[6,0] LIBER SEXTVS [6,1] M- Aemilio Lepido Q- Catulo consulibus, cum Sulla rem publicam conposuisset, bella noua exarserunt, unum in Hispania, aliud in Pamphylia et Cilicia, tertium in Macedonia, quartum in Dalmatia. Nam Sertorius, qui partium Marianarum fuerat, timens fortunam ceterorum, qui interempti erant, ad bellum commouit Hispanias. Missi sunt contra eum duces Q- Caecilius Metellus, filius eius, qui Iugurtham regem uicit, et L- Domitius praetor. A Sertorii duce Hirtuleio Domitius occisus est. Metellus uario successu contra Sertorium dimicauit. Postea, cum inpar pugnae solus Metellus putaretur, Cn- Pompeius ad Hispanias missus est. Ita duobus ducibus aduersis Sertorius fortuna uaria saepe pugnauit. Octauo demum anno per suos occisus est, et finis ei bello datus per Cn- Pompeium adulescentem et Q- Metellum Pium atque omnes prope Hispaniae in dicionem populi Romani redactae. [6,2] Ad Macedoniam missus est Ap- Claudius post consulatum. Leuia proelia habuit contra uarias gentes, quae Rhodopam prouinciam incolebant, atque ibi morbo mortuus est. Missus ei successor C- Scribonius Curio post consulatum. Is Dardanos uicit et usque ad Danubium penetrauit triumphumque meruit et intra triennium bello finem dedit. [6,3] Ad Ciliciam et Pamphyliam missus est P- Seruilius ex consule, uir strenuus. Is Ciliciam subegit, Lyciae urbes clarissimas oppugnauit et cepit, in his Phaselida, Olympum, Corycum Ciliciae. Isauros quoque adgressus in dicionem redegit atque intra triennium bello finem dedit. Primus omnium Romanorum in Tauro iter fecit. Reuertens triumphum accepit et nomen Isaurici meruit. [6,4] Ad Illyricum missus est C- Cosconius pro consule. Multam partem Dalmatiae subegit, Salonas cepit et conposito bello Romam post biennium rediit. Isdem temporibus consul M- Aemilius Lepidus, Catuli collega, bellum ciuile uoluit commouere, intra unam tamen aestatem motus eius oppressus est. Ita uno tempore multi simul triumphi fuerunt, Metelli ex Hispania, Pompeii secundus ex Hispania, Curionis ex Macedonia, Seruilii ex Isauria. [6,5] Anno urbis conditae sexcentesimo septuagesimo sexto, L- Licinio Lucullo et M- Aurelio Cotta consulibus mortuus est Nicomedes, rex Bithyniae, et per testamentum populum Romanum fecit heredem. Mithridates pace rupta Bithyniam et Asiam rursus uoluit inuadere. Aduersus eum ambo consules missi uariam habuere fortunam. Cotta apud Chalcedonem uictus ab eo acie, etiam intra oppidum coactus est et obsessus. Sed cum se inde Mithridates Cyzicum transtulisset, ut Cyzico capta totam Asiam inuaderet, Lucullus ei, alter consul, occurrit. Ac dum Mithridates in obsidione Cyzici commoratur, ipse eum a tergo obsedit fameque consumpsit et multis proeliis uicit, postremo Byzantium, quae nunc Constantinopolis est, fugauit. Nauali quoque proelio duces eius Lucullus oppressit. Ita una hieme et aestate a Lucullo ad centum fere milia regis extincta sunt. [6,6] Anno urbis Romae sexcentesimo septuagesimo octauo Macedoniam prouinciam M- Licinius Lucullus accepit, consobrinus Luculli, qui contra Mithridatem bellum gerebat. Et in Italia nouum bellum subito commotum est. Septuaginta enim et quattuor gladiatores ducibus Spartaco, Crixo et Oenomao effracto Capuae ludo fugerunt. Et per Italiam uagantes paene non leuius bellum in ea, quam Hannibal mouerat, parauerunt. Nam multis ducibus et duobus simul Romanorum consulibus uictis sexaginta fere milium armatorum exercitum congregauerunt, uictique sunt in Apulia a M- Licinio Crasso pro consule, et post multas calamitates Italiae tertio anno bello huic est finis inpositus. [6,7] Sexcentesimo octogesimo primo anno urbis conditae, P- Cornelio Lentulo et Cn- Aufidio Oreste consulibus duo tantum grauia bella in imperio Romano erant, Mithridaticum et Macedonicum. Haec duo Luculli agebant, L- Lucullus et