[13,0] LIBER XIII. [13,1] CAPUT PRIMUM. Est autem Tyrus ciuitas antiquissima, secundum quod Ulpianus uir prudentissimus iurisconsultus, ex eadem urbe trahens originem, in Digestis, titulo De censibus, asserit, dicens: Sciendum est esse quasdam colonias iuris Italici, ut est in Syria Phoenice splendidissima Tyriorum colonia, unde mihi origo est, nobilis regionibus, serie saeculorum antiquissima, armipotens, foederis quod cum Romanis percussit tenacissima. Huic enim diuus Seuerus et imperator noster, ob egregiam in rempublicam imperiumque Romanum insignem fidem, ius Italicum concessit. Ex hac urbe, si ad ueteres recurramus historias, Agenor rex fuit, et filii eius, Europa, Cadmus et Phoenix, a quorum altero tota regio, ut Phoenicis diceretur, nomen accepit. Alter uero Thebanae conditor urbis, et Graecarum inuentor litterarum, celebrem posteris de se reliquit memoriam. Tertia uero eiusdem regis filia, orbis terrarum parti tertiae nomen dedit, ut Europa diceretur. Huius quoque ciues excellenti mentis acumine et ingenii uiuacitate praeclari, indiuidua uocum elementa, conuenientibus designare apicibus, primi tentauerunt, et memoriae thesauros aedificantes, mortalium primi scribendi prudentiam et mentis interpretem sermonem, characteribus designandi formam posteris tradiderunt: id et ueterum habent historiae, et belli ciuilis egregius prosecutor Lucanus designat, dicens: "Phoenices primi, famae si creditur, ausi Mansuram rudibus uocem signasse figuris". Haec et triti conchylii, et pretiosi muricis, egregio purpuram colore prima insigniuit: unde et praecipua inter eos, etiam hodie, urbis trahens nuncupationem, Tyria dicitur. Ex hac etiam Sychaeus, et uxor eius Elisa Dido fuisse leguntur, qui in Africana dioecesi, ciuitatem illam admirabilem et Romani aemulam imperii, Carthaginem uidelicet, condiderunt; regnumque illud Punicum quasi Phoenicum, a regione unde exierant denominantes, appellauerunt; sed etiam et originis memores, perpetuo se Tyrios, Carthaginenses uoluerunt appellari. Unde illud Maronis in primo: "Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni". Et illud: "Tros Tyriusque mihi nullo discrimine habetur". Fuit autem ab initio binomia; nam et Sor Hebraice dicitur, quod nomen tenet usitatius et Tyrus; quod posterius, licet et Graecam uideatur redolere eloquentia (interpretatur enim angustia), tamen a conditore certum est, eam huiusmodi contraxisse uocabulum. Certum est enim iuxta ueterum traditiones, quod Tyras septimus filiorum Iaphet, filii Noe, hanc urbem condiderit, et a suo sumptum uocabulo nomen eidem indiderit. Quanta huius ciuitatis priscis temporibus gloria fuerit, ex uerbis Ezechielis prophetae manifeste est colligere, cui a Domino dicitur: Et tu, fil. hominis, assume super Tyrum planctum; et dices Tyro quae habitat in circuitu maris, negotiatio populorum ad insulas multas: Tu dixisti: Perfecti decoris ego sum, et in corde maris sita: Finitimi tui, qui te aedificauerunt, impleuerunt decorem tuum, abietibus de Sanir, et exstruxerunt te cum omnibus tabulatis maris. Cedrum de Libano tulerunt, ut facerent tibi malum; quercus de Basan dolauerunt in remos tuos, transtra tua fecerunt ex ebore Indico, et praetoriola de insulis Italiae. Byssus uaria de Aegypto texta est tibi in uelum ut poneretur in malo Hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum. Et Isaias: Transite maria, ululate qui habitatis in Insula. Nunquid non haec uestra est, quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua? Ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum. Quis cogitauit hoc super Tyrum, quondam coronatam, cuius negotiatores, principes, institores eius inclyti terrae. Ex hac etiam et Hiram, Salomonis cooperator ad aedificium templi Domini, rex fuit; et Apollonius, gesta cuius celebrem et late uulgatam habent historiam. Ex hac nihilominus urbe fuit Abdimus adolescens, Abdaemonis filius, qui Salomonis omnia sophismata et uerba parabolarum aenigmatica, quae Hiram regi Tyriorum soluenda mittebat, mira soluebat subtilitate; de quo ita legitur in Iosepho Antiquitatum libro octauo: Meminit horum duorum regum Menander, qui ex Phoenica lingua antiquitates Tyriorum in uocem conuertit Helladicam, ita dicens: Moriente Abibalo, successit in eius regnum filius eius Hiram, qui cum uixisset annis quinquaginta tribus, regnauit triginta quatuor. Huius temporibus erat Abdimus, Abdaemonis filius in uinculis, qui semper propositiones quas imperasset Hierosolymorum rex, euincebat. Et iterum infra: Adiecit ad hoc, regem Hierosolymorum Salomonem misisse ad Hiram Tyri regem figuras quasdam, et petiisse ab ea solutionem, ita ut si non posset discernere, soluenti pecunias daret; cumque fateretur Hiram, se non posse illas soluere, multaque foret pecuniarum detrimenta passurus, per Abdimum quemdam Tyrium, quae proposita fuerant, sunt absoluta; et alia ab eo proposita, quae si Salomon non solueret regi Hiram, multas pecunias daret. Et hic fortasse est quem fabulose popularium narrationes Marcolfum uocant, de quo dicitur quod Salomonis soluebat aenigmata, et ei respondebat, aequipollenter iterum soluenda proponens. Haec eadem et Origenis corpus occultat, sicut oculata fide etiam hodie licet inspicere. Et Hieronymus Pammachio et Occearano scribens in ea epistola quae sic incipit: Schedulae quas misistis, hoc ipsum asserit dicens: Centum et quinquaginta prope anni sunt hodie, ex quo Origenes Tyri mortuus est. Sed, etsi ad euangelicam recurramus historiam, haec eadem nihilominus et illam admirabilem genuit Chananaeam, cuius pro filia, quae male a daemonio uexabatur, supplicantis magnitudinem fidei commendat Saluator dicens: Mulier, magna est fides tua; quae conciuium filiabus admirandae fidei, et commendabilis patientiae monumenta relinquens, prima docuit, ut in muneribus fidei, charitatis et spei, Christum Saluatorem deprecarentur, iuxta uerbum Prophetae dicentis: Filiae Tyrii in muneribus uultum tuum deprecabuntur. Est autem et Phoenicis uniuersae metropolis, quae inter Syriae prouincias et bonorum pene omnium commoditate, et incolarum frequentia primum semper obtinuit locum. [13,2] CAPUT II. Porro aduertendum est quod hoc nomen Syria, aliquando largius, ut sit nomen totius; aliquando strictius, ut parti tantum conueniat, accipitur; sed aliquando cum adiectione dicitur, et notat partes, sicuti manifestius dicetur. Syria ergo maior multas prouincias infra suum continet ambitum; a Tigride enim habens initium, usque in Aegyptum protenditur, et a Cilicia usque in mare Rubrum; cuius ab inferiori parte, quae est inter Tigridem et Euphratem, prima eius partium Mesopotamia est, quae quia inter duo flumina sita est, Mesopotamia dicitur: quasi quae inter duo flumina iaceat; potamos enim Graece, Latine fluuius dicitur; quae, quia Syriae pars est, idcirco frequenter in Scripturis Mesopotamia Syriae dicitur. Post hanc uero eiusdem Syriae, Coelesyria regio, maxima portio est, in qua Antiochia, ciuitas illa nobilis, cum suis suffraganeis urbibus sita est: cui, quasi a septentrione, utraque Cilicia contermina est, quae eiusdem Syriae sunt partes. Ab austro uero Phoenicis statim coniungitur, inter partes eius praecipua, quae olim, per multa tempora, simplex fuit et uniformis; nunc autem in duas diuisa est; quarum prima maritima dicitur, cuius metropolis est Tyrus, unde nobis est sermo; urbes habens quatuordecim suffraganeas; a riuo Valaniae, qui est sub castro Margath, habens initium, finem autem ad Lapidem incisum, qui hodie dicitur Districtum, iuxta uetustissimam urbem quae dicitur Tyrus antiqua. Urbes autem quae infra hanc prouinciam continentur, sunt hae: ab austro nouissima Porphyria, quae alio nomine dicitur Heffa, uulgari uero appellatione Caifas; secunda Ptolomaida, quae alio etiam nomine dicitur Accon; tertia ab oriente Paneas, quae est Caesarea Philippi; quarta a septentrione Sarepta; quinta Sidon, sexta Berythum, septima Biblium, octaua Botrium, nona Tripolis, decima Artusiae, undecimae Archis, duodecima Arados, tertia decima Antarados, quarta decima Maraclea. Altera uero Phoenicis dicitur Libanica, cuius metropolis est Damascus, quae etiam aliquando dicitur Syria; ut ibi: Caput Syriae Damascus: haec iterum Phoenicis postea diuisa est in duas portiones; quarum altera dicitur Damascena; altera uero, Emisena. Sunt etiam et Syriae partes utraque Arabia; prima cuius metropolis est Bostrum; secunda, cuius metropolis est Petra deserti. Sed et Syria Sobal, eiusdem Syriae maioris pars est, cuius est metropolis Sobal. Nihilominus et tres Palaestinae, eiusdem Syriae partes sunt; prima, cuius est metropolis Hierosolyma, quae proprie appellatur Iudaea; secunda, cuius metropolis est Caesarea maritima; tertia, cuius metropolis est Scythopolis, quae alio nomine dicitur Bethsam, cuius hodie locum tenet Nazareth. Idumaea quoque huius eiusdem Syriae maioris, pars est nouissima, ad Aegyptum respiciens. [13,3] CAPUT III. Erat autem praedicta ciuitas non solum munitissima, ut praediximus, sed etiam fertilitate praecipua, et amoenitate quasi singularis, nam licet in ipso mari sita sit et in modum insulae tota fluctibus ambiatur; habet tamen pro foribus latifundium per omnia commendabile, et planitiem sibi continuam diuitis glebae et opimi soli, multas ciuibus ministrans commoditates; quae, licet modica uideatur, respectu aliarum regionum, exiguitatem suam multa redimit ubertate; et infinita iugera multiplici fecunditate compensat. Nec tamen tantis arctatur angustiis; protenditur enim in austrum uersus Ptolemaidam, usque ad eum locum qui hodie uulgo dicitur Districtum Scandarionis, milliaribus quatuor aut quinque; e regione in septentrionem, uersus Sareptam et Sidonem iterum porrigitur totidem milliaribus; in latitudinem uero, ubi minimum, ad duo; ubi plurimum, ad tria habens milliaria. In hac eadem fontes sunt plurimi, qui perspicuas et salubres emanant aquas; et grata temperie contra immoderatos aestus praestant refrigerium. Inter quos praestantissimus, et famae titulis celeberrimus, de quo etiam et Salomon in Canticis cecinisse dicitur: Fons hortorum, puteus aquarum uiuentium, quae fluunt impetu de Libano. Hic licet in humiliore totius regionis parte fluentorum suorum habeat originem, et non ex montibus, sicut alii plerumque fontes, sed ex ipsis abyssi cataractis scaturire uideatur; tamen cura et manu artifice in superas elatus auras, totam circumquaque regionem affluenter irrigat, et suae uisitationis beneficio ad usus multiplices reddit fecundam. Erectus est ergo, et in sublime deductus miro opere lapideo, ferri duritiem imitante, ad altitudinem cubitorum decem; et qui in imo situ naturali, non multum poterat esse utilis, artificio contra