A l e x a n d r e i s ‹ P r o l o g u s › 1 Moris est usitati, cum in auribus multitudinis aliquid noui recitatur, solere turbam in diuersa scindi studia et hunc quidem applaudere et quod audit laude dignum predicare, illum uero, 5 seu ignorantia ductum seu liuoris aculeo uel odii fomite peruersum, etiam bene dictis detrahere et uersus bene tornatos incudi reddendos esse censere. Et mirum est, humanum genus a prima sui natura, secundum quam cuncta que fecit Deus 10 ualde bona creata sunt, ita esse deprauatum ut pronius sit ad condempnandum quam ad indulgendum et facilius sit ei ambigua deprauare quam in partem interpretari meliorem. Hoc ego reueritus diu te, o mea Alexandrei, in mente habui semper 15 supprimere et opus quinquennio laboratum aut penitus delere aut certe quoad uiuerem in occulto sepelire. Tandem apud me deliberatum est te in lucem esse proferendam ut demum auderes in publica uenire monimenta. Non enim arbitror me esse 20 meliorem Mantuano uate, cuius opera mortali ingenio altiora carpsere obtrectantium linguae poetarum et mortuo derogare presumpserunt, quem, dum uiueret, nemo potuit equiparare mortalium. Sed et Ieronimus noster, uir tam disertissimus 25 quam christianissimus, qui in singulis prefationibus suis emulis respondere consueuit, manifeste dat intelligi nullum apud auctores superesse securitatis locum cum uirum tam nominatae auctoritatis pupugerit stimulus emulorum. 30 In hoc tamen lectores huius opusculi, siquis tamen hoc quoque siquis captus amore leget, exoratos esse uolo ut siquid in uolumine reprehensibile seu satyra dignum inuenerint, considerent arti temporis breuitatem qua scripsimus et altitudinem materiae, 35 quam nullus ueterum poetarum teste Seruio ausus fuit aggredi perscribendam; et ad hoc habito respectu discant saltim ex dispensacione debere tolerari que, siquis de scripto iure ageret, poterant de rigore condempnari. Sed hec 40 hactenus. Nunc autem quod instat agamus, et ut facilius que quesierit quis possit inuenire, totum opus per capitula distinguamus.