[2,0] LIBER SECUNDUS. Prosequentes ordinem temporum, mixte confusequae tam uirtutes sanctorum quam strages gentium memoramus. Non enim inrationabiliter accipi puto, se filicem beatorum uitam inter miserorum memoremus excidia, cum idem non facilitas scripturis, sed temporum series praestitit. Nam sullicitus lector, si inquirat strinue, inuenit inter illas regum Israheliticorum historias sub Samuhel iustum Fineen interisse sacrilegum ac sub Dauid, quem Fortem manu dicunt, Golian alophilum conruisse. Meminiat etiam sub Heliae eximii uatis tempore, qui pluuias cum uoluit abstulit et cum libuit arentibus terris infudit, qui uiduae paupertatem oratione locopletauit, quantae populorum strages fuere, quae famis uel quae siccitas miseram oppraesserit humum; quae sub Ezechie tempore, cui Deus ad uitam quindecim annos auxit, Hierusolima mala pertulerit. Sed et sub Heliseum prophetam, qui mortuos uitae restituit et alia in populis multa miracula fecit, quantae internitiones, quae miseriae ipsum Israheliticum populum oppraesserunt. Sic et Eusebius, Seuerus Hieronimusquae in chronicis atque Horosius et bella regum et uirtutes martyrum pariter texuerunt. Ita et nos idcircum sic scripsemus, quod facilius saeculorum ordo uel annorum ratio usque nostra tempora tota repperiatur. Venientes ergo per antedictorum auctorum historias, ea quae in posterum acta sunt Domino iubente disseremus. [2,1] De episcopatu Brictii. Igitur post excessum beati Martini Turonicae ciuitatis episcopi, summi et inconparabilis uiri, de cuius uirtutibus magna apud nos uolumina retinentur, Brictius ad episcopatum succedit. At uero hic Brictius, cum esset primaeuae aetatis iuuenis, sancto adhuc uiuenti in corpore multas tendebat insidias, pro eo quod ab eodem plerumque, cur faciles res sequeretur, arguebatur. Quadam tamen die dum quidam infirmus medicinam a beato Martino expeteret, Brictium adhuc diaconum in platea conuenit; cui simpliciter ait: «Ecce! ego praestolor beatum uirum et nescio, ubi sit uel quid operis agat». Cui Brictius: «Si», inquid, «delerum illum quaeris, prospice eminus; ecce! caelum solite sicut amens respicit». Cumque pauper ille, occursu reddito, quod petierat inpetrasset, Brictionem diaconem uir beatus adloquitur: «En ego, Brictio, delerus tibi uideor?» Cumque ille confusus haec audiens dixisse se denegaret, ait uir sanctus: «Nonne aures meae ad os tuum erant, cum haec eminus loquebaris? Amen dico tibi, quia obtinui apud Deum, ut post me ad pontificatus honorem accedas, sed noueris te in episcopatu multa aduersa passurum». Brictius haec audiens inridebat, dicens: «Nonne uerum dixi, istum delera uerba proferre?» Sed et praesbiterii honore praeditus, saepius beatum uirum conuiciis lacessiuit. Adeptum ergo consentientibus ciuibus pontificatus officium, orationi uacabat. Quia quamquam esset superbus et uanus, castus tamen habebatur in corpore. Tricesimo tertio uero ordinationis suae anno oritur contra eum lamentabilis causa pro crimine. Nam mulier, ad quam cubicularii eius uestimenta deferebant ad abluendum, quae sub specie religionis erat ueste mutata, concepit et peperit. Qua de re surrexit omnis populus Toronorum in ira, et totum crimen super episcopum referunt, uolentes eum unanimiter lapidare. Aiebant enim: «Diu pietas sancti tuam celauit luxoriam, nec nos Deus diutius sinit manus tuas indignas osculando pollui. Illo quoque e contrario uiriliter haec negante: «Adferte», inquid, «infantem ad me». Cumque oblatus fuisset infans, triginta dies ab ortu habens, ait ad eum episcopus: «Adiuro te per Iesum Christum, filium Dei omnipotentis, ut, si ego te generaui, coram cunctis edicas». Et ille: «Non es», inquid, «tu pater meus». Populis autem rogantibus, ut quis esset pater interrogaret, ait sacerdos: «Non est hoc meum. Quod ad me pertinuit, sollicitus fui; uobis si aliquid suppetit, per uos quaerite. Tunc illi magicis haec artibus factum adseuerantes, insurgunt contra eum in una conspiratione, et trahentes eum, dicebant: «Non diutius nobis falso pastoris nomine dominaberis». Ille autem ad satisfaciendo adhuc populo prunas ardentes in byrrum suum posuit, et ad se stringens, usque ad sepulchrum beati Martini una cum populorum turbis accedit, proiectasque ante sepulchrum prunas, uestimentum inustum apparuit. Illo quoque sic prosequente: «Sicut istud uestimentum ab his ignibus uidetis inlesum, ita et corpus meum a tactu muliebris coiti est inpollutum, illis uero non credentibus, sed contradicentibus, trahitur, calumniatur, eicitur, ut sermo sancti adimpleretur: «Noueris, te in episcopatu multa aduersa passurum». Hunc enim eiectum, Iustinianum in episcopatu constituunt. Denique Brictius Romanae urbis papam expetiit, flens et eiulans atque dicens: «Merito haec patior, quia peccaui in sanctum Dei et eum delerum et amentem saepe uocaui; cuius uidens uirtutes non credidi». Post cuius abscessum aiunt Toronici sacerdoti suo: «Vade post eum et exere negotium tuum, quia, si eum prosecutus non fueris, a nostro omnium contemptu humiliaberis». Iustinianus uero egressus a Turonus, Vircellis Italiae ciuitatem adgressus, iudicio Dei percussus, obiit peregrinus. Toronici eius obitum audientes et in sua malitia perdurantes, Armentium in eius loco constituunt. At Brictius episcopus Romam ueniens, cuncta quae pertulerat papae refert. Qui ad sedem apostolicam resedens, plerumque missarum solemnia caelebrauit ibi, quicquid in sanctum Dei deliquerat deflens. Septimo igitur regressus anno a Roma, cum auctoritate papae illius Toronus redire disponit; et ueniens ad uicum cui nomen est Laudiacum, sexto ab urbe miliario, mansionem accepit. Armentius uero febre corripitur, media autem nocte spiritum exalauit. Quod protinus Brictio episcopo per uisum reuelatum est; qui ait suis: «Surgite uelocius, ut ad tumulandum fratrem nostrum, Turonicum pontificem, occurramus». Cumque illi uenientes portam ciuitatis ingrederent, ecce! istum per aliam portam mortuum efferebant. Quo sepulto, Brictius in cathedram suam regressus est, septem postea feliciter uiuens annos. Cui post quadragesimo septimo episcopatus anno defuncto sanctus Eustochius successit magnificae sanctitatis. [2,2] De Wandalis et persecutionem christianorum sub ipsis. Post haec Wandali a loco suo degressi, cum Gunderico rege in Gallias ruunt. Quibus ualde uastatis, Spanias adpetunt. Hos secuti Suebi, id est Alamanni, Gallitiam adpraehendunt. Nec multo pos scandalum inter utrumque oritur populum, quoniam propinqui sibi erant. Cumque ad bellum armati procederent ac iamiamque in conflicto parati essent, ait Alamannorum rex: «Quousque bellum super cunctum populum commouetur? Ne pereant, quaeso, populi utriusque falangae, sed procedant duo de nostris in campum cum armis bellicis, et ipse inter se confligant. Tunc ille, cuius puer uicerit, regione sine certamine obtenebit». Ad haec cunctus consensit populus, ne uniuersa multitudo in ore gladii rueret. His enim diebus Gundericus rex obierat, in cuius loco Trasamundus obtenuerat regnum. Confligentibus uero pueris, pars Wandalorum uicta succubuit; interfectoque puero, placitum egrediendi Trasamundus spondit, ut scilicet, praeparatis itineris necessariis, se a finibus Hispaniae remouerit. Per idem uero tempus persecutionem in christianus Trasamundus exercuit ac totam Hispaniam, ut perfidiam Arrianae sectae consentiret, tormentes ac diuersis mortibus inpellebat. Unde factum est, ut puella quaedam relegiosa, praediues opibus ac secundum saeculi dignitatem nobilitate senatoria florens et, quod his omnibus est nobilius, fide catholica pollens, quae Deo omnipotenti inreprehensibiliter seruiebat, ad hac quaestionem adduceretur. Cumque regis fuisset oblata conspectibus, coepit eam primum ad rebaptizandum blandis sermonibus inlicire. Quae cum uenenosum eius iaculum fidei parma propelliret, praecipit rex facultates eius auferre, quae iam mente possedebat regna paradisi, deinde suppliciis adplecatam sine spe praesentes uitae torquiri. Quid plura? Post multas quaestiones, post ablatus terrenarum diuitiarum thesaurus, cum ad hoc frangi non possit, ut beatam scinderit Trinitatem, ad rebaptizandum inuita deducitur. Cumque in illud caenosum lauacrum ui cogeretur inmergi ac proclamaret: «Patrem cum Filio ac Spiritum sanctum unius credo esse substantiae essentiaeque», digno aquas unguine cunctas infecit, id est fluxu uentris aspersit. Exhinc ad legitimam deductam quaestionem, post aeculeos, post flammas et ungulas, Christo domino capitis decisione decatur. Post haec prosequentibus Alamannis usque Traductam, transito mare, Wandali per totam Africam ac Mauritaniam sunt dispersi. [2,3] De Cyrola hereticorum episcopum et de sanctis martyribus. Sed quoniam eorum tempore persecutio in christianis inualuit, sicut superius mentio facta est, uidetur, ut aliqua ex his quae circa Dei eclesias intulerunt uel quemadmodum de regno expulsi sint, memorare. Defuncto igitur Trasamundo post scelera, quae in sanctis Dei exercuit, Honericus mente crudilior Africanum occupat regnum atque ex electione Wandalorum ipsis praeponitur. Cuius sub tempore quanti christianorum populi pro ipso Christi sacratissimum nomine caesi sint, ab hominibus non potest conpraehendi. Testes est tamen Africa, quae misit, et Christi dextera, quae gemmis inmarciscibilibus coronauit. Legimus tamen quorundam ex ipsis martyrum passiones, ex quibus quaedam replicanda sunt, ut ad ea quae spondimus ueniamus. Igitur Cirola, falso uocatus episcopus, hereticorum tunc maximus habebatur assertor. Cumque ad persequendum christianus rex per diuersa transmitteret, sanctum Eugenium episcopum, uerum inenarrabili sanctitate, qui tunc ferebatur magnae prudentiae esse, in suburbano ciuitates suae repperit persecutor. Quem ita uiolenter rapuit, ut nec cohortandum gregem christicolum abire permitterit. Ille uero cum se ui uiderit abduci, epistolam ciuibus pro custodiendam fidem catholicam hoc modo transmisit: Dilectissimis et in Christi amore dulcissimis filiis et filiabus ecclesiae mihi a Deo commissae Eugenius episcopus. Regalis emanauit auctoritas, pro exercenda fide catholica edicto nos ad Cartaginem uenire praecepit. Et ideo ne abiens a uobis ecclesiam Dei in ambiguo, hoc est in suspenso, dimitterem, aut oues Christi non uerus pastor silentio reliquissem, necessarium duxi has pro me uicarias uestrae dirigere sanctitati, in quibus non sine lacrimis peto, hortor et moneo et satis abundeque obtestor per Dei maiestatem et per tremendum iudicii diem atque aduentus Christi terribilem claritatem, ut fixius teneatis catholicam fidem, adserentes Filium Patri et Spiritum sanctum eandem habere cum Patre et Filio deitatem. Seruate itaque unici baptismatis gratiam, custodientes crismatis unctionem. Nemo post aquam reuertatur ad aquam, renatus ex aqua. Nutu enim Dei sal in aqua conficitur, sed si in aqua redactum fuerit, omnis species eius confestim euacuatur. Unde non inmerito Dominus in euangelio ait: "Si sal infatuatum fuerit, in quo salietur?» Et utique hoc est infatuari uelle secundo condiri, cum semel factum sufficiat. Non audistis Christum dicentem: «Qui semel lotus est, non habet necessitatem iterum lauandi?» Ideoque, fratres et filii filiaeque meae in Domino, non uos contristet absentia mea, quia, si catholicae disciplinae adhaereatis, ego uos nec longinquitate aliqua obliuiscor nec morte a uobis diuellor. Scitote, quia, quocumque me fecerint diuidi agones, mecum est palma: si ad exilium abiero, beati Iohannis euangelistae exemplum; si ad mortis exitium, «uiuere mihi Christus est, et mori lucrum». Si rediero, fratres, implebit Deus desiderium uestrum. Attamen sufficit modo, quod uobis non tacui; monui, instruxi, quomodo potui, inmunis sum a sanguine omnium pereuntium, et scio, quia aduersus eos legentur litterae istae ante tribunal Christi, cum uenerit reddere unicuique secundum opera sua. Si reuersus fuero, fratres, uidebo uos in hac uita; si non reuersus fuero, uidebo uos in futuro. Dico uobis: ualete, orate pro nobis et ieiunate, quia ieiunium et elemosina semper ad misericordiam deflexerunt. Mementote scriptum in euangelio: «Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; timete autem