DE AQUAEDUCTU URBIS ROMAE LIBER SECUNDUS 64. Persecutus ea quae de modulis dici fuit necessarium, nunc ponam, quem modum quaeque aqua, ut principum commentariis comprehensum est, usque ad nostram curam habere uisa sit quantumque erogauerit; deinde quem ipsi scrupulosa inquisitione praeeunte prouidentia optimi diligentissimi Neruae principis inuenerimus. Fuerunt ergo in commentariis in uniuerso quinariarum decem duo milia septingentae quinquaginta quinque, in erogatione decem quattuor milia decem et octo: plus in distributione quam in accepto computabatur quinariis mille ducentis sexaginta tribus. Huius rei admiratio, cum praecipuum officii opus in exploranda fide aquarum atque copia crederem, non mediocriter me conuertit ad scrutandum, quemadmodum amplius erogaretur, quam in patrimonio, ut ita dicam, esset. Ante omnia itaque capita ductuum metiri adgressus sum, sed longe, id est circiter quinariarum decem milibus, ampliorem quam in commentariis modum inueni, ut per singulas demonstrabo. 65. Appiae in commentariis adscriptus est modus quinariarum octingentarum quadraginta unius. Cuius aquae ad caput inueniri mensura non potuit, quoniam ex duobus riuis constat. Ad Gemellos tamen, qui locus est infra Spem Veterem, ubi iungitur cum ramo Augustae, inueni altitudinem aquae pedum quinque, latitudinem pedis unius dodrantis; fiunt areae pedes octo dodrans, centenariae uiginti duae et quadragenaria, quae efficiunt quinarias mille octingentas uiginti quinque; amplius quam commentarii habent quinariis nongentis octoginta quattuor. Erogabat quinarias septingentas quattuor; minus quam in commentariis adscribitur quinariis centum triginta septem, et adhuc minus quam ad Gemellos mensura respondet quinariis mille centum uiginti una. Intercidit tamen aliquantum e ductus uitio, qui cum sit depressior, non facile manationes ostendit, quas esse ex eo apparet quod in plerisque urbis partibus probata aqua obseruatur, quae ex ea manat. Sed et quasdam fistulas intra urbem inlicitas deprehendimus. Extra urbem autem propter pressuram librae, cum sit infra terram ad caput pedibus quinquaginta, nullam accipit iniuriam. 66. Anioni Veteri adscriptus est in commentariis modus quinariarum mille quingentarum quadraginta unius. Ad caput inueni quattuor milia trecentas nonaginta octo praeter eum modum qui in proprium ductum Tiburtium deriuatur, amplius quam in commentariis est quinariis duobus milibus octingentis quinquaginta septem. Erogabantur antequam ad piscinam ueniret quinariae ducentae sexaginta duae. Modus in piscina, qui per mensuras positas initur, efficit quinariarum duo milia trecentas sexaginta duas. Intercidebant ergo inter caput et piscinam quinariae mille septingentae septuaginta quattuor. Erogabat post piscinam quinarias mille trecentas quadraginta octo; amplius quam in commentariis conceptionis modum significari diximus quinariis sexaginta nouem; minus quam recipi in ductum post piscinam posuimus quinariis mille decem quattuor. Summa quae inter caput et piscinam et post piscinam intercidebat quinariae duo milia septingentae octoginta octo, quod errore mensurae fieri suspicarer, nisi inuenissem ubi auerterentur. 67. Marciae in commentariis adscriptus est modus quinariarum duum milium centum sexaginta duarum. Ad caput mensus inueni quinarias quattuor milia sexcentas nonaginta, amplius quam in commentariis est quinariis duobus milibus quingentis uiginti octo. Erogabantur antequam ad piscinam perueniret quinariae nonaginta quinque, et dabantur in adiutorium Tepulae quinariae nonaginta duae, item in Anionem quinariae centum sexaginta quattuor. Summa quae erogabatur ante piscinam quinariae trecentae quinquaginta una. Modus qui in piscina mensuris positis initur cum eo quod circa piscinam ductum eodem canali in arcus excipitur, efficit quinarias duo milia nongentas quadraginta quattuor. Summa quae aut erogatur ante piscinam aut in arcus recipitur quinariarum tria milia ducentae nonaginta quinque; amplius quam in conceptis commentariorum positum est quinariis mille centum triginta tribus, minus, quam mensurae ad caput actae efficiunt quinariis mille trecentis nonaginta quinque. Erogabat post piscinam quinarias mille octingentas quadraginta; minus quam in commentariis conceptionis modum significari diximus quinariis ducentis uiginti septem, minus quam ex piscina in arcus recipiuntur quinariis mille centum quattuor. Summa utraque quae intercidebat aut inter caput et piscinam aut post piscinam quinariarum duo milia ID, quas sicut in ceteris pluribus locis intercipi deprehendimus. Non enim eas cessare manifestum est et ex hoc quod ad caput praeter eam mensuram, quam comprehendisse nos capacitate ductus posuimus, effunduntur amplius trecentae quinariae. 68. Tepulae in commentariis adscriptus est modus quinariarum quadringentarum. Huius aquae fontes nulli sunt; uenis quibusdam constabat, quae interceptae sunt in Iulia. Caput ergo eius obseruandum est a piscina Iuliae. Ex ea enim primum accipit quinarias centum nonaginta, deinde statim ex Marcia quinarias nonaginta duas, praeterea ex Anione Nouo ad hortos Epaphroditianos quinarias centum sexaginta tres. Fiunt omnes quinariae quadringentae quadraginta quinque, amplius quam in commentariis quadraginta quinque, quae in erogatione comparent. 69. Iuliae in commentariis adscriptus est modus quinariarum sexcentarum quadraginta nouem. Ad caput mensura iniri non potuit, quoniam ex pluribus adquisitionibus constat, sed ad sextum ab urbe miliarium uniuersa in piscinam recipitur, ubi modus eius manifestis mensuris efficit quinarias mille ducentas sex, amplius quam in commentariis quinariis quingentis quinquaginta septem. Praeterea accipit prope urbem post hortos Pallantianos ex Claudia quinarias centum sexaginta duas. Est omne Iuliae in acceptis quinariae mille trecentae sexaginta octo. Ex eo dat in Tepulam quinarias centum nonaginta, erogat suo nomine octingentas tres. Fiunt quas erogat quinariae nongentae nonaginta tres; amplius quam in commentariis habet quinariis trecentis quadraginta quattuor; minus quam in piscina habere posuimus ducentis decem tribus, quas ipsas apud eos, qui sine beneficiis principis usurpabant, deprehendimus. 