[7,0] LIBER VII. [7,1] Te quoque Thessalico iam serus ab hospite uesper diuidit et iam te tua gaudia, uirgo, relinquunt noxque ruit soli ueniens non mitis amanti. ergo ubi cunctatis extremo in limine plantis 5 contigit aegra toros et mens incensa tenebris, uertere tunc uarios per longa insomnia questus nec pereat quo scire malo tandemque fateri ausa sibi paullum medio sic fata dolore est: 'nunc ego quo casu uel quo sic peruigil usque [7,10] ipsa uolens errore trahor? non haec mihi certe nox erat ante tuos, iuuenis fortissime, uultus, quos ego cur iterum demens iterumque recordor tam magno discreta mari? quid in hospite solo mens mihi? cognati potius iam uellera Phrixi 15 accipiat, quae sola petit quaeque una laborum causa uiro. nam quando domos has ille reuiset aut meus Aesonias quando pater ibit ad urbes? felices mediis qui se dare fluctibus ausi nec tantas timuere uias talemque secuti [7,20] huc qui deinde uirum; sed, sit quoque talis, abito.' tum iactata toro nimiumque experta cubile ecce uidet tenui candescere limen Eoo. nec minus insomnem lux orta refecit amantem quam cum languentes erigit imber aristas 25 grataque iam fessis descendunt flamina remis. At sua longarum Minyas iam cura uiarum admonet inque ipso nequiquam tempore regem laetitiae meritique petunt. quem passus Iason uota prius captasque deis accendere praedas [7,30] prominet atque oculos longe tenet, aurea si iam pellis et oblatis clarescant atria uillis. ille autem iamiam uultus uocesque parantem ante capit rumpitque moras inque ipsa morantis prosilit ora uiri talique effunditur ira: 35 'orbe satos alio, sua litora regnaque habentes, quis furor has mediis tot fluctibus egit in oras quisue mei uos tantus amor? tu prima malorum causa mihi, tu, Phrixe gener! non te aequore mersum quo soror, ut felix nullos nunc nomine Graios [7,40] nossem ego! quis regum Pelias, quis Thessalus aut quae Graecia? quodnam hominum Minyae genus aut ubi cautes Cyaneae? uenit Scythicas en hospes in oras. quinquaginta Asiam (pudet heu) penetrarit Iason exulibus meque ante alios sic spreuerit una, 45 una ratis, spolium ut uiuo de rege reportet? ipsum offerre meos, ipsum pandere lucos imperet et nullo dignetur uincere bello? cur age non templis sacrata auellere dona omnibus atque ipsas gremiis abducere natas, [7,50] praedo, libet? uobisne domos, uobisne parentes esse putem, ratis infandis quos sola rapinis saeuaque pascit hiems et quos, credamus ut ipsis, rex suus inlisit pelago uetuitque reuerti, scilicet Aeoliae pecudis poteretur ut auro? 55 ante meus caesa descendet Caucasus umbra ac prior Haemonias repetet super aequora praedas, ante ego cum uittis cernam feralibus Hellen. si tamen his aliter perstas non cedere terris teque pudor cassi reditus mouet ac latet una [7,60] nescioquid plus puppe uiris, haud ipse morabor quae petitis; modo nostra prior tu perfice iussa. Martius ante urbem longis iacet horridus annis campus et ardentes ac me quoque uomere presso, me quoque cunctantes interdum agnoscere tauri. 65 his magis atque magis rabiem nunc nostra senectus luxuriemque dedit solitoque superbior ignis ore fremit. succede meae, fortissime, laudi et nostros recole, hospes, agros! nec semina derunt, quae prius ipse dabam, et messes, quas solus obibam. [7,70] consiliis nox una satis tecumque retracta cumque tuis haec iussa deis, ac siquid in isto est robore praedicti uenies in rura laboris. ipse incertus adhuc tenebris te protinus illis inuolui flammisque uelim, durare parumper 75 an magis, euerso iacias dum semina campo, ac tibi Cadmei dum dentibus exeat hydri miles et armata florescant pube nouales.' Filia prima trucis uocem mirata tyranni haesit et ad iuuenem pallentia rettulit ora [7,80] contremuitque metu ne nescius audeat hospes seque miser ne posse putet. perstrinxerat horror ipsum etiam et maesta stabat defixus in ira. non ita Tyrrhenus stupet Ionius magis qui iam te, Tiberine, tuens clarumque serena 85 arce pharon praeceps subito nusquam ostia, nusquam Ausoniam uidet et saeuas accedere Syrtes. par tum tamen infando quae det responsa tyranno colligit et tandem obtutu consurgit ab alto. 