[2,0] LIBER II. [2,1] Scriptura sacra mentis oculis quasi quoddam speculum opponitur, ut interna nostra facies in ipsa uideatur. Ibi etenim foeda ibi pulchra nostra cognoscimus. Ibi sentimus quantum proficimus, ibi a prouectu quam longe distamus. Narrat autem gesta eorum et ad imitationem corda prouocat infirmorum. Dum que illorum uictricia facta commemorat contra uitiorum proelia, debilia nostra confirmat; fit que uerbis illius ut eo mens minus inter certamina trepidet, quo ante se positos tot uirorum fortium triumphos uidet. Nonnumquam uero non solum nobis eorum uirtutes asserit, sed etiam casus innotescit, ut et in uictoria fortium quod imitando arripere et rursus uideamus in lapsibus quod timere. Ecce enim iob describitur temptatione auctus sed dauid temptatione prostratus, ut et maiorum uirtus spem nostram foueat et maiorum casus ad cautelam nos humilitatis accingat; quatenus dum illa gaudentes subleuant ista metuentes premant; et audientis animus illinc spei fiducia hinc humilitate timoris eruditus, nec temeritate superbiat quia formidine premitur, nec pressus timore desperet quia ad spei fiduciam uirtutis exemplo roboratur. [2,2] (sensus litteralis) Quadam die cum uenissent filii dei, ut assisterent coram domino, adfuit inter eos etiam satan. Intueri libet quomodo sacra eloquia in exordiis narrationum qualitates exprimant, terminos que causarum. Aliquando namque a positione loci, aliquando a positione corporis, aliquando a qualitate aeris, aliquando a qualitate temporis signant, quid de uentura actione subiciant. A positione quippe locorum diuina scriptura exprimit subsequentium merita fines que causarum sicut de israel dicit quia uerba dei in monte audire non potuit sed praecepta in campestribus accepit, subsequentem nimirum infirmitatem populi indicans qui ascendere ad summa non ualuit sed semetipsum in infimis neglecte uiuendo laxauit. A positione corporis futura denuntiat, sicut in apostolorum actibus stephanus iesum, qui a dextris uirtutis dei sedet, stantem se uidisse manifestat. Stare quippe adiuuantis est. Et recte stare cernitur qui in bello certaminis opitulatur. A qualitate aeris res subsequens demonstratur sicut euangelista, cum praedicante domino, nullos tunc ex iudaea credituros diceret, praemisit dicens: hiems autem erat. Scriptum namque est: abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum. Idcirco ergo hiemis curauit tempus exprimere ut inesse auditorum cordibus malitiae frigus indicaret. Hinc est quod negaturo petro praemittitur: quia frigus erat et stans ad prunas calefaciebat se. Iam namque intus a caritatis calore torpuerat et ad amorem praesentis uitae, quasi ad persecutorum prunas infirmitate aestuante recalebat. A qualitate quoque temporis finis exprimitur actionis sicut non rediturus ad ueniam, ad traditionis perfidiam nocte iudas exisse perhibetur, cum egrediente illo, ab euangelista dicitur: erat autem nox. Hinc enim et iniquo diuiti dicitur: hac nocte repetunt animam tuam abs te. Anima quippe quae ad tenebras ducitur, non in die repeti sed in nocte memoratur. Hinc est quod salomon qui sapientiam non perseueraturus accepit, in somnis hanc et nocte accepisse describitur. Hinc est quod angeli ad abraham meridie ueniunt; punituri autem sodomam ad eam uespere uenisse memorantur. Quia igitur beati iob temptatio ad uictoriam ducitur a die coepta perhibetur, cum dicitur: [2,3] Quadam die cum uenissent filii dei, ut assisterent coram domino, adfuit inter eos etiam satan. Qui autem dei filii nisi electi angeli uocantur? De quibus cum constet, quod obtutibus maiestatis inseruiant, ualde quaerendum est unde ueniant ut coram domino assistant. De his quippe uoce ueritatis dicitur: angeli eorum in caelis semper uident faciem patris mei qui in caelis est. De his propheta ait: milia milium ministrabant ei et decies milies centena milia assistebant ei. Si igitur semper uident et semper assistunt, uigilanti cura quaerendum est unde ueniunt, qui nunquam recedunt. Sed cum de illis per paulum dicitur: nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi, propter eos qui hereditatem capient salutis? Per hoc, quod missos cognoscimus, unde ueniant inuenimus. Sed ecce quaestioni quaestionem iungimus et quasi dum ansam soluere nitimur, nodum ligamus. Quomodo enim aut semper assistere aut uidere semper faciem patris possunt si ad ministerium exterius pro nostra salute mittuntur? Quod tamen citius soluimus si quantae subtilitatis sit angelica natura pensamus. Neque enim sic a diuina uisione foras exeunt, ut internae contemplationis gaudiis priuentur, quia si conditoris aspectum exeuntes amitterent, nec iacentes erigere, nec ignorantibus uera nuntiare potuissent, fontem que lucis, quem egredientes ipsi perderent caecis nullatenus propinarent. In hoc itaque est nunc natura angelica a naturae nostrae conditione distincta quod nos et loco circumscribimur et caecitatis ignorantia coartamur; angelorum uero spiritus loco quidem circumscripti sunt sed tamen eorum scientiae longe super nos incomparabiliter dilatantur. Interius quippe exterius que sciendo distenti sunt quia ipsum fontem scientiae contemplantur. Quid enim de his quae scienda sunt nesciunt qui scientem omnia sciunt? Eorum itaque scientia comparatione nostrae ualde dilatata est sed tamen comparatione diuinae scientiae angusta; sicut et ipsi illorum spiritus comparatione quidem nostrorum corporum, spiritus sunt sed comparatione summi et incircumscripti spiritus, corpus. Et mittuntur igitur et assistunt, quia et per hoc quod circumscripti sunt, exeunt; et per hoc quoque quod intus praesentes sunt numquam recedunt. Et faciem ergo patris semper uident et tamen ad nos ueniunt, quia et ad nos spiritali praesentia foras exeunt et tamen ibi se, unde recesserant per internam contemplationem seruant. Dicatur ergo: uenerunt filii dei ut assisterent coram domino; quia illuc spiritus conuersione redeunt, unde nulla mentis auersione discedunt. [2,4] Adfuit inter eos etiam satan. Valde quaerendum est quomodo inter electos angelos satan adesse potuerit qui ab eorum sorte, exigente superbia, dudum damnatus exiuit. Sed recte inter eos adfuisse describitur quia etsi beatitudinem perdidit, naturam tamen eis similem non amisit; et si meritis praegrauatur conditione naturae subtilis attollitur. Inter dei ergo filios coram domino adfuisse dicitur quia eo intuitu, quo omnipotens deus cuncta spiritalia conspicit, etiam satan in ordine naturae subtilioris uidet attestante scriptura, quae dicit: oculi domini contemplantur malos et bonos. Sed hoc, quod adfuisse satan coram domino dicitur, in graui nobis quaestione uersatur. Scriptum quippe est: beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt. Satan uero, qui mundo corde esse non potest, quomodo uidendo domino adfuisse potest? Sed intuendum quia adfuisse coram domino non autem dominum uidisse perhibetur. Venit quippe ut uideretur, non ut uideret. Ipse in conspectu domini, non autem in conspectu eius dominus fuit; sicut caecus cum in sole consistit, ipse quidem radiis solis perfunditur sed tamen lumen non uidet quo illustratur. Ita ergo etiam inter angelos in conspectu domini satan adfuit quia uis diuina, quae intuendo penetrat omnia, non se uidentem immundum spiritum uidit. Quia enim et ipsa quae deum fugiunt, latere non possunt, dum cuncta nuda sunt superno conspectui, satan adfuit absens praesenti. Sequitur: cui dixit dominus: unde uenis? Quid est quod uenientibus electis angelis nequaquam dicitur: unde uenitis? Satan uero unde ueniat percontatur? Non enim requirimus, nisi utique quae nescimus. Nescire autem dei reprobare est. Vnde quibusdam in fine dicturus est: nescio uos unde sitis, discedite a me omnes operarii iniquitatis. Sicut et nescire mentiri uir uerax dicitur qui labi per mendacium dedignatur; non quo si mentiri uelit nesciat, sed quo falsa loqui ueritatis amore contemnat. Quid est ergo ad satan unde uenis dicere, nisi uias illius quasi incognitas reprobare? Veritatis igitur lumen tenebras, quas reprobat ignorat; et satanae itinera, quia iudicans damnat, dignum est ut quasi nesciens requirat. Hinc est quod adae peccanti conditoris uoce dicitur: ubi es? Neque enim diuina potentia nesciebat, post culpam seruus ad quae latibula fugerat? Sed quia uidit in culpa lapsum iam sub peccato uelut ab oculis ueritatis absconditum, quia tenebras erroris eius non approbat, quasi ubi sit peccator ignorat, eum que et uocat et requirit dicens: adam ubi es? Per hoc quod uocat, signum dat quia ad paenitentiam reuocat. Per hoc quod requirit, aperte insinuat quia peccatores iure damnandos ignorat. Satan ergo dominus non uocat sed tamen requirit, dicens: unde uenis? Quia nimirum deus apostatam spiritum ad paenitentiam nequaquam reuocat, sed uias superbiae eius nesciens damnat. Igitur dum satan de itinere suo discutitur electi angeli requirendi unde ueniant non sunt, quia eorum uiae tanto domino notae sunt quanto et ipso auctore peraguntur; dum que soli eius uoluntati inseruiunt eo esse incognitae nequeunt, quo per approbationis oculum ex ipso semper ante ipsum fiunt. Sequitur: respondens satan, ait: circuiui terram et perambulaui eam. Solet per gyrum circuitus, laboris anxietas designari. Satan ergo laborans terram circuit quia quietus in caeli culmine stare contempsit. Cum que se non transuolasse sed perambulasse insinuat, quanto peccati pondere in imis prematur demonstrat. Perambulans ergo terram circuit quia ab illo spiritalis potentiae uolatu corruens, malitiae suae pressus grauedine, foras ad gyrum laboris uenit. Hinc est enim quod et de eius membris per psalmistam dicitur: in circuitu impii ambulant, quia dum interiora non appetunt, in exteriorum labore fatigantur. [2,5] Sequitur: numquid considerasti seruum meum iob quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens deum et recedens a malo? Hoc quod diuina uoce beatus iob simplex et rectus, ac timens deum et recedens a malo dicitur quia subtiliter membratim que supra exposuimus, replicare quae diximus deuitamus, ne dum discussa repetimus, tardius ad indiscussa ueniamus. Hoc ergo nobis est sollerter intuendum quid sit, quod uel ad satan loqui dominus dicitur uel quod satan domino respondere perhibetur. Discutienda quippe est quaenam sit ista locutio. Neque enim uel a domino qui summus atque incircumscriptus est spiritus, uel a satan, qui nulla est carnea natura uestitus, humano modo aereus flatus folle uentris attrahitur ut per organum gutturis, uocis expressione reddatur. Sed dum naturae inuisibili natura incomprehensibilis loquitur dignum est ut mens nostra qualitatem corporeae locutionis excedens, ad sublimes atque incognitos modos locutionis intimae suspendatur. Nos namque ut ea quae sentimus intrinsecus extrinsecus exprimamus, haec per organum gutturis, per sonum uocis eicimus. Alienis quippe oculis intra secretum mentis quasi post parietem corporis stamus, sed cum manifestare nosmetipsos cupimus, quasi per linguae ianuam egredimur, ut quales sumus intrinsecus ostendamus. Spiritalis autem natura non ita est quae ex mente et corpore composita dupliciter non est. Sed rursus sciendum est quia ipsa etiam natura incorporea cum loqui dicitur, eius locutio nequaquam una atque eadem qualitate formatur. Aliter enim loquitur deus ad angelos, aliter angeli ad deum; aliter deus ad sanctorum animas, aliter sanctorum animae ad deum; aliter deus ad diabolum, aliter diabolus ad deum. Nam quia spiritali naturae ex corporea oppositione nil obstat, loquitur deus ad angelos sanctos eo ipso quo eorum cordibus occulta sua inuisibilia ostendat, ut quicquid agere debeant, in ipsa contemplatione ueritatis legant et uelut quaedam praecepta uocis sint ipsa gaudia contemplationis. Quasi enim audientibus dicitur quod uidentibus inspiratur. Vnde cum eorum cordibus deus contra humanam superbiam, animaduersionem ultionis infunderet, dicit: uenite descendamus et confundamus ibi linguam eorum. Dicitur eis qui adhaerent: uenite, quia nimirum hoc ipsum numquam a diuina contemplatione decrescere in diuina contemplatione semper adcrescere est, et numquam corde recedere quasi quodam stabili motu est semper uenire. Quibus et dicit: descendamus et confundamus linguam eorum. Ascendunt angeli in eo quod creatorem conspiciunt; descendunt angeli in eo quod creaturam sese in illicitis erigentem examine districtionis premunt. Dicere ergo est: descendamus et confundamus linguam eorum, in seipso eis hoc quod recte agatur ostendere, et per uim internae uisionis eorum mentibus exhibenda iudicia occultis motibus inspirare. Aliter loquuntur angeli ad deum sicut per ioannis apocalypsin dicunt: dignus est agnus, qui occisus est accipere uirtutem, et diuinitatem et sapientiam. Vox namque angelorum est in laude conditoris ipsa admiratio intimae contemplationis. Virtutis diuinae miracula obstupuisse, dixisse est quia excitatus cum reuerentia motus cordis, magnus est ad aures incircumscripti spiritus clamor uocis. Quae uox se quasi per distincta uerba explicat dum sese per innumeros modos admirationis format. Deus ergo angelis loquitur, cum eis uoluntas eius intima uidendo manifestatur. Angeli autem loquuntur domino, cum per hoc quod super semetipsos respiciunt, in motum admirationis surgunt. [2,6] Aliter deus ad sanctorum animas aliter sanctorum animae loquuntur ad deum. Vnde in ioannis rursum apocalypsi dicitur: uidi subter altare animas interfectorum propter uerbum dei, et propter testimonium