eum, qui, postquam occiderit, habet potestatem et animam et corpus perdere et mittere in gehennam». Ductus itaque sanctus Eugenius ad regem, cum illo Arrianorum episcopum pro fide catholica decertauit. Cumque eum de sanctae Trinitatis mistirium potentissime deuicissit et insuper multas per eum uirtutes Christus ostenderit, in maiore insania idem episcopus inuidia inflammante succenditur. Erant enim tunc temporis cum sancto Eugenio uiri prudentissimi atque sanctissimi Vindimialis et Longinus episcopi, pares gradu et uirtute non inpares. Nam sanctus Vindimialis eo tempore ferebatur mortuus suscetasse; Longinus autem multis infirmis salutem tribuit. Eugenius quoque non solum uisibilium oculorum caecitatem, sed etiam mentium depellebat. Quod cernens ille nequam Arrianorum episcopus, uocatum ad se quendam hominem ab illo quo ipse uiuebat errore, ait: «Non patior, quod hi episcopi multa in populos signa depromunt illosque cuncti, me neglecto, secuntur. Adquiesce nunc his quae praecipio, et acceptis quinquaginta aureis, sede in platea, per qua nobis est transitus, et manum super clausus oculus ponens, me praetereunte cum reliquis, exclama in magna uirtute, dicens: "Ad te, beatissime Cirola, nostrae relegiones antestes, depraecor, ut respiciens manefestis gloriam ac uirtutem tuam, ut oculos meos aperiens merear lucem uidere quam perdedi"«. Qui iussa conplens resedensque in platea, transeunte heretico cum sanctis Dei, iste qui Deum inridere cogitabat exclamat in magna uirtute, dicens: «Audi me, beatissime Cyrola, audi me, sanctae sacerdus Dei, respice caecitatem meam! Experear ego medicamenta, quae saepe caeci reliqui a te meruerunt, quae lebrosi experti sunt, quae ipsi mortui praesenserunt. Adiuro te per ipsam uirtutem quam habes, ut mihi desideratam restituas lucem, quia graui sum caecitate percussus». Veritatem enim nesciens, uerum dicebat, quia caecauerat eum cupiditas, et uirtutem Dei omnipotentis inridere per pecuniam aestimabat. Tunc hereticorum episcopus paulolum se diuertit, quasi in uirtute triumphaturus, elatus uanitate atque superbia, posuit manum super oculos eius, dicens: «Secundum fidem nostram, qua recte Deum credimus, aperiantur oculi tui». Et mox ut hunc nefas erupit, risus mutatur in planctum, et dolus episcopi patefactus in publico; nam tantus dolor oculos miseri illius inuasit, ut eos digitis ui comprimeret, ne creparent. Denique clamare coepit miser ac dicere: «Vae mihi misero, quia seductus sum ab inimico legis diuinae! Vae mihi, quia Deum per pecuniam inridere uolui et quinquaginta aureos accepi, ut hoc facinus perpetrarem!» Ad episcopum autem aiebat: «Ecce aurum tuum, redde lumen meum, quod dolo tuo perdidi! Vos quoque rogo, gloriosissimi christiani, ne despiciatis miserum, sed uelociter occurrite pereunti! Vere enim cognoui, quia Deus non inridetur». Tunc sancti Dei misericordia moti: «Si», inquiunt, «credis, omnia possibilia» sunt credenti». At ille clamabat uoce magna: «Qui non credederit Christum Filium Dei et Spiritum sanctum aequalem habere substantiam atque deitate cum Patre, hodie quae ego perfero patiatur». Et adiecit: «Credo Deum Patrem omnipotentem, credo Filium Dei Christum Iesum aequalem Patri, credo Spiritum sanctum Patri et Filio consubstantialem atque coaeternum». Haec illi audientes et se inuicem honore mutuo praeuenientes, oritur inter eos sancta contentio, quis oculis eius signum beatae crucis inponeret. Vindimialis uero ac Longinus Eugenium, ille autem eos exorat, ut manus inponerent caeco. Quod cum fecissent et manus suas super capud eius tenirent, sanctus Eugenius crucem Christi super oculos caeci faciens, ait: «In nomine Patris et Fili et Spiritus sancti, ueri Dei, quem trinum in unam aequalitatem atque omnipotentiam confitemur, aperiantur oculi tui». Et statim ablata dolore, ad pristinam rediit sanitatem. Manefestissime autem patuit per huius caecitatem, qualiter hereticorum episcopus oculos cordium misero adsertiones suae uelabat amictu, ne ueram lucem ulli liceret fidei oculis contemplare. O miserum, qui non ingressus per ianuam, id est per Christo, qui est ianua uera, lupus magis gregi quam custus effectus est et facem fidei, quam in credentium cordibus debuerat accendere, in prauitate cordis sui conabatur extinguere! Sancti uero Dei alia signa in populis multa fecerunt, et erat uox una populi dicentes: «Verus Deus Pater, uerus Deus Filius, uerus Deus Spiritus sanctus, una fide colendus, uno timore metuendus, eodem honore uenerandus; nam quae Cyrola asserit falsa esse cunctis est manefestum». Videns autem Honoricus rex, assertiones suas per sanctorum fidem gloriosam taliter denutari, nec erigi sectam erroris, sed potius distrui, famamquae pontefices sui in hoc scelere fuisse detectam, sanctus Dei post multa tormenta, post eculeos, post flammas, post ungulas, iussit interfici; beatum uero Eugenium decollari iussit, sub ea speciae, ut, si in ea hora, qua ensis super ceruicem eius incumbebat, non reuerteretur ad hereticorum sectam, non occideretur, ne eum pro martyrem excolerent christiani, sed exilio damnaretur. Quod ita factum esse, manefestum est. Nam cum imminente morte interrogatus fuisset, se mori pro fide catholica distinaret, respondit: «Haec enim est sempiterna uita, pro iustitia mori». Tunc, suspenso gladio, apud Albiginsem Galliarum urbem exilio depotatus est; ubi et finem uitae praesentis fecit. Ad cuius nunc sepulchrum multae uirtutis et creberrimae ostenduntur. Sanctum uero Vindimialem gladio percuti praecipit; quod ita impletum est. In hoc certamine et Octauianus archidiaconus et multa milia uirorum ac mulierum hanc fidem asserentes interempta atque debilitata sunt. Sed pro amore gloriae nihil erant haec supplicia confessoribus sanctis, qui in paucis uexati, in multis bene nouerant disponendus iuxta illud apostoli: Quia non sunt condignae passiones huius tempores ad futuram gloriam, quae reuelatur in sanctis. Multi tunc errantes a fide, accipientes diuitias, inseruerunt se doloribus multis, sicut infilex ille episcopus nomine Reuocatus est reuocatus a fide catholica. Tunc et sol teter apparuit, ita ut uix ab eo pars uel tertia eluceret; credo pro tantis sceleribus et effusione sanguinis innocentes. Honoricus uero post tantum facinus arreptus a daemone, qui diu de sanctorum sanguine pastus fuerat, propriis se morsibus laniabat, in quo cruciatu uitam indignam iusta morte finiuit. Huic Childericus successit; quo defuncto, Gelesimeris regnum suscipit. Ipse quoque a re publica superatus, uitam principatumque finiuit. Et sic regnum decidit Wandalorum. [2,4] De persecutionem sub Athanarico agitata. Multae enim heresis eo tempore Dei eclesias inpugnabant, de quibus plerumque ultio diuina data est. Nam et Athanaricus Gothorum rex magnam excitauit persecutionem; qui multus christianorum diuersis poenis adfectus gladio detruncabat; sed et nonnullus exilio datus fame uariisque cruciatibus enecabat. Unde factum est, ut, inminente iudicio Dei, pro effusione sanguinis iusti a regno depelleretur et esset exsul a patria, qui Dei eclesias inpugnabat. Sed ad superiora redeamus. [2,5] De Arauatio episcopo et Chunis. Igitur rumor erat, Chunos in Galliis uelle prorumpere. Erat autem tunc temporis apud Tungrus oppidum Arauatius eximiae sanctitatis episcopus, qui uigiliis ac ieiuniis uacans, crebro lacrimarum imbre perfusus, Domini misericordiam praecabatur, ne umquam gentem hanc incredulam sibique semper indignam in Galliis uenire permitterit. Sed sentiens per spiritum, pro dilictis populi sibi hoc non fuisse concessum, consilium habuit expetendi urbem Romanam, scilicet ut, adiunctam sibi apostolicae uirtutis patrocinia, quae humiliter ad Domini misericordiam flagitabat, mereretur facilius obtinere. Accedens ergo ad beati apostoli tumolum, depraecabatur auxilium bonitatis eius, in multa abstinentia, maximae inaedia se consumens, ita ut bidui triduique sine ullo cibo putuque maneret, nec esset interuallum aliquod, in quo ab oratione cessaret. Cumque ibidem per multorum dierum spatia in tali adflictione moraretur, fertur hoc a beato apostolo accepisse responsum: «Quid me, uii sanctissime, inquietas? Ecce! enim apud Domini deliberationem prursus sanccitum est, Chunos in Gallias aduenire easque maxima tempestate debere depopulari. Nunc igitur sume consilium, accelera uelociter, ordena domum tuam, sepulturam conpone, require lentiamina munda! Ecce! enim migraberis a corpore, nec uidebunt oculi tui mala, quae facturi sunt Chuni in Galliis, sicut locutus est dominus Deus noster». Hoc a sancto apostolo pontifex responso suscepto, iter accelerat Galliasque uelociter repetit, ueniensque ad urbem Tungrorum, quae erant necessaria sepulturae secum citius leuat, ualedicensque clericis ac reliquis ciuibus urbis, denuntiat cum fletu et lamentatione, quia non uisuri essent ultra faciem illius. At ille cum heiulato magno et lacrimis prosequentes supplecabant humili praece, dicentes: «Ne derelinquas nos, pater sanctae, ne obliuiscaris nostri, pastor bonae!» Sed cum eum fletibus reuocare non possent, accepta benedictione cum osculis, redierunt. Hic uero ad Treiectinsem urbem accedens, modica pulsatus febre, recessit a corpore, ablutusque a fidelibus, iuxta ipsum agerem publicum est sepultus. Cuius beatum corpus qualiter post multorum temporum spatia sit translatum, in libro Miraculorum scripsimus. [2,6] De basilica sancti Stefani apud Metensim orbem. Igitur Chuni a Pannoniis egressi, ut quidam ferunt, in ipsa sanctae paschae uigilia ad Mettinsem urbem reliqua depopulando perueniunt, tradentes urbem incendium populum in ore gladii trucidantes ipsusque sacerdotes Domini ante sacrosancta altaria perimentes. Nec remansit in ea locus inustus praeter oraturium beati Stefani primi martyres ac leuitae. De quo oraturio quae a quibusdam audiui narrare non distuli. Aiunt enim, quia, priusquam hi hostes uenerent, uidisse uirum fidelem in uisu quasi conferentem cum sanctis apostolis Petro ac Paulo beatum leuitam Stefanum de hoc excidio ac dicentem: «Oro, domini mi, ut non permittatis obtentu uestro Mettensim urbem ab inimicis exuri, quia locus in ea est, in quo paruitatis meae pignera contenentur; sed potius sentiant se populi aliquid me posse cum Domino. Quod si tantum facinus populi supercreuit, ut aliut fieri non possit, nisi ciuitas tradatur incendio, saltim uel hoc oraturium non cremetur». Cui ille aiunt: «Vade in pace, dilectissime frater, oraturium tantum tuum caribit incendium! Pro urbe uero non obtinebimus, quia dominicae sanctionis super eam sententia iam processit. Inualuit enim peccatum populi, et clamor malitiae eorum ascendit coram Deo; ideo ciuitas haec cremabitur incendio». Unde procul dubium est, quod horum obtentu, urbe uastata, oraturium permansit inlaesum. [2,7] De uxore Aetii. Attela uero Chunorum rex a Mittense urbe egrediens, cum multas Galliarum ciuitates oppraemeret, Aurilianis adgreditur eamque maximo arietum inpulsu nititur expugnare. Erat autem eo tempore beatissimus Annianus in supradicta urbe episcopus, uir eximiae prudentiae ac laudabilis sanctitatis, cuius uirtutum gesta nobiscum fideliter retenentur. Cumque inclusi populi suo pontefice, quid agerent, adclamarent ille confisus in Deo, monet omnes in oratione prosterni et cum lacrimis praesentem semper in necessitatibus Domini auxilium inplorare. Denique his ut praeciperat depraecantibus, ait sacerdus: «Aspicite de muro ciuitatis, si Dei miseratio iam succurrat». Suspicabatur enim per Domini misericordiam Aetium aduenire, ad quem et Arelate abierat prius suspectus futuri. Aspicientes autem de muro, niminem uiderunt. Et ille: «Orate», inquid, «fideliter; Dominus enim liberauit uos hodie!» Orantibus autem illis, ait: «Aspicite iterum!». Et cum aspexissent, niminem uiderunt qui ferret auxilium. Ait eis tertio: «Si fideliter petitis, Dominus uelociter adest». Ad ille cum fletu et heiulatu magno Domini misericordiam inplorabant. Exactam quoque orationem, tertio iuxta senis imperium aspicientes de muro, uiderunt a longe quasi nebolam de terra consurgere. Quod renuntiantes, ait sacerdus: «Domini auxilium est». Interea iam trementibus ab impetu arietum muris iamque