[1,0] FLORUS, EPITOME RERUM ROMANORUM. PROOEMIUM. Populus romanus a rege Romulo in Caesarem Augustum, septingentos per annos, tantum operum pace belloque gessit, ut, si quis magnitudinem imperii cum annis conferat, aetatem ultra putet. Ita late per orbem terrarum arma circumtulit, ut qui res illius legunt, non unius populi, sed generis humani fata discant. Nam tot laboribus periculisque iactatus est, ut ad constituendum eius imperium contendisse uirtus et fortuna uideantur. Quare, quum praecipua quaeque operae pretium sit cognoscere sigillatim, tamen, quia ipsa sibi obstat magnitudo, rerumque diuersitas aciem intentionis abrumpit, faciam quod solent qui terrarum situs pingunt: in breui quasi tabella totam eius imaginem amplectar, non nihil, ut spero, ad admirationem principis populi collaturus, si pariter atque insemul uniuersam magnitudinem eius ostendero. Si quis ergo populum romanum quasi hominem consideret, totamque eius aetatem percenseat, ut coeperit, utque adoleuerit, ut quasi ad quandam iuuentae frorem peruenerit, ut postea uelut consenuerit, quatuor gradus processusque eius inueniet. Prima aetas sub regibus fuit prope ducentos quinquaginta per annos, quibus circum urbem ipsam cum finitimis luctatus est : haec erit eius infantia. Sequens a Bruto Collatinoque consulibus, in Appium Claudium, Quintum Fuluium consules ducentos quinquaginta annos patet, quibus Italiam subegit : hoc fuit tempus uiris armisque incitatissimum; ideoque quis adulescentiam dixerit. Dehinc ad Caesarem Augustum ducenti anni, quibus totum orbem pacauit. Haec iam ipsa iuuenta imperii, et quasi quaedam robusta maturitas. A Caesare Augusto in saeculum nostrum haud multo minus anni ducenti, quibus inertia Caesarum quasi consenuit atque decoxit; nisi quod sub Traiano principe mouit lacertos, et praeter spem omnium senectus imperii, quasi reddita iuuentute, reuirescit. [1,1] LIBER I. I. Primus ille et urbis et imperii conditor Romulus fuit, Marte genitus et Rhea Siluia. Hoc de se sacerdos grauida confessa est; nec mox fama dubitauit, quum Amulii imperio abiectus in profluentem cum Remo fratre, non potuit exstingui : siquidem et Tiberinus amnem repressit, et relictis catulis lupa secuta uagitum, uber admouit infantibus, matremque se gessit. Sic repertos apud arborem regis pastor tulit in casam, atque educauit. Alba tunc erat Latio caput, Iuli opus : nam Lauinium patris Aeneae contempserat. Ab his Amulius iam bis septima subole regnabat, fratre pulso Numitore, cuius ex filia Romulus. Igitur, statim prima iuuentae face, patruum Amulium ab arce deturbat, auum reponit. Ipse fulminis amator et montium, apud quod erat educatus, moenia nouae urbis agitabat. Gemini erant : uter auspicaretur et regeret, adhibere placuit deos. Remus montem Auentinum, hic Palatinum occupat. Prior ille sex uultures; hic postea, sed duodecim uidit. Sic uictor augurio, urbem excitat, plenus spei bellatricem fore : ita illi assuetae sanguine et praeda aues pollicebantur. Ad tutelam nouae urbis sufficere uallum uidebatur; cuius dum irridet angustias Remus, idque increpat saltu, dubium an iussu fratris, occisus est. Prima certe uictima fuit, munitionemque urbis nouae sanguine suo consecrauit. Imaginem urbis magis quam urbem fecerat: incolae deerant. Erat in proximo lucus : hunc asilum facit; et statim mira uis hominum, Latini Tuscique pastores, quidam etiam transmarini, Phryges qui sub Aenea, Arcades qui sub Euandro duce influxerant. Ita ex uariis quasi elementis congregauit corpus unum, populumque Romanum ipse fecit. Res erat unius aetatis, populus uirorum. Itaque matrimonia a finitimis petita; quia non impetrabantur, manu capta sunt. Simulatis quippe ludis equestribus, uirgines quae ad spectaculum uenerant, praedae fuere; et haec statim causa bellorum. Pulsi fugatique Veientes. Caeninensium captum ac dirutum est oppidum : spolia insuper opima de rege Feretrio Ioui manibus suis rex reportauit. Sabinis proditae portae per uirginem, nec dolo; sed puella pretium rei, quae gerebant in sinistris, petierat, dubium clypeos an armillas. Illi ut et fidem soluerent et ulciscerentur, clypeis obruere. Ita admissis intra moenia hostibus, atrox in ipso foro pugna, adeo ut Romulus Iouem oraret, ut foedam suorum fugam sisteret : hinc templum, et Stator Iuppiter. Tamen saeuientibus interuenere raptae laceris comis. Sic pax facta cum Tatio, foedusque percussum; secutaque res mira dictu, ut relictis sedibus suis nouam in urbem hostes demigrarent, et cum generis suis auitas opes pro dote sociarent. Auctis breui uiribus, hunc rex sapientissimus statum reipublicae inposuit; iuuentus diuisa per tribus, in equis et armis ad subita belli excubaret; consilium reipublicae penes senes esset, qui ex auctoritate patres, ob aetatem senatus uocabatur. His ita ordinatis, repente, quum contionem haberet, ante urbem apud