[1,0] Praefatio. Decedente atque immo potius pereunte ab urbibus Gallicanis liberalium cultura litterarum, cum nonnullae res gererentur uel rectae uel inprobae, ac feretas gentium desaeuiret, regum furor acueretur, eclesiae inpugnarentur ab hereticis, a catholicis tegerentur, ferueret Christi fides in plurimis, tepisceret in nonnullis, ipsae quoque eclesiae uel ditarentur a deuotis uel nudarentur a perfides, nec repperire possit quisquam peritus dialectica in arte grammaticus, qui haec aut stilo prosaico aut metrico depingeret uersu: ingemescebant saepius plerique, dicentes: «Vae diebus nostris, quia periit studium litterarum a nobis, nec reperitur rethor in populis, qui gesta praesentia promulgare possit in paginis». Ista etenim atque et his similia iugiter intuens dici, pro commemoratione praeteritorum, ut notitiam adtingerint uenientum, etsi incultu effatu, nequiui tamen obtegere uel certamena flagitiosorum uel uitam recte uiuentium; et praesertim his inlicitus stimulis, quod a nostris fari plerumque miratus sum, quia: «Philosophantem rethorem intellegunt pauci, loquentem rusticum multi». Libuit etiam animo, ut pro suppotatione annorum ab ipso mundi principio libri primi poniretur initium, cuius capitula deursum subieci. Liber primus. Introductio. Scripturus bella regum cum gentibus aduersis, martyrum cum paganis, eclesiarum cum hereticis, prius fidem meam proferre cupio, ut qui ligirit me non dubitet esse catholicum. Illud etiam placuit propter eos, qui adpropinquantem finem mundi disperant, ut, collectam per chronicas uel historias anteriorum annorum summam, explanitur aperte, quanti ab exordio mundi sint anni. Sed prius ueniam legentibus praecor, si aut in litteris aut in sillabis grammaticam artem excessero, de qua adplene non sum inbutus; illud tantum studens, ut quod in eclesia credi praedicatur sine aliquo fuco aut cordis hesitatione reteneam, quia scio, peccatis obnoxium per credulitatem puram obtenire posse ueniam apud Deum. Credo ergo in Deum patrem omnipotentem. Credo in Iesum Christum, filium eius unicum, dominum nostrum, natum a patre, non factum, non post tempora, sed ante cunctum tempus semper fuisse cum patre. Nec enim pater dici potuerat, nisi haberit filium; neque filius esset, si patrem utique non haberet. Illos uero, qui dicunt: «Erat quando non erat», execrabiliter rennuo et ab eclesia segregare contestor. Credo Christum hunc uerbum esse patris, per quem facta sunt omnia. Hunc uerbum carne factum credo, cuius passionem mundus redemptus est, et humanitatem, non deitatem subiacuisse passione, credo. Credo, eum tertia die resurrexisse, hominem perditum liberasse, ascendisse caelos, sedere a dexteram Patris, uenturum ac iudicaturum uiuos et mortuos. Credo sanctum Spiritum a Patre et Filio processisse, non minorem et quasi ante non esset, sed aequalem et semper cum Patre et Filio coaeternum deum, cumsubstantialem natura, aequalem omnipotentia, consempiternum esse essentia et nunquam sine Patre fuisse uel Filio, neque minorem Patri uel Filio. Credo hanc Trinitatem sanctam in distinctione subsistere personarum, et aliam quidem personam Patris, aliam Fili, aliam Spiritus sancti. In qua Trinitate unam Deitatem, unam potentiam, unam essentiam esse, confiteor. Credo beatam Mariam, ut uirginem ante partum, ita uirginem et post partum. Credo animam inmortalem, nec tamen partem habere Deitatis. Et omnia quae a 318 episcopis Nicaene instituta sunt credo fideliter. De fine uero mundi ea sentio quae a prioribus didici, Antechristum prius esse uenturo. Antechristus uero primum circumcisionem inducit, se asserens Christum, deinde in templo Hierusolimis statuam suam collocat adorandam, sicut Dominum dixisse legimus: Videbitis abhuminationem desolationes stantem in loco sancto. Sed diem illam omnibus hominibus oculi ipse Dominus manifestat, dicens: De die autem illa et ora nemo scit, neque angeli caelorum neque filius, nisi Pater solos. Sed et hic respondibimus hereticis, qui nos inpugnant, asserentis, minorem esse Filium Patri, qui hanc diem ignoret. Cognoscant ergo, hunc filium christianum populum nuncopatum, de quo a Deo praedicetur: Ego ero illis in patre, et ipsi erunt mihi in filios. Si enim haec de unigenito Filio praedixisset, nunquam ei angelos praeposuisset. Sic enim ait: Neque angeli caelorum neque filios; ostendens non de unigenito, sed de adoptiuo populo haec dixisse. Noster uero finis ipse Christus est, qui nobis uitam aeternam, si ad eum conuersi fuerimus, larga benignitate praestabit. De subpotatione uero huius mundi euidenter chronicae Eusebii Caesariensis episcopi ac Hieronimi presbiteri prolocuntur et rationem de omni annorum serie pandunt. Nam et Horosius diligentissime haec inquaerens, omnem numerum annorum ab initio mundi usque ad suum tempus in unum colligit. Hoc etiam et Victurius cum ordine paschalis solemnitates inquirere fecit. Ergo et nos scriptorum supra memoratorum exsemplaria sequentes, cupimus a primi homines conditione, si Dominus dignabitur suum commodare auxilium, usque ad nostrum tempos cunctam annorum congeriem conpotare. Quod facilius adinplemus, si ab ipso Adam sumamus exordium. [1,1] De Adam et Ewa. Principio Dominus caelum terramque in christo suo, qui est omnium principium, id est in Filio suo, furmauit, qui post creata mundi totius elementa, glebam adsumens fragilis limi, hominem ad suam imaginem similitudinemque plasmauit et insufflauit in faciem eius spiraculum uitae, et factus est in animam uiuentem. Cuius dormienti ablata costa, mulier Ewa creata est. Nec dubium enim est, quod hic primus homo Adam, antequam peccaret, tipum Redemptoris domini praetulisset. Ipsi enim in passionis sopore obdormiens, de latere suo dum aquam cruoremque producit, uirginem inmaculatamque eclesiam sibi exhibuit, redemptam sanguine, latice emundatam, non habentem maculam aut rugam, id est limphis ablutam propter maculam, extensam in crucem propter rugam. Hi ergo primi hominis inter amoena paradisi beati uiuentis, anguis astu inlecti, diuina praecepta transiliunt, eiectique ab angelica sede, mundi laboribus depotantur. [1,2] De Cain et Abel. Cognitum autem satellitem, mulier concipit peperitque duos filios. Sed dum Deus unius sacrificium dignanter suscipit, alius inuidia inflammante tumiscit, et in fraterni sanguinis effusionem nouus parecida consurgens, fratrem opprimit, uincit, interimit. [1,3] De Enoch iusto. Exhinc cunctum genus in facinus exsecrabile ruit praeter Enoch iustum, qui ambolans in uiis Dei, ab ipso Domino propter iustitiam adsumptus, de medio peccantes populi liberatur. Sic enim legimus: Ambolauit Enoch cum Deo, et non conparuit, quia Deus tulit eum. [1,4] De diluuio. Dominus