ruituris, ecce! Aetius et Theudor Gothorum rex ac Thorismodus, filius eius, cum exercitibus suis ad ciuitatem adcurrunt aduersumque hostem eieciunt repelluntque. Itaque liberatam obtentu beati antestites ciuitatem, Attilanem fugant. Qui Mauriacum campum adiens, se praecingit ad bellum. Quod hi audientes, se contra eum uiriliter praeparant. His diebus Romam sonus adiit, Aetium in maximo discrimine inter falangas hostium laborare. Quo auditu uxor eius anxia atque maesta, assiduae basilicas sanctorum apostolorum adibat atque, ut uirum suum de hac uia reciperet sospitem, praecabatur. Quae cum die noctuque haec agerit, quadam nocte homo pauperculus, crapulatus a uino, in angulo basilicae beati Petri apostoli obdormiuit. Clausis autem ex more usteis, a custodibus non est nanctus. De nocte uero consurgens, relucentibus per tota aedis spatia lychinis, pauore territus, aditum, per quem foris euaderit, quaerit. Verum ubi primi atque alterius ustei claustra pulsat et obserata cuncta cognoscit, solo decubuit, trepidus praestolans locum, ut, conuenientibus ad matutinis hymnis populis, hic liber abscederit. Interea uidit duas personas se inuicem uenerabiliter salutantes sollicitusque de suis esse prosperetatibus. Tunc qui erat senior ita exorsus est: «Uxoris Aeti lacrimas diutius sustenire non patior. Petit enim assiduae, ut uirum suum de Galliis reducam incolomem, cum aliud exinde fuisset apud diuinum iuditium praefinitum, sed tamen obtenui inmensam pietatem pro uita illius. Et ecce nunc illum propero uiuentem exinde reducturus! Verumtamen obtestor, ut qui haec audierit sileat arcanumque Dei uulgare non audeat, ne pereat uelociter a terra». Ille autem haec audiens, silire non potuit; sed mox inluciscente caelo omnia quae audierat matrisfamiliae pandit, expletisque sermonibus, lumen caruit oculorum. Igitur Aetius cum Gothis Francisque coniunctus aduersus Attilanem confligit. At ille ad internitionem uastari suum cernens exercitum, fuga delabitur. Theodor uero Gothorum rex huic certamine subcubuit. Nam nullus ambigat, Chunorum exercitum obtentu memorati antestites fuisse fugatum. Verum Aetius patritius cum Thorismodo uicturiam obtinuit hostesque deliuit. Expletoque bello, ait Aetius Thorismodo: «Festina uelociter redire in patriam, ne insistente germano a patris regno priueris». Haec ille audiens, cum uelocitate discessit, quasi antecipaturus fratrem et prior patris cathedram adepturus. Simili et Francorum regem dolo fugauit. Illis autem recedentibus, Aetius, spoliato campo, uictor in patriam cum grande est reuersus spolia. Attila uero cum paucis reuersus est, nec multo post Aquileia a Chunis capta, incensa atque deruta, Italia peruagata atque subuersa est. Thorismodus cui supra meminimus, Alanos bello edomuit, ipsi deinceps post multas lites et bella a fratribus oppraessus ac iugulatus interiit. [2,8] Quid de Aetio historiograffi scripserint. Igitur his ita degestis ac per ordinem expletis, quid de Aetio supra memorato Renati Frigiredi narret historia, tacere nefas putaui. Nam cum in duodecimo historiarum libro referat, post diui Honori excessum Valentinianum puerolum, uno tantum lustro peracto, a consubrino Theodosio imperatorem fuisse creatum et apud urbem Romam tyrannum Iohannem in imperium surrexisse, legatusque eius a caesare dicat fuisse dispectus, adiecit: Dum haec ita gererentur, legati ad tyrannum reuersi sunt, mandata atrocia reportantes. Quibus permotus Iohannis Aetium, id temporis curam palatii, cum ingenti auri pondere ad Chunus transmittit, notus sibi obsidatus sui tempore et familiari amicicia diuinctos, cum mandatis huiusmodi: cum primum partes aduersae Italiam ingressae forent, ipse a tergo adoriretur, se ad fronte uenturum. Et quia de hoc uiro consequenter plura memoranda sunt, genus moresque ordire placet. Gaudentius pater, Scyciae prouintiae primoris loci, a domesticatu exorsus militiam, usque ad magisterii equitum culmen profectus. Mater Itala, nobilis ac locuplex faemina. Aetius filius a puero praetorianus, tribus annis Alarici obsessus, dehinc Chunorum; post haec Carpilionis gener, ex comite domesticorum et Iohannis cura palatii. Medii corporis, uirilis habitudinis, decenter formatus, quo neque infirmitudini esset neque oneri, animo alacer, membris uegitus, eques prumptissimus, sagittarum iactu peritus, contu inpiger, bellis aptissimus, pacis artibus celebris, nullius auaritiae, minimae cupiditatis, bonis animi praeditus, ne inpulsoribus quidem prauis ab instituto suo deuians, iniuriarum patientissimus, laboris adpetens, inpauidus periculorum, famis, sitis, uigiliarum tolerantissimus. Cui ab ineunte aetate praedictum liquet, quantae potentiae fatis distinaretur, temporibus suis locisque celebrandus. Haec supradictus historiograffus de Aetio narrat. Adultus autem Valentinianus imperator, metuens, ne se per tyrannidem Aetius oppraemeret, eum nullis causis extantibus interimit. Ipse postmodum augustus dum in campo Martio pro tribunali resedens concionaretur ad populum, Occila, buccellarius Aeti, ex aduerso ueniens, eum gladio perfodit. Talis utrisque extitit finis. [2,9] Quid de Francis idemque dicant. De Francorum uero regibus, quis fuerit primus, a multis ignoratur. Nam cum multa de eis Sulpici Alexandri narret historia, non tamen regem primum eorum ullatinus nominat, sed duces eos habuisse dicit. Quae tamen de eisdem referat, memorare uidetur. Nam cum dicit, Maximum intra Aquileiam, amissam omnem spem imperii, quasi amentem resedere, adiungit: Eo tempore Genobaude, Marcomere et Sunnone ducibus Franci in Germaniam prorupere, ac pluribus mortalium limite inrupto caesis, fertiles maxime pagus depopulati, Agrippinensi etiam Coloniae metum incusserunt. Quod ubi Treuerus perlatum est, Nanninus et Quintinus militaris magistri, quibus infantiam filii et defensionem Galliarum Maximus conmiserat, collecto exercitu, apud Agripinam conuenerunt. Sed onusti praeda hostes, prouinciarum opima depopulati, Rhenum transierunt, pluribus suorum in Romano relictis solo, ad repetendam depopulationem paratis, cum quibus congressus Romanis adcomodus fuit, multis Francorum apud Carbonariam ferro perimptis. Cumque consultaretur succensu, an in Franciam transire deberit, Nannenus abnuit, quia non inparatus et in locis suis indubiae fortiores futurus sciebat. Quod cum Quintino et reliquis uiris militaribus displicuisset, Nanneno Mogontiacum reuerso, Quintinus cum exercitu circa Niuisium castellum Rhenum transgressus, secundis a fluuio castris, casas habitatoribus uacuas atque ingentes uicos distitutos offendit. Franci enim simulatu metu se in remotiores saltus reciperant, concidibus per extrema siluarum procuratis. Itaque uniuersis domibus exustis, in quas saeuire soliditas ignaua uictoriae consummationem reponebat, nocte sollicita militis sub armorum onere duxerant. Ac primo diluculo Quintino proelii duci ingressi saltus, in medium fere diem inplicantes se erroribus uiarum, toto peruagati sunt. Tandem cum ingentibus saeptis omnia a solido clausa offendissent, in palustres campus, qui siluis iungebantur, prorumpere molientibus, hostium rare apparuere, qui coniuncti arborum truncis uel concidibus superstantes, uelut e fastigiis turrium sagittas turmentorum ritu effudere inlitas herbarum uenenis, ut summe cutis neque letalibuse inflicta locis uulnera aut dubiae mortis sequerentur. Dehinc maiore multitudine hostium circumfusus exercitus, in aperta camporum, quae libera Franci reliquerant, auide effusus est. Ac primi equites uoraginibus inmersi, permixtis hominum iumentorumque corporibus, ruinam inuicem suorum oppraessi sunt. Pedites etiam, quos nulla onera equorum calcauerant, inplicati limo, egre explecantes gressum, rursus se, qui paulo ante uix emerserant, siluis trepidantes occulebant. Perturbatis ergo ordinibus, caesae legionis. Heraclio Iouinianorum tribuno ac paene omnibus qui militibus praeerant extinctis, paucis effugium totum nox et latibula siluarum praestiterunt. Haec in tertio Historiae libro narrauit. In quarto uero libro, cum de interfectione Victuris, fili Maximi tyranni, narraret, ait: Eo tempore Carietto et Sirus in locum Nanneni subrogati, in Germania cum exercitu opposito Francis diuersabantur. Et post pauca, cum Franci de Germania praedas tulissent, adiecit: Nihil Arbogastis differre uolens, conmonet caesarem poenas debetas a Francis exigendas, nisi uniuersa, quae superiore anno caesis legionibus diripuerant, confestim restituerent auctorisque belli traderent, in quos uiolatae pacis perfidia poneretur. Haec acta, cum duces essent, retulit; et deinceps ait: Post dies paucolus, Marcomere et Sunnone Francorum regalibus transacto cursim conloquio imperatisque ex more obsidibus, ad hiemandum Treuerus concessit. Cum autem eos regales uocet, nescimus, utrum reges fuerint, an in uices tenuerunt regnum. Idem tamen scriptor, cum necessitates Valentiniani agusti commemorat, haec adiungit: Dum diuersa in Oriente per Thracias geruntur, in Gallia status publicus perturbabatur. Clauso apud Viennam palatii aedibus principe Valentiniano paene infra priuati modum redacto, militaris rei cura Francis satellitibus tradita, ciuilia quoque officia transgressa in coniurationem Arbogastis; nullusque ex omnibus sacramentis militiae obstrictis repperiebatur, qui familiari principis sermoni aut iussis obsequi auderet. Dehinc refert: Eodem anno Arbogastis Sunnonem et Marcomere subregolus Francorum gentilibus odiis insectans, Agrepinam regentem maxime hieme petiit, gnarus toto omnes Frantiae recessus penetrandus urendusque, cum decursis foliis nudae atque arentes siluae insidiantes occulere non possent. Collicto ergo exercitu, transgressus Rhenum, Bricteros ripae proximos, pagum etiam quem Chamaui incolunt depopulatus est, nullo umquam occursante, nisi quod pauci ex Ampsiuariis et Catthis Marcomere duce in ulterioribus collium iugis apparuere. Iterum hic, relictis tam ducibus quam regalibus, aperte Francos regem habere designat, huiusque nomen praetermissum, ait: Dehinc Eugenius tyrannus, suscepto expeticionale procincto, Rheni limitem petit, ut, cum Alamannorum et Francorum regibus uetustis foederibus ex more initis, inmensum ea tempestate exercitum gentibus feris ostentaret. Haec suprascriptus historiograffus de Francis exseruit. Renatus Profuturus Frigiretus, cui iam supra meminimus, cum Romam refert a Gothis captam atque subuersam, ait: Interea Respendial rex Alanorum. Goare ad Romanos transgresso, de Rheno agmen suorum conuertit, Wandalis Francorum bello laborantibus, Godigyselo rege absumpto, aciae uiginti ferme milibus ferro peremptis, cunctis Wandalorum ad internitionem delendis, nisi Alanorum uis in tempore subuenisset. Mouet nos haec causa, quod cum aliorum gentium regis nominat, cur non nominet et Francorum. Tamen cum ait, quod Constantinus, adsumpta tyrannide, Constantium filium ad se de Hispaniis uenire iussisset, ita disseruit: Accito Constantinus tyrannus de Hispaniis Constante filio idemque tyranno, quo de summa rerum consultarent praesentes; quo factum est, ut Constans, instrumento aulae et coniuge sua Caesaraugustae dimissis, Gerontio intra Hispanias omnibus creditis, ad patrem continuato itinere decurreret. Qui ubi in unum uenere, interiectis diebus plurimis, nullo ex Italia metu, Constantinus gulae et uentre deditus redire ad Hispanias filium monet. Qui, praemissis agminibus, dum cum patre resederet, ab Hispania nuntii commeant, Gerontio Maximum unum e clientibus suis imperio praeditum atque in se cometatu gentium barbararum accinctum parari. Quo exterreti, Edobecco ad Germanias gentes praemisso, Constans et praefectus iam Decimius Rusticus ex officiorum magistro petunt Gallias, cum Francis et Alamannis omnique militum manu ad Constantinum iam iamque redituri. Item cum Constantinum obsedire scribit, ita dicit: Vixdum quartus obsidionis Constantini mensis agebatur, cum repente ex ulteriore Gallia nuntii ueniunt, Iouinum adsumpsisse ornatus regius et cum Burgundionibus, Alamannis, Francis, Alanis omnique exercitu inminire obsedentibus. Ita adceleratis moris, reserata urbe, Constantinus deditur, confestimque ad Italiam directus, missis a principe obuiam