[9,0] INCIPIT LIBER NONUS. [9,1] CAPUT PRIMUM. Sancta igitur ciuitate per Domini superabundantem gratiam Christiano populo restituta, et rebus ad aliquem modum in tranquillo collocatis, decursis in multa laetitia, in timore tamen Domini et gaudio spirituali, diebus septem, octaua die conuenerunt principes, habituri tractatum, inuocata sancti Spiritus gratia, ut aliquem de suo eligant collegio, qui regioni praesit, et regiam prouinciae impendat sollicitudinem. Dumque essent in eo, congregati sunt quidam de clero, spiritu superbiae tumidi, quaerentes quae sua sunt, non quae Christi Iesu, dicentes se habere uerba secretiora, quae perferri uelint ad principes, intus in conclaui residentes; et intromissi dixerunt: Nuntiatum est clero, quod ad hoc, ut de uobis unum eligatis in regem, conuenistis. Videtur autem nobis propositum uestrum sanctum, et utile, et omni cura exsecutioni mandandum, si tamen ad id ordine congruo ueniatur. Certum est porro spiritualia temporalibus digniora esse; quae uero digniora sunt, merito debere praecedere. Unde uidetur nobis nisi ordo praeposterus studiose quaeratur, quod prius eligenda sit Deo placens et religiosa persona, quae Ecclesiae Dei praeesse sciat et prodesse, quam de saecularis potestatis electione agatur. Si hoc ordine uelitis incedere, placet nobis admodum; uobiscum sumus corpore et spiritu; si uero secus, inualidum censemus, et uiribus carere decernimus, quidquid extra nostram conniuentiam ordinaueritis. Haec autem eorum postulatio, etsi in superficie uideretur aliquid honestatis habere, tamen intrinsecus habebat malitiae plurimum, ut docebunt sequentia. Huius autem factionis primicerius erat quidam episcopus de Calabria, Marturanensis uidelicet, qui Arnulpho cuidam, de quo superius satis dictum est, nimia familiaritate coniunctus erat; et ipsum infra sacros ordines constitutum et sacerdotis filium, et nimia notatum incontinentia, ita ut in expeditione canticum populis se exhiberet, et esset materia fatuis et lasciuis hominibus in choro canentibus, contra sacros canones et contra omnium honestorum uoluntatem, in patriarchalem nitebatur locare sedem. Erat enim peruersae mentis homo, pro nihilo ducens honestatem: unde et cum supradicto Arnulpho facile poterat conuenire, iuxta illud: Qualis quisque est, talium consortio delectatur. Pares enim paribus, ueteri prouerbio, facile iunguntur. Inuaserat autem hic idem Bethleemiticam ecclesiam, pactus cum praedicto Arnulpho, quod si eius studio in patriarcham promoueretur, iam dictam ecclesiam sine quaestione et molestia, perpetuo sibi liceret possidere; sed eius omnia haec molimina, mors uicina praeuenit, sicut in sequentibus dicetur. Defecerat sane in clero religionis et honestatis uigor; et dissolutus passim et sine delectu per illicita defluebat, postquam dominus Ademarus piae in Domino recordationis Podiensis episcopus, apostolicae sedis legatus, in fata concessit. Dominus tamen Willelmus Aurasiensis episcopus, uir religiosus ac timens Deum, post praedicti beati uiri transitum, eamdem curam suscepit, et quandiu uixit, administrauit fideliter; sed modico elapso tempore apud Marram quieuit in Domino. His autem defunctis, factum est sicut in propheta dicitur: Sicut populus, ita et sacerdos ; excepto domino Albariensi episcopo, et paucis aliis, qui timorem Domini habebant prae oculis. [9,2] CAPUT II. Principes tamen leue et friuolum reputantes praedictorum uerbum; coepto insistentes operi, nihilominus tractabant de proposito. Tradunt quidam eos, ut magis secundum Deum et secundum merita personarum in electione procederent, de familiaribus cuiusque magnorum principum assumpsisse quosdam seorsum, et eos ad iurisiurandi religionem praestandam compulisse, quatenus de moribus et conuersatione dominorum suorum interrogati, uerum sine admistione falsitatis dicerent: hoc autem ea fiebat intentione, ut sic de meritis eligendorum, plenius et fidelius instruerentur electores. Qui postmodum ab electoribus, sub debito praestiti iuramenti, diligentius interrogati, multa dominorum suorum uitia coacti sunt secretius confiteri, uirtutesque nihilominus enumerare, ut nudo apertoque iudicio constaret, qualis quisque esset eligendorum, inter quos domini ducis familiares interrogati, responderunt, quod in omnibus domini ducis actibus, in magis absonum domesticis suis uidebatur, quod ecclesiam ingressus, etiam post diuinorum consummatam celebrationem, inde separari non poterat; sed de singulis imaginibus et picturis rationem exigebat a sacerdotibus et iis qui horum uidebantur aliquam habere peritiam; ita quod sociis suis affectis aliter, in taedium uerteretur, et nauseam: et prandia quae certo et opportuno tempore parata erant, diutina et importuna nimis exspectatione, minus tempestiue, magisque insipida sumerentur. Quod audientes qui electorum gerebant officium, beatum dixerunt uirum cui haec sunt; et cui inter defectus computatur, quod alius sibi ascriberet ad uirtutem; tandemque consonantes ad inuicem post multas deliberationum partes dominum ducem unanimiter eligunt, electumque sepulcro Domini, cum hymnis et canticis, deuotissime obtulerunt. Dicitur tamen, quod in dominum comitem Tolosanum Raimundum, procerum pars maxima conueniret; sed hoc intelligentes, quod nisi regnum consequeretur, domum esset statim rediturus, natalis soli dulcedine ducti, etiam contra conscientiam suam, multa de domino comite confinxerunt, ut reprobus haberetur. Ille tamen nihilominus patriam spernens, Christum deuotissime secutus, non abiit retrorsum; sed in anteriora se extendens, peregrinationem, quam semel ingressus est, et uoluntariam paupertatem usque in finem prosecutus est; sciens quia qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. Et illud: Nemo mittens manum ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. [9,3] CAPUT III. Domino igitur duce, de communi uoto, concurrente omnium consensu, regni apicem obtinente, comes sancti Aegidii ciuitatis praesidium, arcem uidelicet Dauid, quam sibi ab initio, ut praemisimus, hostes tradiderant, possidebat. Erat autem in eminentiore ciuitatis parte, uersus occidentem sita et ingentibus quadris constructa lapidibus, unde totam urbem inferius positam erat intueri. Hanc, quasi totius ciuitatis nouissimum refugium, uidens dux sibi deesse, curtatum nisi illam haberet, arbitratus se habere principatum, coepit a domino comite in auditorio principum reposcere. Comes uero eam, tanquam sibi ab hostibus traditam, usque in Pascha, quo transire et domum redire proposuerat, eam sibi uelle habere, ut interim cum suis honestius in regno moram facere posset, allegabat. Dux uero nisi turrim habeat, uniuersa se uelle deserere, dicebat; allegans omnino inhonestum esse ut, eo domino designato, alter ciuitatis haberet praesidium, quem quasi parem aut superiorem conspiceret. Comes autem Normanniae et Flandrensium comes domini ducis partes fouebant; qui uero cum domino comite Sancti Aegidii, eius etiam familiares erant, ut domino suo, saltem hac uia, occasionem praeberent abeundi, partem iuuabant aduersam. Factum est autem, ut quousque de iure decerneretur, cui cedere deberet, turrim in manu domini Albariensis episcopi, quasi apud sequestrum de communi consilio commiserit. Ille uero non exspectato iudicio, ante litis contestationem domino duci dicitur eam tradidisse, cumque id sibi postmodum a