CAPUT VI. De Cassio Narniensis ciuitatis episcopo. GREGORIUS. Neque hoc, Petre, sileam quod multi nunc qui hic de Narniensi ciuitate adsunt mihi sedulo testificantur. Eodem namque Gothorum tempore, cum praefatus rex Totila Narniam uenisset, ei uir uitae uenerabilis Cassius eiusdem urbis episcopus occurrit. Cui quia ex conspersione semper facies rubere consueuerat, hoc rex Totila non conspersionis esse credidit, sed assiduae potationis, eumque omnimodo despexit. Sed omnipotens Deus, ut quantus uir esset qui despiciebatur ostenderet, in Narniensi campo quo rex aduenerat, malignus spiritus coram omni exercitu eius spatharium inuasit, eumque uexare crudeliter coepit. Qui cum ante regis oculos ad uenerandum uirum Cassium fuisset adductus, hunc ab eo uir Domini oratione facta, signo crucis expulit, qui in eum ingredi ulterius non praesumpsit. Sicque factum est ut rex barbarus seruum Dei ab illo iam die ueneraretur ex corde, quem despectum ualde iudicabat ex facie. Nam quia uirum tantae uirtutis uidit, erga illum illa mens effera ab elationis fastu detumuit. CAPUT VII. De Andrea Fundanae ciuitatus episcopo. Sed ecce dum facta fortium uirorum narro, repente ad memoriam uenit quid erga Andream Fundanae ciuitatis episcopum diuina misericordia fecerit. Quod tamen ad hoc legentibus ut ualeat exopto, quatenus qui corpus suum continentiae dedicant, habitare cum feminis non praesumant; ne ruina menti tanto repentina subripiat, quanto ad hoc quod male concupiscitur etiam praesentia concupitae formae famulatur. Nec res est dubia quam narro, quia pene tanti in ea testes sunt, quanti et eiusdem loci habitatores existunt. Hic namque uenerabilis uir cum uitam multis plenam uirtutibus duceret, seque sub sacerdotali custodia in continentiae arce custodiret, quamdam sanctimonialem feminam, quam secum prius habuerat, noluit ab episcopii sui cura repellere, sed certus de sua eiusque continentia, secum hanc permisit habitare. Ex qua re actum est ut antiquus hostis apud eius animum aditum tentationis exquireret. Nam coepit speciem illius oculis mentis eius imprimere, ut illectus nefanda cogitaret. Quadam uero die Iudaeus quidam ex Campaniae partibus Romam ueniens, Appiae carpebat iter: qui ad Fundanum cliuum perueniens, cum iam diem uesperascere cerneret, et quo declinare posset minime reperiret, iuxta Apollinis templum fuit, ibique se ad manendum contulit. Qui ipsum loci illius sacrilegium pertimescens, quamuis fidem crucis minime haberet, signo tamen se crucis munire curauit. Nocte autem media, ipso solitudinis pauore turbatus, peruigil iacebat, et repente conspiciens uidit malignorum spirituum turbam quasi in obsequium cuiusdam potestatis praeire, eum uero qui caeteris praeerat, in eiusdem gremio loci consedisse: qui coepit singulorum spirituum obsequentium sibi causas actusque discutere, quatenus unusquisque quantum nequitiae egisset inueniret. Cumque singuli spiritus ad inquisitionem eius exponerent quid operati contra bonos fuissent, unus in medium prosiliit, qui in Andreae episcopi animum per speciem sanctimonialis feminae, quae in episcopio eius habitabat, quantam tentationem carnis commouisset aperuit. Cum uero hoc malignus qui praeerat spiritus inhianter audiret, et tanto sibi factum lucrum grande crederet, quanto sanctioris uiri animum ad lapsum perditionis iclinaret, ille spiritus, qui haec eadem fatebatur, adiunxit quia usque ad hoc quoque, die praeterito, uespertina hora, eius mentem traxerit, ut in terga eiusdem sanctimonialis feminae blandiens alapam daret. Tunc malignus spiritus atque humani generis antiquus inimicus exhortatus hunc blande est, ut perficeret quod coepisset; quatenus ruinae illius singularem inter caeteros palmam teneret. Cumque Iudaeus qui aduenerat hoc uigilans cerneret, et magnae formidinis anxietate palpitaret, ab eodem spiritu qui cunctis illic obsequentibus praeerat iussum est ut requirerent quisnam esset ille qui iacere in templo eodem praesumpsisset. Quem maligni spiritus pergentes, et subtilius intuentes, crucis mysterio signatum uiderunt, mirantesque dixerunt: Vae, uae, uas uacuum et signatum. Quibus hoc renuntiantibus, cuncta illa malignorum spirituum