maximus princeps, dominus illius antiquissimae et famosissimae ciuitatis Niniue, quae olim Ionae prophetae exhortationis uerbo, in cinere et cilicio dicitur egisse poenitentiam; nunc autem mutato nomine, loco etiam non multum longe ab illa antiquiore remota, ex residuis aedificiorum et populi restituta, Musula dicitur; retenta adhuc metropoleos dignitate, in omni Assyria. Hic, postquam aduenit, in campestribus circa Halapiam castra locauit. Salahadinus interea nihilo segnius Bostro primae Arabiae metropoli maxima, Heliopoli quoque, quae hodie uulgo dicitur Malbec, spontanea ciuium traditione sine bello receptis, urbem Emissenam, quae dicitur Camela, obsederat; et absque cunctatione aliqua tradita est ei a ciuibus eiusdem urbis pars inferior; nam in colle quodam aliquantulum edito erat ciuitatis praesidium, satis munitum, in quod fideles praedicti pueri se contulerant, quod tamen et armis, et alimentis prius satis et attentius communierant. Susceperat etiam nihilominus eiusdem prouinciae urbes illi conterminas, tradentibus locorum incolis, Hamam, Caesaream et regionem uniuersam usque ad ipsam Halapiam. Hi ergo qui in arce erant ciuitatis Emissenae, missis nuntiis ad comitem Tripolitanum, et nostros qui erant in castris, ut praediximus, exspectantes ut ab alterutra parte, in tanto tumultu optatis conditionibus, euocarentur, rogant, ut ad eos uenire non pigritentur, pollicentes non esse absque emolumento et condigno fructu, si sibi contra huiusmodi pestilentem hominem subsidia ministrarent. Porro domini comitis obsides in eodem municipio seruabantur, quos pro sua redemptione et certa pecunia usque ad sexaginta millia aureorum, Noradino patri pueri dum a carcere solutus egrederetur, obligauerat. Erant etiam ibidem et domini Rainaldi Sidoniensis, pro fratre suo Eustachio obsides nonnulli. Sperantes ergo, quod aliquo pacto eos pro spe subsidii, quod postulabant, a principe arcis, in qua erant, possent recipere, illuc celerrime cum omni militia contendunt; ubi cum nihil ponderis in eorum uerbis reperissent, erat enim spes eis, per supradictum principem suum posse obsidionem solui, post multas tamen deliberationis uarietates, in castra unde prius exierant, reuertuntur. Salahadinus interea uidens, quod nostri quasi indignati recesserant, factus inde erectior et de eorum absentia praesumens plurimum, Halapiae uicinius approximans, exercitum praedicti principis coepit ad pugnam lacessere crebrisque irritare incursionibus; quo saepius instigante, commissum est cominus et grauiter inter eos. Tandem deficientibus Niniuitis, proditione suorum, ut dicitur, pecunia corruptorum, uictoriam obtinuit Salahadinus. Inde Emissam rediens, sicut prius ciuitatem, ita demum et ciuitatis praesidium recepit. Inde ad comitem legationem dirigens, dominum comitem orat, ne suis successibus se opponat, sed permittat se cum filio Noradini, et aliis qui in auxilium eius uenerant, experiri; ne autem et hoc ipsum sine condigna retributione contemnat, obsides suos et domini Rainaldi gratis offert restituendos. Placuit hoc uerbum domino comiti, receptisque obsidibus, prout pactis fuerat insertum, caeteris quoque nobilibus qui in eadem expeditione erant, non sine decenti munificentia dimissis, solutis castris, ad propria remearunt. Dicebatur horum omnium uerborum dominus Henfredus de Torono, regius constabularius, mediator fuisse, qui praedicto Salahadino nimiae familiaritatis affectu deuinctus arguebatur. Factum est igitur contra propositum nostrum, ut cui penitus fuerat obuiandum, ne contra nos factus potentior, solito uehementius insolesceret, eidem fauor noster accederet; et de nobis auderet sperare, qui in nostrum continue ampliabatur detrimentum. Egressi itaque a nobis circa Kal. Ianuarias, Kal. iterum Maii domum reuersi sunt. [21,9] CAPUT IX. Iisdem diebus dominus Mainardus, bonae memoriae, Berythensis episcopus, dum in urbe Tyrensi languore correptus aliquantulum aegrotasset, morte praeuentus est VII Kal. Maii, cuius anima requiescat in pace. Eodem mense, cum Tyrensis Ecclesia septem uacasset mensibus continuis, consonante cleri et populi uoto, regis quoque, ut moris est, conueniente assensu, Dei patientia potius quam meritis nostris, ad regimen illius Ecclesiae uocati sumus, et infra decem dies in ecclesia Dominici Sepulcri, per manus domini Amalrici Hierosolymitani patriarchae, munus consecrationis, VI Idus Iunii, auctore Domino, suscepimus, licet indigni. [21,10] CAPUT X. Per idem tempus Salahadino circa partes illas arctius occupato, nuntiatum est domino regi, Damascenorum fines, absque militia et sine rectore, patere satis aperte ad praedam et ad alia incommoda sustinenda, quae hostibus iure belli possunt inferri. Quo comperto, congregatis militaribus copiis, Iordanem transiens, per siluam quae Paneadensi adiacet ciuitati, et ab ea nomen ducit, Libanum famosissimum promontorium habens ad laeuam, agrum Damascenum attingit. Erat autem tempore messis. Discurrentes ergo nostri, et totam regionem obambulantes libere, fruges siue in areis comportatas, siue solo haerentes, siue per agros manipulatim congestas, incendiis tradunt. Homines autem, praecognito eorum aduentu, ad loca munitiora cum uxoribus et paruulis se contulerant. Sicque pro arbitrio nostri regionem habentes, peruenerunt usque Dariam. Is locus suburbanus est, Damasco conterminus, uix ab ea distans milliaribus quatuor; inde etiam Bedegene, qui locus ad radicem Libani situs, perspicuas emanat aquas, unde Domus uoluptatis dicitur, perueniunt; et inuitis, et multum renitentibus incolis, occupant locum uiolenter; spoliis inde ditati, praedam et manubias secum trahentes, cernentibus nec contradicere ualentibus Damascenis, sani et incolumes post dies aliquot domum reuersi sunt. Per idem tempus, dominus Hernesius bonae memoriae, Caesariensis archiepiscopus defunctus est; inque loco eius dominus Eracleus Hierosolymitanus archidiaconus electus et consecratus est. [21,11] CAPUT XI. Anno secundo regni domini Balduini quarti, Salahadino adhuc circa partes Halapiae negotiis occupato, mense Augusto, prima die mensis, conuocatis regni magnatibus et collecta militia, iterum dominus rex hostium fines ingreditur, pertransiensque agrum Sidoniensem, et montana, quae media sunt inter nostros et hostium terminos conscendens, peruenit ad locum bonis temporalibus commodum pene omnibus, glebam uberem, fontibus irriguum, cui nomen Messaara; inde in uallem quae dicitur Bacar, descendens, terram reperit, ut legitur, lacte et melle manantem. Hanc regionem existimant quidam dictam fuisse olim Ituream, cuius in Euangelio Lucae (cap. III) Philippus Herodis senioris filius, tetrarcha dicitur, simul et Traconitidis regionis; antiquius autem, uidelicet tempore regum Israel Saltum Libani nuncupatam, eo quod ad radices Libani porrecta distenditur uallis opimo solo, aquis salubribus, populorum numerositate, suburbanorum frequentia et aeris grata temperie commendabilis. In huius partibus submissioribus ciuitas ostenditur usque hodie ualidis moenibus circumsepta, multa praetendens nobilitatis pristinis in aedificiis argumenta, cui nomen est modernum Amegarra. Hanc quidam antiquitatis perscrutatores, arbitrantur esse Palmyream, nobilem quondam in Phoenice coloniam; cuius memoriam facit Ulpianus Tyrius in Digesto nouo titulo 10, De censibus. Huc peruenientes nostri, coeperunt omnem regionem libere, nemine contradicente, perlustrare incendiisque uastare uniuersa; incolae autem regionis ad montes confugerant, ad quos non erat facile iter nostris peruium; greges uero et armenta pro maxima parte in paludibus, quae erant in uallis medio, ubi pascua erant uberrima, aduentu nostrorum praecognito, collocauerant. Interea comes Tripolitanus, ex condicto per agrum Bibliensem, iuxta castrum quod Manethera dicitur, subito in fines Heliopolitanos ingressus, in eadem ualle, cum suis, cuncta incendiis cremare nuntiatur. Quod audientes nostri, obuiam illis properantes, illi quoque nihilominus occurrere nobis optantes, conuenerunt quasi in uallis medio; quod audiens Semsedolus. Salahadini frater, qui Damasci residebat procurator, congregata militia, locorum etiam incolis conuenientibus, resistere tentat, acies instruit, nostris obuiam ire parat. Nostri quoque ordinatis agminibus, animo proniore occurrunt; decertatur utrinque uiriliter; sed Diuinitate propitia multis interfectis, captis innumeris, hostis in fugam uersus est. Semsedolus cum