naturam obtinente factus sublimior, uniuersae regioni se gratum praestat, et ad prouentus fructuarios aquas porrigit affluenter. Accedentibus et facti miraculum uolentibus intueri, turris exterius uidetur eminentior, nec fontis aliquam praetendit effigiem: ubi uero ad eius peruentum est fastigium, collectarum est uidere quasi cumulum aquarum, quae inde per aquaeductus eiusdem altitudinis, sed et mirae soliditatis, ad circumiacentem se transferunt regionem. Praeparata sunt nihilominus ad eius summum ascendere cupientibus, ascensoria per gradus eadem soliditate lapidea, quibus etiam equites sine difficultate possint ad eius prouehi superiora. Procuratur autem adiacenti regioni ex eius beneficio miranda commoditas; ita ut non solum hortos, et lignis fructiferis insita, et amoenitate praecipua nutriat pomaria; uerum et canamellas, unde pretiosissima usibus et saluti mortalium necessaria maxime, conficitur zachara; unde per institores ad ultimas orbis partes deportatur. Sed et uitri genus elegantissimum, et in eodem rerum genere facile obtinens principatum, de arena quae in eadem planitie colligitur, mirabiliter conficitur, quod inde ad remotas etiam delatum prouincias, aptam uasis mirabilibus, et perspicua sinceritate praecipuis materiam praebet; unde et nomen urbis longe ad exteras nationes porrigitur celebre et multiplici fenore lucrum accrescit institoribus. Nec solum his commoditatibus, uerum et munitione incomparabili praedita erat ciuitas, sicut in sequentibus dicetur: unde ob id quod munitissima erat, tantisque commoditatibus abundans, Aegyptiorum principi, omnium fere potentissimo, qui omnem regionem a Laodicia Syriae usque in arentem Libyam libero possidebat imperio, grata erat et accepta, et eam quasi regnorum suorum robur et domicilium suum reputans, uictu, armis et uiris armipotentibus diligenter communierat, arbitrans reliqui corporis in tuto partes consistere, si capitis salutem inuiolatam posset conseruare [13,4] CAPUT IV. Igitur XV Kal. Martii, ut praediximus, uterque noster exercitus ad praedictam applicuit ciuitatem, et eam quantum potuit, obsidione uallauit. Sita autem est haec eadem ciuitas, iuxta uerbum prophetae, in corde maris, ita ut pelago undique ambiatur, nisi in modico spatio, quantum arcus sagittam iaculari possit. Tradunt seniores, eam aliquando insulam, et a solida terra omnino separatam fuisse; sed obsidens eam aliquando Assyriorum potentissimus princeps Nabuchodonosor, uoluit eam solo continuare, sed opus non consummauit: huius quoque obsidionis Ezechiel propheta memoriam facit, dicens: Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor, regem Babylonis ab Aquilone, regem regum, cum equis et curribus et equitibus, et coetu populoque magno: filias tuas quae sunt in agro, gladio interficiet, et circumdabit te munitionibus, et comportabit in gyro, et leuabit contra te clypeum et lanceam, et caetera. Huius obsidionis in decimo libro Antiquitatum Iosephus memoriam facit, dicens: Sed etiam Diocles in secundo Coloniarum libro meminit huius regis. Et Philostratus in Indicis et Phoenicibus historiis dicit: Quia rex iste obsedit Tyrum annis tribus, et mensibus decem, cum illo tempore in Tyro regnabat Ioatabalus. Post eum uero Alexander Macedo, continuauit eam solo, et continuatam uiolenter occupauit. Cuius obsidionis idem Iosephus in undecimo libro Antiquitatum memoriam facit, dicens: Alexander autem ad Syriam ueniens, Damascum cepit, et subiugata Sidone, Tyrum obsidebat. Et infra: Quapropter in obsidione intentius perseuerans, expugnauit: cumque eam cepisset, ad ciuitatem Gazam peruenit. Et infra: Septem autem mensibus in obsidione transactis, et duobus in Gaza, Sanabala mortuus est. Obsederat autem et eam prius Salmanasar, et inuaserat Phoenicen uniuersam. De hoc autem memoriam facit Iosephus in nono libro Antiquitatum dicens: Pugnauit enim aduersus Tyrum, cum in ea regnaret Elisaeus; de quibus testatur et Menander, qui temporum facta conscripsit, et Tyriorum antiquitatem in Graecam linguam conuertens, sic ait: Elisaeus nomine, regnauit annis triginta sex: hic recedentibus Cuthaeis nauigans reduxit eos, contra quos denuo Salmanasar Assyriorum rex insurgens, cunctam Phoenicem bellis inuasit; qui facta pace cum omnibus, post terga sua reuersus est. Recessit autem a Tyro ciuitas Sidon, et Arche, et antiqua Tyrus, et multae aliae urbes, quae semetipsas Assyriorum regi tradiderunt: quapropter Tyriis non subiectis, denuo rex aduersus eos egressus est, Phoenicibus exhibentibus ei naues sexaginta, et remiges octoginta: contra quos Tyrii nauigantes in duodecim nauibus, dispersis hostium nauibus, cepere captiuos uiros quingentos, unde honor Tyriorum propter hoc creuit eximie. Reuertens autem Assyriorum rex, disposuit custodias super fluuium et aquaeductus ciuium, ut Tyrios haurire pocula prohiberet; et dum hoc quinque annis fuisset factum, tulerunt de effossis puteis bibentes aquam. Haec in archiuis Tyriorum de Salmanasar Assyriorum rege scripta sunt. [13,5] CAPUT V. Sic ergo, ut diximus, quasi insula est praefata ciuitas, procellosum circa se habens mare, latentibus scopulis et nimia inaequalitate periculosum; ita ut peregrinis et ignaris locorum, ad urbem nauigantibus periculosum sit accedere; et nisi ducem habeant, qui adiacentis maris habeat notitiam, non nisi cum naufragio urbi possunt appropinquare. Erat autem ex parte maritima per circuitum muro clausa gemino, turres habens altitudinis congruae proportionaliter distantes. Ab oriente uero, unde est per terras accessus, muro clausa triplici, cum turribus mirae altitudinis, densis admodum, et prope se contingentibus. Praeterea et uallum late patens, per quod facile eius ciues possent mare introducere in alterutrum. A parte uero septentrionali portus ciuitatis interior, inter turres geminas habet ostium, infra moenia tamen receptus; nam exterius insula fluctibus obiecta, aestuantis pelagi primos frangens impetus, inter se et solum tutam nauibus praebet stationem, uentis inaccessam, soli tamen obnoxiam aquiloni. Classe ergo in eam partem inducta, et in tranquillo locata, exercituque pomeria urbi uicina tenente, castris quoque per circuitum collocatis, exitus introitusque ciuibus negant, et solis moenibus cogunt esse contentos. Erat autem praedicta ciuitas duos habens dominos; nam aegyptius Calipha tanquam maior dominus, duas habebat eius portiones; Damascenorum uero regi, quia uicinior erat, ne eam molestaret, imo etiam ut in necessitatibus ciuium, eis auxilii sui ministraret suffragia, tertiam concessit. Erant autem in ea ciues nobiles et pecuniosi ualde, quippe qui continuis nauigationibus uniuersas pene mediterraneo mari adiacentes prouincias, gratia commerciorum, peregrinis mercibus et multiplicibus diuitiis urbem repleuerant. Confugerant ad eam praeterea, intuitu munitionis eius, de Caesarea, Ptolemaida, Sidone, Biblio, Tripoli et aliis maritimis urbibus, quae in nostram iam deuenerant potestatem, ciues inclyti et locupletes, ibique domicilia multa sibi pretio comparauerant: impossibile penitus arbitrantes, quod urbs tam munita in nostrorum ditionem, aliquo casu posset descendere. Unicum enim et singulare totius regionis, sicuti etiam est hodie, uidebatur esse praesidium, et robur incomparabile. [13,6] CAPUT VI. Compositis ergo sarcinis et rebus ad quamdam commoditatem locatis, iuxta portum naues uniuersas educunt ad siccum, excepta una galea, quae semper ad suspectos casus, qui emergere poterant, erat parata: quo facto, ducto uallo profundo conuenienter a mari superiori ad inferius, uniuersum claudunt exercitum. Tunc sumpta de nauibus conueniente materia, unde secum Veneti multam detulerant copiam, conuocatis artificibus, uarii generis erigunt machinas. Dominus sane patriarcha cum regni principibus, uicem domini regis obtinens, lignorum caesores et architecturae peritos conuocans, subiecta pro uotis materia, castellum aedificari praecipit multae altitudinis: unde cum his qui in turribus erant, pugnari posset quasi cominus, et urbem totam liceret intueri. Machinas nihilominus iaculatorias fabricari praecepit, quibus magnis molaribus turres et moenia concutiantur, et ciuibus terror inferatur. Dux etiam cum suis partem regiam aemulantes, eiusdem generis erigunt machinas, locisque competentibus componunt erectas. Instant ergo coepto, cum omni sollicitudine, operi, et propositum urgent non deficientes ab incepto; sed magis ac magis accensi, ciues arctant, et de machinis urbi molestias inferunt incessanter. Assultibus quoque et congressionibus assiduis, obsessis requiem negant. Ciues nihilominus ut se tueantur solliciti, cuncta discutiunt, ut a se nostrorum propulsent iniurias et hostibus damna inferant. Erigunt ergo ipsi de intus e regione machinas, et saxis ingentibus earum iactu libratis, castella nostra sine intermissione cedunt; et circa ea regionem, timore molarium emissorum, ita sibi uindicant propriam, ut nemo de nostris ibi auderet immorari; sed et eos quibus conseruandi machinas sors dederat necessitatem, ut non nisi cum cursu celerrimo ad eas auderent accedere, nec in eis nisi cum maximo discrimine commorari. Qui autem in excelsis turribus erant constituti, arcubus et balistis tantam inferebant his, qui in castellis et circa machinas eos impugnabant, iaculorum et sagittarum multitudinem, tantoque instabant saxorum pugillarium iactu, ut uix etiam manus auderent exerere. Nostri etiam qui in castellis erant, aequipollenter nimis ictus ictibus recompensantes, uim ui repellentes, tantam his qui in turribus et supra muros erant positi, ingerebant laboris necessitatem, ut saepius in die permutati, belli pondus sustinere non possent. Qui autem in machinis erant, docentibus his qui iaculandi peritiam erant assecuti, tantis uiribus, tantoque conamine ingentia torquebant saxa, ut muris illisa, uel turribus, uniuersa concuterent et pene traherent in ruinam. Excitabatur de collisis lapidibus et caemento dissoluto puluis tam immensus, ut his qui in moenibus et supra turres erant, quasi nubes interposita, nostrorum negaret aspectum. Si qui autem de missis lapidibus turres aut moenia praeteribant, in urbem cum impetu lapsi, aedificia magna cum habitatoribus in minuta redigebant fragmenta. Qui autem in campo, tam pedites quam equites praeliabantur, animose uiriliterque singulis pene diebus cum his, qui de urbe ad pugnam egrediebantur, conserebant; nostris plerumque, interiores ad committendum irritantibus; ciuibus nonnunquam, sponte etiam, in obsidentes facientibus irruptiones. [13,7] CAPUT VII. Cum igitur ita diebus singulis, ancipiti Marte, nostri nunc de machinis, nunc circa portam cum ciuibus experirentur, et quanta poterant instantia