70. Virgini in commentariis adscriptus est modus quinariarum sexcentarum quinquaginta duarum. Huius mensuram ad caput inuenire non potui, quoniam ex pluribus adquisitionibus constat et lenior riuum intrat. Prope urbem tamen ad miliarium septimum in agro qui nunc est Ceionii Commodi, ubi uelociorem cursum habet, mensuram egi quae efficit quinariarum duo milia quingentas quattuor, amplius quam in commentariis quinariis mille octingentis quinquaginta duabus. Approbatio nostra expeditissima est; erogat enim omnes quas mensura deprendimus, id est duo milia quingentas quattuor. 71. Alsietinae conceptionis modus nec in commentariis adscriptus est nec in re praesenti certus inueniri potuit, cum ex lacu Alsietino et deinde circa Careias ex Sabatino quantum aquarii temperauerunt. Alsietina erogat quinarias trecentas nonaginta duas. 72. Claudia abundantior aliis maxime iniuriae exposita est. In commentariis habet non plus quinariis duobus milibus octingentis quinquaginta quinque, cum ad caput inuenerim quinariarum quattuor milia sexcentas septem; amplius quam in commentariis mille septingentis quinquaginta duabus. Adeo autem nostra certior est mensura, ut ad septimum ab urbe miliarium in piscina, ubi indubitatae mensurae sunt, inueniamus quinarias tria milia trecentas decem duas; plus quam in commentariis quadringentis quinquaginta septem, quamuis et ex beneficiis ante piscinam eroget et plurimum subtrahi deprehenderimus ideoque minus inueniatur, quam re uera esse debeat, quinariis mille ducentis nonaginta quinque. Et circa erogationem autem fraus apparet, quae neque ad commentariorum fidem neque ad eas quas ad caput egimus mensuras, neque ad illas saltem ad piscinam post tot iniurias sunt, conuenit. Solae enim quinariae mille septingentae quinquaginta erogantur; minus quam commentariorum ratio dat quinariis mille centum quinque; minus autem quam mensurae ad caput factae demonstrauerunt quinariis duobus milibus octingentis quinquaginta septem; minus etiam quam in piscina inuenitur quinariis mille quingentis sexaginta duabus. Ideoque cum sincera in urbem proprio riuo perueniret, in urbe miscebatur cum Anione nouo, ut confusione facta et conceptio earum et erogatio esset obscurior. Quod si qui forte me adquisitionum mensuris blandiri putant, admonendi sunt adeo Curtium et Caeruleum fontes aquae Claudiae sufficere ad praestandas ductui suo quinarias quas significaui quattuor milia sexcentas septem, ut praeterea mille sexcentae effundantur. Nec eo infitias quin ea quae superfluunt non sint proprie horum fontium; capiuntur enim ex Augusta, quae inuenta in Marciae supplementum, dum illa non indiget, adicitur fontibus Claudiae, quamuis ne huius quidem ductus omnem aquam recipiat. 73. Anio Nouus in commentariis habere ponebatur quinarias tria milia ducentas sexaginta tres. Mensus ad caput repperi quinarias quattuor milia septingentas triginta octo, amplius quam in conceptis commentariorum est, quinariis mille quadringentis septuaginta quinque. Quarum adquisitionem non auide me amplecti quo alio modo manifestius probem, quam quod in erogatione ipsorum commentariorum maior pars earum continetur? Erogantur enim quinariarum quattuor milia ducentae, cum alioquin in eisdem commentariis inueniatur conceptio non amplius quam trium milium ducentarum sexaginta trium. Praeterea intercipi non tantum quingentas XXXVIII, quae inter mensuras nostras et erogationem intersunt, sed longe ampliorem modum deprendi. Ex quo apparet etiam exuberare comprehensam a nobis mensuram. Cuius rei ratio est, quod uis aquae rapacior, ut ex largo et celeri flumine excepta, uelocitate ipsa ampliat modum. 74. Non dubito aliquos adnotaturos, quod longe maior copia actis mensuris inuenta sit, quam erat in commentariis principum. Cuius rei causa est error eorum, qui ab initio parum diligenter uniuscuiusque aquae fecerunt aestimationem. Ac ne metu aestatis aut siccitatum in tantum a ueritate eos recessisse credam, obstat quod ipse actis mensuris Iulio mense hanc uniuscuiusque copiam, quae supra scripta est, tota deinceps aestate durantem exploraui. Quaecumque tamen est causa quae praecedit, illud utique detegitur, decem milia quinariarum intercidisse, dum beneficia sua principes secundum modum in commentariis adscriptum temperant. 75. Sequens diuersitas est quod alius modus concipitur ad capita, alius nec exiguo minor in piscinis, minimus deinde distributione continetur. Cuius rei causa est fraus aquariorum, quos aquas ex ductibus publicis in priuatorum usus deriuare deprehendimus. Sed et plerique possessorum, e quorum agris aqua circumducitur, formas riuorum perforant, unde fit ut ductus publici hominibus priuatis uel ad hortorum usus itinera suspendant. 76. Ac de uitiis eiusmodi nec plura nec melius dici possunt, quam a Caelio Rufo dicta sunt in ea contione, cui titulus est "De Aquis", quae nunc nos omnia simili licentia usurpata utinam non per offensas probaremus; inriguos agros, tabernas, cenacula etiam, corruptelas denique omnes perpetuis salientibus instructas inuenimus. Nam quod falsis titulis aliae pro aliis aquae erogabantur, etiam sunt leuiora ceteris uitia. Inter ea tamen quae emendationem uidebantur exigere, numerandum est, quod fere circa montem Caelium et Auentinum accidit. Qui colles, priusquam Claudia perduceretur, utebantur Marcia et Iulia. Sed postquam Nero imperator Claudiam opere arcuato ad Spem exceptam usque ad templum Diui Claudii perduxit, ut inde distribueretur, priores non ampliatae sed omissae sunt; nulla enim castella adiecit, sed isdem usus est, quorum quamuis mutata aqua uetus appellatio mansit. 77. Satis iam de modo cuiusque et uelut noua quadam adquisitione aquarum et fraudibus et uitiis quae circa ea erant dictum est. Superest ut erogationem, quam confertam et, ut sic dicam, in massa inuenimus, immo etiam falsis nominibus positam, per nomina aquarum, uti quaeque se habet, et per regiones urbis digeramus. Cuius comprensionem scio non ieiunam tantum sed etiam perplexam uideri posse, ponemus tamen quam breuissime, ne quid uelut formulae officii desit. Eis quibus sufficiet cognouisse summa, licebit transire leuiora. 