[4,0] LIBER QVARTVS. Multa lectione conquisitis strategematibus et non exiguo scrupulo digestis, ut promissum trium librorum implerem, si modo impleui, hoc exhibebo ea, quae parum apte discriptioni priorum ad speciem alligata subici uidebantur et erant exempla potius strategicon quam strategemata: quae idcirco separaui, quia quamuis clara diuersae tamen erant substantiae, ne, si qui forte in aliqua ex his incidissent, similitudine inducti praetermissa opinarentur. Et sane uelut residua expedienda fuit: in qua et ipsa ordinem per species seruare conabor: I. De disciplina. II. De effectu disciplinae. III. De continentia. IV. De iustitia. V. De constantia. VI. De affectu et moderatione. VII. De uariis consiliis. [4,1] DE DISCIPLINA. P- Scipio ad Numantiam corruptum superiorum ducum socordia exercitum correxit dimisso ingenti lixarum numero, redactis ad munus cotidiana exercitatione militibus. Quibus cum frequens iniungeret iter, portare complurium dierum cibaria imperabat, ita ut frigora et imbres pati, uada fluminum pedibus traicere assuesceret miles, exprobrante subinde imperatore timiditatem et ignauiam, frangente delicatioris usus ac parum necessaria expeditioni uasa. Quod maxime notabiliter accidit C- Memmio tribuno, cui dixisse traditur Scipio: "Mihi paulisper, tibi et rei publicae semper nequam eris." Q- Metellus bello Iugurthino similiter lapsam militum disciplinam pari seueritate restituit, cum insuper prohibuisset alia carne quam assa elixaue milites uti. Pyrrhus dilectatori suo fertur dixisse: "tu grandes elige, ego, eos fortes reddam." L- Paulo et C- Varrone consulibus milites primo iure iurando adacti sunt: antea enim sacramento tantummodo a tribunis rogabantur, ceterum ipsi inter se coniurabant se fugae atque formidinis causa non abituros neque ex ordine recessuros nisi teli petendi feriendiue hostis aut ciuis seruandi causa. Scipio Africanus, cum ornatum scutum elegantius cuiusdam uidisset, dixit non mirari se, quod tanta cura ornasset, in quo plus praesidii quam in gladio haberet. Philippus, cum primum exercitum constitueret, uehiculorum usum omnibus interdixit, equitibus non amplius quam singulos calones habere permisit, peditibus autem denis singulos, qui molas et funes ferrent: in aestiua exeuntibus triginta dierum farinam collo portari imperauit. C- Marius recidendorum impedimentorum gratia, quibus maxime exercitus agmen oneratur, uasa et cibaria militis in fasciculos aptata furcis imposuit, sub quibus et habile onus et facilis requies esset: unde et prouerbium tractum est "muli Mariani". Theagenes Atheniensis, cum exercitum Megaram duceret, petentibus ordines respondit ibi se daturum. Deinde clam equites praemisit eosque hostium specie impetum in suos retorquere iussit. Quo facto cum habebat tamquam ad hostium occursum praepararentur, permisit ita ordinari aciem, ut quo quis uoluisset loco consisteret: cum inertissimus quisque retro se dedisset, strenui autem in fronte prosiluissent, ut quemque inuenerat stantem, ita ad ordines militiae prouexit. Lysander Lacedaemonius egressum uia quendam castigabat. Cui dicenti ad nullius rei rapinam se ab agmine recessisse respondit: "ne speciem quidem rapturi praebeas uolo." Antigonus, cum filium suum audisset deuertisse in eius domum, cui tres filiae insignes specie essent, "audio", inquit, "fili, anguste habitare te pluribus dominis domum possidentibus: hospitium laxius accipe"; iussoque commigrare edixit, ne quis minor quinquaginta annos natus hospitio matris familias uteretur. Q- Metellus consul, quamuis nulla lege impediretur, quin filium contubernalem perpetuum haberet, maluit tamen eum in ordine merere. P- Rutilius consul, cum secundum leges in contubernio suo habere posset filium, in legione militem fecit. M- Scaurus filium, quod in saltu Tridentino loco hostibus cesserat, in conspectum suum uenire uetuit: adulescens uerecundia ignominiae pressus mortem sibi consciuit. Castra antiquitus Romani ceteraeque gentes passim per corpora cohortium uelut mapalia constituere soliti erant, cum solos urbium muros nosset antiquitas. Pyrrhus Epirotarum rex primus totum exercitum sub eodem uallo continere instituit. Romani deinde, uicto eo in campis Arusinis circa urbem Maluentum, castris eius potiti et ordinatione notata paulatim ad hanc usque metationem, quae nunc effecta est, peruenerunt. P- Nasica in hibernis, quamuis classis usus non esset necessarius, ne tamen desidia miles corrumperetur aut per otii licentiam sociis iniuriam