[1] Gregorius IX papa (Henrico) archiepiscopo Remensi et suffraganeis eius fuse scribit, encyclicae, quam Fridericus imperator propalauit, seriatim et ad capitula respondens calumniasque, quas ibidem iste congessit, in aduersarium retorquens. [2] Iul- 1-o. [3] --- archiepiscopo Remensi et suffraganeis eius. [4] Ascendit de mari bestia blasphemie plena nominibus, que pedibus ursi et leonis ore deseuiens ac membris formata ceteris sicut pardus, os suum in blasphemias diuini nominis aperit, tabernaculum eius et sanctos qui in celis habitant similibus impetere iaculis non omittit. [5] Hec unguibus et dentibus ferreis cuncta confringere et suis pedibus uniuersa desiderans conculcare, ad diruendum murum catholice fidei occultos olim parauit arietes, at nunc apertas machinas instruit, Ismaelitarum ginnasia animas interimentia construit, et in Christum, humani generis redemptorem, cuius testamenti tabulas stilo prauitatis heretice nititur abolere, fama testante consurgit. [6] Igitur ammirari desinite omnes, ad quos ab hac bestia contra nos edita perueniunt obloquia blasphemie, si nos omni Deo seruitude subiecti detractionum sagittis impetimur, cum nec ab hiis obprobriis immunis Dominus relinquatur. [7] Ammirari desinite, si iniuriarum in nos mucronem exerit, qui ad perdendum de terra nomen Domini iam assurgit. [8] Set potius ut eius resistere aperta ueritate mendaciis ac illius confutare fallacias puritatis argumento possitis, caput, medium et finem huius bestie Fr(ederici) dicti imperatoris diligenter inspicite, et in eis abominationes dumtaxat inuenientes et scelera, contra ipsius dolos sinceros animos scuto ueritatis armate, attendentes qualiter sinceritatem apostolice sedis et nostram, litteris per diuersa climata mundi transmissis, pollutis nisus maculare narratibus, dictus F(redericus), figulus falsitatis, modestie nescius et pudoris ignarus, nec ueritate confusus nec aliquo perfusus rubore mentitur, quod nos ipsum, nobis in minori officio constitutis amicum, pristinos fidem et mores adepto apostolatus officio relinquentes, quia, sicut sacramento prestito et lata in ipsum excommunicationis sententia tenebatur, prefixo tempore in Terre Sancte succursum infirmitate non potuit prohibente transire, uinculo excommunicationis astringere, postulatum ab ipso sanitate resumpta absolutionis beneficium denegare, ipsumque in dictum transeuntem subsidium, per nuntios et legatos nostros litteras processui contrarias --- soldano mittentes, impedire curauimus, ut sic esset de regni Ierosolimitani recuperatione concepta frustratus, regnum Sicilie, pro eo quod Rainaldus olim filius --- ducis Spoleti preter ipsius conscientiam terram inuasit ecclesie, nos iniuste et uiolenter intrasse ac ipsius homines prouocasse ad periurium falso conqueritur, seque de Siria in Apuliam redeuntem illate iniurie omisisse uindictam, acceptasse concordiam et redisse ad matrem ecclesiam gloriatur. [9] Licet autem hoc figmenta publica notitia reprobet, quia tamen nonnunquam rectitudinis sedem uelatum occupat in aure sincera mendacium, apud quam pro se ueritas non inuenit aduocatum: ne in corda uestra falsitas quacunque possit fraude subrepere, dignum est uos uerum rei per nos geste modum et ordinem non latere, qui, dictum F(redericum), ante et postquam apostolice nostros subiecimus humeros seruituti, sub uulpe latentem omni curauimus gratia prosequi, donec spe que patri de filio solet innasci sublata, idem F(redericus) fremens in magnitudine sua et ex adepta fortitudine infronitus, matri ecclesie pro bonis mala retribuit, et in eam, quam fucatis deliniuit aliquando uerborum fallaciis, uirus effundere caude aculeo more scorpionis incepit. [10] Nam cum olim Terre Sancte necessitas , predicta sententia et iuramenturn ac prefixus terminus transitum eius exposcerent, et illud idem multa milia crucesignatorum ipsum Brundusii expectantia cum instantia postularent, idem