percussoribus, supra Mintium flumine capite truncatus est. Et post pauca idem refert: Hisdem diebus praefectus tyrannorum Decimius Rusticus, Agroetius ex primicirio notariorum Iouini multique nobiles apud Aruernus capti a ducibus Honorianis et crudeliter interempti sunt. Treuerorum ciuitas a Francis direpta incensaque est secunda inruptione. Cum autem Asterius codicillis imperialibus patriciatum sortitus fuisset, haec adiungit: Eodem tempore Castinus domesticorum comes, expetitionem in Francos suscepta, ad Gallias mittitur. Haec hi de Francis dixire. Horosius autem et ipse historiograffus in septimo operis sui libro ita commemorat: Stilico, congregatis gentibus, Francos proteret, Rhenum transit, Gallias peruagatur et ad Pyrenius usque perlabitur. Hanc nobis notitiam de Francis memorati historici reliquere, regibus non nominatis. Tradunt enim multi, eosdem de Pannonia fuisse degressus, et primum quidem litora Rheni amnes incoluisse, dehinc, transacto Rheno, Thoringiam transmeasse, ibique iuxta pagus uel ciuitates regis crinitos super se creauisse de prima et, ut ita dicam, nobiliore suorum familia. Quod postea probatum Chlodouechi uicturiae tradedirunt, itaque in sequenti digerimus. Nam et in Consolaribus legimus, Theudomerem regem Francorum, filium Richimeris quondam, et Ascylam, matrem eius, gladio interfectus. Ferunt etiam, tunc Chlogionem utilem ac nobilissimum in gente sua regem fuisse Francorum, qui apud Dispargum castrum habitabat, quod est in terminum Thoringorum. In his autem partibus, id est ad meridianam plagam, habitabant Romani usque Ligerem fluuium. Ultra Ligerem uero Gothi dominabantur. Burgundiones quoque, Arrianorum sectam sequentes, habitabant trans Rhodanum, quod adiacit ciuitate Lugdunense. Chlogio autem, missis exploratoribus ad urbem Camaracum, perlustrata omnia, ipse secutus, Romanus proteret, ciuitatem adpraehendit, in qua paucum tempus resedens, usque Sumenam fluuium occupauit. De huius stirpe quidam Merouechum regem fuisse adserunt, cuius fuit filius Childericus. [2,10] Quid de simulacris gentium prophetae Domini scribant. Sed haec generatio fanaticis semper cultibus uisa est obsequium praebuisse, nec prursus agnouere Deum, sibique siluarum atque aquarum, auium bestiarumque et aliorum quoque elementorum finxere formas, ipsasque ut Deum colere eisque sacrifitium delibare consueti. O! si eorum fibras cordium uox illa terribilis attigisset, qui per Moyse populo locuta est, dicens: Non sint tibi dii alii praeter me. Non facies tibi sculptile neque adorabis omnem similitudinem quae in caelo sunt et quae in terra et quae uersantur in aquis; non facis et non coles ea. Et illud: Dominum Deum tuum adorabis et ille soli seruies ac per nomen eius iurabis. Quid si intellegere potuissent, quae pro uituli conflatilis ueneratione Israheliticum populum ultio subsecuta conpraesseret, cum post epolum et cantica, post luxorias atque saltationes cum ore inmundo proferrent de eodem sculptile: Hii sunt dii tui, Israhel, qui te eduxerunt de terra Aegypti? Ceciderunt ex eis uiginti quattuor milia hominum. Quid de his qui initiati Belphegor cum Moabitibus scorto commixti, a proximis caesi, prostrati sunt? In qua plaga Finees sacerdus, interemptis adulteris, sedabit furorem Dei, et repotatum est illi ad iustitiam. Quid, si et illa eorum aurebus inlata fuisset, quod Dominus per Dauid intonat, dicens: Quia omnes dii gentium daemonia, Dominus autem caelos fecit? Et: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Similis illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Vel illud: Confundantur omnes qui adorant sculptile, qui gloriantur in simulacris suis. Et iterum quod Abbacuc profeta testatur, dicens: Quid prodest sculptile quod sculpserunt illud? Finxerunt illud cumflatile, fantasma mendum. Est hoc autem productio argenti et auri, et omnes spiritus non est in eis. Dominus autem in templo sancto suo: timeat a faciae eius uniuersa terra. Sed et alius propheta dicit: Dii, qui caelum et terram non fecerunt, pereant a terra et de his qui sub caelis sunt. Item illic: Haec dicit Dominus, creans caelus, ipse Deus formans terram et quae in ea sunt; ipse plastis eius, non in uanum fundauit eam, ut habitaretur creauit eam. Ego Dominus, hoc mihi nomen est, gloriam meam alteri non dabo neque uirtutem meam sculptilibus, qui ab initio transierunt. Et alibi: Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant? Et per Isaiam iterum dicit: Ego primus et nouissimus, et absque me non est deus et formatur, quem ego non nouerim. Plastae idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipse sunt testis eorum, quia non uident neque intellegent, et confundentur in eis. Ecce! omnes participes eius confundentur, fabri enim sunt ex hominibus. In prunis et malleis furmauit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suae. Similiter et artifex lignarius in circino turnauit illud et fecit imaginem uiri quasi spetiosi hominis habitantis in domo. Succidit lignum, operatus est, fecit sculptile et adorauit ut deum, clauis et malleis conpaginauit, ut non dissoluatur. Portata tollentur, quia incidere non ualent; reliquum uero ligni factus est hominibus in focum, et calefacti sunt. Ex aliud uero deum fecit et sculptile sibi. Curuatur ante illud et adorauit illud et obsecrat, dicens: «Libera me, quia deus meus es tu. Medietatem eius igni conbussi et coxi super carbones eius panes; coxi carnes et comedi, et de reliquum eius idolum faciam. Ante truncum ligni adorabo; pars eius cinis est». Cor insipiens adorauit illud et non liberauit animam suam. Neque dicit: Forte mendatium est in dextera mea. Haec autem generatio Francorum non intellexit primum; intellexerunt autem postea, sicut sequens historia narrat. [2,11] De Auito imperatore. Auitus enim unus ex senatoribus et - ualde manefestum est - ciuis Aruernus, cum Romanum ambisset imperium, luxoriosae agere uolens, a senatoribus proiectus, apud Placentiam urbem episcopus ordenatur. Conperto autem, quod adhuc indignans senatus uita eum priuari uellit, basilica sancti Iuliani Aruerni martyres cum multis muneribus expetiuit. Sed impleto in itenere uitae cursu, obiit, delatusque ad Briuatinsem uicum, ad pedes antedicti martyres est sepultus. Cui Martianus successit. In Galliis autem Egidius ex Romanus magister militum datus est. [2,12] De Childerico rege et Egidio. Childericus uero, cum esset nimia in luxoria dissolutus et regnaret super Francorum gentem, coepit filias eorum stuprose detrahere. Illique ob hoc indignantes, de regnum eum eieciunt. Conperto autem, quod eum etiam interficere uellent, Thoringiam petiit, relinquens ibi hominem sibi carum, qui uirorum furentium animus uerbis linibus mollire possit, dans etiam signum, quando redire possit in patriam; id est diuiserunt simul unum aureum, et unam quidem partem secum detulit Childericus, aliam uero amicus eius retenuit, dicens: «Quando quidem hanc partem tibi misero, partesque coniunctae unum efficerent solidum, tunc tu securo animo in patriam repedabis». Abiens ergo in Thoringiam, apud regem Bysinum uxoremque eius Basinam latuit. Denique Franci, hunc eiectum, Egidium sibi, quem superius magistrum militum a re publica missum diximus, unanimiter regem adsciscunt. Qui cum octauo anno super eos regnaret, amicus ille fidelis, pacatis occultae Francis, nuntius ad Childerico cum parte illa diuisi solidi quam retenuerat mittit. Ille uero certa cognoscens inditia, quod a Francis desideraretur, ipsis etiam rogantibus, a Thoringia regressus, in regno suo est restitutus. His ergo regnantibus, simul Basina illa, quam supra memorauimus, relicto uiro suo, ad Childericum uenit. Qui cum sollicite interrogaret, qua de causa ad eum de tanta regione uenisset, respondisse fertur: «Noui», inquid, «utilitatem tuam, quod sis ualde strinuus, ideoque ueni, ut habitem tecum. Nam noueris, si in transmarinis partibus aliquem cognouissem utiliorem tibi, expetissem utique cohabitationem eius». At ille gaudens eam sibi in coniugio copulauit. Quae concipiens, peperit filium uocauitque nomen eius Chlodouechum. Hic fuit magnus et pugnatur egregius. [2,13] De episcopatu Venerandi ac Rustici Aruernis. Apud Aruernus uero post transitum sancti Artemi Venerandus ex senatoribus episcopus ordenatur. Qualis autem fuerit hic pontifex, testatur Paulinus dicens: Si enim hodie uideas dignos Domino sacerdotes, uel Exsuperium Tholosae, uel Simplicium Viennae, uel Amando Burdigale, uel Diogenianum Albigae, uel Dinamium Ecolisnae, uel Venerandum Aruernus, uel Alithium Cadurcis, uel nunc Pegasium Petrocoris, utcumque se habent saeculi mala, uidebis profectus dignissimus totius fidei relegionesque custodes. Hic in ipsa dominici natalis uigilia transisse refertur. Mane autem facto processio solemnitates funeris eius obsequium fuit. Post cuius obitum foeda apud ciuis pro episcopatu intentio uertebatur. Cumque partes inter se diuisae alium aliumque eregere uellent, magna conlisio erat populi. Resedentibus tamen episcopis die dominico, mulier quaedam uelata atque deuota Deo audenter ad eos ingreditur, qui ait: «Audite me, sacerdotes Domini! Scitote enim, quod non est in his bene placitum Deo, quos hi ad sacerdotium elegerunt. Ecce enim Dominus hodie ipsi sibi prouidebit antestitem. Itaque nolite conturbare neque conlidere populum, sed pacientes estote parumper! Dominus enim nunc diriget, qui regat ecclesiam hanc». His itaque mirantibus haec uerba, subito Rusticus nomine, qui erat ex ipsa urbis Aruernae diocese presbiter, aduenit. Ipsi enim iam mulieri per uisionem fuerat indicatus. Quo uiso, ait: «En ipsum quem elegit Dominus! Ecce qualem uobis pontificem distinauit! Hic ordenetur episcopus!» Haec ea loquente, omnis populus, cuncta intentione postposita, clamauit, dignum ac iustum esse. Qui in cathedra positus, septimus in eodem loco pontificatus honorem, populo gaudente, suscepit. [2,14] De episcopatu Eustochi Turonici atque Perpetui, et de basilica sancti Martini. Apud urbem uero Turonicam, defuncto Eustochio episcopo septimo decimo sacerdotii sui anno, quintus post beatum Martinum Perpetuus ordinatur. Qui cum uirtutes assiduas ad sepulchrum eius fieri cerneret, cellulam, quae super eum fabricata fuerat, uidens paruulam, indignam talibus miraculis iudicauit. Qua submota, magnam ibi basilicam, quae usque hodie permanet, fabricauit, quae habetur a ciuitate passus 550. Habet in longo pedes 160, in lato 60, habet in alto usque ad cameram pedes 45; fenestras in altario 32, in capso 20; columnas 41; in toto aedificio fenestras 52, columnas 120; ostia 8, tria in altario, quinque in capso. Sollemnitas enim ipsius basilicae triplici uirtute pollet: id est dedicatione templi, translatione corporis sancti uel ordinatione eius episcopati. Hanc enim quarto Nonas Iulias obseruabis; depositionem uero eius tertio Idus Nouembris esse cognoscas. Quod si fideliter celebraueris, et in praesenti saeculo et in futuro patrocinia beati antistitis promereberis. Et quoniam camera cellulae illius prioris eleganti opere fuerat fabricata, indignum duxit sacerdos, ut opera eius deperiret, sed in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli aliam construxit basilicam, in qua cameram illam adfixit. Multas et alias basilicas aedificauit, quae usque hodie in Christi nomine constant. [2,15] De basilica sancti Simphoriani. Eo tempore et basilica beati Simphoriani Agustidunensis martiris ab Eufronio presbitero aedificata est. Et ipse Eufronius huius deinceps urbis episcopatum sortitus est. Hic enim marmorem, qui super sanctum sepulchrum beati Martini habetur, cum grandi deuotione transmisit. [2,16] De Namatio episcopo et ecclesia Aruerna. Sanctus uero Namatius post obitum Rustici episcopi apud Aruernus in diebus illis octauus erat episcopus. Hic ecclesiam, qui nunc constat et senior infra murus ciuitatis habetur, suo studio fabricauit, habentem in longo pedes 150, in lato pedes 60, id est infra capso, in alto usque cameram pedes 50, inante absidam rotundam habens, ab utroque latere ascellas eleganti constructas opere; totumque aedificium in modum crucis habetur expositum. Habet fenestras 42, columnas 70, ostia 8. Terror namque ibidem Dei