quod habebant; et clamabant uoce magna dicentes: usquequo, domino, sanctus et uerus, non iudicas et uindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra? Vbi ilico adiungitur: datae sunt illis singulae stolae albae et dictum est illis, ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec impleatur numerus conseruorum et fratrum eorum. Quid est enim animas uindictae petitionem dicere, nisi diem extremi iudicii et resurrectionem exstinctorum corporum desiderare? Magnus quippe earum clamor, magnum est desiderium. Tanto enim quisque minus clamat quanto minus desiderat; et tanto maiorem uocem in aures incircumscripti spiritus exprimit, quanto se in eius desiderium plenius fundit. Animarum igitur uerba ipsa sunt desideria. Nam si desiderium sermo non esset, propheta non diceret: desiderium cordis eorum audiuit auris tua. Sed cum aliter moueri soleat mens quae petit aliter que quae petitur, et sanctorum animae ita in interni secreti sinu deo inhaereant ut inhaerendo requiescant; quomodo dicuntur petere, quas ab interna uoluntate constat nullatenus discrepare? Quomodo dicuntur petere, quas et uoluntatem dei certum est et ea quae futura sunt, non ignorare? Sed in ipso positae, ab ipso aliquid petere dicuntur, non quo quicquam desiderant, quod ab eius quem cernunt uoluntate, discordat, sed quo mente ardentius inhaerent eo etiam de ipso accipiunt, ut ab ipso petant quod eum facere uelle nouerunt. De ipso ergo bibunt quod ab ipso sitiunt; et modo nobis adhuc incomprehensibili in hoc, quod petendo esuriunt, praesciendo satiantur. Discordarent ergo a uoluntate conditoris si quae eum uident uelle, non peterent; ei que minus inhaererent si uolentem dare, desiderio pigriori pulsarent. Quibus responsum diuinitus dicitur: requiescite tempus adhuc modicum donec compleatur numerus conseruorum et fratrum uestrorum. Desiderantibus animabus: requiescite adhuc modicum dicere, est inter ardorem desiderii ex ipsa praescientia solatium consolationis aspirare, ut et animarum uox sit hoc quod amantes desiderant, et respondentis deo sermo sit hoc quod eas retributionis certitudine inter desideria confirmat. Respondere ergo eius est ut collectionem fratrum exspectare debeant, eorum mentibus libenter exspectandi moras infundere, ut cum carnis resurrectionem appetunt etiam ex colligendorum fratrum augmento gratulentur. [2,7] Aliter deus loquitur ad diabolum aliter diabolus ad deum. Loqui enim dei est ad diabolum, uias eius ac negotia animaduersione occultae districtionis increpare, sicut hic dicitur: unde uenis? Diaboli autem ei respondere est omnipotenti maiestati eius nil posse celare. Vnde hic ait: circuiui terram et perambulaui eam. Quasi enim dicere eius est quid egerit, scire quod actus suos illius oculis occultare non possit. Sciendum uero est quia sicut hoc loco discimus, quattuor modis loquitur deus ad diabolum; tribus diabolus ad deum. Quattuor modis loquitur deus ad diabolum, quia et iniustas uias eius arguit et electorum suorum contra illum iustitiam proponit et temptandam eorum innocentiam ei concedendo permittit et aliquando eum, ne temptare audeat, prohibet. Iniustas enim uias eius redarguit sicut iam dictum est: unde uenis? Electorum suorum contra illum iustitiam proponit sicut ait: considerasti seruum meum iob quod non sit ei similis super terram? Temptandam eorum innocentiam concedendo permittit sicut dicit: ecce uniuersa quae habet in manu tua sunt. Rursus que eum a temptatione prohibet cum dicit: tantum in eum ne extendas manum tuam. Tribus autem modis loquitur diabolus ad deum, cum uel uias suas insinuat, uel electorum innocentiam fictis criminibus accusat, uel temptandam eamdem innocentiam postulat. Vias quippe suas insinuat, qui ait: circuiui terram et perambulaui eam. Electorum innocentiam accusat qui dicit: numquid frustra iob timet deum? Nonne tu uallasti eum, ac domum eius, uniuersam que substantiam per circuitum? Temptandam eamdem innocentiam postulat cum dicit: extende manum tuam et tange cuncta quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi. Sed dicere dei est: unde uenis? Sicut et supra insinuauimus, ui suae iustitiae itinera malitiae eius increpare. Dicere dei est: considerasti seruum meum iob, quod non sit ei similis super terram? Tales electos suos iustificando facere qualibus nimirum apostata angelus possit inuidere. Dicere dei est: ecce uniuersa quae habet in manu tua sunt; ad probationem fidelium, contra eos occulta ui incursum illum suae malitiae relaxare. Dicere dei est: tantum in eum ne extendas manum tuam, ab immoderatae temptationis impetu eum etiam permittendo restringere. Dicere autem diaboli est: circuiui terram et perambulaui eam, sagacitatem suae malitiae inuisibilibus eius oculis occultare non posse. Dicere diaboli est: numquid frustra iob timet deum? Contra bonos intra cogitationum suarum latibula conqueri, eorum que prouectibus inuidere atque inuidendo reprobationis rimas exquirere. Dicere diaboli est: extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet, ad afflictionem bonorum, malitiae aestibus anhelare. Quo enim eorum temptationem inuidens appetit eo illorum quasi probationem deprecans petit. Quia igitur internarum locutionum modos succincte diximus, ad intermissum paululum expositionis ordinem reuertamur. [2,8] Considerasti seruum meum iob, quod non sit ei similis super terram, uir simplex et rectus, ac timens deum et recedens a malo? Praecedenti iam sermone tractatum est quia diabolus non contra iob, sed contra deum certamen proposuit; materia uero certaminis beatus iob in medio fuit. Et si in sermonibus suis dicimus iob inter flagella deliquisse, quod sentire nefas est, deum dicimus in sua propositione perdidisse. Nam ecce et in hoc loco intuendum est quia non prius diabolus beatum iob a domino petiit, sed eum dominus in diaboli despectu laudauit. Et nisi in sua iustitia permansurum nosset non utique pro illo proponeret. Nec periturum in temptatione concederet de quo ante temptationem, ex dei laudibus, in temptatoris mente inuidiae fuerant faces excitatae. Sed antiquus aduersarius cum quae accuset mala non inuenit, ipsa ad malum inflectere bona quaerit. Cum de operibus uincitur ad accusandum uerba nostra perscrutatur. Cum nec in uerbis accusationem reperit, intentionem cordis fuscare contendit; tamquam bona facta bono animo non fiant et idcirco perpendi a iudice bona non debeant. Quia enim fructus arboris esse et in aestu uirides conspicit quasi uermem ponere ad radicem quaerit. Nam dicit: numquid frustra iob timet deum? Nonne tu uallasti eum ac domum eius uniuersam que substantiam per circuitum? Operibus manuum eius benedixisti et possessio illius creuit in terra. Ac si aperte dicat: qui tot bona in terra recepit quid mirum est, si pro eis se innocenter gerit? Innocens uere esset si bonus inter aduersa persisteret. Cur autem magnus dicitur, quem merces sui uniuscuiusque operis tanta rerum multiplicitate comitatur? Astutus quippe aduersarius cum sanctum uirum inter prospera bene egisse considerat, reprobare apud iudicem per aduersa festinat. Vnde recte in apocalypsi uoce angelica dicitur: proiectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos ante conspectum dei nostri die ac nocte. Scriptura autem sacra saepe diem pro prosperis, noctem autem pro aduersis ponere consueuit. In die ergo et nocte accusare non desinit quia modo nos in prosperis, modo in aduersis accusabiles ostendere contendit. In die accusat, cum prosperis male nos uti insinuat. In nocte accusat, cum in aduersis nos non habere patientiam demonstrat. Beatum ergo iob quia necdum flagella attigerant, quasi adhuc unde in nocte accusare posset, omnimodo non habebat. Quia uero in prosperis magna sanitate uiguerat, pro eisdem prosperis bona illum egisse simulabat: uersuta assertione mentiens quod non ad usum domini substantiam possideret, sed ad usum substantiae dominum coleret. Sunt enim nonnulli qui ut fruantur deo dispensatorie utuntur hoc saeculo. Et sunt nonnulli qui ut fruantur hoc saeculo, transitorie uti uolunt deo. Cum igitur bona diuini muneris narrat, putat quod facta fortis operarii leuiget, ut cuius uitam reprehendere de operibus non ualet, eius mentem quasi ex cogitationibus addicat, mentiens quod non amori domini sed temporalis prosperitatis appetitioni seruierit omne, quod innocue exterius uixit. Vires ergo beati iob nesciens, sed tamen unumquemque aduersis probari uerius sciens, temptandum hunc expetit, ut qui per diem prosperitatis inoffenso gressu incesserat, saltim in nocte aduersitatis impingeret et ante laudatoris sui oculos offensione impatientiae prostratus iaceret. Vnde subiungit: [2,9] sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi. Cum sanctum uirum satan temptare appetit et tamen domino, ut manum suam extendere debeat, dicit, ualde notandum est quia feriendi uires nec ipse sibi tribuit qui contra auctorem omnium singulariter superbit. Scit namque quia quodlibet agere ex semetipso non sufficit, quia nec per semetipsum in eo quod est spiritus exsistit. Hinc est quod in euangelio expellenda de homine legio dicebat: si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum. Qui enim per semetipsum ire in porcos non poterat, quid mirum si sine auctoris manu, sancti uiri domum contingere non ualebat? Sciendum uero est quia satanae uoluntas semper iniqua est sed numquam potestas iniusta, quia a semetipso uoluntatem habet sed a domino potestatem. Quod enim ipse facere inique appetit, hoc deus fieri nonnisi iuste permittit. Vnde bene in libris regum dicitur: spiritus domini malus irruebat in saul. Ecce unus idem que spiritus et domini appellatur et malus: domini uidelicet per licentiam potestatis iustae, malus autem per desiderium uoluntatis iniustae. Formidari igitur non debet qui nihil nisi permissus ualet. Sola ergo uis illa timenda est, quae cum hostem saeuire permiserit ei ad usum iusti iudicii, et iniusta illius uoluntas seruit. Paululum uero manum postulat extendi, quia exteriora sunt quae expetit conteri. Neque enim satan facere se aliquid multum putat nisi cum in anima sauciat ut ab illa patria feriens reuocet, a qua ipse longe, telo suae superbiae prostratus iacet. Sed quid est quod ait: nisi in facie benedixerit tibi? Nos nempe quod amamus respicimus, quod uero auersari uolumus, ab eo faciem declinamus. Quid itaque dei facies, nisi respectus eius gratiae praebetur intellegi? Ait ergo: extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi. Ac si aperte dicat: ea quae dedisti subtrahe; nam si accepta perdiderit, respectum tuae gratiae, ablatis rebus temporalibus, non requiret. Si enim ea in quibus delectatur non habuerit, fauorem tuum etiam maledicendo contemnet. Cuius petitione callida nequaquam prouocata ueritas uincitur sed ad deceptionem suam hosti conceditur, quod fideli famulo ad augmentum muneris suffragetur. Vnde mox subditur: ecce uniuersa quae habet, in manu tua sunt; tantum in eum ne extendas manum tuam. Consideranda est in uerbis domini dispensatio sanctae pietatis, quomodo hostem nostrum permittit et retinet, relaxat et refrenat. Alia ad temptandum dat sed ab aliis religat. Vniuersa quae habet, in manu tua sunt; tantum in eum ne extendas manum tuam. Substantiam prodit sed tamen corpus protegit quod quidem postmodum temptatori traditurus est; sed tamen non simul ad omnia relaxat hostem ne undique feriens frangat ciuem. Mala enim cum multa electis eueniunt, mira conditoris gratia ex tempore dispensantur, ut quae coaceruata perimerent, possint diuisa tolerari. Hinc paulus ait: fidelis deus, qui non patietur uos temptari supra quam potestis sed faciet cum temptatione etiam exitum ut possitis sustinere. Hinc dauid ait: proba me, domine et tempta me. Ac si aperte dicat: prius uires inspice et tunc ut ferre ualeo, temptari permitte. Hoc tamen quod dicitur: ecce uniuersa quae habet, in manu tua sunt; tantum in eum ne extendas manum tuam, intellegi et aliter potest, quia fortem quidem pugnatorem suum dominus nouerat sed tamen diuidere ei certamina contra hostem uolebat, ut quamuis robusto bellatori uictoria in cunctis suppeteret, prius tamen de uno certamine hostis ad dominum uictus rediret. Tunc que ei aliud iterum uincendo concederet, quatenus fidelis famulus eo mirabilius uictor exsisteret, quo uictus hostis se contra illum iterum ad noua bella repararet. Sequitur: [2,10] egressus que est satan a facie domini. Quid est quod satan a facie domini egressus dicitur? Quo enim exitur ab eo qui ubique est? Hinc namque ait: caelum et terram ego impleo. Hinc est, quod sapientia illius dicit: gyrum caeli circuiui sola. Hinc de eius spiritu scriptum est: spiritus domini repleuit orbem terrarum. Hinc est quod dominus iterum dicit: caelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum. Rursum que de eo scriptum est: caelum metitur palmo et omnem terram pugillo concludit. Sedi quippe cui praesidet, interior et superior manet. Caelum palmo metiens et terram pugillo concludens ostenditur, quod ipse sit circumquaque cunctis rebus, quas creauit, exterior. Id namque quod interius concluditur a concludente exterius continetur. Per sedem ergo, cui praesidet, esse interius supra que; per pugillum quo continet, exterius subter que signatur. Quia enim ipse manet intra omnia, ipse extra omnia, ipse supra omnia, ipse infra omnia; et superior est per potentiam et inferior per sustentationem; et exterior per magnitudinem et interior per subtilitatem; sursum regens