Caprae paludem, e conspectu ablatus est. Discerptum aliqui a senatu putant ob asperius ingenium : sed oborta tempestas solisque defectio consecrationis speciem praebuere. Cui mox Iulius Proculus fidem fecit, uisum a se Romulum affirmans, augustiore forma quam fuisset; mandare praeterea, ut se pro numine acciperent; Quirinum in caelo uocari; placitum diis ita, gentium Roma poteretur. [1,2] II. Succedit Romulo Numa Pompilius, quem Curibus Sabinis agentem ultro petiuere, ob inclytam uiri religionem. Ille sacra et caerimonias, omnemque cultum deorum immortalium docuit. Ille pontifices, augures, salios, ceteraque sacerdotia; annum quoque in duodecim menses, fastos dies nefastoque discripsit. Ille ancilia atque palladium, secreta quaedam imperii pignora, Ianumque geminum, fidem pacis ac belli, in primis focum Vestae uirginibus colendum dedit, ut ad simulacrum caelestium siderum, custos imperii flamma uigilaret : haec omnia quasi monitu deae Egeriae, quo magis barbari acciperet. Eo denique ferocem populum redegit, ut quod ui et iniuria occupauerat, imperium, religione atque iustitia gubernaret. [1,3] III. Excipit Pompilium Numam Tullus Hostilius, cui in honorem uirtutis regnum ultro datum. Hic omnem militarem disciplinam artemque bellandi condidit. Itaque mirum in modum exercita iuuentute, prouocare ausus Albanos, grauem et diu principem populum. Sed, quum pari robore frequentibus proeliis utrique comminuerentur, misso in compendium bello, Horatiis Curiatiisque, trigeminis hinc atque inde fratribus, utriusque populi fata permissa sunt. Anceps et pulchra contentio, exituque ipso mirabilis. Tribus quippe illinc uulneratis, hinc duobus occisis, qui supererat Horatius, addito ad uirtutem dolo, ut distraheret hostem, simulat fugam, singulosque, prout sequi poterant, adortus exsuperat. Sic (rarum alias decus) unius manu parta uictoria est : quam ille mox parricidio foedauit. Flentem spolia circa se sponsi quidem, sed hostis, sororem uiderat : hunc tam immaturum amorem uirginis ultus est ferro. Citauere leges nefas : sed abstulit uirtus parricidam, et facinus infra gloriam fuit. Nec diu in fide Albanus. Nam, Fidenates bello, missi in auxilium ex foedere, medii inter duos exspectauere fortunam. Sed rex callidus, ubi inclinare socios ad hostem uidet, tollit animos, quasi ipse mandasset : spes inde nostris, metus hostibus. Sic fraus proditorum inrita fuit. Itaque, hoste uincto, ruptorem foederis Metium Suffetium religatum inter duos currus pernicibus equis distrahit; Albamque ipsam, quamuis parentem, aemulam tamen, diruit, quum prius omnes opes urbis, ipsumque populum Romam transtulisset: prorsus ut consanguinea ciuitas non perisse, sed in suum corpus redisse rursus uideretur. [1,4] IV. Ancus deinde Marcius, nepos Pompili, pari ingenio. Hic igitur et moenia muro amplexus est, et interfluentem urbi Tiberinum ponte commisit, Ostiamque in ipso maris fluminisque confinio coloniam posuit; iam tum uidelicet praesagiens animo futurum, ut totius mundi opes et commeatus illo uelut maritimo urbis hospitio reciperentur. [1,5] V. Tarquinius postea Priscus, quauis transmarinae originis, regnum ultro petens accipit, ob industriam atque elegantiam; quippe qui oriundus Corintho, Graecum ingenium Italicis artibus miscuisset. Hic et senatus maiestatem numero ampliauit, et centuriis tribus auxit, quatenus Attius Nauius numerum augeri prohibebat, uir summus augurio. Quem rex in experimentum rogauit, fierine posset, quod ipse mente conceperat ? Ille rem expertus augurio, posse respondit. Atqui hoc, inquit, agitaram, an cotem illam secare nouacula possem ? Augur : Potes ergo, inquit; et secuit. Inde Romanis sacer auguratus. Neque pace Tarquinius quam bello promptior. Duodecim namque Tusciae populos frequentibus armis subegit. Inde fasces, trabeae, curules, annuli, phalerae, paludamenta, praetextae; inde quod aureo curru quatuor equis triumphatur; togae pictae, tunicaeque palmatae, omnia denique decora et insignia, quibus imperii dignitas eminet. [1,6] VI. Seruius Tullius deinceps gubernacula urbis inuadit : nec obscuritas inhibuit, quamuis matre serua creatum. Nam eximiam indolem uxor Tarquini Tanaquil liberaliter educauerat; et clarum fore, uisa circa caput flamma promiserat. Ergo inter Tarquinii mortem, annitente regina, substitutus in locum regis quasi ad tempus, regnum dolo partum sic egit industrie, ut iure adeptus uideretur. Ab hoc populus Romanus relatus in censum, digestus in classes, curiis atque collegiis distributus; summaque regis solertia ita est ordinata respublica, ut omnia patrimonii, dignitatis, aetatis, artium officiorumque discrimina in tabulas referentur, ac sic maxima ciuitas minimae domus diligentia contineretur. [1,7] VII. Postremus omnium fuit regum Tarquinius, cui cognomen Superbo ex moribus datum. Hic regnum auitum, quod a Seruio tenebatur, rapere