[0,0] VITA SANCTI BERNARDI AUCTORE GUILLELMO OLIM SANCTI THEODERICI PROPE REMOS ABBATE, TUNC MONACHO SIGNIACENSI. PRAEFATIO. [0,1] Scripturus uitam Serui tui ad honorem nominis tui, prout tu dederis, Domine Deus ipsius, per quem Ecclesiam temporis nostri in antiquum apostolicae gratiae et uirtutis decus uoluisti reflorere, eum inuoco adiutorem, quem iam olim habeo incentorem, amorem tuum. Quis enim de amore tuo quantulumcumque spiraculum uitae habens, et uidens testimonium gloriae et honoris tui tam praeclarum et tam fidele mundo insolitum effulsisse, non det operam, quantamcunque potuerit, ne lumen a te accensum, tuorum quempiam lateat; sed quantum humano fieri stylo potest (quod melius ipse tamen per uirtutem operum facis), manifestatum et exaltatum luceat omnibus qui sunt in domo tua? In quo cum ego iam olim uellem qualecumque ministerium agere uicis meae, seu timore, seu uerecundia prohibitus sum usque adhuc, modo quidem supra me iudicans esse dignitatem materiae, et dignioribus opificibus reseruandam; modo etiam post obitum eius, quasi superuicturus ei, melius hoc et competentius, deliberans actitandum, cum iam homo non grauaretur laudibus suis; et tutius id fieret a conturbatione hominum, et contradictione linguarum. At ille uigens et ualens, quanto infirmior corpore, tanto fortior fit et potens, non cessans agere digna memoriae, et magna maioribus semper accumulans, quae ipso tacente scriptorem requirant. Ego uero iam delibor, urgentibus infirmitatibus corporis mortis huius, et membris omnibus incipientibus habere responsum uicinae mortis, sentio instare tempus resolutionis meae; plurimumque timeo, ne sero me poeniteat tamdiu distulisse, quod, prius quam pereffluam, uelim omnimodis peregisse. [0,2] Sed et me fratrum quorumdam pia beneuolentia plurimum ad hoc impellit et cohortatur, qui cum Viro Dei iugiter assistant, omnia eius nouerunt, ingerentes quaedam diligenti inquisitione uestigata, plura etiam, quibus, cum fierent, ipsi interfuerunt, et uiderunt, et audierunt. Qui cum multa suggerant et praeclara, quae per seruum suum Deus ipsis praesentibus operatur, et nota eorum religio, et schola magisterii ab omni me liberet suspicione falsi; adhuc etiam ad testimonium sibi adsciscunt probabilium auctoritatem personarum, episcoporum, clericorum, et monachorum, quibus fidem non habere nulli fidelium licet. Quanquam id superfluo dixerim, cum totus ea nouerit mundus, et uirtutes eius narret omnis ecclesia sanctorum. Quapropter attendens diuinae laudis mirificam materiam omnibus se offerentem, neminem uero suscipientem, dissimulantibus eis qui melius hoc ac dignius poterant; suscepi in ea agere ipse quae potero, non uanitate praesumentis, sed fiducia diligentis. tamen memetipsum in memetipso, et me ipsum comparans mihi, nequaquam totam uitam Viri Dei suscepi digerendam, sed ex parte; experimenta scilicet aliqua uiuentis et loquentis in eo Christi, opera quaedam exterioris cum hominibus conuersationis eius, quae de ipso uiderunt quibus hoc datum est, et nos quoque ex parte uidimus, et audiuimus, et manus nostrae contrectauerunt. Cum enim hoc ipsum ex parte magna de se ipso sentiendum sit, quod de eo, qui dicit, Viuo autem iam non ego, uiuit uero in me Christus ; et alibi, An, inquit, experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus? non inuisibilem illam uitam uiuentis et loquentis in eo Christi enarrare proposui, sed exteriora quaedam uitae ipsius experimenta, de puritate interioris sanctitatis et inuisibilis conscientiae, per opera exterioris hominis, ad sensus hominis exteriores micantia: quae sicut omnibus scire, sic etiam quibuslibet utcumque scribere in promptu est.] Praesertim cum nec ipsa quasi accuratius digerenda, sed saltem in unum congerenda et reponenda susceperim: nec edenda uiuente ipso, sicut nec scribuntur ipso sciente. Confido autem in Domino, quoniam melius ac dignius perficient, quod nos conati sumus: qui etiam exteriora interioribus comparare poterunt, et pretiosam in conspectu Domini mortem eius, uitae similem, continuare scribendo, et de uita mortem, et de morte uitam commendare. Iam ergo, adiuuante Domino, propositum aggrediamur.