[5,0] LIBER QUINTUS. [5,1] CAPUT PRIMUM. Qua mente auctor scribat historiam. Opusculi huius mei, praeter spiritualem, si quis tamen futurus est, fructum, ea intentio est ita me uelle dicere uti ab alio, si eadem scriberet, mihi referre uoluerim. Talis namque animo meo uoluntas adiacet ut sit magis subobscurorum appetens, rudium uero et impolite dictorum fugitans. Ea quippe quae meum exercere queant animum pluris appretior quam ea quae captu facilia; nihil memorabile auido semper nouitatis largiuntur ingenio. Ego plane cum plura scripserim et scriptitem, ita omnes extrusi ab animo ut mihi soli profutura putem, nulli alii placitura curem. Opinionibus itaque omnium supersedi, ideoque mei securus aut negligens, praestolor me quorumlibet uerborum uerbere caedi. Prosequamur igitur coepta, aequanimiterque toleremus hominum nos dilatrare iudicia. Antiochenam obsidionem prosequitur. Quae facta sunt in Antiochena obsidione, nemini relatu possibilia existimamus, quia, inter eos qui ibidem interfuerunt, nullus profecto potuit reperiri, qui cuncta, quae circa eamdem urbem agi potuerunt, ualuisset peruidere, et ita ad integrum comprehendere, sicut se habet ordo gestae rei. At quoniam ea quae passi sunt in penuriis, bellorumque diuersorum casibus summatim perstricta sunt, amodo uidetur idoneum ut, ad quem finem obsidendo deuenerint quemque fructum tanti laboris habuerint, utcunque carpamus. His diebus, nocte quadam rutilum in modum ignis super exercitum nostrorum emicuit, et speciem, haud ambigua forma, pariter exhibuit crucis. Quod quique illic sapientium incendium ad bella retulere futura, ubi tamen esset, quod crux uideretur innuere, certa salus et successura uictoria. Pyrrus, Turcorum dux, urbem tradit Boemundo. Quidam de primoribus qui urbi praesidebant Turcis uocabatur Pyrrus. Qui, familiaritatem Boemundi quo nescio pacto nactus, coepit intercurrentibus nuntiis crebrius eius usitare colloquium, et mutuo super his quae et hinc et inde gerebantur communicabant saepius ambo consilium. Interea soliditati amoris, per assiduitatem colloquii, gliscente fiducia, paulatim Boemundus suggerere ei aggreditur quatenus Christianae ditioni subiiceret urbem, cui dominari ei plurima ex parte constabat, suadens etiam ut Christianismum susciperet, spondens nihilominus, si haec duo fieri acquiesceret, quod multum ipsi quaestum cum potiori honore quam ibi hactenus obtinuerat impenderet. His promissionibus ille non semel, sed multoties sibi ingestis, tandem lenocinante emolumento, consensit, eique huiusmodi mandata direxit: « Trium, inquit, turrium custodiae praesum. Ipsas tuo tradam dominio, quaque hora tibi collibuerit et opportunum fuerit, te in ipsas, uel quos uolueris, gratanter admittam. » Haec spes quam maxime attollere coeperat Boemundum, et dum securius praestolatur ciuitatis introitum, conceptam mente laetitiam uultu praeferebat eximio. Verens igitur ne, cum ille proderet ciuitatem, aliquis nostrorum sibi principum totius principatum ciuitatis eriperet, callide exercitus seniores adoritur. « Non latet, ait, uos, o excellentissimi comites, quas inedias, quos algores, quamque truces excubias hanc urbem obsidendo tulerimus, cunctisque personis magnorum, minorum atque mediocrum incumbere aequaliter dignoscitur ferale fastidium, nullumque patere remedium. Consilio itaque apud uos habito, quaeso, perpendite an huius urbis dominium unicuilibet nostrum obtinere sinatis, si alicui contingat istius proditionem fieri ciuitatis. Mihi autem uidetur non incongruum, ut si seu ui, seu clam, seu precario quisquam eius obtinebit ingressum, illi procul dubio ab omnibus concedi urbis debere dominium. » Ad haec principum sententia longe diuersa exstitit; et eius opinioni seuera fronte restitit, dicens: « Non satis esse conueniens ut, ubi par labor atque metus, non sine pretii maiestate, petita sunt, et ubi periculum aequa omnibus lance pependerit, ibi unicuilibet, tot tantorumque dolore quaesitus, debeat magistratus attribui. Quis enim non iustum esse censeat ut, in quo uniuersorum certamen exaestuat, illic generalis omnibus requies et pars post uictoriam iure perueniat? » His Boemundus aegre susceptis, et graui audita trutinans animo, abscessit. Nec mora, peruenit ad principes quod ab hostibus eorum innumerabilis barbararum nationum ad subueniendum Antiochiae conflaretur exercitus, et mutato repente quisque animo, ad alterutros, coacto concilio, fabulantur: « Si, inquiunt, Boemundus qualibet techna occupauerit ciuitatem, nos sibi redditam eum patienter habere feramus, ea sibi conditione indita ut si imperator quod pollicitus est praestiterit auxilium nobis, et ea quae pariter spopondit ac iurauit congrua largitione prosequitur, ciuitas ipsa, nobis tradentibus, iuri imperatoris cedat; si uero fefellerit, in partes Boemundi, sicuti ipse expetit, tota concedat. » Quo cognito, uir ipse clarissimus iam preces ad Pyrrum quotidie securus ingeminat, et multa huiusmodi promissorum adulatione circumuenit: « Ecce optime, inquit, Pyrre, uides, ad haec nobis efficienda quid opportunitatis arrideat. Ne ergo, quaeso, differas, ne, quidquid communiter utile molimur, si per aliquem, quod absit! detegatur, amittas. » Pyrrus, Boemundi legationi congratulans, opem suam non se dilaturum ullo modo renuntiat. Et, ne uirum illustrem redderet diuturna effectus mora suspensum, Pyrrus idem proprium filium latenter Boemundo dirigit, et de urbis deditione ut fidenter speraret admonuit: « In crastinum, ait, cum primo diluxerit, uniuersam Franciae militiae manum tubis insonantibus in unum coge, et quasi depraedaturos Sarracenorum terras, ut assolent, longiuscule a castris progredi iube. Continuo tamen dextrorsum per montana reuertere. Ego uero intra ciuitatem tuum praestolabor aduentum, tuos absque dubio quos immittere libuerit, in eas quae meo iuri parere uidentur turres utique recepturus. » Ad haec Boemundus quae audierat non segniter exsequi properat, et accito quodam cliente suo ei praecipit ut, quasi praeconis functus officio, Francorum castra circumeat, quibusque denuntians quatenus summa se cuncti diligentia praepararent ac si in terram Sarracenorum procedere debeant. Nec mora, principis imperio famuli sagacitas irretractabiliter obsecundat, nec Francorum expeditio obtemperare detrectat. Quid apud se laetae spei concipiat Boemundus duci Godefrido, Flandriensium comiti, itidemque et illi de Sancto Egidio, necnon et Podiensi episcopo denuntiat, iamque tutior ex sponsionibus Pyrri fatetur sibi Antiochiam ea nocte tradi. Ea igitur exercitu qua diximus ordinatione disposito, militares equidem uiri per campestria obambulare iubentur; peditum