'non' ait 'hos reditus, non hanc, Aeeta, dedisti [7,90] spem Minyis cum prima tuis pro moenibus arma induimus. quo uersa fides? quos uestra uolutant iussa dolos? alium hic Pelian, alia aequora cerno. quin agite, hoc omnes odiisque urgete tyranni imperiisque caput: numquam mihi dextera nec spes 95 defuerit. mos iussa pati nec cedere duris. unum oro, seu me illa suis seges obruet hastis hauriet aduerso seu crastinus ignis hiatu, nuntius hinc saeuas Peliae mittatur ad aures hic periisse uiros et me, si uestra fuisset [7,100] ulla fides, reducem patriae potuisse referri.' Talibus attonitos dictis natamque patremque linquit et infida praeceps prorumpit ab aula. at trepida et medios inter deserta parentes uirgo silet nec fixa solo seruare parumper 105 lumina nec potuit maestos non flectere uultus respexitque fores et adhuc inuenit euntem. uisus et heu miserae tunc pulchrior hospes amanti discedens; tales umeros, ea terga relinquit. illa domum atque ipsos paulum procedere postes [7,110] optat, at ardentes tenet intra limina gressus. qualis ubi extremas Io uaga sentit harenas fertque refertque pedem, tumido quam cogit Erinys ire mari Phariaeque uocant trans aequora matres, circuit haud aliter foribusque impendet apertis 115 an melior Minyas reuocet pater, oraque quaerens hospitis aut solo maeret defecta cubili aut uenit in carae gremium refugitque sororis atque loqui conata silet rursusque recedens quaerit, ut Aeaeis hospes consederit oris [7,120] Phrixus, ut aligeri Circen rapuere dracones. tum comitum uisu fruitur miseranda suarum implerique nequit subitoque parentibus haeret blandior et patriae circumfert oscula dextrae. sic adsueta toris et mensae dulcis erili 125 aegra noua iam peste canis rabieque futura ante fugam totos lustrat queribunda penates. tandem etiam molli semet sic increpat ira: 'pergis,' ait 'demens, teque illius angit imago curaque, qui profuga forsan tenet alta carina [7,130] quique meum patrias referet nec nomen ad urbes? quid me autem sic ille mouet, superetne labores an cadat et tanto turbetur Graecia luctu? saltem, fata uirum si iam suprema ferebant, iussus ad ignotos potius foret ire tyrannos 135 o utinam et tandem non hac moreretur in urbe! namque et sidereo nostri de sanguine Phrixi dicitur et caram uidi indoluisse sororem seque ait has iussis actum miser ire per undas. at redeat quocumque modo meque ista precari [7,140] nesciat atque meum non oderit ille parentem.' dixerat haec stratoque graues proiecerat artus, si ueniat miserata quies, cum saeuior ipse turbat agitque sopor; supplex hinc sternitur hospes, hinc pater. illa noua rumpit formidine somnos 145 erigiturque toro. famulas carosque penates agnoscit, modo Thessalicas raptata per urbes: turbidus ut poenis caecisque pauoribus ensem corripit et saeuae ferit agmina matris Orestes; ipsum angues, ipsum horrisoni quatit ira flagelli [7,150] atque iterum infestae se feruere caede Lacaenae credit agens falsaque redit de strage dearum fessus et in miserae conlabitur ora sororis. His ubi nequiquam nutantem Colchida curis Iuno uidet necdum extremo parere furori 155 non iam mentitae uultum uocemque resumit Chalciopes. quando ardor hebet leuiorque pudori mensque obnixa malo, tenues sublimis in auras tollitur et fuluo Venerem uestigat Olympo. 