ergo commotus contra iniquitates populi, non in suis semitis gradientes, diluuium mittit cunctamque animam uiuentem de superficiem terrae diluuium inundante deliuit; tantum Noe fidelissimum ac peculiarem sibi suique tipus speciem praeferentem cum sua uel trium natorum coniugibus posteritates reparandae gratia in arca reseruauit. Increpant nobis hic heretici, cur Scriptura sancta Dominum dixissit iratum. Cognoscant ergo, quia Deus noster non ut homo irascitur: commouetur enim ut terreat, pellet ut reuocet, irascitur ut emendit. Sed nec hoc ambigo, quod species illa arcae tipum matris gessisset aeclesiae. Ipsa enim inter fluctus et scupulos huius saeculi transiens, nos ab inminentibus malis materno gestamini fouens, pio amplexu ac protectione defendit. Ab Adam ergo usque ad Noe generationes 10, id est Adam, Seth, Enos, Cainan, Malalehel, Iareth, Enoch, Mattusalam, Lamech, Noe. In his ergo decim generationebus inueniuntur anni 2242. Adam uero in terra Enacim sepultum, quae prius Ebron uocabatur, liber Iesu Naue euidenter explanat. [1,5] De Chus adinuentorem staticuli. Habebat ergo Noe post diluuium tres filius, Sem, Cham et Iafeth. De Iafeth egressae sunt gentes, similiter et de Cham siue de Sem. Et, sicut ait uetus historia, ab his dissiminatum est genus humanum sub uniuerso caelo. Primogenitus uero Cham Chus. Hic fuit totius artis magicae, inbuente diabolo, et primus idolatriae adinuentor. Hic primus staticulum adorandum diabuli instigatione constituit; qui et stellas et ignem de caelo cadere falsa uertute hominibus ostendebat. Hic ad Persas transiit. Hunc Persi uocitauere Zoroastren, id est uiuentem stelam. Ab hoc etiam ignem adorare consuiti, ipsum diuinitus ignem consumptum ut deum colunt. [1,6] De Babillonia. Cumque multiplicati hominis dispergerentur per uniuersas terras, egressi ab Oriente, Senachar gramineum repperiunt campum. In quo aedificantes ciuitatem, turrem qui caelos adtengeret nituntur struere. Quorum uana cogitatione simul et lingua ipsiusque confutans Deus, mundum late patentem in uniuersa terra dispersit, uocatumque est nomen ciuitatis Babel, hoc est confusio, eo quod ibi confudisset Deus linguas eorum. Haec est Babilonia a Nebroth gygante aedificata, filio Chus. Et, sicut Horosi narrat historia, mira campi planitiae in quadrum disposita est. Munis eius ex coctili latere infusu bitumine in latum habet cubitus quinquaginta, altitudinis cubitus 200, in circuitu stadia 470. Unus stadius habet aripennes quinque. Vicinae quinae portae per unumquemque latus sitae sunt, quae faciunt 100. Harum portarum ustia mirae magnitudinis ex aere fusile sunt formata. Multa et alia de hac ciuitate isdem historiographus narrat, addens: Et cum tanta fuissit honestas aedificii, attamen uicta atque subuersa est. [1,7] De Abraham et Nino. Primus autem filius Noe Sem; de quo generatione decima natus est Abraham: id est Noe, Sem, Arphaxath, Sale, Eber, Falech, Rheu, Saruch, Thare, qui genuit Abraham. In his ergo decim generationibus, hoc est a Noe usque Abraham, inueniuntur anni 942. Eo tempore regnabat Ninus, qui aedificauit Ninum ciuitatem, quam Nineuen uocant; cuius in tribus mansionibus spatium amplitudines Ionas propheta determinat. Huius quadragisimo tertio regni anno natus est Abraham. Hic est Abraham initium fidei nostrae. Hic accepit repromissionis. Huic se Christus dominus noster nasciturum ac pro nobis passurum in uictimae conmutationem monstrauit, ipso in euangeliis sic dicente: Abraham exsultauit, ut uiderit diem meum; et uidit, et gauisus est. Hoc uero holocaustum in monte Caluariae, quo Dominus crucifixus est, oblatum fuisse, Seuerus narrat in chronica, sicut et hodiequae in ipsa Hierusolimorum urbe celebre fertur. In hoc monte crux sancta, in qua Redemptur adfixus est, stetit, de qua et beatus illi cruor efluxit. Hic ergo Abraham accepit signum circumcisiones, ostendens, ut quod ille gessit in corpore nos portemus in corde, dicente propheta: Circumcidite uos Deo uestro, et circumcidite praeputium cordis uestri; et nolite sequi deos alienos; et iterum: Omnes incircumcisus corde non intrint» in sancta mea. Hunc Abraham Deus post adiectam nomini sillabam patrem multarum gentium nuncupauit. [1,8] De Isaac, Isau, et Iob et Iacob. His cum centum esset annorum, genuit Isaac. Porro Isaac sexagisimo aetatis anno nati sunt fili gemini de Rebecca. Primus Esau, qui Edom, id est terrenus; qui propter gulam uindedit primogenita sua. Ipsi est pater Idomeorum, de cuius generatione quarta natus est Iobab, hoc est Isau, Raguel, Zara, Iobab, qui et Iob. Is uixit annos 249, octugisimo nono anno ab infirmitate liberatus est. Post infirmitatem autem 170 annis, restituta in duplum omni facultate, cum tantis sicut perdederat filiis iocundatus est. [1,9] De Ioseph in Aegipto. Secundus Iacob. Iacob dilectus Dei, sicut ait per prophetam: Iacob dilixi, Esau autem odio habui. Hic post angelicam luctam uocatus est Israhel, a quo Israhelitae. Hic genuit duodecim patriarcas, quorum haec sunt nomina: Rubin, Semeon, Leui, Iudas, Isachar, Zabulon, Dan, Neptalem, Gad et Aser. Post hos genuit Ioseph de Rachel, cum esset nonagisimo secundo aetatis suae anno. Hunc coeteris filiis plus dilexit. Habuit ex ea et Beniamin ultimum omnium. Ioseph autem sextum decimum aetatis suae annum habens, tipum praeferens Redemptoris, uidit somnia quae fratribus retulit: quasi manipolus legens, suum fratrum manipoli adorarent; et iterum, quasi sol et luna cum undecim stelis procederent ante eum. Quae res magnum ei cum fratribus odium generauit. Unde et inflammati inuidia, triginta eum argenteis Ismahelitis in Aegypto transeuntibus uindedirunt. Inminente autem fame, cum discendissent hi in Aegypto, cogniti sunt a Ioseph, nec tamen ipsi Ioseph cognouerunt. Ipse tamen se his post multas eorum fatigationes et adducto Beneamen declarauit; de Rachel enim matre sua natus et hic fuerat. Post haec discendunt cuncti Israhelitae in Aegyptum et per Ioseph Faraonis gratiam abutuntur. Iacob autem post benedictus filios suos in Aegypto moritur et in sepulchro patris sui a Ioseph sepelitur in terra Chanaan. Mortuo autem Ioseph atque Faraone, subicitur cuncta generatio seruituti. Quae per Moysen post decim plagas Aegypti liberatur, dimerso Pharaone in mari Rubrum. [1,10] De transitu rubri maris. Et quoniam de hoc maris transitu plures multa dixerunt, uisum est, ut de situ loci illius uel ipsius transitus aliqua huic inseram lectione. Nilus per Aegyptum, sicut optimae nostis, decurrit et ipse eam inpetu suo inrigat, unde et Aegypti Niliculae appellantur. Cuius nunc litora multi locorum perlustratores referta sacris monasthiriis dicunt esse. Super ripam uero eius non Babilonia, de