frequentia per montana processit. Tota itaque nocte proprium iter expediunt, et antequam pareret aurora crepusculum, pro turribus, quas ille felix proditor peruigil excubans obseruabat, assistunt. Ibi Boemundus de equo desiliit, et Francis insolita iam auctoritate intonuit, dicens: « Procedite, et ab ea quam dudum passi estis inquietudine respirate, praeerectam uobis scalam conscendite, et ne diu uos morer, diu exoptatam uobis Antiochiam capite, quia quae pridem Turcis subiacuit, uestrae in proximo, si Deus annuerit, cedet custodiae. » Ad scalam Franci perueniunt, quae, moenibus ciuitatis innixa et ad eadem fortiter illigata, sexaginta illico hominibus ascensum praebuit, quibus, intra turres exceptis, earum ipsis homo custodias delegauit. At ipse Pyrrus, attendens quod adeo pauci ex Francis ascenderent, non tam nostris, ut postmodum claruit, quam sibi timidus, uerens ne ad sui ipsius perniciem coeptae proditionis trepidaret euentus, seuerissime ad praesentes Graeca lingua infremuit: « Parum, inquit, Francos habemus. » Hisque dictis Boemundum uehementer inclamitat, negotium nimirum accelerans quod gerebatur, ne ciuibus, antequam Franci conueniant, innotescat. At Longobardus quidam ex famulis, Pyrrum intelligens de Boemundi absentia conqueri, quam celeriter ad uirum qui petebatur properat: « Quid, inquit, adeo stupide agis? Quid cum tanto languore tam ardua coepta prosequeris? Ecce iam nos trium turrium custodias obtinemus, et tu, huius rei euentus adhuc dubios quasi contemplaris eminus? Expergiscere, manus admoue, mediae teipsum actioni intersere. » Ocior ille festinat cum suis ad scalam, et tam proditoris boni quam eorum qui ascenderant erigit intentionem. Confestim qui subierant illas Pyrri turres, attendentes Francos undecunque confluere, proprium coeperunt cum multo inclamare iubilo signum: DEUS ID VULT, DEUS ID VULT. Idem autem magnis acclamant uocibus, qui ascensuri pro moenibus stabant. Praeuenire tunc alter alterum in subeundo scalam infinita contentione certabat, et quisque subuectus, uti prius poterat, turres et alias occupabat. Quicunque his obuius exstitisset, tradebatur neci. Inter quos etiam occiditur frater Pyrri. Interea scala disrumpitur, et tota nostrorum multitudo subteriacens, et quae praecesserat, graui animorum aegritudine sauciatur, dum superiores differri sibi uerentur auxilium; et infra positi his qui ascenderant timent detrectare suffragium. Sed industria reperit cito locum. Porta namque ibidem clausa atque contigua a sinistra parte latebat; nocte nimirum praepediente reperiri non poterat, quae etiam interdiu, loco infrequenti constituta, minus patebat. Palpando tamen, urgente cura, sentitur. Ab omnibus statim ad eam curritur, fractis repagulis serisque panditur, Francis irruentibus peruia efficitur. Audires horribili uniuersam ciuitatem fragore confundi, et dum isti de tanti laboris fine coniubilant, illi insperata omnino sui omnium subuersione collacrymant. Nihil moderati usquam penes uictores uictosque constabat. Illico Boemundus, ut intentam sibi redderet urbem, illud Turcis omnino notabile cognitumque uexillum, coram prospectu castelli, quod adhuc captioni restiterat (suum utique), iubet in cuiusdam montis supremitate praestitui. Erat in urbe peruasa eiulatuum enormis immensitas, et, dum per omnia fugitantium fit angiporta occursus incitantium uictorum ad caedem, feralis ferebatur ac truculenta uocalitas. Et, dum recordantur quas pertulerant in eorum obsidione miserias, quas ipsis mortibus acerbiores inedias, omnes quas inferre potuerint insufficientes arbitrantur eorum reatui poenas. Puniebatur Armeniorum Syrorumque paganorum cohortibus omni merito exaequata perfidia, quia, quos ad suam ipsorum internecionem, Turcorum adminiculo haud segniter inuigilasse compererant, tandem a supplicii pensione disparare nolebant. Et certe tamen fateor quia ipsorum innumeris pepercissent, si, inter ethnicos ac nostrae fidei homines, aliquam habere discrepantiam scissent. In tanta plane confusione temporis atque negotii, nox quippe fuerat, et populandae cunctos ciuitatis auiditas, et morarum impatientia perturbarat; nihil forsitan uestium qualitates discernere, nihil barbarum, incrementa permiserant. Nostris autem in assiduo positis procinctu fatiscentium genarum maciem horribilis primum situs ambierat, et Francico more, incuria diutinae peregrinationis, omisso, barbulam quisque rasitare distulerat. Quod Podiensis episcopus attendens, et ne in mutuas ruerent caedes, si quando uspiam praeliari eos contingeret, pro barbarum similitudine Turcos alterutrum se putantes, uerens, et crebro eos radi, et cruces argenteas, uel cuiuslibet materiei alias, cuiusque collo praecepit appendi, ne alter ab altero quasi alienigena possit intercipi. At hi, qui in tentoriis resederant, dum mane ciuitatenses audiunt uehementissima tumultuatione moueri, e papilionibus prodeunt. Boemundi uexillum ante moenia castelli, nondum capti, celso in monte conspexere praefixum. Currunt propere, portasque ciuitatis irrumpunt, Turcos Sarracenosque quos reperere percutiunt, illis tamen a caede saluatis qui subintrauere castellum. Turcorum uero aliqui, Francos intelligentes ciuitate potitos, per alias urbis portas elapsi sunt. Intra urbem autem sexuum diuersitas indiscrete perimitur, exiguae spes aetatis exciditur, et, dum seniori effeto non parcitur, ambigi non potest quanta ferocitate iuuentus bellis apta conciditur Interea Cassianus, qui Antiochenae praesederat urbi, dum Francorum metuit manus incurrere, fugae subsidio uitam sibi lucrari desiderans, cum plurimis comitibus, haud procul ab Antiochia in Tancredi confinia deuenit. Sane dum fugere praeproperant, equos suos omnimodis defectos reddiderant, iamque nequaquam progressius ire ualentes, in domicilium quoddam diuerterant montanorum. Itaque habitatores, Armenii uidelicet atque Syri, ubi suum immanissimum hostem paupere delituisse tugurio, fortuna eum iam aduersante, cognoscunt, comprehensum capite truncant: succisamque ceruicem ad Boemundi praesentiam deportant, ut exinde penes eum, pro insoliti oblatione muneris, libertatis gratiam obtineant. Cuius balteo uaginaque cultelli sublatis, sexaginta Byzanteorum pretio uendenda taxarunt. Gesta sunt haec Nonas Iunii, cum quinta haberetur feria. Cerneres ciuitatem caedibus explicitis, intolerandis exundare fetoribus; fora, plateas, atria, uestibulaque aedium, quae pridem, multa aequoris gratitudine, marmoreae crustulae distinxerant, teterrimo iam uniformiter cruore sordebant infinitorumque cadauerum passim decumbente congerie, truculenta spectacula, aurarumque corruptarum feralitas, oculorum ac narium