[1,0] SANCTI GREGORII I MAGNI, ROMANI PONTIFICIS, REGULAE PASTORALIS LIBER, AD IOANNEM EPISCOPUM CIVITATIS RAVENNAE. PRIMA PARS. Reuerentissimo et sanctissimo fratri Ioanni coepiscopo, Gregorius. Pastoralis curae me pondera fugere delitescendo uoluisse, benigna, frater carissime, atque humili intentione reprehendis; quae ne quibusdam leuia esse uideantur, praesentis libri stylo exprimo de eorum grauedine omne quod penso, ut et haec qui uacat, incaute non expetat; et qui incaute expetiit, adeptum se esse pertimescat. Quadripartita uero disputatione liber iste distinguitur, ut ad lectoris sui animum ordinatis allegationibus quasi quibusdam pastibus gradiatur. Nam cum rerum necessitas exposcit, pensandum ualde est ad culmen quisque regiminis qualiter ueniat; atque ad hoc rite perueniens, qualiter uiuat; et bene uiuens, qualiter doceat; et recte docens, infirmitatem suam quotidie quanta consideratione cognoscat, ne aut humilitas accessum fugiat, aut peruentioni uita contradicat; aut uitam doctrina destituat; aut doctrinam praesumptio extollat. Prius ergo appetitum timor temperet: post autem magisterium quod a non quaerente suscipitur, uita commendet; ac deinde necesse est ut pastoris bonum quod uiuendo ostenditur, etiam loquendo propagetur. Ad extremum uero superest ut perfecta quaeque opera consideratio propriae infirmitatis deprimat, ne haec ante occulti arbitrii oculos tumor elationis exstinguat. Sed quia sunt plerique mihi imperitia similes, qui dum metiri se nesciunt, quae non didicerint docere concupiscunt; qui pondus magisterii tanto leuius aestimant, quanto uim magnitudinis illius ignorant; ab ipso libri huius reprehendantur exordio; ut quia indocti ac praecipites doctrinae arcem tenere appetunt, a praecipitationis suae ausibus in ipsa locutionis nostrae ianua repellantur. [1,1] CAPUT PRIMUM. Ne uenire imperiti ad magisterium audeant. Nulla ars doceri praesumitur, nisi intenta prius meditatione discatur. Ab imperitis ergo pastorale magisterium qua temeritate suscipitur, quando ars est artium regimen animarum. Quis autem cogitationum uulnera occultiora esse nesciat uulneribus uiscerum? Et tamen saepe qui nequaquam spiritalia praecepta cognouerunt, cordis se medicos profiteri non metuunt: dum qui pigmentorum uim nesciunt, uideri medici carnis erubescunt. Sed quia auctore Deo ad religionis reuerentiam omne iam praesentis saeculi culmen inclinatur, sunt nonnulli qui intra sanctam Ecclesiam per speciem regiminis gloriam affectant honoris; uideri doctores appetunt, transcendere caeteros concupiscunt, atque attestante Veritate, primas salutationes in foro, primos in coenis recubitus, primas in conuentibus cathedras quaerunt; qui susceptum curae pastoralis officium ministrare digne tanto magis nequeunt, quanto ad humilitatis magisterium ex sola elatione peruenerunt. Ipsa quippe in magisterio lingua confunditur, quando aliud discitur, et aliud docetur. Quos contra Dominus per prophetam queritur, dicens: Ipsi regnauerunt, et non ex me; principes exstiterunt, et ego ignoraui. Ex se namque, et non ex arbitrio summi Rectoris regnant, qui nullis fulti uirtutibus nequaquam diuinitus uocati, sed sua cupidine accensi, culmen regiminis rapiunt potius quam assequuntur. Quos tamen internus iudex et prouehit, et nescit, quia quos permittendo tolerat, profecto per iudicium reprobationis ignorat. Unde ad se quibusdam et post miracula uenientibus dicit: Recedite a me operarii iniquitatis, nescio qui estis. Pastorum imperitia uoce Veritatis increpatur, cum per Prophetam dicitur: Ipsi pastores ignorauerunt intelligentiam. Quos rursum Dominus detestatur, dicens: Et tenentes legem nescierunt me. Et nesciri ergo se ab eis Veritas queritur, et nescire se principatum nescientium protestatur, quia profecto hi qui ea quae sunt Domini nesciunt, a Domino nesciuntur, Paulo attestante qui ait: Si quis autem ignorat, ignorabitur. Quae nimirum Pastorum saepe imperitia meritis congruit subiectorum, quia quamuis lumen scientiae sua culpa exigente