paucis euadens, ad montis ardua se contulit. Nostri uero hostilibus onusti spoliis, cum armentis et praeda maxima redeunt; paucis tamen, imprudenter, qui paludes praeliandi gratia fuerant ingressi, dum uias ignorant, et nostrorum ita subitum non opinantur regressum, amissis. Reuersus ergo dominus rex, et sui, cum omni sospitate, trahentes boum armenta ouiumque greges et supellectilem omnimodam, uictoriae argumenta et felicitatis insignia, Tyrum auctore Domino peruenerunt. Comes quoque Tripolitanus, eodem quo uenerat itinere, secum etiam praedam referens innumeram, ad propria feliciter cum suis omnibus se contulit. Eodem anno dominus Rainaldus de Castellione, qui domino Raimundo principi Antiocheno, in eodem principatu successerat, uxorem eius, Constantiam nomine, ducens, post multos annos captiuitatis suae, quam apud Halapiam duram nimis passus fuerat, interuenientibus amicis suis, et multae quantitatis pro eo numerata pecunia, libertati restitutus, simulque cum eo Ioscelinus, Ioscelini comitis Edessani filius, domini regis auunculus, studio et industria Agnetis comitissae, uxoris Rainaldi Sidoniensis, sororis suae, matris uidelicet regis, ereptus a uinculis, in pristinam libertatem se recepit. Eodem anno, mense Maio, secunda mensis die, per nostrum ministerium, in ecclesia Tyrensi, munus consecrationis susceperunt, dominus Odo Sidoniensis electus, qui eiusdem ecclesiae Tyrensis fuerat praecentor, et dominus Rainaldus, Berythensis electus. [21,12] CAPUT XII. Eodem quoque tempore dominus Manuel imperator Constantinopolitanus, illustris memoriae et amplectendae in Christo recordationis, cuius beneficia et liberalitatem eximiam uniuersus pene sentit mundus, dum contra immanissimam Turcorum gentem, et impium eorum ducem, Iconii soldanum, pro ampliando Christiano nomine, pietatis commendabili motu decertat, peccatis nostris exigentibus, suorum stragem infinitam, et copiarum imperialium, quas secum supra hominum etiam opinionem trahebat, enormia circa Iconium passus est dispendia: ubi etiam de consanguineis eius, uiri illustres, et inclyta recordatione digni, in acie occubuerunt; inter quos et Ioannes Protoseuasto, eiusdem domini imperatoris ex fratre nepos, uir egregiae liberalitatis et memorandae magnificentiae, cuius filiam Mariam dominus Amalricus uxorem duxerat, dum strenue resistit hostibus, multis confossus uulneribus interiit. Ipse tamen ex plurima parte receptis exercitibus, sed sinistro casu, mente supra modum consternatus, in suos fines corpore incolumis se recepit. Dicitur autem suorum ducum qui praeibant agmina, magis imprudentia, quam hostium uiribus id accidisse. Nam, cum patentes amplaeque uiae, ad producendas acies, et sarcinarum moles commodius trahendas, et impedimentorum omne genus subuehendum, quod et numerum excedere dicebatur et mensuram, non deessent, incaute nimis in periculosas locorum angustias praecipites se dederunt, ubi nec hostibus, qui loca eadem iam occupauerant, dabatur resistere; nec referendi uices copia ministrabatur. Ab ea die, huius tam sinistri casu praedictus dominus imperator, adeo menti perennem dicitur impressisse memoriam, ut de caetero nec solita mentis hilaritate, qua singulariter praeminebat, laetiorem se suis, id admodum postulantibus, exhiberet; nec corporis sospitate qua plurimum pollebat, usque in supremum uitae diem frueretur; ita sane continua facti refricatione urebatur, ut nec animo quies, nec menti consueta tranquillitas indulgeretur. [21,13] CAPUT XIII. Tertio regni eiusdem domini Balduini anno, circa Octobris initium, dominus Willelmus marchio, qui cognominatus est Longaspata, filius marchionis Willelmi senioris de Monteferrato, uocatus a domino rege et uniuersis regni principibus, tam saecularibus quam ecclesiasticis, apud Sidonem applicuit; cui infra quadraginta dies, postquam aduenit, quoniam anno praecedente, dum ad hoc specialiter citaretur, id per manum domini regis et omnium principum iuramentis corporaliter praestitis firmatum fuerat, dominus rex sororem suam, natu se priorem, uxorem dedit; et cum ea Ioppen et Ascalonem urbes maritimas cum pertinentiis suis et uniuerso comitatu, sicut prius pactis insertum fuerat, eidem contulit; inuitis tamen et palam contradicentibus quibusdam, quorum consilio uocatus fuerat, non satis attendentibus, quoniam uarii et inconstantis hominis est, aduersus sua facta uenire. Erat autem praedictus marchio adolescens decenter procerus, forma commendabilis, crine flauus, animosus uiriliter, iracundus, ita ut modum excederet; liberalis plurimum; profusus mente, et qui nihil unquam uellet occultare propositi; talem se foris exhibens, qualem intus gerebat animum; multum in cibo, in potu quoque maxime superfluus, non usque tamen ad animi laesionem; armorum usum et experientiam ab ipsa ineunte aetate plenius dicebatur habere; nobilis secundum saeculi dignitatem, ita ut in eo, aut nullum, aut rarissimum diceretur habere parem. Pater quippe eius domini Philippi Francorum regis auunculus erat, matris eius uidelicet frater; mater uero eius, domini Conradi, illustris Romanorum imperatoris soror fuerat, domini Frederici, qui nunc post dominum inclytae recordationis Conradum patruum suum, strenue Romanum administrat imperium, amita; et ita utriusque illorum illustrium regum, pari gradu consanguineus erat praefatus marchio. Ducta demum uxore, cum uix tribus mensibus cum ea fuisset corpore incolumis, decidit in aegritudinem difficilem nimis; qua quasi mensibus duobus sine intermissione laborans, sequenti Iunio, domino quoque rege apud eamdem Ascalonem grauiter aegrotante, in fata concessit, uxore praegnante relicta; cuius corpus Hierosolymam deuectum, in uestibulo ecclesiae domus Hospitalis, intrantibus ad laeuam, magnifice satis per nostrum ministerium, tumulatum est. Circa id temporis Henfredus de Torono, regius constabularius, dominam Philippam, domini Raimundi Antiochiae principis filiam, domini Boamundi tertii, qui nunc eumdem regit principatum, et dominae Mariae imperatricis Constantinopoleos sororem, uxorem duxit, quam Andronicus, domini imperatoris consanguineus, prius uxorem habuerat; hacque dimissa, dominam Theodoram, domini regis Balduini uiduam, neptem suam impudenter nimis sed et impudice non minus, clam abduxit. Hic de quo praediximus, dominus Henfredus statim ex quo illam in domum traduxit suam, coepit desperabiliter infirmari; illa quoque nihilominus, languore nimio correpta, infra paucos dies uitam finiuit. [21,14] CAPUT XIV. Quarto anno regni eiusdem domini Balduini quarti, mense secundo, circa Kal. Augustales, diu exspectatus Philippus comes Flandrensium, apud Acconensem applicuit ciuitatem; cuius aduentu dominus rex, qui ab Ascalona Hierosolymam, in lectica adhuc aegrotans se fecerat deferri, exhilaratus plurimum, mittens de principibus suis et Ecclesiarum praelatis, multiplici fecit cum honore praeuenire. Cui etiam, postquam Hierosolymam peruenit, ubi adhuc rex grauiter infirmabatur, communicato consilio uniuersorum, domini uidelicet patriarchae, archiepiscoporum, episcoporum, abbatum et priorum, magistrorum quoque Hospitalis et Templi, et omnium principum laicorum, obtulit ei potestatem, et liberam et generalem administrationem super regnum uniuersum, ut et in pace et in guerra, intus et foris, super maiores et minores plenam haberet iurisdictionem; et ut super thesauros et reditus regni libere exerceret arbitrium suum. Qui habito cum suis consilio, respondit: Quod ipse non uenerat ad hoc, ut potestatem aliquam acciperet, sed ut seruitio se manciparet diuino, cuius gratia uenerat; nec erat eius propositi, quod alicui administrationi se obligaret, quin libere posset, cum eum sua reuocarent negotia, ad propria redire. Sed dominus rex in regno suo procuratorem ordinaret quem uellet, et ipse, tanquam domino suo Francorum regi, ob regni utilitatem ei uellet obedire. Videntes ergo quod ita penitus, quod obtuleramus, renueret, iterum per principes suos dominus rex eum fecit deuotissime rogari, ut saltem expeditionis in proximo futurae, quam multo prius tempore cum domino imperatore Constantinopolitano ordinauerat, et uniuersi exercitus Christiani dux uellet esse, et praelia Domini contra Aegyptios procuraret. Ad quod uerbum, sicut et ad prius respondit. Constituit ergo dominus rex, sicut et prius ante introitum comitis fecerat, regni et exercituum procuratorem dominum Rainaldum, quondam Antiochiae principem, uirum approbatae