miserabiliter sensus infecerant. Sternebantur uicorum angustiae corporum strage putentium, et dum nec efferendi tot funera facultas aliqua subiacet, nec tutum a fetoribus diuerticulum usquam patet, assiduitas uisionis ac spiritus, prae sensibus constitutum decutiebat horrorem. Unde iam per ipsa cadauera, quibus stratae erant semitae, nemo, usu praebente audaciam, uerebatur incedere. [5,2] CAPUT II. Curbaran Persa militiae princeps contra Francos progreditur cum maximo exercitu. Igitur Curbaran quidam dictus, regis Persarum, quem ueteri Sogdeanum nomine, ut Romani Caesares, uocare solent, maior domus, uel potius militiae princeps, cum adhuc infra regnum Persidis, in illa quam Corozaniam uocant prouincia moraretur (dicunt autem quidam terram circa Caucasum Corozaniam, corrupto a rudibus nomine, appellari) a praefato Cassiano, Antiochenae urbis principe, crebris compellabatur nuntiis quo sibi sub tanta obsidionis angustia posito concurreret, pollicens quia, si Francos auerteret, aut urbem liberatam ipsius dominio contraderet, aut subuentionis laborem maxima impensione munerum exaequaret. Cumque admodum grandem iam idem militiae princeps, huius spe pollicitationis illectus, conflasset exercitum, et a summo sui erroris pontifice (habent enim et papam suum, ad instar nostri) licentiam Christianos perimendi poposcisset ac accepisset, ad eruendam Antiochiam properare, infinito agmine succenturiatus intendit. Hierosolymorum praefectus (quos barbarica illi lingua Admirauisos uocant) plurimo confestim exercitu, ipsius aduentantis copias auxit. Itidem Damascenum regem, cum expeditione non minima, suis contraxit auxiliis. Gentes autem illae, quas profanus euocauerat princeps praeter Turcos, Sarracenos, Arabes ac Persas, cogniti uidelicet apud historiographos nominis homines, nouitiis censebantur uocabulis, Publicani scilicet, Curti, Azimitae, et Agulani, cum aliis innumerabilibus nequaquam gentibus, sed portentis. Eorum siquidem quos Agulanos appellant tria numero millia exstitisse feruntur. Qui neque gladios, neque lanceas, aut sagittas, nulla penitus arma formidant, quia omni ex parte cum ipsi, tum equi eorum ferro adoperiuntur. Hi nihil armorum prorsus in bellis praeter enses usui habent. Curbaran igitur cum tanto gentium fastu ad Francos ab Antiochia diuertendos contendebat. Cumque iam fieret urbi contiguus, ecce Cassiani defuncti filius, Sensadolus uocabulo, obuius eidem principi adfuit, et cum multa ad eum moestitudine dixit: « Cum magna tuae fortitudinis habeatur celebritas, et tuarum uictoriarum ubique gentium incomparabilis procedat opinio, de tuis, ut spero, praesidiis neutiquam, uir inuictissime, mihi desperare licebit. Dum enim tua nemini uideam non ualere suffragia, tuaque passim constet ob facinorum claritatem reuerenda potentia, non nisi pudori est coram te mea deplorare infortunia, cum certum teneam, ea quae exorauero in cassum nullo modo prorsus itura. Meminit gloria tua quot a patre Cassiano, dum in Antiochia obsideretur, legationes habueris, et quod, dum ei subuenire deliberas, captam a Francis urbem audieris, nunc interempto parente intra praesidium eiusdem ciuitatis obsideor, eadem procul dubio mihi ipsi praestolans euentura, quae patri cognouerim facta. Si Antiochiam peruaserunt, idemque plurimis Romaniae ac Syriae municipiis urbibusque fecerunt, indubium profecto est quod et uobis et aliis nostrae hominibus gentis atque locis, identidem facere proposuerunt. Excellentia itaque tua, admotis contra tam rabidos ausus uiribus, excitetur, et, omnia occupare uolentibus hominum pauperrimis, coepta possibilitas abscindatur. Mihi nempe in meis infortuniis, tuorum auxiliorum spes suprema restiterat. » Cui querimonias exaggeranti me refert: « Si, inquit, uis ut his tuis instantibus periculis obstem tuisque utilitatibus attentius operam dem, oppidum, quod defendis et pro quo supplicas, meae ditioni contrade, et postquam meis castelli custodiam delegauero, tunc experieris quantum pro tuo exercear commodo. » Ad haec Sensadolus: « Si Francos, ait, mihi prorsus interimas, mihique eorum desecta capita tradas, admittam te in oppidum, factoque tibi hominio, tuo iuri idem seruabo castellum. » Cui Curbaran ait: « Non ita mecum acturus es: sed continuo castrum trades. » Quid plura? Profani principis uicit exactio, et se iuuenis a dominio castelli exponens, illum qui extorquebat, non diu inde gauisurum, induxit. Antiochiam obsidet Curbaran. Tertia, postquam Antiochiam Franci irruperant, dies agebatur, cum ecce Turcorum praeambuli ante urbis moenia cucurrerunt; reliqua uero exercitus frequentia ad Pharpharicum fixit tentoria pontem. Aggrediuntur ergo quamprimum turrim ponti contiguam, qua magnis expugnata nisibus, omnes interimunt quos reperere intrinsecus, nec cuiquam illorum uita indulta est, praeter soli eorum domino, quem tamen, exacto postmodum contra hos bello, nostri inuenerunt compeditum ferro. Postridie exercitus properauit ad urbem; ac in medio duorum fluminum, castrorum sibi loca legentes, duos ibidem egere dies. Capto itaque castro, cuius praesidem in uincula coniectum praediximus, Curbaran unum de suis proceribus euocat, quem sagacem sibique fidum nouerat, eique imperat: « Vade, et hoc mihi oppidum, ea qua debes et de te spero fidelitate defende. » Cui ille: « Imperio, ait, super hac re tuo difficulter obediam; id tamen eius rationis conditione perficiam ut, si Francis cesserit uictoria, detur mihi uictoribus castrum tradendi licentia. » Curbaran uero: « Eius, ait, consilii constantiaeque te nouerim ut, quidquid tibi exinde agere libuerit, securus assentiam. » Castri ergo illius munitione explicita, princeps ille funestus ad sua regreditur castra. Cui Turcorum suorum aliqui, raptis recens cuiusdam pauperis peditis armis, ad nostrorum ludibrium prae oculis ea ingesserunt, ensem scilicet, diutina rubigine scabrum, nigrum ad instar fuliginis arcum, et lanceam impolitam, multorum annorum fumo infectam, eique garriendo dicunt: « Ecce arma, quibus nos Francorum expugnabit exercitus. » Et Curbaran arridens eis: « Hisne lucidis adeo ac fortibus armis, Orientem depopulabuntur? his uiribus Caucasi extrema subdentur? easque fortassis quas antiquitus obtinuere terras Amazones, ac nostri quondam sibi uindicauere parentes, poterunt adimere nobis Franci prorsus inermes? » Dixit, et accito confestim notario, ait: « Scribe quantocius eosdem apices per diuersa pitacia, quae per prouincias Persidis dirigantur, ad papam uidelicet nostrum, ad dominum etiam nostrum regem Persarum, ad praefectos quoque et commilitones diuersarum regionum. Quorum haec quidem habeatur sententia: « Domino regi magnifico