non habeant, districto tamen iudicio agitur, ut per eorum ignorantiam hi etiam qui sequuntur offendant. Hinc namque in Euangelio per semetipsam Veritas dicit: Si caecus caeco ducatum praebeat, ambo in foueam cadunt. Hinc Psalmista non optantis animo, sed prophetantis ministerio denuntiat, dicens: Obscurentur oculi eorum ne uideant, et dorsum illorum semper incurua. Oculi quippe sunt, qui in ipsa honoris summi facie positi, prouidendi itineris officium susceperunt: quibus hi nimirum qui subsequenter inhaerent; dorsa nominantur. Obscuratis ergo oculis dorsum flectitur, quia cum lumen scientiae perdunt qui praeeunt, profecto ad portanda peccatorum curuantur onera qui sequuntur. [1,2] CAPUT II. Ne locum regiminis subeant, qui uiuendo non perficiunt quae meditando didicerunt. Et sunt nonnulli qui solerti cura spiritalia praecepta perscrutantur, sed quae intelligendo penetrant, uiuendo conculcant; repente docent quae non opere, sed meditatione didicerunt; et quod uerbis praedicant, moribus impugnant. Unde fit ut cum Pastor per abrupta graditur, ad praecipitium grex sequatur. Hinc namque per prophetam Dominus contra contemptibilem Pastorum scientiam queritur, dicens: Cum ipsi limpidissimam aquam biberetis, reliquam pedibus uestris turbabatis; et oues meae quae conculcata pedibus uestris fuerant, pascebantur; et quae pedes uestri turbauerant, haec bibebant. Aquam quippe limpidissimam Pastores bibunt, cum fluenta ueritatis recte intelligentes hauriunt. Sed eamdem aquam pedibus perturbare, est sanctae meditationis studia male uiuendo corrumpere. Aquam scilicet eorum turbatam pedibus oues bibunt, cum subiecti quique non sectantur uerba quae audiunt, sed sola quae conspiciunt exempla prauitatis imitantur. Qui cum dicta sitiunt, quia per opera peruertuntur, quasi corruptis fontibus in potibus lutum sumunt. Hinc quoque scriptum est per prophetam: Laqueus ruinae populi mei, sacerdotes mali. Hinc rursum de sacerdotibus Dominus per prophetam dicit: Facti sunt domui Israel in offendiculum iniquitatis. Nemo quippe amplius in Ecclesia nocet, quam qui peruerse agens, nomen uel ordinem sanctitatis habet. Delinquentem namque hunc redarguere nullus praesumit; et in exemplum culpa uehementer extenditur, quando pro reuerentia ordinis peccator honoratur. Indigni autem quique tanti reatus pondera fugerent, si ueritatis sententiam sollicita cordis aure pensarent, quae ait: Qui scandalizauerit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris. Per molam quippe asinariam, secularis uitae circuitus ac labor exprimitur, et per profundum maris extrema damnatio designatur. Qui ergo ad sanctitatis speciem deductus, uel uerbo caeteros destruit, uel exemplo; melius profecto fuerat, ut hunc ad mortem sub exteriori habitu terrena acta constringerent, quam sacra officia in culpa caeteris imitabilem demonstrarent, quia nimirum si solus caderet, utcumque hunc tolerabilior inferni poena cruciaret. [1,3] CAPUT III. De pondere regiminis; et quod aduersa quaeque despicienda sunt, et prospera formidanda. Haec itaque breuiter diximus, ut quantum sit pondus regiminis monstraremus, ne temerare sacra regimina quisquis his impar est audeat, et per concupiscentiam culminis, ducatum suscipiat perditionis. Hinc enim pie Iacobus prohibet, dicens: Nolite plures magistri fieri, fratres mei. Hinc ipse Dei hominumque Mediator regnum percipere uitauit in terris, qui supernorum quoque spirituum scientiam sensumque transcendens, ante saecula regnat in coelis. Scriptum quippe est: Iesus ergo cum cognouisset quia uenturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. Quis enim principari hominibus tam sine culpa potuisset, quam is qui hos nimirum regeret, quos ipse creauerat? Sed quia idcirco in carne uenerat, ut non solum nos per passionem redimeret, uerum etiam per conuersationem doceret, exemplum se sequentibus praebens, rex fieri noluit, ad crucis uero patibulum sponte conuenit; oblatam gloriam culminis fugit, poenam probrosae mortis appetiit; ut membra