M- Lucullus. L- ergo Lucullus post pugnam Cyzicenam, qua uicerat Mithridatem, et naualem, qua duces eius oppresserat, persecutus est eum et recepta Paphlagonia atque Bithynia etiam regnum eius inuasit, Sinopen et Amison, ciuitates Ponti nobilissimas, cepit. Secundo proelio apud Caberam ciuitatem, quo ingentes copias ex omni regno adduxerat Mithridates, cum XXX milia lectissima regis a quinque milibus Romanorum uastata essent, Mithridates fugatus est, castra eius direpta. Armenia quoque minor, quam tenuerat, eidem sublata est. Susceptus tamen est Mithridates post fugam a Tigrane, Armeniae rege, qui tum ingenti gloria imperabat, Persas saepe uicerat, Mesopotamiam occupauerat et Syriam et Phoenices partem. Ergo Lucullus repetens hostem fugatum etiam regnum Tigranis qui Armeniis imperabat ingressus est. Tigranocertam, ciuitatem Arzanenae, nobilissimam regni Armeniaci, cepit, ipsum regem cum septem milibus quingentis clibanariis et centum milibus sagittariorum et armatorum uenientem decem et octo milia militum habens ita uicit, ut magnam partem Armeniorum deleuerit. Inde Nisibin profectus eam quoque ciuitatem cum regis fratre cepit. Sed hi, quos in Ponto Lucullus reliquerat cum exercitus parte, ut regiones uictas et iam Romanorum tuerentur, neglegenter se et auare agentes occasionem iterum Mithridati in Pontum inrumpendi dederunt, atque ita bellum renouatum est. Lucullo paranti capta Nisibi contra Persas expeditionem successor est missus. [6,8] Alter autem Lucullus, qui Macedoniam administrabat, Bessis primus Romanorum intulit bellum atque eos ingenti proelio in Haemo monte superauit. Oppidum Uscudamam, quod Bessi habitabant, eodem die, quo adgressus est, uicit, Cabylen cepit, usque ad Danubium penetrauit. Inde multas supra Pontum positas ciuitates adgressus est. Illic Apolloniam euertit, Callatim, Parthenopolim, Tomos, Histrum, Burziaonem cepit belloque confecto Romam rediit. Ambo triumphauerunt, tamen Lucullus, qui contra Mithridatem pugnauerat, maiore gloria, cum tantorum regnorum uictor redisset. [6,9] Confecto bello Macedonico, manente Mithridatico, quod recedente Lucullo rex collectis auxiliis reparauerat, bellum Creticum ortum est. Ad id missus Q- Caecilius Metellus ingentibus proeliis intra triennium omnem prouinciam cepit appellatusque est Creticus atque ex insula triumphauit. Quo tempore Libya quoque Romano imperio per testamentum Appionis, qui rex eius fuerat, accessit, in qua inclutae urbes erant Berenice, Ptolomais, Cyrene. [6,10] Dum haec geruntur, piratae omnia maria infestabant ita, ut Romanis toto orbe uictoribus sola nauigatio tuta non esset. Quare id bellum Cn- Pompeio decretum est. Quod intra paucos menses ingenti et felicitate et celeritate confecit. Mox ei delatum etiam bellum contra regem Mithridatem et Tigranem. Quo suscepto Mithridatem in Armenia minore nocturno proelio uicit, castra diripuit, quadraginta milia eius occidit, uiginti tantum de exercitu suo perdidit et duos centuriones. Mithridates cum uxore fugit et duobus comitibus. Neque multo post, cum in suos saeuiret, Pharnacis, filii sui, apud milites seditione ad mortem coactus uenenum hausit. Hunc finem habuit Mithridates. Periit autem apud Bosphorum, uir ingentis industriae consiliique. Regnauit annis sexaginta, uixit septuaginta duobus, contra Romanos bellum habuit annis quadraginta. [6,11] Tigrani deinde Pompeius bellum intulit. Ille se ei dedidit et in castra Pompeii sexto decimo miliario ab Artaxata uenit ac diadema suum, cum procubuisset ad genua Pompeii, in manibus ipsius conlocauit. Quod ei Pompeius reposuit honorificeque eum habitum regni tamen parte multauit et grandi pecunia. Adempta est ei Syria, Phoenice, Sophanene; sex milia praeterea talentorum argenti indicta, quae populo Romano daret, quia bellum sine causa Romanis commouisset. Pompeius mox etiam