Persarum, papaeque beatissimo, et omnibus aduersus Christianos sanctam professis militiam, Curbaran suae militiae princeps, salutem atque uictoriam. « Gratulor summae diuinitati, patres ac domini, quod tempora nobis gaudiis semper opportuna suppeditat, et uictorias de hostibus gentium ubique ministrat. Tria haec uobis arma transmittimus, quae quidem Francis tulimus, ut uideatis quo munimine polleant, qui nos a patria exturbare desiderant. Sciri autem a uobis uolo quia Francos, qui nobis omnibus minabantur exitium, intra ipsam quam coeperant Antiochiam obsessos teneo, castrum uero quod praeminet urbi altrinsecus, e regione obsessorum, possideo. Et cum meae adiaceat ad libitum uoluntati aut conclusos trucidare, aut extremae captiuitati addicere; uos interim, dum redeam, nulla uolo nostri causa sollicitudine cruciari; sed scire indubitanter nos eorum omnino dominari. Solito ergo tutius uacate deliciis, lautiora epularum obsonia celebrate, multiplicatis coniugum scortorumque gynaciis, generi propagando insistite et succrescens filiorum numerus, Christiano, quod iam tum et nomini, ualeat obuiare. Testor uerumtamen summum, beatissimo Mathomo patrocinante, Tonantem, quoniam non ante uestrae oculos maiestatis intuear, donec regiam urbem, scilicet Antiochiam, appendicemque Syriam, Graecos atque Epirotas, quos dicunt Bulgaros, meo sub iure coerceam; Apulos quoque et Calabros ad uestrae gloriae incrementum meae ditioni subiungam. Valete. » Mater Curbaran filium deterrere conatur ab Christianorum internecione. At mater Curbaran ipsius, quae in Aleph manebat ciuitate, per idem tempus accessit ad ipsum, eique moesta suggessit: « Velim, inquit, nosse, si constent, ut dicitur, quae de te celebrauit opinio? » Cui filius: « Quae illa?Bellum, inquit, Francis te illaturum aestimant.Nihil, inquit, uerius.Fili, ait, uirorum optime, per ingenitos tibi liberalissimos mores, quaeso, contestari te audeam, ne eis pugnam inferas, ne tuae detrimentum laudis incurras. Cum enim usque in ulteriorem superioris Indiae Oceanum armorum tuorum claritudo refulgeat, tuisque praeconiis respondeat ultima Tyle, quare pauperum hominum sanguinibus tuos obducere mucrones affectas, quos impetere inanis est poena, et superasse, nulla sit gloria? Et cum reges ualeas terrere remotos, quid tibi cordi est lacessere aduenas miseros? Personas eorum, fili, fateor, merito contemptibiles ducas; sed pro certo noueris, quia Christianae religionis admodum praecellit auctoritas. Ideo precor ne uelis attentare quod te postmodum coepisse sero doleas. » Renuit ille matris assurgere monitis. Haec ille cum audisset, lumine ad eam toruo respectans: « Quid, inquit, tibi aniles texere fabulas? Desipis, ut coniicio, et in amentiam uersa, sine intellectu uerba prosequeris. Plane plures urbium domini mihi militant quam ipsi in tota sui exercitus uniuersitate homines exhibere praeualeant, et tu, mente delira, aestimas quia Christianae praesumptiones testimonia meae uirtutis obtexunt?Fili, ait, amantissime, eorum de quibus loquimur hominum nomina floccipendo; sed eorum auctorem Christum, omnimodis ne abhorrescas exoro. Nulla forsitan eis tecum pugnare potentia, sed Dei ipsorum est, si praestare uelit, certa uictoria; ipse suos, etsi segnes et ignauos, pro sui solius gloria solet defendere et eorum custodiae, quorum pastorem se nouit, imo Redemptorem, inuigilare. Putasne quod is qui fidei suae curuauit imperia, qui huc usque contra nos dedit eis potiri uictoria, non possit etiam modo, uestra nisu perfacili amoliri molimina? Ipsi namque, ac si Deo a mortuis resurrecturo, a Patre dicitur: Surge, inquit, Deus, iudica terram, quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus. » « Si igitur ipse terram iudicat, quosdam uidelicet a massa perditorum discernit et segregat, alios uero reprobat, et non omnes gentes, sed in omnibus gentibus, partem de toto assumens, haereditat. Audiat prouidentia tua, fili, quam seuerus eos punit, quos a sui notitia exsortes sinit. Ait propheta Dauid: « Effunde iram tuam in gentes quae te non nouerunt, et in regna quae nomen tuum non inuocauerunt. » « Vos Francos istos, non ideo quia aduenae sunt, uosque gentiles contemnitis, non armorum obscuritatem, non uitae mendicitatem abiicitis, sed in eis solum potius Christianum nomen horretis. Et certe is, qui in eis despicitur, pro eis, cum necesse exstiterit, effusa ira praeliabitur. Si his prophetico ore promittitur, quod a solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini habeatur, dum non super Iudaeos sed super omnes gentes excelsus praedicatur, et Dei ipsius ore, quae plebs sua non fuerat, iam plebs sua, et quae non dilecta dilecta uocatur, dum quae exstiterat in Iudaeis, in nationes adoptionis gratia transfertur, et in reliquiis Dei uultus eorum Iudaeorum utique praeparatur, quis nisi demens filios Dei impugnare molitur? Praenuntio tibi plane, quia si eos bello aggrederis, ingens tibi incommodum infamiamque parabis; certa militiae tuae damna subibis; ipsos etiam spoliorum tuorum sublatione ditabis; tu quoque turpi fuga excedendo laberis. Non te hoc siquidem in praelio manet interitus; sed certum tamen habe quia tibi uita comite praesens nequaquam transiet annus Deus enim ipsorum perpetratum non illico scelus ulciscitur, sed usque dum ipsum permaturuerit crimen, criminosi aliquoties poena differtur. Ideoque uereor, fili, ne tuae, quod absit! truculentia mortis accrescat, dum protelatur. » Ad haec Curbaran ex materni miraculo sermonis redditur hebes, et de propinquae nomine mortis exsanguis et tabidus, infit: « Et tu, horum uelim scire, quomodo sis consecuta notitiam, gentem uidelicet Christianam uires huiusmodi contra nos exerturam, nosque in hoc ipso quod imminet praelio deuicturam, nostra eos spolia direpturos, et quod praesenti anno mortis repentinae incidam laqueos. » « Fili, ait, centum prope annorum tempora decursa noscuntur, ex quo in abditis quibusdam sectae gentilis uoluminibus repertum constat, quod populus Christianus bellum nobis illaturus insurgat, nosque ad plenum subigat, et quo nunc dominium exercemus, ibi sibi prorsus regna constituat, gentilitasque fidelibus subdita fiat. Sed in hoc scientia nostra fuscatur quia nescimus utrum modo, an in longa tempora compleatur. Ego etiam astronomicam disciplinam diligentiori intentione disquirens, innumerarumque sortium coniecturas attendens, aequa omnium collatione edidici quia a Christianis hominibus nos esset omnino necesse deuinci. Ideoque praecordialiter tibi indoleo quia indubium mihi constat quod ex te iam propemodum orbata remaneo. » « Mater, inquit, uelim mihi disseras aliqua, de quibus haesito. Consule, ait, ne