fidei et mirabilis constantiae; qui, si dominus rex in propria persona uenire non posset, administraret regni negotia, cum consilio tamen domini comitis per omnia regeretur. Cumque hoc ipsum domino comiti nuntiatum esset, respondit: Quod non uidebatur ei talis procurator necessarius; sed talem ordinaret, cuius et belli gloria, si Deus ita prouideret; et dedecus, si Dominus ita pateretur, esset proprium, et cui regnum Aegypti cederet, si Dominus illud in nostram traderet ditionem. Ad hoc respondimus, qui missi a rege fueramus: Quod talem non posset dominus rex constituere procuratorem, nisi eumdem regem crearet; quod neque domini regis, neque nostri erat propositi. His ita se habentibus, tandem aperuit euidentius mentis arcanum; et quo tota eius properabat intentio, non habuit occultum, dicens: Mirum esse quod de matrimonio consanguineae suae nullus eum conueniret. Audientes hoc uerbum, admirati sumus hominis malitiam, et sinistrum mentis conceptum, quod qui tam honeste a domino rege susceptus fuerat, contra leges consanguinitatis, hospitalitatis immemor, in supplantationem domini regis haec moliri attentaret. [21,15] CAPUT XV. Libet paulisper digredi, ut plenius auditorum sensibus ingeratur, quidnam sit, in quo praedictum comitem, malitiose uersatum, tum ex multorum relationibus, tum etiam ex eius confessione cognouimus. Quidam potens homo, cum domino comite peregrinationis illius comes uenerat, aduocatus uidelicet de Betuna, qui duos secum traxerat filios iam adultos. Hic, ut dicitur, suffragio usus comitis Willelmi de Mandauilla, qui cum eodem comite, eadem uia uenerat, dominum comitem circumueniens, persuadere coepit quod maximis sibi compendiis uti posset dominus comes, in facto regni; dicens se amplissimum habere patrimonium, in eius comitatu, quod uniuersum domino comiti haereditario iure possidendum daret, si elaboraret saepedictus comes, ut duae filiae domini regis Amalrici, apud duos filios suos nuptui locarentur. Erant autem domini Amalrici profecto duae filiae, una quae uxor fuerat marchionis; altera infra annos nubiles constituta, cum domina regina matre eius apud Neapolim degens. His ergo uerbis assensum praebens comes, pronum se dabat, ut uerbum hoc effectui mandaretur. Sed nunc redeamus ad propositum. Intellecto ergo quorsum spiritus comitis anhelaret, respondimus: Quod domino regi id prius oporteret nuntiari; quodque illi uideretur de communi consilio respondendum, die crastina renuntiaremus. Facto mane, prius tamen habito consilio, redeuntes ad comitem, respondimus: Quod apud nos consuetudo erat, usu approbata longaeuo, quod uiduam, et maxime praegnantem, infra annum luctus non sit honestum, ad uota migrare secunda; et uix praeterierant tres menses a morte mariti. Unde non esset nobis imputandum ad malum, si contra disciplinam temporum et regionis nostrae, de matrimonio praedictae dominae nullum habuerimus tractatum. Tamen uniuersis nobis gratum esse et acceptum, si cum eius, ex quo praesens erat, consilio, de uerbo praedicto tractaretur; nam pro certo dominus rex, et in hoc, et in omnibus aliis negotiis, eius semper proposuerat specialiter regi consilio, et eius quantum cum suo honore posset, deseruire uoluntati. Praeiret ipse in uerbo, et nominaret aliquam personam ad hoc idoneam; et nos de communi uoluntate, in facto praesenti, parati eramus procedere. Quod uerbum moleste ferens, dixit: Se id omnino non facturum, nisi prius uniuersi principes iurarent, quod sine contradictione, eius starent uerbo; nam hoc esset personam alicuius nobilis dehonestare, si eo nominato, repulsam pateretur. Nos autem respondimus: Quod illud omnino contra domini regis et nostram esset honestatem, si eius sororem personae ignotae, et cuius etiam nomen ignoraretur, traderemus. Tandem cognita regis et principum omnium uoluntate, licet plurimum indignans et iratus, ab hoc uerbo destitit. [21,16] CAPUT XVI. Erant per idem tempus Hierosolymis, domini imperatoris nuntii, uiri inclyti et eminentes, dominus Andronicus, qui cognominatur Angelus, domini imperatoris ex sorore nepos; Ioannes uir magnificus, megaltriarcha; uir nobilis Alexander, comes Cupersanensis de Apulia; Georgius Sinaites, imperialis aulae familiaris. Hi ex praecepto imperiali ad dominum regem uenerant, arbitrantes tempus esse, sicut et sperabatur, ut in aduentu domini comitis Flandrensis, pacta, quae aliquando inter dominum imperatorem, et dominum regem Amalricum inita fuerant; postmodum inter eumdem dominum imperatorem, et dominum Balduinum qui in praesenti regnat, non dissimilibus conditionibus fuerant innouata, auctore Domino, contraherentur ad effectum. Et ob hoc curia generalis apud eamdem sacratissimam urbem indicta fuerat, conuenientibus in unum uniuersis regni magnatibus. Erat omnibus spes una, eaque quasi fouebat uniuersos, quod auxilio et consilio praedicti comitis et suorum regnum Deo amabile, optatum susciperet incrementum, et de conterendis Christi hostibus, diligens haberetur tractatus; cum subito, ut praemisimus, in sinistrum latus mutatus est comes, et promissorum immemor, ad alia se conuertit negotia, omne spei nostrae firmamentum euacuans. Instant tamen imperiales apocrisiarii, ut pactis staretur, allegantes, moram solere secum periculum trahere; per eos non stare, quominus in concepto negotio procederetur; uerum se paratos asserunt, omnes pactis insertas conditiones, fideliter et larga interpretatione uelle adimplere. Nos autem audientes legatorum uerba, deliberatione habita, uisum est expedire, ut domino comiti uerbum ex ordine panderetur; quo accito et praesente, propositus fuit ei pactorum inter nos et dominum imperatorem in scriptis fideliter tenor, eius aurea bulla munitus. Quo diligenter lecto, et intellecto plenius, quaesitum est ab eo, Quid sibi uideretur? Qui respondit: Se hominem peregrinum esse, locorum ignarum, et maxime regionis Aegypti, quae longe ab omnibus aliis regionibus, alterius dicitur esse conditionis; quae certis temporibus aquis irrigetur, et occupetur uniuersa. Nos autem melius nosse et locorum faciem, et abeundi opportunitatem; tamen se audiuisse ex eis qui frequenter in Aegyptum descenderant, tempus ad eius impugnationem non conuenire. Adiecitque, quod hiems in proximo erat; Aegyptus uero aquis Nili restagnantis operiebatur. Iterum infinitam Turcorum multitudinem illuc confluxisse audierat. Timebat praeterea, et maxime, ne iter agentibus, aut etiam peruenientibus, alimenta deficerent, et inediae molestia conficeretur exercitus. Ad hoc nos, uidentes quod caluas quaereret occasiones, ne sub hoc pretextu uiam declinaret, obtulimus ei sexcentos camelos, ad uictualia, arma et caetera impedimentorum genera per terras deportanda; et naues quotquot haberet necessarias ad alimenta, siue bellicis usibus necessarias, machinarum moles per mare deuehendas. Quibus omnibus spretis, subintulit: Quod omnino in Aegyptum non descenderet nobiscum, ne forte ipse, et qui eum sequerentur, fame perire compellerentur; adiecit etiam, quod ipse consueuerat per opulentas regiones suos trahere exercitus; nec possent sui huiusmodi tolerare inopias; sed eligeremus alias partes, ubi commodius et facilius ad Christiani nominis incrementum, et exercitus ducere, et hostes Christi conterere possemus; et ad hoc ipse cum suis libenter se accingeret. [21,17] CAPUT XVII. Porro nobis nec tutum erat, nec honestum a pactis discedere. Nam domini imperatoris nuntii, praeclari et nobiles uiri, cum infinita pecunia praesentes erant, paratos se asserentes, ut praemisimus, conuentiones inter nos et dominum imperatorem initas fideliter adimplere; habentes in portu Acconensi septuaginta galeas, exceptis aliis nauibus, ad iter et opus condictum sufficientes; item iuramentis nostris obuiare, inhonestum nimis et periculosum uidebatur. Quod si etiam cum assensu imperialium nuntiorum res in aliud tempus differri potuisset, praesens domini imperatoris auxilium deserere non reputabamus tutum, timentes indignationem eius, quae nobis poterat esse nimis periculosa. Igitur iuxta condictum nostrum, secundum quod prius conuenerat, consentientibus partibus utrisque, iter nostrum firmauimus, ad opus nos accingentes, quod ante multo cum domino imperatore constitueramus. Quo audito, comes Flandrensis iterum contra nos uehementius coepit inflammari, dicens: quod in eius contumeliam totum hoc fuerat fabricatum. Et factum est post multa, ut eius quocunque modo satisfaceremus