maluit quam exspectare; immissisque in eum percussoribus, scelere partam potestatem non melius egit, quam acquisiuerat. Nec abhorrebat moribus uxor Tullia, quae, ut uirum regem salutaret, super cruentum patrem, uecta carpento, consternatos equos egit. Sed ipse in senatum caedibus, in omnes superbia, quae crudelitate grauior est bonis, grassatus, quum saeuitiam domi fatigasset, tandem in hostes conuersus est. Sic ualida oppida in Latio capta sunt, Ardea, Ocriculum, Gabii, Suessa Pometia. Tum quoque cruentus in suos. Neque enim filium uerberare dubitauit, ut simulanti transfugam apud hostis hinc fides esset. Cui Gabiis, ut uoluerat, recepto, atque per nuntios consulenti, quid fieri uellet, eminentia forte papauerum capita uirgula excutiens, quum per hoc interficiendos esse principes uellet intellegi, quae superbia ! sic respondit. Tamen de manubiis captarum urbium templum erexit. Quod quum inauguraretur, cedentibus ceteris diis (mira res dictu) restitere Iuuentas et Terminus. Placuit uatibus contumacia numinum, siquidem firma omnia et aeterna pollicebantur. Sed illud horrendum, quod molientibus aedem in fundamentis humanum repertum est caput. Nec dubitauere cuncti, monstrum pulcherrimum imperii sedem, caputque terrarum promittere. Tamdiu superbiam regis populus romanus perpessus est, donec aberat libido. Hanc ex liberis eius importunitatem tolerare non potuit. Quorum cum alter ornatissimae feminae Lucretiae stuprum intulisset, matrona dedecus ferro expiauit; imperium regibus abrogatum. [1,8] VIII. Haec est prima aetas populi romani, et quasi infantia, quam habuit sub regibus septem, quadam fatorum industria, tam uariis ingenio, ut reipublicae ratio et utilitas postulabat. Nam quid Romulo ardentius? tali opus fuit, ut inuaderet regnum. Quid Numa religiosius? ita res poposcit, ut ferox populus deorum metu mitigaretur. Quid ille militiae artifex Tullus? bellatoribus uiris quam necessarius, ut acueret ratione uirtutem! Quid aedificator Ancus? ut urbem colonia extenderet, ponte iungeret, muro tueretur. Iam uero ornamenta Tarquinii et insignia quantam principi populo addiderunt ex ipso habitu dignitatem! Actus a Seruio census quid effecit, nisi ut ipsa se nosset respublica? Postremo Superbi illius importuna dominatio nonnihil, immo uel plurimum profuit. Sic enim effectum est, ut agitatus iniuriis populus cupiditate libertatis incenderetur. [1,9] IX. Igitur Bruto Collatinoque ducibus et auctoribus, quibus ultionem sui moriens matrona mandauerat, populus romanus ad uindicandum libertatis ac pudicitiae decus, quodam quasi instinctu deorum concitatus, regem repente destituit, bona diripit, agrum Marti suo consecrat, imperium in eosdem libertatis suae uindices transfert, mutato tamen et iure et nomine. Quippe ex perpetuo annuum placuit, ex singulari duplex, ne potestas solitudine uel mora corrumperetur, consulesque appellauit pro regibus, ut consulere ciuibus suis debere meminisset. Tantumque libertatis nouae gaudium incesserat, ut uix mutati status fidem caperent alterumque ex consulibus, Lucretiae maritum, tantum ob nomen et genus regium fascibus abrogatis urbe dimitterent. Itaque substitutus Horatius Publicola ex summo studio adnixus est ad augendam liberi populi maiestatem. Nam et fasces ei pro contione submisit, et ius prouocationis aduersus ipsos dedit, et ne specie arcis offenderet, eminentis aedis suas in plana submisit. Brutus uero fauori ciuium etiam domus suae clade et parricidio uelificatus est. Quippe cum studere reuocandis in urbem regibus liberos suos comperisset, protraxit in forum et contione media uirgis cecidit securique percussit, ut plane publicus parens in locum liberorum adoptasse sibi populum uideretur. Liber iam hinc populus Romanus prima aduersus exteros arma pro libertate corripuit, mox pro finibus, deinde pro sociis, tum gloria et imperio, lacessentibus adsidue usquequaque finitimis; quippe cui patrii soli gleba nulla, sed statim hostile pomoerium, mediusque inter Latium et Tuscos, quasi in quodam biuio collocatus omnibus portis in hostem incurreret; donec quasi contagio quadam per singulos itum est, et, proximis quibusque correptis, totam Italiam sub se redegerunt. [1,10] X. Pulsis ex urbe regibus, prima pro libertate arma corripuit. Nam Porsenna, rex Etruscorum, ingentibus copiis aderat, et Tarquinios manu reducebat. Hunc tamen, quamuis et armis, et fame urgeret, occupatoque Ianiculo, ipsis urbis faucibus incubaret, sustinuit, reppulit; nouissime etiam tanta admiratione perculit, ut superior ultro cum paene uictis amicitiae foedera feriret. Tum illa romana prodigia atque miracula, Horatius, Mucius, Cloelia : quae nisi in annalibus forent, hodie fabulae uiderentur. Quippe Horatius Cocles, postquam hostes undique instantes solus summouere non poterat, ponte reciso, transnatat Tiberim, nec arma dimittit. Mucius