dubites, namque quae sciero, praesto habes.Boemundus, et Tancredus dii habeantur, an homines, quaeso, inquit, mater, edoceas, et si ipsi Francos in praeliis uictores efficiant, precor, edicas.Fili, Boemundus et Tancredus, communi uti et nos mortalitati obnoxii sunt, sed quia pro fide sua agunt, gloriam clari nominis, Deo eis cooperante, meruerunt. Deum autem Patrem profitentur, cuius Filium pro se humanatum itidem uenerantur, qui tamen idem esse in Spiritus sancti unitate creduntur.Quoniam, inquit, non Deos, mater, sed puros homines nostrique simillimos attestaris, nil aliud procul dubio restat nisi ut facto praelio comparemur collatis uiribus illis. » Igitur mater intelligens filium ad bella cum Francis agenda procliuem, et suis nolle consiliis animos adhibere, collectis quae circa se reperiri poterant copiis, ad memoratam superius urbem Aleph, de filio suo nimium suspecta, concessit. Tertia posthac die Curbaran arma sumit, et Turcorum plurima cum eo frequentia ciuitatem adeunt, ex ea parte qua illud, quod nuper coeperant captumque sibi communierant, erat castrum. Nostri autem se aestimantes eisdem posse resistere, aciem aduersus illos instaurant. Sed tanta eorum copia exstitit ut nostris obsistendi uirtus aut audacia nulla foret. Coacti igitur regrediuntur in urbem. Quibus agmine glomerato fugaciter portam intrantibus, adeo fuit angustus introitus ut pluribus accideret lethalis, ex mutua compressione, defectus. Quinta erat tunc feria, et quidam extra urbis praeliabantur portam; aliquos, intrinsecus aduersus oppidanos confligentes, totum constitit in praeliis continuasse. donec uesperasceret, diem. [5,3] CAPUT III. E Christianis timore perterriti aufugiunt nonnulli. Sed quia Christus, qui quondam, etiam nunc quos elegerat nouit, ea nocte quidam qui, ut ita dicam, de eorum genere non erant, per quos salus in Israel ueniret, dum se Turcorum exercitu ambiri, dum Bella diurna uident uix noctis limite claudi, Intremuere, timor penetrauit pectora cassus, Atque sub obtutu mors sola pauentibus astat. Funditus ante uiros sua uita pependit inertes, Non nisi iam Turcos trepida sub mente tuentur. Hostili reputant iam se mucrone feriri. Quisque suis ibi subsidium desperat ab armis. Cogitat ergo fugam; qui contempsere Dei spem, Turpiter obscenas profugi subiere cloacas. Dignus eis fuit exitus, qui tale uerendis Exemplum dedit agminibus. Reptando fugaces Ad mare perueniunt, manuumque pedumque reuulsas Amisere cutes, exesis carnibus ossa, Abradunt cautes. Pauli doctoris ad instar, Cui fuga per murum dederat uitare Damascum, Hi sibi concinnas insigniuere latrinas. Fuere autem hi qui recesserant, Guilelmus quidam ex Northmannia, nobiliter omnino progenitus, cum Alberico fratre, qui a primaeuo scholis datus clericum fecerat, et postmodum a clero apostatice ac turpiter, militiae amore, desciuerat. Municipium quoque eorum, ex quo agnominabantur, exprimerem, nisi generis eorum amica mihi contiguitate deuictus, pudori ipsorum parcere definissem. Guido etiam quidam, qui Trossellus cognominabatur, qui trans Sequanam oppidorum dominio potentiaque clarissimus, genere uero Franciae uniuersae conspicuus habebatur, fugae illius insignia uexit. Exstitere et alii huius sanctae militiae desertores, qui cum in patriam repedassent probro et exsecrationi habiti, ubique conclamabantur infames. Quorum quidem aliquos ignoramus; quibusdam uero, quorum in promptu notitia est, derogare noluimus. Ad portum itaque qui dicitur Sancti Simeonis deueniunt, naues nautasque reperiunt, nautis inquiunt: « Quid hic uobis praestolari infelices? Illos omnes quibus uictualia conuehere solebatis, morti noueritis destinatos; urbem enim ipsosque intra urbem Turcorum obsedit exercitus, et nos propria corpora ab eorum pernitie uix nuda excerpsimus. » Qui tristis nuntii iaculo terebrati, postquam apud se diutius stupentes haeserunt, salutem ad ultimum in fuga ponentes, Conscensis ratibus petierunt aequoris alta. Nec mora, illis uolumina marina sulcantibus, Turci adsunt. Quos ibidem inuenere, perimunt, naues quas in ipso sali uado reperere, comburunt, exuuias illorum quos enecuere, diripiunt. Porro, postquam illi degeneres, et superni iuuaminis refugae, per obscenissima, ut ferunt, loca recesserant, residui qui perseuerare delegerant, iam tolerare hostilia sine ullo interstitio arma nequibant. Murum ergo inter se hostesque construunt, quem, continuatis excubiis, nocte dieque custodiunt. Ibi nostrorum oppressio adeo miseranda suboritur ut ad infames cibos, equorum asinorumque carnes, compellerentur. Per uisum Christus presbytero apparuit asseruitque Christianis fore praesto. Interea die quadam, principibus exercitus ante castrum quod intra urbem obsidebatur positis, et pro omnimoda quam patiebantur miseria animo atrocissime consternatis, ecce quidam presbyter astitit coram eis, et ait: « Patroni et seniores, uisionem excellentiae uestrae refero, quae consolationi uestrae, si ei credideritis, proderit, ut spero. Cum in ecclesia Beatae Dei Genitricis quadam nocte dormirem, Dominus Iesus Christus, cum ipsa Matre piissima, et beato apostolorum principe Petro, mihi apparuit, et assistens, dixit: Scisne qui sum? Minime, inquam. Dixerat, et ecce in ipso capitis eius nimbo, uti solet, in picturis fieri, crucis species apparuit. Interrogatione ergo iterata Saluatoris imago repetiit. Necdum nosti quem uideas? Non alias, Domine, aio, tuam reuiso notitiam, nisi quia tuis modo conspicio ceruicibus imminere crucis effigiem, quod tuam specialiter, quocunque pingitur, insignire consueuit imaginem. Haud, inquit, erras; ipse ego sum. Confestim, non immemor eius quam pariter patiebamur angustiae, pedibus me illius aduolui, et deprecabar obnixe quatenus communi pro fide certantium calamitati succurreret. Optime, inquit, quae tolerastis attendi, amodo uobis opitulari non differam. Meo instinctu huius expeditionis uota sumpsistis, Nicaeam ciuitatem me expugnante coepistis, multiplices sub meo ducatu uictorias habuistis, et cum uos huc usque perduxerim, aerumnis quas in obsidendo urbem Antiochiam passi estis indolui, quaeque intra urbem modo etiam toleratis. Sed cum uos tot beneficiis tantisque triumphis extulerim, urbique uictores induxerim, sanos incolumesque seruauerim, uos meo munere abutentes, et cum Christianis male egistis, et cum paganis mulieribus foedissime cohaesistis, fetorem nimii clamoris in coelum emisistis. « Ad haec pietatis inuincibilis Virgo, et humani generis Maria ad Deum semper interpres, et clauiger aethereus Antiochenorum specialis episcopus Petrus, ad uestigia misericordissimi Domini prouoluuntur, deprecantur et rogant ut