eius uidelicet discerent fauores mundi fugere, terrores minime timere, pro ueritate aduersa diligere, prospera formidando declinare, quia et ista saepe per tumorem cor inquinant, et illa per dolorem purgant. In istis se animus erigit, in illis autem etiamsi quando se erexerit, sternit. In istis sese homo obliuiscitur, in illis uero ad sui memoriam nolens etiam coactusque reuocatur. In istis saepe et anteacta bona depereunt, in illis autem longi quoque temporis admissa terguntur. Nam plerumque aduersitatis magisterio sub disciplina cor premitur: quod si ad regiminis culmen eruperit, in elationem protinus usu gloriae permutatur. Sic Saul, qui indignum se prius considerans fugerat, mox ut regni gubernacula suscepit, intumuit; honorari namque coram populo cupiens, dum reprehendi publice noluit, ipsum qui in regnum se unxerat, scidit. Sic Dauid auctoris iudicio pene in cunctis actibus placens, mox ut pressurae pondere caruit, in tumorem uulneris erupit, factusque est in morte uiri crudeliter rigidus, qui in appetitu feminae fuit eneruiter fluxus; et qui malis ante nouerat pie parcere, in bonorum quoque necem post didicit sine obstaculo retractationis anhelare. Prius quippe ferire deprehensum persecutorem noluit, et post cum damno desudantis exercitus etiam deuotum militem exstinxit. Quem profecto ab electorum numero culpa longius raperet, nisi hunc ad ueniam flagella reuocassent. [1,4] CAPUT IV. Quod plerumque occupatio regiminis soliditatem dissipet mentis. Saepe suscepta cura regiminis cor per diuersa diuerberat, et impar quisque inuenitur ad singula, dum confusa mente diuiditur ad multa. Unde quidam sapiens prouide prohibet, dicens: Fili, ne in multis sint actus tui, quia uidelicet nequaquam plene in uniuscuiusque operis ratione colligitur, dum mens per diuersa partitur. Cumque foras per insolentem curam trahitur, a timoris intimi soliditate uacuatur: fit in exteriorum dispositione sollicita, et sui solummodo ignara, scit multa cogitare, se nesciens. Nam cum plus quam necesse est se exterioribus implicat, quasi occupata in itinere obliuiscitur quo tendebat; ita ut ab studio suae inquisitionis aliena, ne ipsa quidem quae patitur damna consideret, et per quanta delinquat ignoret. Neque enim peccare se Ezechias credidit, cum uenientibus ad se alienigenis aromatum cellas ostendit; sed in damnationem secuturae prolis ex eo iram iudicis pertulit, quod se facere licenter aestimauit. Saepe dum multa suppetunt, dumque agi possunt, quae subiecti quia acta sunt admirentur, in cogitatione se animus eleuat, et plene in se iram iudicis prouocat, quamuis per iniqua foras opera non erumpat. Intus quippe est qui iudicat, intus quod iudicatur. Cum ergo in corde delinquimus, latet homines quod apud nos agimus, sed tamen ipso iudice teste peccamus. Neque enim rex Babyloniae tunc reus de elatione exstitit, cum ad elationis uerba peruenit; quippe qui ore prophetico et ante cum ab elatione tacuit, sententiam reprobationis audiuit. Culpam namque perpetratae superbiae iam ante deterserat, qui omnipotentem Deum quem se offendisse reperit, cunctis sub se gentibus praedicauit. Sed post haec successu suae potestatis eleuatus, dum magna se fecisse gauderet, cunctis prius in cogitatione se praetulit, et post adhuc tumidus dixit: Nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificaui in domum regni, et in robore fortitudinis meae, et in gloria decoris mei? Quae uidelicet uox illius irae uindictam aperte pertulit, quam occulta elatio accendit. Nam districtus iudex prius inuisibiliter uidit quod postea publice feriendo reprehendit. Unde et in irrationale animal hunc uertit, ab humana societate separauit, agri bestiis mutata mente coniunxit, ut districto uidelicet iustoque iudicio homo quoque esse perderet, qui magnum se ultra homines aestimasset. Haec itaque proferentes, non potestatem reprehendimus, sed ab appetitu illius cordis infirmitatem munimus, ne imperfecti quique culmen arripere regiminis audeant, et qui in planis stantes