deorsum continens; extra circumdans interius penetrans; nec alia ex parte superior alia inferior, aut alia ex parte exterior atque ex alia manet interior. Sed unus idem que totus ubique praesidendo sustinens, sustinendo praesidens, circumdando penetrans, penetrando circumdans; unde superius praesidens inde inferius sustinens; et unde exterius ambiens inde interius replens; sine inquietudine superius regens sine labore inferius sustinens; interius sine extenuatione penetrans exterius sine extensione circumdans. Est itaque inferior et superior sine loco; est amplus sine latitudine; est subtilis sine extenuatione. Quo igitur exitur ab eo qui dum per molem corporis nusquam est, per incircumscriptam substantiam nusquam deest? Sed quamdiu satan pressus maiestatis potentia, appetitum suae malitiae exercere non ualuit, quasi ante faciem domini stetit. A facie autem domini exiit, quia relaxatus diuinitus ab internae retentionis angustia, ad sui desiderii effectum uenit. A facie domini exiit, quia diu uinculis disciplinae religata quandoque uoluntas noxia ad opus processit. Cum enim sicut dictum est, id quod uoluit implere non ualuit, quasi ante domini faciem stetit; quia illum ab effectu malitiae superna dispensatio coactauit. Sed a facie eius exiit quia potestatem temptationis accipiens, ad malitiae suae uota peruenit. Sequitur: [2,11] cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent uinum in domo fratris sui primogeniti, nuntius uenit ad iob, qui diceret: boues arabant et asinae pascebantur iuxta eos, et irruerunt sabaei, tulerunt que omnia et pueros percusserunt gladio, et euasi ego solus, ut nuntiarem tibi. Notandum quae tempora temptationibus congruant. Tunc quippe diabolus temptandi tempus elegit quando beati iob filios in conuiuium inuenit. Neque enim solummodo intuetur hostis quid faciat, sed etiam quando faciat. Nam quamuis potestatem acceperit, aptum tamen ad submersionem tempus exquisiuit, ut uidelicet nobis deo dispensante proderetur, quia praenuntia tribulationis est laetitia satietatis. Intuendum uero est quam callide ipsa damna quae illata sunt, nuntiantur. Non enim dicitur: boues a sabaeis ablati sunt, sed qui ablati sunt boues arabant; ut uidelicet memorato fructu operis, causa crescat doloris. Vnde et apud graecos non solum asinae sed fetae asinae raptae referuntur, ut dum minima animalia audientis animum minus ex sui qualitate percuterent, amplius ex fecunditate uulnerarent. Et quia eo magis aduersa animum feriunt, quo cum multa sunt etiam subita nuntiantur, aucta est mensura gemituum, etiam per articula nuntiorum. Nam sequitur: cum que adhuc ille loqueretur uenit alius et dixit: ignis dei cecidit de caelo et tactas oues pueros que consumpsit et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. Ne rebus perditis minorem audienti dolorem moueat, eius animum ad excedendum etiam ipsis nuntiorum uerbis instigat. Intuendum quippe est, quam callide dicitur: ignis dei, ac si diceretur: illius animaduersionem sustines quem tot hostiis placare uoluisti: eius iram toleras cui cotidie seruiens insudabas. Dum enim deum cui seruierat, aduersa intulisse indicat, laesum commemorat, in quo excedat; quatenus anteacta obsequia ad mentem reduceret et frustra se seruisse aestimans, in auctoris iniuriam superbiret. Pia etenim mens cum se aduersa ab hominibus perpeti conspicit, in diuinae gratiae consolatione requiescit; cum que temptationum procellas increscere extrinsecus uiderit, secessum spei dominicae appetens, intra conscientiae portum fugit. Vt uero uersutus hostis uno eodem que tempore sancti uiri robustissimum pectus et humanis aduersitatibus et diuina desperatione concuteret, et prius sabaeos irruisse intulit et mox ignem dei cecidisse nuntiauit. Vt quasi omnem aditum consolationis excluderet, dum et ipsum aduersantem ostenderet, qui consolari animum inter aduersa potuisset; quatenus dum se temptatus undique destitui atque undique premi considerat in contumeliam tanto audacius quanto et desperatius erumpat. Sequitur: sed et illo adhuc loquente, uenit alius et dixit: chaldaei fecerunt tres turmas et inuaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio; et effugi ego solus ut nuntiarem tibi. Ecce iterum, ne quid minus de humana aduersitate doluisset, chaldaeorum turmas irruisse denuntiat; et ne illum minus desuper ueniens aduersitas feriat, iteratam iram in aere demonstrat. Nam sequitur: loquebatur ille, et ecce alius intrauit et dixit: filiis tuis et filiabus uescentibus et bibentibus uinum in domo fratris sui primogeniti, repente uentus uehemens irruit a regione deserti, et concussit quattuor angulos domus quae corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt; et effugi ego solus ut nuntiarem tibi. Qui uno uulnere non prosternitur, idcirco bis ter que percutitur, ut usque ad intima quandoque feriatur. Nuntiata itaque fuerat aduersitas de sabaeis, nuntiata diuina animaduersio per ignem de caelo, nuntiatur ab hominibus iterum camelorum raptus, caedes que puerorum, et diuinae indignationis ira repetitur, dum uentus irruens concussisse domus angulos atque exstinxisse liberos indicatur. Quia enim notum est, quod absque superno nutu moueri elementa non possint, latenter infertur quod ipse contra illum elementa mouerit, qui moueri permisit: quamuis satan semel accepta a domino potestate ad usum suae nequitiae etiam elementa concutere praeualet. Nec mouere debet, si spiritus de summis proiectus turbare in uentos aerem potuit; cum nimirum constet quia et damnatis in metallo, ad usum aqua et ignis seruit. Quaesitum est igitur ut nuntiarentur mala, quaesitum est ut multa, quaesitum ut subita. Sed cum prius aduersa nuntiauit, tranquillo adhuc pectori quasi sanis membris uulnus inflixit; cum uero percussum cor feriendo repetiit, ut ad impatientiae uerba compelleret, super uulnera uulnus irrogauit. Intuendum uero est quam callide curauit hostis antiquus, non tam iactura rerum sancti uiri patientiam rumpere quam ipso ordine nuntiorum. Qui studens prius parua, et post nuntiare maiora in extremo filiorum mortem intulit, ne uilia pater rei familiaris damna duceret, si illa iam orbatus audiret; et minus percuteret rerum amissio, praecognita morte filiorum, quia uidelicet nulla esset hereditas, si ipsos prius subtraheret quibus seruabatur heredes. Sed a minimis incipiens, in ultimum grauiora nuntiauit ut dum gradatim deteriora cognosceret, in eius corde doloris locum omne uulnus inueniret. Notandum quam callide tot malorum pondera et diuisa et subita nuntiantur, ut et repente et particulatim crescens, in audientis corde sese dolor ipse non caperet; et tanto ardentius in blasphemiam accenderet, quanto subitis ac multiplicibus nuntiis in se angustius aestuaret. [2,12] Sed neque hoc neglecte praetereundum puto, quod filii in maioris fratris domo conuiuabantur cum pereunt. Dictum namque est superius, quod conuiuia peragi sine culpa uix possunt. Vt ergo nostra, non illorum loquamur, sciendum nobis est quia quod a minoribus uoluptuose agitur maiorum disciplina cohibetur; cum uero maiores ipsi uoluptati deseruiunt nimirum minoribus lasciuiae frena laxantur. Quis enim sub disciplinae se constrictione retineat, quando et ipsi qui ius constrictionis accipiunt, sese uoluptatibus relaxant? Dum ergo in maioris fratris domo conuiuantur, pereunt quia tunc contra nos hostis uehementius uires accipit, quando et ipsos qui pro custodia disciplinae praelati sunt laetitiae seruire cognoscit. Tanto enim licentius ad feriendum occupat quanto et hi qui intercedere pro culpa poterant uoluptati uacant. Absit autem ne tanti uiri filios per conuiuiorum studia ingurgitando uentri uacasse suspicemur; sed tamen ueraciter nouimus quia etsi per disciplinae quisque custodiam necessitatis metas edendo non transit, accensa tamen mentis intentio inter conuiuia torpescit, et minus in quanto sit temptationum bello considerat quae se per securitatem relaxat. In die ergo primi fratris filios obruit quia antiquus hostis in minorum morte subuersionis aditum per neglegentiam maiorum quaerit. Sed quia quantis nuntiorum iaculis sit percussus, agnouimus; uir fortis noster, qualis inter uulnera consistat, audiamus. Sequitur: [2,13] tunc surrexit iob et scidit uestimenta sua, et tonso capite corruens in terram adorauit. Nonnulli magnae constantiae philosophiam putant si disciplinae asperitate correpti, ictus uerberum dolores que non sentiant. Nonnulli uero tam nimis percussionum flagella sentiunt ut immoderato dolore commoti, etiam in excessu linguae dilabantur. Sed quisquis ueram tenere philosophiam nititur, necesse est ut inter utraque gradiatur. Non est enim pondus uerae uirtutis, insensibilitas cordis, quia et ualde insana per stuporem membra sunt quae et incisa dolere nequaquam possunt. Rursus uirtutis custodiam deserit qui dolorem uerberum ultra quam necesse est sentit, quia dum nimia afflictione cor tangitur usque ad impatientiae contumelias excitatur, et qui per flagella corrigere malefacta debuerat, agit ut nequitia per flagellum crescat. Contra insensibilitatem quippe percussorum per prophetam dicitur: percussisti eos nec doluerunt; attriuisti eos et renuerunt accipere disciplinam. Contra pusillanimitatem percussorum per psalmistam dicitur: in miseriis non subsistent. In miseriis namque subsisterent si aequanimiter aduersa tolerarent. At postquam mente inter flagella corruunt quasi inter illatas miserias subsistendi constantiam perdunt. Beatus itaque iob quia uerae philosophiae regulam tenuit, contra utraque mira se aequitatis arte seruauit, ut nec dolorem non sentiens, flagella sperneret, nec rursum ultra modum dolorem sentiens, contra iudicium flagellantis insaniret. Cunctis enim rebus perditis, cunctis liberis amissis surrexit, scidit uestimenta sua et tonso capite corruens in terram adorauit. Quod uestimenta scidit, quod tonso capite in terram corruit monstrat nimirum quia flagelli dolorem sensit. Quod uero adicitur, adorauit, aperte ostenditur quia et in dolore positus contra flagellantis iudicium non excessit. Nec omnino ergo non motus est ne deum ipsa insensibilitate contemneret, nec rursum omnino motus est ne nimis dolendo peccaret. Sed quia duo sunt praecepta caritatis, dei uidelicet amor et proximi, ut dilectionem proximi exsolueret impendit filiis luctum, ne dilectionem dei desereret, expleuit inter gemitus adorationem. Solent nonnulli in prosperis deum diligere, in aduersis autem positi flagellantem minus amare. Beatus autem iob per hoc quod motus exterius exhibuit, ostendit quia flagella patris agnouit; per hoc autem quod adorando humilis mansit, ostendit quia amorem patris nec in dolore deseruit. Ne igitur superbus esset non sentiens in percussione corruit, ne autem se ferienti extraneum faceret, ad hoc corruit ut adoraret. Mos autem ueterum fuit ut quisquis speciem sui corporis capillos nutriendo seruaret, eos tempore afflictionis abscideret, et rursum qui tranquillitatis tempore capillos abscideret, eos in ostensione afflictionis enutriret. Beatus itaque iob tranquillitatis tempore capillos seruasse ostenditur cum ad doloris usum caput totondisse memoratur, quatenus dum in cunctis eum rebus manus superna percuteret, etiam sponte illum paenitentiae species diuersa fuscaret. [2,14] Sed iste exutus rebus, filiis orbatus, qui uestimenta scindit, qui caput tondit, qui in terram corruit, quid dicat audiamus. Nudus egressus sum de utero matris meae, nudus reuertar illuc. O quam altae sedi interni consilii praesidet iste, qui scissis uestibus in terra prostratus iacet! Quia enim iudicante deo, cuncta amiserat pro seruanda patientia illud tempus ad memoriam reduxit, quo necdum ista quae perdidit habebat, ut dum intuetur quod aliquando illa non habuit, dolorem temperet quod amisit. Magna enim consolatio in rerum amissione est, illa tempora ad mentem reducere quibus nos contigit res quas perdidimus non habuisse. Quia uero omnes nos terra genuit, hanc non immerito matrem uocamus. Vnde scriptum est: graue iugum super filios adam a die exitus de uentre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium. Beatus igitur iob ut patienter lugeat quod hic amisit, uigilanter attendit qualis huc uenerit. Ad augmentum autem seruandae patientiae, adhuc sollertius inspicit hinc qualis recedit et dicit: nudus egressus sum de utero matris meae, nudus reuertar illuc. Ac si dicat: nudum me huc intrantem terra protulit, nudum me hinc exeuntem terra recipiet. Qui ergo accepta sed relinquenda perdidi, quid proprium amisi? Quia uero consolatio non solum ex consideratione conditionis adhibenda est sed etiam ex iustitia conditoris, recte subiungit: dominus dedit, dominus abstulit, sicut domino placuit, ita factum est. Sanctus uir, temptante aduersario, cuncta perdiderat, sed tamen sciens quia contra se satan temptandi uires, nisi permittente domino non habebat, non ait: dominus dedit, diabolus abstulit, sed: dominus dedit, dominus abstulit. Fortasse enim fuerat dolendum si quod conditor dederat hostis abstulisset; at postquam non abstulit nisi ipse qui dedit, sua recepit, non nostra abstulit. Si enim ab illo accipimus, quibus in hac uita utimur, cur doleat quod ipso iudicante exigimur quo largiente feneramur? Nec aliquando iniustus est creditor, qui dum praefixo reddendi tempore non constringitur; quando uult exigit quod feneratur. Vbi et bene subiungitur: sicut domino placuit, ita factum est. Cum enim in hac uita ea quae nolumus patimur, necesse