populo laboranti suum impendat solatium. Ubi etiam ipse mirabilis Petrus per se intulit: « Meminit, Domine, maiestas tua, quam pudendis domum meam in hac urbe attaminarunt pagani sordibus, redundat ad tuae diuinitatis iniuriam, quod tua sacraria flagitiis compleuere et caedibus. Cum ergo eos tandem, miseratus, expuleris, gaudiumque super hac re coelo intuleris, tu tam pii facti poenitens, eorum superbiam regredi in statum pristinum aduersus temetipsum patieris? « Motus ergo his dictis, Dominus mihi dixit: « Vade, et dic populo meo, ut ad me praecordialiter conuertatur, et ego me ad ipsos totis polliceor uisceribus reuersurum, et intra quinque dies maximum uobis praebebo subsidium. Litanias itaque instituant, istudque Responsorium Ecclesiastici quique decantent: « Congregati sunt inimici nostri, et gloriantur in uirtute sua. Contere fortitudinem illorum, Domine, et disperge illos, ut cognoscant, quia non est alius qui pugnet pro nobis, nisi tu Deus noster. Disperge illos in uirtute tua, et destrue eos, protector noster Domine. » Quibus peroratis adiecit presbyter: « Si de his quae dicta sunt, aliqua uestris animis irrepit ambiguitas, ego in huius nomine ueritatis, cuicunque uolueritis me examini uel iudicio, seu ignis seu praecipitii, plena fide submittam, et si laedi me contigerit, laesione meae atrociorem quam potestis addite poenam. » At uir undecunque canonicus Podiensis episcopus, Euangelia iubet crucemque deferri, quatenus uerba eius fides astrueret sacramenti. Obsessione cincti forti animo futuros mutuo iurant duces. His peractis extemplo principes, communicato consilio, mutuo sibi sacramenta dederunt, quod scilicet: « Neque mors, neque uita a coepta eos defensione suffugere cogeret, quantacunque uel ipsos urgeri necessitate contingeret. » Primo igitur Boemundus, secundo Sancti Egidii comes, Hugo Magnus, Robertus Northmannicus, dux Godefridus, comesque Flandrensis, pari se nunquam quod coeperant deserturos, animositate iurarunt. At Tancredus ea conditione iurauit quia, quandiu quadraginta militum suffragio niti posset, non solum ex ea quam patiebantur tunc, obsidione sese nequaquam subduceret, sed nec ab Hierosolymorum itinere abduci, nisi obuia morte ualeret. Quae res audita minoribus, magnam in totius subiectae multitudinis pectoribus fortitudinem parturiuit. [5,4] CAPUT IV. Cuidam per uisum lanceam, qua Christi latus perforatum est, in Antiochena ecclesia absconsam ostendit B. Andreas. Antequam quoque Antiochena ciuitas caperetur, cuidam de exercitu, Petro nomine, beati Andreae apostoli species apparuit, dicens: « Quid tecum agitur? » Cui ille stupidus non ad interrogata respondit, sed, quis esset, quaesiuit. Ille Andream apostolum se esse non tacuit. « Nouerisque, ait, fili, quia cum urbem, Deo aperiente, Francorum uirtus intrauerit, ad beati Petri coapostoli mei ac fratris Ecclesiam ibis, ibique tali in loco lanceam, qua Saluatoris nostri Iesu Christi perforatum legitur latus, inuenire poteris. » Dixit, nec addens plura, recessit. Cuius uisionis conscium neminem homo isdem facere tunc uoluit; nec eam apud se tanti pendit ut ludibriis somniorum, quibus pene indesinenter afficimur, maius in ullo aestimaret ualere aliquid. Et tamen non sui, dum cum apostolo loqueretur, penitus immemor ei intulerat: « Domine, inquit, si hoc quod a te praecipitur nostris edicerem quod fidei indicium dubiis adhiberem, unde ad credendum cogi possent? » Ad haec uerba gloriosus apostolus hominem corripuit, et ad beati fratris basilicam, in eum quo erat reposita lancea locum spiritaliter asportauit. Capta postmodum ciuitate, cum Dei populus his, quas praelibauimus, subiiceretur exitiis, idem iterum memorabilis apostolus, qui iuste omnimodis earum rerum procurator fieri coeperat, quas ad charissimi fratris ornatum domus pertinere cognouerat, homini illi Petro rursus apparuit: « Quare, inquit, distulisti manifestare quod iusseram? Cum uideas tuos hinc inediarum periclitari incommodo, illinc Turcis insistentibus, foueae iam propemodum desperationis illabi, ea quae me praenuntiante didiceras, ipsis notificare debueras, cum procul dubio eos scire conueniat, quia quocunque lanceam eamdem pertulerint, uictoria sibi certa proueniat. » Qua apostoli admonitione secundo habita, nostris coepit uerborum quae in uisione audierat seriem praedicare. Populus autem hominis dicta reuerberans, mendacii simile quid putabant, undique enim eos circumcingentibus malis, spem aliquam eius concipere rei nullatenus poterant. At ille pertinax, et ex apostolici sermonis auctoritate solidior, asseuerabat sibi apparuisse apostolum et bis in uisione dixisse: « Propera, et dicere quantocius militiae Domini periclitanti ne differas, quatenus timore recusso Deo adiutorium pollicenti indubia fide cohaereat; citra enim quinque dierum spatium tale quid Dominus reuelabit, per quod multo gaudio sua pectora reuelabit; et si praelium eis ingruerit, hoc sacro praeeunte signo, omnis sibi hostilitas deuicta mox suberit. » Coepere interea ad dictorum illius credulitatem sedula hominis illius suasione uocari et uicaria iam commonitione, spei qualiscunque respiratione iuuari: « Non ita, inquiunt, nobis est desipiendum ut nos pro fidei defensione conclusos, Deus tot hactenus uictoriarum praestitor, de se sperantes, et ad se gemebundis animis inhiantes, Turcorum gladiis concidendos exponat; sed pro certo credi debet quia post tristia tempora, lucem nobis suae miserationis ostendat; timoremque suum super eas quae se non exquisierunt gentes immittat. » [5,5] CAPUT V. Igitur qui tuebantur castrum Turci, tanta circumfuderant nostros instantia ut intra quamdam, quae in prospectu castelli erat arcem, tres eorum milites obstruserint. Prodeuntes etenim e castello pagani tanto in nostros bacchabantur incursu ut penitus tolerare nequirent. Duo itaque ex his quos incluserant militibus, uulnerati aufugiunt; tertius diem aduersus hostes, in sui defensione, continuat, adeo ut duos ex eis super muri deambulacra, sectis ipsorum hastilibus, occiderit. Ipsi etenim tres hastas Turci prae manibus concidendo minuerant. Erat autem militi illi nomen Hugo, et agnominabatur Insanus, de domesticis cuiusdam Iosfredi, qui de Montescabioso praenomen habebat. Qua Boemundus arte milites excitat ad pugnam. Memorabilis autem Boemundus, cum ad castrum expugnandum uix aliquos suadere ualeret, nam qui domi delitescebant, panis aliqui penuria arctabantur, alii gentilium rabie ac numero terrebantur, graui animaduersione citatus, ex ea ciuitatis iubet ignem parte supponi qua situm fuerat nuper defuncti palatium Cassiani. Quod quique uidentes, derelictis quae cremabantur omnibus, alii