nonnullis imputaretur, uim sibi illatam publice asserebat. Dominus igitur comes, exacerbatus plurimum et indignatione plenus, quod turrim ita ignominiose, ut sibi uidebatur, amiserat, et quod caeteri principes, non satis beneficiorum eius memores, quae in uia saepius eis contulerat, secus eum minus agerent amice, descendens ad Iordanem et aquis eius lotus, ad propria redire, suorum satisfaciens desideriis, disponebat. [9,4] CAPUT IV. At uero praedictus Marturanensis episcopus, uir subdolus et nequam, non cessabat interea plebem indoctam contra pios concitare principes; et in uulgus serere, quod inuidiae causa, ut eam liberius possent sine pastore conculcare, principes nollent Ecclesiae prouidere. Assumensque secum eiusdem factionis complices, praedictum Arnulphum, aliis contradicentibus, elegit; et auxilio fretus comitis Normannorum, cuius erat et fuerat in tota expeditione familiaris et conuiua, in sedem patriarchalem, fatuo populo suffragia consulta ministrante, inthronizauit; sed neuter suis adinuentionibus laetatus est diu. Nam Arnulphus temere assumptam coactus est deponere dignitatem, et eius turpitudinis impudens patronus, uiarum suarum fructus recollegit in proximo. Per idem tempus, inuenta est in parte Sanctae Resurrectionis ecclesiae, seorsum, portio una crucis Dominicae, quam ob metum gentilium, quorum iugum patiebantur, fideles ad ampliorem cautelam, multo ante, paucis admissis, occultauerant. Hanc studio et opera cuiusdam hominis Syri, qui eius tam pretiosi depositi fuerat conscius, repertam, theca reconditam argentea, primum ad Domini sepulcri, deinde ad templum Domini, cum hymnis et canticis spiritualibus deportantes, prosequente eam uniuerso clero et populo, consolationem quasi de coelo missam omnes in commune acceperunt, arbitrantes se laborum et molestiarum suarum mercedem condignam recepisse. [9,5] CAPUT V. Saepedicto igitur domino duce per Dei gratiam in regni culmine confirmato, scandalisque omnibus, si qua emerserant, amputatis, regnum diebus eius conualescere, et confirmari coepit. Regnauit autem anno uno; peccatis hominum id exigentibus, ne diuturniore tanti principis solatio, regni nouella plantatio recrearetur, et aduersus ingruentes molestias reciperet consolationem. Raptus est de medio, ne malitia immutaret cor eius, sicut scriptum est: Viri misericordiae colliguntur, et non est qui reputet. Oriundus uero fuit de regno Francorum, de Remensi prouincia, ciuitate Boloniensi quae est secus mare Anglicum sita; ab illustribus et religiosis originem ducens progenitoribus. Pater eius fuit dominus Eustachius senior, illustris et magnificus eiusdem regionis comes; cuius multa et memorabilia fuerunt opera, quorum adhuc apud seniores finitimarum regionum, memoria est in benedictione et in pia recordatione uiri religiosi et timentis Deum. Mater uero inclyta et inter Occidentis nobiles matronas, tum morum praerogatiua, tum generositatis titulo praeclara, Ida nomine, Lotharingiae ducis eximii Godefridi, qui cognominatus est Struma, soror. Qui postmodum cum sine liberis esset, nepotem aequiuocum, in filium suum adoptauit; eumque uniuersi patrimonii sui haeredem constituit, unde eidem defuncto, in eodem ducatu successit. Fuerunt porro huic tres ex utroque parente fratres, quibus et morum dignitas et uirtutum praestantia, tanti principis uere dabat esse germanos: dominus uidelicet Balduinus comes Edessanus, qui eidem postea successit in regno; dominus quoque Eustachius comes Boloniensis, patri synonymus, qui in bonis succedens paternis, post patrem obtinuit comitatum; cuius filiam illustris et magnificus Anglorum rex Stephanus, Mahaldem nomine, uxorem duxit. Hic etiam, ut domino Balduino fratri absque liberis defuncto in regno succederet, a principibus orientalibus citatus, uenire noluit: timens ne sine scandalo eius promotio celebrari non posset. Tertius fuit dominus Willelmus, uir inclytus, a paterna et fratrum simul honestate et strenuitate non degener. Duo primi dominum et fratrem suum in expeditione secuti sunt, tertio domi remanente. Fuit autem, sicut et secundum carnem primogenitus, ita et secundum interiorem hominem, morum gerens praerogatiuam, et cui merito primitiua competerent, dominus Godefridus uir religiosus, clemens, pius ac timens Deum, iustus, recedens ab omni malo, serius et stabilis in uerbo; saeculi uanitates contemnens, quod in illa aetate et militari praesertim professione rarum est; in orationibus iugis, in operibus pietatis assiduus, liberalitate insignis, affabilitate gratiosus, mansuetus et misericors; in omni uia sua commendabilis et Deo placens. Fuit autem et corpore procerus, ita ut et maximis minor et mediocribus maior haberetur: robustus sine exemplo, membris solidioribus, thorace uirili, facie uenusta, capillo et barba flauus mediocriter; in usu armorum et exercitio militari omnium iudicio quasi singularis. [9,6] CAPUT VI. Horum tantorum principum mater, sancta, religiosa et Deo placens femina, dum adhuc essent in aetate tenera, spiritu plena diuino, futuras praeuidit conditiones; et statum qui praeparabatur adultis, quasi quodam praedixit oraculo. Nam dum semel circa matrem, sicut mos est puerulis, luderent adinuicem, et sese lassescentes, ad matris gremium frequenter haberent recursum, accidit quod eis sub eius chlamide latentibus, uir uenerabilis comes Eustachius, eorum pater, ingressus est. Ubi cum mutuo se prouocarent, pedes et manus agitantes, matris, qua induta erat, operti chlamide, quaesiuit comes, quidnam esset quod ibi tam crebro moueretur; cui illa respondisse dicitur: Tres magni principes, quorum primus dux, secundus rex, tertius comes esset futurus. Quod postmodum benigna dispensatione diuina impleuit clementia; et uerum praedixisse matrem, rerum euentus subsequens declarauit. Primus enim dominus Godefridus, ut praemissum est, defuncto succedens auunculo, eius ducatum obtinuit, regnum etiam Hierosolymorum postmodum, uniuersorum principum electione, consecutus; in quo secundus natu, dominus ei Balduinus successit; tertius, dominus Eustachius qui, defuncto patre, succedens in uniuersum, auitam eorum, ut praemissum est, obtinuit haereditatem. Praeterimus denique studiose, licet id uerum fuisse plurimorum astruat narratio, Cygni fabulam, unde uulgo dicitur sementiuam eis fuisse originem; eo quod a uero uideatur deficere talis assertio. Unde his praetermissis, ad id quod coeperamus de domino duce, prosequendum redeamus. Huic autem inter caetera, quae more suo gessit egregie, accidisse dicitur quiddam memoria dignum, quod praesenti dignum duximus inserere narrationi. [9,7] CAPUT VII. In singulari namque quodam certamine, quod ipse multum inuitus subiit, sed tamen iuxta regionis consuetudinem, salua opinionis suae integritate declinare non poterat, exstat factum eius memorabile, et praesenti narratione dignum. Passus est uir insignis a quodam nobili et potente uiro (qui de numero erat principum, eiusque dicebatur consanguineus) in curia domini imperatoris, super quibusdam ingentibus praediis, et late diffuso patrimonio quaestionem; super qua, cum utrique parti, experiendi gratia dies esset praefixus, eo adueniente, praesentes se exhibuerunt, tam reus quam actor in curia. Ubi lite contestata, cum praedictus uir nobilis rei proponeret uindicationem; dux autem quantum poterat reniteretur; secundum leges patriae, adiudicata