Scaeuola regem per insidias in castris ipsius aggreditur; sed ubi, frustrato circa purpuratum eius ictu, tenetur, ardentibus focis iniicit manum, terroremque geminat dolo. "Ut scias, inquit, quem uirum effugeris, idem trecenti iurauimus;" quum interim (immane dictu !) hic interritus, ille trepidaret, tamquam manus regis arderet. Sic quidem uiri. Sed ne qui sexus a laude cessaret, ecce et uirginum uirtus. Una ex obsidibus regi data, elapsa custodiam, Cloelia, per patrium flumen equitabat. Et rex quidem, tot tantisque esse iussit. Tarquinii tamen tam diu dimicauerunt, donec Aruntem filium regis manu sua Brutus occidit, superque ipsum mutuo uulnere exspirauit, plane quasi adulterum ad inferos usque sequeretur. [1,11] XI. Latini quoque Tarquinios asserebant, aemulatione et inuidia, ut populus qui foris dominabatur, saltem domi seruiret. Igitur omne Latium, Mamilio Tusculano duce, quasi in regis ultionem tollit animos. Apud Regilli lacum dimicatur, diu Marte uario, donec Posthumius ipse dictator signum in hostis iaculatus est (nouum et insigne commentum), uti peteretur cursu. Cossus, equitum magister, exuere frenos imperauit (et hoc nouum), quo acrius incurrerent. Ea denique atrocitas proelii fuit, ut interfuisse spectaculo deos fama tradiderit, duos in candidis equis : Castorem atque Pollucem nemo dubitauit. Itaque et imperator ueneratus est, pactusque uictoriam templa promisit, et reddidit, plane quasi stipendium commilitonibus diis. Hactenus pro libertate. Mox de finibus cum eisdem Latinis assidue et sine intermissione pugnatum est. Sora (quis credat?) et Algidium terrori fuerunt; Satricum atque Corniculum prouinciae. De Verulis et Bouillis, pudet, sed triumphauimus. Tibur nunc suburbanum, et aestiuae Praeneste deliciae, nuncupantis in Capitolio uotis, petebantur. Idem tunc Faesulae, quod Carrae nuper. Idem nemus Aricinum, quod Hercynius saltus; Fregellae, quod Gessoriacum, Tiberis quod Euphrates. Coriolos quoque, proh pudor! uictos, adeo gloriae fuisse, ut captum oppidum C. Marius Coriolanus, quasi Numantiam aut Africam, nomini indueret. Exstant et parta de Antio spolia, quae Maenius in suggestu fori, capta hostium classe, suffixit : si tamen illa classis; nam sex fuere rostratae : sed hic numerus illis initiis nauale bellum fuit. Peruicacissimi tamen Latinorum Aequi et Volsci fuere, et quotidiani, ut ita dixerim, hostes. Sed hos praecipue Lucius Quintius domuit, ille dictator ab aratro, qui obsessa et paene iam capta Marci Minucii consulis castra egregia uirtute seruauit. Medium erat tempus forte sementis, quum patricium uirum innixum aratro suo lictor in ipso opere deprehendit. Inde in aciem profectus, ne quid a rustici operis imitatione cessaret, uictos more pecudum sub iugum misit. Sic expeditione finita, rediit ad boues rursus, triumphalis agricola. Fidem numinum ! qua uelocitate! intra quindecim dies coeptum peractumque bellum, prorsus ut festinasse dictator ad relictum opus uideretur. [1,12] XII. Assidui uero et anniuersarii hostes ab Etruria fuere Veientes, adeo ut extraordinariam manum aduersus eos promiserit, priuatumque gesserit bellum gens una Fabiorum. Satis superque idonea clades. Caesi apud Cremeram trecenti, patricius exercitus; et scelerato signat nomine, quae proficiscentes in proelium porta dimisit. Sed ea clades ingentibus expiata uictoriis, postquam per alios atque alios robustissima capta sunt oppida, uario quidem euentu. Falisci sponte se dediderunt. Cremati suo igne Fidenates. Rapti funditur deletique Veientes. Falisci quum obsiderentur, mira uisa est fides imperatoris, nec immerito, quod ludimagistrum, urbis proditorem, cum iis quos adduxerat, pueris uinctum sibi ultro remisisset. Eam namque uir sanctus et sapiens ueram sciebat uictoriam, quae salua fide et integra dignitate pareretur. Fidenae, quia pares non erant ferro, ad terrorem mouendum facibus armatae, et discoloribus, serpentium in modum, uittis, furiali more processerant; sed habitus ille feralis euersionis omen fuit. Veientium quanta res fuerit, indicat decennis obsidio. Tum primo hiematum sub pellibus; taxata stipendio hiberna. Adactus miles sua sponte iureiurando, ne nisi capta urbe remearet. Spolia de Larte Tolumnio rege ad Feretrium reportata. Denique non scalis, nec irruptione, sed cuniculo et subterraneis dolis peractum urbis excidium. Ea denique uisa est praedae magnitudo, cuius decimae Apollini Pythio mitterentur, uniuersusque populus romanus ad direptionem urbis uocaretur. Hoc tunc Vei fuere : nunc fuisse quis meminit ? quae reliquiae ? quod uestigium ? Laborat annalium fides, ut Veios fuisse credamus. [1,13] XIII. Hic, siue inuidia deum, siue fato, rapidissimus procurrentis imperii cursus parumper Gallorum Senonum incursione supprimitur. Quod tempus populo romano nescio utrum clade funestius fuerit, an uirtutum experimentis