'sum memor ut tantum mecum partita laborem. [7,160] illa nimis sed dura manet conuersaque in iram et furias dolet ac me nunc decepta reliquit. i precor atque istum quo me frustratur amorem uince, precor; patriis ut tandem euadere tectis audeat atque meum casu defendere ab omni 165 Aesoniden. quis illa sacris, quo freta ueneno! illum etiam totis adstantem noctibus anguem, qui nemus omne suum quique aurea (respice porro) uellera tot spiris circum, tot ductibus implet, fallat et in somnos ingenti soluat ab orno. [7,170] haec tibi nunc, Furiis atque ipsi cetera mando.' Tum Venus aligerum mater sic fatur Amorum: 'nec tibi cum primos adgressa es flectere sensus uirginis ignotaque animum contingere cura defuimus, data continuo cingula soli 175 nostra tibi, quis mota loco labefactaque cessit. haud satis est, sed me ipsa opus et cunctantia poscunt pectora me dubiusque pudor. iam foedera faxo Aesonii petat ipsa uiri metuatque morari. tu fac luciferae citus ad delubra Dianae [7,180] deueniat, sacras solita est ubi fundere taedas Colchis et aequali dominam lustrare caterua. nec te nunc Hecates subeat metus aut mea forte impediat ne coepta time. quin audeat opto: continuo transibit amor cantuque trilingui 185 ipsam flammiferos cogam compescere tauros amplexumque pati.' uolucrem tunc aspicit Irin festinamque iubet monitis parere Diones et iuuenem Aesonium praedicto sistere luco. protinus hinc Iris Minyas, Cytherea petiuit [7,190] Colchida, Caucaseis speculatrix Iuno resedit rupibus attonitos Aeaea in moenia uultus speque metuque tenens et adhuc ignara futuri. Vix primas occulta Venus prospexerat arces, uirginis ecce nouus mentem perstringere languor 195 incipit, ingeminant commotis questibus aestus. ergo iterum sensus uarios super hospite uoluens maeret et absenti nequiquam talia fatur: 'si tibi Thessalicis, nunc si tua forte uenenis mater et heu siqua est posset succurrere coniunx! [7,200] quidue tuos uirgo possim nisi flere labores? hoc satis, ipsa etiam casus spectare supremos, atque iterum durae cogar comes esse sorori! et nunc ille sua non quemquam sorte moueri, non ullum meminisse putat cumque omnibus odit 205 me quoque. siquando fuerit tamen ulla potestas illum ego qui diris cinis ultimus haeserit aruis ossaque quis tauri saeuusque pepercerit ignis componam sedemque dabo. fas tunc mihi manes dilexisse uiri tumuloque has reddere curas.' [7,210] Dixerat. ecce toro Venus improuisa resedit, sicut erat mutata deam mentitaque pictis uestibus et magica Circen Titanida uirga. illa, uelut lenti fallatur imagine somni, sic oculos incerta tenet magnique sororem 215 paulatim putat esse patris. tum flebile gaudens prosiluit saeuaeque ultro tulit oscula diuae ac prior: 'o tandem, uix tandem reddita Circe dura tuis, quae te biiugis serpentibus egit par hinc fuga quaeue fuit patriis mora gratior oris? [7,220] ante et Thessalicae Phasin petiere carinae perque tot infelix frustra uada uenit Iason quam patriae te mouit amor.' tum cetera rumpit occurritque Venus: 'tu nunc mihi causa uiarum sola, tuae uenio iam pridem ignaua iuuentae. 225 cetera parce queri neu me meliora secutam argue; quippe etiam reputentur munera diuum. omnibus hunc potius communem animantibus orbem communes et crede deos. patriam inde uocato qua redit itque dies, nec nos, o nata, malignus [7,230] clauserit hoc uno semper sub frigore mensis. fas mihi non habiles, fas et tibi linquere Colchos. et nunc Ausonii coniunx ego regia Pici nec mihi flammiferis horrent ibi pascua tauris meque uides Tusci dominam maris: at tibi quinam 235 Sauromatae, miseranda, proci? cui uadis Hibero, ei mihi, uel saeuo coniunx non una Gelono?' Illa deae contra iamdudum spernere uoces. 'non ita me immemorem magnae Perseidos,' inquit 'cernis ut infelix thalamos ego cogar in illos. [7,240] i precor atque illum pro me dimitte timorem. sed magis his miseram, quando potes, eripe curis unde metus aestusque mihi quaeque aspera, mater, perpetior dubiae iamdudum incendia mentis. nulla quies animo, nullus sopor: ardua amanti. 