est inter eos monomachia et pugna singularis. Cumque imperii maiores principes ad hoc tantis elaborarent uiribus, ne tam insignes uiri spectaculum de se populo praestarent indignum; seque tanto uellent subiicere discrimini, in quo alterutrius opinionis integritas posset periclitari, et non proficerent: mandata est exsecutioni imperialis sententia, et uulgi stante corona, principibus de more circumpositis, locum ingressi sunt, futuro certamini deputatum, Martem dubium experturi. Dumque in eo conflictu a uiris illustribus et magnificis, strenue nimis decertaretur et uiriliter, casu contigit quod, uibrato in aduersarii clypeum ictu, ducis confractus est gladius, ita ut supra capulum uix ad semipedalem quantitatem in manu eius fieret residuum. Quod uidentes qui astabant principes, quod ducis conditio facta esset multo deterior, indicta pace, imperatorem adeunt, et supplicantes impetrant, ut de compositione inter tam egregios principes tractare liceat. Unde dum inter eos tractaretur diligentius, eos quae ad pacem erant rogantes, dux omnino repulit; et irreuocabiliter perseuerans, agonem reiterat, rediens in id ipsum. Dumque eius aduersarius propter integritatem gladii sui, sibi quasi superior factus uidetur, instat proteruius, duci negans requiem, quousque dux ad solitam recurrens uirtutem, qua singulariter praeminebat, et ira succensus, irruens capulo quem gestabat in manu, tanta circa tempus laeuum uirtute percussit aduersarium, quod eum quasi seminecem, solo deiecit prostratum, ut pene uita uideretur omnino destitutus, et eiecto proprii fragmento gladii, et hostis prostrati gladium manu tenens, principes ad se uocat, qui eum prius de compositione conuenerant; et rogat attentius, monens ut de pace tractantes, uirum insignem, qui iam defecerat tam ignominiosae morti subtraherent. Qui admirantes ducis uirtutem egregiam et misericordiam incomparabilem, pace impetrata, controuersiam tam honesto fine sopierunt, ut tamen dux uictor et immortali dignus gloria apud omnes haberetur. [9,8] CAPUT VIII. Illud quoque factum, haud inferioris gloriae, in frequenti uersatur hominum memoria, quod praesenti lectioni nihilominus dignum duximus inserere. Saxonum populus, inter Germanicas nationes ferocissimus, Romani imperii iuga ferre detrectans, et liberioribus habenis, excussa disciplinae regula, uagari cupiens, a domino imperatore Henrico defecerat: inque sua adeo erat obstinatus proteruia, ut, contra praedictum Augustum, regem sibi crearet quemdam comitem, Radulphum nomine, uirum nobilem de eodem populo. Hac iniuria permotus imperator, uniuersos imperii principes ad se generaliter fecit euocari. Quibus ante se constitutis, iniuriam omnibus tamen, notam, pandit, ad ultionem inuitat. Illi uero omnes imperii gloriam aemulantes et Saxonum enorme delictum nimis aegre ferentes, certatim se ipsos exponunt: uires compromittunt; non esse dissimulandam tantam contra Romanum imperium asserunt iniuriam, sed plectendum morte tam piaculare flagitium; et laesae crimen maiestatis, ultore gladio feriendum decernunt. Ex condicto igitur et domini imperatoris mandato, ad locum destinatum, die praefixa, infinita millia secum trahentes, adsunt, de uniuersis imperii finibus tam ecclesiastici quam caeteri principes, Saxonum regionem uiolenter ingressuri et exacturi de tantis iniuriis uindictam. Cumque congressionis dies immineret et ordinatis legionibus uterque exercitus in procinctu se haberet praeliandi, conuocatis ad se principibus imperator, quaerit cui tute possit imperiale committere uexillum, et tantorum exercituum constituere primicerium. Cui de communi consilio datum est responsum: Dominum ducem Lotharingiae Godefridum. prae omnibus ad id oneris idoneum et sufficientem esse. Cui, tanquam uiro a tot millibus electo, et singulariter omnium iudicio excellenti, tradidit aquilam, multum inuito et renitenti. Contigit autem illa die quod, confligentibus inter se hinc inde exercitibus, et hostiliter nimis adinuicem gladiis instantibus, dux cum aquila praecedens imperatorem, uersus aciem, cui praeerat pseudorex Radulphus, contendens, illuc aciem, cui praeerat imperator direxit; ad quam perueniens, confracta et dissoluta acie regis, praesente imperatore et de principibus aliquot, uexillum quod gestabat, regi per uitalia pectoris immersit; et eo transuerberato, ad terram deiecit exanimem: denuo signum, licet cruentatum, erigens imperiale. Videntes autem Saxones, regem suum defecisse, defecerunt et ipsi, domino imperatori se dedentes; et satisfactione iniuncta pro delicti modo, receptis munitionibus et obsidibus, quorum interuentu se obligauerunt, ne aliquando simile attentarent, in gratiam reuersi sunt. Haec autem idcirco interseruimus, ut quantus esset apud maximos orbis terrarum principes, hic de quo agitur, uir inclytus, insinuetur. Maximum enim esse, nemo est qui dubitet, a tantis principibus, qui pares in orbe non dicuntur habere, unum omnium iudicio optimum designari; praesertim cum ipse eorum iudicium opere tam insigni approbauerit; et praesenti argumento, quod uere de illo sensissent, edocuerit. Fuerunt et alia multa eiusdem inclyti uiri magnifica et admiratione digna opera, quae usque in praesens in ore omnium, pro celebri uertuntur historia. Inter caetera quoque propositum iam habens peregrinationem ineundi, castrum, unde ei cognomen erat, Bulionem uidelicet, agro, situ, munitione, commoditatibus, et longe lateque diffuso territorio, celebre ac nominatissimum, ecclesiae Leodiensi, pia liberalitate in perpetuam eleemosynam concessit habendum. Sed nos qui ea tantum quae apud nos gessit, describere sumus aggressi, ad propositum redeamus. [9,9] CAPUT IX. Postquam igitur regnum obtinuit, paucis diebus interpositis, sicut uir religiosus erat, in his quae ad decorem domus Dei habebant respectum, sollicitudinis suae Domino coepit offerre primitias. Nam protinus in ecclesia Dominici sepulcri et templi Domini canonicos instituit, eisque ampla beneficia, quae praebendas uocant, simulque et honesta domicilia circa praedictas Deo amabiles ecclesias, assignauit: ordinem et institutionem seruans, quas magnae et amplissimae a piis principibus fundatae ultra montes seruant ecclesiae; plura etiam, nisi mors eum praeuenisset, collaturus. Adduxerat etiam praedictus uir Deo amabilis peregrinationem ingressurus, de claustris bene disciplinatis monachos, uiros religiosos, et sancta conuersatione insignes, qui toto itinere, horis diurnis et nocturnis, ecclesiastico more diuina illi ministrabant officia. Quos, postquam regnum adeptus est, iuxta eorum postulationem, in ualle Iosaphat locauit; amplissimumque loco, eorum gratia, contulit patrimonium. Quae autem, et quanta sint, quae ecclesiis Dei pia liberalitate concessit, longum esset enumerare; ex tenore tamen priuilegiorum ecclesiis indultorum, colligere est, quot et quanta sunt, quae uir Deo plenus, pro animae suae remedio locis uenerabilibus erogauit. Promotus autem, humilitatis causa, corona aurea, regum more, in sancta ciuitate noluit insigniri: ea contentus et illi reuerentiam exhibens, quam humani generis reparator, in eodem loco usque ad crucis patibulum pro nostra salute spineam deportauit. Unde quidam in Catalogo regum, non distinguentes merita, eum dubitant connumerare: magis attendentes quae exterius geruntur in corpore, quam quae fidelis et Deo placens anima