titubant, in praecipiti pedem ponant. [1,5] CAPUT V. De his qui in regiminis culmine prodesse exemplo uirtutum possunt, sed quietem propriam sectando refugiunt. Nam sunt nonnulli, qui eximia uirtutum dona percipiunt, et pro exercitatione caeterorum magnis muneribus exaltantur, qui studio castitatis mundi, abstinentiae robore ualidi, doctrinae dapibus referti, patientiae longanimitate humiles, auctoritatis fortitudine erecti, pietatis gratia benigni, iustitiae seueritate districti sunt. Qui nimirum culmen regiminum si uocati suscipere renuunt, ipsa sibi plerumque dona adimunt, quae non pro se tantummodo, sed etiam pro aliis acceperunt. Cumque sua et non aliorum lucra cogitant, ipsis se, quae priuata habere appetunt, bonis priuant. Hinc namque ad discipulos Veritas dicit: Non potest ciuitas abscondi super montem posita; neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Hinc Petro ait: Simon Ioannis, amas me? Qui cum se amare protinus respondisset, audiuit: Si diligis me, pasce oues meas. Si ergo dilectionis est testimonium cura pastionis, quisquis uirtutibus pollens gregem Dei renuit pascere, pastorem summum conuincitur non amare. Hinc Paulus dicit: Si Christus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Et si pro omnibus mortuus est, superest ut qui uiuunt, iam non sibi uiuant, sed ei qui pro ipsis mortuus est, et resurrexit. Hinc Moyses ait, ut uxorem fratris sine filiis defuncti, superstes frater accipiat, atque ad nomen fratris filios gignat: quam si accipere forte renuerit, huic in faciem mulier exspuat, unumque ei pedem propinquus discalciet, eiusque habitaculum domum discalceati uocet. Frater quippe defunctus ille est, qui post resurrectionis gloriam apparens, dixit: Ite, dicite fratribus meis. Qui quasi sine filiis obiit, quia adhuc electorum suorum numerum non impleuit. Huius scilicet uxorem superstes frater sortiri praecipitur, quia dignum profecto est, ut cura sanctae Ecclesiae ei qui hanc bene regere praeualet imponatur. Cui nolenti in faciem mulier exspuit, quia quisquis ex muneribus quae perceperit prodesse aliis non curat, bonis quoque eius sancta Ecclesia exprobrans, ei quasi in faciem saliuam iactat. Cui ex uno pede calceamentum tollitur, ut discalceati domus uocetur. Scriptum quippe est: Calceati pedes in praeparatione Euangelii pacis. Si ergo ut nostram, sic curam proximi gerimus, utrumque pedem per calceamentum munimus. Qui uero suam cogitans utilitatem, proximorum negligit, quasi unius pedis calceamentum cum dedecore amittit. Sunt itaque nonnulli qui magnis, ut diximus, muneribus ditati, dum solius contemplationis studiis inardescunt, parere utilitati proximorum in praedicatione refugiunt, secretum quietis diligunt, secessum speculationis appetunt. De quo si districte iudicentur, ex tantis proculdubio rei sunt, quantis uenientes ad publicum prodesse potuerunt. Qua enim mente is qui proximis profuturus enitesceret, utilitati caeterorum secretum praeponit suum, quando ipse summi Patris unigenitus, ut multis prodesset, de sinu Patris egressus est ad publicum nostrum? [1,6] CAPUT VI. Quod hi qui pondus regiminis per humilitatem fugiunt, tunc uere sunt humiles, cum diuinis iudiciis non reluctantur. Et sunt nonnulli qui ex sola humilitate refugiunt, ne eis quibus se impares aestimant praeferantur. Quorum profecto humilitas, si caeteris quoque uirtutibus cingitur, tunc ante Dei oculos uera est, cum ad respuendum hoc quod utiliter subire praecipitur pertinax non est. Neque enim uere humilis est, qui superni nutus arbitrium ut debeat praeesse intelligit, et tamen praeesse contemnit. Sed diuinis dispositionibus subditus, atque a uitio obstinationis alienus, cum sibi regiminis culmen imperatur, si iam donis praeuentus est, quibus et aliis prosit, et ex corde debet fugere, et inuitus obedire. [1,7] CAPUT VII. Quod nonnunquam praedicationis officium et nonnulli laudabiliter appetunt, et ad hoc nonnulli laudabiliter coacti pertrahuntur. Quamuis nonnunquam praedicationis officium et nonnulli