uoluntati, quod de communi tam nostrorum quam Graecorum consilio, iterum expeditio dilata est, usque per totum Aprilem sequentem. His ita gestis, dominus comes, cum Hierosolymis quasi per quindecim dies fuisset, completis orationibus et sumpta palma, quod est apud nos consummatae peregrinationis signum, quasi omnino recessurus Neapolim abiit. Unde post dies aliquot, ad nos misit Hierosolymam aduocatum de Betuna, cum quibusdam aliis de suis hominibus; qui nobis ex parte domini comitis nuntiarunt quod comes paratus erat, et haec erat eius deliberationis summa, quocunque nobis uideretur optimum, siue in Aegyptum, siue ad alias partes nos sequi. Quo comperto, etsi nobis uideretur ridiculum toties mutare sententias, et nimiae instabilitati uideretur merito imputandum, nulli certo haerere proposito; tamen Graecos, licet inuiti conuenimus, uidentes comitis intentionem. Non enim erat eius propositi dicta compensare operibus; sed ad id summa ope nitebatur, quod nos in culpam traheret, et scribere ultramontanis principibus posset, per nos stetisse, quominus in negotio esset processum. Culpam ergo suam in nos retorquere uolens, praedictos ad nos miserat; nullo modo sperans quod Graeci ad nostram iterum redirent uoluntatem. [21,18] CAPUT XVIII. Conuenimus ergo Graecos, tentantes, si uellent iterum pactis stare prioribus; et si comes nobiscum ueniret, utrum uellent in Aegyptum descendere? Qui respondentes: Quamuis tempus esset arctum nimis, ut exercitus possent praeparare suos, tamen, si comes propria manu uult iurare, quod ueniat nobiscum; et si contigerit eum, uel hic, uel in uia infirmari, quod suos mittat; et quod in tota expeditione bona fide, sine fraude, et malo ingenio, pro Christianitatis incremento laboret: et quod non sit in consilio uel auxilio, quod pacta inter dominum regem et dominum imperatorem tractata et conscripta, ex aliqua parte infringantur; et idipsum homines suos iurare fecerit, licet nobis nimis durum, et contra uirilem constantiam uideatur toties mutare consilia, tamen, ut regni huius Deo amabilis, et domini imperatoris amplietur gloria, ueniemus. Hic, cum suum iuramentum, aduocatus et qui cum eo missi fuerant, super dictis conditionibus offerrent; nec omnia tamen praedicta cum suo iuramento uellent comprehendere, nec comitis promitterent iuramentum, noluimus amplius uerbis inutilibus insistere; solutum est colloquium nostrum; sumptaque licentia, imperiales legati, negotium saepe dictum, usque in tempus opportunum differentes, ad propria redierunt. Post hoc coeperunt nuntii comitis quaerere, ex quo praedicta non posset esse in praesenti expeditio: Quid cum auxilio regni dominus comes posset facere, ne omnino uideretur otiosus? Placuit tandem iis quibus uerbum erat hoc propositum, quod in terram Tripolitanam aut Antiochenam proficisceretur; ibi enim uidebatur quod ad honorem suum et Christianitatis incrementum, aliquid posset operari. Erant nonnulli, qui domino principi Antiocheno, qui praesens erat, et domino comiti Tripolitano imputabant quod comes ita erat aduersus profectioni in Aegyptum; nitebantur enim, ut dicitur, ad suas eum partes trahere, sperantes eius auxilio aliquid adoriri, ad incrementum suarum regionum respiciens; sed spe sua frustrati sunt; quia nec apud nos, nec apud eos quidpiam memoria dignum ei datum est diuinitus consummasse. Dignum quippe erat, ut cui Dominus suam subtraxerat gratiam, in nullo prosperaretur. Quia superbis resistit Deus, humilibus autem dat gratiam (I Petr. V, 5) . Promisit tamen dominus rex, se cooperatorem et adiutorem futurum; tradiditque ei illuc eunti, centum equites de suis et peditum duo millia. Et in hoc statu erant res nostrae, circa Kal. Octobris. Assumptis ergo suis, et domino comite Tripolitano, magistroque domus Hospitalis et multis ex fratribus militiae Templi, ad partes contendit Tripolitanas. Per idem tempus, dominus Balianus de Ibelim, frater domini Balduini de Ramis, uiduam domini regis Amalrici, reginam Mariam, filiam Ioannis Protoseuasti, unde superius fecimus mentionem, domino rege id permittente, uxorem duxit; cum qua etiam Neapolitanam urbem, quam illa possidebat nomine donationis propter nuptias, in uita uxoris habendam suscepit. [21,19] CAPUT XIX. Perueniens igitur ad partes destinatas comes, compositis ad iter necessariis, ordinatisque agminibus, cum Tripolitano comite et suis, terras hostium ingreditur, circa Emissenam et Hamam, moram facientes aliquam, non sine hostium damno.Salahadinus enim completis pro uoto in illa regione negotiis, facta cum filio Noradini pro suo arbitrio pace, in Aegyptum descenderat; timens ne ille de quo praediximus, apparatus et diu promissa expeditio, illuc, sicut dispositum multo ante fuerat, properaret. Traxerat ergo secum, quoscunque et undecunque eos corrogare poterat, maximas militum copias; illuc robur congerens, ubi uidebantur maiora emergere posse negotia. Inuenientes igitur comes et sui regionem uiribus uacuam, liberius poterant euagari; municipia tamen et ciuitatum praesidia, alimentis, armis et custodibus satis erant et sufficienter munita. Cognito uero dominus princeps, quod hostium fines ingressi essent, sicut ex condicto inter eos conuenerat, ipse uero alia uia properans adiungit se illis. Conuenientes itaque corpore, conuenerunt et mente; idque temporibus praesentibus magis opinantes expedire, placuit ut castrum Harenc obsiderent. Est autem praedictus locus, in territorio Chalcidensi, quae ciuitas hodie uulgo appellatur Artasia, nobilis aliquando, nunc ad instar paruissimi redacta oppidi. Distat autem uterque locus ab Antiochia quasi milliaribus duodecim. Ad quem locum ubi peruentum est, locatis in gyrum castris, locum ex omni uallant parte, ut nec obsessis exitus; nec ad eos, subsidium ministrare uolentibus, liber pateret introitus. Proinde machinas, et quae ad usus huiusmodi solent esse necessaria, construunt; et quamdam quasi perpetuitatem obsidionis et propositi constantiam promittentes, casas componunt uimineas, et propter ingruentem hiemem uallis castra muniunt, ne torrentium impetu damna rerum sustineant in aliquo. Porro ab Antiochia et suburbanis confinibus ruris incolae, et illius professionis homines, certatim student necessariam ministrare alimoniam. Erat saepedictum castrum filii Noradini, idque solum in partibus illis Salahadinus ei dimiserat. Vallato igitur undique municipio, temporibus certis, et per uices, more solito, oppidanis dabant assultus, et machinis ac tormentis moenia quatientes obsessis negabant requiem. [21,20] CAPUT XX. Interea, dum haec in partibus Antiochenis geruntur, Salahadinus audiens quod comes et totius exercitus Christiani robur, quod ipse non sine timore uehementi in Aegypto praestolatus fuerat, ad partes se contulerat Antiochenas; arbitratus non imprudenter, quod regnum uiribus uacuum impune posset inuadere; et duorum alterum facilius obtinere, aut obsidionem ab obsesso dimouere municipio; aut hostibus illic perseuerantibus, de his qui in regno remanserant, obtinere triumphum. Collectis igitur undique militaribus copiis, in multitudine graui, et armis et omnibus pene quae in bello solent usui esse, solito instructiore, egressus de Aegypto, per uastitatem interiectae solitudinis, maturato itinere peruenit ad urbem antiquissimam, desertam tamen, Laris nomine; ubi deposita impedimentorum parte, et sarcinarum onere subleuato, assumptis sibi qui expeditiores, et pugnandi peritiores uidebantur, relictis post se oppidis nostris Darum et Gaza urbe famosissima, subito ante Ascalonam, praemissis quibusdam excursoribus, irruit. Dominus uero rex, aliquot diebus ante, de aduentu eius praemonitus, id quod residuum erat in regno militiae, celeriter conuocans, cum suis eamdem urbem, paucis ante diebus ingressus fuerat. Aberat, ut praemisimus, comes Tripolitanus cum centum ex nostris militibus, de multo numero electis; magister quoque Hospitalis cum fratribus suis, et pars maxima militiae Templi; reliqua uero pars fratrum in Gazam se receperat, timentes ne eam, quia prima de urbibus nostris ei occurreret, Salahadinus obsideret; item Henfredus regius constabularius, aegritudine maxima, ut diximus, laborabat. Paucos igitur secum habens dominus rex, ut comperit quod per campestria nobis contermina libere et hostiliter uagarentur et discurrerent hostes, inuocato diuino auxilio, relictis qui ciuitatem tuerentur, urbe cum suis egreditur, tanquam cum eis pugnaturus. Salahadinus