qua supra miminimus, sed Babilonia ciuitas collocatur, in qua Ioseph horrea miro opere de lapidibus quadris et cimentum aedificauit, ita ut ad fundum capatiora, ad summa uero constricta sint, ut per paruolum foramen ibidem tritecum iacteretur; quae horrea usque hodie cernuntur. De hac ciuitate rex ad persequendum Hebraeos cum exercitibus curruum ac multa pedestri manu dirictus est. Antedictus uero fluuius ab oriente ueniens, ad occidentalem plagam uersus Rubrum mare uadit; ab occidente uero stagnum siue brachium de mare Rubrum progreditur et uadit contra orientem, habens in longo milia circiter quinquaginta, in lato autem decim et octo. In huius stagni capite Clysma ciuitas aedificata est, non propter fertilitatem loci, cum nihil sit plus sterele, sed propter portum, quia nauis ab Indis uenientes ibidem ob portus opportunitatem quiescunt; ubi conparate merces per totam Aegyptum deportantur. Ad hunc stagnum per desertum Hebraei tendentis usque ipsum mare uenerunt, inuentisque dulcibus aquis , castra metati sunt. In hoc ergo artum locum tam ab herimo quam ab ipso mari considerunt, sicut scriptum est: Audiens Pharao, quod conclusissit eos mare atque desertum, nec esset eis uia, qua possint pergere, ad persequendum eos dirixit. Cumque inminentibus his Moysi populus adclamasset, secundum iussum Diuinitatis proiectam uirgam super mare, diuisum est, illisque per sicca gradientibus et, ut Scriptura ait, murum aquarum undique uallatis in litus illud quod est contra montem Sina inlaesi prursus, demersis Aegyptiis, Moyse duce transgrediuntur. De quo transitu multa, ut dixi, narrantur; sed nos quod a sapientibus et certe illis hominibus, qui in eodem locum accesserant, uirum cognouimus, ea inserere studuemus paginae. Aiunt etiam, sulcos, quos rotae curruum fecerant, usque hodie permanere et, quantum acies oculorum uidere potest, in profundo cerni. Quos si modicum commotio maris obtexerit, illo quiescente, rursum diuinitus renouantur, ut fuerant. Dicunt alii, quod ad ipsam ripam, factum modico per mare circuitum, unde ingresse fuerant, sint reuersi. Alii uero asserent, unum cunctis ingressum, nonnulli, unicuique tribui suam patuisse uiam, illud testimonium psaltirii abutentes: Qui diuisit mare Rubrum in diuisiones. Quas nos diuisiones spiritaliter et non secundum littera intellegere oportit. Sunt enim et in hoc saeculo, quod figuraliter mare dicitur, multae diuisiones; non enim aequaliter possunt aut per unam uiam ad uitam cuncti transire. Alii autem transeunt in horam primam, id est qui renati per baptismum, inmaculati ab omni inquinamentum carnis perdurare usque ad uitae praesentes exitum possunt; alii ad oram tertiam, uidelicet qui maiore aetate conuertuntur; alii ad sextam, qui luxoriae feruore coerceunt. Et per has quasque horas, sicut euangelista conmemorat, ad operam dominicae uiniae secundum fidem propriam conducuntur. Haec sunt diuisiones, quibus per hoc mare transitur. Illud uero quod a mare usque uenientes, litus stagni tenentes reuertuntur, illud est quod Dominus ad Moysen dicit: Reuersi castra metentur e regione Phiahiroth, quae est inter Magdalum et mare contra Belsephon. Nec enim dubium est, quod transitus ille maris uel columna nubis tipum gesserit nostri baptismatis, dicente beato Paulo apostolo: Nolo uos ignorare, fratres, quia patris nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mare. Colomna uero ignis typum sancti Spiritus praetulit. A natiuitate ergo Abrahae usque ad egressum filiorum Israhel ex Aegyptu uel transitum maris Rubri, quod fuit Moysi octuaginsimus annus, subpotantur anni numero 462. [1,11] De populo in deserto et Iosue. Exin per 40 annos Israhelitae herimum utuntur, inbuuntur legibus, probantur uictibusque pascuntur angelicis. Deinceps enim post acceptam legem transgressuque cum Iesu Naue Iordanne terra repromissiones accipiunt. [1,12] De captiuitate populi Israhelitici et generationebus usque Dauid. Post cuius transitum, dum praecepta diuina postponunt, saepe in alienigenarum seruitio subiugantur. Sed cum conuersi ingemiscunt, tribuente Domino, per uirorum fortium brachium liberantur. Post haec per Samuelem regem, sicut reliquae gentes habent, a Domino postolant; accipiunt primum Saul, deinde Dauid. Ab Abraham ergo usque ad Dauid generationes 14: id est Abraham, Isaac, Iacob, Iudas, Phares, Esdrom, Aram, Aminadab, Naason, Salma, {Booz}, Obeth, Iesse, Dauid. Dauid autem genuit Salamonem de Bersabee. His per Nathan prophetam, fratrem suum, et matrem in regno euectus est. [1,13] De Salamone et aedificatione templi. Defuncto autem Dauid, cum {filius eius} regnare coepisset, apparuit ei Dominus et, quod peteret ut indulgeat, pollicitur. Ad ille terrenas diuitias posponens, sapientia magis expetiit. Quod ratum Domino fuit, ita ut ab eodem audiret: Quia non quaesisti regna mundi nec diuitias eius, sed postolasti sapientiam, ideo accepias eam. Ante te non fuit sapiens sic, et post te non erit. Quod postea iudicium illud, quod inter duas mulieres de uno infante litegantes intulit, conprobauit. Hic Salamon aedificauit templum nomini Domini miro opere, multum ibi auri argentique, aeres ac ferri ingerens, ita ut diceretur a quibusdam, numquam simile mundo fuisse aedificium fabricatum. Ab egressu ergo filiorum Israhel ex Aegypto usque ad aedificationem templi, quod fuit annos septimus regni Salamonis, inueniuntur anni 480, sicut Regum testatur historia. [1,14] De diuisione regni Israhelitici. Post mortem autem Salamonis diuisum per duritiam Roboae regnum in duas partes, restiterunt duae tribus ad Roboam, quod Iuda appellabatur; ad Hieroboam autem decim tribus, quod Israhel uocabatur. Post haec igitur ad idolatria declinantes nec prophetarum uaticinia nec eorum interitus nec cladis patriae nec ipsorum etiam regum eos excidia domuerunt. [1,15] De captiuitate in Babillonia. Donec iratus contra eos Dominus excitauit Nabuchodonosor, qui eos in Babiloniam cum omnia templi urnamenta captiuos abduxit. In qua captiuitatem et Danihel propheta eximius, inter esurientes leonis inlesus, et tres pueri in medium igneum rorulenti abiere captiui. In hac captiuitate et Hiezechihel prophetauit, et Hesdras propheta natus est. A Dauid autem usque ad desolationem templi et transmigrationem in Babilonia generationes 14, id est Dauid, Salamon, Roboam, Abia, Asa, Iosaphath, Ioram, Ozia, Ioatha, Achaz, Ezechihel, Mannases, Amon, Iosias. In his ergo 14 generationibus anni inueniuntur numero 390. De hac uero captiuitate per Zorobabil liberantur ; qui postea et templum et ciuitatem restituit. Sed haec captiuitas typum illius captiuitatis, ut poto, gerit, in qua anima peccatrix abducitur, quam nisi Zorobabil, id est