inferret, nauis aedificare instituit. M- Cato memoriae tradidit in furto comprehensis inter commilitones dextras esse praecisas aut, si lenius animaduertere uoluissent, in principiis sanguinem missum. Clearchus, dux Lacedaemoniorum, exercitui dicebat imperatorem potius quam hostem metui debere, significans eos, qui in proelio dubiam mortem timuissent, certum, si deseruissent, manere supplicium. Appii Claudii sententia senatus eos, qui a Pyrrho, rege Epirotarum, capti et postea remissi erant, equites ad pedites redegit, pedites ad leuem armaturam, omnibus extra uallum iussis tendere, donec bina hostium spolia singuli referrent. Otacilius Crassus consul eos, qui ab Hannibale sub iugum missi redierant, tendere extra uallum iussit, ut immuniti assuescerent periculis et aduersus hostem audentiores fierent. P- Cornelio Nasica Decimo Iunio consulibus, qui exercitum deseruerant, damnati uirgis caesi publice uenierunt. Domitius Corbulo in Armenia duas alas et tres cohortes, quae ad castellum Initia hostibus cesserant, extra uallum iussit tendere, donec assiduo labore et prosperis excursionibus redimerent ignominiam. Aurelius Cotta consul, cum ad opus equites necessitate cogente iussisset accedere eorumque pars detractasset imperium, questus apud censores effecit, ut notarentur; a patribus deinde obtinuit, ne eis praeterita aera procederent; tribuni quoque plebis de eadem re ad populum pertulerunt omniumque consensu stabilita disciplina est. Q- Metellus Macedonicus in Hispania quinque cohortes, quae hostibus cesserant, testamentum facere iussas ad locum reciperandum remisit, minatus non nisi post uictoriam receptum iri. P- Valerio consuli senatus praecepit, exercitum ad Sirim uictum ducere Saepinum ibique castra munire et hiemem sub tentoriis exigere. Senatus, cum turpiter fugati eius milites essent, decreuit, ne auxilia eis summitterentur, nisi captis eius - - -. Legionibus, quae Punico bello militiam detractauerant, in Siciliam uelut relegatis per septem annos hordeum ex senatus consulto datum est. L- Piso C- Titium praefectum cohortis, quod loco fugitiuis cesserat, cinctu togae praeciso, soluta tunica, nudis pedibus in principiis cotidie stare, dum uigiles uenirent, iussit, conuiuiis et balneo abstinere. Sulla cohortem et centuriones, quorum stationem hostis perruperat, galeatos et discinctos perstare in principiis iussit. Domitius Corbulo in Armenia Aemilio Rufo praefecto equitum, quia hostibus cesserat et parum instructam armis alam habebat, uestimenta per lictorem scidit eidemque ut erat foedato habitu perstare in principiis, donec mitterentur, imperauit. Atilius Regulus, cum ex Samnio in Luceriam transgrederetur exercitusque eius obuiis hostibus auersus esset, opposita cohorte iussit fugientes pro desertoribus caedi. Cotta consul in Sicilia in Valerium, nobilem tribunum militum ex gente Valeria, uirgis animaduertit. Idem P- Aurelium sanguine sibi iunctum, quem obsidioni Lipararum, ipse ad auspicia repetenda Messanam transiturus, praefecerat, cum agger incensus et capta castra essent, uirgis caesum in numerum gregalium peditum referri et muneribus fungi iussit. Fuluius Flaccus censor Fuluium fratrem suum, quia legionem, in qua tribunus militum erat, iniussu consulis dimiserat, senatu mouit. M- Cato ab hostili litore, in quo per aliquot dies manserat, cum ter dato profectionis signo classem soluisset et relictus e militibus quidam a terra uoce et gestu expostularet, uti tolleretur, circumacta ad litus uniuersa classe, comprehensum supplicio affici iussit et, quem occisuri per ignominiam hostes fuerant, exemplo potius impendit. Appius Claudius ex his, qui loco cesserant, decimum quemque militem sorte ductum fusti percussit. Fabius Rullus consul ex duabus legionibus, quae loco cesserant, sorte ductos in conspectu militum securi percussit. Aquilius ternos ex centuriis, quarum statio ab hoste perrupta erat, securi percussit. M- Antonius, cum agger ab hostibus incensus esset, ex his, qui in opere fuerant, duarum cohortium militem decimauit et in singulos ex his centuriones animaduertit, legatum cum ignominia dimisit, reliquis ex legione hordeum dari iussit. In legionem, quae Regium oppidum iniussu ducis diruerat, animaduersum est ita, ut quattuor milia tradita custodiae necarentur: praeterea senatus consulto cautum est, ne quem ex eis sepelire uel lugere fas esset. L- Papirius Cursor dictator Fabium Rutilium magistrum equitum, quod aduersum edictum eius quamuis prospere pugnauerat, uirgas