dictos crucesignatos inibi, donec sub ignoti a๋ris intemperie diuersis lugende mortis casibus periere, detinuit, et periurium ac excommunicationis sententiam gratis incurrens, infirmus fide set sanus corpore, ut securius mentiretur Deo et ecclesiam falleret, omisso promisso passagio in lecto egri diebus aliquibus simulati recubuit ac Terram Sanctam incursibus hostium Christi exponere minime dubitauit, ex eo nulle dolore perculsus, quod ibi clare memorie Turingie langrauius, utinam non ueneni poculo, sicut mundus clamat ! extitit interemptus. [11] Cumque de conficta egritudine et aliis premissis nobis per litteras prelatorum ibi morantium constitisset, ne, discipline uirga tanto subtracta facinori, nos et apostolica sedes redderemur inde notabiles, crucesignatorum mortem et Terre Sancte pericula deplorantes et cupientes saltim in altero ecclesie lacrimas dextra debite condolationis abstergi, ipsum late in eum de consensu suo auctoritate bone memorie H(onorii) pape predecessoris nostri excommunicationis sententie subiacere denuntiauimus, summo prestolantes desiderio ut eum postmodum emendatum tantorum releuationi dampnorum optatam prestare operam audiremus, litteris nostris offerentes eidem quod impertiremur sibi iuxta formam ecclesie absolutionis beneficium, quam cito iter arriperet in prefate terre succursum. [12] Set ipse, in cuius erat super hiis pectore cura minor, claues ecclesie paruipendens, non absolutus in Siriam transiit. [13] Ubi cum soldano, solis sibi meniis Ierusalem restitutis et illi grandi ad impugnationem Christianorum transmisso equorum et armorum exennio, fedus feriens et templum Dominicum Sarracenorum ibi laudes exclamantium Machometi cure relinquens, ex defensore mutatus in hostem, uenerabilem fratrem nostrum patriarcham Ierosolimitanum et Templarios pro uiribus impugnauit. [14] Illud autem non debet ad sane mentis credulitatem accedere, quod eum in recuperatione regni Ierosolimitani nos uel legati nostri, cum ad hoc multo labore sudauerit grandiumque ecclesia subierit onera expensarum, studuerimus impedire. [15] Set istud in notitiam omnis terre peruenit, quod idem F(redericus), sicut in Sirie partibus in propria persona Dei persequebatur ecclesiam, sic citra mare ipsam diuersis tribulationibus dicti Rainaldi ministerio, quem contra consilium nostrum suum in regno uicarium reliquerat, affligebat; cuius terram cum litteris aurea bulla munitis, pecunia et uassallis ipsius F(rederici) prefatus Rainaldus inuadens, nonnullos sacerdotes et clericos suspendere, mutilare ac fustibus cedere, necnon, statu nostro turbato, Perugium partem ipsius terre occupare presumpsit. [16] Quem licet fideles et deuoti nostri, non ualentes id ulterius sustinere, a parte terre predicte, Christo sponse sue indulgente uictoriam, eiecissent, quia tamen idem R- nequaquam ab incepta persecutione cessabat, consultius extimantes, si originalis malitie uenas inciderent, quam quod iam exsiccati torrentis impetus nouis repleri riuulis expectarent, dictum regnum Sicilie, quod est spirituale patrimonium ecclesie, ne inde nos percuterent iacula unde potius erat expectandum subsidium, intrauerunt; multique ex ipsius regni habitatoribus obedientes apostolice sedi nequaquam ob id reputari debent periurium incurrisse, cum a iuramento fidelitatis, quod eidem F(rederico) prestiterant, ex lata in eum excommunicatione absoluti fuissent. [17] Dicto quoque F(rederico) redeunti de partibus transmarinis et ad sinum matris ecclesie reuertenti pietatis aperuimus apostolice gremium, ipsique ad expetitam inclinati concordiam absolutionis beneficium curauimus impertiri. [18] Ad hec idem mendacii filius, falsitates falsitatibus cumulans, ut quo plura mendaciorum retia orditus fuerit, eo grauioribus se doleat periculis irretitum, de nobis mendaci scriptura pronuntiat, quod ei, ut Lombardiam pacificus et inermis intraret, promittentes quod aspera sibi