78. Fit ergo distributio quinariarum quattuordecim milium decem et octo, ita ut quinariae DCCLXXI, quae ex quibusdam aquis in adiutorium aliarum dantur et bis in speciem erogationis cadunt, semel in computationem ueniant. Ex his diuiduntur extra urbem quinariae quattuor milia sexaginta tres: ex quibus nomine Caesaris quinariae mille septingentae decem et octo, priuatis quinariae § § CCCXXXXV. Reliquae intra urbem VIIII milia nongentae quinquaginta quinque distribuebantur in castella ducenta quadraginta septem: ex quibus erogabantur sub nomine Caesaris quinariae mille septingentae septem semis, priuatis quinariae tria milia octingentae quadraginta septem, usibus publicis quinariae quattuor milia quadringentae una: ex eo castris ducentinarie quinariae ducentae septuaginta nouem, operibus publicis septuaginta quinque quinariae § § CCCI, muneribus triginta nouem quinariae CCCLXXXVI, lacibus quingentis nonaginta uni quinariae § trecentae triginta quinque. Sed et haec ipsa dispensatio per nomina aquarum et regiones urbis partienda est. 79. Ex quinariis ergo quattuordecim milibus decem et octo, quam summam erogationibus omnium aquarum seposuimus, dantur nomine Appiae extra urbem quinariae tantummodo quinque, quoniam humilior turetia metitoribus. Reliquae quinariae sescentae nonaginta nouem intra urbem diuidebantur per regiones secundam IIX VIIII XI XII XIII XIV in castella uiginti: ex quibus nomine Caesaris quinariae centum quinquaginta una, priuatis quinariae centum nonaginta quattuor, usibus publicis quinariae trecentae quinquaginta quattuor: ex eo castris I quinariae quattuor, operibus publicis quattuordecim quinariae centum uiginti tres, muneri uni quinariae duae, lacibus nonaginta duobus quinariae ducentae uiginti sex. 80. Anionis Veteris erogabantur extra urbem nomine Caesaris quinariae centum sexaginta nouem, priuatis quinariae CCCCIIII. Reliquae quinariae mille quingentae octo semis intra urbem diuidebantur per regiones primam III IIII V VI VII VIII VIIII XII XIIII in castella triginta quinque: ex quibus nomine Caesaris quinariae sexaginta VI S, priuatis quinariae CCCCXC, usibus publicis quinariae quingentae tres: ex eo castris unis quinariae quinquaginta, operibus publicis XIX quinariae centum nonaginta sex, muneribus nouem quinariae octoginta octo, lacibus nonaginta quattuor quinariae octoginta decem et octo. 81. Marciae erogabantur extra urbem nomine Caesaris quinariae CCLXI S. Reliquae quinariae mille quadringenta septuaginta duae intra urbem diuidebantur per regiones primam tertiam quartam V VI VII VIII VIIII X XIIII in castella quinquaginta unum: ex quibus nomine Caesaris quinariae CXVI, priuatis quinariae quingentae quadraginta tres, usibus publicis quinariae CCCCXXXVIIII: ex eo castris IIII quinariae XLIIS, operibus publicis quindecim quinariae XLI, muneribus XII quinariae CIIII, lacibus CXIII quinariae CCLVI. 82. Tepulae erogabantur extra urbem nomine Caesaris quinariae LVIII, priuatis quinariae quinquaginta sex. Reliquae quinariae CCCXXXI intra urbem diuidebantur per regiones quartam V VI VII in castella XIIII: ex quibus nomine Caesaris quinariae XXXIIII, priuatis quinariae CCXXXVII, usibus publicis quinariae quinquaginta: ex eo castris I quinariae duodecim, operibus publicis III quinariae septem, lacibbus XIII quinariae XXXII. 83. Iuliae fluebant extra urbem nomine Caesaris quinariae LXXX quinque, priuatis quinariae CXXI. Reliquae quinariae quingentae quadraginta octo intra urbem diuidebantur per regiones secundam III V VI VIII X XII in castella decem et septem: ex quibus nomine Caesaris quinariae decem et octo, priuatis quinariae, CXCVI, usibus publicis quinariae CCCLXXXIII: ex eo castris octo usibus publicis quinariae sexaginta nouem, operibus publicis quinariae CXXCI, muneribus III quinariae sexaginta septem, lacibus uiginti octo quinariae sexaginta quinque. 84. Virginis nomine exibant extra urbem quinariae ducentae. Reliquae quinariae duo milia trecentae quattuor intra urbem diuidebantur per regiones septimam nonam quartamdecimam in castella decem et octo: ex quibus nomine Caesaris quinariae quingentae nouem, priuatis quinariae CCCXXXVIII, usibus publicis § centum sexaginta septem: ex eo muneribus II quinariae XXVI, lacibus uiginti quinque quinariae quinquaginta una, operibus publicis sedecim quinariae § CCCLXXX, in quibus per se Euripo, cui ipsa nomen dedit, quinariae CCCCLX. 85. Alsietinae quinariae trecentae nonaginta duae. Haec tota extra urbem consumitur, nomine Caesaris quinariae ducentae quinquaginta quattuor, priuatis quinariae centum triginta octo. 86. Claudia et Anio Nouus extra urbem proprio quaeque riuo erogabantur, intra urbem confundebantur. Et Claudia quidem extra urbem dabat nomine Caesaris quinarias CC XI VI, priuatis quinarias CCCCXXX nouem; Anio Nouus nomine Caesaris quinarias septingentas uiginti octo. Reliquae utriusque quinariae tria milia quadringentae nonaginta octo intra urbem diuidebantur per regiones urbis XIIII in castella nonaginta duo; ex quibus nomine Caesaris quinariae octingentae XV V, priuatis quinariae § sexaginta septem, usibus publicis quinariae § XIV: ex eo castris nouem quinariae centum quadraginta nouem, operibus publicis decem et octo quinariae CCCLXXIIII, muneribus XII quinariae centum septem, lacibus CC uiginti sex quinariae CCCCXXCII. 