sese mutuo prouocarent: uocatus a regni principibus cum honesto comitatu adfuit dominus Pontius Tripolitanus comes; in cuius aduentu nostrorum uisae sunt uires quasi geminatae, multiplicata audacia; hostibus uero e conuerso illata formido, et quasi desperatio resistendi. Erant autem in eadem ciuitate de Damascenis equites septingenti, qui ciuibus nobilibus, mollibus et delicatis, et in re militari non multum exercitatis, sui exemplo animos ad resistendum ministrabant, et in seipsis prompto animo suffragia debita largiebantur. Tamen hi etiam uidentes nostrorum uires et conatus singulis diebus in melius proficere, opes uero ciuium sensim comminui, uires quotidie periclitari, fieri coeperunt tepidiores, et onus quod portare non poterant, sapienter declinare; ita tamen, ut nec ciuibus deditionem persuaderent, nec multum de uiribus praesumendum esse hortarentur. Porro in ciuitatem, sicut hodie etiam est, unicus erat introitus, et porta singularis; nam, ut praediximus, ciuitas tota quasi insula, fretis undique ambitur, excepto loco quodam angusto, per quem est accessus ad portam, in quo sine intermissione tam equitum quam peditum erant conflictus uarii, sicut in huiusmodi solet contingere plerumque euentu. [13,8] CAPUT VIII. Interea dum haec apud Tyrum aguntur, Ascalonitae uidentes regnum militiae uiribus desolatum, omneque robur regionis apud Tyrum in obsidione detineri, sumpta occasione ex tempore cum uniuersa militia, transcursa planitie, quae media iacet, ad montes, in quibus Hierosolyma sita est, festinanter properant; arbitrantes praedictam urbem felicissimam, uacuam reperire; et de eius habitatoribus aliquos incautius egredientes, secum posse trahere captiuos. Accedentes ergo ex improuiso nimis, quosdam de ciuibus per agros et uineas improuide se habentes, occiderunt, circiter octo. Ciues autem, etsi pauci numero, tamen fide feruentes, zelo iustissimo pro patria, pro liberis et uxoribus succensi, armis correptis, urbem egrediuntur, unanimiter hostibus occurrentes. Et cum trium horarum spatio se mutuo conspexissent, nostris non audentibus in eos irruere, cum non nisi pedites haberent: uidentes Ascalonitae, quod ibi non possent absque periculo moram facere: nec erat tutum cum gente obstinata, atque ad resistendum animosius praeparata, iuxta urbem congredi, parant reditum cum uelocitate. Nostri autem eos cautius aliquantulum insecuti, retentis ex hostium equis decem et septem, de militibus quatuor, quadraginta duos ex eis interficiunt: consummatoque feliciter negotio, cum plena sospitate domum reuersi sunt. [13,9] CAPUT IX. At Tyrenses interea crebris uigiliis, assiduis conflictibus, et labore continuo fatigati, rarius accedunt ad praelia, remissius occurrunt officiis sibi deputatis: stupentes supra modum, quod ciuitas, quae singulis pene diebus cum terrestri tum marino populorum frequentabatur accessu; omnibusque commodis utroque accessu consueuerat cumulari, in tam arcto sederet posita, ut neque ciuibus, neque exteris introitus pateret aut exitus; quodque uictus deficeret, et alimoniarum iam pene nullum esset residuum. Habito consilio ad aegyptium Calipham et Damascenorum regem scribunt epistolas, monentes et deprecantes anxie, quatenus rebus eorum iam pene desperatis, mature subueniant: instantiam significant hostium, et uires et animos singulis diebus ampliores; suorum defectum, alimentorum inopiam, angustias importabiles. Quo facto, in spem erecti aliquantulam, praedictorum principum praestolantes subsidia, ad resistendum pro more solito se inuitant. Et, licet ex eis plures lethaliter saucii, pugnare ipsi non possent, alios tamen uerbis quibus possunt ad resistendum hortantur. Nuntiatur interea, quod Damascenorum rex Doldequinus obsessorum epistolis et legatione motus, cum innumera Turcorum manu, et copiosissimo equitatu a finibus Damascenis egressus, in dioecesi Tyria, secus fluuium castrametatus fuerat. Erat autem idem fluuius a ciuitate Tyrensi, uix quatuor distans milliaribus. Dicebatur etiam, quod classis Aegyptia, maior solito et armatis instructior, ciuibus deferens et subsidia militum, et uictui necessaria, intra triduum esset adfutura. Asserebatur nihilominus, Damascenorum regem, et militum maiora praestolari suffragia; et ad hoc fluminis transitum, et cum nostris congressum prudenter differre, donec classis ueniat, ut eo nobiscum dimicante, classis liberum et sine difficultate ad urbem habeat accessum. Quo audito, nostri communicato consilio et partibus prouida deliberatione libratis, optimum ducunt, uniuersum exercitum in tres partes diuidere, ita ut equites omnes et stipendiarii pedites, una cum domino comite Tripolitano, et domino Willelmo de Buris, regio constabulario et regni negotiorum procuratore, de castris egrediantur; et cum opus fuerit Damasceno occurrant, cum eo auctore Domino pugnaturi; dux autem cum suis galeas conscendant, et classi aduenienti occurrentes, cum eis belli tentent fortunam, et tanquam uiri strenui, gladiis uiriliter experiantur; ciues autem, qui de uniuersis regni urbibus ad eamdem obsidionem conuenerant, cum parte Venetorum maxima, machinas et castella uigilanter seruent; et ita efficiant, ut et de castellis non remittatur manus pugnantium, nec machinae desinant solitos impulsus importunius inferre, et ante portam indeficiens habeatur conflictus. Placuit uerbum uniuersis, et statim sicuti uidebatur expedire, effectui mancipatur. Egressi sunt enim comes Tripolitanus, et regius constabularius, cum uniuersa militia hostibus obuiam; et cum processissent quasi ad duo milliaria, hostes nullatenus ausi sunt comparere. Certum tamen erat, quod secus fluuium praedictum castra locauerat Doldequinus, ab initio cor gerens et animum transeundi; sed audiens nostros, quorumdam relatione, tam prudenti usos consilio, periculosum ducit cum uiris tam prudentibus, tamque strenuis temere dimicare; sed tubis clangentibus suos conuocat, imperat ad propria regressum. Dux autem classe instructa et parata, usque Alexandrium descendit; qui locus a praedicta ciuitate quasi sex distat milliaribus, qui hodie uulgari appellatione dicitur Scandarium. Cognoscentes autem, quod rex Damascenorum ad propria remeasset et quod classis exspectatae nullum comparebat signum, iterum repositis in littore galeis, omnes in castra se recipiunt, et ciuium impugnationi uehementius instant. [13,10] CAPUT X. Factum est autem una die, quod quidam iuuenes de ciuitate, ut se in populo suo commendabiliores redderent et perennem sibi acquirerent apud posteros gloriam, mutuo se obligantes compromiserunt, quod clam ad nostra castra egredientes, machinas et nostra castella succenderent. Quod uerbum effectui mancipantes, clam ab urbe egredientes, incendium machinae, quae nobis utilior erat, supposuerunt. Quod uidentes nostri, ad arma conuolant, et aquis copiose ministratis, ignibus tentant resistere. Factumque est ibi quiddam admiratione et relatione dignum. Quidam enim iuuenis probitatis eximiae et admirandae uirtutis, uidens machinam succensam, constanter ascendit super eam, et aquas porrectas desuper infundebat. Quod uidentes qui in turribus erant, arcus habentes et balistas, omnes in eum manus dirigunt; iacientesque certatim in eum, qui positus erat quasi signum ad sagittam, operam consumpserunt; nam tota illa die in propria carne nullam sensit penitus laesionem. Qui autem ignem subiecerant, a nostris comprehensi, omnes ultore gladio confossi, suis cernentibus interierunt. Porro uidentes nostri, quod machina interior lapides magnae quantitatis, in castella nostra ita directe iacularetur; et quod utrumque ex magna parte laeserat; quodque non esset in castris qui dirigendi machinas et torquendi lapides, plenam haberet peritiam, uocantes quemdam de Antiochia, Armenium natione, Hauedic nomine, qui in ea facultate dicebatur instructissimus, subito receperunt eum; qui tanta arte in dirigendo machinas et ex eis missos molares contorquendo utebatur, ut quidquid ei pro signo deputaretur, id statim sine difficultate contereret. Qui postquam ad exercitum peruenit, designatum est ei honestum de publico salalarium, unde se pro modo suo magnifice poterat exhibere; tantaque deinceps operi ad quod uocatus est institit diligentia, tantaque arte usus est in facto, ut non solum ciuibus continuatum, sed de nouo uideretur bellum illatum, et molestiae duplicatae in eius aduentu. [13,11] CAPUT XI. Dum haec Tyri aguntur, Balac, potentissimus Turcorum satrapa, in cuius uinculis dominus rex tenebatur, ciuitatem Hierapolim obsidet; dumque in obsidione perseueraret, uocauit ad se eiusdem ciuitatis dominum, uerbis pacificis in dolo; qui simplex et nimium credulus, uerbis illius fidem habens, suam statim exhibuit praesentiam; quem ante se constitutum, Balac statim praecepit decollari. Audiens ergo Ioscelinus senior, comes Edessanus, quod Balac ciuitatem sibi uicinam obsideret, timensque ne priore domino expulso, durior ei pararetur aduersarius, conuocata tum ex partibus Antiochenis, tum ex suis ingenti militia, ei obuiam ire festinat; inuentoque eius exercitu, agminibus suis in acies ordinatis, repente irruit super eum; conuersoque in fugam eius exercitu, ipsum casu obuium habuit; quem gladio transuerberans, ad terram deiecit, deiectoque caput amputauit, nesciens tamen quod hic esset princeps exercitus. Hic plane manifestam habuit eiusdem Balac somnii interpretationem; nam uere oculos dici potest quis illi eruisse, cuius caput amputans, uidendi uiuendique finem indicit. Statimque sicut uir circumspectissimus erat, et cui nihil ad plenam deerat experientiam, eiusdem principis caput, ut nostros de sua prosperitate exhilaresceret et uictoria, per quemdam adolescentem dirigit, et per Antiochiam, ut nec hos nec illos tanti successus sineret esse expertes, ad nostrum praecipit exercitum festinare; qui adueniens corda satiauit uniuersorum, et in supremam erexit laetitiam. Dominus uero comes Tripolitanus Pontius, qui in ea expeditione cum suis domino patriarchae, et aliis principibus, tanquam unus de uernaculis, obediens semper exstitit, et ad publica negotia humiliter expeditus ob reuerentiam domini comitis, qui eum miserat, et tantae legationis dignitatem, ad equestrem promouit ordinem, arma ei conferens militaria. Haec postquam nostris qui in expeditione erant, comperta sunt, erectis in coelum manibus, coeperunt laudare, benedicere et glorificare Deum, qui terribilis est in consiliis super filios hominum. Tunc demum zelo maiore accensus noster exercitus, quasi reparatis uiribus, receptoque denuo spiritu, ad opus inceptum feruentius accingitur, crebrisque congressionibus omnem obsessis negant requiem. Ciues autem, alimentis iam penitus consumptis, fame