est ut ad eum qui iniustum uelle nil potest, studia nostrae uoluntatis inclinemus. Magna quippe est consolatio in eo quod displicet quod illo ordinante erga nos agitur, cui nonnisi iustum placet. Si igitur iusta placere domino scimus, pati autem nulla nisi quae domino placuerint, possumus; iusta sunt cuncta quae patimur et ualde iniustum est, si de iusta passione murmuramus. [2,15] Sed quia orator fortis quomodo assertionem partis suae contra aduersarium allegauit, audiuimus, nunc quomodo in orationis suae termino iudicem benedicendo laudet audiamus. Sequitur: sit nomen domini benedictum. Ecce omne quod rectum sensit, domini benedictione conclusit, ut hinc aduersarius inspiciat et ad poenam suam uictus erubescat, quia ipse deo contumax etiam in beatitudine conditus exstitit, cui homo hymnum gloriae etiam percussus dicit. Intuendum uero est quia hostis noster tot nos iaculis percutit quot temptationibus affligit. Cotidie namque in acie stamus, cotidie tela temptationum eius excipimus. Sed et nos contra illum iacula mittimus si confossi tribulationibus, humilia respondemus. Beatus igitur iob percussus damno rerum, percussus morte filiorum quia uim doloris uertit in laudem conditoris, dicens: dominus dedit, dominus abstulit; sicut domino placuit, ita factum est; sit nomen domini benedictum; superbum hostem humilitate perculit, crudelem patientia strauit. Nec credamus quod bellator noster accepit uulnera et non inflixit. Quot enim uoces patientiae in laude dei percussus reddidit, quasi tot in aduersarii pectore iacula intorsit et acriora ualde quam sustinuit infixit. Afflictus enim terrena perdidit, sed afflictionem humiliter sustinens caelestia multiplicauit. Sequitur: in omnibus his non peccauit iob neque stultum aliquid contra deum locutus est. Quia temptationum tribulationibus deprehensi, etiam tacito cogitationum motu possumus non loquendo peccare, beato iob et oris testimonium perhibetur et cordis. Prius enim dicitur: non peccauit; et tunc demum subditur: neque stultum aliquid contra deum locutus est. Qui enim stultum locutus non est, culpam a lingua compescuit; sed cum praemittitur: non peccauit, constat quod murmurationis uitium etiam a cogitatione restrinxit. Nec peccauit ergo nec stulte locutus est, quia nec per conscientiam tacitus tumuit nec linguam in contumaciam relaxauit. Stulte autem contra deum loquitur qui inter diuinae animaduersionis flagella positus, iustificare semetipsum conatur. Si enim innocentem se asserere superbe audeat, quid aliud quam iustitiam ferientis accusat? Hucusque nos uerba historiae transcurrisse sufficiat, iam nunc ad indaganda allegoriae mysteria expositionis se sermo conuertat. Sed in hoc quod scriptum est: [2,16] (sensus allegoricus) quadam die cum uenissent filii dei coram domino; adfuit inter eos etiam satan; discutiendum prius est, cur quadam die factum aliquid coram domino dicitur cum apud illum nequaquam cursus temporis, mutatione diei noctis que uarietur. Neque enim in ea luce quae sine accessu ea quae eligit illustrat et sine recessu ea quae respuit deserit, defectus mutabilitatis uenit. Quia in semetipsa manendo immutabilis, mutabilia cuncta disponit, sic que in se transeuntia condidit ut apud se transire nequaquam possint, nec tempus intus in conspectu eius defluit quod apud nos foras decurrit. Vnde fit ut in aeternitate eius fixa maneant ea quae non fixa exterius saeculorum uolumina emanant. Cur ergo apud eum dicitur: quadam die, cui nimirum dies una est aeternitas sua? Quam uidelicet nec fine claudi nec initio uidit aperiri psalmista, cum dicit: melior est dies una in atriis tuis super milia. Sed cum scriptura sacra temporaliter editis loquitur, dignum est ut uerbis temporalibus utatur quatenus condescendendo leuet; et dum de aeternitate aliquid temporaliter narrat, assuetos temporalibus sensim ad aeterna traiciat; se que bene nostris mentibus aeternitas incognita dum uerbis cognitis blanditur infundat. Quid autem mirum si in sacro eloquio incommutabilitatem suam deus praepropere humanae menti non aperit; quando et resurrectionis suae sollemnitate celebrata, quibusdam prouectionum accessibus innotuit, incorruptionem corporis quod resumpsit? Luca quippe attestante didicimus quod quibusdam se in monumento quaerentibus prius angelos misit; et rursum discipulis de se in uia loquentibus ipse quidem sed non cognoscendus apparuit, qui post exhortationis moras cognoscendum se in panis fractione monstrauit. Ad extremum uero repente ingrediens non solum se cognoscibilem, sed etiam palpabilem praebuit. Quia enim infirma adhuc gestabant corda discipuli in cognitione tanti mysterii ista fuerant dispensatione nutriendi ut paulisper aliquid quaerentes inuenirent, inuenientes crescerent et crescentes cognita robustius tenerent. Quia igitur non repente sed causarum uerborum que incrementis, quasi quibusdam ad aeternitatem passibus ducimur, intus apud eum quadam die aliquid factum dicitur, qui ipsa quoque tempora sine tempore contuetur. [2,17] An quia etiam satan adfuit dum quadam die hoc factum dicitur, indicare sacra scriptura studuit quia in luce deus tenebras uidit? Nos quippe uno eodem que contuitu lucem et tenebras intueri non possumus quia cum in tenebras oculus figitur, lux fugatur; et cum ad lucis se coruscationem uerterit tenebrarum umbra discedit. Illa autem uis quae cuncta mutabilia immutabiliter uidet, quasi in die ei satan adfuit, quia apostatae angeli tenebras sine obscuritate comprehendit. Nos ut dictum est, uno eodem que intuitu contemplari non possumus et quae approbando eligimus, et quae reprobando damnamus quia cum ad hanc animus uertitur ab illa cogitatione separatur; cum uero ad illam reducitur ab hac cui inhaesit amouetur. Deus uero quia sine mutabilitate cuncta simul respicit, sine distentione comprehendit, uidelicet et bona quae iuuat et mala quae iudicat, et quae adiuta remunerat, et quae iudicans damnat, in his quae diuerso disponit ordine diuersus non est. In die ergo ei satan adfuisse describitur quia lumen aeternitatis eius nulla mutabilitatis fuscatione tangitur. Et in hoc quod ei tenebrae praesentes fiunt, qui adfuisse inter filios dei dicitur quia ea ui iustitiae immundus spiritus penetratur, qua uidelicet mundorum spirituum corda complentur; eo que radio luminis iste transfigitur quo illi ut luceant perfunduntur. Inter filios dei adfuit quia etsi illi deo ad electorum adiutorium, iste ad probationem seruit. Inter filios dei adfuit quia etsi ab illis in hac uita laborantibus auxilium pietatis impenditur, iste occultae iustitiae nesciendo seruiens ministerium exsequi reprobationis conatur. Vnde bene in libris regum per prophetam dicitur: uidi dominum sedentem super solium suum et exercitum caeli a dextris et sinistris eius et dictum est: in quo decipiam achab, ut ascendat et cadat in ramoth galaath? Et dixit alius ita et alius aliter. Et egressus est unus et dixit: ego decipiam achab. Et dictum est: in quo decipies? Qui respondit dicens: egrediar et ero mendax spiritus in ore omnium prophetarum eius. Quid enim solium domini nisi angelicas potestates accipimus quarum mentibus altius praesidens, inferius cuncta disponit? Et quid exercitus caeli, nisi ministrantium angelorum multitudo describitur? Quid est ergo quod exercitus caeli a dextris et sinistris eius stare perhibetur? Deus enim qui ita est intra omnia ut etiam sit extra omnia, nec dextra nec sinistra concluditur. Sed dextra dei angelorum pars electa, sinistra autem dei pars angelorum reproba designatur. Non enim ministrant deo solummodo boni qui adiuuent, sed etiam mali qui probent; non solum qui a culpa redeuntes subleuent sed etiam qui redire nolentes grauent. Nec quod caeli exercitus dicitur, angelorum pars reproba in eo intellegi posse prohibetur. Quas enim suspendi in aere nouimus, aues caeli nominamus. Et de eisdem spiritibus paulus dicit: contra spiritalia nequitiae in caelestibus. Quorum caput enuntians, ait: secundum principem potestatis aeris huius. A dextra ergo dei et sinistra angelorum exercitus stat, quia et uoluntas electorum spirituum diuinae pietati concordat; et reproborum sensus suae malitiae seruiens, iudicio districtionis eius obtemperat. Vnde et mox fallax spiritus in medium prosiliisse describitur per quem achab rex, exigentibus suis meritis, decipiatur. Neque enim fas est credere bonum spiritum fallaciae deseruire uoluisse ut diceret: egrediar et ero mendax spiritus in ore omnium prophetarum eius. Sed quia achab rex peccatis praecedentibus dignus erat ut tali debuisset deceptione damnari, quatenus qui saepe uolens ceciderat in culpam, quandoque nolens caperetur ad poenam, occulta iustitia licentia malignis spiritibus datur ut quos uolentes in peccati laqueo strangulant, in peccati poenam etiam nolentes trahant. Quod ergo illic a dextris atque sinistris dei, exercitus caeli astitisse describitur, hoc hic inter filios dei satan adfuisse perhibetur. Ecce a dextris dei steterunt angeli quia nominantur filii dei; ecce a sinistris stant angeli quia adfuit inter eos etiam satan. [2,18] Sed quia allegoriae mysteria indagare decreuimus, non inconuenienter accipimus quod in die dominus satan uidit, quia uias eius in sapientiae suae incarnatione corripuit; quasi eum non uidisse fuerit, tamdiu prauitatem illius in humani generis perditione tolerasse. Vnde et ei diuina uoce mox dicitur: unde uenis? In die satan de uiis suis requiritur quia in luce manifestatae sapientiae occulti hostis insidiae deteguntur. Quia ergo incarnato domino diabolus increpatur et a sua pestifera effrenatione corripitur, recte subiungitur: cui dixit dominus: unde uenis? Tunc enim satanae uias requirendo arguit cum per mediatoris aduentum persuasionis eius nequitias reprimens increpauit. Nec immerito in hoc die filii dei coram domino astitisse referuntur, quia uidelicet ad aeternae patriae uocationem electi omnes, luce sapientiae se illustrante, collecti sunt. Quos quamuis incarnata sapientia aggregare effectu operis uenerat, diuinitati tamen illius iam per eius praescientiam intrinsecus assistebant. Sed quia de uiis suis antiquus hostis redemptore ueniente discutitur, quid dicat audiamus. Circuiui terram et perambulaui eam. Ab adam quippe, ante aduentum domini, omnes post se gentium nationes traxit. Circuiuit et perambulauit quia per corda gentium iniquitatis suae uestigia impressit. Cadens enim a sublimibus humanas mentes iure possedit quia in culpae suae uinculo uolentes astrinxit; tanto que latius in mundo uagatus est quanto a reatu quisque illius liber per omnia inuentus non est. Cui quasi ex potestate mundum circuisse est, nullum hominem qui sibi plene resisteret inuenisse. Sed iam satan redeat, id est ab effectu suae malitiae uis illum diuina constringat, quia iam apparuit in carne qui in peccati contagione ex carnis nil habeat infirmitate. Venit humilis quem et superbus hostis admiretur; quatenus qui fortia diuinitatis eius despexerat etiam humanitatis eius infirma pertimescat. Vnde et mox significatione mirifica, contra eum ipsa humanitatis infirmitas obstupescenda proponitur, ut dicatur: numquid considerasti seruum meum iob, quod non sit ei similis in terra? Quod iob interpretetur dolens paulo ante iam diximus. Dolens uero ipse ueraciter per figuram dicitur, qui portare dolores nostros propheta attestante, perhibetur. Cui in terra similis non est quia omnis homo tantummodo homo est, ipse autem deus et homo. In terra ei similis non est quia etsi adoptiuus quisque filius ad percipiendam diuinitatem proficit, nequaquam tamen ut deus naturaliter esset accipit. Qui bene etiam seruus dictus est quia formam serui suscipere dedignatus non est. Nec maiestati iniuriam intulit assumpta humilitas carnis, quia et ut seruanda susciperet nec tamen habita permutaret, nec diuina humanitate minuit, nec humana diuinitate consumpsit. Quia etsi per paulum dicitur: qui cum in forma dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo sed semetipsum exinaniuit formam serui accipiens, ei semetipsum exinanisse, est ab inuisibilitatis suae magnitudine se uisibilem demonstrasse ut serui forma tegeret hoc quod incircumscripte omnia ex diuinitate penetraret. Dei autem ad satan per figuram dicere est: numquid considerasti seruum meum iob? Vnigenitum filium contra eum in forma serui admirabilem demonstrare. Eo enim quo illum tantae uirtutis in carne innotuit, quasi superbienti aduersario quod dolens consideraret, indicauit. [2,19] Sed quia bonum quod miraretur intulerat, restat ut ad reprimendam eius superbiam uirtutes illius adhuc enumerando subiungat. Sequitur: homo simplex et rectus, ac timens deum et recedens a malo. Venit namque inter homines mediator dei et hominum, homo christus iesus ad praebendum exemplum uitae hominibus, simplex; ad non parcendum malignis spiritibus, rectus; ad debellandam superbiam, timens deum; ad detergendam uero in electis suis uitae immunditiam, recedens a malo. De ipso enim per isaiam principaliter dicitur: et replebit eum spiritus timoris domini. Et ipse a malo singulariter recessit quia imitari facta noluit, quae in hominibus inuenit, quoniam attestante petro: peccatum non fecit nec dolus inuentus est in ore eius. Sequitur: respondens satan ait: nunquid frustra iob timet deum? Nonne tu uallasti eum ac domum eius uniuersam que substantiam per circuitum? Operibus manuum eius benedixisti et possessio illius creuit in terra. Antiquus hostis redemptorem humani generis debellatorem suum