Christus, liberauerit, horribiliter exsulauit. Ipse enim Dominus in euangelio dicit: Si uos Filius liberauerit, uere liberi eritis. Ipse enim sibi in nobis templum, in quo dignitur habitare, constituat, in quo fides ut aurum luceat, in quo eloquium praedicationes ut argentum splendeat, in quo omnia uisibilis templi illius ornamenta in nostrorum sensuum honestate clariscant. Bonae etiam uoluntate nostrae ipse salubrae effectu indulgeat, quia: nisi ipse aedificauerit domum, in uanum laborant qui aedificant ea. Haec uero captiuitas annis 70 fuisse dicitur. [1,16] De natiuitate Christi. Reuersi autem per Zorobabil, sicut dixemus, nunc contra Deum murmorantes, nunc post idola conruentes uel abuminationes, quae gentes exerceunt, imitantes, dum Dei prophetas contempnunt, gentibus traduntur, subiugantur, intercedunt; donec ipse Dominus patriarcharum prophetarumque uocebus repromissus, uirginis Mariae utero per Spiritum sanctum inlapsus, ad redimptione nasci tam illius gentes quam omnium gentium dignaretur. A transmigratione ergo usque natiuitatem Christi generationes 14, id est Iechonias, Salathiel, Zorobabil, Abiud, Eliachim, Azor, Sadoch, Achim, Eliuth, Eleazar, Mathan, Iacob, Ioseph, uir Marie, de qua dominus noster Iesus Christus nascitur; qui Ioseph quartus decimus conputatur. [1,17] De diuersis gentium regnis. Ergo ne uideamur unius tantum Hebreae gentes habere notitiam, reliqua regna, quae uel quali Israhelitarum fuerint tempore, memoramus. Tempore Abrahae Ninus regnabat super Assirios; Sicionis Eorops; apud Aegyptios autem sexta decima erat potestas, quam sua lingua dinastiam uocabam. Tempore Moysi apud Argiuus regnabat septimus Tropas; in Attica Caecros primus; apud Aegyptius Cencris duodecimus, qui et in mare obrutus est Rubro; apud Assirios sextus decimus Agatadis; apud Sicionius Maratis. Tempore uero Salamones, quando regnabat super Israhel, apud Latinus quintus regnabat Siluius; Lacidaemoniis Fistus; Corinthiis secundus Oxion Aegyptiorum Thebei centissimo uicissimo sexto anno; super Assirios Eutropes; Athiniensibus secundus Agasastus. Tempore quo Amon regnabat super Iudeam, quando captiuitas in Babilonia abiit, Macedoniis praeerat Argeus; Laedorum Cyces; Aegyptiorum Vafres; apud Babiloniam Nabuchodonosor, qui eos captiuos abduxit; Romanorum sextus Seruius. [1,18] Quo tempore Lugdunos sit condita. Post hos imperator primus Iulius Caesar fuit, qui tutius imperii obtenuit monarchiam; secundus Octauianus, Iulii Caesaris nepus, quem Augustum uocant, a quo et mensis Agustus est uocitatus. Cuius nono decimo imperii anno Lugdunum Galliarum conditam manefestissime repperimus; quae postea, inlustrata martyrum sanguine, nobilissima nuncupatur. [1,19] De muneribus magorum et necem infantum. Anno XLIII imperii Agusti dominus noster Iesus Christus, ut diximus, ex uirgine Maria in Bethleem Dauid oppidum secundum carnem natus est. Cuius inmensum sidus magi ab oriente cernentes, cum muneribus ueniunt et puerum subplicis oblatis donis adorant. Herodes uero ob zelo regni sui, dum Deum Christum persequi nititur, paruolus infantes interimit. Ipse quoque postmodum iudicio diuino percussus est. [1,20] De mirabilibus et passione Christi. Domino autem Deo nostro Iesu Christo paenitentiam praedicante, baptismi gratiam tribuente uel caelestem regnum cunctis gentibus promittente atque prodigia et signa per populos operante, hoc est dum de aquas uina profert, dum febris extinguit, dum caecis lumen tribuit, dum sepultis uitam restituit, dum obsessus ab inmundis spiritibus liberat, dum leprosus miserabili turpentes cute reformat, hac dum alia multa signa faciens manefestissime se Deum populis esse declarat, in Iudaeis ira succenditur, inuidia exagitatur, ac mens de sanguine profetarum pasta, ut iustum interimat, iniuste molitur. Ergo, ut ueterum uatum conplerentur oracula, a discipolo traditur, a pontificibus condemnatur, a Iudaeis inluditur, cum iniquis crucifigitur, a militibus, amisso spiritu, custoditur. His igitur actis, tenebrae super uniuersum mundum factae sunt, et multi conuersi ingemiscentes, Iesum filium Dei confessi sunt. [1,21] De Ioseph, qui eum sepeliuit. Adpraehensum autem et Ioseph, qui eum aromatibus conditum in suo monumentu recondedit, in cellolam includitur et ab ipsis sacerdotum principibus custoditur, maiorem in eum habantes seuitiam, ut Gesta Pilati ad Tiberium imperatorem missa referunt, quam in ipsum Dominum, ut cum ille a militibus, hic ab ipsis sacerdotibus custodiretur. Sed resurgente Domino, custodibus uisione angelica territis, cum non inueniretur in tumulo, nocte parietis de cellola, in qua Ioseph tenebatnr, suspenduntur in sublimi, ipse uero de custodia, absoluente angelo, liberatur, parietibus restitutes in locum suum. Cumque pontifecis custodibus exprobrarent et sanctum corpus ab eisdem instanter inquirerent, dicunt eis militis: «Reddite uos Ioseph, et nos reddimus Christum; sed ut uirum agnuscimus, neque uos benefactorem Dei neque nos Dei filium reddere nunc ualemus. Tunc illis confusis, milites sub hac excusatione liberantur. [1,22] De Iacobo apostulo. Fertur Iacobus apostolus, cum Domino iam mortuum uidisset in cruce, detestasse atque iurasse, numquam se comisurum panem, nisi Dominum cerneret resurgentem. Tertia demum die rediens Dominus, spoliato tartaro cum triumphum, Iacobo se ostendens ait: «Surge, Iacobi comedi, quia iam a mortuis resurrexi». Hic est Iacobus iustus, quem fratrem Domini nuncupant, pro eo quod Ioseph fuerit filius ex alia uxore progenitus. [1,23] De die resurrectiones dominicae. Dominicam uero resurrectionem die prima facta credimus, non septimam, sicut multi putant. Hic est dies resurrectiones domini nostri Iesu Christi, quem nos propriae dominicum pro sancta eius resurrectione uocamus. Hic primus lucem uidit in principio, et hic primus Dominum resurgentem contemplare meruit de sepulchro. A captiuitate uero Hierusolimae et desolationem templi usque ad passionem domini nostri Iesu Christi, id est usque Tiberii septimo decimo anno, subpotantur anni 668. [1,24] De ascensione Domini et de interitu Pilati atque Herodis. Resurgens autem Dominus, per quadraginta dies cum discipolis de regno Dei disputans, uidentibus illis in nube susceptus euectusque in caelis, ad Patris dexteram resedet gloriosus. Pylatus autem gesta ad Tiberium caesarem mittit et ei tam de uirtutibus Christi quam de passione uel resurrectione eius insinuat. Quae gesta apud nos hodie retenentur scripta. Tiberius autem hoc ad senatu recensiuit, quod senatus cum ira respuit pro eo, quod non ad eum primitus aduenissent. Hinc etenim contra christianos prima odiorum germina pullularunt. Pylatus autem non permanens inpunitus, ob suae