87. Haec copia aquarum ad Neruam imperatorem usque computata ad hunc modum discribebatur. Nunc prouidentia diligentissimi principis quicquid aut fraudibus aquariorum intercipiebatur aut inertia peruertebatur, quasi noua inuentione fontium accreuit. Ac prope duplicata ubertas est et tam sedula deinde partitione distributa, ut regionibus quibus singulae seruiebant aquae plures darentur, tamquam Caelio et Auentino in quos sola Claudia per arcus Neronianos ducebatur, quo fiebat ut quotiens refectio aliqua interuenisset, celeberrimi colles sitirent. Quibus nunc plures aquae et in primis Marcia reddita amplo opere a Spe in Auentinum usque perducitur. Atque etiam omni parte urbis lacus tam noui quam ueteres plerique binos salientes diuersarum aquarum acceperunt, ut si casus alterutram impedisset, altera sufficiente non destitueretur usus. 88. Sentit hanc curam imperatoris piissimi Neruae principis sui regina et domina orbis in dies et magis sentiet salubritas eiusdem aucto castellorum, operum, munerum et lacuum numero. Nec minus ad priuatos commodum ex incremento beneficiorum eius diffunditur; illi quoque qui timidi inlicitam aquam ducebant, securi nunc ex beneficiis fruuntur. Ne pereuntes quidem aquae otiosae sunt: alia munditiarum facies, purior spiritus, et causae grauioris caeli quibus apud ueteres urbis infamis aer fuit, sunt remotae. Non praeterit me, deberi operi nouae erogationis ordinationem; sed haec cum incremento adiunxerimus; intellegi oportet, non esse ea ponenda nisi consummata fuerint. 89. Quid quod nec hoc diligentiae principis, quam exactissimum ciuibus suis praestat, sufficit, parum praesidii usibus ac uoluptatibus nostris contulisse sese credentis, quod tantam copiam adiecit, nisi eam ipsam sinceriorem iucundioremque faciat? Operae pretium est ire per singula, per quae ille occurrendo uitiis quarundam uniuersis adiecit utilitatem. Etenim quando ciuitas nostra, cum uel exigui imbres superuenerant, non turbulentas limosasque aquas habuit? Nec quia haec uniuersis ab origine natura est, aut quia istud incommodum sentire debeant quae capiuntur ex fontibus, in primis Marcia et Claudia ac reliquae, quarum splendor a capite integer nihil aut minimum pluuia inquinatur, si putea exstructa et obtecta sint. 90. Duae Anienses minus permanent limpidae, nam sumuntur ex flumine ac saepe etiam sereno turbantur, quoniam Anio quamuis purissimo defluens lacu mollibus tamen cedentibus ripis aufert aliquid quo turbetur, priusquam deueniat in riuos. Quod incommodum non solum hibernis ac uernis, sed etiam aestiuis imbribus sentit, quo tempore gratior aquarum sinceritas exigitur. 91. Et alter quidem ex his, id est Anio Vetus, cum plerisque libra sit inferior, incommodum intra se tenet. Nouus autem Anio uitiabat ceteras, nam cum editissimus ueniat et in primis abundans, defectioni aliarum succurrit. Imperitia uero aquariorum deducentium in alienos eum specus frequentius, quam explemento opus erat, etiam sufficientes aquas inquinabat, maxime Claudiam, quae per multa milia passuum proprio ducta riuo, Romae demum cum Anione permixta in hoc tempus perdebat proprietatem. Adeoque obuenientibus non succurrebatur, ut pleraeque accerserentur per imprudentiam non uti dignum erat aquas partientium. Marciam ipsam splendore et frigore gratissimam balneis ac fullonibus et relatu quoque foedis ministeriis deprehendimus seruientem. 92. Omnes ergo discerni placuit, tum singulas ita ordinari ut in primis Marcia potui tota seruiret et deinceps reliquae secundum suam quaeque qualitatem aptis usibus assignarentur sic ut anio Vetus pluribus ex causis (quo inferior excipitur minus salubris) in hortorum rigationem atque in ipsius urbis sordidiora exiret ministeria. 93. Nec satis fuit principi nostro ceterarum restituisse copiam et gratiam; Anionis quoque Noui uitia excludi posse uidit. Omisso enim flumine repeti ex lacu qui est super uillam Neronianam Sublacensem, ubi limpidissimus est, iussit. Nam cum oriatur Anio supra Trebam Augustam, seu quia per saxosos montes decurrit, paucis circa ipsum oppidum obiacentibus cultis, seu quia lacuum altitudine in quos excipitur uelut defaecatur, imminentium quoque nemorum opacitate inumbratus, frigidissimus simul ac splendidissimus eo peruenit. Haec tam felix proprietas aquae omnibus dotibus aequatura Marciam, copia uero superatura, ueniet in locum deformis illius ac turbidae, nouum auctorem imperatorem Caesarem Neruam Traianum Augustum praescribente titulo. 94. Sequitur ut indicemus quod ius ducendae tuendaeque sit aquae, quorum alterum ad cohibendos intra modum impetrati beneficii priuatos, alterum ad ipsorum ductuum pertinet tutelam. In quibus dum altius repeto leges de singulis aquis latas, quaedam apud ueteres aliter obseruata inueni. Apud quos omnis aqua in usus publicos erogabatur et cautum ita fuit: "Ne quis priuatus aliam aquam ducat, quam quae ex lacu humum accidit" ( haec enim sunt uerba legis ) id est quae ex lacu abundauit; eam nos caducam uocamus. Et haec ipsa non in alium usum quam in balnearum aut fullonicarum dabatur, eratque uectigalis, statuta mercede quae in publicum penderetur. Aliquid et in domos principum ciuitatis dabatur, concedentibus reliquis. 95. Ad quem autem magistratum ius dandae uendendaeue aquae pertinuerit, in eis ipsis legibus uariatur. Interdum enim ab aedilibus, interdum a censoribus permissum inuenio; sed apparet, quotiens in re publica censores erant, ab illis potissimum petitum, cum ei non erant, aedilium eam potestatem fuisse. Ex quo manifestum est quanto potior cura maioribus communium utilitatium quam priuatarum uoluptatium fuerit, cum etiam ea aqua quam priuati ducebant ad usum publicum pertineret. 96. Tutelam autem singularum aquarum locari solitam inuenio positamque redemptoribus necessitatem certum numerum circa ductus extra urbem, certum in urbe seruorum opificum habendi, et quidem ita ut nomina quoque eorum, quos habituri essent in ministerio per quasque regiones, in tabulas publicas deferrent; eorumque operum probandorum curam fuisse penes censores aliquando et aediles, interdum etiam quaestoribus eam prouinciam obuenisse, ut apparet ex S. C. quod factum est C. Licinio et Q. Fabio cos. 97. Quanto opere autem curae fuerit ne quis uiolare ductus aquamue non concessam deriuare auderet, cum ex multis apparere potest, tum et ex hoc quod Circus Maximus ne diebus quidem ludorum circensium nisi aedilium aut censorum permissu inrigabatur, quod durasse etiam postquam res ad curatores transiit sub Augusto, apud Ateium Capitonem legimus. Agri uero, qui aqua publica contra legem essent inrigati, publicabantur. Mancipi etiam si clam eo quem aduersus legem fecisset, multa dicebatur. In eisdem legibus adiectum est ita: "Ne quis aquam oletato dolo malo, ubi publice saliet. Si quis oletarit, sestertiorum decem milium multa esto." Cuius rei causa aediles curules iubebantur per uicos singulos ex eis qui in unoquoque uico habitarent praediaue haberent binos praeficere, quorum arbitratu aqua in publico saliret. 