in mundum uenisse cognouit, unde et per obsessum hominem in euangelio dicitur: quid nobis et tibi fili dei? Venisti huc ante tempus torquere nos. Qui tamen prius cum hunc passibilem cerneret cum posse mortalia perpeti humanitatis uideret, omne quod de eius diuinitate suspicatus est, ei fastu suae superbiae in dubium uenit. Nil quippe nisi superbum sapiens dum esse hunc humilem conspicit deum esse dubitauit. Vnde et ad temptationum se argumenta conuertit, dicens: si filius dei es dic ut lapides isti panes fiant. Quia igitur passibilem uidit non deum natum, sed dei gratia custoditum credidit. Vnde et nunc inferre perhibetur. Nonne tu uallasti eum ac domum eius uniuersam que substantiam per circuitum? Operibus manuum eius benedixisti et possessio illius creuit in terra. Eum quippe ac domum eius a deo uallatam dicit quia temptando eius conscientiam penetrare non potuit. Substantiam eius uallatam asserit quia electos eius inuadere non praesumit. Operibus manuum eius benedixisse deum et possessionem eius excrescere in terra quaeritur, quia scilicet tabescens uidet quod fides eius in notitiam hominum, praedicantibus apostolis, multiplicatur. Possessio quippe eius crescere dicitur, dum laborantibus praedicatoribus, fidelium cotidie numerus augetur. Haec itaque satan deo dixisse est, talia inuidendo sensisse. Haec satan deo dixisse est de his tabescendo, doluisse. Sequitur: sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet, nisi in facie benedixerit tibi. Quem enim tranquillitatis tempore dei gratia custoditum credidit, peccare posse per passionem putauit. Ac si aperte dicat: interrogatus afflictionibus homo et peccator agnoscitur, qui in miraculis deus putatur. Dixit ergo dominus ad satan: ecce uniuersa quae habet, in manu tua sunt; tantum in eum ne extendas manum tuam. Cum sacram historiam sub figurali intellectu discutimus, satanae manus non potestas sed temptatio debet intellegi. Vniuersa itaque quae habet, in manum temptantis dantur et in eo temptationis manus extendi prohibetur quod tamen fieri substantia amissa conceditur; quia nimirum prius iudaea quae possessio eius fuerat, in infidelitate sublata est et post eius caro patibulo crucis affixa. Qui igitur prius iudaeam aduersantem pertulit et postmodum usque ad crucem uenit quasi prius habita amisit, et post in semetipso aduersantis nequitiam pertulit. Egressus que est satan a facie domini. Sicut et superius dictum est, satan a facie domini exiit quia ad desiderii sui uota peruenit. Quasi enim ante ipsum erat dum propter ipsum quae male sitiebat implere non poterat. Cum autem quadam die filii eius et filiae comederent et biberent uinum in domo fratris sui primogeniti. Beati iob filios ac filias uel apostolorum ordinem uel cunctorum fidelium diximus multitudinem designasse. Incarnatus autem dominus prius ex iudaea ad fidem paucos elegit et post sibi multitudinem populi gentilis aggregauit. Quis autem maior domini filius nisi iudaicus accipi populus debet qui ei dudum datae legis fuerat doctrina generatus; minor autem gentilis populus qui et in mundi extremitate collectus est? Quia igitur cum satan utilitati hominum nesciens deseruiret et corruptis persecutorum cordibus licentiam dominicae passionis expeteret, sancti apostoli necdum aggregandam deo gentilitatem nouerant et soli iudaeae fidei arcana praedicabant. Cum satan exiisse a domino dicitur, filii et filiae in domo fratris primogeniti conuiuari referuntur. Dictum quippe eis fuerat: in uiam gentium ne abieritis. Post mortem namque resurrectionem que domini in gentium praedicationem conuersi sunt. Vnde et in suis actibus dicunt: uobis oportebat primum loqui uerbum dei; sed quia repellitis illud et indignos uos iudicatis aeternae uitae, ecce conuertimur ad gentes. Hi itaque filii sponsi de quibus et eiusdem sponsi uoce dicitur: non ieiunabunt filii sponsi, quamdiu cum illis est sponsus, in domo fratris primogeniti conuiuantur quia uidelicet adhuc apostoli sacrae scripturae deliciis in solius iudaici populi collectione uescebantur. [2,20] Nuntius uenit ad iob qui diceret: boues arabant et asinae pascebantur iuxta eos et irruerunt sabaei, tulerunt que omnia et pueros percusserunt gladio, et euasi ego solus ut nuntiarem tibi. Quid aliud per figuram boues quam bene operantes; quid aliud asinas quam quosdam simpliciter uiuentes accipimus? Quae bene iuxta boues pasci referuntur quia mentes simplicium etiam cum alta capere non possunt, eo magis uicinae sunt quo et fraterna bona sua per caritatem credunt; cum que inuidere alienis sensibus nesciunt quasi in pastu se minime diuidunt. Simul ergo se asinae cum bobus reficiunt quia prudentibus coniuncti tardiores, eorum intellegentia pascuntur. Sabaei autem captiuantes interpretantur. Et qui alii captiuantium nomine nisi immundi spiritus designantur qui cunctos quos sibi subiciunt infidelitatem captiuos ducunt? Qui et pueros gladio feriunt quia eos temptationis suae grauiter iaculis uulnerant quos necdum iuuenalis constantia liberos uel robustos seruat. Qui bene quidem bona incipiunt, sed in ipsa adhuc inchoationis suae teneritudine captiuantibus immundis spiritibus substernuntur. Quos gladio hostis percutit, quia aeternitatis desperatione transfigit. Quid est autem quod nuntius uenit, qui diceret: euasi ego solus? Quis est iste nuntius qui aliis pereuntibus solus euadit, nisi propheticus sermo qui, dum fiunt mala omnia quae praedixit, quasi sanus ad dominum solus redit? Dum enim uera dixisse de perditorum casu cognoscitur quasi inter mortuos uixisse monstratur. Hinc est quod ad rebeccam in isaac coniugio deducendam puer mittitur, quia uidelicet ad desponsandam ecclesiam domino, interposita prophetia famulatur. Sabaeis ergo irruentibus solus puer qui nuntiaret euasit, quia malignis spiritibus infirmorum mentes in captiuitatem ducentibus, sententia prophetiae conualuit. Quae eamdem captiuitatem praenuntians dicit: propterea captiuus ductus est populus meus quia non habuit scientiam. Prophetia ergo quasi saluatur, dum captiuitas quam praedixit, ostenditur. Sequitur: [2,21] cum que adhuc ille loqueretur, uenit alter et dixit: ignis dei cecidit de caelo et tactas oues pueros que consumpsit, et effugi ego solus ut nuntiarem tibi. Omnes qui praedicationis officium in synagoga tenuerunt, caelum recte uocati sunt quia nimirum sapere superna credebantur. Vnde et moyses cum sacerdotes ac populum ad uerba suae admonitionis excitaret, dixit: attende caelum et loquar; et audiat terra uerba ex ore meo. Per caelum uidelicet signans praepositorum ordinem per terram uero subditam plebem. Hoc igitur loco caelum, sacerdotes uel pharisaeos uel legis doctores non inconuenienter accipimus, qui ante oculos hominum dum caelestibus officiis inseruirent, quasi desuper lucere uidebantur. Sed quia ipsi summopere in redemptoris nostri aduersitate commoti sunt, quasi ignis de caelo cecidit dum ad decipiendum imperitum populum, ab his etiam qui uera docere putabantur flamma inuidiae exarsit. Teste quippe euangelio nouimus quod doctrinae ueritatis inuidentes, opportunitatem dominicae traditionis exquirebant, sed metuentes populum quae moliebantur innotescere non audebant. Hinc etiam in eo scriptum est quod dissuadendis populis dicunt: numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex pharisaeis? Sed turba haec quae non nouit legem, maledicti sunt. Quid autem in ouibus atque in pueris, nisi innocentes quosque sed tamen adhuc infirmos, accipimus? Qui dum aduersitatem pharisaeorum ac principum tolerare timuerunt, infidelitatis concrematione consumpti sunt. Dicatur ergo: ignis dei cecidit de caelo et tactas oues pueros que consumpsit, id est a praepositorum cordibus flamma inuidiae corruit et quicquid boni in plebibus oriebatur, incendit; quia dum mali praepositi suum contra ueritatem honorem exigunt ab omni rectitudine corda sequentium subuerterunt. Vbi et bene adiungitur: et effugi ego solus ut nuntiarem tibi; quia dum impletur praedicta causa malitiae fallaciae interitum euadit sermo prophetiae qui ait: et nunc ignis aduersarios consumit. Ac si aperte dicat: malos non solum ignis per uindictam post cruciat sed nunc etiam per liuorem cremat quia qui post puniendi sunt retributionis supplicio, nunc semetipsos afficiunt inuidiae tormento. Puer ergo solus fugiens remeat et igne periisse oues pueros que denuntiat, dum prophetia iudaicum populum deserens, uera se dixisse manifestat, quae ait: zelus apprehendit populum ineruditum. Ac si aperte dicat: dum prophetarum uerba plebs discutere noluit sed credulitatem suam uerbis inuidentium dedit, zeli igne periit quia in alienae inuidiae se flamma concremauit. Sequitur: sed et illo adhuc loquente uenit alius, et dixit: chaldaei fecerunt tres turmas et inuaserunt camelos et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio; et effugi ego solus ut nuntiarem tibi. Quia chaldaeos interpretari feroces nouimus, qui alii chaldaeorum nomine designantur, nisi persecutionis auctores usque ad apertos clamores malitiae prorumpentes, cum dicunt: crucifige, crucifige? Qui de semetipsis tres turmas faciunt cum se ad proponendas quaestiones domino pharisaei, herodiani et sadducaei diuiserunt. Qui ore quidem sapientiae uicti sunt, sed quia stultos quosdam post se eos traxisse credendum est factis turmis camelos tulerunt. Vnusquisque namque eorum ordo in praua quae sapuit, insipientium corda corrupit; et dum persuadendo ad interitum pertraxit quasi tortuosas mentes infirmantium ad captiuitatem duxit. Praedicante quippe in samaria domino, multi ex samaritanis fuerant in possessione eiusdem nostri redemptoris asciti. Sed numquid hii qui pro septem uiris unius mulieris mortuis de resurrectionis desperatione dominum temptant, nequaquam conati sunt credentes samaritanos a fide reducere quos constat spem resurrectionis ignorare? Qui dum ex lege nonnulla recipiunt, nonnulla contemnunt, quasi camelorum more, uelut mundum animal ruminant, sed ut immundum ungulam nequaquam findunt. Quamuis et eos cameli ruminantes sed tamen ungulam non findentes, indicant qui in iudaea iuxta litteram historiam audierant, sed uirtutem eius discernere spiritaliter nesciebant. Quos tribus turmis chaldaei rapiunt dum pharisaei herodiani et sadducaei ab omni sensus rectitudine iniqua persuasione peruertunt. Simul que pueros gladio feriunt quia etsi qui in populo uti iam ratione poterant, eis ipsi non uirtute rationis sed potestatis auctoritate contraibant; dum que se quasi praepositos imitari a subditis uolunt etsi intellegere aliquid sequentes possunt, ex auctoritate tamen suscepti regiminis eos ad perniciem pertrahunt. A quibus bene solus puer qui nuntiet fugit, quia pharisaeis, herodianis atque sadducaeis iniqua patrantibus, eos nimirum deserens propheticus sermo conualescit qui ait: et tenentes legem nescierunt me. Sequitur: [2,22] loquebatur ille et ecce alius intrauit, et dixit: filiis tuis et filiabus uescentibus et bibentibus uinum in domo fratris sui primogeniti, repente uentus uehemens irruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus. Quae corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt. Paulo ante iam diximus quod filios et filias, praedicantes apostolos ac plebes subditas sentiamus: qui in domo fratris primogeniti conuiuari referuntur, quia in habitatione adhuc iudaici populi sacrae praedicationis deliciis uescebantur: repente autem uentus uehemens irruit a regione deserti. Regio deserti est cor infidelium quod dum creator deserit, nullus inhabitator colit. Ventus autem uehemens quid aliud quam temptatio fortis accipitur? Ventus ergo uehemens a regione deserti irruit quia in passione redemptoris nostri contra fideles eius, fortis temptatio a cordibus iudaeorum uenit. Potest etiam deserti regio, derelicta immundorum spirituum multitudo non inconuenienter intellegi. A qua uentus uenit et domum concutit, quia ab eis temptatio prodiit et persecutorum corda commouit. Sed haec domus in qua conuiuantur filii, in quattuor angulis stabat. Tres enim regentium ordines in synagoga cognouimus, sacerdotum scilicet, scribarum atque seniorum populi. Quibus si et pharisaeos iungimus, quattuor in hac domo angulos inuenimus. A regione deserti igitur uentus uenit et quattuor domus angulos concutit, ab immundis spiritibus temptatio irruit et mentes quattuor ordinum, in malitiam persecutionis excitauit. Quae domus corruens oppressit liberos, quia dum iudaea in crudelitatem dominicae persecutionis cadit apostolorum fidem desperationis formidine obruit. Teneri enim tantummodo magistrum uiderunt et iam negantes per diuersa fugiebant. Et quamuis interna manus eorum spiritum in praescientia ad uitam tenuit, a uita tamen fidei eos interim carnalis timor exstinxit. Qui ergo auctorem suum iudaea saeuiente, reliquerunt quasi concussis angulis domo euersa necati sunt. Quid autem illo tempore de grege fidelium factum credimus, quo fugisse ipsos etiam arietes scimus? Sed inter haec unus qui nuntiet euadit quia conualuisse se sermo propheticus, qui haec denuntiauerat, ostendit dicens de persecutore populo: dilectus meus in domo mea fecit scelera multa; dicens de bonis praedicatoribus, sed tamen in passione fugientibus: proximi mei a longe steterunt; dicens de cunctis ualde formidantibus: percutiam pastorem et dispergentur oues gregis. Sequitur: [2,23] tunc surrexit iob et scidit uestimenta sua. Ruente domo exstinctis filiis iob surrexit, quia iudaea in infidelitate perdita, praedicatoribus