et claritas magna conspicitur, et uere plerumque inibi odor suauissimus quasi aromatum aduenire a religiosis sentitur. Parietes ad altarium opere sarsurio ex multa marmorum genera exornatos habet. Exactum ergo in duodecimo anno beatus pontifex aedificium, Bononiae ciuitatem Italiae sacerdotes dirigit, ut ei reliquias sanctorum Agricolae et Vitalis exhibeant, quos pro nomine Christi Dei nostri manifestissime crucifixos esse cognouimus. [2,17] De coniuge eius et basilica sancti Stephani. Cuius coniux basilicam sancti Stephani suburbano murorum aedificauit. Quam cum fucis colorum adornare uelit, tenebat librum in sinum suum, legens historias actionis antiquae, pictoribus indicans, quae in parietibus fingere deberent. Factum est autem quadam die, ut, sedente ea in basilica ac legente, adueniret quidam pauper ad orationem, et aspiciens eam in ueste nigra, senio iam prouecta, putauit esse unam de egentibus protulitque quadram panis et posuit in sinu eius et abscessit. Illa uero non dedignans munus pauperis, qui personam eius non intellexit, accepit et gratias egit reposuitque, hanc suis epulis anteponens et benedictionem ex ea singulis diebus sumens, donec expensa est. [2,18] Quod Childericus Aurilianus et Andecauo uenit Odouacrius. Igitur Childericus Aurilianis pugnas egit, Adouacrius uero cum Saxonibus Andecauo uenit. Magna tunc lues populum deuastauit. Mortuus est autem Egidius et reliquit filium Syagrium nomine. Quo defuncto, Adouacrius de Andecauo uel aliis locis obsedes accepit. Brittani de Bituricas a Gothis expulsi sunt, multis apud Dolensim uicum peremptis. Paulos uero comes cum Romanis ac Francis Gothis bella intulit et praedas egit. Veniente uero Adouacrio Andecauus, Childericus rex sequenti die aduenit, interemptoque Paulo comite, ciuitatem obtinuit. Magnum ea die incendio domus aeclesiae concremata est. [2,19] Bellum inter Saxones ac Romanus. His ita gestis, inter Saxones atque Romanos bellum gestum est; sed Saxones terga uertentes, multos de suis, Romanis insequentibus, gladio reliquerunt; insolae eorum cum multo populo interempto a Francis captae atque subuersi sunt. Eo anno minse nono terra tremuit. Odouacrius cum Childerico foedus iniit, Alamannusque, qui partem Italiae peruaserant, subiugarunt. [2,20] De Victorio duce. Eoricus autem Gothorum rex Victorium ducem super septem ciuitatis praeposuit anno XIIII, regni sui. Qui protinus Aruernus adueniens, ciuitatem addere uoluit, unde et criptae illae usque hodie perstant. Ad basilicam sancti Iuliani colomnas, quae sunt in aede positae, exhibere iussit. Basilicam sancti Laurenti et sancti Germani Licaniacensis uici iussit aedificare. Fuit autem Aruernus annis nouem. Super Euchirium uero senatorem calumnias deuoluit; quem in carcere positum nocte extrahi iussit, ligatumque iuxta parietem antiquum, ipsum parietem super eum elidi iussit. Ipse uero dum nimium esset in amore mulierum luxoriosus et ab Aruernus ueriritur interfeci, Romam aufugit, ibique similem timptans exercere luxoriam, lapidibus est obrutus. Post cuius excessum regnauit Euricus annus IIII; obiit autem anno uicissimo septimo regni sui. Fuit etiam et tunc terrae motus magnus. [2,21] De Eparchio episcopo. Defuncto autem apud Aruernus Namatio episcopo, Eparchius successit, uir sanctissimus atque religiosus. Et quia eo tempore ecclesia paruam infra muros urbis possessionem habebat, ipsi sacerdoti in ipso, quod modo salutatorium dicitur, mansio erat, atque ad gratias Deo tempore nocturno reddendas ad altarium ecclesiae consurgebat. Factum est autem, ut nocte quadam ingrediens, plenam ecclesiam a demonibus repperiret ipsumque principem in modum ornatae mulieris in throni illius cathedra resedentem. Cui ait pontifex: «O meretrix execranda, non sufficit tibi loca cuncta uariis pollutionibus infecire, adhuc et cathedram a Domino consecratam fetida sessionis tuae accessione coinquinas? Abscede a domo Dei, ne a te amplius polluatur». Cui ait: «Et quia mihi meretricis nomen inponis, multas tibi parabo insidias ob desideria mulierum». Et haec dicens, sicut fumus euanuit. Verumtamen sacerdos temptatus est per commotionem corporis a concupiscentia; sed signo crucis sanctae munitus, nihil ei inimicus nocere potuit. Ferunt etiam, ipsum in arce Cantobennici montis monasterium collocasse, ubi nunc oratorium est, et ibi se diebus quadragesimae sanctae recludere; die autem caenae dominicae cum magno psallentio, comitantibus clericis ciuibusque, ad ecclesiam suam reuertebatur. Quo migrante, Sidonius ex praefecto substituetur, uir secundum saeculi dignitatem nobilissimus et de primis Galliarum senatoribus, ita ut filiam sibi Auiti imperatoris in matrimonio sociaret. Huius tempore, cum adhuc apud urbem Aruernam Victorius, cui supra meminimus, moraretur, fuit in monasterio beati Quirici urbis ipsius abba Abraham nomine, qui fide atque operibus Abrahae illius prioris gratia refulgebat, sicut in libro uitae eius scripsimus. [2,22] De Sidonio episcopo. Sanctus uero Sidonius tantae facundiae erat, ut plerumque ex inprouiso luculentissime quae uoluisset, nulla obsistente mora, conponeret. Contigit autem quadam die, ut ad festiuitatem basilicae monasterii, cui supra meminimus, inuitatus accederet, ablatoque sibi nequiter libello, per quem sacrosancta sollemnia agere consueuerat, ita paratus a tempore cunctum festiuitatis opus explicuit, ut ab omnibus miraretur nec putaretur ab adstantibus, ibidem hominem locutum fuisse, sed angelum. Quod in praefatione libri, quem de missis ab eo conpositis coniunximus, plenius declarauimus. Cum autem esset magnificae sanctitatis atque, ut diximus, ex senatoribus primis, plerumque nesciente coniuge uasa argentea auferebat a domo et pauperibus erogabat. Quod illa cum cognosceret, scandalizabatur in eum, sed tamen, dato egenis pretio, species domi restituebat. [2,23] De sanctitate Sidonii episcopi, et de iniuriis eius ultione diuina moderatis. Cumque ad officium dominicum fuisset mancipatus et sanctam ageret in saeculo uitam, surrexerunt contra eum duo presbiteri, et ablatam ei omnem potestatem a rebus ecclesiae, artum ei uictum et tenuem relinquentes, ad summam eum contumeliam redigerunt. Sed non longi temporis spatio inultam eius iniuriam diuina uoluit sustinere clementia. Nam unus ex his nequissimis et indignum dici presbiteris, cum ante nocte minatus fuisset eum de ecclesia uelle extrahere, signum ad matutinis audiens fuisset commotum, feruens felle contra sanctum Dei surrexit, hoc iniquo corde explere cogitans, quod die praecedente tractauerat. Ingressus autem in secessum suum, dum uentrem purgare nititur, spiritum exalauit. Expectat enim eum puer a foris cum cereo dominum egressurum. Iamque aduenerat lux, et satelles eius, id est alius presbiter, mittit nuntium, dicens: «Veni, ne tarderis, ut quae nobis die hesterna conuenit pariter expleamus» . Sed cum responsa dare differret exanimis, eleuato puer uelo ostii repperit dominum super sellula secessi defunctum. Unde indubitatum est, non minoris criminis hunc reum esse quam Arrium illum, cui similiter in secessum fuerunt interna deposita per partis inferioris egestum, quia nec istud sine heresi potest accipi, ut in ecclesiam non obaudiatur sacerdos Dei, cui ad pascendum oues commissae sunt, et ille se ingerat potestati, cui neque a Deo neque ab hominibus aliquid est commissum. Dehinc beatus sacerdos, uno adhuc manente nihilominus inimico, suae restituetur potestati. Factum est autem post haec, ut accedente febre aegrotare coepisset. Qui rogat suos, ut eum in ecclesiam ferrent. Cumque ibidem inlatus fuisset, conueniebant ad eum multitudo uirorum ac mulierum simulque etiam et infantium plangentium atque dicentium: «Cur nos deseres, pastor bone, uel cui nos quasi orphanos derelinquis? Numquid erit nobis post transitum tuum uita? Numquid erit postmodum, qui nos sapientiae sale sic condiat aut ad dominici nominis timorem talis prudentiae ratione redarguat?» Haec et his similia populis cum magno fletu dicentibus, tandem sacerdos, Spiritu in se sancto influente, respondit: «Nolite timere, o populi, ecce! frater meus Aprunculus uiuit, et ipse erit sacerdos uester». Qui non intellegentes, putabant, eum loqui aliquid in extasi. Quo migrante, presbiter ille nequam, alter ex duobus qui remanserat, protinus omnem facultatem ecclesiae, tamquam si iam episcopus esset, inhians cupiditate, praeoccupat, dicens: «Tandem respexit in me Deus, cognoscens, me iustiorem esse Sidonio, largitusque est mihi hanc potestatem». Cumque per totam urbem superbus feritur, adueniente die dominico, qui inminebat post transitum sancti uiri, praeparato epulo, iussit cunctos ciues in domo ecclesiae inuitari, dispectisque senioribus, primus recumbit in toro. Cui oblatum pincerna poculum ait: «Domine mi, uidi somnium, quem, si permittis, edicam: Videbam hac nocte dominica, et ecce! erat domus magna, et in domo erat thronus positus, in quo quasi iudex resedebat cunctis potestate praestantior, cui adsistebant multi sacerdotum in albis uestibus, sed et promiscuae populorum turbae ualde innumerabiles. Verum cum haec trepidus contemplarem, conspicio eminus inter eos beatum adstare Sidonium, et cum presbitero illo tibi carissimo, qui ante hos paucos annos de hoc mundo migrauit, adtente litigantem. Quo deuicto, iubet rex, ut in imis carceris angustiis retrudatur; ablatoque isto, contra te iterum suggeret, dicens, te in eo scelere, propter quod prior ille damnatus fuerat, fuisse participem. Verum ubi iudex, quem ad te transmitteret, sollicite coepit inquirere, ego me inter reliquos occolere coepi et a tergo statui, tractans apud memet ipsum, ne forte ego, qui notus sum homini, mittar. Dum haec mecum tacitus uoluerem, amotis omnibus, remansi solus in publico uocatusque a iudice propius accedo. Cuius uirtutem atque splendorem contuens, coepi hebes effectus titubare prae metu. Et ille: "Ne timeas, puer", inquid, "sed uade, dic presbitero illi: Veni ad respondendam causam, quia Sidonius te arcersiri deprecatus est. Tu uero ne moram facias ad eundum, quia sub grandi testificatione mihi praecepit rex ille haec loqui, dicens: Si tacueris, morte pessima morieris"«. Haec eo loquente, exterritus presbiter, elapsum de manu calicem, reddidit spiritum; ac de recubitu ablatus mortuus sepulturae mandatus est, possessurus infernum cum satellite suo. Tale iudicium super contumaces clericos Dominus in hunc praetulit mundum, ut unus Arrii sortiretur mortem, alius tamquam Simon Magus apostoli sancti oratione ab excelsa arce superbiae praeceps allideretur. Qui non ambiguntur pariter possidere tartarum, qui simul egerunt nequiter contra sanctum episcopum suum. Interea cum iam terror Francorum resonaret in his partibus et omnes eos amore desiderabili cupirent regnare, sanctus Abrunculus Lingonicae ciuitatis episcopus apud Burgondiones coepit haberi suspectus. Cumque odium de die in diem cresceret, iussum est, ut clam gladio feriretur. Quo ad eum perlato nuntio, nocte a castro Diuionensi per murum dimissus Aruernus aduenit, ibique iuxta uerbum Domini, quod posuit in ore sancti Sidonii, undecimus datur episcopus. [2,24] De fame Burgundiae et Ecdicio. Sed tempore Sidoni episcopi magna Burgundiam famis oppressit. Cumque populi per diuersas regiones dispergerentur, nec esset ullus qui pauperibus alemoniam largeretur, Ecdicius quidam ex senatoribus, huius propinquos, magnam tunc rem in Deo confisus fecisse perhibitur. Nam inualiscente fame, misit pueros suos cum equitibus et plaustris per uicinas sibi ciuitates, ut eos qui hac inopia uexabantur sibi adducerent. At illi euntes, cunctus pauperes, quodquod inuenire potuerunt, adduxerunt ad domum eius, ibique eos per omnem tempus sterelitates pascens, ab interitu famis eximit. Fueruntque, ut multi aiunt, amplius quam quattuor milia promiscui sexus. Adueniente autem ubertate, ordinata iterum euectionem, unumquemque in loco suo restituit. Post quorum discessum uox ad eum e caelis lapsa peruenit, dicens: «Ecdici, Ecdici, quia fecisti rem hanc, tibi et simine tuo panis non deerit in sempiternum, eo quod obaudieris uerbis meis et famem meam refectione pauperum saciaberis». Quem Ecdicium mirae uelocitatis