conuerteremus in plana, pro sua confusione suggessimus et non permisimus obice nuntiorum et litterarum nostrarum intentionis sue metas attingere. [19] Ac deinde, quia sibi potentia non suffragabatur armorum, in regnum redire coactus, ad instantiam nostram Romanos tunc Viterbium impugnantes diffidasse et in Viterbiensium subsidium strenuam misisse militiam se falso asserit; nosque scripsisse Romanis id preter conscientiam nostram fieri, et cum ipsis eo irrequisito reformasse concordiam in querelam adducit, nouo sibi blanditus mendacio, quod dissidentibus iterum ab ecclesie pace Romanis , idem non uocatus cum Corrado nato suo, quem nobis obtulerit obsidem, ad presentiam nostram personaliter ueniens et arbitrio nostro motam inter ipsum et Lombardos discordie causam exponens, terram sedis apostolice occupatam eius iuri restituit et libertatem ecclesiasticam in statum primum et debitum reformauit. [20] Utinam iste falsidicus esset uir habens spiritum! 0 utinam huiusmodi propositio falsitatis uerum habuisset euentum! [21] Ipsius uero negotium, quod per uenerabilem fratrem nostrum archiepiscopum Rauennatem de restituendis ei et dicto Corrado iuribus ipsis in regno Ierosolimitano subtractis ordinatum fuerat, nos, quam cito delata potuit numerari pecunia, destruxisse, fidelibus suis, quos non sine ecclesiarum incendiis et hominum stragibus hostilis deuastabat insultus, ipsius interdixisse succursum, et ob id nos nuntium noluisse uel litteras destinare, contrarius ueritati conqueritur. [22] Ac Ciuitatem Castelle contra formam pacis et fratrum nostrorum consilia in sui iuris preiudicium detineri a nobis, suis exarare litteris stilo mendacii non ueretur. [23] Quanquam autem hiis figmentis modica ueritas intermixta aliquid coloris adiciat, ut tamen intelligatis apertius, quod totam huius commenti seriem non modica falsitatis adiectio decolorat, pro certo scitote, quod cum, sicut nunc ex temporum euentu conuincitur, discrete menti uerisimilius uideretur ipsum de Lombardis suum potius consequi propositum potuisse, si se illis, quos populorum numerositas profunditasque uallorum, armorum copia ac murorum reddit altitudo munitos, pietatis patrem exhibuisset et clementie dominum, quam si trementibus pro culpa imposita subditis ultionis exerto mucrone terribilis in cuneis occurreret armatorum, ei nos, qui bona pacis procurare tenemur, bona fide suasimus , ut armate militie omisso terrore sub indictarum omissione penarum et beneficiorum oblatione illos ad imperii deuotionem reduceret. [24] Qui etsi in Lombardiam famulis stipatus inermibus accessisset, quia tamen consilii fidelis oblitus in partem Cremonensium cedens actor factus est scismatis, scissamque in discordias Lombardiam fortius scindere et Mediolanenses a se terroribus et minis abigere studuit, quos cum aduersa parte ad unitatem trahere potius debuit in funiculis caritatis, non est quod nostre imputetur innocentie, si spe frustratus in Apuliam rediit; ipso spei concepte interitum procurante. [25] Post hoc super tuitione libertatis ecelesiastice, super extirpanda heretica prauitate nostris beneplacitis paratum se obtulit; ad quem recurrens littera nostra respondit, quod cum in regno suo , ubi nullus manum uel pedem absque ipsius mouet imperio, in fidem catholicam heresis latins uenena diffunderet et libertas ecclesie quasi penitus conculcata iaceret, non credebatur capiti salutis adhibere remedium, qui pedem suo reddiderat contactu morbosum. [26] Sicque responsum huiusmodi lapsu modici temporis approbante, audito quod quidam prauo seducti consilio ecclesie terram intrare uolebant, in Siciliam, quasi fuga capta ne rupta promissio eum falsitatis argueret, protinus abiit, ac contra illos uerbo uel opere in aliquo non processit, nobis improperans quod reuertentes ad Urbem Romanos filios speciales ecclesie ad matris deuotionem paterna curauimus diligentia reuocare. [27] Idem insuper, intellecto