[4,0] LIBER QVARTVS. [4,1] Transacto Punico bello secutum est Macedonicum contra Philippum regem quingentesimo quinquagesimo et primo anno ab urbe condita. T- Quintius Flamininus aduersum Philippum missus rem prospere gessit. Pax ei data est his legibus: ne Graeciae ciuitatibus, quas Romani contra eum defenderant, bellum inferret, ut captiuos et transfugas redderet, quinquaginta solas naues haberet, reliquas Romanis dederet, per annos decem quaterna milia pondo argenti praestaret et obsidem daret filium suum Demetrium. T- Quintius etiam Lacedaemoniis intulit bellum. Ducem eorum Nabidem uicit et quibus uoluit condicionibus in fidem accepit. Ingenti gloria trimphauit; duxit ante currum nobilissimos obsides, Demetrium, Philippi filium, et Armenen Nabidis. [4,2] Transacto bello Macedonico secutum est Syriacum contra Antiochum regem P- Cornelio Scipione M- Acilio Glabrione consulibus. Huic Antiocho Hannibal se iunxerat, Carthaginem, patriam suam, metu, ne Romanis traderetur, relinquens. M- Acilius Glabrio in Achaia bene pugnauit. Castra regis Antiochi nocturna pugna capta sunt, ipse fugatus. Philippo, quia contra Antiochum Romanis fuisset auxilio, filius Demetrius redditus est. L- Cornelio Scipione et C- Laelio consulibus Scipio Africanus fratri suo L- Cornelio Scipioni consuli legatus datus contra Antiochum profectus est. Hannibal, qui cum Antiocho erat, nauali proelio uictus est. Ipse postea Antiochus circa Sipylum apud Magnesiam, Asiae ciuitatem, a consule Cornelio Scipione ingenti proelio fusus est. Auxilio fuit Romanis in ea pugna Eumenes, Attali regis frater, qui Eumeniam in Phrygia condidit. Quinquaginta milia peditum, tria equitum eo certamine ex parte regis occisa sunt. Tum rex pacem petit. Isdem condicionibus data est a senatu, quamquam uicto, quibus ante offerebatur: ut ex Europa et Asia recederet atque intra Taurum se contineret, decem milia talentorum et uiginti obsides praeberet, Hannibalem, concitatorem belli, dederet. Eumeni regi donatae sunt a senatu omnes Asiae ciuitates, quas Antiochus bello perdiderat, et Rhodiis, qui auxilium Romanis contra regem Antiochum tulerant, multae urbes concessae sunt. Scipio Romam rediit, ingenti gloria triumphauit. Nomen et ipse ad imitationem fratris Asiagenis accepit, quia Asiam uicerat, sicuti frater ipsius propter Africam domitam Africanus appellabatur. Sp- Postumio Albino Q- Marcio Philippo consulibus M- Fuluius de Aetolis triumphauit. Hannibal, qui uicto Antiocho, ne Romanis traderetur, ad Prusiam, Bithyniae regem, fugerat, repetitus etiam ab eo est per T- Quintium Flamininum. Et, cum tradendus Romanis esset, uenenum bibit et apud Libyssam in finibus Nicomedensium sepultus est. [4,3] Philippo, rege Macedoniae, mortuo, qui et aduersum Romanos bellum gesserat et postea Romanis contra Antiochum auxilium tulerat, filius eius Perseus in Macedonia rebellauit ingentibus copiis ad bellum paratis. Nam adiutores habebat Cotyn, Thraciae regem, et regem Illyrici, Gentium nomine. Romanis autem in auxilio erant Eumenes, Asiae rex, Ariaratus Cappadociae, Antiochus Syriae, Ptolomaeus Aegypti, Masinissa Numidiae. Prusias autem Bithyniae, quamquam sororem Persei uxorem haberet, utrisque se aequum praebuit. Dux Romanorum P- Licinius consul contra eum missus est et a rege graui proelio uictus. Neque tamen Romani, quamquam superati, regi petenti pacem praestare uoluerunt, nisi his condicionibus: ut se et suos senatui et populo Romano dederet. Mox missus contra eum L- Aemilius Paulus consul et in Illyricum C- Anicius praetor contra Gentium. Sed Gentius facile uno proelio uictus mox se dedidit. Mater eius et uxor et duo filii, frater quoque simul in potestatem Romanorum uenerunt. Ita bello intra XXX dies perfecto ante cognitum est Gentium uictum, quam coeptum bellum nuntiaretur. [4,4] Cum Perseo autem Aemilius Paulus consul III Nonas Septembres dimicauit uicitque eum uiginti milibus peditum eius occisis. Equitatus cum rege integer fugit. Romanorum centum milites amissi sunt. Urbes Macedoniae omnes, quas rex tenuerat, Romanis se dediderunt; ipse rex, cum desereretur ab amicis, uenit in Pauli potestatem. Sed honorem ei Aemilius Paulus consul non quasi uicto habuit. Nam et uolentem ad pedes