poposcit, caesum securi percussurus: nec contentioni aut precibus militum concessit animaduersionem eumque profugientem Romam persecutus est, ne ibi quidem remisso prius supplicii metu, quam ad genua eius et Fabius cum patre prouolueretur et pariter senatus ac populus rogarent. Manlius, cui Imperioso postea cognomen fuit, filium, quod is contra edictum patris cum hoste pugnauerat, quamuis uictorem in conspectu exercitus uirgis caesum securi percussit. Manlius filius, exercitu pro se aduersus patrem seditionem parante, negauit tanti esse quemquam, ut propter illum disciplina corrumperetur, et obtinuit, ut ipsum puniri paterentur. Q- Fabius Maximus transfugarum dextras praecidit. C- Curio consul bello Dardanico circa Dyrrachium, cum ex quinque legionibus una seditione facta militiam detractasset securturamque se temeritatem ducis in expeditionem asperam et insidiosam negasset, quattuor legiones eduxit armatas et consistere ordinibus detectis armis uelut in acie iussit. Post hoc seditiosam legionem inermem procedere discinctamque in conspectu armati exercitus stramenta coegit secare, postero autem die similiterfossam discinctos milites facere, nullisque precibus legionis impetrari ab eo potuit, ne signa eius summitteret nomenque aboleret, milites autem in supplementum ceterarum legionum distribueret. Q- Fuluio Appio Claudio consulibus milites ex pugna Cannensi in Siciliam a senatu relegati postulauerunt a consule M- Marcello, ut in proelium ducerentur. Ille senatum consuluit: senatus negauit sibi placere committi his rempublicam, qui eam deseruissent: Marcello tamen permisit facere, quod uideretur, dum ne quis eorum munere uacaret neue donaretur neue quod praemium ferret aut in Italiam reportaretur, dum Poeni in ea fuissent. M- Salinator consularis damnatus est a populo, quod praedam non aequaliter diuiserat militibus. Cum ab Liguribus in proelio Q- Petilius consul interfectus esset, decreuit senatus, uti ea legio, in cuius acie consul erat occisus, tota infrequens referretur, stipendium ei annuum non daretur, aera reciderentur. [4,2] DE EFFECTU DISCIPLINAE. Bruti et Cassi exercitus, memoriae proditum est, bello ciuili cum una per Macedoniam iter facerent priorque Brutus ad fluuium, in quo pontem iungi oportebat, peruenisset, Cassi tamen exercitum et in efficiendo ponte et in maturando transitu praecessisse: qui uigor disciplinae effecit, ne solum in operibus, uerum et in summa belli praestarent Cassiani Brutianos. C- Marius, cum facultatem eligendi exercitus haberet ex duobus, qui sub Rutilio et qui sub Metello ac postea sub se ipso meruerant, Rutilianum quamquam minorem, quia certioris disciplinae arbitrabatur, praeoptauit. Domitius Corbulo duabus legionibus et paucissimis auxiliis disciplina correcta Parthos sustinuit. Alexander Macedo XL milibus hominum iam inde a Philippo patre disciplinae assuefactis orbem terrarum aggressus innumerabiles hostium copias uicit. Cyrus bello aduersus Persas quattuordecim milibus armatorum immensas difficultates superauit. Epaminondas, dux Thebanorum, quattuor milibus hominum, ex quibus CCCC tantum equites erant, Lacedaemoniorum exercitum uiginti quattuor milium peditum, equitum mille sescentorum uicit. A quattuordecim milibus Graecorum, qui numerus in auxiliis Cyri aduersus Artaxerxen fuit, centum milia barbarorum proelio superata sunt. Eadem Graecorum {proelio} quattuordecim milia amissis ducibus, reditus sui cura uni ex corpore suo Xenophonti Atheniensi demandata, per iniqua et ignota loca incolumia reuersa sunt. Xerxes a trecentis Lacedaemoniorum ad Thermopylas uexatus, cum uix eos confecisset, hoc se deceptum aiebat, quod multos quidem homines haberet, uiros autem disciplinae tenaces nullos. [4,3] DE CONTINENTIA. M- Catonem uino eodem quo remiges contentum fuisse traditur. Fabricius, cum Cineas legatus Epirotarum grande pondus auri dono ei daret, non accepto eo dixit malle se habentibus id imperare quam habere. Atilius Regulus, cum summis rebus praefuisset, adeo pauper fuit, ut se coniugem liberosque tolararet agello, qui colebatur per unum uilicum: cuius audita morte scripsit senatui de successore, destitutis rebus obitu serui necessariam esse praesentiam suam. Cn- Scipio post res prospere in Hispania gestas in summa paupertate decessit, ne ea quidem relicta pecunia, quae sufficeret in dotem filiarum, quas ob inopiam publice dotauit senatus. Idem praestiterunt Athenienses filiis Aristidis post amplissimarum rerum administrationem in maxima