[106,0] EPISTOLA CVI. Prudenter et praeclare magnifico Patri O{diloni} FULBERTUS suus. [106,1] Ut ab alio liberaliter acceptus, sic nunc quas opere nequeo, affectu saltem gratias recompenso. Tali enim apparatu in epistola tua dignatus sum, quali non festiuior exspectetur in ferculo Salomonis inter organa uatum, et ardentes cincendelas uirginum . Angelicum mihi manna posuisti non sine mystica dape columbarum ac turturum. Propinabas interea charitatis nectar. Quo inhianter hausto et ad cordis interiora transmisso, si non prophetice ut Dauid uerbum bonum, panegyrice tamen ut fit, et imprecatorie sicut filio refocillatus Israel, tibi Patri filius eructare gaudebam. Paterna deinde cura significasti te meae ualetudinis habitum sagaciter explorasse, atque ubi uitalis calor aliquod in me dabat sospitatis indicium gratulari, dolere morbi signum et formidare periculum. Nec uero tandem benignitas tua plagam meam relinquere passa est suae curationis exsortem, quin arte diuina mirabiliter usus liquorem quemdam instar uini Samii prius infudisti, qui indigestum humorem excoqueret, dehinc alterum oliuo persimilem, quo totus omnino tumor atque dolor mitigatus abscederet. Nunc ergo tua curatus industria, tuis epulis recreatus, dignum duco ut omnes meae uires tuae uoluntatis semper adminiculentur effectui. Nec aliquatenus a tua sententia discrepatum ire statuo, quae te cum Domino quantum homini datur, idem uelle atque nolle confido. Decet itaque, Pater, ut tu quoque uicissim me tuum seruulum de te pendentem, teque non sine magna fiducia respectantem, sacris intercessionibus adiuues. Sum enim ualde miserabilis homo, qui cum ad propriam non sufficerem, ad publicam curam nescio qua seu ratione, seu temeritate perductus sum, idque certe est neque dissimules, quod te specialiter mihi facit consilii atque auxilii debitorem qui te suasore non desero hunc laborem. uale.