245 quaere malis nostris requiem mentemque repone, redde diem noctemque mihi, da prendere uestes somniferas ipsaque oculos componere uirga. tu quoque nil, mater, prodes mihi; fortior ante sola fui. tristes thalamos infestaque cerno [7,250] omnia, uipereos ipsi tibi surgere crines.' talia uerba dabat conlapsaque flebat iniquae in Veneris Medea sinus pestemque latentem ossibus atque imi monstrabat pectoris ignem. Occupat amplexu Venus et furialia figit 255 oscula permixtumque odiis inspirat amorem dumque illam uariis maerentem uocibus ambit inque alio sermone tenet 'quin hoc' ait 'audi atque attolle genas.' lacrimisque haec infit obortis: 'cum leuis a superis ad te modo laberer auris [7,260] forte ratem primo fulgentem litore cerno qualem nostra suo numquam dimittere portu uellet adhuc omnes quae detinet insula nautas. unus ibi ante alios qui tum mihi pulchrior omnes uisus erat, longeque ducem mirabar et ipsa, 265 aduolat atque unam comitum ratus esse tuarum "per tibi siquis," ait "morituri protinus horror et quem non meritis uideas occurrere monstris, haec precor, haec dominae referas ad uirginis aurem. tu fletus ostende meos. illi has ego uoces, [7,270] qua datur, hasque manus, ut possum, a litore tendo. ipsae quas mecum per mille pericula traxi defecere deae. spes et uia sola salutis quam dederit, si forte dabit. ne uota repellat, ne mea totque animas, quales nec uiderit ultra, 275 dic precor auxilio iuuet atque haec nomina seruet. si Pelopis duros prior Hippodamia labores expediit totque ora simul uulgata procorum respiciens tandem patrios exhorruit axes, si dedit ipsa neci fratrem Minoia uirgo, [7,280] cur non hospitibus fas sit succurrere dignis te quoque et Aeaeos iubeas mitescere campos? occidat aeterna tandem Cadmeia morte iam seges et uiso fumantes hospite tauri!' Hei mihi quod nullas hic possum exsoluere grates! ut tamen hoc saeua corpus de morte receptum, hanc animam sciat esse suam! miserebitur ergo? dic" ait "an potius? ---. Strictumque ruebat in ensem. promisi (ne falle precor) cumque ipsa mouerer adloquio casuque uiri te passa rogari [7,290] sum potius: tu laude noua, tu supplice digno dignior es et fama meis iam parta uenenis. Torserat illa graui iamdudum lumina uultu uix animos dextramque tenens quin ipsa loquentis iret in ora deae; tanta pudor aestuat ira. 295 uerba cauens; horror molles inuaserat annos. iamque toro trepidas infelix obruit aures : nec quo ferre fugam nec quo se uertere posset prensa uidet. rupta condi tellure premique iamdudum cupit ac diras euadere uoces. [7,300] illa sequi iubet et portis exspectat in ipsis saeuus Echionia ceu Penthea Bacchus in aula deserit infectis per roscida cornua uittis, cum tenet ille deum pudibundaque tegmina matris tympanaque et mollem subito miser accipit hastam. 305 haud aliter deserta pauet perque omnia circum fert oculos tectisque negat procedere uirgo. contra saeuus amor, contra periturus Iason urget et auditae crescunt in pectore uoces. heu quid agat? uidet externo se prodere patrem [7,310] dura uiro, famam scelerum iamque ipsa suorum prospicit et questu superos questuque fatigat Tartara. pulsat humum manibusque immurmurat uncis noctis eram Ditemque ciens, succurrere tandem morte uelint ipsumque simul demittere leto 315 quem propter furit. absentem saeuissima poscit nunc Pelian, tanta iuuenem qui perderet ira: saepe suas misero promittere destinat artes, denegat atque una potius decernit in ira: ac neque tam turpi cessuram semet amori [7,320] proclamat neque opem ignoto uiresque daturam atque toro proiecta manet, cum uisa uocari rursus et impulso sonuerunt cardine postes. Ergo ubi nescioquo penitus se numine uinci sentit et abscisum quicquid pudor ante monebat, 325 tum thalami penetrale petit quae maxima norat auxilia Haemoniae quaerens pro rege carinae. utque procul magicis spirantia tecta uenenis et saeuae patuere fores oblataque contra omnia quae ponto, quae manibus eruit imis [7,330] et quae sanguineo lunae destrinxit ab ore 'tune sequeris' ait 'quidquam aut patiere pudendum cum tibi tot mortes scelerisque breuissima tanti effugia?' haec dicens qua non uelocior ulla pestis erat toto nequiquam lumine lustrat 335 cunctaturque super morituraque colligit iras. o nimium iucunda dies, quam cara sub ipsa morte magis! stetit et sese mirata furentem est. 