uero prope ciuitatem gentem suam in unum collegerat. Egressus autem Christianus exercitus, inspecta partis aduersae multitudine infinita, qui sensus habebant magis exercitatos in talibus, tutius esse dicebant in se subsistere, quam dubiis belli euentibus inconsulte se committere. Ita ergo usque ad uesperam, habitis tamen interdum singularibus conflictibus, quamuis proximae essent utrinque acies, eorum impetus sustinuerunt nostri. Aduesperascente autem die, periculosum credentes, in tam modica manu, castris se committere illa nocte, praesertim cum tanta esset hostium immensitas, in ciuitatem Ascalonam iterum prudenter se receperunt. Quod factum in tantam Salahadinum cum suis erexit praesumptionem, ut iam non in se solide subsisteret, sed ambularet in mirabilibus super se; et iam quasi uictor, commilitonibus suis regni subiugati portiones certas designaret. Coeperunt ergo de caetero, quasi pro uotis obtinentes omnia, incautius discurrere, habere se imprudentius, passim per turmas inordinatis agminibus uagari. [21,21] CAPUT XXI. Nocte ergo illa opinati sumus, quod ante urbem castra locarent sua, in ea regione ubi pridie fuerant; aut urbi uicinius se conferentes, ipsam obsidione clauderent. Verum ipsi neque sibi neque equis requiem indulgentes, cateruatim uniuersam perlustrantes regionem, prout cuique impetus erat, ad diuersa rapiebantur. Erat autem inter eorum satrapas quidam, Iuelinus nomine, uir bello strenuus, ad quaelibet tentanda pronus; uir apostata, qui relicta mediatoris Dei et hominum fide, ad gentilem impietatem deuia secutus, se contulerat, natione Armenius. Hic, cum acie cui praeerat, usque Ramam urbem in campestribus sitam peruenit; inueniensque eam uacuam, succendit; diffidentes enim illius loci ciues, eo quod non esset munita commode, partim cum domino Balduino rege in expeditionem apud Ascalonam profecti fuerant; pars cum infirmiore manu, cum mulieribus et paruulis in Ioppen se contulerant; pars in castrum in montibus, situ munitum satis, cui nomen Mirabel, ascenderant. Incensa igitur urbe, praedictus Iuelinus Liddam, finitimam urbem, cum omni suo comitatu properat, locum partitis agminibus, subito uallat in circuitu; deinde sagittarum immissa grandine et omni armorum genere, inclusos aggreditur et incessanter fatigat. Contulerat sane se populus omnis super ecclesiam beati martyris Georgii. Porro tantus nostros inuaserat timor, ut iam non esset spei residuum, nisi in fuga; nec solum his qui in campestribus habitabant, ubi tam liber hostium erat discursus, uerum etiam et montium incolis tantus incubuerat horror, ut ciuitatem sanctam prope desererent eius ciues, et de urbis tuitione diffidentes, in arcem quae dicitur Dauid, reliqua parte ciuitatis neglecta, se certatim conferrent. Processerant quippe excursores usque ad locum qui dicitur Calcalia, et obtexerant pene uniuersam superficiem terrae eorum praeambuli; et iam etiam dimissis campestribus, ad montana conscendere disponebant. Haec erat facies regionis desolatae, et oppressae amaritudine, in die qua obtexit eam caligine Dominus in furore suo, ad iracundiam prouocatus: tamen non continuit in ira sua misericordias suas, nec oblitus est misereri; sed conuersus, consolatus est nos, et apposuit ut complacitior sit adhuc, et secundum multitudinem dolorum nostrorum, in corde nostro consolationes eius laetificauerunt animas nostras. [21,22] CAPUT XXII. Nam, dum haec ita in partibus illis geruntur, dominus rex audiens quod fines eius longe lateque hostium multitudo diffusa penitus occupauerat, ex Ascalona cum suis egreditur, ac hostibus obuiam ire parat: satius ducens, cum hostibus etiam dubio euentu praeliandi fortunam tentare, quam praedam, incendia, suorum stragem sustinere. Egrediens igitur per maritimam oram, littus quoque secutus, ut subito et occultus posset inimicis occurrere, peruenit ad eum locum, ubi Salahadinus e regione erat in campestribus. Quo perueniens, acies omnemque apparatum bellicum, tam equitum quam peditum aduersus eum dirigit; ubi adiunguntur ei fratres militiae Templi, qui in Gaza remanserant. Inde instructis ordinibus militum, hostibus obuiam ire parant, dumque proficiscuntur unanimes iniurias suas ultum iri, incendiis quae ex omni parte intuebantur, et strage suorum audita, in uirilem audaciam diuinitus accensi, quasi uir unus facti, properant; cum ecce ex aduerso non multum distantia hostium agmina contuentur. Erat autem hora diei quasi octaua. Salahadinus interea audiens nostros spe pugnandi aduentare, timens quem prius uidebatur optasse congressum, missis qui suos passim dispersos conuocarent; clangore quoque buccinarum et tympanorum strepitu, uerbis quoque, sicut in talibus fieri solet, manipulos suos ad conflictum animabat, et dictis uires addere nitebatur. Erat ibi cum domino rege, Odo de Sancto Amando, magister militiae Templi, cum octoginta ex suis; princeps Rainaldus, Balduinus de Ramis, et Balianus frater eius; Rainaldus Sidoniensis, comes Ioscelinus, regis auunculus et senescalcus. Omnes uero quotquot erant promiscuae conditionis, uix trecenti septuaginta quinque inuenti sunt. Hi omnes, inuocato de supernis auxilio, praeuio uiuificae crucis ligno mirabili, quod dominus Albertus Bethlehemita episcopus gestabat in manibus, instructis ordinibus, ad dimicandum uiriliter se accingebant. At uero interea ad hostium cuneos, qui longius praedas secuti et procurantes incendia discesserant, certatim ex diuersis partibus addebantur, fiebatque maior numerus; ita quod nisi Dominus, qui non derelinquit sperantes in se, nostros interiore quadam inspiratione clementius erigeret, omnino non solum de uictoria, sed et de salute et de libertate desperare cogerentur. Ordinant et ipsi nihilominus acies suas, et iuxta militarem disciplinam agmina digerunt, disponentes qui primi aggrediantur, et qui eis sint subsidio. [21,23] CAPUT XXIII. Interea, accedentibus hinc inde gradatim bellatorum ordinibus, commissum est praelium, prius casu dubio, sed uiribus longe imparibus; postmodum nostris animosius insistentibus, infusa coelitus gratia, quae eos solito redderet fortiores, confractis eorum legionibus, post multam stragem hostes in fugam uertunt. Quis autem esset hostium numerus inuestiganti mihi et quaerenti diligentius, ueridica multorum relatione innotuit, quod uiginti sex millia equitum expeditorum, exceptis iis qui summariis insidebant et camelis, intra fines nostros immiserat; ex quibus erant octo millia egregiorum, quos ipsi lingua sua Toassin uocant; reliqua uero decem et octo millia erant gregariorum, quos ipsi appellant Carnagolam. De egregiis autem erant mille, qui omnes induti croceis super loricas examentis, Salahadino concolores, eidem familiarius ad tutelam proprii corporis assistebant. Solent enim Turcorum satrapae et maiores principes, quos ipsi lingua Arabica uocant emir, adolescentes, siue ex ancillis natos, siue emptos, siue capta in praeliis mancipia studiose alere, disciplina militari instruere diligenter; adultis autem, prout cuiusque exigit meritum, dare stipendia et largas etiam possessiones conferre; in dubiis autem bellorum euentibus, proprii conseruandi corporis solent his curam committere et de obtinenda uictoria spem habere non modicam: hos lingua sua uocant Mameluc. Hi assistentes domino suo perseueranter, unanimiter ab eo nitebantur propulsare iniurias, et usque ad mortem non destituere. Hi sane in conflictu perseuerantes, quoadusque fugeret dominus eorum, unanimiter perstiterunt; unde contigit quod, caeteris fuga elapsis, hi pene omnes occumberent. Conuersis itaque hostibus in fugam, insecuti sunt nostri usque dum, inclinata iam die, nox irrueret; ab eo loco, qui dicitur Mons Gisardi, usque ad paludem illam, quae uulgo dicitur Caunetum Esturnellorum. Toto autem illo fugae tempore et spatio, non desiit hostium strages fieri continua, per duodecim uel amplius milliaria; nec de omni numero superfuissent aliqui, nisi nox importune irruens, persequentium gladiis eripuisset. Ut autem expeditius possent fugiendo saluti consulere, abiectis armis et uestibus, sarcinis expositis, relictis infirmioribus, qui fortiores erant et equorum uelocium sessores, fugiendo pro uiribus, beneficio noctis imminentis, neci subtracti sunt; alii autem omnes aut capti, aut gladiis interempti, grauiores exitus sunt consecuti. De nostris autem in primo conflictu quatuor aut quinque occubuerunt equites; pedites autem ad certum, quem nos ignoramus