speciosius. Ea certe fuit uis calamitatis, ut in experimentum illatam putem diuinitus, scire uolentibus immortalibus diis, an romana uirtus imperium orbis mereretur. Galli Senones, gens natura ferox, moribus incondita, ad hoc ipsa corporum mole, perinde armis ingentibus, adeo omni genere terribilis fuit, ut plane nata ad hominum interitum, urbium stragem, uideretur. Hi quondam, ab ultimis terrarum oris et cingente omnia Oceano, ingenti agmine profecti, quum iam media uastassent, positis inter Alpes et Padum sedibus, ne his quidem contenti, per Italiam uagabantur. Tum Clusium obsidebant. Pro sociis ac foederatis populus romanus interuenit, missis ex more legatis. Sed quod ius apud barbaros? Ferocius agunt, et inde certamen. Conuersis igitur a Clusio, Romamque uenientibus, ad Alliam flumen cum exercitus Fabius consul occurrit. Non temere foedior clades. Itaque hunc diem fastis Roma damnauit. Fuso exercitu, iam moenibus urbis propinquabant. Erant nulla praesidia. Tum igitur, aut numquam alias, apparuit uera illa romana uirtus. Iamprimum maiores natu, amplissimis usi honoribus, in forum coeunt. Ibi, deuouente pontifice, diis se Manibus consecrant; statimque in suas quisque aedes regressi, sicut in trabeis erant et amplissimo cultu, in curulibus sellis sese reposuerunt, ut, quum uenisset hostis, in sua quisque dignitate morerentur. Pontifices et flamines, quidquid religiosissimi in templis erat, partim in doliis defossa terra recondunt, partim imposita plaustris secum auehunt. Virgines simul ex sacerdotio Vestae nudo pede fugientia sacra comitantur. Tamen excepisse fugientis unus a plebe fertur Albinius, qui depositis uxore et liberis uirgines in plaustrum recepit. Adeo tunc quoque in ultimis religio publica priuatis adfectibus antecellebat. Iuuentus uero, quam satis constat uix mille hominum fuisse, duce Manlio arcem Capitolini montis insedit, obtestata ipsum quasi praesentem Iouem, ut "quem ad modum ipsi ad defendendum templum eius concurrissent, ita ille uirtutem eorum numine suo tueretur". Aderant interim Galli apertamque urbem primo trepidi, ne qui subesset dolus, mox, ubi solitudinem uident, pari clamore et impetu inuadunt. Patentes passim domos adeunt. Ibi sedentes in curulibus suis praetextato senes uelut deos geniosque uenerati, mox eosdem, postquam esse homines liquebat, alioquin nihil respondere dignantes pari uecordia mactant facesque tectis iniciunt et totam urbem igni, ferro, manibus exaequant. Sex mensibus barbari (quis crederet?) circa montem unum pependerunt, nec diebus modo, sed noctibus quoque omnia experti; cum tamen Manlius nocte subeuntis clangore anseris excitatus a summa rupe deiecit, et ut spem hostibus demeret, quamquam in summa fame, tamen ad speciem fiduciae panes ab arce iaculatus est. Et, stato quodam die, per medias hostium custodias Fabium pontificem ab arce demisit, qui solemne in Quirinali monte conficeret. Atque ille per media hostium tela incolumis religionis auxilio rediit, propitioque deos renuntiauit. Nouissime, quum iam obsidio sua barbaros fatigasset, mille pondo auri recessum suum uenditantes, idque ipsum per insolentiam, quum ad iniqua pondera addito adhuc gladio, superbe uae uictis increparent, subito aggressus a tergo Camillus adeo cecidit, ut omnia incendium uestigia Gallicis sanguinis inundatione deleret. Agere gratias diis immortalibus, ipso tantae cladis nomine, libet. Pastorum casas ignis ille et flamma paupertatem Romuli abscondit. Incendium illud quid egit aliud, nisi ut destinata hominum ac deorum domicilio ciuitas, non deleta, nec obruta, sed expiata potius et lustrata uideatur? Ideo post assertam a Manlio, restitutam a Camillo urbem, acrius etiam uehementiusque in finitimos resurrexit. Ac primum omnium illa ipsam Gallicam gentem non contentus moenibus expulisse, quum per Italiam naufragia sua latius traherent, sic persecutus est, duce Camillo, ut hodie nulla Senonum uestigia supersint. Semel apud Anienem trucidati, quum singulari certamine Manlius aureum torquem barbaro inter spolia detraxit : inde Torquati. Iterum Pomptino agro, quum in simili pugna Lucius Valerius, insidente galeae sacra alite adiutus, retulit spolia, et inde Coruini. Tandem, post aliquod annos, omnes reliquias eorum in Etruria ad lacum Vadimonis Dolabella deleuit, ne quis exstaret ex ea gente, qui incensam a se romanam urbem gloriaretur. [1,14] XIV. Conuersus a Gallis in Latinos, Manlio Torquato, Decio Mure consulibus, semper quidem aemulatione imperii infestos, tum uero contemptu urbis incensae, quum ius ciuitatis, partem imperii et magistratuum poscerent, atque iam amplius quam congredi auderent. Quo tempore quis cessisse hostem mirabitur, quum alter consulum filium suum, quia contra imperium pugnauerat, quamuis uictorem, occiderit, quasi plus in imperio esse quam in uictoria; alter, quasi monitu deorum, capite