paupertate defuncti. Epaminondas, dux Thebanorum, tantae abstinentiae fuit, ut in suppellectili eius praeter stoream et unicum ueru nihil inueniretur. Hannibal surgere de nocte solitus ante noctem non requiescebat: crepusculo demum ad cenam uocabat neque amplius quam duobus lectis discumbebatur apud eum. Idem, cum sub Hasdrubale imperatore militaret, plerumque super nudam humum sagulo tectus somnos capiebat. Aemilianum Scipionem traditur in itinere cum amicis ambulantem accepto pane uesci solitum. Idem et de Alexandro Macedone dicitur. Masinissam, nonagensimum aetatis annum agentem, meridie ante tabernaculum stantem uel ambulantem capere solitum cibos legimus. M- Curius, cum uictis ab eo Sabinis ex senatus consulto ampliaretur ei modus agri, quem consummati milites accipiebant, gregalium portione contentus fuit, malum ciuem dicens, cui non esset idem quod ceteris satis. Uniuersi quoque exercitus notabilis saepe fuit continentia, sicut eius qui sub M- Scauro meruit. Namque memoriae tradidit Scaurus pomiferam arborem, quam in pede castrorum fuerat complexa metatio, postero die abeunte exercitu intactis fructibus relictam. Auspiciis Imperatoris Caesaris Domitiani Augusti Germanici eo bello, quod Iulius Ciuilis in Gallia mouerat, Lingonum opulentissima ciuitas, quae ad Ciuilem desciuerat, cum adueniente exercitu Caesaris populationem timeret, quod contra exspectationem inuiolata nihil ex rebus suis amiserat, ad obsequium redacta septuaginta milia armatorum tradidit mihi. L- Mummius, qui Corintho capta non Italiam solum sed etiam prouincias tabulis statuisque exornauit, adeo nihil ex tantis manubiis in suum conuertit, ut filiam eius inopem senatus ex publico dotauerit. [4,4] DE IUSTITIA. Camillo Faliscos obsidenti ludi magister liberos Faliscorum tamquam ambulandi causa extra murum eductos tradidit, dicens retentis eis obsidibus necessario ciuitatem imperata facturam. Camillus non solum spreuit perfidiam, sed et restrictis post terga manibus magistrum uirgis agendum ad parentes tradidit pueris, adeptus beneficio uictoriam, quam fraude non concupierat: nam Falisci ob hanc iustitiam sponte ei se dediderunt. Ad Fabricium, ducem Romanorum, medicus Pyrrhi, Epirotarum regis, peruenit pollicitusque est daturum se Pyrrho uenenum, si merces sibi, in qua operae pretium foret, constitueretur. Quo facinore Fabricius egere uictoriam suam non arbitratus regi medicum detexit atque ea fide meruit, ut ad petendam amicitiam Romanorum compelleret Pyrrhum. [4,5] DE CONSTANTIA. Cn- Pompeius minantibus direpturos pecuniam militibus, quae in triumpho ferretur, Seruilio et Glaucia cohortantibus, ut diuideret eam, ne seditio fieret, affirmauit non triumphaturum se potius sed moriturum, quam licentiae militum succumberet, castigatisque oratione graui laureatos fasces obiecit, ut ab illorum inciperent direptione: eaque inuidia redegit eos ad modestiam. C- Caesar, seditione in tumultu ciuilium armorum facta, maxime animis tumentibus, legionem totam exauctorauit, ducibus seditionis securi percussis: mox eosdem, quos exauctorauerat, ignominiam deprecantis restituit et optimos milites habuit. Postumius consularis cohortatus suos, cum interrogatus esset a militibus, quid imperaret, dixit, ut se imitarentur, et arrepto signo hostis primus inuasit: quem secuti uictoriam adepti sunt. Claudius Marcellus, cum in manus Gallorum imprudens incidisset, circumspiciendae regionis qua euaderet causa equum in orbem flexit, deinde cum omnia esse infesta uidisset, precatus deos in medios hostis irrupit: quibus inopinata audacia perculsis ducem quoque eorum trucidauit atque, ubi spes salutis uix superfuerat, inde opima rettulit spolia. L- Paulus, amisso ad Cannas exercitu, offerente equum Lentulo, quo fugeret, superesse cladi quamquam non per ipsum contractae noluit, sed in eo saxo, cui se uulneratus acclinauerat, persedit, donec ab hostibus oppressus confoderetur. Varro, collega eius, uel maiore constantia post eandem cladem uixit gratiaeque ei a senatu et populo actae sunt, quod non desperasset rem publicam. Non autem uitae cupiditate, sed rei publicae amore se superfuisse reliquo aetatis suae tempore approbauit: et barbam capillumque summisit et postea numquam recubans cibum cepit; honoribus quoque, cum ei deferrentur a populo, renuntiauit, dicens felicioribus magistratibus rei publicae opus esse. Sempronius Tuditanus et Cn- Octauius tribuni militum omnibus fusis ad Cannas, cum in minoribus castris circumsederentur, suaserunt