laudabiliter appetunt, et ad hoc nonnulli laudabiliter coacti pertrahuntur: quod liquido cognoscimus, si duorum prophetantium facta pensamus, quorum unus ut ad praedicandum mitti debuisset sponte se praebuit, quo tamen alter pergere cum pauore recusauit. Isaias quippe Domino quaerenti quem mitteret, ultro se obtulit, dicens: Ecce ego, mitte me. Ieremias autem mittitur, et tamen ne mitti debeat humiliter reluctatur, dicens: A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum. En ab utrisque exterius diuersa uox prodiit, sed non a diuerso fonte dilectionis emanauit. Duo quippe sunt praecepta charitatis, Dei uidelicet amor et proximi. Per actiuam igitur uitam prodesse proximis cupiens Isaias officium praedicationis appetit; per contemplatiuam uero Ieremias amori conditoris sedulo inhaerere desiderans, ne mitti ad praedicandum debeat contradicit. Quod ergo laudabiliter alter appetiit, hoc laudabiliter alter expauit: iste ne tacitae contemplationis lucra loquendo perderet, ille ne damna studiosi operis tacendo sentiret. Sed hoc in utrisque est subtiliter intuendum, quia et is qui recusauit, plene non restitit; et is qui mitti uoluit, ante per altaris calculum se purgatum uidit; ne aut non purgatus adire quisque sacra ministeria audeat, aut quem superna gratia elegit, sub humilitatis specie superbe contradicat. Quia igitur ualde difficile est purgatum se quemlibet posse cognoscere, praedicationis officium tutius declinatur; nec tamen declinari, ut diximus, pertinaciter debet, cum ad suscipiendum hoc superna uoluntas agnoscitur. Quod Moyses utrumque miro opere expleuit, qui praeesse tantae multitudini et noluit et obediuit. Superbus enim fortasse esset, si ducatum plebis innumerae sine trepidatione susciperet; et rursum superbus existeret, si auctoris imperio obedire recusaret. Utrobique ergo humilis, utrobique subiectus, et praeesse populis semetipsum metiendo noluit, et tamen de imperantis uiribus praesumendo consensit. Hinc ergo, hinc quique praecipites colligant cum quanta culpa ex appetitu proprio caeteris praeferri non metuunt, si sancti uiri plebium ducatum suscipere Deo etiam iubente timuerunt. Moyses suadente Domino trepidat, et infirmus quisque ut honoris onus percipiat anhelat; et qui ad casum ualde urgetur ex propriis, humerum libenter opprimendus ponderibus submittit alienis; quae egit ferre non ualet, et auget quod portet. [1,8] CAPUT VIII. De his qui praeesse concupiscunt, et ad usum suae libidinis instrumentum Apostolici sermonis arripiunt. Plerumque uero qui praeesse concupiscunt, ad usum suae libidinis instrumentum Apostolici sermonis arripiunt, quo ait: Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat; qui tamen laudans desiderium, in pauorem uertit protinus quod laudauit, cum repente subiungit: Oportet autem episcopum irreprehensibilem esse. Cumque uirtutum necessaria subsequenter enumerat, quae sit irreprehensibilitas ipsa manifestat. Et fauet ergo ex desiderio, et terret ex praecepto, ac si aperte dicat: Laudo quod quaeritis, sed prius discite quid quaeratis; ne dum uosmetipsos metiri negligitis, tanto foedior uestra reprehensibilitas appareat, quanto et a cunctis conspici in honoris arce festinat. Magnus enim regendi artifex fauoribus impellit, terroribus retrahit, ut auditores suos et descripto irreprehensibilitatis culmine restringat a superbia, et officium laudando quod quaeritur, componat ad uitam. Quamuis notandum quod illo in tempore hoc dicitur, quo quisquis plebibus praeerat, primus ad martyrii tormenta ducebatur. Tunc ergo laudabile fuit episcopatum quaerere, quando per hunc quemque dubium non erat ad supplicia grauiora peruenire. Unde ipsum quoque episcopatus officium boni operis expressione definitur, cum dicitur: Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Ipse ergo sibi testis est quia episcopatum non appetit, qui non per hunc boni operis ministerium, sed honoris gloriam quaerit. Sacrum quippe officium non solum non diligit omnino, sed nescit, qui ad culmen