uelato, primam ante aciem diis Manibus se deuouerit, ut in confertissima se hostium tela iaculatus, nouum ad uictoriam iter sanguinis sui semita aperiret ? [1,15] XV. A Latinis aggressus est gentem Sabinorum, qui immemores factae sub Tito Tatio affinitatis, quodam contagio belli se Latinis adiunxerant. Sed Curio Dentato consule, omnem eum tractum, qua Nar, Anio, fontes Velini Adriatico tenus mari, igni ferroque uastauit. Qua uictoria tantum hominum, tantum agrorum redactum in potestatem, ut in ultro plus esset, nec ipse posset aestimare, qui uicerat. [1,16] XVI. Precibus deinde Campaniae motus, non pro se, sed, quod est speciosius, pro sociis Samnites inuadit. Erat foedus cum utrisque percussum; sed hoc Campani sanctius et prius omnium suorum deditione fecerant. Sic ergo Romanus bellum Samniticum tamquam sibi gessit. Omnium non modo Italiae, sed toto orbe terrarum pulcherrima Campaniae plaga est. Nihil mollius caelo : denique bis floribus uernat. Nihil uberius solo : ideo Liberi Cererisque certamen dicitur. Nihil hospitalius mari : hic illi nobiles portus, Caieta, Misenus, et tepentes fontibus Baiae; Lucrinus et Auernus, quaedam maris otia. Hic amicti uitibus montes, Gaurus, Falernus, Massicus, et pulcherrimus omnium Vesuuius, Aetnaei ignis imitator. Urbes ad mare, Formiae, Cumae, Puteoli, Neapolis, Herculaneum, Pompeii, et ipsa caput urbium Capua, quondam inter tres maximas, Romam Carthaginemque numerata. Pro hac urbe, his regionibus populus romanus Samnites inuasit; gentem, si opulentiam quaeras, aureis et argenteis armis, discolori ueste, usque ad ambitum, armatam; si fallaciam, saltibus fere et montium fraude grassantem; si rabiem ac furorem, sacratis legibus humanisque hostiis, in exitium urbis agitatam; si pertinaciam, sexies rupto foedere, cladibusque ipsis animosiorem. Hos tamen L annis per Fabios ac Papirios patres eorumque liberos ita subegit ac domuit, ita ruinas ipsas urbium diruit, ut hodie Samnium in ipso Samnio requiratur, nec facile appareat materia IV et XX triumphorum. Maxime tamen nota et illustris apud Caudinas furculas ex hac gente clades, Veturio Posthumioque consulibus, accepta est. Clauso per insidias intra eum saltum exercitu, unde non posset euadere, stupens tanta occasione dux hostium Pontius, Herennium patrem consuluit, et ille, mitteret omnes uel occideret, sapienter, ut senior, suaserat. Hic armis exutos mittere sub iugum maluit, ut nec amici forent beneficio, et post flagitium hostes magis. Itaque et consules statim magnifice uoluntaria deditione turpitudinem foederis dirimunt, et ultionem flagitans miles, Papirio duce (horribile dictu), strictis ensibus per ipsam uiam ante pugnam furit; et in congressu arsisse omnium oculos hostis auctor fuit; nec prius finis caedibus datus, quam iugum et hostibus et duci capto reposuerunt. [1,17] XVII. Hactenus populo romano bellum cum singulis gentium; mox aceruatim. Tamen sic quoque par omnibus fuit. Etruscorum duodecim populi, Umbri in id tempus intacti, antiquissimus Italiae populus, Samnitium reliqui, in excidium romani nominis reperte coniurant. Erat terror ingens tot simul, tantorumque populorum. Late per Etruriam infesta quatuor agminum signa uolitabant. Ciminius interim saltus in medio, ante inuius, plane quasi Caledonius uel Hercynius, adeo tunc terrori erat, ut senatus consuli denuntiaret, ne tantum periculi ingredi auderet. Sed nihil horum terruit ducem. Quin, fratre praemisso, explorat accessus. Ille, per noctem pastorio habitu speculatus omnia, refert tutum iter. Sic Fabius Maximus periculosissimum bellum sine periculo explicauit. Nam subito inconditos atque palantes aggressus est, captisque superioribus iugis, in subiectos suo iure detonuit. Ea namque species fuit illius belli, quasi in terrigenas e caelo ac nubibus tela mitterenturr. Nec incruenta tamen illa uictoria : nam oppressus in sinu uallis alter consulum Decius, more patrio deuotum diis Manibus optulit caput, solemnemque familiae suae consecrationem in uictoriae pretium redegit. [1,18] XVIII. Sequitur bellum Tarentinum, unum quidem titulo et nomine, sed uictoria multiplex. Hoc enim Campanos, Apulos atque Lucanos, et caput belli Tarentinos, id est, totam Italiam, et cum istis omnibus Pyrrhum, clarissimum Graeciae regem, una ueluti ruina pariter inuoluit; ut eodem tempore et Italiam consummaret, et transmarinos triumphos auspicaretur. Tarentus, Lacedaemoniorum opus, Calabriae quondam et Apuliae, totiusque Lucaniae caput, quum magnitudine et muris portuque nobilis, tum mirabilis situ, quippe in ipsis Adriatici maris faucibus posita, in omnes terras, Istriam, Illyricum, Epirum, Achaiam, Africam, Siciliam uela dimittit. Imminet portui, ad prospectum maris positum, maius theatrum, quod quidem causa miserae ciuitati fuit omnium calamitatum. Ludos forte celebrabat, quum adremigantem litori romanam