commilitonibus, stringerent gladios et per hostium praesidia erumperent secum, id sibi animi esse, etiamsi nemini ad erumpendum audacia fuisset, affirmantes: de cunctantibus XII omnino equitibus, L- Peditibus, qui comitari sustinerent, repertis incolumes Canusium peruenerunt. C- Fonteius Crassus in Hispania cum tribus milibus hominum praedatum profectus locoque iniquo circumuentus ab Hasdrubale, ad primos tantum ordines relato consilio, incipiente nocte, quo tempore minime exspectabatur, per stationes hostium erupit. P- Decius tribunus militum bello Samnitico Cornelio consuli iniquis locis deprehenso ab hostibus suasit, ut ad occupandum collem, qui in propinquo erat, modicam manum mitteret, seque ducem his qui mittebantur obtulit: auocatus in diuersum hostis emisit consulem, Decium autem cinxit obseditque. Illas quoque angustias nocte eruptione facta cum eluctatus esset Decius, incolumis cum militibus consuli accessit. Idem fecit sub Atilio Calatino consule, cuius uarie traduntur nomina: alii Laberium, nonnulli Q- Caedicium, plurimi Calpurnium Flammam uocitatum scripserunt. Hic cum demissum in eam uallem uideret exercitum, cuius latera omniaque superiora hostis insederat, depoposcit et accepit a consule trecentos milites, quos hortatus, ut uirtute sua exercitum seruarent, in mediam uallem decucurrit: ad opprimendos eos undique descendit hostis longoque et aspero proelio retentus occasionem consuli ad extrahendum exercitum dedit. C- Caesar aduersus Germanos et regem Ariouistum pugnaturus, confusis suorum animis pro contione dixit nullius se eo die opera nisi decimae legionis usurum: quo assecutus est, ut et decimani tamquam praecipuae fortitudinis testimonio concitarentur et ceteri pudore, ne penes alios gloria uirtutis esset. Lacedaemonius quidam nobilis, Philippo denuntiante multis se prohibiturum, nisi ciuitas sibi traderetur, "num", inquit, "et pro patria mori nos prohibebit?" Leonidas Lacedaemonius, cum dicerentur Persae sagittarum multitudine nubes esse facturi, fertur dixisse: "melius in umbra pugnabimus." C- Aelius praetor urbanus, cum ei ius dicenti picus in capite insedisset et haruspices respondissent dimissa aue hostium uictoriam fore, necata populum Romanum superiorem, at C- Aelium cum familia periturum, non dubitauit necare picum: atque nostro exercitu uincente ipse cum quattuordecim Aeliis ex eadem familia in proelio est occisus. {Hunc quidam non C- Caelium, sed Laelium fuisse et Laelios, non Caelios perisse credunt.} P- Decius, primo pater, postea filius, in magistratu se pro re publica deuouerunt admissisque in hostem equis adepti uictoriam patriae contulerunt. P- Crassus, cum bellum aduersus Aristonicum in Asia gerens inter Elaeam et Myrinam in hostium copias incidisset uiuosque abduceretur, exsecratus in consule Romano captiuitatem uirga, qua ad equum erat usus, oculum Thracis, a quo tenebatur, eruit atque ab eo per dolorem concitato transuerberatus dedecus seruitutis, ut uoluerat, effugit. M- Cato, Censorii filius, in acie decidente equo prolapsus, cum se recollegisset animaduertissetque gladium excidisse uaginae, ueritus ignominiam redit in hostem exceptisque aliquot uulneribus, reciperato demum gladio, reuersus est ad suos. Petilini a Poenis obsessi parentes et liberos propter inopiam eiecerunt, ipsi coriis madefactis et igne siccatis foliisque arborum et omni genere animalium uitam trahentes undecim menses obsidionem tolerauerunt. Hispani Consabrae obsessi eadem omnia passi sunt nec oppidum Hirtuleio tradiderunt. Casilini obsidente Hannibale tantam inopiam perpessi sunt, ut CC denariis murem uenisse proditum memoriae sit eiusque uenditorem fame perisse, emptorem autem uixisse: fidem tamen seruare Romanis perseuerauerunt. Cyzicum cum oppugnaret Mithridates, captiuos eius urbis produxit ostenditque obsessis, arbitratus futurum, ut miseratione suorum compelleret ad deditionem oppidanos: at illi cohortati ad patiendam fortiter mortem captiuos seruare Romanis fidem perseuerauerunt. Segouienses, cum a Viriatho his liberi et coniuges redderentur, praeoptauerunt spectare supplicia pignorum suorum quam a Romanis deficere. Numantini, ne se dederent, fame mori praefixis foribus domuum suarum maluerunt. [4,6] DE AFFECTU ET MODERATIONE Q- Fabius hortante filio, ut locum idoneum paucorum iactura caperet, "uisne", inquit, "tu ex illis paucis esse?" Xenophon, cum equo ueheretur et pedites iugum quoddam occupare iussisset, unum ex eis obmurmurantem {quod diceret} facile