regiminis anhelans, in occulta meditatione cogitationis caeterorum subiectione pascitur, laude propria laetatur, ad honorem cor eleuat, rerum affluentium abundantia exsultat. Mundi ergo lucrum quaeritur sub eius honoris specie quo mundi destrui lucra debuerunt. Cumque mens humilitatis culmen arripere ad elationem cogitat, quod foris appetit, intus immutat. [1,9] CAPUT IX. Quod mens praeesse uolentium plerumque sibi ficta bonorum operum promissione blanditur. Sed plerumque hi qui subire magisterium pastorale cupiunt, nonnulla quoque bona opera animo proponunt; et quamuis hoc elationis intentione appetant, operaturos tamen se magna pertractant; fitque ut aliud in imis intentio supprimat, aliud tractantis animo superficies cogitationis ostendat. Nam saepe sibi de se mens ipsa mentitur, et fingit se de bono opere amare quod non amat, de mundi autem gloria non amare quod amat: quae principari appetens, fit ad hoc pauida cum quaerit, audax cum peruenerit. Tendens enim, ne non perueniat trepidat; sed repente perueniens, iure sibi hoc debitum ad quod peruenerit putat. Cumque percepti principatus officio perfrui saeculariter coeperit, libenter obliuiscitur quidquid religiose cogitauit. Unde necesse est ut cum cogitatio extra usum ducitur, protinus mentis oculus ad opera transacta reuocetur; ac penset quisque quid subiectus egerit, et repente cognoscit si praelatus bona agere quae proposuerit possit, quia nequaquam ualet in culmine humilitatem discere, qui in imis positus non desiit superbire. Nescit laudem cum suppetit fugere, qui ad hanc didicit cum deesset anhelare. Nequaquam uincere auaritiam potest, quando ad multorum sustentationem tenditur is cui sufficere propria nec soli potuerunt. Ex anteacta ergo uita se quisque inueniat, ne in appetitu se culminis imago cogitationis illudat. Quamuis plerumque in occupatione regiminis ipse quoque boni operis usus perditur, qui in tranquillitate tenebatur, quia quieto mari recte nauem et imperitus dirigit; turbato autem tempestatis fluctibus, etiam peritus se nauta confundit. Quid namque est potestas culminis, nisi tempestas mentis? In qua semper cogitationum procellis nauis cordis quatitur, huc illucque incessanter impellitur, ut per repentinos excessus oris et operis quasi per obuiantia saxa frangatur. Inter haec itaque quid sequendum est, quid tenendum, nisi ut uirtutibus pollens coactus ad regimen ueniat, uirtutibus uacuus nec coactus accedat? Ille si omnino renititur, caueat ne acceptam pecuniam in sudarium ligans, de eius occultatione iudicetur. Pecuniam quippe in sudario ligare, est percepta dona sub otio lenti torporis abscondere. At contra, iste cum regimen appetit, attendat ne per exemplum praui operis, Pharisaeorum more, ad ingressum regni tendentibus obstaculum fiat: qui iuxta Magistri uocem nec ipsi intrant, nec alios intrare permittunt. Cui considerandum quoque est, quia cum causam populi electus praesul suscipit, quasi ad aegrum medicus accedit. Si ergo adhuc in eius opere passiones uiuunt, qua praesumptione percussum mederi properat, qui in facie uulnus portat? [1,10] CAPUT X. Qualis quisque ad regimen uenire debeat. Ille igitur, ille modis omnibus debet ad exemplum uiuendi pertrahi, qui cunctis carnis passionibus moriens iam spiritaliter uiuit, qui prospera mundi postposuit, qui nulla aduersa pertimescit, qui sola interna desiderat. Cuius intentioni bene congruens, nec omnino per imbecillitatem corpus, nec ualde per contumeliam repugnat spiritus. Qui ad aliena cupienda non ducitur, sed propria largitur. Qui per pietatis uiscera citius ad ignoscendum flectitur, sed nunquam plus quam deceat ignoscens, ab arce rectitudinis inclinatur. Qui nulla illicita perpetrat, sed perpetrata ab aliis ut propria deplorat. Qui ex affectu cordis alienae infirmitati compatitur, sicque in bonis proximi sicut in suis prouectibus laetatur. Qui ita se imitabilem caeteris in cunctis quae agit insinuat, ut inter eos non habeat quod saltem de transactis erubescat. Qui sic studet