ab incendio confugiebant ad castrum; alii ad comitis Sancti Egidii confluxere portam, quidam ad Godefridum coiere ducem, quisque ad eam cuius indigena putabatur gentem. Mox ad coeptae destitutionis augmentum uehementissimae nimietas tempestatis incessit, ita ut fieret tanta ualitudo uentorum, quo neminem pene liceret incedere rectum. Boemundus interea, dum conflagratione horribili abradi funditus conspicit urbem, coepit pro ecclesia Beati Petri et Sanctae Mariae, aliisque ecclesiis anxie nimis aestuare. Ab hora tamen tertia usque ad noctis medium, flamma desaeuiens, ecclesiarum domorumque duo millia redegit in cinerem. Circa meditullium ergo noctis, pyrrae furentis conquieuit acerbitas. Ignis de coelo cadens Turcorum exitium praenuntiat. Praeterea castellani atrocissime uexabant nostros, qui uersabantur in urbe, assiduo ipsos molimine inedia fatigatos, interdiu ac nocte pulsantes, nihilque utrorumque exercitus nisi lanceae et gladii disparabant. Videntes itaque nostri indesinenti se duellione teneri, nec sibi si omnis uictualium copia suppeteret, aut edendi, aut bibendi opportunitatem ulla ex parte concedi, inter se et hostes, caemento ac lapide castrum aedificant, machinis frequentibus ambire festinant, ut uel de caetero aliquantisper securiores existant. Pars aliqua Turcorum commanebat in castro, quae momentis prope singulis nostros consueuerat irritare bello, alia propter castellum quodam hospitabatur in campo. Nocte ergo sequenti ignis species a plaga occidentali de coelo prolabitur, ac intra hostilia castra cadendo demittitur. Utrisque partibus spectabile plurimum praebuit casus iste miraculum. At ubi mane inclaruit, quo citius potuere Turci a loco, in quo desederat coelestis flamma, recedunt et ante Boemundi, quam occupauerat portam, castra reponunt. Quod portentum, illud quod sibi imminebat patenter, si intellexissent, enuntiare uidebatur exitium. Porro oppidani, qui crebris nostro exercitui irruptionibus incumbebant, pene sine ullo temporis interstitio intentis arcubus, nostrorum uulneribus aut necibus insistebant. Qui autem exterius ciuitatem uallauerant, et moenibus adiacens territorium longe lateque contexerant, custodia adeo uigilanti uniuersae introitus urbis obstruserant, ut nusquam exire uel ingredi, nisi noctu, et hoc clam omnino ualerent. Cum tanto namque numero idem hostes luxuriaque conuenerant ut passim nihil aliud quam homines ac tentoria uiderentur, pretiosa supellex, uariarum uestium claritates, armentorum ac pecuariorum ad uictualia greges. Ad haec in similitudinem, ut ita dicam, templi, ornatae uxores, tum praeterea ad libidinis cumulum, pharetratae cum arcubus aduenere uirgines, ut ueteris in eis Dianae noua cerneretur species, ut non causa bellandi, sed potius sub obtentu putarentur conuenisse gestiendi. Praelio plane maiori exacto, ab his, qui interfuere asseritur, quod etiam recens nati infantuli, quos in ipso procinctu expeditionis enixae mulieres fuerant, dum pro urgentium Francorum insecutione praeproperant, seque morarum ac oneris impatientes exoccupant, medio proiecti reperirentur in gramine, uti eos, dum sibi quam illis plus metuunt, negligenter effuderant. Quam maximam ciborum penuriam patiuntur obsessi. In hunc itaque, quo diximus, modum, Turcis undique nostros prodire uetantibus, et exteriori prorsus sibi necessariorum procuratione negata, famis per omnem pene exercitum successere pericula, et atroci inediarum insolentia, pauperiorum quorumque praecordia pulsabantur. Cum enim Franci, Antiochiam obsidentes, uniuersam ciuibus contrahendarum escarum copiam ademissent, tanto in urbe capta arctiorem reperere substantiam, quanto diligentiorem, ne contra se muniretur a Turcis, ipsi obsessores habuere custodiam. Extenuatis denique quae ad usum pertinebant omnibus, panis exiguus uno Byzanteo emebatur. Annonae ergo raritas et condimenti parcitas, cum plurimam ubique peperisset angustiam, multis, prae inopia tumescentibus, extorsit animam. De uini potione tacendum, quod ab omnium generaliter ore perierat. Et plane malum biberet, cui nihil suppetebat ut ederet. Iam deficiente legitimi uictus obsonio, equinae carnis quisquam uix reuerebatur edulium, contristabatque plurimos frequentibus quaesita macellis, et carius empta paucitas asinorum. Pullus quindecim solidis uendebatur et duobus ouum, nuxque denario. Ubi enim hominum frequentia, cibique totius penuria, necesse constitit cara ibidem haberi omnia. Ficorum, carduorum, atque uitium frondes in pulmenta transierant. Iamque in arboribus fructus quaeri cessauerat. Olerum uices, quorumlibet foliorum concoctae diuersitates agebant. Equorum, camelorum, asinorum, boum, bubalorumque carnes, personarum opulentiorum deferebantur ad esum; sed sicca eorumdem tergora, in morem sepiarum concisa, dum diuturno igne coquerentur elixa, accuratissimam pauperioribus praebuere coquinam. Legantur ubique gentium urbes obsessae, historiarumque ueterum uniuersitas retexatur, quosnam populos ualebimus inuenire, qui a paterna regione exsules, erga tantas indigentias pertinaces atque duri, adeo potuerint perseueranter existere? Plane si Troiana decennio suo illustris obiiciatur obsidio, datas profecto uicariae securitatis saepenumero hinc indeque profitemur inducias, in quibus et hebetatarum uirium reficiebantur acumina, et stipendiorum affluentia terrae ac pelagi cooperatione successit. Et si aliquos aliquando obsessos, aliqua uspiam inediae contigit pertulisse discrimina, nimirum id tulerunt pro libertate tuenda, cum « corporum et patriae defensio prae omnibus omnino sit rebus habenda. » Hi nulla libidine plus habendi, imo sub obtentu pro Deo egendi, a naturali diducti sunt solo, hi ut diuinas ab Ecclesiis amolirentur iniurias, eas ciborum, accubituum, excubiarum, frigorum, pluuiarumque sustinuere miserias indeficientisque timoris angustias, quas a saeculo nequaquam passas quis audierit uel legerit gentes ullas. Et quod maius dignoscitur praestare miraculum, cum intra proprios adhuc tenerentur fines, uix in sui regis exercitu tridui spatio patiebantur tentoria, etiam cum non excedere cogerentur a prouincia. Nullus, ut aestimo, eorum qui illi subiacuere periculo exstitit, qui anxietates ualeat animorum corporumque tormenta recolere quae eos ibidem contigerit tolerare. Haec animaduersio, uiginti sex diebus continuis perdurauit. [5,6] CAPUT VI. Stephanus comes Blesensis extra urbem Antiochenam quid gesserit. Eo tempore Stephanus Blesensis comes, uir multae quondam modestiae, magnique consilii, quem uniuersus sibi exercitus delegerat praeceptorem, acri se perhibens morbo detentum, antequam Antiochiae nostris patuisset introitus, in