Albanis bellum intulit et eorum regem Oroden ter uicit, postremo per epistulas ac munera rogatus ueniam ei ac pacem dedit. Hiberiae quoque regem Artacen uicit acie et in deditionem accepit. Armeniam minorem Deiotaro, Galatiae regi, donauit, quia socius belli Mithridatici fuerat. Attalo et Pylaemeni Paphlagoniam reddidit. Aristarchum Colchis regem imposuit. Mox Ituraeos et Arabas uicit. Et cum uenisset in Syriam, Seleuciam, uicinam Antiochiae ciuitatem, libertate donauit, quod regem Tigranen non recepisset. Antiochensibus obsides reddidit. Aliquantum agrorum Daphnensibus dedit, quo lucus ibi spatiosior fieret, delectatus loci amoenitate et aquarum abundantia. Inde ad Iudaeam transgressus est, Hierosolyma, caput gentis, tertio mense cepit XII milibus Iudaeorum occisis, ceteris in fidem acceptis. His gestis in Asiam se recepit et finem antiquissimo bello dedit. [6,12] M- Tullio Cicerone oratore et C- Antonio consulibus, anno ab urbe condita sexcentesimo octogesimo nono, L- Sergius Catilina, nobilissimi generis uir, sed ingenii prauissimi, ad delendam patriam coniurauit cum quibusdam claris quidem, sed audacibus uiris. A Cicerone urbe expulsus est. Socii eius deprehensi in carcere strangulati sunt. Ab Antonio, altero consule, Catilina ipse uictus proelio est et interfectus. [6,13] Sexcentesimo nonagesimo anno urbis conditae D- Iunio Silano et L- Murena consulibus Metellus de Creta triumphauit, Pompeius de bello piratico et Mithridatico. Nulla umquam pompa triumphi similis fuit. Ducti sunt ante eius currum filii Mithridatis, filius Tigranis et Aristobulus, rex Iudaeorum; praelata est ingens pecunia et auri atque argenti infinitum. Hoc tempore nullum per orbem terrarum graue bellum erat. [6,14] Anno urbis conditae sexcentesimo nonagesimo tertio C- Iulius Caesar, qui postea imperauit, cum L- Bibulo consul est factus. Decreta est ei Gallia et Illyricum cum legionibus decem. Is primus uicit Heluetios, qui nunc Sequani appellantur, deinde uincendo per bella grauissima usque ad Oceanum Britannicum processit. Domuit autem annis nouem fere omnem Galliam, quae inter Alpes, flumen Rhodanum, Rhenum et Oceanum est et circuitu patet ad bis et tricies centena milia passuum. Britannis mox bellum intulit, quibus ante eum ne nomen quidem Romanorum cognitum erat, eosque uictos obsidibus acceptis stipendiarios fecit. Galliae autem tributi nomine annuum imperauit stipendium quadringenties, Germanosque trans Rhenum adgressus inmanissimis proeliis uicit. Inter tot successus ter male pugnauit, apud Aruernos semel praesens et absens in Germania bis. Nam legati eius duo, Titurius et Aurunculeius, per insidias caesi sunt. [6,15] Circa eadem tempora anno urbis conditae sexcentesimo nonagesimo septimo, M- Licinius Crassus, collega Cn- Pompeii Magni in consulatu secundo, contra Parthos missus est et cum circa Carras contra omen et auspicia dimicasset, a Surena, Orodis regis duce, uictus ad postremum interfectus est cum filio, clarissimo et praestantissimo iuuene. Reliquiae exercitus per C- Cassium quaestorem seruatae sunt, qui singulari animo perditas res tanta uirtute restituit, ut Persas rediens trans Euphraten crebris proeliis uinceret. [6,16] Hinc iam bellum ciuile successit exsecrandum et lacrimabile, quo praeter calamitates, quae in proeliis acciderunt, etiam populi Romani fortuna mutata est. Caesar enim rediens ex Gallia uictor coepit poscere alterum consulatum atque ita ut sine dubietate aliqua ei deferretur. Contradictum est a Marcello consule, a Bibulo, a Pompeio, a Catone, iussusque dimissis exercitibus ad urbem redire. Propter quam iniuriam ab Arimino, ubi milites congregatos habebat, aduersum patriam cum exercitu uenit. Consules cum Pompeio senatusque omnis atque uniuersa nobilitas ex urbe fugit et in Graeciam transiit. Apud Epirum, Macedoniam, Achaiam