'occidis heu; primo potes hoc durare sub aeuo? nec tu lucis' ait 'nec uideris ulla iuuentae [7,340] gaudia, non dulces fratris pubescere malas? hunc quoque, quicumque est, crudelis, Iasona nescis morte perire tua, qui te nunc inuocat unam, qui rogat et nostro quem primum in litore uidi? cur tibi fallaces placuit coniungere dextras 345 tunc, pater, atque istis iuuenem non perdere monstris protinus? ipsa etiam, fateor, tunc ipsa uolebam. testor cara tuas Circe Titania uoces, te ducente sequor, tua me, grandaeua, fatigant consilia et monitis cedo minor.' haec ubi fata [7,350] rursus ad Haemonii iuuenis curamque metumque uertitur, hunc solum propter seu uiuere gaudens siue mori, quodcumque uelit. maiora precatur carmina, maiores Hecaten immittere uires nunc sibi, nec notis stabat contenta uenenis. 355 cingitur inde sinus et, qua sibi fida magis uis nulla, Prometheae florem de sanguine fibrae Caucaseum promit nutritaque gramina monti, quae sacer ille niues inter tristesque pruinas durat alitque cruor cum uiscere uultur adeso [7,360] tollitur e scopulis et rostro inrorat aperto. idem nec longi languescit finibus aeui immortale uirens, idem stat fulmina contra saluus et in mediis florescunt ignibus herbae. prima Hecate Stygiis duratam fontibus harpen 365 intulit et ualidas scopulis effodit aristas, mox famulae monstrata seges, quae lampade Phoebes sub decima iuga feta metit saeuitque per omnes reliquias saniemque dei. gemit inritus ille Colchidos ora tuens. totos tunc contrahit artus [7,370] monte dolor cunctaeque tremunt sub falce catenae. Talibus infelix contra sua regna uenenis induitur noctique tremens infertur opacae. dat dextram uocemque Venus, blandisque pauentem adloquiis iunctoque trahit per moenia passu. 375 qualis adhuc teneros ubi primum pallida fetus mater ab excelso produxit in aera nido hortaturque sequi breuibusque insurgere pinnis; illos caerulei primus ferit horror Olympi iamque redire rogant adsuetaque quaeritur arbor. [7,380] haud aliter caecae per moenia deficit urbis incedens horretque domos Medea silentes hic iterum extremae nequiquam in limine portae substitit atque iterum fletus animique soluti respexitque deam paulumque his uocibus haesit: 385 'ipse rogat certe meque ipse implorat Iason? nullane culpa subest, labes non ulla pudoris, nullus amor? nec turpe uiro seruire precanti?' illa nihil contra uocesque abrumpit inanes. et iamiam magico per opaca silentia Colchis [7,390] coeperat ire sono montanaque condere uultus numina cumque suis auerti fontibus amnes. iam stabulis gregibusque pauor strepitusque sepulchris inciderat, stupet ipsa graui nox tardior umbra. iamque tremens longe sequitur Venus. utque sub altas 395 peruenere trabes diuaeque triformis in umbram hic subito ante oculos nondum speratus Iason emicuit uiditque prior conterrita uirgo. atque hinc se profugam uolucri Thaumantias ala sustulit, inde Venus dextrae dilapsa tenenti. [7,400] obuius ut sera cum se sub nocte magistris impingit pecorique pauor qualesue profundum per chaos occurrunt caecae sine uocibus umbrae, haud secus in mediis noctis nemorisque tenebris inciderant ambo attoniti iuxtaque subibant 405 abietibus tacitis aut immotis cyparissis adsimiles, rapidus nondum quas miscuit Auster. Ergo ut erat uultu defixus uterque silenti noxque suum peragebat iter, iamiam ora leuare Aesoniden farique cupit Medea priorem. [7,410] quam simul effusis pauitantem fletibus heros flagrantesque genas uidit miserumque pudorem, has tandem uoces dedit et solatus amantem est: 'fersne aliquam spem lucis?' ait. 