malitiae scelere, hoc est pro nece quam in dominum nostrum Iesum Christum exercuit, propriis se manebus interfecit. Quem Manicheum fuisse multi putant secundum illud quod in euangelio legitur: Venirunt quidam de Galileis, nuntiantes ei, quorum sanguine miscuit Pylatus cum sacrificiis eorum. Sic et Herodes rex, dum in apostulos Domini saeuit, percussus diuinitus ob tanta scelera, intumiscens ac scatens uermibus, accepto cultro, ut malum purgaret, propriae se manus ictu liberauit. [1,25] De passione apostolorum atque Nerone. Beatus Petros apostolus sub imperatore Claudio, quarto ab Augusto, Romam adgreditur, ibique praedicans, in multis uirtutibus manefestissime Christum esse Dei filium conprobauit. Ab illis enim diebus christiani apud ciuitatem Romanam esse coeperunt. Cum autem nomen Christi per populos magis ac magis dilataretur, oritur contra haec antique serpentes inuidia, et totis se imperatoris praecordiis inmittit saeua malignitas. Nam Nero ille luxoriosus, uanus atque superbus uirorum succuba et rursum uirorum appetitor, matris, sororum ac proximarum quaeque mulierum spurcissimus uiolator, ad complendam malitiae suae molem primus contra Christi cultum persecutionem excitat in credentes. Habebat enim secum Simonem magum, uirum totius malitiae et omnes magicae artis argumento magistrum. Hunc elisum per apostolus Domini Petrum atque Paulum, commotus contra eos, cur Christum, filium Dei, praedicarent et idola adorare contempnerent, Petrum crucem, Paulum gladio iubet interfice. Ipse quoque excitatam super se seditionem fugire temptans, quarto ab Urbe lapide propria se manum interfecit. [1,26] De Iacobo, Marco et Iohanne euangelista. Tunc Iacobus, frater Domini, et Marcus euangelista pro Christi nomine glorioso martyrio coronati sunt. Primus tamen omnium hanc uiam leuita Stefanus {et} martyr intrauit. Magna post Iacobi apostoli necem Iudaeos calamitas adsecuta est. Nam adueniente Vispasiano et templum incensum est, et sexcenta milia Iudaeorum eo bello gladio et fame adfectae sunt. Domicianus autem secundus post Neronem in christianis saeuit, Iohannem apostolum in insolam Pathmos relegat in exilium et diuersas crudilitates in populus agitat. Post cuius mortem beatus Iohannis apostolus et euangelista de exilio rediit; qui senex et plenus dierum perfectaeque in Deum uitae uiuens se deposuit in sepulchro. Hic fertur non gustare morte, donec iteratis Dominus iudicaturus adueniat, ipso in euangeliis ita dicente: Sic eum uolo manere, donec ueniam. [1,27] De persecutione sub Traiano. Tertius post Neronem persecutionem in christianos Traianus mouet. Sub quo beatus Clemens - tertius Romanae eclesiae fuit episcopus - passus et sanctus Simion Hierusolimitanus episcopus, Cleuphe filius, pro Christi nomine crucefixus adseritur, et Ignatius Anthyocinsis episcopus Romae ductus, bisteis deputatur. Haec sub Traiani temporibus acta sunt. [1,28] De Adriano et adinuentionibus hereticorum et passione sancti Policarpi atque Iustini. Post hunc Helius Adrianus imperator creatus est. Unde et Hierusolima Helia ab Helio Adriano uocatur, successore Domiciani, eo quod eam reparauerit. Post has uero passiones sanctorum non fuit satis parti aduersae gentes incredulas contra christicolas excitasse, nisi commoueret et in ipsis christianis scismas. Concitat hereses, et diuisa fides catholica aliter aliterque disseritur. Nam sub Antonini imperio Marcionitana et Valentiniana hereses insana surrexit; et Iustinus philosophus post scriptos catholicae ecclesiae libros martyrio pro Christi nomine coronatur. In Asia autem, orta persecutione, beatissimus Policarpus, Iohannis apostoli et euangelistae discipulus, octoginsimo aetatis suae anno uelut holocaustum purissimum per ignem Domino consecratur. Sed et in Galleis multi pro Christi nomine sunt per martyrium gemmis caelestibus coronati; quorum passionum historiae apud nos fideliter usque hodie retinentur. [1,29] De sancto Photino, Hirineo uel reliquis martyribus Lugdunensibus. Ex quibus et ille primus Lugdunensis ecclesiae Photinus episcopus fuit, qui plenus dierum, diuersis adfectus suppliciis, pro Christi nomine passus est. Beatissimus uero Hireneus, huius successor martyris, qui a beato Policarpo ad hanc urbem directus est, admirabili uirtute enituit; qui in modici temporis spatio praedicatione sua maxime in integrum ciuitatem reddidit christianam. Sed ueniente persecutione, talia ibidem diabulus bella per tyrannum exercuit, et tanta ibi multitudo christianorum ob confessione dominici nominis est iugulata, ut per plateas flumina currerent de sanguine christiano; quorum nec numerum nec nomina collegere potuimus, Dominus enim eos in libro uitae conscripsit. Beatum Hirenaeum diuersis in sua carnifex praesentia poenis adfectum Christo domino per martyrium dedicauit. Post hunc et 48 martyres passi sunt, ex quibus primum fuisse legimus Vectium Epagatum. [1,30] De septem uiris in Galleis ad praedicandum missis. Sub Decio uero imperatore multa bella aduersum nomen christianum exoriuntur, et tanta stragis de credentibus fuit, ut nec numerari quaeant. Babillas episcopus Anthiocinus cum tribus paruolis, id est Urban, Prilidan et Epolon, et Xystus Romanae eclesiae episcopus et Laurentius archidiaconus et Hyppolitus ob dominici nominis confessionem per martyrium consummati sunt. Valentinianus et Nouatianus maxime tunc heretiquorum principes contra fidem nostram, inimico inpellente, crassantur. Huius tempore septem uiri episcopi ordenati ad praedicandum in Galliis missi sunt, sicut historia passiones sancti martyres Saturnini denarrat. Ait enim: Sub Decio et Grato consolibus, sicut fideli recordationem retenitur, primum ac summum Tholosana ciuitas sanctum Saturninum habere coeperat sacerdotem. Hic ergo missi sunt: Turonicis Catianus episcopus, Arelatensibus Trophimus episcopus, Narbonae Paulos episcopus, Tolosae Saturninus episcopus, Parisiacis Dionisius episcopus, Aruernis Stremonius episcopus, Lemouicinis Martialis est distinatus episcopus. De his uero beatus Dionisius Parisiorum episcopus, diuersis pro Christi nomine adfectus poenis, praesentem uitam gladio inminente finiuit. Saturninus uero, iam securos de martyrio, dicit duobus presbiteris suis: «Ecce ego iam immolor et tempus meae resolutiones instat. Rogo, ut, usque dum debetum finem impleam, a uobis paenitus non relinquar». Cumque conpraehensus ad Capitulium duceretur, relictus ab his, solus adtrahitur. Igitur cum se ab illis cerneret derelictum, orasse fertur: «Domine Iesu Christe, exaudi me de caelo sancto tuo, ut numquam haec eclesia de his ciuibus mereatur habere ponteficem in sempiternum». Quod usque nunc in ipsa ciuitate ita euenisse cognouimus. Hic uero