mereatur. Nobis autem non solum rex, sed optimus, lumen et speculum uidetur aliorum. Non enim consecrationis munus, et ecclesiastica spreuisse credendus est princeps fidelis sacramenta; sed pompam saeculi, et cui omnis creatura subiecta est, uanitatem; et perituram humiliter declinasse coronam, ut immarcescibilem alibi consequeretur. [9,10] CAPUT X. Princeps Aegyptius militiam et uires suas omnimodas, contra nostros excitat et in Syriam dirigit. Per idem tempus, urbe recens capta, dum adhuc principes, qui eam diuino mancipauerant cultui, nondum essent diuisi abinuicem, rumor insonuit, et uere sic erat, quod princeps Aegyptius, inter Orientales potentissimus, ex uniuersis regionibus suae ditioni subiectis militares conuocauerat copias et exercitus collegerat infinitos, indigne ferens quod populus barbarus, de ultimis egressus terrarum finibus, in regnum suum introierat, et prouinciam imperio suo subditam, occupauerat uiolenter. Vocatoque ad se militiae suae principe Elafdalio, qui alio nomine dicebatur Emireus, praecipit ut uniuersum Aegypti robur, et omnes imperii uires colligens, in Syriam ascendat; et populum praesumptuosum deleat de superficie terrae, ita ut non memoretur nomen illius ultra. Erat autem hic idem Emireus Armenius * nomine, a Christianis originem habens parentibus; sed diuitiarum immensitate suffocatus, apostatauerat a Creatore suo, fide neglecta, ex qua iustus uiuit. Hic idem, etiam eodem anno, quo a fideli populo est obsessa et fidei restituta Christianae, eamdem a Domino protectam ciuitatem, a Turcorum potestate domino suo uindicauerat; uixque eam mensibus undecim obtinuerat quietam, cum Christianus exercitus eam, propitio Domino, ab indebitae iugo seruitutis eripuit. Indignatus ergo, quod tam reciso tempore sua potitus erat uictoria; et quod momentanea uidebatur, et erat per eum domino suo acquisita possessio, laborem sibi gratanter assumit iniunctum, sperans de his qui fatum eius denigrauerant, posse facilius triumphare. Assumpto igitur sibi uniuerso exercitu, et uniuersis Aegypti uiribus, quales Aegyptiaca dioecesis in optimo statu constituta tunc poterat ministrare, ascendit in Syriam, in spiritu uehementi et intolerabili fastu, propositum habens populum nostrum delere, ne etiam eius exstaret memoria. Sed Domino uisum est aliter, qui est terribilis in consiliis super filios hominum (Psal. LXV, 4) . Veniens igitur cum equitatu magnifico et ingentibus copiis, ante Ascalonam castrametatus est. Denique associauerant se eorum expeditionibus, ex uniuersa Arabia et finibus Damascenis, ingentes copiae. Et licet Turci prius non satis bene cum Aegyptiis conuenirent, sed suspectas mutuo suas haberent uires, et aemulum contra se alternatim dilatare satagerent imperium; tamen nostrorum metu, etsi non ob gratiam, quam haberent mutuam, conuenerunt adinuicem, ut in nostrorum qui de nouo aduenerant supplantationem molirentur aliquid: satius arbitrati, suorum pati fastus aemulorum, et iugum etiam portare, quam barbarorum duros et feroces nimium gladios experiri. Sic igitur Aegyptiorum, Arabum et Turcorum congregatis in unum innumerabilibus copiis, in agro, ut praediximus, Ascalonitano castra contulerant, inde Hierosolymam profecturi; nec enim arbitrabantur, quod tantae multitudini noster occurrere praesumeret exercitus. [9,11] CAPUT XI. Quo audito, congregati adinuicem nostri principes, episcopi, clerus et populus uniuersus, arma baiulantes spiritualia, et ante sepulcrum Domini cum gemitu et lacrymis, corde contrito et humiliato prostrati orabant, postulantes a Domino ut populum suum clementer ab imminentibus liberaret periculis, quem usque in praesens misericorditer sibi conseruauerat uictorem; et qui locum sanctificationis suae mundari uoluerat, eum ulterius contaminari propter gloriam nominis sui non pateretur. Inde etiam nudis pedibus, cum hymnis et canticis spiritualibus, ad templum Domini eodem deuotionis feruore accedentes, effusis coram Domino praecordiis, orabant, dicentes: Parce, Domine, parce populo tuo, et ne des haereditatem tuam gentibus in perditionem (Ioel. II, 17) . Quibus de more completis, percepta ab episcopis benedictione, et ordinatis qui medio tempore urbi praeessent ad custodiam uiris prudentibus, dux cum comite Flandrensium ex urbe profectus, in campestria descendit Ramulensia, caeteris principibus in urbe relictis. Porro uiri illustres, dominus Eustachius, ducis frater, et dominus Tancredus, euocati a ciuibus Neapolitanis, ut urbem sine molestia reciperent, illuc de mandato ducis erant profecti: ubi moram facientes, tum propter loci opulentiam, tum ut urbi sufficientem designarent custodiam, horum quae sic dicebantur erant ignari; sed euocati a domino duce, sine dilatione redierunt, reliquis principibus associati. Dux uero et Flandrensium comes, peruenientes Ramulam, ubi de facto plenius sunt edocti, certum habentes quod praedictus Emireus cum suis copiis ante Ascalonam consedisset, misso sub omni celeritate nuntio, reliquos principes, qui rei exspectantes certitudinem in urbe remanserant, praecipit euocari. [9,12] CAPUT XII. At uero comes Tolosanus, et alii Deo deuoti principes, cognito, per ducis nuntium, quod in tam graui multitudine hostes aduenerant, quodque tam in uicino castra locauerant, inuocato de supernis auxilio, collectis quas pro tempore et loco habere poterant uiribus, in campestria Philisthiim ad eum locum qui hodie dicitur Ibelim, ubi dominum ducem esse cognouerant, descenderunt. Erant autem eis equitum mille ducenti, peditum uero circa nouem millia. Cumque ibi per diem noster quieuisset exercitus, circa noram undecimam apparuit eis in campestribus, quasi de remoto, multitudo ingens; quam rati hostilem esse exercitum, praemissis ducentis leuioris armaturae equitibus, qui de eorum statu et numero reliquos instruerent, ipsi ad arma se praeparant; cumque accederent propius qui praemissi fuerant, cognouerunt armenta esse boum, equorum, camelorumque phalanges. Erant tamen ibi animalibus curam praestantes equites, pastorum uice armentis custodiam intendentes. Ad quos cum peruenisset noster exercitus, non exspectato congressu, fugerunt tam pastores, quam qui pastoribus praeerant equites, gregibus et armentis sine custode relictis. Capti tamen sunt quidam ex eis, quorum relatione de hostium statu et proposito penitus edocti, cognouerunt quod praedictus princeps iuxta eos, quasi ad milliaria septem castra locauerat, propositum habens post biduum accedere et nostrum delere exercitum. At uero nostri certi de praelio, acies instruunt nouem; quarum tres praeponunt, tres locant in medio, tres praecipiunt subsequi, ut undecunque ad eos hostium fiat accessus, triplicem ibi reperiant acierum ordinem sibi obiectum. De hostium uero numero nullus poterat habere certitudinem; nam et infinita erat eorum multitudo et singulis diebus incrementi aliquid eorum accedebat uiribus. Sic igitur obtenta sine contradictore praeda, quae prae nimia multitudine numerum excedebat, noctem illam ibi transegerunt gaudentes; more tamen prudentum, et quibus disciplinae militaris plenior erat experientia, curam circa se peruigilem et debitas obseruantes excubias. Mane autem facto, uoce praeconia bellum indicitur, et instructis ordinibus, Domino rei commendantes exitum, in hostes unanimiter properant, uictoriae spem in eo collocantes, cui facile est cum paucis