uiuere, ut proximorum quoque corda arentia doctrinae ualeat fluentis irrigare. Qui orationis usu et experimento iam didicit, quod obtinere a Domino quae poposcerit, possit, cui per effectus uocem iam quasi specialiter dicitur: Adhuc loquente te, dicam, Ecce adsum. Si enim fortasse quis ueniat, ut pro se ad intercedendum nos apud potentem quempiam uirum, qui sibi iratus, nobis uero est incognitus, ducat, protinus respondemus: Ad intercedendum uenire non possumus, quia familiaritatis eius notitiam non habemus. Si ergo homo apud hominem de quo minime praesumit fieri intercessor erubescit, qua mente apud Deum intercessionis locum pro populo arripit, qui familiarem se eius gratiae esse per uitae meritum nescit? Aut ab eo quomodo aliis ueniam postulat, qui utrum sibi sit placatus ignorat? Qua in re adhuc aliud est sollicitius formidandum, ne qui placare posse iram creditur, hanc ipse ex proprio reatu mereatur. Cuncti enim liquido nouimus, quia cum is qui displicet ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora prouocatur. Qui ergo adhuc desideriis terrenis astringitur, caueat ne districti iram iudicis grauius accendens, dum loco delectatur gloriae, fiat subditis auctor ruinae. [1,11] CAPUT XI. Qualis quisque ad regimen uenire non debeat. Solerter ergo se quisque metiatur ne locum regiminis assumere audeat, si adhuc in se uitium damnabiliter regnat, ne is quem crimen deprauat proprium, intercessor fieri appetat pro culpis aliorum. Hinc etenim superna uoce ad Moysen dicitur: Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam, non offeret panes Domino Deo suo, nec accedet ad ministerium eius. Ubi et repente subiungitur: Si caecus fuerit, si claudus, si uel paruo, uel grandi et torto naso, si fracto pede, si manu, si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si iugem scabiem, si impetiginem in corpore, uel ponderosus. Caecus quippe est, qui supernae contemplationis lumen ignorat; qui praesentis uitae tenebris pressus, dum uenturam lucem nequaquam diligendo conspicit, quo gressus operis porrigat nescit. Hinc etenim prophetante Anna dicitur, Pedes sanctorum suorum seruabit, et impii in tenebris conticescent. Claudus uero est qui quidem quo pergere debeat aspicit, sed per infirmitatem mentis, uitae uiam perfecte non ualet tenere quam uidet, quia ad uirtutis statum dum fluxa consuetudo non erigitur, quo desiderium innititur, illuc gressus operis efficaciter non sequuntur. Hinc enim Paulus dicit: Remissas manus et dissoluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus uestris, ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. Paruo autem naso est, qui ad tenendam mensuram discretionis idoneus non est. Naso quippe odores fetoresque discernimus. Recte ergo per nasum discretio exprimitur, per quam uirtutes eligimus, delicta reprobamus. Unde et in laude sponsae dicitur: Nasus tuus sicut turris quae est in Libano, quia nimirum sancta Ecclesia quae ex causis singulis tentamenta prodeant, per discretionem conspicit, et uentura uitiorum bella ex alto deprehendit. Sed sunt nonnulli qui dum aestimari hebetes nolunt, saepe se in quibusdam inquisitionibus plus quam necesse est exercentes, ex nimia subtilitate falluntur. Unde hic quoque subditur: Vel grandi et torto naso. Nasus enim grandis et tortus est discretionis subtilitas immoderata, quae dum plus quam decet excreuerit, actionis suae rectitudinem ipsa confundit. Fracto autem pede uel manu est, qui uiam Dei pergere omnino non ualet, atque a bonis actibus funditur exsors uacat, quatenus haec non ut claudus saltem cum infirmitate teneat, sed ab his omnimodo alienus existat. Gibbus uero est quem terrenae sollicitudinis pondus deprimit, ne unquam ad superna respiciat, sed solis his quae in infimis calcantur intendat. Qui et si quando aliquid ex bono patriae coelestis audierit, ad hoc nimirum peruersae consuetudinis pondere praegrauatus, cordis faciem non attollit, quia cogitationis statum erigere non ualet, quem terrenae usus sollicitudinis curuum