98. Primus M. Agrippa post aedilitatem, quam gessit consularis, operum suorum et munerum uelut perpetuus curator fuit. Qui iam copia permittente discripsit, quid aquarum publicis operibus, quid lacibus, quid priuatis daretur. Habuit et familiam propriam aquarum, quae tueretur ductus atque castella et lacus. Hanc Augustus hereditate ab eo sibi relictam publicauit. 99. Post eum Q. Aelio Tuberone Paulo Fabio Maximo cos. cum res usque in id tempus quasi potestate acta certo iure eguisset, senatus consulta facta sunt ac lex promulgata. Augustus quoque edicto complexus est, quo iure uterentur qui ex commentariis Agrippae aquas haberent, tota re in sua beneficia translata. Modulos etiam, de quibus dictum est, constituit et rei continendae exercendaeque curatorem fecit Messalam Coruinum, cui adiutores dati Postumius Sulpicius praetorius et Lucius Cominius pedarius. Insignia eis quasi magistratibus concessa, deque eorum officio senatus consultum factum, quod infra scriptum est. 100. "Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. V. F. de eis qui curatores aquarum publicarum ex consensu senatus a Caesare Augusto nominati essent ornandis, D. E. R. Q. F. P. D. E. R. I. C. placere huic ordini, eos qui aquis publicis praeessent, cum eius rei causa extra urbem essent, lictores binos et seruos publicos ternos, architectos singulos et scribas, librarios, accensos praeconesque totidem habere, quot habent ei per quos frumentum plebei datur. Cum autem in urbe eiusdem rei causa aliquid agerent, ceteris apparitoribus eisdem praeterquam lictoribus uti. Utique quibus apparitoribus ex hoc senatus consulto curatoribus aquarum uti liceret, eos diebus decem proximis, quibus senatus consultum factum esset, ad aerarium deferrent; quique ita delati essent, eis praetores aerarii mercedem cibaria, quanta praefecti frumento dando dare deferreque solent, annua darent et adtribuerent; eisque eas pecunias sine fraude sua capere liceret. Utique tabulas, chartas ceteraque quae eius curationis causa opus essent eis curatoribus Q. Aelius Paulus Fabius cos. ambo alterue, si eis uidebitur, adhibitis praetoribus qui aerario praesint, praebenda locent. 101. "Itemque cum uiarum curatores frumentique parte quarta anni publico fungantur ministerio, ut curatores aquarum iudiciis uacent priuatis publicisque." Apparitores et ministeria, quamuis perseueret adhuc aerarium in eos erogare, tamen esse curatorum uidentur desisse inertia ac segnitia non agentium officium. Egressis autem urbem dumtaxat agendae rei causa senatus praesto esse lictores iusserat. Nobis circumeuntibus riuos fides nostra et auctoritas a principe data pro lictoribus erit. 102. Cum perduxerimus rem ad initium curatorum, non est alienum subiungere qui post Messalam huic officio ad nos usque praefuerint. Messalae successit Planco et Silio cos. Ateius Capito. Capitoni C. Asinio Pollione C. Antistio Vetere cos. Tarius Rufus. Tario Seruio Cornelio Cethego L. Visellio Varrone consulibus M. Cocceius Nerua, diui Neruae auus, scientia etiam iuris inlustris. Huic successit Fabio Persico L. Vitellio cos. C. Octauius Laenas. Laenati Aquila Iuliano et Nonio Asprenate consulibus M. Porcius Cato. Huic successit post mensem Ser. Asinio Celere A. Nonio Quintiliano consulibus A. Didius Gallus. Gallo Q. Veranio et Pompeio Longo cos. Cn. Domitius Afer. Afro Nerone Claudio Caesare IIII et Cosso Cossi f. consulibus L. Piso. Pisoni Verginio Rufo et Memmio Regulo consulibus Petronius Turpilianus. Turpiliano Crasso Frugi et Laecanio Basso consulibus P. Marius. Mario Luccio Telesino et Suetonio Paulino cos. Fonteius Agrippa. Agrippae Silio et Galerio Trachalo cos. Albius Crispus. Crispo Vespasiano III et Cocceio Nerua cos. Pompeius Siluanus. Siluano Domitiano II Valerio Messalino consulibus Tampius Flauianus. Flauiano Vespasiano V Tito III consulibus Acilius Auiola. Post quem imperatore Nerua III et Verginio Rufo III consulibus ad nos cura translata est. 103. Nunc quae obseruare curator aquarum debeat et legem senatusque consulta ad instruendum actum pertinentia subiungam. Circa ius ducendae aquae in priuatis obseruanda sunt, ne quis sine litteris Caesaris, id est ne quis aquam publicam non impetratam, et ne quis amplius quam impetrauit ducat. Ita enim efficiemus ut modus, quem adquiri diximus, possit ad nouos salientes et ad noua beneficia principis pertinere. In utroque autem magna cura multiplici opponenda fraudi est: sollicite subinde ductus extra urbem circumeundi ad recognoscenda beneficia; idem in castellis et salientibus publicis faciendum, ut sine intermissione diebus noctibusque aqua fluat. Quod senatus quoque consulto facere curator iubetur, cuius haec uerba sunt: 104. "Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. V. F. de numero publicorum salientium qui in urbe essent intraque aedificia urbi coniuncta, quos M. Agrippa fecisset, Q. F. P. D. E. R. I. C. neque augeri placere nec minui numerum publicorum salientium, quos nunc esse rettulerunt ei, quibus negotium a senatu est imperatum ut inspicerent aquas publicas inirentque numerum salientium publicorum. Itemque placere curatores aquarum, quos Caesar Augustus ex senatus auctoritate nominauit, dare operam uti salientes publici quam adsiduissime interdiu et noctu aquam in usum populi funderent." In hoc senatus consulto crediderim adnotandum quod senatus tam augeri quam minui salientium publicorum numerum uetuerit. Id factum existimo, quia modus aquarum quae eis temporibus in urbem ueniebant, antequam Claudia et Anio Nouus perducerentur, maiorem erogationem capere non uidebatur. 