multos superare. Porro Aegyptii, et qui eis adhaeserant de partibus Syriae, nostrorum uidentes instantiam et animositatem importunam, longe aliter sapientes quam prius, coeperunt de uiribus diffidere; et in sua numerositate spei minus et minus habere fiduciae, arbitrantes omnem illam quae occurrebat multitudinem, hominum esse cobortes. Nostrorum sane, ut dictum est, modicus erat numerus; sed praeda, de qua superius fecimus mentionem, casu, nemine ducente, nostris legionibus se applicauerat, ita ut nostris iter figentibus non procederet; et eisdem proficiscentibus continuo sine duce sequeretur. Arbitrati ergo nostrorum infinitum esse numerum, uiresque incomparabiles, fugerunt nemine persequente, uix etiam fuga salutem inuenire posse sperantes. Amissus est ergo illa die, casu incognito, scandalorum fomes, auctor seditionum, Marturanensis episcopus, ignorantibus cunctis eius exitum; quocunque tamen casu id acciderit, rebus humanis exemptus, desiit comparere. Dicitur tamen quod a domino duce ad uocandos principes qui in urbe remanserant missus, dum rediret, captus sit ab hostibus et occisus; aut carceri perpetuo mancipatus. Collata igitur de supernis uictoria, in hostium castra noster peruenit exercitus. Ubi tantam uariae supellectilis et peregrinarum copiam inuenit diuitiarum, ut usque ad nauseam satiati, mella fastidirent, et placentas: et pusillus et abiectior dicere posset: Inopem me copia fecit. OVID. Sic igitur fugientibus aduersariis, palma nobis sine labore concessa, cum ingentibus gratiarum actionibus reuersi sunt Hierosolymam, tam principes quam uniuersus Christianus exercitus onerati manubiis, et praedam inauditam secum trahentes; gaudentes et exsultantes in Domino, tanquam uictores, capta praeda quando diuidunt spolia. [9,13] CAPUT XIII. His ita gestis Deo amabiles, Deoque deuoti principes, domini Normannorum et Flandrensium comites, consummato feliciter assumptae sibi peregrinationis itinerario, ad propria redire disponunt: inde iter arripientes, nauigio Constantinopolim ad dominum imperatorem Alexium peruenerunt; a quo benigne tractati et cum honestis dimissi muneribus, auctore Domino, sani et incolumes in suam se patriam receperunt. Quorum alter, Normannorum uidelicet comes, domum rediens, rerum statum, ab eo quem reliquerat, peregre proficiscens, secus a uoto, longe inuenit mutatum; nam dum in expeditione Domino militaret, frater eius primogenitus Willelmus, qui cognominatur Ruffus, rex Anglorum, uita sine liberis decessit; cumque ei successionis ius et regni primitiua merito competerent, frater eius Henricus natu se posterior, persuadens regni principibus, quod frater suus Hierosolymis rex constitutus, redeundi animum non haberet, regnum Angliae hac fraude obtinuit. Reuersus ergo frater, ab eo coepit, sicut et de iure poterat, regnum instanter reposcere. Cumque ille id negaret penitus, classe parata et conuocatis copiis in Angliam ingressus est uiolenter: ubi cum omni regni illius robore frater occurrens, paratus erat cum fratre congredi; sed intercedentibus pacis mediatoribus, pax inter eos reformata ea conditione, quod rex fratri suo primogenito certam pecuniae summam singulis annis daret nomine census. Quo facto, dux in terram suam reuersus est pacificus; postmodum uero, cum quaedam castella, quae rex in Normannia etiam antequam in regem promoueretur possidebat, dux ab eo reposceret, et ille reddere negaret, obsedit ea ut uiolenter comprehenderet. Quo audito, rex in Normanniam cum ingentibus copiis transfretauit; et cum fratre dimicans, coepit eum, et perpetuo carceri mancipauit: ubi et defunctus est, fratre postmodum eidem in uniuersum succedente. Dominus quoque comes Sancti Aegidii usque Laodiciam Syriae reuersus, uxore ibi dimissa, ad eam in proximo rediturus, iterum Constantinopolim, ad eumdem dominum imperatorem, cum honesto comitatu profectus est; ubi ab imperatore susceptus magnifice, benigne tractatus, et ingentibus donis et ampla remissus munificentia, in Syriam ad uxorem et familiam post biennium, ut in sequentibus dicetur, sospes reuersus est. Dominus uero dux detento secum inclyto et nobili uiro domino Tancredo, comite quoque Garnerio de Gres et aliis quibusdam nobilibus, commissum sibi a Domino regnum prudenter strenueque administrabat. Concessit autem et solita liberalitate donauit iure haereditario in perpetuum possidendam, urbem Tiberiadensem super lacum Genesar sitam, cum uniuerso principatu Galileae, simul et Caypham, quae alio nomine dicitur Porphiria, urbem maritimam cum suis pertinentiis praedicto domino Tancredo. In quo principatu ita Deo placide et laudabiliter se habuit, quod usque in praesentem diem memoria eius in benedictione est apud illius homines prouinciae. Sed et ecclesias eiusdem dioeceseos ingenti fundauit sollicitudine, et amplis dotauit patrimoniis, Nazarenam uidelicet et Tiberiadensem, sed et montis Thabor; et insuper ecclesiastica contulit ornamenta. Quorum portionem non modicam, per fraudem et calumnias subsequentium principum praedicta amiserunt loca uenerabilia. Tamen usque hodie de residuo necessaria sibi procurant, pro illius orantes anima, qui tam pia liberalitate, et tantae charitatis uisceribus erga Dei ecclesias abundauit. Et quia in modico fuit fidelis, supra multa constitutus est a Domino; et intrauit in gaudium patrisfamilias, pro uniuersis quae dederat centuplum accipiens. Nam mox infra biennium meritis exigentibus, ad principatum uocatus Antiochenum, illam quoque, a temporibus apostolorum gloriosam et nobilem, magis et magis, plurima largiendo, nobilitauit Ecclesiam. Sed et principatum pluribus subiugatis urbibus et praesidiis mancipatis, longe lateque promotis finibus ampliauit, sicut in sequentibus dicetur. [9,14] CAPUT XIV. Dum haec in regno sic aguntur, dominus Boamundus Antiochiae princeps, dominus quoque Balduinus praedicti domini ducis frater, comes Edessanus, multorum relatione habentes compertum quod reliqui eorum fratres et tantae consortes peregrinationis, prosequente eos fauore diuino, urbem sanctam sibi uindicauerant et uiae causam consummauerant feliciter, condicunt inter se diem certum, quo paratis ad iter necessariis, illuc auctore Domino proficiscantur, ut laborum suorum causam uota, Domino soluentes, compleant; et ut domino duci, domino quoque Tancredo et aliis principibus fraternum impendant solatium. Remanserant enim hi duo illustres et magnifici uiri, alter apud Antiochiam, ut principatum conseruaret; alter apud Edessam, ut ab irruentibus hostibus protegeret comitatum. Ita enim ab initio statim post captam Antiochiam, de communi prouidentia fuerat ordinatum, ut uterque concessas sibi diuinitus, Dei cultrices urbes, non desererent; sed curam ad earum tuitionem impenderent peruigilem, ne forte recurrentibus hostibus, et reparatis copiis, rediuiua pararentur bella, et sic in uacuum cucurrissent. Licet ergo uterque negotiosus esset plurimum, tamen consummandae peregrinationis gratia propositum urgent, et die praefixa iter arripiunt. Dominus itaque Boamundus, assumptis secum eis qui eiusdem peregrinationis desiderio trahebantur, et ingentibus tam equitum quam peditum copiis, iam usque Valeniam urbem maritimam, quae est sub castrum Margat, peruenerat, ubi fixerat inuitis ciuibus sua tentoria. Porro dominus Balduinus, eum e uestigio sequens, apud praedictam urbem eumdem repperit, ubi