Pompeio duce senatus contra Caesarem bellum parauit. Caesar uacuam urbem ingressus dictatorem se fecit. Inde Hispanias petiit. Ibi Pompeii exercitus ualidissimos et fortissimos cum tribus ducibus, L- Afranio, M- Petreio, M- Varrone, superauit. Inde regressus in Graeciam transiit, aduersum Pompeium dimicauit. Primo proelio uictus est et fugatus, euasit tamen, quia nocte interueniente Pompeius sequi noluit, dixitque Caesar nec Pompeium scire uincere et illo tantum die se potuisse superari. Deinde in Thessalia apud Palaeopharsalum productis utrimque ingentibus copiis dimicauerunt. Pompei acies habuit XL milia peditum, equites in sinistro cornu sexcentos, in dextro quingentos, praeterea totius Orientis auxilia, totam nobilitatem, innumeros senatores, praetorios, consulares et qui magnorum iam bellorum uictores fuissent. Caesar in acie sua habuit peditum non integra XXX milia, equites mille. Numquam adhuc Romanae copiae in unum neque maiores neque melioribus ducibus conuenerant, totum terrarum orbem facile subacturae, si contra barbaros ducerentur. Pugnatum tamen est ingenti contentione uictusque ad postremum Pompeius et castra eius direpta sunt. Ipse fugatus Alexandriam petiit, ut a rege Aegypti, cui tutor a senatu datus fuerat propter iuuenilem eius aetatem, acciperet auxilia. Qui fortunam magis quam amicitiam secutus occidit Pompeium, caput eius et anulum Caesari misit. Quo conspecto Caesar etiam lacrimas fudisse dicitur, tanti uiri intuens caput et generi quondam sui. [6,17] Mox Caesar Alexandriam uenit. Ipsi quoque Ptolomaeus parare uoluit insidias, qua causa bellum regi inlatum est. Victus in Nilo periit inuentumque est corpus eius cum lorica aurea. Caesar Alexandria potitus regnum Cleopatrae dedit, Ptolomaei sorori, cum qua consuetudinem stupri habuerat. Rediens inde Caesar Pharnacen, Mithridatis Magni filium, qui Pompeio in auxilium apud Thessaliam fuerat, rebellantem in Ponto et multas populi Romani prouincias occupantem uicit acie, postea ad mortem coegit. [6,18] Inde Romam regressus tertio se consulem fecit cum M- Aemilio Lepido, qui ei magister equitum dictatori ante annum fuerat. Inde in Africam profectus est, ubi infinita nobilitas cum Iuba, Mauretaniae rege, bellum reparauerat. Duces autem Romani erant P- Cornelius Scipio ex genere antiquissimo Scipionis Africani (hic etiam socer Pompeii Magni fuerat), M- Petreius, Q- Varus, M- Porcius Cato, L- Cornelius Faustus, Sullae dictatoris filius. Contra hos commisso proelio, post multas dimicationes uictor fuit Caesar. Cato, Scipio, Petreius, Iuba ipsi se occiderunt. Faustus, Sullae quondam dictatoris filius, Pompeii gener, a Caesare interfectus est. [6,19] Post annum Caesar Romam regressus quarto se consulem fecit et statim ad Hispanias est profectus, ubi Pompeii filii, Cn- Pompeius et Sex. Pompeius, ingens bellum praeparauerant. Multa proelia fuerunt, ultimum apud Mundam ciuitatem, in quo adeo Caesar paene uictus est, ut fugientibus suis se uoluerit occidere, ne post tantam rei militaris gloriam in potestatem adulescentium, natus annos sex et quinquaginta, ueniret. Denique reparatis suis uicit. Ex Pompeii filiis maior occisus est, minor fugit. [6,20] Inde Caesar bellis ciuilibus toto orbe conpositis Romam rediit. Agere insolentius coepit et contra consuetudinem Romanae libertatis. Cum ergo et honores ex sua uoluntate praestaret, qui a populo antea deferebantur, nec senatui ad se uenienti adsurgeret aliaque regia et paene tyrannica faceret, coniuratum est in eum a sexaginta uel amplius senatoribus equitibusque Romanis. Praecipui fuerunt inter coniuratos duo Bruti ex eo genere Bruti, qui primus Romae consul fuerat et reges expulerat, et C- Cassius et Seruilius Casca. Ergo Caesar, cum senatus die inter ceteros uenisset ad curiam, tribus et uiginti uulneribus confossus est.