'miserata laborem nempe uenis? an et ipsa mea laetabere morte? 415 ne precor infando similem te, uirgo, parenti gesseris. haud tales decet inclementia uultus. hascine nunc grates, haec exspectata laborum dona dari decuit? sic te sub teste remitti fas mihi, uirgo, tuum? iustas da uocibus aures. [7,420] nec pater ille tuus tantis me opponere monstris (quid meritum?) aut tales uoluit me pendere poenas. an iacet externa quod nunc mihi cuspide Canthus quodque meus uestris cecidit pro moenibus Iphis aut Scythiae tanta inde manus? iussisset abire 425 perfidus atque suis extemplo cedere regnis. spem mihi promissam per quae discrimina rursus et reddat qua lege uides. occumbere tandem possumus idque sedet quam non quaecumque subire patris iussa tui. numquam sine uellere abibo [7,430] hinc ego, degenerem nec tu me prima uidebis.' Haec ait. illa tremens, ut supplicis aspicit ora conticuisse uiri iamque et sua uerba reposci, nec quibus incipiat demens uidet ordine nec quo quoue tenus, prima cupiens effundere uoce 435 omnia, sed nec prima pudor dat uerba timenti. haeret et attollens uix tandem lumina fatur: 'quid, precor, in nostras uenisti, Thessale, terras? unde mei spes ulla tibi tantosque petisti cur non ipse tua fretus uirtute labores? [7,440] nempe ego si patriis timuissem excedere tectis occideras, nempe hanc animam cras saeua manebant funera. Iuno ubi nunc, ubi nunc Tritonia uirgo, sola tibi quoniam tantis in casibus adsum externae regina domus? miraris et ipse, 445 credo, nec agnoscunt hae nunc Aeetida siluae. sed fatis sum uicta tuis. cape munera supplex non mea teque iterum Pelias si perdere quaeret inque alios casus, aliasque immittet ad urbes, heu formae ne crede tuae!' Titania iamque [7,450] gramina Persaeasque sinu depromere uires coeperat. his iterum compellat Iasona dictis: 'si tamen aut superis aliquam spem ponis in ipsis, aut tua praesenti uirtus educere leto si te forte potest, etiam nunc deprecor, hospes, 455 me sine et insontem misero dimitte parenti.' dixerat. extemplo (neque enim matura ruebant sidera et extremum suspexerat axe Booten) cum gemitu et multo iuueni medicamina fletu non secus ac patriam pariter famamque decusque [7,460] obicit. ille manu subit et uim corripit omnem. Inde ubi facta nocens et non reuocabilis umquam cessit ab ore pudor propiorque impleuit Erinys, carmina nunc totos uoluit figitque per artus Aesonidae et totum septeno murmure fertur 465 per clipeum atque uiro grauiorem reddidit hastam iamque sui tauris languent absentibus ignes. 'nunc age et has' inquit 'cristas galeamque resume quam modo funerea tenuit Discordia dextra. hanc iace per medias, cum uerteris aequora, messes. [7,470] protinus in sese conuersa furoribus ibit cuncta phalanx atque ipse fremens mirabitur et me respiciet fortasse pater.' sic deinde locuta iam magis atque magis mentem super alta ferebat aequora, pandentes Minyas iam uela uidebat 475 se sine. tum uero extremo percussa dolore arripit Aesoniden dextra ac summissa profatur: 'sis memor, oro, mei, contra memor ipsa manebo, crede, tui. quantum hinc aberis, dic quaeso, profundi? quod caeli spectabo latus? sed te quoque tangat [7,480] cura mei quocumque loco, quoscumque per annos atque hunc te meminisse uelis et nostra fateri munera, seruatum pudeat nec uirginis arte. ei mihi, cur nulli stringunt tua lumina fletus? an me mox merita morituram patris ab ira 485 dissimulas? te regna tuae felicia gentis, te coniunx natique manent; ego prodita abibo nec queror et pro te lucem quoque laeta relinquam.' protinus hospes ad haec (tacitis nam cantibus illum flexerat et simili iamdudum