turba disparuit. Iudaeus uero qui haec uiderat, ill co surrexit, atque ad episcopum sub festinatione peruenit. Quem in Ecclesia sua reperiens, seorsum tulit, qua tentatione urgeretur inquisiuit. Cui confiteri episcopus tentationem suam uerecundatus noluit. Cum uero ille diceret quod in illa tali Dei famula praui amoris oculos iniecisset, atque adhuc episcopus negaret, adiunxit, dicens: Quare negas quod inquireris, qui ad hoc usque uespere hesterno perductus es, ut posteriora illius alapa ferires? Ad quae nimirum uerba deprehensum se episcopus intuens, humiliter confessus est quod prius pertinaciter negauit. Cuius ruinae et uerecundiae idem Iudaeus consulens, qualiter hoc cognouisset, uel quae in conuentu malignorum spirituum de eo audiuisset, indicauit. Quod ille agnoscens, se ad terram protinus in orationem dedit. Moxque de suo habitaculo non solum eamdem Dei famulam, sed omnem quoque feminam, quae in eius illic obsequio habitabat, expulit. In eodem uero templo Apollinis, beati Andreae apostoli repente oratorium fecit, atque omni illa tentatione carnis funditus caruit. Iudaeum uero, cuius uisione atque increpatione saluatus est, ad aeternam salutem traxit. Nam sacramentis fidei imbutum, atque aqua baptismatis emundatum, ad sanctae Ecclesiae gremium perduxit. Sicque factum est ut Hebraeus idem, dum saluti alienae consuluit, perueniret ad suam, et omnipotens Deus inde alterum ad bonam uitam perduceret, unde in bona uita alterum custodisset. PETRVS. Res haec gesta quam audiui, et metum mihi praebet et spem. GRGORIVS. Utique sic oportet et de Dei nos semper miseratione confidere, et de nostra infirmitate formidare. Ecce enim paradisi cedrum concussam audiuimus, sed non euulsam, quatenus infirmis nobis et de eius concussione nascatur timor, et de eius stabilitate fiducia. CAPUT VIII. De Constantio Aquinae ciuitatis episcopo. Vir quoque uenerabilis uitae Constantius Aquinae ciuitatis episcopus fuit, qui nuper praedecessoris mei tempore beatae Ioannis papae defunctus est. Hunc prophetiae habuisse spiritum multi testantur, qui eum familiariter scire potuerunt. Cuius inter multa hoc ferunt religiosi ueracesque uiri qui praesentes fuerunt, quod in die obitus sui cum a circumstantibus ciuibus utpote discessurus Pater tam amabilis amarissime plangeretur, eum flendo requisierunt, dicentes: Quem post te, Pater, habebimus? Quibus ipse Pater per prophetiae spiritum respondit, dicens: Post Constantium, mulionem; post mulionem, fullonem. O te, Aquine, et hoc habes. Quibus prophetiae uerbis editis, uitae spiritum exhalauit extremum. Quo defuncto, eius Ecclesiae pastoralem suscepit curam Andreas diaconus illius, qui quondam in stabulis itinerum cursum seruauerat equorum. Atque hoc ex hac uita subducto, ad episcopatus ordinem Iouinus accersitus est, qui in eadem urbe fullo fuerat. Quo adhuc superstite, ita cuncti inhabitatores ciuitatis illius et barbarorum gladiis et pestilentiae immanitate uastati sunt, ut post mortem illius nec quis episcopus fieret, nec quibus fieret inueniri potuisset. Sic itaque completa est uiri Dei sententia, quatenus post decessum duorum se sequentium eius Ecclesia pastorem minime haberet memoriae. CAPUT XXIII. De abbate Praenestini montis, eiusque presbytero. GREGORIUS. Praenestinae urbi mons praeeminet, in quo beati Petri Apostoli monasterium situm est uirorum Dei: quorum relatione adhuc in monasterio positus audisse me contigit magnum hoc quod narro miraculum, quod eiusdem monasterii monachi nosse se testabantur. In eo namque monasterio fuit Pater uitae uenerabilis, qui quemdam monachum nutriens, usque ad reuerendos prouexit mores. Cumque eum in timore Domini uideret excreuisse, in eodem sibi monasterio tunc presbyterum fecit ordinari. Cui post ordinationem suam, quia non longe abesset eius exitus, reuelatione indicatum est. A praedicto autem Patre monasterii petiit quatenus ei concederet, ut sibi sepulcrum pararet. Cui ille respondit: Ante te quidem ego moriturus sum, sed tamen uade, et, sicut uis, praepara sepulcrum tuum. Recessit igitur, et praeparauit. Cum non post multos dies senex pater febre praeuentus ad extrema peruenit, atque assistenti presbytero