periculosissime laborantes, cum iam nulla spe subsidii fouerentur, remissius se habebant. Accidit autem semel, quod quidam iuuenes de ciuitate, natandi habilitatem habentes multam, de portu egressi interiore, in exteriorem nando peruenientes ad galeam illam, quam superius diximus in mari semper esse paratam, fune quem secum deportauerant, eidem firmiter alligato, eisque incisis, quibus galea tenebatur defixa, redeuntes in urbem secum coeperunt trahere quam firmiter alligauerant: quod uidentes qui in castellis erant ad speculam deputati, clamare coeperunt, quo excitati nostri, ad littus conuolant; sed antequam de remedio plenius deliberarent, praefati iuuenes eam infra urbem iam receperant; cum autem in ea quinque uiri essent, qui ad eius erant custodiam deputati, uno occiso, reliqui quatuor se in mare praecipites dederunt, unde enatando, ad littus peruenerunt incolumes. [13,12] CAPUT XII. Porro Ascalonitae uelut culices inquieti, in nocendi proposito perseuerantes, uidentes regni robur circa Tyrum in obsidione detineri; regionem autem uniuersam militia uacuam, irruptionibus expositam; collectis uiribus iterum ad montana Iudaeae unanimiter conscendunt; ibique iuxta Hierosolymam locum a septentrione positum ab eadem Hierosolyma quinque aut sex milliaribus distantem, Bilin dictum, qui hodie celebriori uocabulo Mahomeria appellatur, subito inuadunt et occupant uiolenter; eiusque incolis ex maxima parte interemptis gladio, senes cum mulieribus et paruulis in turrim se recipientes, mortis euaserunt discrimen. Illi uero totam adiacentem regionem liberis discursibus peragrantes, nemine contradicente, quoscunque obuiam reperiunt, aut uinculis mancipant, aut obtruncant gladiis, in prouinciales pro libero arbitrio debacchantes. [13,13] CAPUT XIII. Interea Tyrii famis importunitate solito uehementius laborantes, alias ingrediuntur uias; et iam per conuenticula coeuntes, tractare incipiunt, quomodo his molestiis quas patiuntur, finem imponant; commodius esse dicentes, urbe hostibus tradita, ad alias, liberos, suae gentis ciuitates posse transire, quam fame tabescere; quam uxores cum liberis, ipsis cernentibus, nec opem ferre ualentibus, inopia liquefieri. Tandem post huiusmodi per turbas tractatus, uerbum de communi consensu ad maiores natu, et urbis moderatores et ad publicum defertur. Congregataque ciuitate uniuersa, uerbum in publico auditorio proponitur et tractatur diligentius. Stat omnibus sententia, tantis malis finem imponere; et quocunque casu, quibuscunque conditionibus ad obtinendam pacem perueniendum. Porro Damascenorum rex, ciuium calamitate permotus, et quod supremo defectu laborarent audiens, eorum compassus molestiis, conuocatis undique militaribus copiis, ad mare descendit, ubi et prius fuerat; circa fluuium urbi praedictae uicinum castrametatur. Quod audientes nostri, suspectum habentes eius aduentum, iterum se instruunt, quasi praelium pro foribus exspectantes; urbi tamen, propositum nihilominus non deserentes, instant incessanter. Rex interim Damascenorum legatos, cum uerbis pacificis, ad nostri capitaneos exercitus, ad dominum uidelicet patriarcham, ad dominum ducem Venetiae, ad dominum comitem Tripolitanum, ad dominum Willelmum de Buris et ad reliquos regni proceres, dirigit uiros prudentes et discretos, qui uiam pacis praetentarent. Tandem post multas altercationes, parti placuit utrique, ut concesso ciuibus cum uxoribus et liberis, et omni substantia egressu libero, ciuitas Christianis tradatur. Si qui autem de ciuibus in eadem ciuitate magis optarent commorari, iis, saluis possessionibus et domiciliis, libera commorandi licentia concedatur. Populus sane et secundae classis homines, intelligentes quod his ciuitas conditionibus traderetur, quod de hoc uerbo inter principes tractaretur aegre ferentes, quodque uiolenter effracta eis ad manubias et praedam non pateret, operas unanimiter bellicis necessitatibus subtrahere decreuerunt, parati a principibus omnino dissentire; praeualuit tamen maiorum mens sanior; et urbe recepta, data est ciuibus libera egrediendi, sicut pactis conuenerat, facultas. In signum ergo uictoriae super eam turrim, quae portae ciuitatis imminet, positum est Domini regis uexillum; super eam autem quae dicitur uiridis, domini ducis Venetiae; super eam autem quae dicitur turris Tanariae, domini comitis Tripolitani, cum multa gloria sunt collocata uexilla. Porro priusquam ciuitas aut caperetur aut obsideretur, maxima pars eius dioeceseos in nostrorum deuenerat potestatem: ita quod omnia montana quae urbi adiacent, tam in castris quam in suburbiis, pene usque ad Libanum quidam nobilis et potens homo, qui in montibus habitabat, Henfredus uidelicet de Torono, iunioris Henfredi, qui postea factus est regius constabularius, pater, usque pene ad quartum uel quintum ab urbe lapidem, quiete possidebat, castrum habens in eisdem montibus naturali situ et artificio munitissimum, unde praedictis ciuibus frequentes et subitas inferebat molestias; sed et dominus Tiberiadensis, dominus Willelmus de Buris, regius constabularius, et ante eum dominus Ioscelinus comes Edessanus, qui praedictae ciuitatis dominus fuerat, in eisdem montibus possessiones habebant amplissimas, unde etiam frequentius, et ex improuiso urbi praedictae periculosas moliebantur insidias; nihilominus et ab austro dominus rex Balduinus, bonae memoriae, praedecessor istius, in littore maris iuxta fontem salubrem et perspicuum, castrum fundauerat, Alexandrium nomine, ab urbe Tyrensi sex aut septem distans milliaribus. Quibus molestiis urbs praedicta, multo ante tempore crebrius fatigata, maiorem in se oppugnandi, eam obsidentibus praestitit facultatem. Dicitur autem in eadem expeditione uita decessisse, uir uenerabilis Odo nomine, qui ad titulum eiusdem ecclesiae, urbe adhuc ab hostibus detenta, ordinatus fuerat metropolitanus, et a patriarcha Hierosolymitano consecratus dicebatur. [13,14] CAPUT XIV. Egressi ergo ciues longa obsidione fatigati, subleuandi gratia taedii ad castra nostra deproperant, considerantes diligentius, quisnam esset populus iste tam ferreus, tam laboris patiens, tam in usu armorum edoctus, qui tam egregiam ciuitatem, et tam munitam urbem intra menses paucos, ad supremam redegisset inopiam, et extremas subire conditiones compulisset; intueri libet machinarum formam, castellorum proceritatem, armorum genus, castrorum positionem, principum etiam nomina diligentius inuestigare, cunctaque cum sollicitudine percunctari, ut inde posteris fide plenas, certa relatione texere possint historias. Nostri quoque ciuitatem ingressi, urbis munitionem, aedificiorum robur, turrium eminentiam, murorum soliditatem, portus elegantiam, introitus difficultatem admirantes, ciuium etiam commendant constantiam, qui intanta famis necessitate positi, et tanta laborantes inedia, deditionem eo usque protraxerant; nam ciuitate a nostris recepta, nonnisi quinque modii frumenti in ciuitate reperti sunt. Et, licet prima facie durum plebeis uisum foret, quod praedictis conuentionibus ciuitas in nostram deueniret potestatem, consequenter tamen placere incipit; commendatur labor impensus; et perpete dignum memoria opus credunt, quod eorum laboribus et sumptibus est consummatum. Tripartita ergo ciuitate, duabus domino regi, tertia Venetis secundum quod pactis prius fuerat insertum, assignata, cum multa laetitia et plena iucunditate, singuli ad propria remearunt. Capta est autem eadem ciuitas, et nomini restituta Christiano, III Kal. Iulii, anno ab Incarnatione Domini 1124, regni uero domini Balduini, regis Hierosolymorum, secundi, anno sexto. [13,15] CAPUT XV. Eodem anno, IV Kal. Septembris, dominus rex Hierosolymorum Balduinus, cum quasi mensibus decem et octo, uel amplius aliquid, apud hostes detentus fuisset in uinculis, pacta pro se pecunia, obsidibus datis, libertatem pretio interueniente consecutus, Domino auctore, Antiochiam reuersus est. Dicitur autem summa pro se pactae pecuniae fuisse centum millia Michaelitarum, quae moneta, in regionibus illis, in publicis commerciis et rerum uenalium foro, principatum tenebat. Reuersus igitur Antiochiam, anxius quomodo pactam soluere posset pecuniam, et suos ad se reuocare obsides, cum prudentioribus deliberat, quid ad suum expedimentum facere possit. Igitur persuasum est ei, ut Halapiam, alimentorum inopia laborantem et quasi pene uacuam, obsideat; eaque uia facile obtinere posse, ut ciuibus obsidione angustiatis, aut obsides sibi restituant, aut pecuniam conferentes tantam summam tribuant, quantam pro sui liberatione ab initio pepigerat. Conuenit ergo apud eum, publice conuocata uniuersa de toto principatu militia; urbem praedictam obsidet, et legionibus ut mos est per gyrum collocatis, ciuibus introitus negat et exitus, modicosque cibos secum ponere ciues uiolenter compellit. Illi uero Orientalibus, et maxime qui trans Euphraten erant, crebris de sua necessitate epistolis significant, nisi mature subueniant, urbem in proximo ruituram. Habentes ergo principes illi pro urbe amica sollicitudinem, certatim uires conuocant, et de communi ministrato auxilio militares congregant copias; tandemque Euphrate transmisso accelerant, omnem dantes operam, ut praedictam urbem obsidionis liberent molestia. Erant autem qui in subsidium uenerant obsessorum, equitum septem millia, exceptis iis qui et sarcinarum et impedimentorum curam gerebant, et uernaculis, qui maioribus dominis debitum impendebant obsequium. Rex uero, et qui in expeditione secum erant, intelligentes, quod tanta esset hostium multitudo aduenientium, arbitrati, commodius esse retrocedendo, in tuto se et suas expeditiones locare, quam temere cum hostium turbis ualidioribus congredi: antequam uenirent ad urbem eorum expeditiones, nostri in quoddam castrum suum munitum, Ceperum nomine, se receperant, unde Antiochiam pariter conuenientes, diuisi sunt ab inuicem, domino rege cum familiari comitatu Hierosolymam reuerso; ubi ab uniuerso clero et populo, tanquam diu desideratus, cum multa susceptus honorificentia, plebi et patribus, quasi post actum biennium, acceptabilem suam intulit praesentiam. Eodem anno dominus Calixtus, bonae memoriae papa secundus, uita decessit, cui substitutus est quidam Lambertus, patria Bononiensis, Ostiensis episcopus, qui dictus est Honorius. Hic electus est sub contentione, cum quodam Theobaldo presbytero cardinali, tituli Sanctae Anastasiae; et quia electio ipsius Honorii minus canonice processerat, post duodecim dies in conspectu fratrum, mitram et mantum sponte refutauit atque deposuit. Fratres uero tam episcopi quam presbyteri et diaconi cardinales, uidentes ipsius humilitatem et prospicientes inposterum, ne