quod illos ab ecclesie caritate seiungere quidam iniquitatis filii nitebantur, et excogitato quod facilius hanc et ipsos opprimeret, si prefatam caritatem acerbius fraude solita uulneraret, nobis tunc Reate presentibus and sedem cucurrit apostolicam etiam non rogatus, ubi sub multa humilitate promittens quod terram ecclesie perditam in primum statum reduceret et ipsam pro uiribus defensaret, in Tuscia, ad quam uires suas contulit, recuperationem cuiusdam castri, quod ad ius ecclesie modico reduci labore poterat, impediuit. [28] Et cum adhuc manus tradentis nobiscum essent in mensa, cum hostibus ecclesie, sicut ex consequentia facti et litteris suis, que a nobis in tante proditionis testimonium reseruantur, aperte conuincitur, hoc signo dato Iude uicarius pepigit, ut ipso certo die exinde recedente, illi ad arma consurgerent et beati Petri patrimonium occuparent. [29] Videte igitur, que nobis sub pardi uarietate iste mons pestifer deuotionis obsequia prestitit. [30] Attendite, quales ecclesie famulatus occultus hostis impendit, qui in ecclesiasticum transformari non erubuit famulum, ut nobis efficacior fieret ad nocendum. [31] Pro firmo tamen tenere uos cupimus, quod nos, hiis sub dissimulatione preteritis, circa ipsum adhuc non permittentes immutari affectum apostolice puritatis, per dictum archiepiscopum, commisso sibi legationis officio, iura ei et prefato Corrado in eodem regno Ierosolimitano mandauimus subtracta restitui. [32] Qui licet id fecerit, quia tamen formam sibi datam, propter quod ab eo ad nos extitit appellatum, excedens, Terram Sanctam, quod non est auditum a seculo, post appellationem huiusmodi sententie supposuit interdicti, nos, attendentes quod ob id in maximum eiusdem terre periculum peregrini ex ipsa recederent et alii inceptos ad illam transitus retardarent, dictam sententiam, que utpote lata post appellationem legitimam ipso iure nulla fuerat, in omnibus aliis prefati archiepiscopi intacto remanente processu, sufficienti a baronibus, nobilibus et communitatibus regni predicti cautione recepta, in omni sinceritate de fratrum nostrorum consilio duximus relaxandam. [33] Quod ergo ipse de nobis ob hoc labiis pollutis obloquitur, uester animus non turbetur, quia cum sit uas repletum uitiorum spurcitia, ea que ipsius infecerunt animum putat in aliis criminum deseuire tormenta; ex quo cum malorum obprobria laudem, laudes quoque obprobrium resonent, a uiro, cuius fere omnis lingua clamat infamiam, fame suggillationibus impeti eligimus multo fortius quam laudari. [34] Set forsan maculam opinionis sue hiis credit abolere conuitiis, qua se dura Viterbii moraretur inficiens, a facie hostium ecclesie non uerecundus aufugit, et ad defensionem suorum fidelium, quos ipsius hostes in oculis eius obsederant, et obsessorum terram nullo prohibente uastarant, affirmans suum per nos ad illos interdici progressum, imperialis honoris prodigus, set timore prohibitus non accessit; ex eo innocentiam nostram accusans, quod ad euitanda huiusmodi guerrarum dispendia nuntium a latere nostro non misimus. [35] Set nec mirum, cum eo tempore status ecclesie multiplici fuisset persecutorum afflictione turbatus. [36] Venimus autem ad Ciuitatem Castellanam, cuius ciues se illi uiolato sacramento fidei, ecclesia ignorante, prodentes, nullum ius ei per hoc in seipsis acquirere, nullum nobis circa possessionem, cum iurisdictionem ciuitatis, et ciuium quasi possideret ecclesia, prodendo potuerunt preiudicium generare, quia illi, a quibus, alteri potius quam sibi possidentibus, non requiritur possessionis initium, leges possessionum euertere et extraneis iura conferre nequeunt possessorum. [37] Necnon qui de reddendis possessionibus ecclesie Romane ad eum peruenientibus pluries iuramentum prestiterat, satis improuide a nobis uidebatur petere, quod non poterat absque periurio retinere. [38] Nec credi debet in hoc nos, sibi