numerum Peruenientes autem, qui fuga fuerant elapsi, usque ad praedictam paludem, si quid residuum erat oneris, loricas uidelicet et caligas ferreas, in carectum aquae et in ipsam aquam proiecerunt interius, ut et ipsi expeditius incederent, et arma in aquis proiecta, nostris nullo tempore possent esse aut usui, aut uictoriae signo. Quorum tamen utrumque nostri postea sunt plenius assecuti; nam inhaerentes eorum uestigiis et nocte instante, et sequenti die, et praedictum arundinetum diligentius perscrutantes, paludem quoque ipsam contis et uncis percunctantes, quidquid illi occultauerant, celerius repererunt. Audiuimus a quibusdam fide dignis, quod centum inde uiderant una die loricas extrahi, exceptis galeis et ocreis ferreis, et minoris ponderis rebus, utilibus tamen et pretiosis. Collatum autem nobis est hoc tam insigne et saeculis memorabile beneficium, diuinitus, anno domini Balduini quarti tertio, mense Nouembre, VII Kal. Decembris, die festo Sanctorum martyrum Petri Alexandrini et Catherinae uirginis. Reuersus autem dominus rex Ascalonam, exspectauit quousque suos reciperet, qui diuersis itineribus insecuti fuerant fugientes, quos infra dies quatuor recollegit. Videre erat redeuntes, manubiis onustos, mancipia trahentes, camelorum armenta, equos, tentoria referentes, exsultantes secundum Prophetae dictum: Quasi uictores capta praeda, quando diuidunt spolia. [21,24] CAPUT XXIV. Accessit et aliud, in quo manifeste innotuit praesentem esse diuinam nobis clementiam; nam sequenti die, et per decem dies continuos, tanta uis imbrium, tanta algoris praeter solitum uiolentia incubuit, ut uere credi posset, etiam ipsa contra eos coniurasse elementa. Equos nimirum omnes amiserant, quibus per illud triduum, quo in finibus nostris moram fecerant, nec cibum, nec potum, nec ullam indulserant requiem; item indumenta et uestium genera quaelibet, ut praemisimus, omnino a se reiecerant. Accedebat ad miseriarum cumulum, quod nec uictum penitus habentes, frigore, inedia, uiarum taedio et laboris insueti pondere tabescebant. Reperiebantur ex eis passim aliquando plures, aliquando pauciores, in quos quamuis etiam impotens et debilis, impune poterat pro suo arbitrio desaeuire; ignari enim locorum ex eis plerique, putantes domum redire, nostris se uicis aut uiatoribus, aut eos quarentibus offerebant. Arabes interea, infidum genus hominum, uidentes quidem casum qui Turcis acciderat, ad illos properant, quos superius cum sarcinis apud Laris ciuitatem diximus relictos, quos nuntiata suorum strage territos, in fugam uertunt; eos quoque nihilominus, qui quocunque casu nostrorum manus euaserant, durius insequuntur; et qui a nobis elapsi uidebantur, illis dabantur ad praedam; ita ut impletum uideretur illud propheticum: Residuum locustae, comedit bruchus. Id enim moris huic generationi nequam esse dicitur, ut sub quocunque duce ingrediantur ad praelia, anceps soleant declinare certamen; et quandiu bellorum dubius est euentus, de remoto conspicere; demumque adhaerere uictoribus; uictos uero tanquam hostes insequi et de eorum locupletari spoliis. Igitur per dies multos de siluis, de montibus, de ipsa etiam solitudine educebantur captiui; aliquando etiam sponte nostris occurrebant, satius arbitrantes carceri et uinculis mancipari, quam frigore et inedia tabescere et cruciari. Interea dominus rex praeda et manubiis, lege belli distributis, uotiuas gratiarum actiones pro collatis sibi a Domino beneficiis soluturus, Hierosolymam properauit. Salahadinus autem, qui cum tanta superbia et tam multiplici equitatu ascenderat, diuina percussus manu, uix cum centum equitibus reuersus est; ipse quoque camelo inuectus dicitur. Intueri libet et considerare interius, diuini huius muneris largitatem; et quomodo in nobis exhibita nobis liberalitate, hanc uniuersam sibi uoluit pius consolator gloriam uindicare. Nam, si praesenti operi diuinitus procurato, comes Flandriae, princeps Antiochenus, comes Tripolitanus, et illa militiae multitudo quae aberat, interfuisset, more imprudentum, et qui solet in prosperis irrepere fastus, etsi non uerbo, saltem cogitatione non uererentur dicere: Manus nostra excelsa, et non Dominus fecit haec omnia. At nunc iuxta uerbum suum, quod scriptum est: Ego gloriam meam alteri non dabo ; reseruata sibi penitus auctoritate et gloria, non in multitudine, sed paucorum usus ministerio; et Gedeonis innouans clementer miracula, innumeram strauit multitudinem; significans quod ipse sit, et non alius, cuius beneficio unus persequitur mille, et duo fugant decem millia. Ei ergo ascribatur, a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum ; quia non est in hoc praesenti articulo, quod operibus suis imputare possit homo. Diuinae enim gratiae munus est et non meritis exhibitum: Tuum est opus, Domine, extendisti enim manum tuam, et deuorauit eos terra ; in multitudine gloriae tuae deposuisti omnes aduersarios meos. [21,25] CAPUT XXV. Cum haec apud nos peraguntur, comes, et qui cum eo erant, in obsidione supradicti castri perseuerabant, sed inutiliter; nam in dissolutionem dati, aleis et caeteris noxiis uoluptatibus maiorem dabant operam, quam disciplina militaris aut obsidionis lex exposceret; continuis itineribus Antiochiam properabant, ubi balneis, comessationibus, et ebrietatibus et caeteris lubricis uoluptatibus dediti, desidiis obsidionem deserebant. Sed neque ii qui ibi iuges et assidui uidebantur, negligentia torpentes aliquid utilitatis operabantur, terebant otia, et palustres trahebant dies. Ipse etiam comes singulis diebus minabatur, quod eum redire oporteret, quodque inuitus ibi detinebatur; quod uerbum non solum eos qui in obsidione erant exterius, ab honesto reuocabat proposito; sed etiam obsessos reddebat ad resistendum promptiores; sperantes enim in uicino soluendam obsidionem, proponebant hoc modico tempore melius esse cuncta tolerare, etsi dura uiderentur quae possent inferri, quam municipium fidei suae creditum, inuisis prodere gentibus et proditionis notam incurrere perpetuam. Erat autem praedictum castrum in edito loco situm, in colle constitutum, qui ex maxima parte uidebatur congestus, ex uno solo latere impugnantibus aditum praebens; in reliquis autem etsi assultus dare uolentibus minime peruius, tamen undique machinis libere poterat flagellari. Post uarios igitur euentus et frequentes assultus, quibus si ex animo res gesta esset, et propitia adesset Diuinitas, posse capi uideretur, decidit res in negligentiam, ut praediximus; et peccatis nostris exigentibus, ita omnis nostrorum emarcuit uirtus, et euacuata est omnis prudentia, ut cum iam qui inclusi tenebantur, in supremam desperationem incidissent, nostri coeperint de reditu ad propria tractare. Admirari non sufficimus (esse enim uidetur amplius opinione hominum) quod tantis principibus tantam induxit Dominus mentis caliginem; et ita in indignatione sua eos caecitate percussit, quod nemine compellente, castrum iam pene expugnatum, sola stimulante inuidia, et negligentia reuocante, hostibus dimitterent. Videns ergo dominus princeps, quod ita comes Flandriae fixerat propositum, quodque in hoc uerbo irreuocabiliter erat obstinatus, sumpta ab obsessis, in incerta nobis quantitate, pecunia, obsidionem soluit. Comes autem Flandriae Hierosolymam rediens, completis ibi solemnibus sanctae Paschae diebus, ad reditum se parat; aptatisque galeis et nauibus ad onera deuehenda necessariis, per dominum imperatorem Constantinopolitanum, ad propria rediturus, a Laodicia Syriae, nauigationis suae iter arripuit, in nullo relinquens post se in benedictione memoriam. Eodem tempore dominus Fredericus Romanorum imperator, post uicesimum annum schismatis, cum domino Alexandro papa, apud Venetias pacificatus est. Per idem quoque tempus, cum sanctae urbis Hierusalem, propter nimiam uetustatem, muri iam ex parte corruissent, facta collatione inter principes, tam saeculares quam ecclesiasticos, collecta est certae quantitatis pecunia annuatim persoluenda, quousque, auctore Domino, opus consummaretur, ut impleretur illud: Benigne fac in bona uoluntate, sic ut aedificentur muri Hierusalem. [21,26] CAPUT XXVI. Anno ab incarnatione Domini, 1178 qui erat regni domini Balduini quarti annus quintus, mense Octobri, cum anno praecedente indicta esset per uniuersum Latinorum orbem Romae synodus generalis, ad eamdem synodum uocati, profecti sunt de nostro Oriente, ego Willelmus, Tyrensis