coniunctis adinuicem agminibus coepto insistunt itineri. Applicauerant autem per eosdem dies, apud Laodiciam Syriae, homines de Italia: inter quos erat uir litteratus et prudens, religiosus quoque ualde et honestatis amicus, dominus Daimbertus, Pisanorum archiepiscopus; quidam quoque de Apulia episcopus, Arianensis; hi etiam castris praedictorum principum se adiunxerant: unde et numerus factus est maior, ita ut sexus promiscui, tam equitum quam peditum, diceretur esse multitudo ad uiginti quinque millia. Iter ergo agressi, et oram secuti maritimam, non nisi hostium reperiunt urbes, unde cum maxima difficultate et alimentorum inopia uiam poterant incoeptam conficere; cum enim non haberent commercia et uenalia non reperirent, defecerat uiaticulum in eorum cistarciis. Sed et algoris uehementia, et imbrium intemperies, multos ad supremum compulit defectum; hiems enim erat, mensis December. Soli enim Tripolitani et Caesarienses, in tam prolixo itinere, transeuntibus obtulerunt uenalia; et tamen cum multo alimentorum defectu et famis angustia procedebant, non habentes iumenta et apta sarcinis deuehendis animalia. Tandem, protegente eos diuina clementia, peruenerunt Hierosolymam, ubi a domino duce et ab uniuerso clero et populo deuote suscepti, loca sancta corde contrito et in spiritu humilitatis perlustrantes, fide discunt oculata, quod uerbo et doctrina prius comprehenderant. Celebrato sane in sancta Bethleem Dominicae natiuitatis die, praesepe uident, et speluncam admirabilem, ubi pia Dei genitrix, salutis porta, mundi Reparatorem pannis inuoluit et lacte pauit uagientem. [9,15] CAPUT XV. Cum igitur usque ad illum diem, quasi per menses quinque Hierosolymitana uacasset Ecclesia, proprium non habens antistitem, conuenerunt qui praesentes erant principes, ut in ea parte, Ecclesiae Dei prouiderent. Demumque post multa deliberationum libramina, praedictum uenerabilem uirum dominum Daimbertum, de communi omnium consilio in sedem collocant patriarchalem; nam quod de Arnulpho prius factum fuisse diximus, sicut imprudenter factum fuerat, ita et subito et facile dissolutum est. Praedicto ergo uiro Dei in sede collocato, tam dominus Godefridus, quam dominus princeps Boamundus, hic regni, ille principatus humiliter ab eo susceperunt inuestituram, ei arbitrantes se honorem impendere, cuius tanquam minister ille in terris uicem gerere credebatur. Quo facto, assignatae sunt domino patriarchae possessiones, tam illae quas tempore gentilium, a diebus Graecorum, Graecus habuerat patriarcha, quam quaedam erogatae de nouo; ut haberet unde honeste sustentari posset domus patriarchalis. His ita rite completis, sumpta a domino duce licentia, dominus Boamundus, dominus quoque Balduinus, in fines suos reuersuri, ad Iordanem descenderunt: inde per uallem Illustrem, eiusdem fluminis ripam sequentes, Scytopolim transeuntes, usque Tiberiadem peruenerunt. Ubi assumptis sibi necessariis ad iter alimentis, secus mare Galileae uiam carpentes, Phoenicem Lybanicam ingressi, Paneadem, quae est Caesarea Philippi, a dextris praetereuntes, Itureamque ingredientes, usque ad locum cui nomen Heliopolis, quae alio nomine dicitur Malbec, accesserunt. Inde ad oram maritimam redeuntes, Antiochiam, protegente eos diuina clementia, sani et incolumes attigerunt. [9,16] CAPUT XVI. Interea Hierosolymis, studio et opera quorumdam malignorum, quibus semper cordi est scandalum serere et aliorum inuidere tranquillitati, suscitata est quaestio inter dominum patriarcham et dominum ducem, domino patriarcha reposcente ab eo ciuitatem sanctam Deo ascriptam, et eiusdem ciuitatis praesidium: simulque urbem Ioppensem, cum suis pertinentiis. Cumque aliquandiu agitata esset praesens quaestio, dux, sicuti uir humilis erat, et mansuetus, ac timens sermones Domini, in die purificationis beatae Mariae, praesente clero et populo uniuerso, ecclesiae Sanctae Resurrectionis, quartam partem Ioppe resignauit. Postea die sancto subsequentis Paschae, in praesentia cleri et populi, qui ad diem festum conuenerant, urbem Hierosolymam cum turri Dauid et uniuersis eius pertinentiis, in manu domini patriarchae resignauit; ea tamen conditione, ut praedictis urbibus cum territoriis suis ipse interim frueretur uteretur, quousque captis ex aliis urbibus una uel duabus, regnum Dominus permitteret ampliari. Quod si medio tempore dux absque legitimo defungeretur haerede, praedicta omnia absque difficultate, omni contradictione remota, in ditionem domini cederent patriarchae. Haec omnia, etsi aliorum relatione comperta, et etiam quorumdam opera scripto mandata, praesenti interseruimus narrationi; miramur tamen, quibus rationibus motus dominus patriarcha, hanc aduersus ducem suscitauerit quaestionem, cum nec uspiam legerimus, aut a uiris fide dignis audierimus, ea conditione domino duci, regnum a uictoribus principibus fuisse traditum, ut alicui personae, alicuius praestationis annuae uel perpetuae uinculo se sciret obligatum. Nec pro crassa et supina nostra ducenda est ignorantia, cum quolibet mortalium amplius harum rerum ueritatem, diligenter inuestigauerimus, ad hoc specialiter studiose, ut ea praesenti scripto mandaremus, sicuti in nostro longe ante fuerat proposito. [9,17] CAPUT XVII. Verumtamen, quartam partem ciuitatis, ab introitu Latinorum, et etiam a multis retro temporibus, Hierosolymorum patriarcham certum est tanquam propriam possedisse. Quod qualiter acciderit, et unde initium possidendi habuerit et causam, breuiter aperiendum est; nam nos studiosius haec inuestigantes, frequenti inquisitione tandem ad huius rei peruenimus indaginem. Habent ueterum traditiones, dum ciuitas illa ab infidelibus detineretur, nunquam pacem continuam, uel ad tempus medicum, habuisse; sed frequentibus bellis et crebris obsidionibus, finitimis principibus eam sibi uindicare uolentibus, perpetuo fuisse fatigatam; unde eius et turres et moenia, tum uetustate, tum obsidentium opera, in ruinam collapsa, hostium insidiis locum late patere cogebant. Cum igitur ea tempestate Aegyptiorum regnum uiribus et diuitiis, sed et prudentia saeculari, caeteris quae uel in oriente uel in austro erant regnis esset praestantius, uolens Aegyptius calipha imperii sui fines porrigere et suam longe lateque propagare ditionem, missis exercitibus, uniuersam Syriam usque Laodiciam, quae Antiochiae contermina, Coeles Syriae limes est, uiolenter occupauit; designatisque praesidibus, qui urbibus tam maritimis quam mediterraneis praeessent, uectigalia constituit, et uniuersam regionem fecit tributariam; praecipiens singulorum ciuibus locorum, ciuitatis suae muros reaedificare, et turres ualidas per circuitum erigere. Hac communi lege, procurator qui Hierosolymis praeerat eiusdem loci compulit habitatores legibus parere communibus et moenia cum turribus in statum reformare priorem. Quibus cum partes futuri designarentur operis, contigit ex malitia magis quam ex opum comparatione, quod quarta pars structurae illius, miseris Christianis, qui in urbe degebant, designaretur. Erant autem praedicti fideles, tot angariis et parangariis, tributis, uectigalibus et aliorum sordidorum munerum praestatione attenuati adeo, quod omnium opes uix sufficerent ut una uel duae de praedictis turribus resarcirentur. Videntes, ergo quod occasiones quaererent aduersus eos, non habentes aliud refugium, ad praesidem