tam laboriosa sedentem imperare, desiluit et gregalem equo imposuit, cursu ipse ad destinatum iugum contendens. Cuius facti ruborem cum perpeti miles non posset, irridentibus commilitonibus sponte descendit: Xenophontem uix uniuersi perpulerunt, ut conscenderet equum et laborem suum in necessaria duci munera reseruaret. Alexander, cum hieme duceret exercitum, residens ad ignem recognoscere praetereuntis copias coepit; cumque conspexisset quendam prope exanimatum frigore, considere loco suo iussit dixitque ei: "Si in Persis natus esses, in regia sella resedisse tibi capital foret, in Macedonia nato conceditur." Diuus Augustus Vespasianus, cum quendam adulescentem honeste natum, militiae inhabilem, angustiarum rei familiaris causa deductum ad longiorem ordinem rescisset, censu constituto honesta missione exauctorauit. [4,7] DE VARIIS CONSILIIS. C- Caesar dicebat idem sibi esse consilium aduersus hostem, quod plerisque medicis contra uitia corporum, fame potius quam ferro superandi. Domitius Corbulo dolabra {id est operibus} hostem uincendum esse dicebat. L- Paulus imperatorem senem moribus dicebat esse oportere, significans moderatiora sequenda consilia. Scipio Africanus fertur dixisse, cum eum parum quidam pugnacem dicerent: "imperatorem me mater, non bellatorem peperit." C- Marius Teutono prouocanti eum et postulanti, ut prodiret, respondit, si cupidus mortis esset, laqueo posse eum uitam finire: cum deinde instaret, gladiatorem contemptae staturae et prope exactae aetatis obiecit ei dixitque, si eum superasset, cum uictore congressurum. Q- Sertorius, quod experimento didicerat imparem se uniuerso Romanorum exercitui, ut barbaros quoque inconsulte pugnam deposcentis doceret, adductis in conspectum duobus equis, eorum praeualido alteri, alteri admodum exili duos admouit iuuenes similiter electos, robustum et gracilem. Ac robustiori imperauit equi exilis uniuersam caudam abrumpere, gracili autem ualentioris per singulos pilos uellere; cumque gracili successisset quod imperatum erat, ualidissimus cum infirmis equi cauda sine effectu luctaretur, "naturam", inquit Sertorius, "Romanarum uirium per hoc uobis exemplum ostendi, milites: insuperabiles sunt uniuersas aggredienti; easdem lacerabit et carpet, qui per partes attemptauerit." Valerius Laeuinus consul, cum intra castra sua exploratorem hostium deprehendisset magnamque copiarum suarum fiduciam haberet, circumduci eum iussit terrendique hostis causa exercitus suos uisendos speculatoribus eorum, quotiens uoluissent, patere. Caedius primipilaris, qui in Germania post Varianam cladem obsessis nostris pro duce fuit, ueritus, ne barbari ligna, quae congesta erant, uallo admouerent et castra eius incenderent, simulata lignorum inopia, missis undique, qui ea furarentur, effecit, ut Germani uniuersos truncos amolirentur. Cn- Scipio bello nauali amphoras pice et taeda plenas in hostium classem iaculatus, quarum iactus et pondere foret noxius et diffundendo, quae continuerant, alimentum praestaret incendio. Hannibal regi Antiocho monstrauit, ut in hostium classem uascula iacularetur uiperis plena, quarum metu perterriti milites a dimicatione et nauticis ministeriis impedirentur. Idem fecit iam cedente classe sua Prusias. M- Porcius Cato, in classem hostium cum transiluisset, deturbatis ex ea Poenis eorumque armis et insignibus inter suos distributis multas naues hostium, quos sociali habitu fefellerat, mersit. Athenienses, cum subinde a Lacedaemoniis infestarentur, diebus festis, quos sacros Mineruae extra urbem celebrabant, omnium quidem colentium imitationem expresserunt, armis tamen {et} ueste celatis: peracto ritu suo non statim Athenas reuersi, sed protinus inde raptim acto Lacedaemonem uersus agmine eo tempore, quo minime timebantur, agrum hostium, quibus subinde praedae fuerant, ultro depopulati sunt. Cassius onerarias naues, non magni ad alia usus, accensas opportuno uento in classem hostium misit et incendio eam consumpsit. M- Liuius, fuso Hasdrubale hortantibus eum quibusdam, ut hostem ad internicionem persequeretur, respondit: "aliqui et supersint, qui de uictoria nostra hostibus nuntient." Scipio Africanus dicere solitus est hosti non solum dandam esse uiam ad fugiendum, sed etiam muniendam. Paches Atheniensis affirmauit incolumes futuros hostes, si deponerent ferrum: eisque obsecutis condicionibus uniuersos, qui in sagulis ferreas fibulas habuissent, interfici iussit. Hasdrubal subigendorum Numidarum causa ingressus fines eorum