105. Qui aquam in usus priuatos deducere uolet, impetrare eam debebit et a principe epistulam ad curatorem adferre; curator deinde beneficio Caesaris praestare maturitatem et procuratorem eiusdem officii libertum Caesaris protinus scribere. Procuratorem autem primus Ti. Claudius uidetur admouisse, postquam Anionem Nouum et Claudiam induxit. Quid contineat epistula, uilicis quoque fieri notum debet, ne quando neglegentiam aut fraudem suam ignorantiae colore defendant. Procurator calicem eius moduli, qui fuerit impetratus, adhibitis libratoribus signari cogitet, diligenter intendat mensurarum quas supra diximus modum et positionis notitiam habeat, ne sit in arbitrio libratorum, interdum maioris luminis, interdum minoris pro gratia personarum calicem probare. Sed nec statim ab hoc liberum subiciendi qualemcumque plumbeam fistulam permittatur arbitrium, uerum eiusdem luminis quo calix signatus est per pedes quinquaginta, sicut senatus consulto quod subiectum est cauetur. 106. "Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. V. F. quosdam priuatos ex riuis publicis aquam ducere, Q. D. E. R. F. P. D. E. R. I. C. ne cui priuato aquam ducere ex riuis publicis liceret, utique omnes ei quibus aquae ducendae ius esset datum ex castellis ducerent, animaduerterentque curatores aquarum, quibus locis intra urbem apte castella priuati facere possent, ex quibus aquam ducerent quam ex castello communi accepissent a curatoribus aquarum. Neue cui eorum quibus aqua daretur publica ius esset, intra quinquaginta pedes eius castelli, ex quo aquam ducerent, laxiorem fistulam subicere quam quinariam." In hoc S. C. dignum adnotatione est, quod aquam non nisi ex castello duci permittit, ne aut riui aut fistulae publicae frequenter lacerentur. 107. Ius impetratae aquae neque heredem neque emptorem neque ullum nouum dominum praediorum sequitur. Balneis quae publice lauarent priuilegium antiquitus concedebatur, ut semel data aqua perpetuo maneret. Si ex ueteribus senatus consultis cognoscimus, ex quibus unum subieci; nunc omnis aquae cum possessore instauratur beneficium. 108. "Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. V. F. constitui oportere, quo iure extra intraque urbem ducerent aquas, quibus adtributae essent, Q. D. E. R. F. P. D. E. R. I. C. uti usque eo maneret adtributio aquarum, exceptis quae in usum balinearum essent datae aut Augusti nomine, quoad eidem domini possiderent id solum, in quod accepissent aquam." 109. Cum uacare aliquae coeperunt aquae, adnuntiatur et in commentarios redigitur, qui respiciuntur ut petitoribus ex uacuis dari possint. Has aquas statim intercipere solebant, ut medio tempore uenderent aut possessoribus praediorum aut aliis etiam. Humanius uisum est principi nostro, ne praedia subito destituerentur, triginta dierum spatium indulgeri, intra quod ei ad quos res pertineret De aqua in praedia sociorum data nihil constitutum inuenio. Perinde tamen obseruatur ac iure cautum, ut dum quis ex eis qui communiter impetrauerunt superesset, totus modus praediis adsignatus flueret et tunc demum renouaretur beneficium, cum desisset quisque ex eis quibus datum erat possidere. Impetratam aquam alio, quam in ea praedia in quae data erit, aut ex alio castello, quam ex quo epistula principiis continebit, duci palamst non oportere; sed et mandatis prohibetur. 110. Impetrantur autem et eae aquae quae caducae uocantur, id est quae aut ex castellis aut ex manationibus fistularum, quod beneficium a principibus parcissime tribui solitum. Sed fraudibus aquariorum obnoxium est, quibus prohibendis quanta cura debeatur, ex capite mandatorum manifestum erit quod subieci. 111. "Caducam neminem uolo ducere nisi qui meo beneficio aut priorum principum habent. Nam necesse est ex castellis aliquam partem aquae effluere, cum hoc pertineat non solum ad urbis nostrae salubritatem, sed etiam ad utilitatem cloacarum abluendarum." 112. Explicitis quae ad ordinationem aquarum priuati usus pertinebant, non ab re est quaedam ex eis, quibus circumscribi saluberrimas constitutiones in ipso actu deprehendimus, exempli causa attingere. Ampliores quosdam calices, quam impetrati erant, positos in plerisque castellis inueni et ex eis aliquos ne signatos quidem. Quotiens autem signatus calix excedit legitimam mensuram, ambitio procuratoris qui eum signauit detegitur. Cum uero ne signatus quidem est, manifesta culpa omnium, maxime accipientis, deprehenditur, deinde uilici. In quibusdam, cum calices legitimae mensurae signati essent, statim amplioris moduli fistulae subiectae fuerunt, unde acciderat ut aqua non per legitimum spatium coercita, sed per breuis angustias expressa facile laxiorem in proximo fistulam impleret. Ideoque illud adhuc, quotiens signatur calix, diligentiae adiciendum est, ut fistulae quoque proximae per spatium, quod S. C. comprehensum diximus, signentur. Ita demum enim uilicus cum scierit non aliter quam signatas conlocari debere, omni carebit excusatione. 113. Circa conlocandos quoque calices obseruari oportet ut ad lineam ordinentur nec alterius inferior calix, alterius superior ponatur. Inferior plus trahit; superior, quia cursus aquae ab inferiore rapitur, minus ducit. In quorundam fistulis ne calices quidem positi fuerunt. Hae fistulae solutae uocantur et ut aquario libuit, laxantur uel coartantur. 114. Adhuc illa aquariorum intolerabilis fraus est: translata in nouum possessorem aqua foramen nouum castello imponunt, uetus relinquunt quo uenalem extrahunt aquam. In primis ergo hoc quoque emendandum curatori crediderim. Non enim solum ad ipsarum aquarum custodiam, sed etiam ad castelli tutelam pertinet, quod subinde et sine causa foratum uitiatur. 