in Romanam Ecclesiam aliquam inducerent nouitatem, quod perperam factum fuerat, in melius reformarunt, et eumdem Honorium denuo auctorisantes, ad eius uestigia prociderunt et tanquam pastori suo et uniuersali papae, consuetam obedientiam sibi exhibuere. [13,16] CAPUT XVI. Interea domino rege Hierosolymis existente, crebris nuntiatur legationibus, quemdam inter orientales principes potentissimum, Bursequinum nomine, congregata ex finibus Orientalibus ingenti militia, transito Euphrate, in partes peruenisse Antiochenas. Hic regionem pro arbitrio, nemine prohibente, discurrens, quidquid extra urbes et munita poterat repetire praesidia, tradebat incendiis, et suis ad praedam exposuerat uniuersa. Huic cum proceres Antiocheni resistere, saepius frustra uires experti, attentassent, uidentes quod non proficerent, domino regi, cui multo ante principatus curam commiserant, id ipsum significant, orantes instantius, ut dilatione postposita, ad se uenire procuret. Rex autem gemina fatigatus cura, regni uidelicet et principatus, in regno, cui multo amplius obligatus fuerat, minus impendebat sollicitudinis. Principatus enim molestiis saepius euocatus, omnem pene iam per decennium ibi et operam et opes consumpserat, ita quod in negotiis eorum uersatus, in propria persona captus fuerat, per biennium fere continuum indigne satis hostium uincula passus, et carceres; nam in regno, protegente eum manu diuina, nihil ei prorsus sinistri acciderat; sed omnia prospere et feliciter in manu eius dirigebat electorum regum consolator Dominus; tamen propositum cum omni reuerentia uolens obseruare, collecta quantam habere potuit militia, ad partes illas festinus accessit. Praedictus uero Bursequinus, sicuti uir potens erat et in armis multam habens experientiam, adiuncto sibi Damascenorum rege Doldequino, ante regis aduentum, quem ab Antiochenis citatum nouerat, castrum obsidet nomine Caphardan, et obsessos interius, multis compulsos molestiis, ad deditionem, conditionibus de salute conseruanda interpositis, compulit. Inde minorem Syriam pertransiens, sperans similibus abundare successibus, Sardanum oppidum obsidione uallat. Sed cum per dies aliquot operam ibi consumpsisset, uidens se non posse proficere, insigne oppidum Hasard nomine, minus tamen munitum, apponit obsidere; dumque ibi machinas erigit et bellicos instruit apparatus, uires in damnum obsessorum experiens, ecce rex et comos cum eo Tripolitanus, nec non et Edessanus, cum ingentibus copiis adsunt, obsessis opem, auctore Domino, in proximo collaturi. Qui postquam ad hostes inceperunt accedere, tres ex se ordinauerunt acies; quarum in prima, quae in dextro erat cornu, Antiochenos locant proceres; in secunda uero quae in sinistro erat ordinata latere, utrumque cum suis constituunt comitem; in medio uero, dominum regem. Erant autem eis, equites mille et centum; peditum autem duo millia. Bursequinus uero nostrorum uidens aduentum et pro certo sciens quod ad congrediendum statim more prudentum erant parati, uidens quod honeste bellum declinare non posset, instituit et ipse acies uiginti; dicebantur enim equitum esse quindecim millia. Ordinatis ergo hinc inde cohortibus, et in ordinem dispositis, et contra se mutuo accedentibus, irruunt in se, hostium more, uehementius; et armis proteruo studio uicissim illatis stragem inferunt, mortem modis pluribus, irrogantes; solet enim in huiusmodi conflictibus odiorum incentiuum et inimicitiarum fomitem dare maiorem, sacrilegii et legis contemptae dolor; aliter enim et demissius solet inter consortes eiusdem legis et fidei pugna committi; aliter inter discolos et contradictorias habentes traditiones; hic enim sufficit ad materiam iugis scandali et perpetuorum iurgiorum, quod in eiusdem fidei articulis non communicant, etsi nulla alia sit odiorum materia. Congredientes ergo praedictae acies instant proteruius in alterutrum; sed diuina praesente clementia (cui non est difficile cum paucis multos superare; cuius sermo est de suis: Unus mille, et duo fugabunt decem millia); praeualuit pars nostra; et hostibus in fugam conuersis uictoria de coelis concessa, gloriosissime potiti sunt. Dicuntur autem in eo conflictu hostium cecidisse duo millia, de nostris uero uiginti quatuor. Bursequinus autem uidens quod longe aliter quam ratus fuerat, ei accidisset, confusione indutus et reuerentia transito Euphrate, non iam ambulans in mirabilibus super se, ad propria reuersus est. Rex autem tum ex hostium spoliis, tum ex fidelium et amicorum suorum liberalitate, ingenti collecta pecunia, filiam suam quinquennem, quam pro se obsidem dederat, soluta pecunia recepit; sumptaque ab Antiochenis ad tempus licentia, sospes uictorque Hierosolymam reuersus est. Eodem anno rex super urbem Berytensem in montanis castrum unum, cui mons Glauianus nomen, fundauit. [13,17] CAPUT XVII. Rex Ascalonitas prosternit, et simul Aegyptios, qui ad eorum subsidium conuenerant. Per idem tempus, elapso pacis temporalis et initi foederis spatio, quod inter dominum regem et Doldequinum, interuentu pecuniae prius conuenerat, sociata sibi de uniuerso regno militia, in terram Damascenorum rex ingreditur; ubi regionem liberis peragrans discursibus, suburbana quaedam diruit; eorumque habitatores secum deducens, praedam maximam et spolia de hostibus referens uberrima, sospes et incolumis in sua se recepit. Necdumque dissolutis cohortibus uix elapso triduo, nuntiatur, Aegyptiorum exercitum cum ingenti apparatu ad urbem Ascalonam accessisse; erat enim Aegyptiis consuetudo per annos singulos quater ad eamdem ciuitatem nouas expeditiones dirigere ut uiribus continue reparatis, sustinere possent assiduos nostrorum conflictus, et pene continuas quae saepius irrogabantur iniurias. His autem qui noui recentesque uenerant, mos erat et consuetudo, ut nostrorum plurimum affectarent congressus, experiri cupientes nostrorum uires, et de sua probitate certa ciuibus dare argumenta: unde et frequentius in bellicis congressionibus ex eis plures, et capi consueuerant, et gladiis interire saepius, tanquam regionis ignari, et armorum plenam non assecuti experientiam; ueteranis ciuibus, nostrorum prudentius declinantibus occursum, et remissius insectantibus aliquando fugientes. Quod postquam domino regi nuntiatum est, magis continuata quam renouata expeditione, illuc celerrime contendit: quo cum peruenisset, ipse cum fortioribus et magis strenuis loco ad id congruo se locat in insidiis, leuis armaturae praemissis militibus, qui discursionibus uagis urbanorum irritent animos, et prouocent ad insectandum. At uero ciues uidentes liberis discursionibus per loca urbi contermina nostros euagari, indigne ferentes nimium eorum tantam audaciam, certatim arma corripiunt; et egressi imprudenter seorsum per manipulos, nostros sponte terga dantes, in fugam uertunt. Fugientes quoque sequentes imprudentius, usque ad locum, ubi rex cum electa militia latebat in insidiis, peruenerunt. Rex autem opportunitatem non respuens oblatam, et qui cum eo erant, ei fideliter adhaerentes, hostes ad urbem redire uolentes praeueniunt, cum eisque cominus conserentes, gladiis instant animosius; et antequam in urbem se recipiant, quadraginta ex eis passim obtruncant, caeteris in urbem confugientibus, et uix intra moenia saluari se credentibus. Qui autem ceciderunt, strenuos fuisse, et de nobilioribus, ciuium lamenta et eiulatus in ciuitate solito amplior, docuerunt. Rex autem tubis clangentibus, et tympanorum strepitu suis ad se reuocatis, cum ingenti laetitia prope urbem castrametatus, tota nocte ibidem uictor quieuit; inde sospes Hierosolymam reuersus est. [13,18] CAPUT XVIII. Sequenti uero anno, qui erat ab Incarnatione Domini 1126, regni uero eiusdem domini Balduini octauus, mense Ianuario, congregatus est de mandato domini regis et principum, uniuersi regni populus, a maximo usque ad minimum, uoce praeconia, per urbes singulas; et infra paucos dies, collectum est uniuersi regni robur, quasi uir unus, iuxta urbem Tiberiadensem, quasi in fines Damascenorum ex condicto ingressuri. Quo peruenientes, signis commoniti militaribus, compositis sarcinis et agminibus ordine incedentibus, peragrata Decapoli regione, terras hostium ingrediuntur: inde uallem angustam, quae dicitur Cauea Roob, usque ad campestria Medan transierunt. Est autem planities longe lateque patens, prospectibus libera, per quam fluuius, Dan nomine, transiens, inter Tiberiadem et Scythopolim, quae olim dicta est Bethsan, Iordanem influit. Arbitrantur autem quidam, qui et nominis iuuantur argumento, quod iste sit fluuius, qui Iordani praestat ultimam nominis partem; nam quidquid in mare descendit Galilaeae, et inde egreditur, usque ad istius fluminis influentiam, Ior dicunt; reliquum uero quod exinde defluit, Iordanem esse dicunt, quasi Ior et Dan commistis. Beda tamen, et quidam alii nostri doctores, auctoritatis praecipuae, utrumque fontem iuxta Caesaream Philippi, ad radices Libani sitam, originem dicunt habere; quorum alter Ior, alter dicitur Dan; ex quibus Iordanis fluenta contrahens, totus inde in stagnum Genesar, quod est mare Galilaeae, descendit; et inde totus egrediens, per milliaria pene centum, in lacum Asphaltites, qui alio nomine dicitur mare salsissimum, uallem sulcans illustrem, se infundit. Praedicta ergo campestria noster pertransiens exercitus, usque ad uicum, cui nomen Salome, peruenit. Erat autem locus is, sicut et hodie, Christianis deputatus habitatoribus; unde nostri loco parcentes, habitatoribus eius quasi fratribus usi, ad locum cui nomen Mergisafar, ordinatis cohortibus, et militia locis congruis deputata, contendunt. Dicitur autem idem esse locus, in quo Saulus, lupus rapax, Ecclesiae Dei persecutor, uocem audiuit dicentis: Saule, Saule, quid me persequeris? et caetera. Videtur autem diuinitus procuratum, ut in eo loco, in quo haec acciderant, eadem die qua haec eadem accidisse dicebantur, ut ex persecutore fieret uas electionis, fidelium exercitus illuc perueniret. Illic ergo congregati, per biduum sustinentes, castra Damascenorum contra se posita non longius intuentur. Tertia demum die conuenientes adinuicem, ordinato hinc inde et diligentius instructo praeliandi apparatu, arma conferunt ex utraque parte nimis hostiliter; et paribus quasi congressibus incedentes, ancipitem diu de uictoria protraxerunt sententiam. Rex tamen more solito hostibus instans atrocius, strenuorum quemque uocat ex nomine; et uerbis simul et exemplo commonens, ad stragem inuitat et uictoriam pollicetur. Illi uero stricto gladio hostibus incumbentes, regem quoad possunt, strenue nimis imitari nituntur; et fidei zelum habentes, diuinam simul et suas ulcisci nituntur iniurias. At