accedunt, cum lacrymis supplicant, orantes, ut iuxta eorum possibilitatem onus eis imponatur: nam quod iniunctum eis fuerat, omnino insufficientes erant portare. Qui cum a sua praesentia eos excludi praecepisset sub graui interminatione, dixit: Edicta summi principis, sacrilegium est uiolare; aut ergo opus iniunctum consummabitis aut ultoribus gladiis, tanquam laesae maiestatis reos, uos oportet succumbere. Tandem multiplicatis intercessoribus et munerum interuentu, apud praesidem ferias obtinent, quousque missis legationibus, ad dominum Constantinopolitanum imperatorem, eius ad peragendum opus praedictum, implorent eleemosynam. [9,18] CAPUT XVIII. Destinati ergo nuntii ad praedictum principem accedentes, gemitus et lacrymas fidelis populi, non sine suspiriis audientium, quantum possunt exprimunt diligentius; pandentes ex ordine, sputa, colaphos, uincula, carceres, bonorum direptiones, cruces, supplicia, quae miser ille populus pro Christi nomine incessanter pateretur; et nunc quas de nouo aduersus eamdem plebeculam ad perdendum eos quaererent occasiones. Porro tunc agebat in sceptris, uir prudens et magnificus dominus Constantinus, qui cognominatus est Monomachus, Constantinopolitanum imperium strenue et uiriliter administrans. Is lacrymosis Christi fidelium petitionibus gratuitum impendens assensum, pecuniam promittit, unde opus iniunctum possit absolui, eorum molestiis et continuis afflictionibus plena charitate compatiens. Adiicit tamen conditionem, quod ea lege praedictam sit eis pecuniam largiturus, si apud regionis dominum id obtinere possint, ut infra praedictum muri ambitum, quem de imperialibus eleemosynis erigere proposuissent, nulli nisi Christiano habitare liceret. Scribit igitur ad Cyprios, ut si Hierosolymitae fideles id possent impetrare, de uectigalibus et fisco debitis, tantam eis pecuniam ministrarent, quae praedicto operi sufficere posset. Illi uero ad propria reuersi, domino patriarchae et plebi Dei quomodo egerint, pandunt seriatim; qui gaudentes uerbum amplexi sunt et ad implendam legem pactorum, quam dominus adiecerat imperator, omni studio fideliter elaborant. Missis igitur nuntiis ad magnum et supremum eorum principem, Aegyptum uidelicet calipham, prosequente eos diuino fauore, apud eumdem, praedictam impetrant postulationem; et munimentum, eius subscriptione et sigillo corroboratum, insuper obtinent. Tandem feliciter consummato negotio, ad propria reuersi, designatam muri partem auctore Domino, compleuerunt; anno ab Incarnatione Domini 1063, regnante apud Aegyptios, et id fieri permittente Bomensor Elmostensab, anno tricesimo sexto ante urbis liberationem. Habitauerant sane usque in illum diem, promiscue cum fidelibus, Sarraceni; sed ab ea hora, audita iussione principali, ad alias ciuitatis partes de necessitate se contulerunt, quarta praedicta, fidelibus sine contradictione relicta. In quo serui Christi conditione suam uidentur fecisse longe meliorem; nam de cohabitatione uirorum Belial, multo saepius oriebantur scandala et multiplices eis accedebant molestiae; tandem seorsum habitantes, sine admistione zizaniorum, degebant quietius; si quas habebant quaestiones, ad cognitionem referebant Ecclesiae, et mediante domini patriarchae, qui pro tempore erat, arbitrio, controuersias inter se decidebant. Sic ergo ab ea die et ea ratione qua praediximus, praedicta pars ciuitatis quarta, alium non habuit iudicem uel dominum nisi patriarcham; et eam quasi propriam, Ecclesia sibi perpetuo uindicauit. Distinguitur autem quarta praedicta hoc modo: a porta Occidentali, quae dicitur Dauid, per turrim angularem, quae cognominatur Tancredi, usque ad portam Septentrionalem, quae dicitur protomartyris Stephani, est ambitus muri exterioris; interius uero limes est uia publica, quae ab eadem porta usque ad mensas nummulariorum directe protenditur, et inde ad portam occidentalem. Continet autem intra se uenerabilem locum Dominicae passionis et resurrectionis, domum hospitalis, utrumque monasterium, uirorum uidelicet et sanctimonialium, quorum utrumque cognominatur de Latina; domum etiam patriarchalem et canonicorum Dominici sepulcri claustrum, cum suis pertinentiis. [9,19] CAPUT XIX. Eodem tempore, cum iam fere omnes principes qui in expeditione uenerant, essent ad propria reuersi, ita quod dux solus, cui regnum erat commissum, et dominus Tancredus, qui in partem sollicitudinis a domino duce tanquam uir prudens, strenuus et felix, erat detentus; tam modicae erant nostrorum facultates et militantium copiae, ut omnibus conuocatis et certatim concurrentibus, uix inuenirentur equites trecenti et peditum duo millia. Urbes autem, quae in nostram uenerant ditionem, paucae admodum erant; et locis hostilibus interiectis, interpolatae, ita ut summo periculo, cum necessitas id exposcebat, de una ad alteram ueniretur. Suburbana autem, etiam in nostrorum finibus uniuersa ab infidelibus et Sarracenis incolebantur; quibus saeuiores hostes nostro non erant populo; eoque peiores quo et domestici; nulla enim pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus. Hi non solum nostros incaute gradientes uiis publicis obtruncabant et hostium mancipabant seruituti; uerum etiam et agrorum culturae denegabant, ut fame nostros affligerent; malentes ipsi esuriem pati quam nostris, quos hostes reputabant, aliquam ministrare commoditatem. Nec solum urbibus egressi, suspectas habebant semitas; uerum et in domibus, infra urbium moenia constitutis, propter inhabitantium raritatem, et patulas hostibus murorum ruinas, uix tutus inueniebatur ad quiescendum locus. Nocturni enim fures, urbes uacuas et raro habitatore cultas, clandestinis irruptionibus effringebant, in propriis domiciliis multos opprimentes: unde nonnulli clam, multi etiam manifeste possessiones quas acquisierant deserentes, reuertebantur ad propria; arbitrantes quod una die hi qui patriam tueri nitebantur, opprimerentur ab hostibus, et non esset qui eos ab imminentibus cladibus posset eruere. Hi causam edicto dederunt, ut annua praescriptio locum haberet et eorum foueret partes, qui in tribulatione perseuerantes per annum et diem tranquille et sine quaestione aliquid possederant. Quod introductum est, ut praediximus, odio illorum qui timoris causa suas reliquerant possessiones, ne post annum redeuntes, ad earum admitterentur uindicationem. Cumque tanta regnum laboraret inopia, adiecit tamen uir Deum timens Deoque amabilis, auctore Domino, regni fines ampliare; conuocatisque militaribus auxiliis et populo regionis, urbem maritimam, Ioppensi conterminam, quae olim dicta est Antipatrida, nunc uero uulgari appellatione dicitur Assur, obsedit. Sed, cum in ea essent uiri fortes et strenui, armis, uictualibus et caeteris ad hos usus necessariis abundantes; dux uero exterius grauem sustineret inopiam, et maxime quia naues non habebat, quibus obsessis introitum negaret et exitum; necessitate compulsus, praedictam soluit obsidionem, exspectans ut tempore procedente, magis opportuna sibi ad id complendum concessa, diuinitus eidem se offerret occasio; sed morte praeuentus immatura, ad optatum propositum non peruenit. [9,20] CAPUT XX. Accidit autem in eadem obsidione dignum memoria quiddam, quod praesenti curauimus lectioni inserere. De montibus Samariae, in quibus urbs Neapolitana sita est, quorumdam suburbanorum reguli, deferentes secum