iussit, dicens: In tuo sepulcro pone me. Cumque ille diceret: Scis quia ego modo te secuturus sum, utrosque capere non potest, abbas protinus respondit, dicens: Ita fac ut dixi, quia sepulcrum tuum ambos nos capit. Defunctus itaque est, atque in sepulcro eodem quod sibi presbyter parauerat positus. Mox quoque et presbyterum corporis languor secutus est, quo languore crescente citius presbyter uitam finiuit. Cumque ad sepulcrum quod sibi ipsi parauerat corpus illius fuisset a fratribus deportatum, aperto eodem sepulcro uiderunt omnes qui aderant locum non esse ubi poni potuisset, quia corpus patris monasterii, quod illic ante positum fuerat, omne illud sepulcrum tenebat. Cumque fratres qui presbyteri corpus detulerant, factam sibi sepeliendi difficultatem uiderent, unus eorum exclamauit, dicens: O Pater, ubi est quod dixisti, quia sepulcrum istud ambos nos caperet? Ad cuius uocem subito, cunctis uidentibus abbatis corpus, quod illic ante positum fuerat, et supinum iacebat, sese uertit in latere, et uacantem sepulcri locum ad sepeliendum presbyteri corpus praebuit; et quia utrosque ille locus caperet, sicut uiuus promiserat, mortuus impleuit. Sed quia hoc quod praedixi apud Praenestinam urbem in beati Petri apostoli monasterio gestum est, uisne aliquid etiam in hac urbe de eius ecclesiae custodibus, ubi sacratissimum corpus illius est positum, audire? PETRVS. Volo, atque id ut fiat magnopore deprecor. CAPUT XXXIV. Quot sunt compunctionis genera. GREGORIUS. In multas species, compunctio diuiditur, quando singulae quaeque a poenitentibus culpae planguntur. Unde ex uoce quoque poenitentium Ieremias ait: Diuisiones aquarum deduxit oculus meus. Principaliter uero compunctionis genera duo sunt, quia Deum sitiens anima prius timore compungitur, post amore. Prius enim sese in lacrymis afficit, quia dum malorum suorum recolit, pro his perpeti aeterna supplicia pertimescit. At uero cum longa moeroris anxietudine fuerit formido consumpta, quaedam iam de praesumptione ueniae securitas nascitur, et in amore coelestium gaudiorum animus inflammatur; et qui prius flebat ne duceretur ad supplicium, postmodum amarissime flere incipit, quia differtur a regno. Contemplatur etenim mens qui sint illi angelorum chori, quae ipsa societas beatorum spirituum, quae maiestas aeternae uisionis Dei; et amplius plangit quia a bonis perennibus deest, quam fleuit prius cum mala aeterna metuebat. Sicque fit ut perfecta compunctio formidinis, trahat animum compunctioni dilectionis. Quod bene in sacra ueracique historia figurata narratione describitur, quae ait quod Axa filia Caleb sedens super asinum suspirauit. Cui dixit pater suus: Quid habes? At illa respondit: Da mihi benedictionem; terram Australem et arentem dedisti mihi, iunge et irriguam. Deditque ei pater suus irriguum superius et irriguum inferius. Axa quippe super asinum sedet, cum irrationabilibus carnis suae motibus anima praesidet. Quae suspirans a patre terram irriguam petit, quia a Creatore nostro cum magno gemitu quaerenda est lacrymarum gratia. Sunt namque nonnulli qui iam in dono perceperunt libere pro iustitia loqui, oppressos tueri, indigentibus possessa tribuere, ardorem fidei habere; sed adhuc gratiam lacrymarum non habent. Hi nimirum terram Australem et arentem habent, sed adhuc irrigua indigent, quia in bonis operibus positi, in quibus magni atque feruentes sunt, oportet, oportet nimis, ut aut timore supplicii, aut amore regni coelestis mala etiam quae antea perpetrauerunt deplorent. Sed quia, ut dixi, duo sunt compunctionis genera, dedit ei pater suus irriguum superius et irriguum inferius. Irriguum quippe superius accipit anima, cum sese in lacrymis coelestis regni desiderio affligit. Irriguum uero inferius accipit, cum inferni supplicia flendo pertimescit. Et quidem prius inferius, ac post irriguum superius datur. Sed quia compunctio amoris dignitate praeeminet, necesse fuit ut prius irriguum superius, et post irriguum inferius commemorari debuisset. PETRVS. Placet quod dicis. Sed postquam hunc uenerandae uitae Eleutherium huius meriti fuisse dixisti, libet inquirere si nunc in mundo esse credendum est aliquos tales. ch. XXXII fin