[0] ALCON SIVE DE CURA CANUM VENATICORUM. 1 Assiduis nuper fessus uenatibus Alcon, Falleret aestiui ut fastidia longa diei, Coruini qua se nemora excelsissima coelo Extollunt, uiridi dum captat frigus in umbra, Dicitur ad iuuenem senior sic fatus Acastum : ME segnes artus, defectaque uiribus aetas Et superare iuga, et latis discurrere campis, Et torquere leuas hastas, et ferre pharetram, Nate, uetant, densaque indagine cingere siluas. 10 Sed te puluereum cursu transmittere campum, Ferre aestum frigusque, leues agitare Molossos, Et pinguem siluis ad tecta auertere praedam Nunc decet, ac ualidam pro me exercere iuuentam. En arcum pharetramque tibi, iaculumque relinquo. Ne tamen usque adeo plenae confide pharetrae, Ut postrema canum interea tibi cura putetur. Quorum ope ueloces poteris praeuertere ceruos, Aut aprum ingentem, aut fuluum superare leonem : Ergo age, et haec tecum semper mandata reserua. 20 PRINCIPIO ut generosa canum tibi copia nunquam Desit, quae certam ualeat promittere praedam, Elige degeneri nequaquam semine natos, Sed quos assidue siluis exercuit altis Et labor indomitus, saeuarum et praeda ferarum. Nec uero parui formamque genusque putaris ; Nam neque sunt animi, neque mores omnibus idem, Et uariae diuersa canum dant semina gentes. NAM rabidas si forte feras te cura tenebit Venari, et uariis caput obiectare periclis, 30 Spartana de stirpe tibi, de stirpe Molossa Quaere canes, Libycos illis, acresque Britannos, Pannoniosque truces, et amantes proelia Celtas Adde, nec Hyrcanos, nec Seras sperne feroces. Si uero paruos lepores, capreasque fugaces Malueris, timidosque sequi per deuia ceruos, Delige Paeonios agiles uolucresque Sicambros. Quod tibi si latebras, abstrusaque lustra ferarum Rimari certa catulorum indagine cordi est, Hunc usum implebit Perses et Saxogelonus. 40 AT genere ex omni praesertim delige, quae nec Corpore sit gracili, nec densis aspera uillis, Sed sublime caput, uiuacia lumina et amplam Ostentet frontem, atque ingentes oris hiatus ; Cui rectae surgant aures, cui pinguia terga Diuidat in caudam descendens spina reflexam, Sint armi lati, sint aeque pectora lata, Lata aluus, que sic costis adiungitur imis, Ut tamen in spatium sensim se colligat arctum ; Ut caua diductis succedant ilia costis, [50] Excipiant siccis quas fortia crura lacertis ; Ima pedum parua signent uestigia planta. Huic similem coniunge marem, quum uere tepenti Tangit amor genus omne auium, genus omne ferarum. Bis quinas tamen ante dies, accensus uterque In uenerem, uenere abstineant ; sic plena libido Acrius exstimulat, uiresque ad semina praebet : Hinc maior soboles, atque inde ualentior exit. Quae simul ac sese numeroso protulit ortu, Selige de multis quos iam prastare uidebis 60 Pondere, uel stipulae flammis include sonoris Ingentem turbam; prolis nam mota periclo Egregiam sobolem, melioraque pignora mater Ocius eripiet flammis et inertia linquet. ILLI igitur plenis ubi nondum uiribus aetas Accessit, paruum cursu conscendere collem Et molli assuescant sese demittere cliuo. Hinc tenerum leporem, uel crura infirma trahentem Sectari capream, et facilem percurrere campum Incipiat, uerbisque uiri parere uocantis. 70 Nulla mora est, ipsis crescent cum uiribus anni. Iam potes hos tuto densis committere siluis, Perque altos montes, per lustra agitare ferarum. Nec minus aut apro, aut fuluo obiectare leoni ; Si modo uel capreas, uel dedignabere ceruos. Immodicis tum parce cibis, tum cursibus illos Exerce assiduis, ac mox ad tecta reuersi, Vincla pati discant : ita demum libera colla, Quum res ipsa, ususque uocat, maiore feruntur Impete, nec cursum remoratur pigra sagina. 