fuisse, multi commemorant. Nam quadam uice multitudinem Gothorum cum decim uiris fugasse perscribitur. Sed et sanctos Patiens Lugdunensis episcopus simile huic in ipsa fame populis prestetisse perhibetur benefitium. Extat exinde hodieque apud nos beati Sidoni epistola, in qua eum declamaturiae conlaudauit. [2,25] De Euuarege persecutore. Huius temporis et Euarix rex Gothorum, excidens Hispanum limitem, grauem in Galliis super christianis intulit persecutionem. Truncabat passim peruersitate suae non consentientis, clericus carceribus subegebat, sacerdotis uero alius dabat exilio, alius gladio trucidabat. Nam et ipsus sacrorum templorum aditus spinis iusserat obserari, scilicet ut raritas ingrediendi obliuionem facerit fidei. Maxime tunc Nouimpopulanae geminaeque Germaniae urbes ab hac tempestate depopulatae sunt. Extat hodieque et pro ac causa ad Basilium episcopum nobilis Sidoni ipsius epistola, quae haec ita loquitur. Sed persecutor non post multum tempus ultione diuina percussus interiit. [2,26] De obitu sancti Perpetui et episcopatu Volosiani ac Viri. Post haec beatus Perpetuus Turonicae ciuitatis episcopus, impletis triginta in episcopatu annis, in pace quieuit. In cuius loco Volusianus, unus ex senatoribus, subrogatus est. Sed a Gothis suspectus habitus, episcopatus sui anno septimo in Hispaniis est quasi captiuus adductus, sed protinus uitam finiuit. In cuius loco Virus succedens, septimus post beatum Martinum ordinatur episcopus. [2,27] Quod Chlodouechus regnum accepit. His ita gestis, mortuo Childerico, regnauit Chlodouechus, filius eius pro eo. Anno autem quinto regni eius Siacrius Romanorum rex, Egidi filius, apud ciuitatem Sexonas, quam quondam supra memoratus Egidius tenuerat, sedem habebat. Super quem Chlodouechus cum Ragnechario, parente suo, quia et ipse regnum tenebat, ueniens, campum pugnae praeparare deposcit. Sed nec iste distolit ac resistere metuit. Itaque inter se utrisque pugnantibus, Syagrius elisum cernens exercitum, terga uertit et ad Alaricum regem Tholosa curso ueluci perlabitur. Chlodouechus uero ad Alarico mittit, ut eum redderit; alioquin nouerit, sibi bellum ob eius retentationem inferri. Ad ille metuens, ne propter eum iram Francorum incurrerit, ut Gothorum pauere mos est, uinctum legatis tradedit. Quem Chlodouechus receptum custodiae mancipare praecipit; regnoque eius acceptum, eum gladio clam feriri mandauit. Eo tempore multae aeclesiae a Chlodouecho exercitu depraedatae sunt, quia erat ille adhuc fanaticis erroribus inuolutus. Igitur de quadam eclesia urceum mirae magnitudinis ac pulchritudinis hostes abstulerant, cum reliqua eclesiastici ministerii ornamenta. Episcopus autem eclesiae illius missus ad regem dirigit, poscens, ut, si aliud de sacris uasis recipere non meretur, saltim uel urceum aeclesia sua reciperit. Haec audiens rex, ait nuntio: «Sequere nos usque Sexonas, quia ibi cuncta que adquisita sunt diuidenda erunt. Cumque mihi uas illud sors dederit, quae papa poscit, adimpleam». Dehinc adueniens Sexonas, cunctum onus praedae in medio positum, ait rex: «Rogo uos, o fortissimi proeliatores, ut saltim mihi uas istud» - hoc enim de urceo supra memorato dicebat, - «extra partem concidere non abnuatis». Haec regi dicente, illi quorum erat mens sanior aiunt: «Omnia, gloriose rex, quae cernimus, tua sunt, sed et nos ipsi tuo sumus dominio subiugati. Nunc quod tibi bene placitum uiditur facito; nullus enim potestati tuae resistere ualet». Cum haec ita dixissent, unus leuis, inuidus ac facilis, cum uoce magna eleuatam bipennem urceo inpulit, dicens: «Nihil hinc accipies, nisi quae tibi sors uera largitur». Ad haec obstupefactis omnibus, rex iniuriam suam patientiae lenitate coercuit, acceptumque urceum nuntio eclesiastico reddidit, seruans abditum sub pectore uulnus. Transacto uero anno, iussit omnem cum armorum apparatu aduenire falangam, ostensuram in campo Marcio horum armorum nitorem. Verum ubi cunctus circuire diliberat, uenit ad urcei percussorem; cui ait: «Nullus tam inculta ut tu detulit arma; nam neque tibi hasta neque gladius neque securis est utilis». Et adpraehensam securem eius terrae deiecit. At ille cum paulolum inclinatus fuisset ad collegendum, rex, eleuatis manibus, securem suam capite eius defixit. «Sic», inquid, «tu Sexonas in urceo illo fecisti». Quo mortuo, reliquos abscedere iubet, magnum sibi per hanc causam timorem statuens. Multa bella uicturiasque fecit. Nam decimo regni sui anno Thoringis bellum intulit eosdemque suis diccionibus subiugauit. [2,28] Quod Chlodouechus Chrodigilde accepit. Fuit igitur et Gundeuechus rex Burgundionum ex genere Athanarici regis persecutoris, cui supra meminimus. Huic fuerunt quattuor filii: Gundobadus, Godigisilus, Chilpericus et Godomarus. Igitur Gundobadus Chilpericum fratrem suum interfecit gladio uxoremque eius, ligatu ad collum lapidem, aquis inmersit. Huius duas filias exilio condemnauit; quarum senior mutata ueste Crona, iunior Chrotchildis uocabatur. Porro Chlodouechus, dum legationem in Burgundiam saepius mittit, Chrotchildis puella repperitur a legatis eius. Qui cum ea uidissent elegantem atque sapientem et cognouissent, quod de regio esset genere, nuntiauerunt haec Chlodouecho regi. Nec moratus ille ad Gundobadum legationem dirigit, eam sibi in matrimonio petens. Quod ille recusare metuens, tradidit eam uiris; illeque accipientes puellam, regi uelotius repraesentant. Qua uisa, rex ualde gauisus, suo eam coniugio sociauit, habens iam de concubina filium nomine Theudericum. [2,29] De primo eorum filio baptizato in albis defuncto. Igitur ex Chrotchilde regina habuit filium primogenitum. Quem cum mulier baptismo consecrare uellit, praedicabat assiduae uiro, dicens: «Nihil sunt dii quos colitis, qui neque sibi neque aliis potuerunt subuenire. Sunt enim aut ex lapide aut ex ligno aut ex metallo aliquo sculpti. Nomina uero quae eis indedistis homines fuere, non dii, ut Saturnus, qui a filio ne a regno depelleretur, per fugam elapsus adseritur, ut ipse Iouis omnium stuprorum spurcissimus perpetratur, incestatur uirorum, propinquarum derisor, qui nec ab ipsius sororis propriae potuit abstenere concubitum, ut ipsa ait: Iouisque et soror et coniux. Quid Mars Mercuriusque potuere? Qui potius sunt magicis artibus praediti, quam diuini nominis potentiam habuere. Sed ille magis coli debit, qui caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt uerbo ex non extantibus procreauit, qui solem lucere fecit et caelum stillis ornauit, qui aquas reptilibus, terras animantibus, aera uolatilibus adimpliuit, cuius nutu terrae frugibus, pomis arbores, uuis uineae decorantur, cuius manu genus humanum creatum est, cuius largitione ipsa illa creatura omnes homini suo, quem creauit, et obsequio et benefitio famulatur». Sed cum haec regina dicerit, nullatinus ad credendum regis animus mouebatur, sed dicebat: «Deorum nostrorum iussione cuncta creantur ac prudeunt, Deus uero uester nihil posse manefestatur, et quod magis est, nec de deorum genere esse probatur». Interea regina fidelis filium ad baptismum exhibet, adornare eclesiam uelis praecipit atque curtinis, quo facilius uel hoc misterio prouocaretur ad credendum, qui flecti praedicationem non poterat. Baptizatus autem puer, quem Ingomerem uocitauerunt, in ipsis, sicut regeneratus fuerat, albis obiit. Qua de causa commotus felle rex, non signiter increpabat regina, dicens: «Si in nomine deorum meorum puer fuisset decatus, uixisset utique; nunc autem, quia in nomine Dei uestri baptizatus est, uiuere omnino non potuit». Ad haec regina: «Deo», inquid, «omnipotenti, creatori omnium, gratias ago, qui me non usquequaque iudicauit indigna, ut de utero meo genitum regno suo dignaretur adscire. Mihi autem dolore huius causae animus non attingitur, quia scio, in albis ab hoc mundo uocatus Dei obtutibus nutriendus». Post hunc uero genuit alium filium, quem baptizatum Chlodomere uocauit; et hic cum egrotare coepisset, dicebat rex: «Non potest aliud, nisi et de hoc sicut et de fratre eius contingat, ut baptizatus in nomine Christi uestri protinus moriatur». Sed orante matre, Domino iubente conualuit. [2,30] Bellum contra Alamannus. Regina uero non cessabat praedicare, ut Deum uerum cognusceret et idola neglegerit. Sed nullo modo ad haec credenda poterat commoueri, donec tandem aliquando bellum contra Alamannos conmoueretur, in quo conpulsus est confiteri necessitate, quod prius uoluntate negauerat. Factum est autem, ut confligente utroque exercitu uehementer caederentur, atque exercitus Chlodouechi ualde ad internitionem ruere coepit. Quod ille uidens, eleuatis ad caelum oculis, conpunctus corde, commotus in lacrimis, ait: «Iesu Christi, quem Chrotchildis praedicat esse filium Dei uiui, qui dare auxilium laborantibus uicturiamque in te sperantibus tribuere diceris, tuae opis gloriam deuotus efflagito, ut, si mihi uicturiam super hos hostes indulseris et expertus fuero illam uirtutem, quam de te populus tuo nomine dicatus probasse se praedicat, credam tibi et in nomine tuo baptizer. Inuocaui enim deos meos, sed, ut experior, elongati sunt ab auxilio meo; unde credo, eos nullius esse potestatis praeditos, qui sibi oboedientibus non occurrunt. Te nunc inuoco, tibi credere desidero, tantum ut eruar ab aduersariis meis». Cumque haec dicerit, Alamanni terga uertentes, in fugam labi coeperunt. Cumque regem suum cernirent interemptum, Chlodouechi se ditionibus subdunt, dicentes: «Ne amplius, quaesumus, pereat populus, iam tui sumus». Ad ille, prohibito bello, cohortato populo cum pace regressus, narrauit reginae, qualiter per inuocationem nominis Christi uicturiam meruit obtenire. [2,31] De baptismo Chlodouechi. Tunc regina arcessire clam sanctum Remedium Remensis urbis episcopum iubet, depraecans, ut regi uerbum salutis insinuaret. Quem sacerdos arcessitum secritius coepit ei insinuare, ut Deum uerum, factorem caeli ac terrae, crederit, idola neglegerit, quae neque sibi neque aliis prodesse possunt. At ille ait: «Libenter te, sanctissime pater, audiebam; sed restat unum, quod populus qui me sequitur, non patitur relinquere deus suos; sed uado et loquor eis iuxta uerbum tuum». Conueniens autem cum suis, priusquam ille loqueretur, praecurrente potentia Dei, omnes populus pariter adclamauit: «Mortalis deus abigimus, pie rex, et Deum quem Remegius praedicat inmortalem sequi parati sumus». Nuntiantur haec antestiti, qui gaudio magno repletus, iussit lauacrum praeparari. Velis depictis adumbrantur plateae, eclesiae curtinis albentibus adurnantur, baptistirium conponitur, balsama difunduntur, micant flagrantes odorem cerei, totumque templum baptistirii diuino respergetur ab odore, talemque ibi gratiam adstantibus Deus tribuit, ut aestimarent se paradisi odoribus collocari. Rex ergo prior poposcit, se a pontifeci baptizare. Procedit nouos Constantinus ad lauacrum, deleturus leprae ueteris morbum sordentesque maculas gestas antiquitus recenti latice deleturus. Cui ingresso ad baptismum sanctus Dei sic infit ore facundo: «Mitis depone colla, Sigamber; adora quod incendisti, incende quod adorasti». Erat autem sanctus Remegius episcopus egregiae scientiae et rethoricis adprimum inbutus studiis, sed et sanctitate ita praelatus, ut Siluestri uirtutebus equaretur. Est enim nunc liber uitae eius, qui eum narrat mortuum suscitasse. Igitur rex omnipotentem Deum in Trinitate confessus, baptizatus in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti delebutusque sacro crismate cum signaculo crucis Christi. De exercito uero eius baptizati sunt amplius tria milia. Baptizata est et soror eius Albofledis, quae non post multum tempus migrauit ad Dominum. Pro qua cum rex contristaretur, sanctus Remegius consolaturiam misit epistolam, quae hoc modo sumpsit exordium: Anget me et satis me anget uestrae causa tristitiae, quod bonae memoriae germana uestra transiit Albofledis. Sed consolare possumus, quia talis de hoc mundo migrauit, ut suspici magis debeat quam lugere. Conuersa est enim et alia soror eius Lantechildis nomen, quae in haeresim Arrianorum dilapsa fuerat, quae confessa aequalem Filium Patri et Spiritum sanctum, crismata est. [2,32] Bellum contra