PETRVS. Quidnam, quaeso te, esse existimas, quod boni quique subtrahuntur; et qui uiuere ad aedificationem multorum poterant, aut penitus inueniri nequeunt, aut certe iam omnimodo rarescunt? GRGORIVS. Malitia remanentium meretur, ut hi qui prodesse poterant festine subtrahantur: et cum mundi finis appropinquat, electi tolluntur, ne deteriora uideant. Hinc enim proheta ait: Iustus perit, et nemo est qui recogitet in corde suo; et uiri misericordiae colliguntur, quia non est qui intelligat. Hinc rursus scriptum est: Aperite, ut exeant qui conculcent eam, tollite de uia lapides. Hinc Salomon ait: Tempus mittendi lapides, et tempus colligendi. Quo igitur finis mundi urget, eo necesse est ut uiui lapides ad aedificium coeleste colligantur, quatenus Ierusalem nostra in mensuram suae constructionis excrescat. Nec tamen ita omnes electos subtrahi credimus, ut soli in mundo peruersi remaneant, quia nunquam peccatores ad lamentum poenitentiae redirent, si nulla essent bonorum exempla, quae eorum mentem traherent. PETRVS. Incassum subtrahi bonos queror, qui perire cateruatim et malos uideo. CAPUT XXXVIII. De uisione Redempti Ferentinae ciuitatis episcopi. GREGORIUS. Hac de re nihil, Petre, mireris; nam Redemptum Ferentinae ciuitatis episcopum, uitae uenerabilis uirum, qui ante hos fere annos septem ex hoc mundo migrauit, tua dilectio cognitum habuit. Hic sicut mihi adhuc in monasterio posito ualde familiariter iungebatur, hoc quod Ioannis iunioris praedecessoris mei tempore de mundi fine cognouerat, sicut longe lateque claruerat, a me requisitus mihi ipse narrabat. Aiebat namque quia quadam die dum parochias suas ex more circuiret, peruenit ad Ecclesiam beati Eutychii martyris. Aduesperascente autem die stratum fieri sibi iuxta sepulcrum martyris uoluit, atque ibi post laborem quieuit, cum nocte media, ut asserebat, nec dormiebat, nec perfecte uigilare poterat; sed depressus, ut solet, somno, grauabatur quodam pondere uigilans animus, atque ante eum idem beatus martyr Eutychius astitit, dicens: Redempte, uigilas? Cui respondit: Vigilo. Qui ait: Finis uenit uniuersae carnis, finis uenit uniuersae carnis, finis uenit uniuersae carnis. Post quam trinam uocem uisio martyris, quae mentis eius oculis apparebat, euanuit. Tunc uir Dei surreuit, seque in orationis lamentum dedit. Mox enim illa terribilia in coelo signa secuta sunt, ut hastae atque acies igneae ab Aquilonis parte uiderentur. Mox effera Langobardorum gens de uagina suae habitationis educta, in nostram ceruicem grassata est atque humanum genus, quod in hac terra prae nimia multitudine quasi spissae segetis more surrexerat, succisum aruit. Nam depopulatae urbes, euersa castra, concrematae ecclesiae, destructa sunt monasteria uirorum ac feminarum, desolata ab hominibus praedia, atque ab omni cultore destituta, in solitutudine uacat terra, nullus hanc possessor inhabitat, occupauerunt bestiae loca quae prius multitudo hominum tenebat. Et quid in aliis mundi partibus agatur, ignoro. Nam in hac terra, in qua nos uiuimus, finem suum mundus iam non nuntiat, sed ostendit. Tanto ergo nos necesse est instantius aeterna quaerere, quanto a nobis cognoscimus uelociter temporalia fugisse. Despiciendus a nobis hic mundus fuerat, etiam si blandiretur, si rebus prosperis demulceret animum; at postquam tot flagellis premitur, tanta aduersitate fatigatur, tot nobis quotidie dolores ingeminat, quid nobis aliud quam ne diligatur clamat? Multa autem fuerant quae adhuc de electorum factis narrari debuissent, sed haec silentio supprimo, quia ad alia festino. PETRVS. Quia multos intra sanctae Ecclesiae gremium constitutos de uita animae post mortem carnis perpendo dubitare, quaeso ut debeas, uel quae ex ratione suppetunt, uel si qua animarum exempla animo occurrunt, pro multorum aedificatione dicere, ut hi qui suspicantur, discant cum carne animam non fiairi. GRGORIVS. Laboriosum ualde hoc opus est, et maxime occupato animo atque ad alia tendenti. Sed si sunt quibus prodesse ualeat, uoluntatem meam procul dubio postpono utilitati proximorum, et, in quantum Deo largiente ualuero, quod anima post carnem uiuat subsequenti hoc quarto uolumine demonstrabo.