classem uident, atque hostem rati, emicant, sine discrimine insultant. "Qui enim, aut unde Romani?" Nec satis. Aderat sine mora querelam ferens legatio. Hanc quoque foede per obscenam turpemque dictu contumeliam uiolant. Et hinc bellum. Sed apparatus horribilis, quum tot simul populi pro Tarentinis consurgerent, omnibusque uehementior Pyrrhus; qui semigraecam ex Lacedaemoniis conditoribus ciuitatem uindicaturus, cum totis uiribus Epiri, Thessaliae, Macedoniae, incognitisque in id tempus elephantis, mari, terra, uiris, equis, armis, addito insuper ferarum terrore ueniebat. Apud Heracleam et Campaniae fluuium Lirim, Leuino consule, prima pugna; quae tam atrox fuit, ut Ferentanae turmae praefectus Obsidius, inuectus in regem, turbauerit, coegeritque, proiectis insignibus, proelio excedere. Actum erat, nisi elephanti, conuerso in spectaculum belli, procucurrissent : quorum quum magnitudine, tum deformitate, et nouo odore simul ac stridore consternati equi, quum incognitas sibi beluas, amplius quam erant, suspicarentur, fugam stragemque late dederunt. In Apulia deinde apud Asculum melius dimicatum est, Curio Fabricioque consulibus. Iam quippe terror beluarum exoleuerat, et Gauis Minucius, quartae legionis hastatus, unius proboscide abscisa, mori posse beluas ostenderat. Itaque in ipsas pila congesta sunt, et in turres uibratae faces tota hostium agmina ardentibus ruinis operuere; nec ante cladi finis fuit, quam mox dirimeret, postremusque fugientium ipse rex a satellitibus, humero saucius, in armis suis referretur. Lucaniae suprema pugna, sub Arusinis, quos uocant campis, ducibus iisdem, qui superius : sed tunc ad totam uictoriam exitum, quem datura uirtus fuit, casus dedit. Nam productis in primam aciem rursus elephantis, unum ex his pullum adacti in caput teli grauis ictus auertit; qui quum per stragem suorum recurrens stridore quereretur, mater agnouit, et, quasi uindicaret, exiluit : tum omnia circa quasi hostilia graui mole permiscuit. Ac sic eaedem ferae, quae primam uictoriam abstulerant, secundam parem fecerunt, tertiam sine controuersia tradidere. Nec uero tantum armis et in campis, sed consiliis quoque, et domi intra urbem cum rege Pyrrho dimicatum est. Quippe post primam uictoriam intellecta rex callidus uirtute romana, statim desperauit armis, seque ad dolos contulit. Nam interemptos cremauit, captiuosque indulgenter habuit, et sine pretio restituit; missisque legatis in urbem, omni modo annisus est, ut facto foedere in amicitiam reciperetur. Sed bello et pace, foris et domi, omnem in partem romana uirtus tum se approbauit, nec alia magis, quam Tarentina uictoria, ostendit populi romani fortitudinem, senatus sapientiam, ducum magnanimitatem. Quinam illi fuerunt uiri, quos ab elephantis primo proelio obtritos accepimus? Omnium uulnera in pectore, quidam hostibus suis immortui, omnium in manibus enses, et relictae in uultibus minae, et in ipsa morte ira uiuebat. Quod adeo Pyrrhus miratus est, ut diceret : "O quam facile erat orbis imperium occupare, aut mihi romanis militibus, aut me rege Romanis". Quae autem eorum, qui superfuerunt, in reparando exercitu, festinatio ? Quum Pyrrhus : "Video me, inquit, plane procreatum Herculis sidere, cui, quasi ab angue Lernaeo, tot caesa hostium capita quasi de sanguine suo renascuntur". Qui autem ille senatus fuit ! quum, perorante Appio Caeco, pulsi cum muneribus suis ab urbe legati, interroganti regi suo, quid de hostium sede sentirent, "urbem templum sibi uisam, senatum regum esse" confiterentur. Qui porro ipsi duces, uel in castris, quum medicum uenale regis caput offerentem Curius remisit, Fabricius oblatam sibi a rege imperii partem repudiauit ? Vel in pace, quum Curius fictilia sua Samnitico praeferret auro, Fabricius decem pondo argenti circa Rufinum consularem uirum, quasi luxuriam, censoria grauitate damnaret. Quis ergo miretur his moribus, hac uirtute militum, uictorem populum romanum fuisse, unoque bello Tarentino intra quadriennium maximam partem Italiae, fortissimas gentes, opulentissimas urbes, uberrimasque regiones subegisse? Aut quid adeo fidem superet, quam si principia belli cum exitu conferantur? Victor primo proelio Pyrrhus, tota tremente Italia, Campaniam, Lirim Fregellasque populatus, prope captam urbem a Praenestina arce prospexit, et a uicesimo lapide oculos trepidae ciuitatis fumo ac puluere impleuit. Eodem postea bis exuto castris, bis saucio, et in Graeciam suam trans mare ac terras fugato, pax et quies; et tanta de opulentissimis tot gentibus spolia, ut uictoriam suam Roma non caperet. Nec enim temere ullus pulchrior in urbem aut speciosior triumphus intrauit. Ante hunc diem nihil praeter pecora Volscorum, greges Sabinorum, carpenta Gallorum, fracta Samnitium arma uidisses : tum si captiuos aspiceres, Molossi, Thessali, Macedones, Bruttius, Apulus atque