resistere parantibus affirmauit ad capiendos se uenisse elephantos, quibus ferax est Numidia: ut hoc permitterent, poscentibus promisisset, ea persuasione auocatos adortus sub leges redegit. Alcetas Lacedaemonius, ut Thebanorum commeatum facilius ex inopinato aggrederetur, in occulto paratis nauibus, tamquam unam omnino haberet triremem, uicibus in ea remigem exercebat: quodam deinde tempore omnis naues in Thebanos transnauigantis immisit et commeatibus eorum potitus est. Ptolomaeus aduersus Perdiccam exercitu praeualentem, ipse inualidus, omne pecudum genus, religatis ad tergum, quae traherent, sarmentis, agendum per paucos curauit equites: ipse praegressus cum copiis, quas habebat, effecit, ut puluis, quem pecora excitauerant, speciem magni sequentis exercitus moueret, cuius exspectatione territum uicit hostem. Myronides Atheniensis aduersus Thebanos equitatu praeualentes pugnaturus in campis suos edocuit manentibus esse spem aliquam salutis, cedentibus autem perniciem certissimam: qua ratione confirmatis militibus uictoriam consecutus est. C- Pinarius in Sicilia praesidio Hennae praepositus, claues portarum, quas penes se habebat, reposcentibus magistratibus Hennensium, quod suspectos eos, tamquam transitionem ad Poenum pararent, habebat, petit unius noctis ad deliberationem spatium indicataque militibus fraude Graecorum, cum praecepisset, ut parati postera die signum exspectarent, prima luce assistentibus militibus redditurum se claues dixit, si idem omnes Hennenses censuissent: ob eam causam uniuersa multitudine conuocata in theatrum et idem flagitante, manifesta deficiendi uoluntate, signo militibus dato uniuersos Hennenses cecidit. Iphicrates, dux Atheniensium, classem suam hostili habitu instruxit et ad eos quos suspectos habebat inuectus, cum effuso studio exciperetur, deprehensa eorum perfidia oppidum diripuit. Ti- Gracchus, cum edixisset futurum, ut ex uolonum numero fortibus libertatem daret, ignauos crucibus affigeret, et quattuor milia ex his, quia segnius pugnauerant, metu poenae in quendam munitum collem coissent, misit qui eis dicerent totum sibi exercitum uolonum uicisse uideri, quod hostes fudissent; et sic eos et sua fide et ipsorum metu exsolutos recepit. Hannibal post proelium, quo ingentem cladem ad Trasumennum Romani acceperunt, cum sex milia hostium interposita pactione in potestatem suam redegisset, socios Latini nominis benigne in ciuitates suas dimisit, dictitans se Italiae liberandae causa bellum gerere: eorumque opera aliquot populos in deditionem accepit. Mago, cum Locri obsiderentur a Crispino classis nostrae praefecto, diffudit ad Romana castra rumorem Hannibalem caeso Marcello ad liberandos obsidione Locros uenire; clam deinde equites emissos iussit a montibus, qui in conspectu erant, se ostendere: quo facto effecit, ut Crispinus Hannibalem adesse ratus conscenderet naues ac fugeret. Scipio Aemilianus ad Numantiam omnibus non cohortibus tantum, sed centuriis sagittarios et funditores interposuit. Pelopidas Thebanus, cum a Thessalis in fugam uersus flumen, in quo tumultuarium fecerat pontem, liberasset, ne sequentibus hostibus idem transitus maneret, nouissimo agmini praecepit, incenderent pontem. Romani, cum Campanis equitibus nullo modo pares essent, Q- Naeuius centurio in exercitu Fului Flacci proconsulis excogitauit, ut delectos ex toto exercitu, qui uelocissimi uidebantur et mediocris erant staturae, parmulis non amplis et galeiculis gladiisque ac septenis singulos hastis quaternorum circiter pedum armare eosque adiunctos equitibus iuberet usque ad moenia prouehi, deinde ibi positos, nostris equitibus recipientibus, inter hostium equitatum proeliari: quo facto uehementer et ipsi Campani afflicti sunt et maxime equi eorum, quibus turbatis prona nostris uictoria fuit. P- Scipio in Lydia, cum die ac nocte imbre continuo uexatum exercitum Antiochi uideret nec homines tantum aut equos deficere, uerum arcus quoque madentibus neruis inhabiles factos, exhortatus est fratrem, ut postero quamuis religioso die committeret proelium: quam sententiam secuta uictoria est. Catonem uastantem Hispaniam legati Ilergetum, qui sociorum populus erat, adierunt oraueruntque auxilia. Ille, ne aut negato adiutorio socios alienaret aut diducto exercitu uires minueret, tertiam partem militum cibaria parare et naues ascendere iussit, dato praecepto, ut cauti uentos retro redirent: praecedens interim aduentantis auxilii rumor ut Ilergetum excitauit animos, ita hostium