omnimodam coram arbitris uel alio modo iustitiam exhibere paratos, fratrum nostrorum despexisse consilium, quod, nuntiis eius inceptum iudicium recusantibus prosequi, non fuerat requirendum; quimpotius hanc petitionem ea duntaxat fraude intentasse proponitur, ut sic, ei obloquendi de ecclesia et pacem inter ipsam et eum initam irritandi occasio preberetur. [39] Illud quidem, quod super facto imperii inter cetera sua detestabilis testatur epistola, noster edisserit hiis litteris calamus, ut quo pluribus eius fictio cognita fuerit, eo fortius ex suo maneat comento confusus, dum de nobis obtrectat, quod ad nostrum translato notitiam eum ad recuperanda iura imperii cum multis bellatorum intrare milibus Lombardiam, sibi, ne Italiam intraret armatus et de negotio Lombardorum in nos precise compromitteret, apostolico scripto mandauimus, ut illud perpetuo suspendere uel ius imperii libere suffocare possemus, contra ipsum uenerabilem fratrem nostrum Penestrinum episcopum, per quem eius uacuaremus propositum, transmittentes , sibi impedimentis clandestinis per legatos et litteras nostras per orbem undique procuratis. [40] Iste uero, cui, ne ueritatem fateri aut enarrare possit, iudicium a diuina forsan est indignatione negatum, sicut obtrectationes persone nostre non uerecundatur ex falsis assumere, sic et excusationes suas ex similibus propositionibus non ueritus ordinare, se per nuntios suos, uenerabilem fratrem nostrum Panormitanum archiepiscopum et quosdam alios, ad apostolicam sedem missos deuotionem omnimodam super ecclesiastica libertate et reformandis ecclesie et imperii iuribus obtulisse, nosque id acceptantes et promittentes a cuiuslibet ipsius impedimento cessare, nuntiis suis ad eum redeuntibus dilecto filio Gregorio de Monte Longo, notario nostro, in suorum euersionem fidelium legationis officium commisisse asserit ; ipsoque nichilominus ad nos prefatos archiepiscopum et alios nuntios suos ad sedem apostolicam remittente et offerente satisfactionem omnimodam, nos eum, contradicente saniori parte fratrum nostrorum, contra traditiones sanctorum patrum et sollempnem morem ecclesie iniuste excommunicasse falso concludit, pro sua confusione subiungens se nos, beati Petri uicarium, iudicem non habere, quasi uelit asserere nos concessa apostolorum principi carere clauium potestate. [41] Quesumus igitur, libram rationis assumite, et in ea perpetratis per dictum F(redericum) contra ecclesiam excessibus et beneficiis que ab ipsa recepit appensis, clarius luce uidete , quod licet draco iste, qui ad illudendum nobis formatus et in escam populo Ethyopum datus existit, aquas persecutionum in subuersionem ecclesie ex ore quasi fluuium miserit, apostolica tamen sedes ipsius nequitiam inextimabili beneficiorum misericordia superauit. [42] Nam olim eum ab annis teneris illorum morsibus, qui terram eius et sanguinem sitiebant, in cuna confusionis expositum, parentum et amicorum solatio penitus pene nudum uidens mater ecclesia, protinus circa ipsum nutricis et baiule officium executa, illum pallio apostolice protectionis operuit, de laqueo uenantium eripuit, multis sudoribus, multis laboribus et expensis ad regni solium et coronam imperii sublimauit. [43] Insuper hoc ei fecisse modicum reputans, et sibi regnum Ierosolimitanum subici et illum undique per orbem exaltari procurans, licet ab eodem se multiplici lesam afflictione doleret, a paucis tamen retroactis temporibus sibi contra Henricum natum eius , qui partem non modicam Alamannie eius iurisdictioni subtraxerat, potenter astitit, et inflictorum sibi per eum oblita uulnerum ipsum quasi de nouo in imperatorem erigens, Theutoniam apostolicis litteris ipsius desiderio reformauit, hiis ac aliis que non sufficimus recordari beneficiis ipsius construens munimenta decoris. [44] Set iste baculus impiorum, terre malleus uniuerse, conturbare terram, regna concutere et orbem desertum ponere