quoddam concesserat oppidulum, quod constat Alexandriolam uocitatum. Capta uero urbe, et rursus obsessa, cum comites Christianos intra urbem diris calamitatibus comperisset urgeri, necessitate nescio an uoluntate huc usque distulit auxilium ipsius praestolantes. Ipse uero, ubi edidicit Turcorum examina ciuitatis pro moenibus consedisse, callide ad montana processit, et quaenam hostium copiae haberentur attendit. Cum ergo papilionibus rura operta conspexisset innumeris, humana tactus cogitatione, recessit, dum aestimat quod in urbe conclusis succurrere uis mortalium nulla possit. Vir namque expers totius leuitatis, fugax ignauiae, et amore praestantissimus ueritatis, dum se nequaquam eis subuenire posse aestimat, et illos morituros, sicut circumstantia testabatur, non dubitat, si sibi interim prouideat, nihil infamia dignum se facere putat, dum se opportuniori tempori reseruat. Et certe multo meliorem eius fugam arbitror, quae indecens factum martyrii repensione correxit, quam eorum perseuerantiam, quorum reditus se in totius spurcitiae et sceleris profunda deflexit; si tamen fuga dici debuit ubi certa, ut dicitur, aegritudo praetendi potuit. Quis comitem Stephanum et Hugonem magnum, quibusdam eorum qui perseuerauere, ob hoc utique quia redisse uisi sunt, comparabiles dixerit, quorum tanta honestas semper exstitit? Finis ad huius rei, de qua criminantur, exsecutionem adeo claruit ut de his iam secura laus cantari possit; illorum uero uita, omnium bonorum pudor sit. Attendamus illos, qui de Hierosolymitana, quia ibi interfuerunt, captiuitate superbiunt, et uidebimus quia in flagitiis, proditionibus, periuriis, nemo eorum alicui se patitur esse secundum. Horum anteriora ac posteroria redolere probantur honestum. Illi, « quia Hierusalem uiderint et sepulcrum, putant de caetero sibi secure criminibus insistendum, » et sanctis ad sui comparationem hominibus improperant reditum, nec, sese per scelera infinita putentibus, eorum finem considerant praedicandum. Sed his omissis, coeptae seriei intendamus articulum. Digrediens ergo ab Alexandriola municipio suo, comes isdem, ad eam urbem, quae appellatur Philomena, peruenit. Iam imperatori tyrannico captam Antiochiam fuerat nuntiatum, quo ipse cum multis copiis accelerabat iter, aestimans se a Francis eam sine dubio recepturum. Imperator odio Francos persequi dignoscitur. Comes itaque cum principem cupidissimum obuiam habuisset, et ille de statu Christianae militiae ac ciuitatis proditae eum requisisset, comes utique captam urbem minime reticuit, castrum uero Turcos adhuc retinere perhibuit. « Sed, proh dolor! ait, gaudium ciuitatis obtentae, iterata turbauit obsidio, dum qui Turcos pridem obsederant, uice miserabiliter commutata, circumcinguntur a Turcis. Qualiter autem postquam inde recesserim se egerunt, incertum habeo. » Haec quidem secreto principi a comite sunt suggesta. At imperator haec audiens, et ab spe cui innitebatur decidens, Guidonem Boemundi germanum, uirum militari uiuacitate conspicuum, quosdamque alios euocat, remque multo deterius quam comes ei dixerat, manifestat. « Quid, inquit, facto opus esse decernitis? Franci atrocissima Turcorum obsidione premuntur, aut fortasse, iam eorum occubuere mucronibus, seu etiam per diuersas sunt prouincias iugo aeternae captiuitatis addicti. Quia ergo deferendo eis praesidio nihil nobis potentiae, aut opportunitatis arridet, praesertim cum si progressius eamus, uerendum nobis sit, ne nos Turcis occurrentibus pereamus, si uestrae prudentiae uidetur idoneum, reuertamur. » Haec dicens, perfidissimus ipse, sine dubio iucundabatur, quia perisse audierat, quos non minori quam Turcos inuidentia exsecrabatur. At Guido audito fratris Boemundi Francorumque discrimine, tam ipse quam familiares ac necessarii eius uehementissimis eiulatibus complorantes, etiam aduersus ipsum Dominum, sumpta iam merito, ut putabant, iurgandi audacia, conquerebantur, dicentes: « Deus omnipotens, iudicium cuius a recto nunquam exorbitat, qui super sortem iustorum nullo modo peccatorum sceptra relinquis, cur populum, qui parentes, uxores, filios, honores eximios, solum naturale reliquerat, imo pro tui desiderio sese quotidianis crucibus mortique tradiderat, nefandorum hominum gladiis feriendum, absque subsidio tuae protectionis obieceris? Plane si uerum fore constiterit ut ita eos siueris profanis manibus internecionis exitio tradi, quem deinceps reperies tuis mandatis obtemperare uolentem, cum te ad tuos defendendum uniuersi amodo iudicare debeant impotentem? Sed esto. Pro te occidi uolueris, gloria et honore eos coronaueris. Certe etsi illis regna centuplicata contuleris, fidei tamen tuae hominem, et capitis commotionem opprobriumque sempiternum in gentibus feceris. Uniuersum Christiani nominis orbem extremae desperationis ac incredulitatis foueae intrusisti, nequissimis uero hominum irrefragabilem contra tuos audaciam perpetuo contulisti. Non erit denique ulterius iam, qui magnum quid de te praesumat, cum eos, qui cunctis mortalibus specialius tibi obsequi putabant, tam indigno subrui fine conspiciat. Die ergo, piissime, qua te deinceps tui fronte uocabunt, cum tui tales tuorum exitus exspectabunt? » Has et alias in eis anxietatis et dirae quaerimoniae uoces, ferocissimus dolor expresserat in tantum, ut in toto quem tyrannus ille ductabat exercitu, nulli pene episcoporum, abbatum, clericorum, laicorum, nimietate stuporis absorpti, auderent per aliquos Deum inuocare dies. Guido autem fratris unanimitatem, tantique principis magnanimitatem ad memoriam reducens, replicatis miserabiliter optimis uiri qualitatibus, moerorem intimum multis ululatibus personabat. Praeterea in reditu positus imperator, dum, rupto Francorum obstaculo, Turcos liberius passim oberraturos iam iamque formidat, his qui sibi militabant hominibus imperat: « Ite, inquit, et imperiali edicto totius regionis huius homines cogite, uniuersa Bulgariae loca uastate, ut cum Turci prouincias nostras depopulaturi discurrerint, nihil ad usum pertinens istic ualeant reperire. » Vellent itaque nollent, ii qui nostris concurrere festinabant, Christiani uidelicet, reuerti cum imperatore coguntur. Et milites quidem praeceptum properabant implere tyrannicum, pedites per angariam sequebantur exercitum, et dum celeritatem equitum assequi affectant, inextricabili sese infirmitatis impedimento praecipitant. Passim ergo tanti impatientes laboris deficiunt, et inter eundum innumeri eorum languoribus apprehensi occumbunt. In urbem denique Constantinopolitanam repedante tyranno, quique per Graecias, in sua unde uenerant, remearunt. Hic itaque huic libello finis accedat.