adflarat amore) [7,490] 'tune' ait 'Aesoniden quicquam te uelle relicta credis et ulla peti sine te loca? redde tyranno me potius, recipe ingratos atque exue cantus! quis mihi lucis amor? patriam cur amplius optem si non et genitor te primam amplectitur Aeson 495 teque tuo longe fulgentem uellere gaudens spectat et ad primos procumbit Graecia fluctus? respice ad has uoces et iam, precor, adnue, coniunx. per te, quae superis diuisque potentior imis, perque haec, uirgo, tuo redeuntia sidera nutu [7,500] atque per has nostri iuro discriminis horas: umquam ego si meriti sim noctis et immemor huius, si te sceptra, domum, si te liquisse parentes senseris et me iam non haec promissa tuentem, tum me non tauros iuuet euasisse ferosque 505 terrigenas, tum me tectis tua turbet in ipsis flamma tuaeque artes. nullus succurrere contra ingrato queat et siquid tu saeuius istis adicias meque in medio terrore relinquas.' audiit atque simul meritis periuria poenis [7,510] despondet questus semper Furor ultus amantis. Haec ubi dicta, tamen perstant defixus uterque et nunc ora leuant audaci laeta iuuenta, ora simul totiens dulces rapientia uisus, nunc deicit uultus aeger pudor et mora dictis 515 redditur ac rursus conterret Iasona uirgo: 'accipe perdomitis quae deinde pericula tauris et quis in Aeolio maneat te uellere custos. nondum cuncta tibi, fateor, promissa peregi. saeuior ingenti Mauortis in arbore restat, [7,520] crede, labor; quem --- tanta utinam fiducia nostri sit mihi nocturnaeque Hecates, uestrique uigoris"! dixerat utque uirum doceat, quae monstra supersint, protinus immensis recubantem anfractibus anguem turbat et Haemonii subito ducis obicit umbram. 525 ille, quod haud alias, stetit et trepidantia torsit sibila seque metu postquam sua uellera circum sustulit atque omnis spiris exhorruit arbor, incipit inde sequi et uacuo furit ore per auras. 'quis fragor hic? quaenam tantae, dic, uirgo, ruinae?' [7,530] exclamat stricto Aesonides stans frigidus ense. illa tacet retinens tandemque ait angue represso: 'hunc tibi postremum nostri parat ira parentis, heu miser, heu tantis iterum mihi care periclis. o utinam ut nullo te sim uisura labore 535 ipsam caeruleis squalentem nexibus ornum ipsaque peruigilis calcare uolumina monstri. contingat bis deinde mori!' sic fata profugit seque sub extremis in moenia rettulit umbris. Et iam puniceo regem spes uana sub ortu [7,540] extulerat, quantis nox una diremerit undis Aesoniden, liberne freto iam uultus aperto utque prius totum sileat mare, dumque ea longe explorare queat, contra uenit Arcas Echion dicta ferens iam Circaeis Mauortis in agris 545 stare uirum, daret aeripedes in proelia tauros. "En uocor, en ultro", dixit, "spesque addidit ausa"! 'uos mihi nunc primum in glebas inuertite, tauri, aequora, nunc totas aperite et uoluite flammas. exeat Haemonio messis memoranda colono. [7,550] tuque tuum pestem in Graium da, nata, draconem ipsius aspectu pereant in uelleris, ipsa terga mihi diros seruent infecta cruores.' fatur et effusis pandi iubet aequora tauris. pars et Echionii subeunt immania dentis 555 semina, pars diri portant graue robur aratri. at sua magnanimum contra Pagasaea iuuentus prosequitur stipatque ducem. tum maxima quisque dicta dedit saeuisque procul discessit ab agris. fixerat ille gradus totoque ex agmine solus [7,560] stabat ut extremis desertus ab orbibus Axis, quem iam lassa dies Austrique ardentis harenae aut quem Rhipaeas exstantem rursus ad arces nix et caerulei Boreae ferus abstulit horror; cum subito attoniti longissima Phasidis unda 565 Caucaseaeque trabes omnisque Aeetia tellus fulsit et ardentes stabula effudere tenebras. ac uelut ex una siquando nube corusci ira Iouis torsit geminos mortalibus ignes aut duo cum pariter ruperunt uincula uenti [7,570] dantque fugam, sic tunc