consilia discussit. C- Caesar, cum in partibus Pompeianis magna equitum Romanorum esset manus eaque armorum scientia milites conficeret, ora oculosque eorum gladiis peti iussit et sic auersa{m} facie{m} cedere coegit. Voccaei, cum a Sempronio Graccho collatis signis urgerentur, uniuersas copias cinxere plaustris, quae impleuerant fortissimis uiris muliebri ueste tectis: Sempronium, tamquam aduersus feminas audentius ad obsidendos hostis consurgentem, hi qui in plaustris erant aggressi fugauerunt. Eumenes Cardianus, ex successoribus Alexandri, in castello quodam clausus, quoniam exercere equos non poterat, certis cotidie horis ita suspendebat, ut posterioribus pedibus innixi, prioribus alleuatis, dum naturalem assistendi appetunt consuetudinem, ad sudorem usque crura iactarent. M- Cato pollicentibus barbaris duces itinerum et insuper praesidium, si magna summa eis promitteretur, non dubitauit polliceri, quia aut uictoribus ex spoliis hostilibus poterat dare aut interfectis exsoluebatur promisso. Q- Maximus transfugere ad hostes uolentem Statilium, nobilem clarae operae equitem, uocari ad se iussit eique excusauit, quod inuidia commilitonum uirtutes illius ad id tempus ignorasset: tum donato ei equo pecuniam insuper largitus obtinuit, ut, quem ex conscientia trepidum arcessierat, laetum dimitteret et ex dubio in reliquum non minus fidelem quam fortem haberet equitem. Philippus, cum audisset Pythian quendam bonum pugnatorem alienatum sibi, quod tres filias inops uix aleret nec a rege adiuuaretur, monentibus quibusdam, uti eum caueret, "quid? Si", inquit, "partem aegram corporis haberem, absciderem potius quam curarem?" Deinde familiariter secreto elicitum Pythian, accepta difficultate necessitatium domesticarum, pecunia instruxit ac meliorem fidelioremque habuit, quam habuerat, antequam offenderet. T- Quintius Crispinus post infaustam aduersus Poenos dimicationem, qua collegam Marcellum amiserat, cum comperisset potitum anulo interfecti Hannibalem, litteras circa municipia totius Italiae dimisit, ne crederent epistulis, si quae Marcelli anulo signatae perferrentur: monitione consecutus est, ut Salapia et aliae urbes frustra Hannibalis dolis temptarentur. Post Cannensem cladem perculsis ita Romanorum animis, ut pars magna reliquiarum nobilissimis auctoribus deserendae Italiae iniret consilium, P- Scipio adulescens admodum impetu facto in eo ipso, in quo talia agitabantur, coetu pronuntiauit manu se sua interfecturum, nisi qui iurasset non esse sibi mentem destituendae rei publicae: cumque ipse se primus religione tali obligasset, stricto gladio mortem uni ex proximis minatus, nisi acciperet sacramentum, illum metu, ceteros etiam exemplo coegit ad iurandum. Volscorum castra cum prope a uirgultis siluaque posita essent, Camillus ea omnia, quae conceptum ignem usque in uallum perferre poterant, incendit et sic aduersarios exuit castris. P- Crassus bello sociali eodem modo prope cum copiis omnibus interceptus est. Q- Metellus in Hispania castra moturus, cum in agmine milites connere uelle{n}t, pronuntiauit comperisse se insidias ab hostibus dispositas; idcirco ne discederent a signis neue agmen laxarent: quod cum {solueret} ex disciplina fecisset, exceptus forte ueris insidiis, quia praedixerat, interritos milites habuit. Miltiades, cum ingentem Persarum multitudinem apud Marathona fudisset, Athenienses circa gratulationem morantis conpulit ut festinarent ad opem urbi ferendam, quam classis Persarum petebat. cum que praecucurrisset implesset que moenia armatis, Persae, rati ingentem numerum esse Atheniensium et alio milite apud Marathona pugnatum, alium pro muris suis opponi, circumactis extemplo nauibus Asiam repetierunt. Pisistratus Atheniensis, cum excepisset Megarensium classem qua illi ad Eleusin noctu adplicuerant, ut operatas Cereris sacro feminas Atheniensium raperent, magna que edita caede eorum ultus esset suos, eadem quae ceperat nauigia Atheniensi milite compleuit, quibusdam matronis habitu captiuarum in conspectu locatis; qua facie decepti Megarenses tamquam suis et cum successu renauigantibus effuse obuii inermes que rursus oppressi sunt. Cimon dux Atheniensium, uicta classe Persarum apud insulam Cypron, milites suos captiuis armis induit et eisdem barbarorum nauibus ad hostem nauigauit in Pamphyliam apud flumen Eurymedonta. Persae, qui et nauigia et habitum superstantium adgnoscerent, nihil cauerunt: subito itaque oppressi eodem die et nauali et pedestri proelio uicti sunt.