in pauoris morte cadentibus, redemptor humani generis quanto iudicio persecutores suos deseruerit, demonstrauit. Surgere quippe eius est qua districtione peccatores derelinquat ostendere. Surgit ergo cum contra reprobos iudicium iustitiae exerit. Vnde et recte uestimenta scidisse perhibetur. Quid enim uestimentum domini nisi synagoga exstitit quae prophetis praedicantibus expectationi incarnationis illius adhaesit? Sicut enim his nunc uestitur a quibus diligitur, paulo attestante qui ait: ut exhiberet sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam. Quae enim maculam aut rugam non habere dicitur, profecto uestis rationalis et per actionem munda et per spem tensa monstratur. Ita cum incarnandum eum iudaea credidit, adhaerendo nihilominus uestis fuit. Sed quia exspectatus uenit, ueniens noua docuit docens mira exercuit, mira faciens praua tolerauit. Vestem quam indutus fuerat scidit, dum in iudaea alios ab infidelitate sustulit, alios in infidelitate dereliquit. Quid est igitur uestis scissa nisi iudaea in contrariis sententiis diuisa? Si enim uestis eius scissa non esset, euangelista non diceret quod praedicante domino contentio oriebatur in populo: ut alii dicerent: bonus est. Alii autem: non, sed seducit turbas. Quasi scissa uestis illius fuit quae diuisa per sententias unitatem concordiae perdidit. Sequitur: et tonso capite corruens in terram, adorauit. Quid per decisos capillos nisi sacramentorum subtilitas; quid per caput nisi summa sacerdotii designatur? Vnde ad ezechielem prophetam dicitur: tu fili hominis, sume tibi gladium acutum, radentem pilos et assumes eum et duces per caput tuum et barbam, ut uidelicet prophetae facto iudicium redemptoris exprimatur qui in carne apparens caput rasit, quia a iudaico sacerdotio praeceptorum suorum sacramenta abstulit; barbam rasit quia regnum israeliticum deserens, decorem uirtutis eius amputauit. Quid uero hoc loco per terram nisi homo peccator exprimitur? Primo quippe peccanti homini dictum est: terra es et in terram ibis. Terrae ergo nomine peccatrix gentilitas designatur. Nam cum iustam iudaea se crederet, constat quam reproba de gentilitate sentiret paulo attestante, qui ait: nos natura iudaei et non ex gentibus peccatores. Mediator igitur noster quasi detonso capite in terram corruit quia iudaeam deserens, dum sacramenta sua ab eius sacerdotio abstulit, ad notitiam gentium uenit. Capillos enim a capite rasit quia sacramenta legis ab illo primo suo sacerdotio sustulit; et in terram corruit quia saluandis se peccatoribus dedit; dum que eos qui sibi iusti uidebantur deseruit hos qui se iniustos et nouerant et fatebantur, assumpsit. Hinc et ipse in euangelio dicit: ego in iudicium ueni in hunc mundum, ut qui non uident uideant et qui uident caeci fiant. Hinc et columna nubis quae in eremo populum praeibat, splendore ignis non in die sed in nocte radiabat, quia uidelicet redemptor noster, suae conuersationis exemplo, ducatum sequentibus praestans de iustitia sua confidentibus nulla luce claruit. Peccatorum uero suorum tenebras agnoscentibus, igne sui amoris infulsit. Nec quod corruere iob dicitur, indignum mens hoc significatione redemptoris arbitretur. Scriptum namque est: uerbum misit dominus in iacob et cecidit in israel. Iacob quippe supplantator, israel uero uidens deum dicitur. Et quid per iacob nisi iudaicus, quid per israel nisi gentilis populus designatur? Quia quem iacob per carnis mortem supplantare studuit, hunc nimirum per oculos fidei gentilitas deum uidit. Ad iacob ergo missum, in israel cecidit quia eum quem ad se uenientem iudaicus respuit, hunc repente confitens populus gentilis inuenit. De sancto quippe spiritu scriptum est: cecidit super eos spiritus domini. Idcirco autem uel uerbum dei uel spiritus sanctus in scriptura sacra cadere dicitur ut inopinatus eius aduentus exprimatur. Quod enim ruit uel cadit, ad ima repente euenit. Mediatori ergo in terram quasi corruisse est nullis signis praecurrentibus inopinate ad gentes uenisse. Bene autem dicitur quod corruens adorauit quia dum ipse humilitatem carnis suscepit, in se credentibus uota humilitatis infudit. Fecit enim quia fieri docuit; sicut et de eius spiritu dicitur: ipse spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Neque enim petit qui aequalis est, sed postulare dicitur quia nimirum quos repleuerit, postulantes facit; quamuis hoc et in semetipso redemptor noster ostendit qui patrem etiam dum passioni propinquaret, exorauit. Quid enim mirum si in forma serui exorando se patri subdidit, in qua etiam manus peccantium usque ad mortis extrema tolerauit? Sequitur: [2,24] nudus egressus sum de utero matris meae, nudus reuertar illuc. Redemptoris mater iuxta carnem synagoga exstitit ex qua ad nos per corpus uisibilis processit. Sed hunc intra se tegmine litterae adopertum tenuit dum ad spiritalem eius intellegentiam mentis oculos aperire neglexit. Hunc quia in carne humani corporis latentem uidere deum noluit quasi in diuinitate nudum considerare contempsit. Sed nudus de utero matris exiit quia a synagogae carne prodiens conspicuus ad gentes uenit. Quod bene ioseph relicto pallio fugiente signatum est. Dum enim mulier adultera male illo uti uoluisset relicto pallio fugit foras, quia dum synagoga dominum purum hominem credens quasi adulterino complexu constringere uoluit, ipse tegmen litterae eius oculis reliquit et ad cognoscendam diuinitatis suae potentiam conspicuum se gentibus praebuit. Vnde et paulus dicit: usque hodie, dum legitur moyses, uelamen est super cor eorum, quia uidelicet adultera mulier apud semetipsam pallium retinuit et quem male tenebat, nudum amisit. Quia ergo a synagoga ueniens, fidei gentium conspicuus apparuit ex utero matris nudus exiuit. Sed numquid hanc omnimodo deserit? Et ubi est quod per prophetam dicitur: si fuerit numerus filiorum israel quasi arena maris, reliquiae saluae fient? Vbi quod scriptum est: donec plenitudo gentium introiret et sic omnis israel saluus fieret. Erit ergo quando conspicuus etiam synagogae appareat. Erit in fine mundi procul dubio quando gentis suae reliquiis semetipsum sicut est deus, innotescat. Vnde et bene hic dicitur: nudus reuertar illuc. Nudus quippe ad uterum matris reuertitur cum in mundi huius termino is qui in saeculo factus homo despicitur, synagogae suae oculis, deus ante saecula declaratur. Sequitur: dominus dedit, dominus abstulit, sicut domino placuit ita factum est; sit nomen domini benedictum. Redemptor noster per hoc quod deus est cum patre dat omnia; per hoc uero quod homo est a patre accipit inter omnia. Dicat igitur de iudaea, cum uenturum incarnationis eius mysterium crederet: dominus dedit. Dicat de iudaea cum exspectatam incarnationis eius praesentiam contempsisset: dominus abstulit. Data quippe est cum per quosdam futura credidit; sed exigente merito suae caecitatis ablata est cum credita per quosdam uenerari contempsit. In se autem credentes edoceat ut in flagellis positi benedicere domino sciant cum subditur: sicut domino placuit ita factum est; sit nomen domini benedictum. Vnde et teste euangelio, cum propinquare passioni dicitur, accepto pane gratias egisse perhibetur. Gratias itaque agit qui flagella alienae iniquitatis suscipit. Et qui nihil dignum percussione exhibuit humiliter in percussione benedicit ut hinc uidelicet ostendat, quid unusquisque in flagello culpae propriae facere debeat si ipse aequanimiter flagella culpae portat alienae, ut hinc ostendat quid in correptione faciat subditus si in flagello positus patri gratias agit aequalis. Sequitur: in omnibus his non peccauit iob neque stultum aliquid contra deum locutus est. Quod nec peccasse nec stultum aliquid contra deum locutus asseritur, hoc de illo petrus, sicut iam praediximus aperte testatur, dicens: qui peccatum non fecit nec dolus inuentus est in ore eius. Dolus quippe in ore quanto apud homines prudentius callet tanto apud deum stultius desipit paulo attestante, qui ait: sapientia huius mundi stultitia est apud deum. Quia ergo dolus in ore eius non fuit stultum proculdubio nihil dixit. Hunc contra deum sacerdotes et principes locutum stulte crediderunt cum interrogatus passionis tempore, dei se filium testaretur. Vnde et conquirentes dicunt: quid adhuc egemus testibus? Ecce ipsi audiuimus blasphemias. Sed contra deum stulte nil dixit quia uera loquens, hoc de se infidelibus etiam moriendo intulit quod paulo post redemptis omnibus resurgendo monstrauit. [2,25] Haec in significatione nostri capitis breuiter tractata transcurrimus; nunc in aedificationem eius corporis ea moraliter tractanda replicemus, ut quod actum foris narratur in opere, sciamus quomodo intus agatur in mente. Nam cum filii dei assistunt coram domino inter eos quoque assistit et satan, quia plerumque bonis nostris cogitationibus quae in corde nostro aduentu sancti spiritus operante, seminantur; antiquus ille callide se interserit et subiungit inimicus ut bene cogitata perturbet male perturbata dilaniet. Sed nequaquam nos in temptatione deserit, qui creauit. Nam hostem nostrum qui se contra nos in insidiis contegit, illustratione sui luminis nobis deprehensibilem reddit. Propter quod ei mox dicit: unde uenis? Callidum namque hostem requirere, est eius nobis insidias declarare ut quo eum subintrare cor cernimus, forti contra illum circumspectione uigilemus. Qui respondens ait: circuiui terram et perambulaui eam. Satanae terram circuire, est carnalia corda perscrutari et unde occasionem accusationis inuenire possit, exquirere. Terram circuit quia humana corda circumuenit, ut bona tollat, ut mala mentibus inserat, ut inserta cumulet, ut cumulata perficiat, ut perfectos in iniquitatibus ad poenam socios acquirat. Et notandum quod non transuolasse sed perambulasse se asserit, quia nimirum nequaquam quem temptat uelociter deserit; sed ubi molle cor inuenit ibi pedem miserae persuasionis figit, ut immorando actionis prauae uestigia imprimat et ex suae iniquitatis similitudine, quos ualet, reprobos reddat. Sed contra hunc beatus iob laudatur et dicitur: numquid considerasti seruum meum iob, quod non sit ei similis super terram, uir simplex et rectus, ac timens deum et recedens a malo? Quem diuina inspiratio contra hostem roborat, hunc quasi in satanae auribus deus laudat. Laudare quippe eius est et prius bona concedere, et post concessa custodire. Sed antiquus hostis eo contra bonos grauius saeuit quo uallari eos diuinae protectionis munere conspicit. Vnde et subiungens dicit: numquid frustra iob timet deum? Nonne tu uallasti eum ac domum eius uniuersam que substantiam per circuitum? Operibus manuum eius benedixisti et possessio illius creuit in terra. Ac si aperte dicat: cur laudas quem protegendo roboras? Despecto enim me, dignus tuis laudibus homo esset si suis contra me uiribus staret. Vnde mox et malitiose de homine expetit quod tamen protector hominis benigne concedit. Nam subditur: sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet, nisi in facie tua benedixerit tibi. Plerumque enim, dum uirtutum fructus fecunde reddimus, dum continua prosperitate pollemus, aliquantulum mens erigitur ut a semetipsa sibi exsistere bona quae habet arbitretur. Quae nimirum bona antiquus hostis malitiose attrectare appetit; sed haec temptari deus nonnisi benigne permittit ut dum mens temptatione pulsante, in bonis de quibus gaudebat concutitur, imbecillitatis suae debilitate cognita, in spe diuini adiutorii robustius solidetur. Fit que mira dispensatione pietatis ut unde malignus hostis cor temptat, ut interimat, inde misericors conditor hoc erudiat, ut uiuat. Vnde et bene subiungitur: ecce uniuersa quae habet in manu tua sunt, tantum in eum ne extendas manum tuam. Ac si aperte dicat: electi uniuscuiusque bona sic tibi temptanda exterius tribuo ut tamen ipse noueris, quia perseuerantem mihi illum in mentis radice conseruo. Vbi et bene subditur: egressus que est satan a facie domini. Quia per hoc quod usque ad defectum cordis praeualere nequaquam permittitur, exclusus ab intimis, exterius uagatur. Qui etiam si uirtutes mentis plerumque turbat eo ipso foris est, quo resistente deo usque ad interitum bonorum corda non uulnerat. Tantum quippe contra illa saeuire permittitur in quantum necesse est ut temptationibus erudita solidentur; ne ea quae agunt bona, suis uiribus tribuant, ne in securitatis torpore se deserant et a formidinis accinctione dissoluant; sed ad prouectus sui custodiam tanto sollertius inuigilent quanto se contra aduersarium stare semper in acie temptationum uident. [2,26] Cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent uinum in domo fratris sui primogeniti, nuntius uenit ad iob qui diceret: boues arabant et asinae pascebantur iuxta eos et irruerunt sabaei tulerunt que omnia et pueros percusserunt gladio: {et euasi ego solus, ut nuntiarem tibi}. In electorum corde prior bonorum sequentium sapientia nascitur atque haec per donum spiritus quasi primogenita proles profertur. Quae profecto sapientia, nostra fides est propheta attestante, qui ait: nisi credideritis non intellegetis. Tunc enim uere ad intellegendum sapimus, cum cunctis quae conditor dicit, credulitatis nostrae fidem praebemus. In domo ergo fratris primogeniti conuiuantur filii, cum uirtutes reliquae epulantur in fide. Quae si non prima in corde nostro gignitur reliqua quaeque esse bona non possunt, etiamsi bona uideantur. In domo fratris primogeniti filii conuiuantur, dum uirtutes nostrae