115. Etiam ille aquariorum tollendus est reditus, quem uocant puncta. Longa ac diuersa sunt spatia, per quae fistulae tota meant urbe latentes sub silice. Has comperi per eum qui appellabatur a punctis passim conuulneratas omnibus in transitu negotiationibus praebuisse peculiaribus fistulis aquam, quo efficiebatur ut exiguus modus ad usus publicos perueniret. Quantum ex hoc modo aquae surreptum sit, aestimo ex eo quod aliquantum plumbi sublatis eiusmodi ramis redactum est. 116. Superest tutela ductuum, de qua priusquam dicere incipiam, pauca de familia quae huius rei causa parata est explicanda sunt. Familiae sunt duae, altera publica, altera Caesaris. Publica est antiquior, quam ab Agrippa relictam Augusto et ab eo publicatam diximus; habet homines circiter ducentos quadraginta. Caesaris familiae numerus est quadringentorum sexaginta, quam Claudius cum aquas in urbem perduceret constituit. 117. Utraque autem familia in aliquot ministeriorum species diducitur, uilicos, castellarios, circitores, silicarios, tectores aliosque opifices. Ex his aliquos extra urbem esse oportet ad ea quae non sunt magnae molitionis, maturum tamen auxilium uidentur exigere. Homines in urbe circa castellorum et munerum stationes opera quaeque urgebunt, in primis ad subitos casus, ut ex compluribus regionibus, in quam necessitas incubuerit, conuerti possit praesidium aquarum abundantium. Tam amplum numerum utriusque familiae solitum ambitione aut neglegentia praepositorum in priuata opera diduci reuocare ad aliquam disciplinam et publica ministeria ita instituimus, ut pridie quid esset actura dictaremus et quid quoque die egisset actis comprehenderetur. 118. Commoda publicae familiae ex aerario dantur, quod impendium exoneratur uectigalium reditu ad ius aquarum pertinentium. Ea constant ex locis aedificiisue quae sunt circa ductus et castella aut munera aut lacus. Quem reditum prope sestertiorum ducentorum quinquaginta milium alienatum ac uagum, proximis uero temporibus in Domitiani loculos conuersum iustitia Diui Neruae populo restituit, nostra sedulitas ad certam regulam redegit, ut constaret quae essent ad hoc uectigal pertinentia loca. Caesaris familia ex fisco accipit commoda, unde et omne plumbum et omnes impensae ad ductus et castella et lacus pertinentes erogantur. 119. Quoniam quae uidebantur ad familiam pertinere exposuimus, ad tutelam ductuum sicut promiseram diuertemus, rem enixiore cura dignam, cum magnitudinis Romani imperii uel praecipuum sit indicium. Multa atque ampla opera subinde dilabuntur, quibus ante succurri debet quam magno auxilio egere incipiant, plerumque tamen prudenti temperamento sustinenda, quia non semper opus aut facere aut ampliare quaerentibus credendum est. Ideoque non solum scientia peritorum sed et proprio usu curator instructus esse debet, nec suae tantum stationis architectis uti, sed plurium aduocare non minus fidem quam subtilitatem, ut aestimet quae repraesentanda, quae differenda sint, et rursus quae per redemptores effici debeant, quae per domesticos artifices. 120. Nascuntur opera ex his causis: aut impotentia possessorum quid corrumpitur aut uetustate aut ui tempestatium aut culpa male facti operis, quod saepius accidit in recentibus. 121. Fere aut uetustate aut ui tempestatium eae partes ductuum laborant quae arcuationibus sustinentur aut montium lateribus applicatae sunt, et ex arcuationibus eae quae per flumen traiciuntur. Ideoque haec opera sollicita festinatione explicanda sunt. Minus iniuriae subiacent subterranea nec gelicidiis nec caloribus exposita. Vitia autem eiusmodi sunt, ut aut non interpellato cursu subueniatur eis, aut emendari nisi aduerso non possint, sicut ea quae in ipso alueo fieri necesse est. 122. Haec duplici ex causa nascuntur: aut enim limo concrescente, qui interdum in crustam indurescit, iter aquae coartatur, aut tectoria corrumpuntur, unde fiunt manationes quibus necesse est latera riuorum et substructiones uitiari. Pilae quoque ipsae tofo exstructae sub tam magno onere labuntur. Refici quae circa alueos riuorum sunt aestate non debent, ne intermittatur usus tempore quo praecipue desideratur, sed uere uel autumno et maxima cum festinatione, ut scilicet ante praeparatis omnibus quam paucissimis diebus riui cessent. Neminem fugit, per singulos ductus hoc esse faciendum, ne si plures pariter auertantur, desit aqua ciuitati. 123. Ea quae non interpellato aquae cursu effici debent maxime structura constant, quam et suis temporibus et fidelem fieri oportet. Idoneum structurae tempus est a Kalendis Aprilibus in Kalendas Nouembres ita ut optimum sit intermittere eam partem aestatis quae nimiis caloribus incandescit, quia temperamento caeli opus est, ut ex commodo structura combibat et in unitatem corroboretur; non minus autem sol acrior quam gelatio praecipit materiam. Nec ullum opus diligentiorem poscit curam quam quod aquae obstaturum est; fides itaque eius per singula secundum legem notam omnibus sed a paucis obseruatam exigenda est. 124. Illud nulli dubium esse crediderim, proximos ductus, id est qui a septimo miliario lapide quadrato consistunt, maxime custodiendos, quoniam et amplissimi operis sunt et plures aquas singuli sustinent. Quos si necesse fuerit interrumpere, maiorem partem aquarum urbis destituent. Remedia tamen sunt et huius difficultatis: opus incohatum excitatur ad libram deficientis, alueus uero plumbatis canalibus per spatium interrupti ductus rursus continuatur. Porro quoniam fere omnes specus per priuatorum agros derecti erant et difficilis uidebatur futurae impensae praeparatio, nisi et aliqua iuris constitutione succurreretur, simul ne accessu ad reficiendos riuos redemptores a possessoribus prohiberentur, S. C. factum est quod subieci. 125. "Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. V. F. de riuis, specibus, fornicibus, aquae Iuliae, Marciae, Appiae, Tepulae, Anienis reficiendis, Q. D. E. R. F. P. D. E. R. I. C. uti cum ei riui, specus, fornices, quos Augustus Caesar se refecturum impensa sua pollicitus senatui est, reficerentur, ex agris priuatorum terra, limus, lapides, testa, harena, ligna ceteraque quibus ad eam rem opus esset, unde quaeque eorum proxime sine iniuria priuatorum tolli, sumi, portari possint, uiri boni arbitratu aestimata darentur, tollerentur, sumerentur, exportarentur; et ad eas res omnes exportandas earumque rerum reficiendarum causa, quotiens opus esset, per agros priuatorum sine iniuria eorum itinera, actus paterent, darentur." 