claustris euasit uterque taurus et immani proflauit turbine flammas arduus atque atro uoluens incendia fluctu. horruit Argoae legio ratis, horruit audax qui modo uirgineis seruari cantibus Idas 575 flebat et inuito prospexit Colchida uultu. non tulit ipse moras seseque immisit Iason, diuersos postquam ire uidet, galeamque minantem quassat et errantem dextra ciet obuius ignem. ut tandem stetit et toruo se lumine flexit, [7,580] qui prior aduersi respexit Iasonis arma, cunctatus paulum subito furit. aequora non sic in scopulos irata ruunt eademque recedunt fracta retro. bis fulmineis se flatibus infert obnubitque uirum, sed non incendia Colchis 585 adspirare sinit clipeoque inliditur ignis frigidus et uiso pallescit flamma ueneno. inicit Aesonides dextram atque ardentia uincit cornua, dein totis propendens uiribus haeret. ille uirum atque ipsam tunc te, Medea, recusans [7,590] concutit et tota nitentem carminis ira portat; iners tandem grauius mugire recedens incipit et fesso uictus descendere cornu. respicit hinc socios immania uincula poscens Aesonides iamque ora premit trahiturque trahitque 595 obnixusque genu superat cogitque trementes sub iuga aena toros. alium dehinc turbida Colchis exarmat lentumque offert timideque minantem iamque propinquanti noctem implicat. ille fatiscens in caput inque umeros ipsa ui molis et irae [7,600] proruit. inuadit totusque incumbit Iason desuper atque suis defixum flatibus urget utque dedit uinclis ualidoque obstrinxit aratro suscitat ipse genu saeuaque agit insuper hasta, non secus a medio quam si telluris hiatu 605 terga recentis equi primumque inuasit habenis murmur et in summa Lapithes apparuit Ossa. Ille, uelut campos Libyes ac pinguia Nili fertilis arua secet, plena sic semina dextra spargere gaudet agris oneratque noualia bello. [7,610] Martius hic primum ter uomere fusus ab ipso clangor et ex omni sonuerunt cornua sulco, bellatrix tunc gleba quati pariterque creari armarique phalanx totisque insurgere campis. cessit et ad socios paulum se rettulit heros 615 opperiens ubi prima sibi daret agmina tellus. at uero ut summis iam rura recedere cristis uidit et infesta uibrantes casside terras aduolat atque, imo tellus qua proxima collo necdum umeri uidere diem, prior ense sequaci [7,620] aequat humo truncos; rutilum thoraca sequenti aut primas a matre manus premit obuius ante. nec magis aut illis aut illis milibus ultra sufficit, ad dirae quam cum Tirynthius Hydrae agmina Palladios defessus respicit ignes. 625 ergo iter ad socias conuertere Colchidos artes et galeae nexus ac uincula dissipat imae cunctaturque tamen totique occurrere bello ipse cupit. spes nulla datur, sic undique densant terrigenae iam signa duces clamorque tubaeque. [7,630] iamque omnes uidere uirum iamque omnia contra tela uolant. tum uero amens discrimine tanto quam modo Tartareo galeam dedit illa ueneno 634 in medios torsit; conuersae protinus hastae. qualis ubi atto maestae Phrygas annua Matris ira uel exsectos lacerat Bellona comatos, haud secus accensas subito Medea cohortes implicat et miseros agit in sua proelia fratres. omnis ibi Aesoniden sterni putat, omnibus ira [7,640] aequalis. stupet Aeetes ultroque furentes ipse uiros reuocare cupit, sed cuncta iacebant agmina nec quisquam primus ruit aut super ullus linquitur atque hausit subito sua funera tellus. Protinus in fluuium fumantibus euolat armis 645 Aesonides, qualis Getico de puluere Mauors intrat equis uritque grauem sudoribus Hebrum aut niger ex antris rutilique a fulminis aestu cum fugit et Siculo respirat in aequore Cyclops. redditus hinc tandem sociosque amplexus ouantes [7,650] haud iam mendacem promissa reposcere regem dignatur nec, si ipse sibi terga ingerat ultro qui pepigit, uelit in pacem dextramque reuerti amplius. ambo truces, ambo abscessere minantes.