Gundobadum. Tunc Gundobadus et Godegisilus fratres regnum circa Rhodanum aut Ararem cum Massiliensem prouintiam retinebant. Erant autem tam ille quam populi eorum Arrianae sectae subiecti. Cumque se inuicem inpugnarent, auditas Godigisilus Chlodouechi regis uicturias misit ad eum legationem occulte, dicens: «Si mihi ad persequendum fratrem meum praebueris solatium, ut eum bello interficere aut de regione eiecere possim, tributum tibi, quale tu ipse uellis iniungere, annis singulis dissoluam». Quod ille libenter accipiens, auxilium ei, ubicumque necessitas poposcerit, repromisit, et statuto tempore contra Gundobadum exercitum commouit. Quo audito, Gundobadus ignorans dolum fratris, misit ad eum, dicens: «Veni in adiuturium meum, quia Franci se conmouent contra nos et regionem nostram adeunt, ut eam capiant. Ideoque simus unianimis aduersus gentem inimicam nobis, ne separati inuicem quod aliae gentes passi sunt perferamus». Ad ille: «Vadam», inquid, «cum exercitu meo et tibi auxilium praebeam». Mouentesque simul hii tres exercitum, id est Chlodouechus contra Gundobadum et Godigiselo, cum omni instrumento belli ad castrum cui Diuione nomen est peruenerunt. Confligentesque super Oscaram fluuium, Godigiselus Chlodouecho coniungetur, ac uterque exercitus Gundobadi populum adteret. At ille dolum fratres, quem non suspecabatur, aduertens, terga dedit fugamque iniit, Rhodanitidesque ripas percurrens, Auinionem urbem ingreditur. Godigisilus uero, obtenta uicturia, promissam Chlodouecho aliquam partem regni sui, cum pace discessit Viennamque triumphans, tamquam si iam totum possederit regnum, ingreditur. Auctis adhuc Chlodouechus rex uiribus post Gundobadum abiit, ut eum de ciuitate extractum interemeret. Quod ille audiens, pauore perterritus, metuebat, ne ei mors repentina succederet. Habebat tamen secum uirum inlustrem Aredium, strinuum atque sapientem, quem ad se arcessitum, ait: «Vallant me undique angustiae, et quid faciam ignoro, quia uenerunt hi barbari super nos, ut, nobis interemptis, regionem totam euertant». Ad haec Aredius ait: «Oportit te lenire feritatem hominis huius, ne pereas. Nunc ergo, si placit in oculis tuis, ego a te fugire et ad eum transire consimulo, cumque ad eum accessero, ego faciam, ut neque te neque hanc noceant regionem. Tantum ut quod tibi per meum consilium demandauerit implere studias, donec causam tuam Dominus prosperam facere sua pietate dignetur» . Et ille: «Faciam», inquid, «quaecumque mandaueris». Haec eo dicente, uale dicens Aredius discessit, et ad Chlodouechum regem abiens, ait: «Ecce! ego humilis tuos, piissime rex, ad tuam potentiam uenio, relinquens illum miserrimum Gundobadum. Quod si me pietas tua recipere dignatur, integrum in me famulum atque fidelem et tu et posteri tui habebitis». Quem ille prumptissime colligens secum retinuit. Erat enim iocundus in fabulis, strinuns in consiliis, iustus in iuditiis et in conmisso fidelis. Denique Chlodouecho cum omni exercito circa murus urbis resedente, ait Aredius: «Si dignanter, o rex, gloria celsitudinis tuae paucos humilitatis meae sermones uellit accepere, consilium licet non egeatis, tamen fide integra ministrabam; idemque uel tibi congruum uel ciuitatibus erat, per quas transire diliberas. Cur», inquid, «retines exercitum, cum loco firmissimo tuus resedeat inimicus? Depopularis agros, prata depascis, uineas dissecas, oliuita succidis omnesque regiones fructus euertis; interim et ille nocere nihil praeualis. Mitte potius legationem et tributum, quod tibi annis singulis dissoluat, inpone, ut et regio salua sit et tu tributa dissoluenti perpetuo domineris. Quod si noluerit, tunc quod libuerit facies». Quo consilio rex accepto hostem patriae redire iubet ad propria. Tunc missa legationem ad Gundobadum, ut ei per singulos annos tributa inposita reddere debeat, iubet. Ad ille et de praesenti soluit et deinceps soluiturum se esse promittit. [2,33] De interitu Godigisili. Post haec resumptis uiribus, iam dispiciens rege Chlodouecho tributa promissa dissoluere, contra Godigisilo fratrem suum exercitum conmouet eumque apud Viennam ciuitatem inclusum obsidit. Verum ubi minori populo alimenta dificere coeperunt, timens Godigiselus, ne ad se usque fames extenderetur, iussit expelli minoris populi ab urbe. Quo facto, expulsus est inter citeros artifex ille, cui de aquaeducto cura manebat. Ille uero indignans, cur fuerit eiectus ab urbem cum ceteris, ad Gundobadum furibundus uadit, indicans, qualiter ciuitatem inrumpens ultionem exerceret in fratre. Illo quoque duci exercitum per aquaeducto directum, multis cum ferreis uectibus praecidentibus, erat autem spiraculum illius lapide magno conclusum; quo cum uectibus illis per magisterium artefecis repulso, ciuitatem introeunt, illisque de muro sagittantibus, hi terga praeueniunt. Datum autem de medio ciuitatis sonum bucinae, obsedentes portas capiunt apertisque pariter ingrediuntur. Cumque inter duas has acies populus urbis ab utroque exercitu caederetur, Godegiselus ad eclesiam hereticorum confugit ibique cum episcopo Arriano interfectus est. Denique Franci, qui apud Godigiselo erant, in unam se turrem congregant. Gundobadus autem iussit, ne unus quidem ex ipsis aliquid noceretur; sed adpraehensus eos Tholosae in exilium ad Alaricum regem transmisit, interfectis senatoribus Burgundionibusque, qui Godigiselo consenserant. Ipse uero regionem omnem, quod nunc Burgundia dicitur, in suo dominio restaurauit. Burgundionibus leges mitiores instituit, ne Romanos obpraemerent. [2,34] Quod Gundobadus conuerti uoluit. Cum autem cognouisset, assertiones hereticorum nihil esse, a sancto Auito episcopo Viennense, Christum, filium Dei, et Spiritum sanctum aequalis Patri confessus, clam ut crismaretur expetiit. Cui ait sacerdos: «Si uere credis hoc, quod nos ipse Dominus edocuit, debes exsequere. Ait autem: Si quis me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis; qui autem negauerit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis. Sic et ipsis sanctis ac dilictis suis beatis apostolis, cum de futurae persecutiones temptationibus doceret, insinuauit, dicens: Adtendete uobis ab hominibus. Tradent enim uos in conciliis, et in sinagogis suis flagellabunt uos, et ante regis et praesides stabitis propter me in testimonium illis et omnibus gentibus. Tu uero cum sis rex et ad nullo adpraehendi formidas, seditionem pauiscis populi, ne Creatorem omnium in publico fateares. Relinque hanc stultitiam, et quod corde te dicis credere, ore profer in plebe. Sic enim et beatus apostolus ait: Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Sic et propheta ait: Confitebor tibi, Domine, in eclesia magna, in populo graui laudabo te. Et iterum: Confitebor tibi in populis, Domine, psalmum dicam nomini tuo inter gentes. Metuens enim populum, o rex, ignorans, quia satius est, ut populus sequatur fidem tuam, quam tu infirmitate faueas populari. Tu enim es capud populi, non populus capud tuum. Si enim ad bellum proficiscaris, tu praecedis cateruas hostium, et ille quo abieris subsequuntur. Unde melius est, ut te praecedente cognoscant ueritatem, quam pereunte permaneant in errorem. Nam Deus non inriditur, nec enim diligit illum qui propter terrenum regnum eum non confitetur in saeculum». Ista ille ratione confusus, usque ad exitum uitae suae in hac insania perdurauit, nec publice aequalitatem Trinitatis uoluit confiteri. Magnae enim facundiae erat tunc temporis beatus Auitus; namque insurgente heresim apud urbem Constantinopolitanam tam illam quam Eutices quam quae Sabellius docuit, id est nihil diuinitatis habuisse dominum nostrum Iesum Christum, rogante Gundobado rege, ipse contra eas scripsit. Extant exinde nunc apud nos epistolae admirabilis, quae sicut tunc heresim oppraesserunt, ita nunc eclesiam Dei aedificant. Scripsit enim humiliarum librum unum, de mundi principio et de diuersis aliis conditionibus libros sex uersu conpaginatus, epistolarum libros nouem, inter quas supradictae contenentur epistolae. Refert enim in quadam omilia, quam de rogationibus scripsit, has ipsas rogationes, quas ante ascensionis dominicae triumphum caelebramus, a Mamerto ipsius Viennensis urbis episcopo, cui et hic eo tempore praeerat, instatutas fuisse, dum urbis illa multis terreretur prodigiis. Nam terrae moto frequenti quatiebatur, sed et ceruorum atque luporum feritas portas ingressa, per totam, ut scripsit, urbem nihil metuens oberrabat. Cumque haec per anni circulum gererentur, aduenientibus paschalis sollemnitatis diebus, expectabat misericordiam Dei plebs tota deuote, ut uel hic magnae sollemnitatis dies huic terrori terminum darent. Sed in ipsa gloriosae noctis uigilia, dum missarum celebrarentur sollemnia, subito palatium regale intramuraneum diuino igne succenditur. Pauore omnibus perterritis et eclesiam egressis, credentibus, ne aut hoc incendio urbs tota consumeretur aut certe disrupta tellore degiscerit, sanctus sacerdus prostratus ante altare, cum gemitu et lacrimis Domini misericordiam inpraecatur. Quid plura? Penetrauit excelsa poli oratio pontefecis incliti, restinxitque domus incendium flumen profluentium lacrimarum. Cumque haec agerentur, adpropinquante ascensione, ut iam diximus, maiestatis dominicae, indixit populis ieiunium, instituit orandi modum, edendi seriem, erogandi helarem dispensationem. Cessantebus quoque exinde terroribus, per cunctas prouintias dispersa facti fama cunctus sacerdotes imitare conmonuit, quod sacerdus fecit ex fide. Quae usque nunc in Dei nomine per omnes eclesias in conpunctione cordis et contritione spiritus caelebratur. [2,35] Quod Chlodouechus et Alaricus se uiderunt. Igitur Alaricus rex Gothorum cum uiderit, Chlodouechum regem gentes assiduae debellare, legatus ad eum dirigit, dicens: «Si frater meus uellit, insederat animo, ut nos Deo propitio pariter uideremus». Quod Chlodouechus non respuens, ad eum uenit. Coniunctique in insula Ligeris, quae erat iuxta uicum Ambaciensim terreturium urbis Toronicae, simul locuti, comedentes pariter ac bibentes, promissa sibi amicitia, pacifici discesserunt. Multi iam tunc ex Galleis habere Francos dominos summo desiderio cupiebant. [2,36] De Quintiano episcopo. Unde factum est, ut Quintianus Rutenorum episcopus per hoc odium ab urbe depelleretur. Dicebant enim ei: «Quia desiderium tuum est, ut Francorum dominatio possideat terram hanc. Post dies autem paucos, orto inter eum et ciues scandalum, Gothos, qui in hac urbe morabantur, suspitio attigit, exprobrantibus ciuibus, quod uelit se Francorum ditionibus subiugare; consilioque accepto, cogitauerunt eum perfodere gladio. Quod cum uiro Dei nuntiatum fuisset, de nocte consurgens, cum fidelissimis ministris suis ab urbe Rutena egrediens, Aruernus aduenit. Ibique a sancto Eufrasio episcopo, qui quondam Aprunculo Diuionensi successerat, benigne susceptus est, largitisque ei tam domibus quam agris et uineis, secum retenuit, dicens: «Sufficit huius facultas ecclesiae, ut utrumque susteneat: tantum caritas, quam beatus praedicat apostolus, permaneat inter sacerdotes Dei». Sed et Lugdunensis episcopus largitus est ei aliqua possessionis ecclesiae suae, quam in Aruerno habebat. Reliqua uero de sancto Quintiano, tam insidiae quas pertulit quam illa quae per eum Dominus operare dignatus est, scripta sunt in libro Vitae eius. [2,37] Bellum cum Alarico. Igitur Chlodouechus rex ait suis: «Valde molestum fero, quod hi Arriani partem teneant Galliarum. Eamus cum Dei adiutorium, et superatis redegamus terram in ditione nostra». Cumque placuisset omnibus hic sermo, conmoto exercitu, Pectauus dirigit. Ibi tunc Alaricus commorabatur. Sed quoniam pars hostium per territurium Turonicum transiebat, pro reuerentia beati Martini dedit edictum, ut nullus de regione illa aliud quam herbarum alimenta aquamque praesumeret. Quidam autem de exercitu, inuentum cuiusdam pauperis faenum, ait: «Nonne rex herbam tantum praesumi mandauit, nihil aliud? Et hoc, inquid, «herba est. Non enim erimus transgressores praecepti eius, si eam praesumimus». Cumque uim faciens pauperi faenum uertute tulisset, factum peruenit ad regem. Quem dicto citius gladio peremptum, ait: «Et ubi erit spes uicturiae, si beato Martino offendimus?» Satisque fuit exercitui nihil ulterius ab ac regione praesumere. Ipsi uero rex direxit nuntius ad beatam basilicam, dicens: «Ite et forsitan aliquod uicturiae auspicium ab aedae sancta suscipitis». Tunc datis muneribus, quod loco sancto exhiberent, ait: «Si tu, Domine, adiutor mihi es et gentem hanc incredulam semperque aemulam tibi meis manibus tradere decreuisti, in ingressu basilicae sancti Martini dignare propitius reuelare, ut cognuscam, quia propitius dignaberis esse famulo tuo». Maturantibus autem pueris et ad locum accedentibus iuxta imperium regis, dum sanctam ingrederentur basilicam, hanc antefanam ex inprouiso primicirius, qui erat, inposuit: Praecinxisti me, Domine, uirtutem ad bellum, subplantasti insurgentes in me subtus me et inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdedisti. Quod psallentium audientes, Domino gratias agentes et uota beato confessori promittentes, laeti nuntiauerunt regi. Porro ille cum ad fluuium Vigennam cum exercitu aduenisset, in quo loco eum transire deberit, paenitus ignorabat. Intumuerat enim ab inundationem pluuiarum. Cumque illa nocte Dominum depraecatus fuisset, ut ei uadum quo transire possit dignaretur ostendere, mane facto cerua mirae magnitudinis ante eos nuto Dei flumine ingreditur, illaque uadante, populus quo transire possit agnouit. Veniente autem rege apud Pictauus, dum eminus in tenturiis commoraret, pharus ignea, de basilica sancti Helari egressa, uisa est ei tamquam super se aduenire, scilicet ut, lumine beati confessoris adiutus Helarii, liberius hereticas acies, contra quas saepe idem sacerdos pro fide conflixerat, debellaret. Contestatus est autem omni exercitu, ut nec ibi quidem aut in uia aliquem expoliarent aut res cuiusquam direperent. Erat in his diebus uir laudabilis sanctitatis Maxentius abba, reclausus in monastyrio suo ob Dei timore infra terminum Pictauensim. Cuius monastyrio nomen lectioni non indidimus, quia locus ille usque hodie Cellula sancti Maxenti uocatur. Cuius monachi cum unum hostium cuneum ad monastyrium cernerent propinquare, abbatem exorant, ut de cellola sua egrederetur ad consolandum eos. Illoque demorante, hii timore perculsi, eum aperto ustio de cellola sua producunt. At ille in occursum hostium, quasi pacem rogaturus, perget intrepidus. Unus autem ex his euaginato gladio, ut capud eius libraret, manus ad aurem erecta diriguit, gladiusque retrursum ruit. Ad ipse ad pedes beati uiri ueniam deposcens sternitur. Quod uidentes reliqui, cum timore maximo ad exercitum redierunt, timentes, ne et ipse pariter interirent. Huius uero brachium beatus confessor cum oleo benedicto contrectans, inposito signo crucis, restituit sanum, eiusque obtentu monastyrio permansit inlaesum. Multasque et alias uirtutes operatus est, quas si quis diligenter inquiret, librum Vitae illius legens cuncta repperiet. (Anno 25. Chlodouechi). Interea Chlodouechus rex cum Alarico rege Gothorum in campo Vogladense decimo ab urbe Pictaua miliario conuenit, et confligentibus his eminus, resistunt comminus illi. Cumque secundum consuetudinem Gothi terga uertissent, ipse rex Chlodouechus uicturiam, Domino adiuuante, obtinuit. Habebat autem in adiuturium suum filium Sygiberthi Claudi nomen Chlodericum. Hic Sygiberthus pugnans contra Alamannos apud Tulbiacensim oppidum percussus in genuculum claudicabat. Porro rex, cum, fugatis Gothis, Alaricum regem interfecisset, duo ex aduerso subito aduenientes, cum contis utraque ei latera feriunt. Sed auxilio tam luricae quam uelocis equi, ne periret, exemptus est. Maximus ibi tunc Aruernorum populus, qui cum Apollinare uenerat, et primi qui erant ex senatoribus corruerunt. De hac pugna Amalaricus, filius Alarici, in Spaniam fugit regnumque patris sagaciter occupauit. Chlodouechus uero filium suum Theudoricum per Albigensim ac Rutinam ciuitatem ad Aruernus dirigit. Qui abiens, urbes illas a finibus Gothorum usque Burgundionum terminum patris sui dicionibus subiugauit. Regnauit autem Alaricus annos 22. Chlodouechus uero apud Burdigalinsi urbe hiemem agens, cunctos thesauros Alarici a Tholosa auferens, Ecolisnam uenit. Cui tantam Dominus gratiam tribuit, ut in eius contemplatione muri sponte corruerent. Tunc, exclusis Gothis, urbem suo dominio subiugauit. Post haec, patrata uicturia, Turonus est regressus multa sanctae basilicae beati Martini munera offerens. [2,38] De patriciato Chlodouechi regis. Igitur ab Anastasio imperatore codecillos de consolato accepit, et in basilica beati Martini tunica blattea indutus et clamide, inponens uertice diademam. Tunc ascenso equite, aurum argentumque in itinere illo, quod inter portam atrii et eclesiam ciuitatis est, praesentibus populis manu propria spargens, uoluntate benignissima erogauit, et ab ea die tamquam consul aut augustus est uocitatus. Egressus autem a Turonus Parisius uenit ibique cathedram regni constituit. Ibi et Theudericus ad eum uenit. [2,39] De Licinio episcopo. Denique migrante Eustochio Turonorum episcopo, VIII. post sanctum Martinum Licinius Turonicis episcopus ordinatur. Huius tempore bellum superius scriptum gestum est. Et huius tempore Chlodouechus rex Turonus uenit. Hic fertur in Oriente fuisse ac loca uisitasse sanctorum ipsamque adisse Hierusolimam et loca passionis ac resurrectionis dominicae, quae in euangeliis legimus, saepe uidisse. [2,40] De interitu Sigiberthi senioris et fili eius. Cum autem Chlodouechus rex apud Parisius moraretur, misit clam ad filium Sigyberthi, dicens: «Ecce! pater tuus senuit et pededibile claudicat. Si illi», inquid, «moreretur , recte tibi cum amicitia nostra regnum illius reddebatur». Qua ille cupiditate seductus, patrem molitur occidere. Cumque ille egressus de Colonia ciuitate, transacto Rheno, per Buconiam siluam ambulare disponeret, meridiae in tenturia sua obdormiens, inmissis super eum filius percussoribus eum ibidem interfecit, tamquam regnum illius possessurus. Sed iuditio Dei in foueam, quam patri hostiliter fodit, incessit. Misit igitur nuntius ad Chlodouechum regem de patris obito nuntiantes atque dicentes: «Pater meus mortuos est, et ego thesaurus cum regnum eius paenes me habeo. Dirige tuos ad me, et ea quae tibi de thesauris illius placent bona uoluntate transmittam». Et illi: «Gratias», inquid, «tuae uoluntate ago et rogo, ut uenientibus nostris patefacias, cuncta ipse deinceps possessurus». Quibus uenientibus iste patris thesauros pandit. Qui dum diuersa respicerent, ait: «In hanc arcellolam solitus erat pater meus numismata auri congerere». - «Inmitte», inquiunt illi, «manum tuam usque ad fundum et cuncta reppereas». Quod cum fecisset et esset ualde declinus, unus eleuata manu bipinnem cerebrum eius inlisit, et sic quae in patre egerat indignus incurrit. Quod audiens Chlodouechus, quod scilicet interfectus esset Sygibertus uel filius eius, in eodem loco adueniens, conuocauit omnem populum illum, dicens: «Audite, quid contingerit. Dum ego», inquid, «per Scaldem fluuium nauigarem», Chlodericus, filius parentis mei, patrem suum insequebatur, uerbo ferens, quod ego eum interficere uellim. Cumque ille per Buconiam siluam fugiret, inmissis super eum latruncolis, morti tradidit et occidit. Ipse quoque dum thesaurus eius aperit, a nescio quo percussus interiit. Sed in his ego nequaquam conscius sum. Nec enim possum sanguinem parentum meorum effundere, quod fieri nefas est. Sed quia haec euenerunt, consilio uobis praebeo, si uidetur acceptum: conuertimini ad me, ut sub meam sitis defensionem». At ille ista audientes, plaudentes tam parmis quam uocibus, eum clypeo euectum super se regem constituunt. Regnumque Sigyberthi acceptum cum thesauris, ipsos quoque suae ditioni adsciuit. Prosternebat enim cotidiae Deus hostes eius sub manu ipsius et augebat regnum eius, eo quod ambularet recto corde coram eo et facerit quae placita erant in oculis eius. [2,41] De interitu Chararici et fili eius. Post haec ad Chararicum dirigit. Quando autem cum Siagrio pugnauit, hic Chararicus, euocatus ad solatium Chlodouechi, eminus stetit, neutre adiuuans parti; sed euentum rei expectans, ut cui euenerit uicturiam, cum illo et hic amicitia conligaret. Ob hanc causam Chlodouechus indignans, contra eum abiit. Quem circumuentum dolis coepit cum filio uinctusque totondit et Chararicum quidem presbiterum, filio uero eius diaconem ordinari iubet. Cumque Chararicus de humilitate sua conquireret et fleret, filius eius dixisse fertur: «In uiridi», inquid, «lignum hae frondis succisae sunt nec omnino ariscunt, sed uelociter emergent, ut crescere queant; utinam tam uelociter qui haec fecit intereat!» Quod uerbum sonuit in aures Chlodouechi, quod scilicet minarentur sibi caesariem ad crescendum laxare ipsumque interficere. At ille iussit eos pariter capite plecti. Quibus mortuis, regnum eorum cum thesauris et populis adquesiuit. [2,42] De interitu Ragnachari et fratrum eius. Erat autem tunc Ragnacharius rex apud Camaracum tam effrenis in luxoria, ut uix uel propinquis quidem parentibus indulgeret. His habebat Farronem consiliarium simili spurcitia lutolentum, de quo fertur, cum aliquid aut cibi aut muneris uel cuiuslibet rei regi adlatum fuisset, dicere solitum, hoc sibi suoque Farroni sufficere. Pro qua re Franci maxima indignatione tumibant. Unde factum est, ut, datis aureis siue armellis uel baltheis, Chlodouechus, sed totum adsimilatum auro - erat enim aereum deauratum sub dolo factum - haec dedit leudibus eius, ut super eum inuitaretur. Porro cum exercitum contra eum commouisset, et ille speculatores plerumque ad cognuscendum transmitteret, reuersis nuntiis, interrogat, quam ualida haec manus foret. Qui responderunt: «Tibi tuoque Farroni est maximum supplimentum» . Veniens autem Chlodouechus, bellum contra eum instruit. At ille deuictum cernens exercitum suum, fuga labi parat, sed ab exercitum conpraehensus ac ligatis postergum manibus in conspectu Chlodouechi una cum Richario fratre suo perducetur. Cui ille: «Cur», inquid, «humiliasti genus nostrum, ut te uincere permitteris? Melius enim tibi fuerat mori». Et eleuatam securem capite eius defixit, conuersusque ad fratrem eius, ait: «Si tu solatium fratri tribuissis, allegatus utique non fuisset»; similiter et hunc secure percussum interfecit. Post quorum mortem cognuscent proditores eorum, aurum, quod a regi acceperant, esse adulterum. Quod cum rege dixissent, ille respondisse fertur: «Merito», inquid, «tale aurum accepit, qui domino suo ad mortem propria uoluntate deducit»; hoc illis quod uiuerent debere sufficere, ne male proditionem dominorum suorum luituri inter tormenta deficerent. Quod ille audientes, optabant gratiam adipisci, illud sibi adserentes sufficere, si uiuere mererentur. Fuerunt autem supradicti regis propinqui huius; quorum frater Rignomeris nomen apud Cinomannis ciuitatem ex iusso Chlodouechi est interfectus. Quibus mortuis, omnem regnum eorum et thesaurus Chlodouechus accepit. Interfectisque et aliis multis regibus uel parentibus suis primis, de quibus zelum habebat, ne ei regnum auferrent, regnum suum per totas Gallias dilatauit. Tamen, congregatis suis quadam uice, dixisse fertur de parentibus, quos ipse perdiderat: «Vae mihi, qui tamquam peregrinus inter extraneus remansi et non habeo de parentibus, qui mihi, si uenerit aduersitas, possit aliquid adiuuare». Sed hoc non de morte horum condolens, sed dolo dicebat, si forte potuisset adhuc aliquem repperire, ut interficeret. [2,43] De obitu Chlodouechi. His ita transactis, apud Parisius obiit, sepultusque in basilica sanctorum apostolorum, quam cum Chrodechilde regina ipse construxerat. Migrauit autem post Vogladinse bellum anno quinto. Fueruntque omnes dies regni eius anni triginta; {aetas tota XLV anni}. A transitu ergo sancti Martini usque ad transitum Chlodouechi regis, qui fuit XI. annus episcopatus Licini Toronici sacerdotes, supputantur anni CXII. Chrodechildis autem regina post mortem uiri sui Toronus uenit, ibique ad basilica beati Martini deseruiens, cum summa pudititia atque benignitate in hoc loco commorata est omnibus diebus uitae suae, raro Parisius uisitans. EXPLICIT LIBER SECUNDUS.