tauri furentes uestigiis allegatus ac de Capitulio praecipitatus, uitam finiuit. Catianus uero, Trophimus Stremoneusque et Paulos atque Marcialis, in summa sanctitate uiuentes, adquisitus eclesiae populos ac fidem Christi per omnibus dilatatam, felice confessione migrarunt. Et sic tam isti per martyrium quam hii per confessionem relinquentes terras, in caelestibus pariter sunt coniuncti. [1,31] De aecclesia Bituriga. De horum uero discipulis quidam Bituricas ciuitatem adgressus, salutare omnium, Christum dominum populis nuntiauit. Ex his ergo pauci quodadmodo credentes, clerici ordinati, ritum psallendi suscipiunt, et qualiter ecclesiam construant uel omnipotenti Deo sollemnia caelebrare debeant, inbuuntur. Sed illis paruam adhuc aedificandi facultatem habentibus, ciues cuiusdam domum, de qua ecclesiam faciant, expetunt. Senatores uero uel reliqui meliores loci fanaticis erant tunc cultibus obligati; qui uero crediderant ex pauperibus erant, iuxta illud Domini quod Iudaeis exprobrat, dicens: Quia meretrices et publicani praecedunt uos in regno Dei. Hi uero, non obtentam a quo petierant domum, Leocadium quendam et primum Galliarum senatorem, qui de stirpe Vecti Epagati fuit, quem Lugduno passum pro Christi nomine superius memorauimus, repererunt. Cui cum petitionem suam et fidem pariter intimassent, ille respondit: «Si enim domus mea, quam apud Bituricam urbem habeo, huic operi digna esset, praestare non abnuebam». Illi autem audientes, pedibus eius prostrati, oblatis tricentis aureis cum disco argenteo, dicunt eam huic ministerio esse condignam. Quod ille, acceptis de his tribus aureis pro benedictione, clementer indulgens reliqua, cum adhuc esset in errore idolatriae inplicitus, christianus factus, domum suam fecit aecclesiam. Haec est nunc ecclesia apud Bituricas urbem prima, miro opere conposita et primi martyres Stephani reliquiis inlustrata. [1,32] De Chroco et de delubro Aruerno. Vicinsimo septimo loco Valerianus et Gallienus Romanum imperium sunt adepti, qui grauem contra christianus persecutionem suo tempore conmouerunt. Tunc Romae Cornilius, Cyprianus Cartaginem felici sanguinem inlustrarunt. Horum tempore et Chrocus ille Alamannorum rex, commoto exercito, Gallias peruagauit. Hic autem Chrocus multae adrogantiae fertur fuisse. Qui cum nonnulla inique gessisset, per consilium, ut aiunt, matris iniquae, collectam, ut dixemus, Alamannorum gentem, uniuersas Gallias peruagatur cunctasque aedes, quae antiquitus fabraecatae fuerant, a fundamentis subuertit. Veniens uero Aruernus, delubrum illud, quod Gallica lingua Vasso Galate uocant, incendit, diruit atque subuertit. Miro enim opere factum fuit atque firmatum. Cuius paries duplex erat, ab intus enim de minuto lapide, a foris uero quadris sculptis fabricatum fuit. Habuit enim paries ille crassitudinem pedes triginta. Intrinsecus uero marmore ac museo uariatum erat, pauimentum quoque aedes marmore stratum, desuper uero plumbo tectum. [1,33] De martiribus qui circa Aruernum passi sunt. Iuxta hanc urbem Liminius Antolianusque martyres requiescunt. Ibi Cassius ac Victorinus in dilectione Christi fraterno affectu sociati, per effusionem cruoris proprii caelorum regna pariter sunt adepti. Nam refert antiquitas, Victorinum seruum fuisse ante dicti templi sacerdotis. Qui dum plerumque uicum, quem christianorum uocant, ad persequendos christianos adit, Cassium repperit christianum. Cuius praedicationibus atque miraculis motus, credidit Christo, relictisque fanaticis sordibus ac baptismo consecratus, magnus in uirtutum operatione enituit. Nec multo post per martyrium, ut diximus, in terris sociati, ad caelestia pariter regna uenerunt. [1,34] De sancto Priuato martyre. Inruentibus autem Alamannis in Gallias, sanctus Priuatus Gabalitanae urbis episcopus in criptam Memmatinsis montis, ubi ieiuniis orationibusque uacabat, reperitur, populum Gredonensis castri monitione conclusum. Sed dum oues suas ut bonus pastor lupis tradere non consentit, daemoniis immolare conpellitur. Quod spurcum ille tam exsecrans quam refutans, tamdiu fustibus caeditur, quoadusque putaretur exanimis. Sed ex ipsa quassatione, interpositis paucis diebus, spiritum exalauit. Chrocus uero apud Arelatinsim Galliarum urbem conprehensus, diuersis adfectus suppliciis, gladio uerberatus interiit, non inmerito poenas, quas sanctis Dei intulerat, luens. [1,35] De Quirino episcopo et martyre. Sub Diocliciano, qui tricesimo tertio loco Romanum rexit imperium, grauis contra christianos per annos quattuor persecutio exagitata est, ita ut quadam uice in ipso sacratissimo die paschae magni christianorum populi ob ueri Dei cultum interficerentur. Eo tempore Quirinus Sisciensis ecclesiae sacerdos gloriosum pro Christi nomine martyrium tulit, quem, ligato ad collum molare saxo, in fluminis gurgite seuitia inpulit paganorum. Igitur cum cecidisset in gurgite, diu super aquas diuina uirtute ferebatur, nec sorbebant aquae, quem pondus criminis non praemebat. Quod factum admirans multitudo populi circumstantes, dispecto furore gentilium, ad liberandum properant sacerdotem. Haec ille cernens, non passus est, se a martyrio subtrahi, sed erectis ad caelum oculis ait: «Iesu domine, qui gloriosus resedis ad dexteram Patris, ne patiaris me ab hoc stadio remoueri, sed suscipiens animam meam, coniungere me tuis martyribus in requiae sempiterna dignare». Et his dictis reddidit spiritum. Cuius corpus a christianis susceptum uenerabiliter sepulturae mandatum est. [1,36] De natiuitate sancti Martini et crucis inuentione. Romanorum tricesimus quartus imperium obtinuit Constantinus, annis triginta regnans feliciter. Huius imperii anno undecimo, cum post excessum Diocliciani pax reddita fuisset ecclesiis, beatissimus praesul Martinus apud Sabariam Pannoniae ciuitatem nascitur parentibus gentilibus, non tamen infimis. Hic Constantinus anno uicessimo imperii sui Crispum filium ueneno, Faustam coniugem calentem balneo interfecit, scilicet quod proditores regni eius esse uoluissent. Huius tempore uenerabile crucis dominicae lignum per studium Helenae matris repertum est, prodente Iuda Hebraeo, qui post baptismum Quiriacus est uocitatus. Usque hoc tempus historiographus in chronicis scribit Eusebius. A uicessimo primo enim eius imperii anno Hieronimus praesbiter addidit, indicans, Iuuencum praesbiterum euangelia uersibus conscripsisse, rogante supradicto imperatore. [1,37] De Iacobo Nisebeno episcopo. Sub Constantis autem imperio Iacobus Nisebenus fuit, ad cuius praeces inclinatae aures diuinae clementiae multa pericula a ciuitate eius reppulerunt. Sed et Maximinus Treuerorum episcopus potens in omni sanctitate repperitur. [1,38] De transitu