archiepiscopus, Heraclius Caesariensis archiepiscopus, Albertus Bethlehemita episcopus, Radulphus Sebastenus episcopus, Ioscius Acconensis episcopus, Romanus Tripolitanus episcopus, Petrus prior ecclesiae Dominici Sepulcri, Rainaldus abbas ecclesiae montis Sion. Praedictus uero Ioscius non solum ad synodum pro perabat nobiscum, uerum ad dominum Henricum, Burgundiae ducem, legatione fungebatur, ut eum ad nos euocaret. Conueneramus enim unanimiter, ut domini regis sororem, quam prius marchio habuerat, eisdem conditionibus eidem in matrimonio concederemus; quod uerbum cum idem dux per manum praedicti domini episcopi, prius gratanter suscepisset, et etiam, ut dicitur, iuramento propriae manus, se uenturum firmasset, causis quibusdam adhuc nobis incognitis, uenire renuit, iuramenti quod praebuerat immemor, et fidei qua se obligauerat prodigus inuentus. Eodem mense quo nos iter ad synodum arripuimus, dominus rex cum omnibus regni uiribus, castrum quoddam super ripas Iordanis, in eo loco qui uulgo uadum Iacob appellatur, aggressus est aedificare. Habent traditiones ueterum, eum esse locum ubi Iacob de Mesopotamia rediens, missis nuntiis ad fratrem, factisque duabus turmis, dixit: In baculo meo transiui Iordanem istum, et nunc cum duabus turmis regredior (Gen. XXXII, 10) . Est autem in pago Cades Nepthalim, inter Nepthalim et Dan, quae alio nomine appellatur Pancas, alio etiam Caesarea Philippi dicitur; quarum utramque Phoenicis constat esse portionem, et Tyrensis metropolis urbes suffraganeas. Distat autem a Paneade milliaribus decem. Porro collis erat ibi mediocriter eminens, super quem fundamenta iacientes profundidate congrua, murum mirae spissitudinis, in quadrum aedificantes opere solidissimo, ad conuenientem altitudinem, infra sex menses erexerunt. Contigit autem, dum in aedificando ibi moram facerent, egressi sunt latrunculi de partibus Damascenis, qui uniuersas ita obsederant uias, quod non nisi cum periculo ire ad exercitum aut inde redire, aut uias carpere quaslibet uiatores possent. Erant autem praedicti latrunculi de loco in montibus Acconibus sito, cui Bacades nomen, qui uulgo Bucael dicitur. Hic locus in finibus Zabulon situs est, amoenus admodum; et, licet in summis montium, tamen aquis irriguus est et arborum fructiferarum frequentia consitus, habitatores habens insolentes, armis strenuos et numerositate superbos, adeo ut uicinorum agros et suburbana finitima sibi facerent tributaria; maleficis et debita supplicia fugientibus, aggressoribus quoque et uiarum effractoribus tutum apud se praebentes refugium, ob praedae et ui raptarum rerum, quod eis dabatur, participium. Erant ergo omnibus per circuitum propter intolerabilem eorum arrogantiam, tam nostris quam etiam Sarracenis inuisi et odibiles facti, ita ut saepius fuerit attentatum eos funditus exstirpare; sed successum res non habuit; unde et singulis diebus fiebant proteruiores. Quorum intolerabilem superbiam, furta commissa, perpetrata homicidia, dominus rex non ferens, locum praedictum subito et uiolenter occupans, quos comprehendere potuit, neci dedit; sed fugerunt ex parte maxima, praecognito domini regis aduentu; et ad partes Damascenas, cum uxoribus et paruulis se contulerunt. Inde frequentes in prouincias nostras, occulte tamen, irruptiones, ueteris consuetudinis non immemores, facere consueuerant. Nunc autem adiunctis sibi eiusdem factionis consortibus, fines nostros ingressi erant, ut praemisimus. Quod audientes nostri, indignati, quod huiusmodi homines uias publicas ita fecerant periculosas, locis competentibus eis ponentes insidias, operam dabant sollicitam, quomodo eos possent praeuenire. Accidit autem nocte quadam, quod ipsi, facta praeda, de montibus Zabulon descendentes, uolentes se ad partes unde exierant conferre, in nostros, qui eis insidias parauerant, incidentes, uiarum suarum fructum collegerunt; captis etenim ex eis nouem, septuaginta et plures interfecti sunt. Accidit autem hoc, mense Martio, XII Kal. Aprilis. Per idem tempus, Romae celebrata est synodus in basilica Constantiniana, qui dicitur Lateranum, trecentorum episcoporum; pontificatus domini Alexandri anno uicesimo, mense Martio, indictionis XII, quinta die mensis. Cui si quis statuta et episcoporum nomina, numerum et titulos scire desiderat, relegat scriptum quod nos ad preces sanctorum Patrum, qui eidem synodo interfuerunt, confecimus diligenter; quod in Archiuo sanctae Tyrensis Ecclesiae, inter caeteros, quos eidem contulimus Ecclesiae libros, cui iam sex annos praefuimus, iussimus collocari. [21,27] CAPUT XXVII. Constructo igitur castro et ex partibus suis absoluto, nuntiatum est domino regi, quod in eam siluam, quae Paneadensi adiacet ciuitati, hostes incaute pascua sequentes, greges immiserant et armenta, non habentes secum illas militum copias, quibus freti nostris irruentibus possent resistere. Arbitrantur ergo nostri quod immunitos eos, sicut nuntiatum fuerat et praeliaribus auxiliis destitutos, facile possent opprimere, illuc occulte tendunt; et ut latenter et ex improuiso, celatoque eorum aduentu possent irruere, de nocte iter aggrediuntur et de nocte accelerant. Mane igitur facto ad locum destinatum perueniunt; ubi aliis ad alia praeliandi gratia properantibus loca, aliis lente nimis et de remoto subsequentibus, ea acies in qua rex erat, imprudenter nimis quibusdam septis lapideis se immergit, ubi ex hostibus latebant nonnulli; audito enim nostrorum aduentu, latere disposuerant ut, declinato nostrorum impetu, propriae saluti eo modo possent consulere. Videntes nostros super eos irruisse incautius, licet inuiti et de uita desperantes, facti sunt, ipsa necessitate urgente, fortiores; et subito exsilientes, uidentes nostros inter angustias, instant animosius; et quibus satis fuerat prius latendo posse declinare aduersarium, interfectis equis, sagittis eminus missis, nostros comprimunt uiolenter. Videns itaque dominus constabularius hostem ex improuiso emersisse, eis cum multo impetu se ingerit medium; dum de more uiriliter dimicat, dominumque regem in arcto positum, ne in eum periculosius irruatur, fideliter protegit, et ab iniuriis uindicat potenter, crebris et uiolentis ictibus lacessitus, et lethalibus confossus uulneribus, tandem suis eum eripientibus, uix in equo reuocatus est. Ceciderunt porro in ea congressione uiri memorabiles et pia recordatione digni: iuuenis quidam elegantis formae et honestis pollens moribus, nobilis et diues, Abraham de Nazareth, et Godescalcus de Turolte, qui etiam bonam sui reliquit existimationem; et alii pauci inferioris manus. His ita se habentibus, de casu tam periculoso dominus rex suorum ereptus opera, ad castra unde exierat, reuersus est; ubi suos qui ad uaria inordinate dispersi fuerant recepit. Dominus uero Henfridus regius constabularius, ingrauescentibus doloribus, ad Castellum nouum quod ipse adhuc aedificabat, delatus est. Factum est autem hoc, IV Idus Aprilis. Decubans ergo ibi et per dies quasi decem, cum dolore uitam protrahens, supremo iudicio memoriter et prudenter ordinato, uir per omnia commendabilis, X Kal. Maii, patriae perpetuo lugendus, uiuendi fecit finem; et in ecclesia Beatae Dei Genitricis et semper Virginis, apud nobile et famosum castrum eius, Toronum uidelicet, debita magnificentia sepultus est. Quo defuncto, statim intra eumdem mensem, Salahadinus praedictum castrum, quod de nouo fuerat constructum, VI Kal. Iun. obsidet; crebrisque insultibus, et denso sagittarum nimbo fatigare coepit uiolenter inclusos; cum ecce unus de interioribus, cui nomen erat, ut dicitur, Raynerius de Marum, unum de ditioribus admiratis sagitta saucium interemit; pro cuius obitu omnes ita consternati sunt, ut infecto negotio, soluta obsidione discederent. [21,28] CAPUT XXVIII. Sequenti mense, cum iam praedictus Salahadinus, bis iam uel eo amplius in pago Sidoniensi uiolenter esset ingressus et libere satis, nemine cohibente, quaedam incendia, hominum quoque stragem exercuisset, adiecit iterato introire; locatisque castris inter urbem Paneadensem, et fluuium Dan, excursores praemiserat frequenter qui praedas agerent, incendia procurarent. Ipse autem, quasi pro subsidio, castra non deserens, eorum reditum et aggressionum euentum exspectabat. Nuntiatum est interea domino regi, quod ita per fines nostros Salahadinus desaeuiret; qui, assumpto sibi Dominicae crucis ligno conuocatisque suis, quoscunque colligere undecunque potuit, ad