126. Plerumque autem uitia oriuntur ex impotentia possessorum, qui pluribus riuos uiolant. Primum enim spatia, quae circa ductus aquarum ex S. C. uacare debent, aut aedificiis aut arboribus occupant. Arbores magis nocent, quarum radicibus concamerationes et latera soluuntur. Dein uicinales uias agrestesque per ipsas formas derigunt. Nouissime aditus ad tutelam praecludunt. Quae omnia S. C. quod subieci prouisa sunt. 127. "Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. V. F. aquarum, quae in urbem uenirent, itinera occupari monumentis et aedificiis et arboribus conseri, Q. F. P. D. E. R. I. C. cum ad reficiendos riuos specusque per quae opera publica corrumpantur, placere circa fontes et fornices et muros utraque ex parte quinos denos pedes patere, et circa riuos qui sub terra essent et specus intra urbem et urbi continentia aedificia utraque ex parte quinos pedes uacuos relinqui ita ut neque monumentum in eis locis neque aedificium post hoc tempus ponere neque conserere arbores liceret, sique nunc essent arbores intra id spatium, exciderentur praeterquam si quae uillae continentes et inclusae aedificiis essent. Si quis aduersus ea commiserit, in singulas res poena HS dena milia essent, ex quibus pars dimidia praemium accusatori daretur, cuius opera maxime conuictus esset qui aduersus hoc S. C. commisisset, pars autem dimidia in aerarium redigeretur. Deque ea re iudicarent cognoscerentque curatores aquarum." 128. Posset hoc S. C. aequissimum uideri, etiam si ex re tantum publicae utilitatis ea spatia uindicarentur. Multo magis autem maiores nostri admirabili aequitate ne ea quidem eripuerunt priuatis quae ad modum publicum pertinebant, sed cum aquas perducerent, si difficilior possessor in parte uendunda fuerat, pro toto agro pecuniam intulerunt et post determinata necessaria loca rursus eum agrum uendiderunt, ut in suis finibus proprium ius res publica priuatique haberent. Plerique tamen non contenti occupasse fines ipsis ductibus manus adtulerunt per suffossa latera passim cursus aquarum tam ei qui ius aquarum impetratum habent, quam ei qui quantulicumque beneficii occasione ad expugnandos riuos abutuntur. Quid porro fieret, si non uniuersa ista diligentissima lege prohiberentur poenaque non mediocris contumacibus intentaretur? Quare subscripsi uerba legis. 129. "T. Quintus Crispinus consul populum iure rogauit populusque iure sciuit in foro pro rostris aedis Diui Iulii pr. K. Iulias. Tribus Sergia principium fuit. Pro tribu Sex. L. f. Varro primus sciuit. Quicumque post hanc legem rogatam riuos, specus, fornices, fistulas, tubulos, castella, lacus aquarum publicarum, quae ad urbem ducuntur, sciens dolo malo forauerit, ruperit, foranda rumpendaue curauerit peioraue fecerit, quo minus eae aquae earumue quae pars in urbem Romam ire, cadere, fluere, peruenire, duci possit, quoue minus in urbe Roma et in eis locis, aedificiis, quae loca, aedificia urbi continentia sunt, erunt, in eis hortis, praediis, locis, quorum hortorum, praediorum, locorum dominis possessoribusue aqua data uel adtributa est uel erit, saliat, distribuatur, diuidatur, in castella, lacus immittatur, is populo Romano HS centum milia dare damnas esto. Et qui D. M. qui eorum ita fecerit, id omne sarcire, reficere, restituere, aedificare, ponere et celere demolire damnas esto sine dolo malo atque omnia ita ut quicumque curator aquarum est, erit, si curator aquarum nemo erit, tum is praetor qui inter ciues et peregrinos ius dicet, multa, pignoribus cogito, coercito, eique curatori aut si curator non erit, tum ei praetori eo nomine cogendi, coercendi, multae dicendae siue pignoris capiendi ius potestasque esto. Si quid eorum seruus fecerit, dominus eius HS centum milia populo Romano D. D. E. Si qui locus circa riuos, specus, fornices, fistulas, tubulos, castella, lacus aquarum publicarum, quae ad urbem Romam ducuntur et ducentur, terminatus est et erit, ne quis in eo loco post hanc legem rogatam quid opponito, molito, obsaepito, figito, statuito, ponito, conlocato, arato, serito, neue in eum quid immittito, praeterquam eorum faciendorum, reponendorum causa, quae hac lege licebit, oportebit. Qui aduersus ea quid fecerit, siremps lex, ius causaque omnium rerum omnibusque esto, atque uti esset esseue oporteret, si is aduersus hanc legem riuum, specum rupisset forassetue. Quo minus in eo loco pascere, herbam, fenum secare, sentes tollere liceat, eius hac lege nihilum rogatur. Curatores aquarum, qui nunc sunt quique erunt, faciunto ut in eo loco, qui locus circa fontes et fornices et muros et riuos et specus terminatus est, arbores, uites, uepres, sentes, ripae, maceria, salicta, harundineta tollantur, excidantur, effodiantur, excodicentur, uti quod recte factum esse uolent; eoque nomine eis pignoris capio, multae dictio coercitioque esto; idque eis sine fraude sua facere liceat, ius potestasque esto. Quo minus uites, arbores, quae uillis, aedificiis maceriisue inclusae sunt, maceriae, quas curatores aquarum causa cognita ne demolirentur dominis permiserunt, quibus inscripta insculptaque essent ipsorum qui permisissent curatorum nomina, maneant, hac lege nihilum rogatur. Quo minus ex eis fontibus, riuis, specibus, fornicibus aquam sumere, haurire eis, quibuscumque curatores aquarum permiserunt, permiserint, praeterquam rota calice, machina liceat, dum ne qui puteus neque foramen nouum fiat, eius hac lege nihilum rogatur. 130. Utilissimae legis contemptores non negauerim dignos poena quae intenditur, sed neglegentia longi temporis deceptos leniter reuocari oportuit. Itaque sedulo laborauimus ut quantum in nobis fuit, etiam ignorarentur qui errauerant. Eis uero qui admoniti ad indulgentiam imperatoris decucurrerunt, possumus uideri causa impetrati beneficii fuisse. In reliquo uero opto ne exsecutio legis necessaria sit, cum officii fidem etiam per offensas tueri praestitit.