tenet. Ex horum quippe specie Psalmista dicit: Incuruatus sum et humiliatus sum usquequaque. Quorum culpam quoque per semetipsam Veritas reprobans, ait: Semen autem quod in spinis cecidit, hi sunt qui audierunt uerbum, et a sollicitudinibus et diuitiis et uoluptatibus uitae euntes suffocantur, et non referunt fructum. Lippus uero est, cuius quidem ingenium ad cognitionem ueritatis emicat, sed tamen hoc carnalia opera obscurant. In lippis quippe oculis pupillae sanae sunt, sed humore defluente infirmatae palpebrae grossescunt; quorum, quia infusione crebro atteruntur, etiam acies pupillae uitiatur. Et sunt nonnulli quorum sensum carnalis uitae operatio sauciat, qui uidere recta subtiliter per ingenium poterant, sed usu prauorum actuum caligant. Lippus itaque est, cuius sensum natura exacuit; sed conuersationis prauitas confundit. Cui bene per angelum dicitur: Collyrio inunge oculos tuos ut uideas. Collyrio quippe oculos ut uideamus inungimus, cum ad cognoscendam ueri luminis claritatem intellectus nostri aciem medicamine bonae operationis adiuuamus. Albuginem uero habet in oculo, qui ueritatis lucem uidere non sinitur, quia arrogantia sapientiae seu iustitiae caecatur. Pupilla namque oculi nigra uidet, albuginem tolerans nil uidet, quia uidelicet sensus humanae cogitationis si stultum se peccatoremque intelligit, cognitionem intimae claritatis apprehendit. Si autem candorem sibi iustitiae seu sapientiae tribuit, a luce se supernae cognitionis excludit; et eo claritatem ueri luminis nequaquam penetrat, quo se apud se per arrogantiam exaltat; sicut de quibusdam dicitur: Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Iugem uero habet scabiem, cui carnis petulantia sine cessatione dominatur. In scabie etenim feruor uiscerum ad cutem trahitur, per quam recte luxuria designatur, quia si cordis tentatio usque ad operationem prosilit, nimirum feruor intimus usque ad cutis scabiem prorumpit; et foris iam corpus sauciat, quia dum in cogitatione uoluptas non reprimitur, etiam in actione dominatur. Quasi enim cutis pruriginem Paulus curabat abstergere, cum dicebat: Tentatio uos non apprehendat, nisi humana; ac si aperte diceret: Humanum quidem est tentationem in corde perpeti, daemoniacum uero est in tentationis certamine et in operatione superari. Impetiginem quoque habet in corpore, quisquis auaritia uastatur in mente: quae si in paruis non compescitur, nimirum sine mensura dilatatur. Impetigo quippe sine dolore corpus occupat, et absque occupati taedio excrescens membrorum decorem foedat, quia et auaritia capti animum dum quasi delectat, exulcerat; dum adipiscenda quaeque cogitationi obiicit, ad inimicitias accendit, et dolorem in uulnere non facit, quia aestuanti animo ex culpa abundantiam promittit. Sed decor membrorum perditur, quia aliarum quoque uirtutum per hanc pulchritudo deprauatur; et quasi totum corpus exasperat, quia per uniuersa uitia animum supplantat, Paulo attestante qui ait: Radix omnium malorum est cupiditas. Ponderosus uero est, qui turpitudinem non exercet opere, sed tamen ab hac cogitatione continua sine moderamine grauatur in mente; qui nequaquam quidem usque ad opus nefarium rapitur, sed eius animus uoluptate luxuriae sine ullo repugnationis stimulo delectatur. Vitium quippe est ponderis, cum humor uiscerum ad uirilia labitur, quae profecto cum molestia dedecoris intumescunt. Ponderosus ergo est, qui totis cogitationibus ad lasciuiam defluens, pondus turpitudinis gestat in corde; et quamuis praua non exerceat opere, ab his tamen non euellitur mente. Nec ad usum boni operis in aperto ualet assurgere, quia grauat hunc in abditis pondus turpe. Quisquis ergo quolibet horum uitio subigitur, panes Domino offerre prohibetur, ne profecto diluere aliena delicta non ualeat is quem adhuc propria deuastant. Quia igitur paucis ad pastorale magisterium dignus qualiter ueniat, atque hoc indignus qualiter pertimescat ostendimus, nunc is qui ad illud digne peruenerit, in eo qualiter uiuere debeat demonstremus.