uero Doldequinus suos nihilominus dictis animat, et ad pugnam promissis incendit, asserens eos iustum bellum gerere pro uxoribus et liberis; et pro libertate, quod maius est, proque solo patrio cum praedonibus decertare. His et similibus insistunt non inferiore spiritu, uiribus non imparibus. Porro pedestres manipuli, domini regis et equitum exemplis edocti, in ipsas hostium acies acrius se ingerunt et insistunt animosius; si quos de hostibus lapsos uel saucios reperiunt, gladiis obtruncant, euadendi uias intercludunt; nostros uero deiectos erigunt et restituunt ad conflictum; saucios uero remittunt ad sarcinas, ut sui curam possint habere; quodque amplius hostilibus turbis illa die damnosum fuisse creditur, quidam equis hostium sauciandis omnem dabant operam, eorumque sessores subsequentibus sociis parabant ad uictimam. Rex uero in condensis hostium cuneis, strenuis quibusdam, et illustribus comitatus, quasi leo fulminat, et a dextris et a laeua stragem operans ipsis uictoribus miserabilem. Non legitur apud nos usque ad illum diem, tam periculoso et ancipiti certamine desudatum esse; nam cum ab hora diei tertia, usque in decimam protractum esset praelium, uix hora undena discerni poterat, utra pars meliorem esset reportatura calculum. Tandem, opitulante diuina clementia, et intercedente pro eis doctore gentium egregio, hostes in fugam uersi sunt, suorum stragem perpessi saeculis memorabilem. Dicuntur ex eis cecidisse illa die plusquam duo millia, de nostris uero recensito tam equitum quam peditum numero, inuentum est, de equitibus uiginti quatuor cecidisse; de pedestribus uero, octoginta. Sic ergo nostris diuinitus collata uictoria, rex uictor agonis campum obtinuit. Unde cum laetitia et gratiarum actionibus educens exercitum, ad propria coepit habere regressum. Dumque in itinere esset, turrim habens obuiam, in qua nonaginta sex de hostibus, gratia salutis, se receperant, eam uiolenter, impugnant, et hostes comprehensos gladiis uitam finire compellunt. Inde etiam procedentes, aliam nihilominus turrim occupant uiolenter, uiginti de hostibus, qui ad eam conseruandam erant deputati, indulgentes uitam, eo quod nostris turrim praedictam sine difficultate tradiderant; quam celerius suffodientes, cum ingenti strepitu ad terram deiiciunt penitus dissolutam. Unde multiplici et saeculis memoranda potiti uictoria, ad propria cum gaudio remearunt. [13,19] CAPUT XIX. Per idem tempus, dominus Pontius Tripolitanus comes, urbem Rapfaneam finibus suis conterminam, uidens propositum effectui mancipabile, obsidere proponit; sed, ut facilius conceptum assequatur, dominum regem Hierosolymorum, ut et praesentiam suam exhibeat, et opem conferat, et litteris sollicitat, et frequentibus nuntiis hortatur. Rex autem ut impiger erat, et populi Christiani communibus fideliter obtemperans negotiis, assumpto sibi honesto comitatu, illuc sine dilatione properat: quo perueniens, comitem ad praedictum opus reperit succinctum; unde machinas et quae ad impugnandam urbem poterant esse necessaria, uiaticumque ad dies aliquot sufficientem assumentes, praemissis pedestribus alis, ad partes destinatas expeditiones suas dirigunt. Quo peruenientes, urbem iuxta propositum obsidione uallant, primo statim eorum aduentu ciuibus introitum negantes et exitum. Erat autem ciuitas, tum situ naturali, tum etiam inhabitantium paupertate munita modicum; multisque fatigata molestiis, diu resistere non poterat. Nam idem comes in monte quodam illi contermino praesidium aedificauerat; cuius incolae urbem praedictam, continuis opprimentes angustiis, usque ad supremum pene defectum eos compulerant. Cum ergo diebus decem et octo eam uehementius impugnassent, ciues ad deditionem compulerunt, indulto prius sibi et uxoribus et liberis libero exitu, et indemnitate promissa. Est autem praedicta Rapfanea in prouincia Apamiensi, una de suffraganeis eius; capta est autem ultimo Martii die. Rex uero Hierosolymam reuersus, ibi Paschales cum multa deuotione celebrauit dies. Per idem tempus, dominus Henricus Romanorum imperator ultimum fato clausit diem; cui substitutus est uir per omnia commendabilis Saxoniae dux dominus Lotharius, qui postmodum in Apuliam cum infinito descendens exercitu, uniuersam usque ad Farum regionem uiolenter occupauit, ducem in Apulia constituens, prouidum uirum et discretum, Reinonem nomine; Rogerum autem comitem, qui terram illam uiolenter occupauerat, in Siciliam fugere compulit, quam postmodum discedente imperatore recuperans, pugnauit cum praedicto Reinone, eoque defuncto ducatum obtinuit; postmodum etiam Siciliae et uniuersae prouinciae rex effectus est. [13,20] CAPUT XX. Porro domino rege apud Tyrum moram faciente, ecce nuntius ab Antiochia properans, litteris et uiua uoce astruit, immanissimum nostrae fidei persecutorem Bursequinum cum ingenti apparatu in partes Coelesyriae descendisse; oppida obsidere, suburbana nemine prohibente, passim et sine delectu incendere, eorum habitatores trahere captiuos, uxores uero et liberos mancipare seruituti. Quod rex audiens, quamuis Aegyptios suspectos haberet, et cum ingenti classe quam parauerant, in proximo uenturos non dubitaret; tamen more prudentis medici, qui ubi uiolentiorem morbi sentit instantiam, illic properat aptare remedia; neglectis aliis, maiori occurrens necessitati, ad partes illas celerius contendit. Quod audiens Bursequinus, obsidionem quam circa Cerepum nobile oppidum cum ingenti cura locauerat, continuo soluit, in ulteriores fines hostium retrocedens. Priusquam tamen rex adueniret, municipium quoddam non magni nominis uiolenter ceperat, in quo mulierculas quasdam cum liberis suis captiuauerat; nam uiri qui in eodem obsessi fuerant, cum multa difficultate et periculis, eorum manus euaserant, malentes sibi salutem fuga reperire, quam cum uxoribus et liberis eodem captiuitatis iugo miserabiliter inuolui. Postmodum autem praedictus impius et maledictionis haeres Bursequinus a domesticis et familiaribus suis gladiis confossus, interiit, nequitiarum suarum semina simul et fructus impietatis, opere suo recolligens. At uero dum haec geruntur in partibus Antiochenis, classis Aegyptia, sicut et praenuntiatum fuerat, galeis uiginti quatuor uniuersam oram maritimam perlustrantes, usque ad urbem Berytensem descenderunt, explorantes sollicite, si quid in aliqua nostrarum urbium damni possent irrogare; aut si quos forte incaute praetereuntes, uel accedentes in Syriam, ex improuiso, quasi de insidiis egressi, possent occupare; tandem uero potus inopia laborantes, sitis necessitate compulsi, ut aquas hauriant, ad terram secus fluenta descenderunt: quibus occurrens populus ciuitatis cum quibusdam aliis, qui de finitimis urbibus ad eorum conuenerant subsidium, ab aquis eos uiolenter repulerunt, aquae usum omnino contradicentes; sed et armis instantes animosius, in naues eos uiolenter compulerunt redire, centum et triginta ex eis gladio peremptis. [13,21] CAPUT XXI. Automno sequente, dominus Boamundus iunior, domini Boamundi senioris filius, princeps Tarentinus, inito pacto et composito foedere cum domino Guillelmo duce Apuliae patruo suo, de futura successione, uidelicet tali, ut uter eorum prior uita decederet, alter ei succederet in uniuersum: paratis nauibus, galeis uidelicet decem, et duodecim aliis ad sarcinas et impedimenta deuehenda, et arma simul et uictualia transferenda opportunis, iter in Syriam dirigit, de domini regis fide praesumens, ut ei aduenienti, et paternam reposcenti haereditatem non negaret. Aduenienti igitur, et infra fauces Orontis fluminis classe iam in tuto recepta, postquam domino regi compertum est, cum magnatibus regionis ei processit obuiam: et Antiochiam ingresso, urbem et regionem benigne ei restituit uniuersam, cuius cura peruigil et anxia nimis sollicitudo eum per annos macerauerat octo. Restituto igitur principatu, uniuersi proceres et magnates regionis praesente domino rege, et monente, fidelitatem ligiam in palatio suo illi exhibuerunt. Postmodum interuentu quorumdam utrique parti familiarium factum est, quod dominus rex unam de filiabus suis Halim nomine, natu secundam, placitis utrinque conditionibus, ei concederet uxorem, ut amplior inter eos gratia et amica magis proportio intercederet. Erat autem dominus Boamundus adolescens, quasi annorum decem et octo, formae uenustate conspicuus, procerus admodum, crine flauo, uultu fauorabili, et qui uere principem, etiam ignorantibus, indicaret; sermone gratus, et qui uerbo audientium animos facile sibi conciliaret; liberalis plurimum, et more patris uere magnificus; secundum carnem nulli mortalium nobilitate secundus; quippe cui Boamundus senior, domini Roberti Guischardi illustris et per saecula uiri memorabilis filius pater erat; mater uero, spectabilis et nobilissima inter illustres Constantia, excellentis regis Francorum Philippi filia. Celebratis igitur de more ruptiis, et filia apud dominum principem lege coniugali solemniter collocata, rex Hierosolymam, oneris maiore parte deposita, sospes et incolumis reuersus est. Dominus uero Boamundus uere sequenti oppidum Cafardan, quod aliquot ante annis, hostes in manu forti sibi uiolenter subiugauerant, conuocatis ex uniuerso principatu militaribus copiis et machinis ad impugnationem praesidiorum necessariis per operam artificum fabrefactis, castrum obsidet; et modico temporis interuallo uiolenter expugnatum recepit, nulli parcens eorum quos intus comprehendit, quamuis multo pretio uitam tentarent emere, et pecuniae interuentu obtinere salutem. Has dedit primitias, inclytus et nobilis, suae adolescentiae, princeps et bonae indolis argumenta prima. [13,22] CAPUT XXII. Inter eumdem Boamundum et Ioscelinum comitem Edessanum, graues oriuntur inimicitiae; sed rex celer aduolat, et componit. Africani urbem Siciliae Syracusam uiolenter effringunt. Nec mora, causis interuenientibus occultis, quantum ad nos, Deo tamen odibilibus, ortae sunt graues inimicitiae inter eumdem dominum principem et comitem Edessanum Ioscelinum seniorem: ita quod contra bonos mores et nostrorum disciplinam temporum, perniciosum posteris relinquens exemplum, Turcos et infidelium turmas in suum conuocaret subsidium; et eorum fretus auxilio, regionem Antiochenam incendiis traderet, et eius habitatoribus, Christi seruis, indebitae iugum induceret seruitutis; quodque notabilius et diuina animaduersione dignius creditur, absente principe, et hoc penitus ignorante, dum in seruitio Christi hostes impugnando desudat, haec omnia commissa dicuntur. Unde praedictus Ioscelinus eorum omnium, ad quos sermo iste peruenit odium incurrens et indignationem, omnium maledictiones merebatur. Rex uero, fama deferente haec