exenia panis et uini, caricarum quoque et uuae passae, ad praedictam descenderunt obsidionem, magis, ut credimus, ut nostrorum explorarent uires et multitudinem, et de statu eorum plenius edocerentur, quam ut duci deferrent munera. Hi, postquam in exercitum peruenerunt, ut ante ducem introducerentur, coeperunt instanter postulare: in cuius constituti praesentia, obtulerunt donaria quae secum detulerant. Dux autem, sicut uir humilis erat et saeculi pompam omnino declinans, super saccum stramine plenum, humi positum, residebat; suos exspectans quos pabulatum emiserat. Quod intuentes illi, admiratione stupidi, quaesierunt cur tantus princeps, et tam admirabilis dominus, qui ab Occidente ueniens, totum concusserat Orientem et regnum maximum in manu ualida occupauerat, ita sederet inglorius, ut neque tapetia, neque holoserica circa se more haberet regio; nec stipatus satellitibus armatis, formidabilem se praeberet accedentibus. Quibus ita percunctantibus, quaesiuit dux quid loquerentur; quo cognito, respondit: Quod homini mortali sufficere merito terra pro sede temporali poterat, cui post mortem perpetuum domicilium est praestitura. Quod audientes qui gratia tentandi accesserant, admirantes uiri responsum, humilitatem et prudentiam, abierunt dicentes: Quia uere hic est, qui uniuersas regiones debeat expugnare; et cui repositum est de uitae merito, populis et nationibus principari. Mirabantur et timebant pariter finitimarum habitatores regionum, peregrini uirtutem et successum populi; eoque in maiorem rapiebantur et admirationem et metum, quo haec suorum relatione, quibus amplius credere tenebantur, cognouerant; et usque ad Orientis ulteriora factum hoc, tam mirabile, diuulgabatur. [9,21] CAPUT XXI. Dum haec ita in regno Hierosolymorum aguntur, accidit quod quidam Gabriel nomine, Armenius natione, qui urbi Meleteniae, trans Euphratem in Mesopotamia sitae praeerat, Persarum timens incursum et eorum non ualens sustinere molestias, legatos misit ad dominum Boamundum Antiochenorum principem, inuitans ut ad se uenire non differat, praedictam urbem quibusdam interpositis conditionibus, illico recepturus. Quod audiens uir magnificus dominus Boamundus, uocationem uiri impigre secutus, assumpto sibi solito comitatu, transito Euphrate, Mesopotamiam ingressus, pene iam ad urbem praedictam peruenerat, cum ecce Turcorum quidam potentissimus satrapa, Danisman nomine, eius aduentu praecognito, ex improuiso in eius comitatum irruit; et incautos opprimens, quosdam in ore gladii peremit; reliquos uero multitudinem hostium ferre non ualentes, adegit in fugam. Ipse uero dominus Boamundus, peccatis exigentibus, captus est ab hostibus et eorum uinculis mancipatus. Quo successu elatus, de multitudine exercitus, quem secum trahebat copiosum, praesumens, eamdem urbem obsidione uallat, in proximo sperans eam se habiturum. At uero qui de praedicto euaserant periculo, Edessam peruenientes, comiti ex ordine pandunt casum, qui domino principi et eis acciderat. Quod intelligens uir strenuus, domino principi tanquam fratri uterino compatiens et periculoso rei euentu commotus interius, militares cum omni celeritate conuocat copias: et sumptis ad iter necessariis, ad partes uelox accelerat. Distare autem dicitur praedicta ciuitas ab Edessa, itinere dierum trium; quod subito et mature conficiens, iam proximus urbi aderat; sed audiens praedictus Danisman comitis aduentum, obsidione soluta, secum deducens dominum Boamundum, quem tenebat in uinculis, in partes regni sui, praelium declinans, secessit ulteriores. At uero comes audiens quod praedictus Danisman, eius formidans aduentum, ab obsidione discesserat, insectatus est per triduum fugientem: uidens quod non proficeret, Meleteniam reuersus est, ubi a praedicto Gabriele magnifice, cum ingenti gloria susceptus, tractatus optime, ciuitatem eisdem conditionibus, quibus domino Boamundo praedictus Gabriel obtulerat habendam, recepit. Hisque peractis, ad propria reuersus est. [9,22] CAPUT XXII. Interea dum uir insignis dominus dux, et sui, qui cum eo, aliis discedentibus, ut regnum conseruarent, Hierosolymis remanserant, tanta laborarent inopia, tanta affligerentur paupertate, quantam uix aliquis uerbo possit exprimere, accidit quod per exploratores, quibus merito fides erat adhibenda, nuntiatum est, quod in partibus Arabiae trans Iordanem, in regione Ammonitarum, quidam Arabes incautius se haberent: unde, si super eos repente irrueretur, ingentia possent lucra reportari. Quibus uir illustris persuasus, conuocatis secretius tam equitum quam peditum copiis, quales regnum recens ministrare poterat, transito Iordane, hostium fines ingressus est: ubi feliciter consummato negotio, dum cum ingenti praeda gregum et armentorum, et infinitis mancipiis reuerteretur, nobilis quidam, et in populo suo praeclarus princeps, de gente Arabum, industrius, et disciplinae militaris feruentissimus amator, impetrata pace per internuntios, ad eum cum honesto nobilium eiusdem gentis accessit comitatu. Audierat enim multorum relatione, de populi huius uiribus et gloria, qui ab Occidente descendens, per tot terrarum spatia et tantam laborum multitudinem, uniuersum sibi Orientem subiecerat; et praecipue de ducis uirtute singulari et strenuitate praecipua: unde, studio feruentissimo, eum uidere gestiebat. Accedens igitur, et exhibita reuerentia, cum debitae salutationis affatu, multa precum ducem rogauit instantia, ut in conspectu eius, gladio suo, camelum maximum, quem praesentem ad eum usum exhibuerat, ferire dignaretur, ut et ipse posset uirtutis eius aliis testimonium perhibere. Cui dux, quoniam ad uidendum eum de remoto uenerat, acquieuit; et, euaginato gladio, cameli praesentis caput amputauit ita facile, tanquam si rem fragilem iussus esset praecidere; quo uiso, obstupuit Arabs uirtutis immensitatem; sed in mente sua, multum id ascribebat ensis acumini. Unde impetrata licentia, ut confidentius loqueretur, quaesiuit utrum cum alterius gladio simile quid posset operari? Dux uero subridens, eiusdem nobilis uiri sibi dari praecepit gladium; quo arrepto, aliud sibi eiusdem generis animal iussit praesentari: quo percusso, caput eius uno ictu sine difficultate praecidit. Hic uero primum saepe dictus uir nobilis admirari coepit, cum stupore uehementi; et ictus uehementiam non ex ferri acie, sed ex robore uiri cognouit procedere. Quodque de uiri uirtute audierat, uerum esse comperit: unde oblatis muneribus in auro, argento, et equis, domini ducis sibi conciliauit gratiam; et reuersus ad propria, uirtutis, quam in duce uiderat, praeco factus est, ad quoscunque loquebatur. Dux uero cum praeda et manubiis Hierosolymam reuersus est. [9,23] CAPUT XXIII. Eodem mense, Iulio uidelicet, idem dominus Godefridus, regni Hierosolymorum egregius moderator, ualida et incurabili correptus aegritudine, aegrotare coepit ad mortem. Tandem inualescente morbo nec exaudiente remedia, assumpto salutis nostrae uiatico, deuote poenitens, et uerus Christi confessor, uiam uniuersae carnis ingressus est, centuplum accepturus et cum beatis spiritibus uitam possessurus aeternam. Obiit autem XV Kalend. Augusti, anno ab Incarnatione Domini 1100. Sepultus est uero in ecclesia Dominici sepulcri, sub loco Caluariae, ubi passus est Dominus; ubi et successoribus eius, usque in praesentem diem, pro sepultura deputatus est locus.