in habitaculo fidei, sacri eloquii cibo satiantur. Scriptum quippe est: sine fide impossibile est placere deo. Tunc ergo uirtutes nostrae ueras uitae epulas sumunt cum nutriri fidei sacramentis incipiunt. In domo fratris primogeniti conuiuantur filii quia nisi uirtutes reliquae sapientiae epulis repletae, ea quae appetunt prudenter agant, uirtutes esse nequaquam possunt. Sed ecce bona quae agimus, sapientiae epulis fidei que pascuntur, hostis noster arantes boues et pascentes asinas subtrahit et pueros gladio occidit. Quid arantes boues nisi grauiores nostras cogitationes accipimus? Quae dum cor studiosa exercitatione conficiunt, uberes prouectuum fructus reddunt. Quid pascentes intellegimus asinas nisi simplices motus cordis? Quos dum studiose a duplicitatis errore compescimus quasi in campo liberae puritatis nutrimus. Sed plerumque hostis callidus cum graues cogitationes in corde conspicit, sub introducta eas uoluptatis delectatione corrumpit; et dum motus cordis simplices uidet, subtilia inuentionum acumina ostendit, ut dum laus de subtilitate quaeritur puritatis simplicitas amittatur. Et si usque ad opus prauum pertrahere non ualet temptando tamen bonorum cogitationibus subripiens nocet; ut dum turbare bona mentis agnoscitur, ea quasi funditus abstulisse uideatur. Possunt etiam per arantes boues cogitationes caritatis accipi; quibus prodesse aliis conamur cum fraterni cordis duritiam praedicando scindere cupimus. Potest per asinas quae nimirum sese onerantibus nulla ferocitatis insania resistunt, patientiae mansuetudo signari. Et saepe hostis antiquus cum uelle prodesse nos loquendo aliis conspicit in quodam torpore otii mentem mergit; ut aliis prodesse non libeat, etiam cum a propriis uacat. Arantes ergo boues subtrahit cum cogitationes mentis fraternae utilitatis fructibus deditas per submissum neglegentiae torporem frangit. Et quamuis electorum corda intra arcana suae cogitationis inuigilant et quid a temptatore sustineant, superantes pensant, eo tamen ipso malignus inimicus aliquid rapuisse se gaudet, quo cogitationibus bonorum uel ad momentum praeualet. Saepe autem cum praeparatam ad tolerantiam mentem uidet quid ab ea maxime diligatur exquirit, et ibi scandali laqueos inserit ut quo magis res quaeque diligitur, eo per eam facilius patientia turbetur. Et quidem electorum corda ad se semper sollicite redeunt et semetipsa grauiter uel pro leui motu excessionis affligunt; et dum mota discunt quomodo stare debuerint, aliquando melius concussa solidantur. Sed antiquus hostis, dum tolerantiae cogitationes uel ad momentum turbat quasi abstulisse se ab agro cordis asinas exsultat. In his autem quae agere disponimus, rationabili custodia quid quibus rebus congruat, sollicite pensamus. Sed plerumque hostis dum subita ad nos perturbatione temptationis irruit, circumspectiones cordis inopinate praeueniens quasi ipsos custodes pueros gladio occidit. Sed tamen unus fugit, qui alia periisse nuntiet, quia in eo quod mens ab hoste patitur, rationis discretio semper ad animum redit; et quasi solam se euasisse indicat quae apud semetipsam fortiter quicquid pertulerit pensat. Aliis ergo pereuntibus unus ad domum redit, dum turbatis in temptatione motibus discretio ad conscientiam recurrit, ut quod repentinis incursibus praeoccupata mens perdidisse se pensat, hoc compunctionis studio afflicta recipiat. Cum que adhuc ille loqueretur uenit alter et dixit: ignis dei cecidit de caelo et tactas oues pueros que consumpsit; et effugi ego solus ut nuntiarem tibi. Quid per oues nisi cogitationum innocentia, quid per oues nisi bonorum cordium munditia designatur? Caelum uero aerium dici paulo ante iam diximus, unde et aues caeli nominamus. Et scimus quod immundi spiritus qui e caelo aethereo lapsi sunt in hoc caeli terrae que medio uagantur, qui tanto magis corda hominum ascendere ad caelestia inuident, quanto se a caelestibus per elationis suae immunditiam proiectos uident. Quia ergo ab aereis potestatibus contra cogitationum nostrarum munditiam flamma liuoris irruit, de caelo ignis ad oues uenit. Saepe enim mundas mentis nostrae cogitationes ardore libidinis accendunt; et quasi igne oues concremant dum castos motus animi, luxuriae temptatione perturbant. Qui ignis dei dicitur quia etsi non faciente deo, tamen permittente, generatur. Et quia impulsu subito ipsas nonnumquam circumspectiones mentis obruunt quasi custodes pueros gladio occidunt. Sed tamen unus incolumis fugit dum omne quod mens patitur, perseuerans discretio subtiliter respicit, sola que mortis periculum euadit; quia etiam perturbatis cogitationibus, discretio non succumbit ut damna sua animo renuntiet et quasi dominum ad lamentum reuocet. [2,27] Sed et illo adhuc loquente uenit alius et dixit: chaldaei fecerunt tres turmas et inuaserunt camelos et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio; et effugi ego solus ut nuntiarem tibi. Per camelos qui mundum aliquid habent, dum ruminant et immundum, dum nequaquam ungulam findunt, supra iam diximus bonas rerum temporalium dispensationes intellegi in quibus quo est cura distensior, eo nobis multiplicius insidiatur inimicus. Omnis enim qui dispensandis terrenis rebus praesidet, occulti hostis iaculis latius patet. Nonnulla enim prouidens agere nititur et saepe dum cautus futura subtiliter praeuidet, incautus damna praesentia nequaquam uidet. Saepe dum praesentibus inuigilat ad instantia praeuidenda dormitat; saepe dum aliqua torpens agit, quae uigilanter agenda sunt neglegit; saepe dum plus iusto uigilantem se in actione exhibet, ipsa actionis suae inquietudine rebus subditis peius nocet. Aliquando autem linguae modum ponere nititur sed onere dispensationis exigente, silere prohibetur. Aliquando dum nimia se censura restringit, tacet etiam quae loqui debuit. Aliquando ad inferenda necessaria dum se latius relaxat, dicit etiam quae loqui non debuit. Plerumque autem tantis cogitationum uoluminibus implicatur ut ipse ferre uix ualeat, quae intra se prouidus uersat; et cum nil opere faciat, sub magno cordis sui pondere uehementer insudat. Quia enim dura sunt quae apud semetipsum intus patitur, quietus foras otiosus que lassatur. Plerumque enim quasi uentura animus conspicit totam que contra haec intentionem proponit; magnus que ardor contentionis se inserit, sopor fugit, nox in diem uertitur; et cum quieta foras membra lectulus teneat, intus magnis clamoribus in cordis foro litigatur. Et fit plerumque ut nulla eueniant quae praeuidentur tota que illa cogitatio, quae diu se plena intentione parauerat, repente uacua quiescat. Tanto autem longius mens a necessariis cessat quanto inania latius cogitat. Quia igitur dispensationis curas maligni spiritus modo torpenti uel praecipitata actione feriunt, modo pigra uel immoderata locutione confundunt, paene semper autem nimiis cogitationum molibus premunt, tribus turmis chaldaei camelos rapiunt. Quasi enim tres turmas contra camelos facere, est terrenarum dispensationum studia modo illicito opere, modo superflua locutione, modo inordinata cogitatione uastare; ut dum se ad administranda exterius mens efficaciter extendere nititur, a sui consideratione separetur et eo damna quae de semetipsa patitur nesciat, quo erga aliena fortiori studio quam decet elaborat. Recte autem mens cum curas dispensationis suscipit quid sibi, quid proximis debeat attendit. Et nec per alienae sollicitudinis immoderationem sua studia neglegit, nec per suae utilitatis uigilantiam aliena postponit. Sed tamen plerumque dum ad utraque mens sollerter inuigilat, dum magnis erga se et ea quae sibi commissa sunt, circumspectionibus uacat, repentino turbata cuiuslibet causae emergentis articulo ita in praeceps rapitur ut ab ea subito cunctae circumspectiones eius obruantur. Vnde et custodes camelorum pueros chaldaei gladio feriunt. Sed tamen unus redit quia inter haec discretionis ratio mentis nostrae oculis occurrit, et sollicita sibimet anima quid subito impulsu temptationis intrinsecus amittat, intellegit. {Sequitur:} [2,28] Loquebatur ille et ecce alius intrauit et dixit: filiis tuis et filiabus uescentibus et bibentibus uinum in domo fratris sui primogeniti, repente uentus uehemens irruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus, quae corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt; et effugi ego solus ut nuntiarem tibi. Sicut supra iam diximus regio deserti est immundorum spirituum multitudo derelicta, quae dum conditoris sui beatitudinem deseruit quasi manum cultoris amisit; a qua uentus uehemens uenit et domum subruit quia ab immundis spiritibus fortis temptatio subripit, et a tranquillitatis suae statu conscientiam euertit. In quattuor uero angulis domus ista consistit quia nimirum solidum mentis nostrae aedificium, prudentia, temperantia, fortitudo, iustitia sustinet. In quattuor angulis domus ista subsistit quia in his quattuor uirtutibus tota boni operis structura consurgit. Vnde et quattuor paradisi flumina terram irrigant quia dum his quattuor uirtutibus cor infunditur, ab omni desideriorum carnalium aestu temperatur. Sed nonnumquam dum menti ignauia subripit, prudentia frigescit; nam cum fessa torpet, uentura non prouidet. Nonnumquam dum nonnulla menti delectatio subripit, temperantia nostra marcescit; in quantum enim ad delectationem praesentium ducimur in tantum minus ab illicitis temperamus. Nonnumquam se timor cordi insinuat et uires nostrae fortitudinis turbat; et eo minores contra aduersa existimus quo quaedam perdere immoderatius dilecta formidamus. Nonnumquam uero amor suus se menti ingerit, eam que latenti motu a rectitudine iustitiae diuertit; et quo se totam auctori reddere neglegit eo in se iustitiae iuri contradicit. Ventus ergo uehemens quatuor angulos domus concutit, dum fortis tentatio occultis motibus quatuor uirtutes quatit; et quasi quassatis angulis domus eruitur dum pulsatis uirtutibus conscientia turbatur. Intra hos autem quatuor domus angulos filii conuiuantur quia intra arcana mentis, quae principaliter his quatuor uirtutibus ad summae rectitudinis culmen erigitur, uirtutes ceterae quasi quaedam cordis soboles se inuicem pascunt. Donum quippe spiritus quod in subiecta mente ante alia prudentiam, temperantiam, fortitudinem, iustitiam format, eamdem mentem ut contra singula quaeque tentamenta erudiat in septem mox uirtutibus temperat, ut contra stultitiam, sapientiam; contra hebetudinem intellectum; contra praecipitationem consilium; contra timorem fortitudinem; contra ignorantiam scientiam; contra duritiam pietatem; contra superbiam det timorem. Sed nonnumquam, dum mens nostra tanti muneris plenitudine atque ubertate fulcitur si continua in his securitate perfruitur, a quo sibi haec sint obliuiscitur; se que a se habere putat quod numquam sibi abesse considerat. Vnde fit ut aliquando se haec eadem gratia utiliter subtrahat et praesumenti menti, quantum in se infirmatur ostendat. Tunc enim uere cognoscimus bona nostra unde sunt quando haec quasi amittendo, sentimus quia a nobis seruari non possunt. Ad hoc itaque intimandae humilitatis magisterium, fit plerumque ut irruente tentationis articulo tanta stultitia sapientiam nostram feriat, ut turbata mens qualiter malis imminentibus obuiet, uel contra tentationem quomodo se praeparet, ignoret. Sed hac ipsa stultitia cor prudenter eruditur quia unde ad momentum desipit, eo post uerius quo et humilius, sapit; et sapientia unde quasi amittitur inde certius possidetur. Aliquando dum sublimia intellegendo in elatione se animus erigit in rebus imis et uilibus graui hebetudine pigrescit ut repente sibi etiam ima clausa uideat, qui pernix summa penetrabat. Sed haec ipsa hebetudo intellectum nobis, dum subtrahit seruat quia dum ad momentum cor humiliat, uerius ad sublimia intellegenda confirmat. Aliquando dum cuncta nos agere consilii grauitate gaudemus, pulsante causae emergentis articulo, praecipitatione subita rapimur; et qui nos semper disposite uixisse credidimus, repente intima confusione uastamur. Sed tamen eiusdem confusionis eruditione discimus ne nostris uiribus consilia nostra tribuamus; et tanto maturius ad grauitatem restringimur quanto ad hanc quasi amissam redimus. Aliquando dum mens fortiter aduersa contemnit, subortis aduersitatis euentibus, hanc metus uehemens percutit. Sed per hunc concussa discit cui tribuat quod in quibusdam fortiter stetit; et tanto post ualidius fortitudinem retinet quanto hanc repente irruente formidine sibi iam quasi elapsam uidet. Aliquando dum magna nos scire gaudemus, repentinae ignorantiae caecitate torpescimus. Sed quo ignorantia mentis oculus ad momentum clauditur eo post ad scientiam uerius aperitur, ut nimirum flagello suae caecitatis eruditus, et scire ipsum a quo habeat sciat. Aliquando dum religiose cuncta disponimus, dum pietatis uiscera plene nos habere gratulamur, quadam mentis duritia irruente percutimur. Sed quasi obdurati cognoscimus cui pietatis habitae bona tribuamus et pietas uerius uelut exstincta recipitur, dum quasi amissa amplius amatur. Aliquando dum subiectum se diuinae formidini animus gaudet, repente superbia temptante rigescit. Sed tamen ualde mox timens quia non timet ad humilitatem se iterum festinus inflectit, et tanto hanc solidius recipit quanto eius uirtutis pondus quasi amittendo pensauit. Euersa igitur domo, moriuntur filii quia turbata in temptatione conscientia ad utilitatem propriae cognitionis raptim et in momento temporis