Lucanus; si pompam, aurum, purpura, signa, tabulae, Tarentinaeque deliciae. Sed nihil libentius populus romanus aspexit, quam illas, quam timuerat, cum turribus suis belluas : quae non sine sensu captiuitatis, summissis ceruicibus, uictores equos sequebantur. [1,19] XIX. Omnis mox Italia pacem habuit. Quid enim post Tarenton auderent? nisi quod ultro persequi socios hostium placuit. Domiti ergo Picentes, et caput gentis Asculum, Sempronio duce, qui, tremente inter proelium campo, Tellurem deam promissa aede placauit. [1,20] XX. Sallentini Picentibus addit,i caputque regionis Brundisium cum inclyto portu, M. Atilio duce. Et in hos certamine, uictoriae pretium templum sibi pastoria Pales ultro poposcit. [1,21] XXI. Postremi Italicorum in fidem uenere Volsinii, opulentissimi Etruscorum, implorantes opem aduersus seruos quondam suos, qui libertatem a dominis datam in ipsos erexerant, translatasque in se republica dominabantur. Sed hi quoque, duce Fabio Gurgite, poenas dederunt. [1,22] XXII. Haec est secunda aetas populi romani, et quasi adulescentia; qua maximae uiruit, et quodam flore uirtutis exarsit ac ferbuit. Ita quae inerat quaedam adhuc ex pastoribus feritas, quiddam adhuc spirabat indomitum. Inde est, quod exercitus Posthumium imperatorem, inficiantem quas promiserat praedas, facta in castris seditione, lapidauit; quod sub Appio Claudio noluit uincere hostem, quum posset; quod, duce Volerone, detrectantibus plerisque militiam, fracti consulis fasces : inde, clarissimos principes, quum aduersarentur uoluntati suae, exsulatione mulctauit, ut Coriolanum, colere agros iubentem; nec minus ille ferociter iniuriam armis uindicasset, nisi quod iam inferentem signa filium mater Veturia lacrymis suis exarmauit; ut ipsum Camillum, quod inique inter plebem et exercitum diuisisse Veientem praedam uideretur. Sed hic melior in capta urbe consenuit et mox supplices de hoste Gallo uindicauit. [1,23] XXIII. Cum senatu quoque uehementius aequo bonoque certatum est, adeo ut, relictis sedibus, solitudinem et interitum patriae suae minaretur. Prima discordia ob impotentiam feneratorum; quibus in terga quoque seruiliter saeuientibus, in Sacrum montem plebs armata secessit; aegreque, nec nisi tribunos impetrasset, Menenii Agrippae facundi et sapientis uiri auctoritate reuocata est. Exstat orationis antiquae satis efficax ad concordiam fabula, qua "dissedisse inter se quondam humanos dixit artus, quod, omnibus opere fugientibus, solus uenter immunis ageret; deinde moribundos ea seiunctione rediisse in gratiam, quando sensissent, quod eius opera redactis in sanguinem cibis irrigarentur." [1,24] XXIV. Secundam in urbe media decemuiratus libido conflauit. Allatas a Graecia leges decem principes lecti, iubente populo, conscripserant, ordinataque erat in duodecim tabulis tota iustitia, quum tamen traditos fasces regio quodam furore retinebat. Ante ceteros Appius eo insolentiae elatus est, ut ingenuam uirginem stupro destinaret, oblitus et Lucretiae, et regnum, et iuris quod ipse composuerat. Itaque, quum oppressam iudicio filiam trahit in seruitutem uideret Virginius pater, nihil cunctatus, in medio foro manu sua interficit, admotisque signis commilitonum totam eam dominationem obsessam armis, in carcerem et catenas ab Auentino monte detraxit. [1,25] XXV. Tertiam seditionem excitauit matrimoniorum dignitas, ut plebeii cum patriciis iungerentur : qui tumultus in monte Ianiculo, duce Canuleio tribuno plebis, exarsit. [1,26] XXVI. Quartam honorum cupido, ut plebeii quoque magistratus crearentur. Fabius Ambustus, duarum pater, alteram Sulpicio patriciis sanguinis dederat, alteram plebeio Stoloni. Qui, quum uxor eius, quod lictoriae uirgae sonum ignotum penatibus suis expauerat, a sorore satis insolenter irrisa, iniuriam non tulit. Itaque nanctus tribunatum, honorum et magistratuum consortium, quamuis inuito senatui extorsit. Verum in his ipsis seditionibus principem populum non immerito suspexeris. Siquidem, nunc libertatem, nunc pudicitiam, tum natalium dignitatem, honorum decora et insignia uindicauit; interque haec omnia, nullius acrior custos, quam libertatis, fuit, nullaque in pretium eius largitione corrumpi, quum, ut in magno et in dies maiore populo, interim perniciosi ciues existerent. Spurium Cassium agraria lege, Maelium largitione suspectum regiae dominationis, praesenti morte mulctauit. Ac de Spurio quidem supplicium pater ipsius sumpsit : hunc Quitii dictatoris imperio in medio foro magister equitum Seruilius Ahala confodit. Manlium uero Capitolii uindicem, quia plerosque debitorum liberauerat, altius se et inciuilius efferentem, ab illa, quam defenderat, arce deiecit. Talis domi ac foris, talis pace belloque populus romanus, fretum adulescentiae, id est, secundam imperii aetatem habuit, in qua totam inter Alpes fretumque Italiam armis subegit.