cupiens, libertatem ecclesiasticam in dicto regno Sicilie, in obprobrium seruitutis extreme deducens, et ecclesias, quas ut earum teneritudine suum uentrem impleret, quasi iam penitus exossauit, sordidis oneribus et angariis opprimens, eas bonis sacris deputatis usibus spoliauit, personas ecclesiasticas carceri mancipat ipsosque in examine uetito actiones suscipere, tallias soluere et bona ecclesiastica, ut se a uexationibus redimant, exaurire et postremo exulare coartat; ecclesias pastorum solacio uiduatas non permittit sibi sponsum eligere, uiduitatis uestimenta deponere, donec alicuius adulterinis amplexibus per impressionem extiterint copulate. [45] De Christianorum habitaculis construens menia Babilonis et edificia, in quibus diuinum nomen excolitur, illuc transferens, ubi Machometus perditus adoratur, turbis undecumque collectis Crucifixi fidem et nomen publice predicari in eodem regno prohibuit. [46] Recuperationem Terre Sancte et negotium crucis impediens, ad eius consumationem de bonis suorum conferri fidelium interdixit. [47] Contra iuramentum prestitum et pacis inter ipsum et ecclesiam reformate federa nobiles priuatos castris et aliis bonis suis, uxoribus et liberis captiuatis, loca sua proscriptos relinquere, domicilia in aliorum transferre coloniam, nutritos in croceis amplexari stercora et ad extremam coegit inopiam deuenire. [48] Necnon dum afflictione comprimit simili pauperes, id tanto fortius Deo displicere putamus, quanto uerius ipsos credimus innocentes. [49] Quid plura? [50] Baronibus, militibus et aliis hominibus eiusdem regni Sicilie ad fortunam et conditionem seruorum inaudita crudelitate redactis, iam pro maiori parte ipsius regni habitatores non habent de proprio, unde stramine uili quiescere, nuditates suas rudi sacco contegere uel uentrem pane possint miliacio saturare. [51] Cumque ululatus et clamores dictorum ecclesiarum et hominum a tempore dicti H- predecessoris nostri ecclesie cures continua deploratione pulsassent, et iam uix possemus eos absque lesione conscientie sub dissimulatione transire, ipsum super correctione dictorum scelerum non semel set pluries nuntiis et litteris nostris monuimus, ac longa patientia temporibus expectauimus retroactis, si forsitan oculos suos ad celum erigeret, et exutus ueterem nouumque indutus hominem manus suas a tanta perpetratione facinorum cohiberet. [52] De petita insuper emendatione dubii adhuc, uolentes statum eius processu prospero gratulari, eo Lombardiam cum armis intrante mandauimus, ut in locis pro quacunque causa interdicto subiectis ipso presente interdictum minime seruaretur, eundem F(redericum) nostris litteris ammonentes, ut, ne crucis negotium, quod ad utilitatem ecclesie, imperii et totius populi Christiani fuerat ordinatum, impediri ualeret, precise in nos compromitteret, ne si contra Lombardos armata manu procedens tantam daret exempli perniciem, presumeretur a pluribus, quod ceteros ecclesia fefellisset. [53] Ceterum, quia reintegrare scissuras scismatis nostre incumbit officio seruitutis, pro sedanda imperii et Lombardorum discordia dictum Penestrinum episcopum, commisso sibi legationis officio, illa consideratione potissime duximus destinandum, ut sibi et quibuscumque discordantibus minori haberetur ratione suspectus, quo suis actibus minus fermenti odii uel amoris ingereret, qui a mundo et carne ex susceptione sancte religionis abstractus in diuini amoris altitudinem euolasset. [54] Noster igitur detractor respondeat, quid ex hoc nobis, et eidem episcopo poterit imputari, si Placentie inter patres, filios, affines, consanguineos et germanos ordinata concordia, eo presente et protestante quod id saluis honore et iuribus imperii et imperatoris et quorumlibet aliorum fieret, consumationem accepit. [55] Quinimmo idem blasphemus intelligat sibi ad infamiam merito reputari, quod cum ad ipsius et nuntiorum suorum instantiam uenerabilem fratrem --- Ostiensem episcopum et dilectum filium nostros T- tituli Sancte Sabine presbyterum cardinalem pro pace iuxta formam acceptatam ab eisdem nuntiis inter Lombardos et imperium reformanda ad partes misissemus easdem, idem, dictis legatis petita et ampliora adimplere paratis et delusis nobis, reformationem pacis per ipsos noluit acceptare. [56] Ecce nunc intelligite, qualiter imperii iura conculcauimus. [57] Ex premissis aduertite, qualiter hic a nobis fuerit impeditus, qui longo et inani labore suos et suorum humeros decreuit potius conteri, quam passus extiterit per nos iura imperii reformari. [58] Preterea idem , illatis ecclesie non contentus iniuriis, data quibusdam rebellibus nostris non modica summa pecunie, seditionem contra nos in Urbe molitus pluries commouere, ut nobis et fratribus nostris a sede nostra repulsis et concusso capite fidei, quod superedificauit Dominus, impulsu eius F(rederici) rueret leuiori, Ferrariam et quasdam alias terras ecclesie in Lombardia contra iuramentum prestitum temere ueniens occupauit. [59] Super quo et aliis nos credens detinere uerbis inanibus, dictos Panormitanum archiepiscopum et alios nuntios suos cum litteris de credentia ad nostram duxit presentiam delegandos. [60] Quibus offerentibus nobis satisfactionem super premissarum offensarum emendatione uerbalem, ante et post ipsorum a curia nostra recessum terram Sardinie et Massam Lunensis diocesis occupare, ad Romanam pertinentes ecclesiam, non omittens, ipso facto, ne ultra eius expectaremus correctionem, edocuit, ac non debere fidem sibi uel suis nuntiis adhiberi operis euidentia demonstrauit. [61] Ex quo id solum in conscientia sua legens, quod cor eius ad conterendum ecclesias et catholicam fidem dirigitur, de nobis, quibus se iam quocumque fraudis uellere occultare non potest, non immerito suspicatur, quod ipsius potentiam habentes iusta ratione suspectam, cum melius sit ante tempus occurrere quam post inflicta uulnera remedium inuenire, ad auertendas suorum progressuum semitas officium legationis dicto notario commiserimus; qui nequaquam iuxta ipsius suspitionem id fecimus, set ut per eum bellorum cladibus, animarum corporumque periculis obuiare possemus. [62] Ex premissis igitur et aliis nequeuntes de ipsius correctione sperare et dolentes nos eius promissionibus totiens fuisse delusos, prefatum F(redericum) de fratrum nostrorum consilio sententia excommunicationis duximus innodandum; qui quamquam ex hoc perditum intellectum resumere et coram Deo potius humiliari deberet, eo tamen amplius inde furens, quo iam suam confusionem agnoscens ueretur fortius, ut ecclesie obstetricante manu educatur coluber tortuosus, nos ex persone nostre meritis indignos asserens qualibet officii auctoritate papalis, per nos predicta ligari sententia minime , potuisse suis presumptuose litteris asserit; et nos, qui temporibus nostris patrimonium ecclesie per gratiam Dei non modicum ampliauimus, super dilapidatione bonorum ecclesiasticorum, inordinato dispensationum processu, receptione munerum et auaritie uilitate redarguit, ac contra eum ex illo, quod contrahendis inter --- neptem nostram et Henricum naturalem eius filium sponsalibus petitum subtraxit assensum, prouocari falso confingit; illud apertius mentiens, quod Lombardis contra eum et imperium corporale prestiterimus iuramentum, seu quod totius orbis decimas, Terre Sancte utilitatibus reseruatas, conuertere promiserimus in eius compendium, si arbitrio nostro negotium exponeret Lombardorum. [63] Fatemur etenim nos defectu meritorum nostrorum indigne Christi esse uicarium; fatemur nos oneri tanto insufficientes existere, quod humana conditio non potest absque diuino suffragio supportare ; nichilominus tamen uices nobis commissas, prout melius nostra permittit fragilitas, exequentes, secundum quod locorum, temporum, personarum et negotiorum qualitas et natura requirunt, disponenda