obruuntur genitae in corde uirtutes. Qui profecto filii intus per spiritum uiuunt dum exterius carne moriuntur quia uidelicet uirtutes nostrae temptationis tempore etsi in momento turbatae ab status sui incolumitate deficiunt, per intentionis tamen perseuerantiam integrae in mentis radice subsistunt. Cum quibus etiam tres sorores occumbunt quia in corde nonnumquam per flagella turbatur caritas, per formidinem concutitur spes, per quaestiones pulsatur fides. Saepe enim quasi a conditoris amore torpescimus, dum ultra quam nobis congruere credimus, flagello fatigamur. Saepe dum plus quam necesse est mens formidat fiduciam sibimet spei debilitat. Saepe dum immensis quaestionibus animus tenditur, perturbata fides quasi defectura fatigatur. Sed tamen uiuunt filiae quae domo concussa moriuntur, quia etsi intra conscientiam, spem, fidem caritatem que paene occumbere perturbatio ipsa renuntiat, has tamen ante dei oculos uiuas perseuerantia rectae intentionis seruat. Vnde et puer qui haec nuntiet solus euadit quia mentis discretio etiam inter temptamenta incolumis permanet. Agit que puer ut iob filios flendo recipiat dum discretione nuntiante, dolens animus uires quas quasi amittere coeperat paenitendo conseruat. Mira autem hoc nobis cum dispensatione agitur ut mens nostra culpae nonnumquam pulsatione feriatur. Nam esse se magnarum uirium homo crederet si nullum umquam earumdem uirium defectum intra mentis arcana sentiret. Sed dum temptatione irruente quatitur et quasi ultra quam sufficit fatigatur, ei contra hostis sui insidias munimen humilitatis ostenditur, et unde se pertimescit eneruiter cadere, inde accipit fortiter stare. [2,29] Temptatus autem, non solum uires a quo accipiat discit sed quanta eas uigilantia seruet intellegit. Saepe enim quem temptationis certamen superare non ualuit, sua deterius securitas strauit. Nam dum lassum se quisque in otio remittit, dissolutam mentem corruptori prostituit; at si eum ex dispensatione supernae pietatis temptatio non repente uehementer irruens, sed temperato accessu erudiens pulsat, nimirum ad insidias prouidendas euigilat ut contra hostem se in certamine cautus accingat. Vnde et bene subiungitur: tunc surrexit iob. Sedere enim quiescentis est, assurgere decertantis. Auditis ergo aduersis surgere, est expertis temptationibus mentem ad certamina robustius parare. Quibus nimirum temptationibus etiam discretio proficit quia ut uirtutes a uitiis subtilius distinguat, agnoscit. Vnde et bene subiungitur: scidit uestimenta sua. Vestimenta scindimus cum nostra discernendo opera retractamus. Si enim apud deum nostra nos opera quasi uestimenta non tegerent, nequaquam uoce angelica diceretur: beatus qui uigilat et custodit uestimenta sua, ne nudus ambulet et uideant turpitudinem eius. Turpitudo enim nostra tunc cernitur cum uita reprehensibilis ante iustorum oculos in iudicio, nequaquam subsequentis boni operis tegmine uelatur. Sed quia cum culpa temptamur ad lamenta accendimur, atque ipsis lamentis excitati ad perspiciendam lucem iustitiae subtilius oculos mentis aperimus, quasi in dolore uestimenta scindimus, quia ex fletu discretione crescente, cuncta quae agimus, districtius irata manu iudicamus. Tunc omnis nostra elatio corruit, tunc cuncta ab animo cogitationum superfluitas cadit. Vnde et subditur: et tonso capite corruens in terram adorauit. Nam quid moraliter per capillos, nisi defluentes animi cogitationes accipimus? Vnde et alias ecclesiae dicitur: sicut uitta coccinea labia tua sponsa, et eloquium tuum dulce. Vitta quippe crines capitis astringit. Labia ergo sponsae sicut uitta sunt quia exhortatione sanctae ecclesiae, cunctae in auditorum mentibus diffusae cogitationes ligantur, ne remissae diffluant ne sese per illicita spargant, ne sparsae cordis oculos deprimant; sed quasi ad unam se intentionem colligant, dum uitta eas sanctae praedicationis ligat. Quam recte et coccineam asserit, quia sanctorum praedicatio solo caritatis ardore flammescit. Quid uero per caput nisi ea, quae principale uniuscuiusque actionis est, mens ipsa signatur? Vnde et alias dicitur: et oleum de capite tuo non deficiat. Oleum quippe in capite est caritas in mente; et a capite oleum deficit, cum caritas a mente discedit. Caput ergo detondere est cogitationes superfluas a mente resecare. Et detonso capite in terram corruit qui repressis praesumptionis suae cogitationibus, quam in semetipso infirmus sit humiliter agnoscit. Difficile namque est magna agere et apud semetipsum quempiam de magnis actibus cogitationum fiduciam non habere. Eo ipso enim quo contra uitia fortiter uiuitur, cogitationum praesumptio in corde generatur; et cum mens foras culpas ualenter conterit plerumque apud semetipsam latenter intumescit; iam que se esse magni alicuius meriti aestimat nec se peccare in cogitatione suae aestimationis putat. Ante districti autem iudicis oculos tanto deterius delinquitur, quanto culpa quo occultius, eo paene incorrigibiliter perpetratur; et tanto ad uorandum latius patet fouea quanto de semetipsa elatius gloriatur uita. Vnde ut saepe iam diximus, pia conditoris dispensatione agitur, ut de se confidens anima dispensatoria temptatione pulsetur quatenus infirmata, quid sit inueniat et praesumptionis propriae fastum deponat. Mox enim ut temptatio mentem pulsauerit omnis cogitationum nostrarum praesumptio tumultus que conquiescit. Mens enim cum se in elatione erigit quasi in tyrannidem erumpit. Habet autem tyrannidis suae satellites, fauentes sibimet cogitationes suas. Sed si super tyrannum hostis irruat, fauor mox satellitum cessat. Intrante namque aduersario, satellites fugiunt eum que territi declinant quem in pace positi callida adulatione laudabant. Subductis uero satellitibus ante hostem solus remanet, quia recedentibus elatis cogitationibus, perturbatus animus se solummodo et temptationem uidet. Auditis ergo aduersis caput detondetur cum temptationibus uehementer irruentibus, a praesumptionis suae cogitationibus mens nudatur. Quid est enim quod nazarei capillos nutriunt, nisi quod per uitam magnae continentiae praesumptionum cogitationes crescunt? Sed quid est quod deuotione completa, caput nazaraeus radere capillos que in igne sacrificii ponere iubetur, nisi quod tunc ad perfectionis summam pertingimus cum sic exteriora uitia uincimus, ut etiam cogitationes superfluas a mente resecemus? Quas nimirum sacrificii igne concremare, est flamma eas diuini amoris incendere, ut totum cor in dei amore ardeat et cogitationes superfluas concremans, quasi nazaraei capillos deuotionis perfectione consumat. [2,30] Et notandum quod in terram corruens adorauit. Ille enim ueram deo adorationem exhibet qui semetipsum quia puluis sit, humiliter uidet, qui nihil sibi uirtutis tribuit, qui bona quae agit esse de misericordia conditoris agnoscit. Vnde et competenter dicit: nudus egressus sum de utero matris meae; nudus reuertar illuc. Ac si temptatus animus et infirmitatis suae inopia deprehensus dicat: nudum me in fide prima gratia genuit, nudum eadem gratia in assumptione saluabit. Est magnum namque animi turbati solatium ut pulsatus uitiis, cum se quasi nudari uirtutibus conspicit, ad solam misericordiae spem recurrat; et eo se nudari non sinat, quo se a uirtutibus humiliter nudum putat qui etsi fortasse aliqua uirtute in temptatione detegitur, infirmitatem tamen propriam agnoscens, ipsa melius humilitate uestitur; et ualde robustius quam steterat iacet, cum sibi sine diuino adiutorio cessat tribuere quod habet. Vnde et manum mox largitoris et iudicis humiliter agnoscit, dicens: dominus dedit, dominus abstulit. Ecce temptationibus eruditus creuit qui et in uirtute habita largitatem dantis, et in perturbatione fortitudinis, potestatem tollentis agnoscit. Quae tamen fortitudo non tollitur sed perturbata fatigatur; quatenus concussa mens dum se hanc iamiamque quasi amittere trepidat, semper facta humilis numquam perdat. Sicut domino placuit, ita factum est; sit nomen domini benedictum. In hoc quod interna perturbatione concutimur, dignum est ut ad conditoris iudicium recurramus, ut inde cor nostrum adiutori suo maiores laudes exhibeat, unde pulsatum uerius imbecillitatem suae infirmitatis pensat. Bene autem dicitur: in omnibus his non peccauit iob nec stultum aliquid contra deum locutus est. Quia sollerti cura custodire dolens animus debet ne cum se intus temptatio stimulat, in uerbis foras illicitae locutionis erumpat, ne de probatione murmuret; et ignis qui hunc uelut aurum concremat per excessum sermonis illiciti in paleae fauillam uertat. [2,31] Nil uero obstat si hoc quod de uirtutibus diximus de his quae in ostensione uirtutis dantur donis sancti spiritus sentiamus. Alii namque prophetiae, alii genera linguarum, alii uirtutes curationum dantur. Sed quia haec ipsa dona non semper in mente eodem modo sunt, liquido ostenditur quod ne se mens in praesumptione eleuet, aliquando utiliter subtrahuntur. Nam si prophetiae spiritus prophetis semper adesset, nimirum elisaeus propheta non diceret: dimitte eam, anima enim eius in amaritudine est et dominus celauit a me uerbum. Si prophetiae spiritus prophetis semper adesset, inquisitus amos propheta non diceret: non sum propheta, ubi et subdidit: neque filius prophetae; sed armentarius ego sum uellicans sycomoros. Quomodo autem propheta non fuit qui de futuris tot uera praedixit? Aut quomodo propheta fuit si de se in praesenti uera denegauit? Sed quia eadem hora qua requisitus est prophetiae sibi spiritum deesse sensit, de semetipso testimonium ueraciter intulit, dicens: non sum propheta. Qui tamen secutus adiunxit: et nunc audi uerbum domini. Haec dicit dominus: uxor tua in ciuitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent et humus tua funiculo metietur; et tu in terra polluta morieris. Quibus prophetae uerbis aperte ostenditur quia dum de se illa loqueretur, impletus est; et mox habere prophetandi spiritum meruit quia se prophetam non esse humiliter agnouit. Si prophetiae spiritus prophetis semper adesset, dauid regi de templi se constructione consulenti, nequaquam nathan propheta concederet quod post paululum negaret. Vnde bene et in euangelio scriptum est: super quem uideris spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat. In cunctis namque fidelibus spiritus uenit, sed in solo mediatore singulariter permanet quia eius humanitatem numquam deseruit, ex cuius diuinitate procedit. In illo igitur manet qui solus et omnia et semper potest. Nam fideles, qui hunc accipiunt cum signorum dona habere semper ut uolunt, non possunt hunc se accepisse quasi in transitus ostensione testantur. Sed cum rursum de eodem spiritu ueritatis ore discipulis dicitur: apud uos manebit et in uobis erit; quid est quod diuina uoce mediatoris signum haec eadem sancti spiritus mansio declaratur cum dicitur: super quem uideris spiritum descendentem et manentem super eum? Si igitur iuxta magistri uocem et in discipulis manet, quomodo singulare iam signum erit quod in mediatore permanet? Quod tamen citius cognoscimus si dona eiusdem spiritus discernamus. Alia namque sunt dona illius sine quibus ad uitam nequaquam pertingitur, alia quibus uitae sanctitas pro aliorum utilitate declaratur. Mansuetudo namque, humilitas, patientia, fides, spes, caritas, dona eius sunt sed ea sine quibus ad uitam homines peruenire nequaquam possunt. Prophetiae autem, uirtus curationum, genera linguarum, interpretatio sermonum, dona eius sunt sed quae uirtutis eius praesentiam pro correctione intuentium ostendunt. In his igitur donis sine quibus ad uitam perueniri non potest, sanctus spiritus siue in praedicatoribus suis, seu in electis omnibus semper manet; in illis autem quibus per ostensionem illius non nostra uita seruatur sed aliorum quaeritur, nequaquam semper in praedicatoribus permanet quia semper quidem eorum cordi ad bene uiuendum praesidet, nec tamen per eos uirtutum signa semper ostendit. Sed aliquando se eis a signorum ostensionibus subtrahit ut eo humilius uirtutes eius habeantur, quo habitae teneri non possunt. Mediator autem dei et hominum homo christus iesus in cunctis eum et semper et continue habet praesentem, quia et ex illo isdem spiritus per substantiam profertur. Recte ergo et cum in sanctis praedicatoribus maneat, in mediatore singulariter manere perhibetur quia in istis per gratiam manet ad aliquid, in illo autem per substantiam manet ad cuncta. Sicut enim corpus nostrum sensum tantummodo tactus agnoscit, caput autem corporis usum simul omnium quinque sensuum possidet ut uideat, audiat, gustet, odoretur, tangat; ita membra superni capitis in quibusdam uirtutibus emicant, ipsum uero caput in cunctis uirtutibus flagrat. Dissimiliter ergo spiritus in illo manet, a quo per naturam numquam recedit. Dona uero eius quibus ad uitam tenditur sine periculo amitti non possunt; dona autem quibus uitae sanctitas demonstratur plerumque ut dictum est, sine dispendio subtrahuntur. Illa ergo pro nostra eruditione tenenda sunt, haec pro alienis prouectibus exquirenda. In illis nos terreat formido ne pereant; in istis uero ad tempus aliquando sublatis consoletur humilitas quia ad elationem mentem fortasse subleuant. Cum igitur concessa nobis uirtutum signa subtrahuntur, dicamus recte: dominus dedit dominus abstulit; sicut domino placuit ita factum est; sit nomen domini benedictum. Tunc enim uere ostendimus quia accepta recte tenuimus cum profecto aequanimiter ad momentum sublata toleramus.