urbem properat Tiberiadensem: inde per oppidum Sephet, per urbem antiquissimam Naason, ad praedictum Toronum cum suis peruenit. Ubi, frequentibus nuntiis intercurrentibus pro certo comperit Salahadinum cum exercitu suo adhuc in eodem perseuerare loco; suos autem leuioris armaturae milites, qui praemissi fuerant, agros Sidoniensium hostiliter depopulari, caedes, incendia, praedas exercere. Habita itaque deliberatione, placuit omnibus, hostibus obuiam ire. Inde ergo, iuxta condictum contra Paneadem exercitum dirigentes, perueniunt ad uicum qui dicitur Mesaphar; unde quia in summis montibus situm est, prospicere erat totam subiectam regionem usque ad radices Libani; castra quoque hostium dabatur eminus intueri. Patebant quoque nihilominus prospectibus singulorum, inimicorum discursus et incendia. Descendentes igitur nostri per montis decliuum cum festinatione, turmas peditum secum trahere non poterant; fessi enim erant oppido uiae longinquitate, nec poterant equites passibus adaequare. Unde cum paucis peditibus, qui agiliores inuenti sunt, in planitiem quae statim montibus subiecta est, deuenerunt in eum locum, qui uulgo Mergium appellatur. Per aliquot igitur horas, ut plenius deliberaretur quid facto opus esset, ibi substiterunt. Interea Salahadinus de subito regis aduentu aliquantulum perterritus, timens suis excursoribus, quos quasi a se et suis uidebat exclusos; timens item ne in castra irruerent, impedimenta, sarcinas et omnem supellectilem inter murum et antemurale uicinae urbis comportari praecipit, ut ad quemlibet belli euentum expeditior inueniatur. Succinctus ergo, et dubius plurimum, rei exitum praestolabatur. Verum excursores qui praedatum ierant, audito nostrorum aduentu, perterriti, postpositis aliis optimum ducunt, si suorum agminibus possint aggregari. Transmisso ergo flumine, quod per medium diuidit Sidoniensium agros et praedictam planitiem, in qua diximus nostros esse, occurrunt nostris: ubi inito cominus praelio, nostri statim, propitio Domino, fiunt superiores; multisque interfectis et ad terram deiectis, pluribus in fugam uersis, hostes ad castra suorum se conferre nituntur. [21,29] CAPUT XXIX. Dum haec ita se haberent, Odo magister militiae Templi et cum eo comes Tripolitanus, deinde alii sequentes, collem quemdam sibi obuium ascenderunt, flumen habentes ad laeuam; a dextris uero erat eis planities maxima et castra hostium. Audiens ergo Salahadinus suos grauari, expositos periculo, neci quoque datos, parat eis subsidium ministrare; in quo proposito dum fixus maneret, ecce suos qui euaserant, fugientes, uidet: quibus occurrens, cognito rei statu, animos uerbis addit, in aciem reuocat; nostris quoque insequentibus et nimium securis, subito se immergit. At uero pedites nostri de spoliis eorum qui interfecti fuerant, ditati, putantes nihil superesse ad consummatam uictoriam, secus ripam fluminis castrametati, quieti consederant; equites uero hostes super se, quos deuictos putabant, reparatis uiribus uidentes irruere, non habentes ferias uel otium, ut iuxta militarem disciplinam, acies instruerentur, ordinarentur agmina, ordine confuso decertantes, resistunt ad tempus, et hostium perseueranter sustinent impetus. Tandem uiribus impares, nec se cum dispersi essent inordinatius, mutuo iuuantes, in fugam uersi succumbunt turpiter. Cumque satis commode hostes insequentes, per alia loca possent declinare et in tutum se locare, peccatis nostris exigentibus, deteriorem deliberationis partem secuti, in angustias scabris rupibus obsitas, et penitus exitum negantibus se immergunt: ubi nec ad anteriora procedere, nec nisi cum mortis periculo, per hostium manus redire dabatur; qui fluuium transierunt uitae et saluti consulentes, ex maxima parte, in municipium proximum cui nomen Belfort, se contulerunt; alii flumen transeuntes et ulteriorem ripam secuti, uersus Sidonem euntes, confusi praelii aestum periculosum declinauerunt. Quibus cum dominus Rainaldus Sidoniensis cum suis, qui ad exercitum festinabat, occurreret, intellecto quod acciderat infortunio, eis etiam monentibus, Sidonem reuersus est. Quod factum, in illa die, multiplex damnum creditur intulisse. Verisimile est enim, quod si in castrum suum continuato itinere se recepisset, cooperantibus oppidanis et rusticis locorum peritis, multos eripuisset hostibus, qui nocte illa in cauernis, in rupibus latentes, sequenti mane discurrentibus et cuncta perlustrantibus inimicis, inuenti, capti, uinculis mancipati sunt. Dominus autem rex, quorumdam fidelium suorum fretus auxilio, euasit incolumis. Comes quoque Tripolitanus, cum paucis Tyrum peruenit. Capti sunt ibi de nostris, Odo de Sancto Amando, militiae Templi magister, homo nequam, superbus et arrogans, spiritum furoris habens in naribus, nec Deum timens, nec ad hominem habens reuerentiam. Hic, iuxta multorum assertionem, damni praedicti et perennis probri occasionem dicitur dedisse; qui eodem anno quo captus est, in uinculis et squalore carceris, nulli lugendus, dicitur obiisse. Balduinus quoque de Ramis, nobilis uir et potens; Hugo quoque de Tiberiade, domini comitis Tripolitani priuignus, adolescens bonae indolis, et acceptus plurimum: et alii multi, quorum nomina non nouimus, nec numerum, capti sunt. [21,30] CAPUT XXX. Rebus igitur nostris sic se habentibus, et in imo collocatis, ecce dominus Henricus comes Trecensis, uir magnificus, senioris Theobaldi comitis filius, (quem nos a synodo redeuntes, apud Brundusium Apuliae ciuitatem dimiseramus) apud Acconensem ciuitatem, cum multo nobilium comitatu applicuit. Venerant, ut praemisimus, nobiles multi in eodem transitu, dominus uidelicet Petrus de Corteniaco, domini Ludouici Francorum regis frater; dominus quoque Philippus, domini comitis Roberti, eiusdem domini regis fratris filius, Beluacensis electus; quorum aduentu, nostri, anterioribus casibus plurimum consternati, aliquatenus tamen in spem erecti sunt, sperantes quod tot tantorumque nobilium patrocinio propulsare futuras, praeteritasque ulcisci possent iniurias; uerum aduersa nobis diuinitate, nec priores depulerunt, sed etiam in maiores descenderunt molestias. Nam hostis noster immanissimus Salahadinus, dextris euentibus et prospera fortuna, in tantam est elatus superbiam, ut subito antequam nostris ad modicum respirare liceret, castrum nostrum, quod nuper Aprili proxime praeterito fuerat consummatum, obsideret. Traditum sane fuerat saepe dictum castrum fratribus militiae Templi, qui omnem illam regionem de concessione regum sibi uindicabant, statim postquam fuerat consummatum eorumque diligentiae commissum. Quod ubi domino regi fuit nuntiatum, conuocans regni robur omne et militiam uniuersam, accito quoque domino Henrico comite et aliis nobilibus uiris, qui aduenerant, apud Tiberiadem properat; ubi collectis uniuersis regni principibus, opem ferre obsessis, hostes ab obsidione amouere proponit; dumque exspectat et in diem apparatus differtur, nuntiatur castrum praedictum, sicut uere erat, ab hostibus uiolenter captum, funditusque usque ad solum dirutum, occisis omnibus aut captiuatis, qui in eo ad tuitionem relicti fuerant. Sicque accessit damnis prioribus maior confusio, ut uere dici posset: Recessit ab eis Dominus Deus eorum. Vere iudicia Dei, abyssus multa; uere terribilis est Deus in consiliis super filios hominum. Nam qui tantam fidelibus suis, anno proxime praeterito contulerat sui muneris immensitatem, tanta eosdem nunc indui reuerentia passus est, et confusione. An quis nouit sensum Domini? aut quis consiliarius eius fuit? Quid est, Domine Deus? Quia hic praesens multitudo, et nobilium numerus erat, subtraxisti gratiam, ne sibi ascribant, quod meritis non datur, sed gratia; aut quia de collato gratis priore beneficio, non satis uberes tibi, benefactori suo, gratiarum persoluerant actiones; aut quia flagellas, Domine, filium quem recipis ; imples facies nostras ignominia, ut quaeramus nomen tuum sanctum, quod est benedictum in saecula. Scimus, Domine, et confitemur, quia tu non mutaris. Tu enim dixisti: Ego Deus, et non mutor; quidquid tamen id est, scimus quia iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum. Per idem tempus renouatum est uerbum, quod anno proxime praeterito de duce Burgundiae motum fuerat, cum domino comite Henrico, eius auunculo; sperabatur in proxime futuro transitu uenturus esse; sed sicut postea euidenter patuit, causis quibusdam occultis adhuc, uenire recusauit.