Antonii monachi. Nono decimo Constantini iunioris anno Antonius monachus transiit centesimo quinto aetatis anno. Beatissimus Helarius Pictauinsis episcopus suasu hereticorum exilio deputatur, ibique libros pro fide catholica scribens, Constantio misit; qui quarto exilii anno eum absolui iubens, ad propria redire permisit. [1,39] De aduentum sancti Martini. Tunc iam et lumen nostrum exoritur, nouisque lampadum radiis Gallia perlustratur, hoc est eo tempore beatissimus Martinus in Gallias praedicare exorsus est, qui Christum, Dei filium, per multa miracula uerum Deum in populis declarans, gentilium incredulitatem auertit. Hic enim fana distruxit, heresem oppraessit, eclesias aedificauit et, cum aliis multis uertutibus refulgeret, ad consummandum laudes suae titulum tres mortuos uitae restituit. Quarto Valentiniani et Valentis anno sanctus Hilarius apud Pictauus, plenus sanctitate et fide, multis uirtutibus aeditus, migrauit ad caelos; nam et ipsi legitur mortuos suscitasse. [1,40] De Melanea matrona. Melania uero matrona nobilis et incula urbis Romanae Hierusolimis ob deuotionem abiit, Urbano filio Romae relecto. Quae ita se in cuncta bonitate ac sanctitate omnibus praebuit, ut Thecla uocaretur ab incolis. [1,41] De interitu Valentis imperatoris. Post mortem autem Valentiniani Valens integri successor imperii, monachus ad militiam cogi iubet, nolentes fustibus praecipit uerberari. Post haec bellum saeuissimum in Thracias Romani gessire, in quo tanta stragis fuit, ut Romani, amisso equorum praesidio, pedebus fugirent. Cumque a Gotis internitione maxima caederentur et Valens sagitta fugiret sauciatus, paruum tugurium adgressus, inminentibus hostibus, super se incensam casulam, optatam caruit sepulturam. Sicque ultio diuina ob sanctorum effuso sanguinem tandem emissa processit. Hucusque Hieronimus; ab hoc uero tempore Horosius presbiter plus scripsit. [1,42] De imperio Theudosi. Igitur cum Gratianus imperator distitutam cernerit esse rem publicam, Theodosio collegam imperii facit. Hic Theodosius omnem spem suam atque fidutiam in Dei misericordiam ponit; qui multas gentes non tam gladio quam uigiliis et oratione conpescuit, rem publicam confirmauit, Constantinopuli urbem uictor ingressus est. [1,43] De interitum Maximi tiranni. Maximus uero cum per tyrannidem oppraessis Brittanis sumsisset uicturiam, a militibus imperator creatus est. In urbe Treuerica sedem instituens, Gratianum imperatorem circumuentum dolis interfecit. Ad hunc Maximum beatus Martinus iam episcopus uenit. In loco ergo Gratiani Theodosius ille, qui totam spem in Deum posuerat, totum suscepit imperium. Qui deinceps diuinis affatibus fretus, Maximum spoliatum imperio interfecit. [1,44] De Orbico Aruernorum episcopo. Apud Aruernus uero primus episcopus post Stremonium episcopum praedicatoremque Urbicus fuit, ex senatoribus conuersus, uxorem habens, quae iuxta consuetudinem ecclesiasticam, remota a consortio sacerdotis, religiose uiuebat. Vacabant enim ambo orationem, elemosinis atque operibus bonis. Cumque haec agerent, libor inimici, quae semper est aemula sanctitate, conmouetur in femina; quam in concupiscentiam uiri succendens, nouam Euam effecit. Nam succensa mulier a libidine, operta peccati tenebris, pergit ad domum ecclesiae per tenebras noctis. Cumque obserata omnia repperisset, pulsare fores ecclesiasticae domus coepit hac uoce huiusmodi dare: «Quousque sacerdos dormis ? Quousque hostia clausa non reseras? Cur satellitem spernes? Cur obduratis auribus Pauli praecepta non audis? Scripsit enim: Reuertimini ad alterutrum, ne temptet uos Satanas. Ecce! ego ad te reuertor, nec ad extraneum, sed ad proprium uas recurro». Haec et his similia diu declamanti, tandem sacerdotis tepescit religio. Iubet eam cubiculo intromitti, ususque concubitum eius, discedere iubet. Dehinc tardius ad se reuersus et de perpetrato scelere condolens, acturus paenitentiam, diocesis suae monasterium appetit, ibique cum gemitu ac lacrimis quae commiserat diluens, ad urbem propriam est reuersus. Qui, impleto uitae cursu, migrauit a saeculo. Nata est enim filia ab hoc conceptu, quae in religione permansit. Ipse quoque sacerdos cum coniuge et filia in cripta Cantabennensi iuxta aggerem publicum est sepultus. In cuius loco Legonus episcopus subrogatur. [1,45] De sancto Hillidio episcopo. Quo defuncto, sanctus Illidius successit, uir eximiae sanctitatis ac praeclarae uirtutis, qui in tanta sanctitate emicuit, ut fama eius etiam extraneos fines adiret. Unde factum est, ut imperatoris Treuerici filiam expetitus ab spiritu inmundo curaret, quod in libro illo, quem de eius uita conscripsimus, memorauimus. Fuit autem, ut fama refert, ualde senex et plenus dierum plenusque bonis operibus; qui felici consummatione uitae huius perfunctus tramitem, migrauit ad Christum, sepultusque in cripta suburbano ciuitatis illius. Habuit autem et archidiaconum nomine et merito Iustum; qui et cursum uitae bonis consumans operibus, magistri tumulo sociatur. Iam uero post transitum beati Illidi confessoris ad gloriosum eius sepulchrum tante uirtutes apparent, ut nec scribi integre queant nec memoriae retineri. Huic sanctus Nepotianus successit. [1,46] De Nepotiano atque Arthemio episcopis. Igitur apud Aruernus sanctus Nepotianus quartus habebatur episcopus. A Treueris uero legati in Spaniam mittebantur, ex quibus Artemius quidam admirabilis sapientiae atque pulchritudinis et prima aetate florens, ui febrium est correptus. Praecedentibus uero aliis, hic apud Aruernus aegrotus relinquitur; nam eo tempore apud Treuerus sponsali erat uinculo nexus. A sancto autem Nepotiano uisitatus atque oleo sancto perunctus, tribuente Domino, redditur sanitati. Qui cum ab eodem sancto uerbum praedicationis accepisset, oblitus tam sponsam terrenam quam facultates proprias, sanctae copulatur eclesiae, factusque clericus, in tanta praelatus est sanctitate, ut beato Nepotiano successor exsisteret ad regendas dominici gregis caulas. [1,47] De castitate amantium. Per idem tempus Iniuriosus quidam de senatoribus Aruernis cum magnis opibus similem sibi in coniugio puellam expetiit, datumque arrabone, diem statuit nuptiarum. Erat autem uterque unicus patri. Adueniente uero die, celebrata nuptiarum sollemnitate, in uno strato ex more locantur. Sed puella grauiter contristata, auersa ad parietem, amarissime flebat. Cui ille: «Quid», inquid, turbaris? Indica, quaeso, mihi». Illaque silente, adiecit: «Obsecro te per Iesum Christum, filium Dei, ut mihi quid doleas sapienter exponas. Tunc illa conuersa ad eum ait: «Si omnibus diebus uitae meae plangam, numquid tantae erunt lacrimae, ut queant abluere tam inmensum pectoris mei dolorem? Statueram