80 HACTENUS in siluis catulos eduximus altis ; Nunc quae morbosis sit cura adhibenda, docebo. Insomnes quum forte canes occulta fatigat, Vimque adimit febris, putrem tune ore cruorem Ferro emitte leui ; dein Bacchica dona rosarum Misce oleo, et rapidis simul omnia concoque flammis, Terque die inserto demitte in guttura cornu. Si uero nimio uenandi langueat aestu, Butyro Iapathi succos, Siculique Lyaei Pocula, contusumque piper simul omnia miscens 90 Prosubige ; ut certi simul ac commixta liquoris Praetulerint speciem, cupido canis hauriat ore. IMMODICAM sed forte sitim dum subleuat atro Fonte canis, lymphae mala si successit hirudo, Cimiceo suffire canem nidore licebit ; Aut oleo ptisanam et spumanti melle subactam Incoquere, oflensoque cani praebere uorandam. AT quum tetra lues, clauos dixere, palatum Afficiet misere, siluestria sesama, necnon Bacchi acidos latices, et chartam sume perustam, [100] Atque Ammoniaci frustum, dein singula in unum Confundens, tetrae causam super illine pestis. Tum uero, ardentes oculos `inimica perurit Quum tabes, crebraeque fluant a lumine guttae, Iam frondes sacrae myrti, siluestris et uuae, Ardentesque rosas diluto concoque Baccho, Hisque affecta leui citus ablue lumina dextra : Inde oleum, atque oui niueos immitte liquores. Quod si natiuo stimulatur coxa dolore Lemiulum lapidem, Meditem nomine dicunt, 110 Urina semel atque iterum demerge recenti ; Cui Bacchi dulces, acidosque, adiunge liquores, Quaque latet pestis sumpta circumline penna. Ast ubi rupta nouo manabit sanguine uena, Tum murem geminum, ac telam pendentis arachnes Ure foco, cineremque undanti impone cruori : Proderit et ferro candenti tangere uulnus. OBSTRUCTO uero lotii quum forte meatu Vexari aspicies catulum, cerealia dona Obiice, lacte prius simae perfusa capellae. 120 At contra uenis si quando sanguis apertis, Pro facili urina, terram madefecerit atram, Conueniet lente feruenti lactis aheno Mollire, et tenues coriandri immittere succos, Infractumque piper, laticemque undantis oliui, Insertoque cani paulatim infundere cornu. Quid? taceam nimio quum decidit ungula cursu ? Frangere namque iuuat pallentis grana cumini Dentibus, admotaque pedem lenire saliua ; Incipientque noui succrescere protinus ungues. 130 FIT quoque ut immundo catulus iuguletur ab oestro : At tu siluestrem crepitantibus urere rutam Ignibus, et fumo pariter mulcere salubri Disce; dehinc acri perfundere uulnus aceto. Quin aures etiam muscarum turba molesta lmpetit, usque adeo mutilatum appareat alte Ut caput. Ipse autem uenienti occurre periclo, Et prius has nucibus uiridique putamine tinge. Quid quum dura canes inter se proelia miscent, Alter ut alterius percussus dente laboret ? 140 Tunc etenim cerui flammae subiecta uoraci Ossa teres, oleo subigens frondentis oliuae Unguinis in morem, ac uulnus letale perungens : Quanquam etiam possis ramenta inducere ferri. NAMQUE uenenifero serpentis saucius ictu, Quo ualeat, scit sponte sua reperire salubre Gramen, et ipse sibi nullo auxiliante mederi. Senserit at rabidos ubi morsus, protinus ipse Idaeam rutae foliis acrique Lyaeo Iunge picem, laesaeque adhibe haec medicamina parti. [150] AT mala quum scabies miseros depascitur artus Latrantum, et foede miserabile corpus adurit, Cerusam, abdomenque bouis, resinamque tenacem Butyrumque recens uiridantibus incoque sensim Lentisci foliis, infectaque membra perunge. SED tunc praecipue solerti mente cauendum est, Quum rabie accensus, nunc hos, nunc impetit illos, Ipsi infensus hero, datque insanabile uulnus. Ergo illum primo ualida compesce catena; Inde rosae agrestis radicem pondere saxi 160 Contusam uiui fontis consperge liquore, Ut potus speciem lino colata nigranti Praeferat ; hac sumpta reuocari ad pristina tradunt Sensa canem, ac posita rabie mitescere rursum. Sunt qui siluestres ficus adipemque uetustum Contundant; ederas alii feruentibus undis Emollire iubent, donec pars una supersit E tribus, atque ipsis fouis tepidoque liquore Pascere quadrupedem aurora surgente furentem. NIL tandem usque adeo prodest, ac prima sub ipsum 170 Principium morbi rescindere semina ferro : Nam qua parte imo coniungi lingua palato Cernitur, et fauces natiuo concolor auro Occupat, in rabiemque feros agit usque Molossos Vulnificus uermis, suffunditque ora ueneno. Quem si quis posuit ferro resecare, potentem Is tanti abstulerit causam stimulumque furoris. Quae superant, olim. Nunc praedam ad tecta iacentem Ferre monet praesens fugientis temporis hora; Quandoquidem calamos posuit Corydallus acutos, 180 Et iam sublustres inuectat luna tenebras.