audiens, sollicitus primum, ne illius occasione scissurae, maior in nostram confusionem hostibus pateret introitus, quia Regnum in seipsum diuisum, iuxta uerbum Domini, desolabitur; consequenter autem, quia secundum carnem uterque illi erat proximus; alter enim consobrinus materterae filius; alter uero gener, et cui recenter desponsauerat filiam: uelox ad partes illas pacem compositurus, aduolat, dominoque Antiochenorum patriarcha Bernardo, fidelem et deuotum cooperatorem se exhibente, pacem optimam inter eos reformauit: eo maxime opportunitatem praestante, quod medio tempore comes grauem incurrit aegritudinem, qua periculosissime laborans, et facti poenitens, Domino se uotis obligauit, quod si uitam indulgeret et salutem, domino principi satisfaceret, et ei debitam fidelitatem impendens reconciliaretur: quod et factum est. Nam postquam plenam adeptus est conualescentiam, praesentibus domino rege, domino quoque patriarcha, reconciliatis eis adinuicem, et plena intercedente gratia, fidelitatem ei manualiter exhibuit, eam deinceps debito tenore, conseruans. Rex autem, pace composita, Hierosolymam reuersus est. Per idem tempus, comes Siciliae Rogerus classem galearum quadraginta multo studio paratam, ad partes Africae dicitur direxisse; ubi earum aduentu praecognito, prouinciales praemoniti, prouide se habentes, nullam hostibus nocendi sibi praebuerunt opportunitatem: imo e conuerso galeas quas pene se habebant, studio non inferiore armantes, praedictos malefactores suos, infecto negotio redeuntes, cursu celerrimo persequentes, usque in Siciliam deuecti sunt; quo peruenientes cum galeis octoginta, urbem Syracusanam nobilem et antiquam, longa pace desidem, securam et nihil tale uerentem, aggrediuntur subito, et protinus occupant uiolenter. Impugnata etiam urbe, ciues obtruncant gladiis, nemini parcentes sexus intuitu uel aetatis; quibus autem parcebatur, omni morte durior seruitus parabatur. Porro episcopus loci cum paucis ecclesiae clericis ad suburbana fugiens, uix euasit. [13,23] CAPUT XXIII. Vere demum proxime subsecuto, quarto anno postquam ciuitas fidei restituta est Christianae, rex cum domino patriarcha, et maioribus regni principibus apud Tyrum conuenientes, de pontifice eidem ecclesiae ordinando coeperunt habere tractatum; tandemque dominum Willelmum, uirum uenerabilem, ecclesiae Dominici Sepulcri priorem, natione Anglicum, uita et moribus commendabilem, eidem urbi praeficiunt. Hic iam nouit Dominus, non possumus satis gemitus cohibere; nam sicut prouerbialiter dici solet: Ubi amor, ibi oculus; ubi dolor, ibi manus; haec nos premunt altius, et inflicto dolore, praecordia non sinunt quiescere. Admirantes enim illius temporis prudentiam, haeremus in nobis ipsis quasi temeritatem reputantes. Nam qui biennio antequam praedicta ciuitas Christianae restitueretur libertati, episcopum ibi consecrauerant sibi, postmodum supina et crassa prudentia usque in quartum annum distulerunt eidem antistitem prouidere, ut interim distractis ecclesiis, et cathedrali ecclesia membris mutilata propriis, qui primus accederet curam habens regiminis, cum maledicto homine partem deteriorem acciperet; scriptum est enim: Maledictus homo, gui partem suam deteriorem facit. Praedecessor tamen ille noster, et qui postea usque ad nos subsecuti sunt, illius maledicti merito declinamus effectum, qui non ipsi nobis partes fecimus deteriores; sed deteriores factas ab aliis, de necessitate suscepimus conditiones. Parcat eis Dominus et ad gehennam non imputet, qui Ecclesiam ita tractauerunt. Porro praedictus bonae memoriae praedecessor noster dominus Willelmus, suscepto consecrationis suae munere a domino Hierosolymitano patriarcha, ut pallium reciperet, inuito et renitente eodem suo consecratore, Roma profectus est: ubi a domino papa Honorio secundo benigne susceptus, quod petebat obtinuit, cum multa honorificentia, et de apostolicarum prosecutione litterarum, remissus ad propria; quarum hic erat tenor: HONORIUS episcopus, seruus seruorum Dei, uenerabilibus fratribus suffraganeis Episcopis, clero et populo Tyri, salutem et apostolicam benedictionem. Venientem ad nos charissimum fratrem nostrum Willelmum, archiepiscopum uestrum, debita charitate recepimus, et quem canonice electum, et a uenerabili fratre nostro Gormundo, Hierosolymitano patriarcha consecratum accepimus, pallii dignitate, plenitudine uidelicet pontificalis officii, decorauimus. Quia uero de persona sua maximum fructum matri ecclesiae uestrae Tyri, diuina suffragante misericordia, credimus prouenturum, ipsum cum gratia sedis apostolicae, et nostrarum litterarum prosecutione, ad uos duximus remittendum. Uniuersitati ergo uestrae mandando praecipimus, quatenus eum benigne recipiatis, et tanquam proprio metropolitano et animarum uestrarum episcopo, subiectionem, obedientiam et reuerentiam humiliter deferatis. HONORIUS episcopus, seruus seruorum Dei, uenerabili fratri GORMUNDO Hierosolymitano patriarchae, salutem et apostolicam benedictionem. Susceptis fraternitatis tuae litteris, fratrem nostrum Guillelmum, quem in ecclesia Tyri consecrasti archiepiscopum, benigne suscepimus, et eum dignitate pallii, plenitudine uidelicet pontificalis officii, decorauimus. Suffraganeis etiam ecclesiae suae mandando praecipimus, quatenus ei tanquam proprio metropolitano, subiectionem, obedientiam et reuerentiam deferant. Data in territorio Barensi, VIII Idus Iulii. Misit etiam et cum eodem archiepiscopo, dominum Egidium Tusculanum episcopum, apostolicae sedis legatum, uirum eloquentem et litteratum admodum, cuius usque hodie exstant ad Antiochenos epistolae ualde celebres: per quem Antiocheno patriarchae Bernardo epistolam scripsit, monens ut domino Tyrensi suos, quos detinebat, restitueret suffraganeos, ait enim inter caetera: Unde per apostolica scripta et uenerabilem fratrem nostrum Egidium, Tusculanum episcopum, apostolicae sedis legatum tibi mandamus, quatenus suffraganeos Tyrensis Ecclesiae sibi restituas: quod nisi infra quadraginta dies, post earum inspectionem litterarum, quas ad eos direximus, debitam ei subiectionem exhibuerint, nos ex tunc eos ab officio episcopi suspendimus. Quid autem in causa exstiterit quod a Hierosolymitano patriarcha consecratus et ei obediens fuerit, cum a tempore apostolorum usque ad eum diem Tyrensis Ecclesia Antiochenae sedi subdita fuisse dignoscatur, sequens competenti loco subiunctus edocebit tractatus. [13,24] CAPUT XXIV. Anno sequenti circa ueris medium, uir illustris et magnificus, dominus Fulco Andegauensium comes, pro quo rex de communi omnium tam ecclesiasticorum quam saecularium principum consilio miserat, ad hoc ut ei dominam Milisendam primogenitam suam, uxorem daret, apud Acconensem urbem applicuit cum honesto nobilium comitatu et apparatu opes regias excedente. Venit etiam et cum eo dominus Willelmus de Buris, regius constabularius, qui statim a domino rege, de hostium uinculis educto, ad citandum praedictum comitem, cum quibusdam aliis nobilibus directus fuerat. Fuerat autem abeunti datum in mandatis, ut in anima regis et regni principum confidenter iuraret, quod ex quo regnum sospes attingeret, infra quinquaginta dies, ei primogenita regis filia cum spe regni post regis obitum, traderetur; cui postquam applicuit, statim sine dilatione, iuxta legem pactorum, antequam adueniret sanctae Pentecostes in proximo futurae celebritas, praedictam filiam suam lege tradidit maritali, eisque urbes geminas, Tyrum uidelicet et Ptolemaidam, in uita sua tradidit possidendas, quas usque ad eiusdem regis obitum possederunt. Astitit autem praedictus comes tanquam uir prouidus et discretus, domino regi tota uita sua, fideliter in negotiis regni ingrediens et egrediens, filii deuote implens officium: et ea quibus solent amici comparari merita, in obsequiis domini regis, in eo non fuerunt otiosa. [13,25] CAPUT XXV. Eodem anno dominus Gormundus, bonae memoriae Hierosolymitanus patriarcha, dum in pago Sidoniensi praesidium quoddam, cui Belhasem nomen, obsideret, quod a quibusdam detinebatur praedonibus, mortis causa collecta, aegritudine correptus ualida, Sidonem deportatus est: ubi inualescente aegritudine, conditioni mortalium satisfaciens, uiam uniuersae carnis ingressus est, cum Hierosolymitanae quasi per annos decem praefuisset ecclesiae. Cui substitutus est uir quidam secundum carnem nobilis, sed uita et moribus multo nobilior, Stephanus nomine, abbas Sancti Ioannis de Vallea, qui locus in urbe Carnotensi habetur. Erat autem ipse Carnotensis genere, domini regis Balduini consanguineus. Hic eiusdem ciuitatis, ante conuersionem suam, in equestri ordine et habitu fuerat uice dominus; postmodum saeculo renuntians, habitum religionis in praedicto claustro suscepit, demum suffragantibus meritis, ad regimen eiusdem ecclesiae promotus est; in adolescentia sua liberalibus disciplinis conuenienter instructus. Qui cum orationis gratia et deuotionis intuitu Hierosolymam uenisset, ibique transitum exspectans, moram faceret, contigit quod post exsequias domini Gormundi patriarchae, dum clerus et populus de substituendo pastore tractarent, communi omnium uoto electus est. Postquam ergo consecratus est, coepit aduersus dominum regem quaestiones mouere difficiles, allegans, Ioppensem ciuitatem ad ius suum et ecclesiae Dominicae Resurrectionis pertinere; ipsamque sanctam ciuitatem post captam Ascalonam eodem modo ecclesiae cessuram, de iure confirmans. Erat autem homo magnificus, in proposito constans, honestae conuersationis, iuris sui sollicitus prosecutor. Unde inter eum et dominum regem graues exortae sunt inimicitiae; quarum tamen, mors immatura finem dicitur fecisse. Nam non completo biennio, in fata concessit. Opinantur nonnulli, eum ueneno dato interiisse; sed nos pro certo id compertum non habemus. Traditur tamen, quod dum in lecto supremae decubaret aegritudinis, et rex ad eum uisitandum esset ingressus, et ab eodem de eius statu quaereret, ita responderit: Sic est nobis in praesenti, domine rex, sicuti uultis. [13,26] CAPUT XXVI. Anno sequenti Hugo de Paganis, magister militiae templi primus, et quidam alii uiri religiosi, qui a domino rege, et aliis regni principibus ad Occidentales missi fuerant principes, ut nostrorum subsidium populos excitarent, et ad obsidionem Damascenae urbis, potentes specialiter inuitarent, reuersi sunt: plurimaque nobilium uirorum turba, uerborum illorum fidem secuti, in regnum uenerant. Unde de eorum confisi uiribus et opera, ex condicto conuenerunt omnes Orientis Christiani principes; dominus uidelicet rex Balduinus, dominus Fulco comes Andegauensium, dominus Pontius comes Tripolitanus, dominus Boamundus iunior princeps