enim, ut corpusculum meum inmaculatum Christo a uirili tactu seruarem, sed uae mihi! qui taliter ab eo relicta sum, ut quod obtabam perficere non ualerem et quod ab initio aetatis meae seruaui in hac nouissima die, quam uidere non debueram, perdidi. Ecce enim relicta ab inmortali Christo, qui mihi dotem promittebat paradisum, mortalis hominis sum sortita consortium; et pro rosis inmarcescibilibus arentium me rosarum non ornat, sed deformat spolia. Et cum debui super quadrifluo Agni flumine puritatis stolam induere, haec mihi uestis onus exhibuit, non honorem. Sed quid amplius uerba protrahimus? Infelix ego, quae debui sorte mereri polos, hodie dimergo in abyssos. O, si mihi haec futura erant, quare non dies uitae meae ipse fuit finis, qui fuit initium! O, si ante introissem mortis ianuam, quam lactis acciperem alimenta. O, si mihi dulcium nutricum oscula in funere fuissent expensa! Horrent enim mihi terrenae species, quia pro mundi uita transfixas manus suspicio Redemptoris. Nec cerno diademas gemmis insignibus coruscantes, cum illam spineam miror mente coronam. Respuo longe lateque diffusa spatia terrae tuae, quia amaenitate concupisco paradisi. Horrent tua solaria, cum Dominum resedentem suspicio super astra. Talia cum magno fletu iactanti commotus pietate iuuenis ait: «Unicos nos nobilissimi Aruernorum habuere parentes et ad propagandam generationem coniungere uoluerunt, ne recedentibus de mundo succederet heres extraneus». Cui illa: «Nihil est mundus, nihil sunt diuitiae, nihil est pompa saeculi huius, nihil est uita ipsa quam fruemur, sed illa magis uita quaerenda est, quae morte terminante non clauditur, quae labe ulla non soluitur nec aliquo occasu finitur, ubi homo in beatitudine aeterna permanet, luce non occidente uiuit et, quod magis est his omnibus, ipsius Domini praesentiam iugi perfruens contemplatione, in angelico translatus statu, indissolubili laetitia gaudet». Ad haec ille: «Dulcissimis, inquid, «eloquiis tuis aeterna mihi uita tamquam magnum iubar inluxit, et ideo, si uis a carnali abstinere concupiscentiam, particeps tuae mentis efficiar». Illa respondit: «Difficile est sexum uirilem mulieribus ista praestare. Tamen, si feceris, ut inmaculati permaneamus in saeculo, ego tibi partem tribuam dotis, quam promissam habeo ab sponso domino meo Iesu Christo, cui me et famulam deuoui esse et sponsam». Tunc ille armatus crucis uexillo ait: «Faciam quae hortaris». Et datis inter se dextris, quieuerunt, multos postea in uno strato recumbentes annos, sed cum castitate laudabili, quod postea in eorum transitu declaratum est. Nam cum, impleto certamine, puella migraret ad Christum, peracto uir funeris officio cum puellam in sepulchro deponeret, ait: «Gratias tibi ago, domine Iesu Christe, aeternae domine deus noster, quia hunc thesaurum, sicut a te commendatum accepi, ita inmaculatum pietati tuae restituo». Ad haec illa subridens: «Quid», inquid, «loqueris quod non interrogans?» Illamque sepultam ipse non post multum insequitur. Porro cum utriusque sepulchrum e diuersis parietibus collocatum fuisset, miraculi nouitas, quae eorum castitatem manifestaret, apparuit. Nam facto mane cum ad locum populi accederent, inuenerunt sepulchra pariter, quae longe inter se distare reliquerant, scilicet ut, quos tenet socios caelum, sepultorum hic corporum non separet monumentum. Hos usque hodie Duos Amantes uocitare loci incolae uoluerunt. Meminimus de his in libro Miraculorum. [1,48] De transitu sancti Martini. Arcadi uero et Honori secundo imperii anno sanctus Martinus Turonorum episcopus, plenus uirtutibus et sanctitate, praebens infirmis multa beneficia, octuaginsimo et primo aetatis suae anno, episcopatum autem uicissimo sexto, apud Condatinsem diocisis suae uicum excedens a saeculo, filiciter migrauit ad Christum. Transiit autem media nocte, quae dominica habebatur, Attico Caesarioque consolibus. Multi enim in eius transitum psallentium audierunt in caelum, quod in libro uirtutum eius primo plenius exposuemus. Nam cum primitus sanctus Dei apud Condatinsem, ut dixemus, uicum aegrotare coepisset, Pectaui populi ad eius transitum sicut Toronici conuenerunt. Quo migrante, grandis altercatio in utrumque surrexit populum. Dicebant enim Pectaui: «Noster est monachus, nobis abba extetit, nos requiremus commendatum. Sufficiat uobis, quod, dum esset in mundo episcopus, usi fuistis eius conloquium, participastis conuiuio, firmati fuistis benedictionebus, insuper et uirtutibus iocundati. Sufficiant ergo uobis ista omnia, nobis liciat auferre uel cadauer exanimum» . Ad haec Toronici respondebant: «Si uirtutum nobis facta sufficere dicitis, scitote, quia uobiscum positus amplius est quam hic operatus. Nam, ut praetermittamus plurimum, uobis suscitauit duos mortuos, nobis unum; et, ut ipse saepe dicebat, maior ei uirtus ante episcopatum fuit, quam post episcopatum. Ergo necesse est, ut, quod nobiscum non inpleuit uiuens, expleat uel defunctus. Vobis est enim ablatus, nobis a Deo donatus. Virum si mus antiquitus institutus seruatur, in urbe qua ordenatus est habebit Deo iubente sepulchrum. Certe si pro monasthirio priuilegio cupitis uindecare, scetote, quia primum ei monasthirium cum Mediolaninsibus fuit». His ergo litigantibus, sol ruente nox clauditur, corpusque in medio positum, firmatis serra usteis, ab utroque populo costoditur, futurum ut mane facto a Pectauensibus per uiolentiam aufereretur. Sed Deus omnipotens noluit urbem Toronicam a proprio frustrari patrono. Denique nocte media omnes Pectaua somno falanga conpraemitur, nec ullus superfuit, qui ex hac multitudine uigilaret. Igitur ubi Toronici eos conspiciunt obdormisse, adpraehensam sanctissimi corporis glebam, alii per fenestram eiciunt, alii a foris suscipiunt, positumque in naui, cum omni populo per Vingennam fluuium discendunt, ingressique Legeris alueum, ad urbem Toronicam cum magnis laudibus psallentioque dirigunt copioso. De quorum uocibus Pectaui expergefacti, nihil de thesauro quem costodiebant habentes, cum magna confusione ad propria sunt reuersi. Quod si quis requiret, cur post transitum Catiani episcopi unus tantum, id est Litorius, usque ad sanctum Martinum fuisset episcopus, nouerit, quia, obsistentibus paganis, diu ciuitas Toronica sine benedictione sacerdotale fuit. Nam qui christiani eo tempore uidebantur, occultae et per latebras diuinum offitium celebrabant. Nam si qui a paganis repperti fuissent christiani, aut adficiebantur uerberibus aut gladio truncabantur. A passione ergo Domini usque transitum sancti Martini anni 412 conpotantur. EXPLICIT LIBER PRIMUS, CONTINENS ANNOS 5596, QUI CONPOTANTUR A PRINCIPIO USQUE AD TRANSITUM SANCTI MARTINI EPISCOPI.