disponimus et cum excellentibus personis pure et secundum Deum, cum necessitas id exposcit, de nostre potestatis plenitudine dispensamus. [64] Verumtamen non est dolor, qui sic profundo gladio eius feriat animum, sicut quod dum terminos regum transgreditur, non potest aggredi officia sacerdotum. [65] Propter quod idem, qui pro auri fame dictum regnum Sicilie iam redegit in cinerem, credens ex se, qui omni tempore uite sue paucis pure, pluribus uero iustitiam pretii uenalitate corruptus exhibuit, quod in persona sua resuscitans magum Simonem luto temporalium maculare posset ecclesie puritatem, ut sic in spiritualibus crassari et in suis permitteretur sordibus remanere, murum integritatis ecclesie multis modis et specialiter oblatione castrorum ac parentela inter suos et nostros contrahenda, pro qua nos per quosdam magnos prelatos et nuntios suos pluries requisiuit, temptauit infringere. [66] Nunc uero quia id nulla instantia nulloque ingenio, sicut est in curia nostra quasi notorium, a nobis potuit obtinere, quimpotius se cum suis perditioni relictum artium suarum fallaciis in peius proficere iam agnoscit, quasi nesciat ultra quid faciat, se ipsum mendacio suo in aliorum detractione deturpat, more meretricis Egyptie, que Ioseph inuitauit ad stuprum et ab ipso contempta apud uirum suum uolens accusauit inuitum. [67] Unum quidem est, de quo , etsi pro homine perdito sit dolendum, letari non modicum et Deo regratiari debetis, quod uolente Domino, qui diutius occultari non patitur umbram mortis, iste, qui gaudet se nominari preambulum Antichristi, non expectans propinquum sue confusioni iudicium, manibus propriis effosso suarum abhominationum pariete, per dictas litteras eius suarum producit in lucem opera tenebrarum, in eis constanter proponens quod per nos, tanquam Christi uicarium, uinculo excommunicationis astringi non potuit. [68] Sicque affirmans non esse apud ecclesiam a Domino beato Petro et eius successoribus ligandi atque soluendi traditam potestatem, dum heresim asserit, proprio sibi argumento concludit, consequenter ostendens quod male sentiat de ceteris fidei orthodoxe articulis, dum ecclesie, super quam fides fundata consistit, auferre nititur concessum uerbo Dei priuilegium potestatis. [69] Set quia minus bene ab aliquibus credi posset, quod se uerbis non illaqueauerit oris sui, probationes in fidei uictoriam sunt parate, quod iste rex pestilentie a tribus barattatoribus, ut eius uerbis utamur, scilicet Christo Iesu, Moyse et Machometo, totum mundum fuisse deceptum, et duobus eorum in gloria mortuis, ipsum Iesum in ligno suspensum manifeste proponens, insuper dilucida uote affirmare uel potius mentiri presumpsit, quod omnes illi sunt fatui, qui credunt nasci de uirgine Deum, qui creauit naturam et omnia, potuisse; hanc heresim illo errore confirmans, quod, nullus nasci potuit, cuius conceptum uiri et mulieris coniunctio non precessit, et homo nichil debet aliud credere, nisi quod potest ui et ratione nature probare. [70] Hec et alia multa, quibus uerbis et factis catholicam fidem impugnat, suo loco et tempore, sicut et debet et expedit, manifeste poterunt comprobari. [71] Quocirca uniuersitatem uestram rogamus, monemus et hortamur attente, in uirtute obedientie districte precipiendo mandantes, quatinus ne dictus F(redericus) corda fidelium fallacibus uerbis subuertere uel contagione sui possit quomodolibet gregem Dominicum maculare, clero et populo uobis subditis supradicta plene ac fideliter exponatis. [72] Dat- Lat- Kal- Iulii, anno XIII. [73] In eundem modum uniuersis archiepiscopis et episcopis. [74] In eundem modum --- illustri regi Francie etc- usque : comprobari, uerbis competenter mutatis. [75] Quocirca serenitatem regiam monendam duximus et hortandam, quatinus supradicta tibi facias diligenter exponi, ne regalis innocentie puritas possit uerbis fallacibus maculari. [76] In eundem modum uniuersis regibus.