Antiochenus, dominus Ioscelinus senior, comes Edessanus: hi omnes communicato consilio, collectis undique copiis militaribus et subsidiis conuocatis, instructis agminibus certatim properant, ut egregiam et nobilem Damascenorum ciuitatem obsideant, obsessamque aut uiolenter ad deditionem compellant, aut armis cominus expugnent. Sed tantis conatibus, ex occulto, iusto tamen, iudicio diuina occurrit prouidentia; nam cum fines Damascenorum prosperis, Deo duce, adhuc successibus attigissent, peruenientes ad locum, qui dicitur Mergesaphar, separauerunt se ab exercitu inferioris manus homines, quibus in castris id solet esse officii, ut pro uictualibus necessariis que tam ad usum hominum quam iumentorum alimentis per suburbana longe lateque uagantes se porrigerent. Quibus ad custodiam datus est dominus Willelmus de Buris, cum equitibus mille. Porro illi, sicut talibus solet esse consuetudo, separati ab inuicem, omnem coeperunt regionem temere perlustrare, studiose seorsum et sine consortibus incedentes, ut quod quisque reperiret caeteris non communicans, sibi proprium uindicaret; dumque circa haec detinerentur occupati, et suburbana effringentes, spolia ad suos comportare nituntur, imprudenter nimis coeperunt se habere, et militarem transgredi disciplinam. Quod audiens Damascenorum princeps Doldequinus, sperans sicuti accidit, incautos eos et locorum ignaros, si subito cum suis irrueret, posse conficere, assumptis sibi ex omni numero suorum expeditissimis et re militari prudentioribus, subita congressione nostros qui pabulatum, ut praediximus, incaute processerant, adoritur; et imparatos, aliisque studiis dantes operam, facile uertit in fugam; dispersos passim per agros, obtruncat; nec insequi desistit, donec tam uulgus quam robur egregiorum, qui eis ad custodiam deputati fuerant, in fugam conuertit, pluribus ex eis interemptis. Quo comperto, nostri qui in exercitu erant, ad tantam propulsandam iniuriam, et ad ultionem prosequendam parati, arma corripiunt, hostibus obuiam, uiriliter obstinatis animis et indignatione nimia accensis, ire parant: cum subito uirtus diuina, qua inuita, hominum non satis promouentur negotia, tantam imbrium immisit intemperiem, tantam aeris caliginem, tantam uiarum, propter aquarum abundantiam difficultatem, ut uix de uita nemine, nisi sola aeris inclementia perurgente, sperare liceret. Caliginosus enim aer, et nubium densitas, uentorum etiam irregularis concursus, tonitrua et coruscationes saepissimae, id ipsum multo ante significauerant. Sed ignara futuri mens hominum caeca, reuocantem non exaudiuit diuinam longanimitatem; sed ea inuita, quod impossibile est, procedere nititur. Videntesque pro peccatis eorum immissam aeris intemperiem, reuocant de necessitate propositum; et mutatis conditionibus qui hostibus primum terribiles, nimiumque suspecti aduenerant, nunc hoste quieto et etiam superiore facto, sibi ipsis oneri erant; et ad propria redire uictoriam reputabant immensam. Igitur VIII Idus Decembris, anno ab Incarnatione Domini 1130, regni domini Balduini duodecimo, accidit hoc, in eodem fere loco, ubi quadriennio prius insignem et cunctis memorabilem de eisdem hostibus idem rex obtinuerat palmam. Mirabile est, et uere mirabile, et supra opiniones hominum, quod de sua uirtute praesumentes humilias, aeterne Saluator; et qui in homine confidunt, et carnem ponunt brachium suum, iaculo tuae maledictionis, meritis exigentibus, confodis; adiutorem non quaerens, nec gloriae conparticipem. Tu enim dixisti, benedicte Domine: Gloriam meam alteri non dabo. Mihi uindictam, et ego retribuam. Percutiam, et sanabo; et ego uiuere faciam; et non est qui de manu mea possit eruere. Et uere, Domine. Nam dum rex solis regni sui uiribus et propria usus militia, superabundanti diuinae gratiae se commisit totum, de hostibus saepius insperatos reportauit triumphos; ubi uero de multitudine confidens, hominis opera se sublimari posse praesumpsit, et multiplicatis auxiliis de mortalium coepit uirtute confidere, gratiam subtrahens, eum suis conditionibus reliquisti. Abiit enim in multitudine confusus, qui in paucitate, Domini fretus auxilio, de hostibus facile consueuerat triumphare. Sic ergo temporis diuinitus immissa abacti intemperie et coelis contra eos impugnantibus, nec de suis qui hostium gladiis ceciderant sumpta est ultio, nec propositum effectui mancipare potuerunt. His ita gestis, nostri principes ab alterutro diuisi, impossibile credentes quod incoeptum prius opus, facile posset de caetero continuari, ad propria sunt reuersi. Mortuus est interim piae memoriae dominus Stephanus patriarcha Hierosolymorum; cui successit dominus Willelmus, prior ecclesiae Dominici Sepulcri: uir simplex, modice litteratus, forma decorus, moralitate commendabilis; Flamingus natione, de eo loco qui dicitur Mecine; regi, regnique principibus et populo uniuerso plurimum acceptus. [13,27] CAPUT XXVII. Postquam igitur dominus Boamundus regis gener, princeps Antiochenus, ab ea expeditione rediens in suam se recepit prouinciam, Rodoan maledictionis filius, Halapiae princeps, Turcorum dominator potentissimus, fines Antiochenorum ingressus est. Cui cum dominus princeps uolens eum a suis arcere finibus, obuiam properasset, in Ciliciam descendit, aliis etiam tractus causis, quae domesticam et familiarem habebant rationem. Ubi cum in eo loco qui dicitur Pratum palliorum, in campestribus late patentibus castrametatus est, hostium irruente subito multitudine, suis eum destituentibus, gladiis confossus interiit. Magnus princeps, et Deo si uixisset amabilis, nisi mors immatura et sors inuida humanis eum rebus subtraxisset: quo casu populus Antiochenus mente plurimum consternatus, qui sub illius regimine tutum per longa tempora se arbitrabatur posse conseruari, et de eius adolescentia supra id quam expediret praesumebat, in recidiuas iterum incidentes querimonias, ut sine principis officio iterum hostibus praeda fierent, communicato consilio dominum Hierosolymorum regem euocant. Quod postquam domino regi nuntiatum est, facti nouitate permotus, timens ne pro ducis defectu praedictae regioni deterius aliquid contingeret, omissis propriis, coepit aliena curare, nil reputans alienum, quod Christianis principibus accidisset; dignum etiam sua existimans sollicitudine, quidquid populo Christiano per labores suos posse uidebat accedere, citatis gressibus Antiochiam properat. Interea eius filia, morte mariti cognita, nequam agitata spiritu, rem concipit nefariam, antequam de aduentu patris quidquam persentisceret. Ut statum sibi praepararet tranquilliorem et effectui manciparet propositum, ad quemdam Turcorum potentissimum ducem, nomine Sanguinum, nuntios dirigit, eius ope sperans, inuitis patribus et uniuersa plebe, Antiochiam sibi in perpetuum uindicare posse. Erat autem eidem ex domino Boamundo bonae memoriae, unica filia, cuius non multa apud matrem uidebatur esse gratia; illuc enim tota matris uidebatur properare intentio, ut uel in uiduitate consistens, uel ad secunda uota demigrans, principatum sibi exhaeredata filia, perpetuo possideret. Miserat autem et praedicto nobili uiro, per quemdam familiarem suum, palefredum albissimum, argento ferratum, freno et caeteris argenteis phaleris redimitum, exameto coopertum albissimo, ut in omnibus candor niueus consonaret. Qui nuntius in itinere casu interceptus, et in domini regis constitutus praesentia, facti seriem confessus, uiarum suarum fructus colligens, supremo supplicio uitam finiuit. Rex itaque Antiochiam ob praedicta quae acciderant infortunia properans, illucque perueniens in ciuitatem, filia prohibente non est admissus, cauteriatam quae timens conscientiam, etiam patris arbitrium uerebatur; suis ergo complicibus et quos pecunia corruperat ciuitatem tradens, omnino resistere moliebatur, et tyrannidem suam liberius exercere. Sed accidit ei longe secus a proposito. Nam in eadem ciuitate erant uiri timentes Deum, insanientis feminae contemnentes proteruiam; quorum unus erat Petrus Latinator, monachus Sancti Pauli, et Willelmus de Aduersa. Hi consentientibus aliis, dominum regem occultis uocant internuntiis, et ex condicto dominum Fulconem, Andegauensium comitem, in porta Ducis locant; dominum uero comitem Ioscelinum, in porta Sancti Pauli; deinde aditus reserant, regem introducunt. Quo cognito principissa in arcem contendit: unde postmodum a prudentioribus, et quibus plenam fidem habebat, euocata, ante patris praesentiam se constituit, eius arbitrio paritura. Pater uero, licet pro commisso grauiorem aduersus eam indignationis motum conceperat, tamen interuenientium prece deuictus, et paterno non destitutus affectu, recepta Antiochia, ne filia simile aliquando attentaret, Laodiciam et Gabulum urbes maritimas ei concessit, quas tamen maritus supremo iudicio ei ob donationem propter nuptias destinauerat. Ordinatis igitur illius ciuitatis negotiis, et cura principibus concessa, reuocante eum domestica sollicitudine, Hierosolymam reuersus est; sumptis tamen prius, tam maiorum quam minorum fidelitatibus, et corporaliter iuramentis: quod uel eo uiuente, uel post eius obitum Antiochiam cum suis pertinentiis, Constantiae pupillae, domini Boamundi iunioris filiae, fideliter conseruarent. Verebatur enim propriae filiae suae malitiam, ne praedictam pupillam tentaret, sicut et prius fecerat, exhaeredem facere. [13,28] CAPUT XXVIII. Reuersus ergo Hierosolymam, decidit in grauem nimis aegritudinem; uidensque sibi mortis imminere diem, egressus de proprio palatio, supplex et humilis in conspectu Domini, regio statu deposito, in domum domini patriarchae, quia loco Dominicae resurrectionis erat uicinior, se transferri praecepit; spem habens in eo, qui mortem ibi deuicerat, quod suae resurrectionis faceret eum participem. Ibique accitis filia et genero, pueroque Balduino iam bimulo, coram positis domino patriarcha, et ecclesiarum praelatis, et de principibus nonnullis, qui forte aderant, regni curam et plenam eis tradidit potestatem, more pii principis paterna eis benedictione indulta. Ipse uero Christi uerus confessor, habitum religionis assumens, et uitam regularem professus, si uiueret, ei qui spirituum pater est, tradidit spiritum, cum piis principibus, auctore Domino, praemia percepturus. Mortuus est autem anno ab Incarnatione Domini 1131, regni uero eius tertio decimo, mense Augusto, uicesima prima die mensis; sepultus est autem inter praedecessores suos piae recordationis reges, sub monte Caluariae, ante locum qui dicitur Golgotha, multa suorum cura et solemnibus obsequiis, regia dignis magnificentia. Cuius usque in praesentem diem ob egregiam fidem et opera insignia, memoria est in benedictione apud omnes.