sibi cadere non permisit et iuxta se in sella conlocauit. Macedonibus et Illyriis hae leges a Romanis datae: ut liberi essent et dimidium eorum tributorum praestarent, quae regibus praestitissent, ut appareret, populum Romanum pro aequitate magis quam auaritia dimicare. Itaque in conuentu infinitorum populorum Paulus hoc pronuntiauit et legationes multarum gentium, quae ad eum uenerant, magnificentissime conuiuio pauit, dicens eiusdem hominis esse debere et bello uincere et in conuiuii apparatu elegantem esse. Mox septuaginta ciuitates Epiri, quae rebellabant, cepit, praedam militibus distribuit. Romam ingenti pompa rediit in naui Persei, quae inusitatae magnitudinis fuisse traditur, adeo ut sedecim ordines dicatur habuisse remorum. Triumphauit autem magnificentissime in curru aureo cum duobus filiis utroque latere adstantibus. Ducti sunt ante currum duo regis filii et ipse Perseus, XLV annos natus. Post eum etiam Anicius de Illyriis triumphauit. Gentius cum fratre et filiis ante currum ductus est. Ad hoc spectaculum reges multarum gentium Romam uenerunt, inter alios uenit etiam Attalus atque Eumenes, Asiae reges, et Prusias Bithyniae. Magno honore excepti sunt et permittente senatu dona, quae attulerant, in Capitolio posuerunt. Prusias etiam filium suum Nicomeden senatui commendauit. Insequenti anno L- Memmius in Lusitania bene pugnauit. Marcellus postea consul res ibidem prosperas gessit. [4,5] Tertium deinde bellum contra Carthaginem suscipitur, sexcentesimo et altero ab urbe condita anno, L- Manlio Censorino et M- Manilio consulibus, anno quinquagesimo primo postquam secundum Punicum transactum erat. Hi profecti Carthaginem oppugnauerunt. Contra eos Hasdrubal, dux Carthaginiensium, dimicabat. Famea, dux alius, equitatui Carthaginiensium praeerat. Scipio tunc, Scipionis Africani nepos, tribunus ibi militabat. Huius apud omnes ingens metus et reuerentia erat. Nam et paratissimus ad dimicandum et consultissimus habebatur. Itaque per eum multa a consulibus prospere gesta sunt, neque quicquam magis uel Hasdrubal uel Famea uitabant, quam contra eam Romanorum partem committere, ubi Scipio dimicaret. Per idem tempus Masinissa, rex Numidarum, per annos sexaginta fere amicus populi Romani, anno uitae nonagesimo septimo mortuus quadraginta quattuor filiis relictis Scipionem diuisorem regni inter filios suos esse iussit. Cum igitur clarum Scipionis nomen esset, iuuenis adhuc consul est factus et contra Carthaginem missus. Is eam cepit ac diruit. Spolia ibi inuenta, quae uariarum ciuitatum excidiis Carthago collegerat, et ornamenta urbium ciuitatibus Siciliae, Italiae, Africae reddidit, quae sua recognoscebant. Ita Carthago septingentesimo anno, quam condita erat, deleta est. Scipio nomen, quod auus eius acceperat, meruit, scilicet ut propter uirtutem etiam ipse Africanus iunior uocaretur. [4,6] Interim in Macedonia quidam Pseudophilippus arma mouit et Romanum praetorem P- Iuuentium contra se missum ad internicionem uicit. Post eum Q- Caecilius Metellus dux a Romanis contra Pseudophilippum missus est et XXV milibus eius occisis Macedoniam recepit, ipsum etiam Pseudophilippum in potestatem suam redegit. Corinthiis quoque bellum indictum est, nobilissimae Graeciae ciuitati, propter iniuriam legatorum Romanorum. Hanc Mummius consul cepit et diruit. Tres igitur Romae simul celeberrimi triumphi fuerunt: Africani ex Africa, ante cuius currum ductus est Hasdrubal, Metelli ex Macedonia, cuius currum praecessit Andriscus, idem qui et Pseudophilippus, Mummii ex Corintho, ante quem signa aenea et pictae tabulae et alia urbis clarissimae ornamenta praelata sunt. [4,7] Iterum in Macedonia Pseudoperses, qui se Persei filium esse dicebat, collectis seruitiis rebellauit et, cum sedecim milia armatorum haberet, a Tremellio quaestore superatus est. Eodem tempore Metellus in Celtiberia apud Hispanos res egregias gessit. Successit ei Q- Pompeius. Nec multo post Q- quoque Caepio ad idem bellum missus est, quod quidam Viriathus contra Romanos in Lusitania gerebat. Quo metu Viriathus a suis interfectus est, cum quattuordecim annis Hispanias aduersus Romanos mouisset. Pastor primo fuit, mox latronum dux, postremo tantos ad bellum populos concitauit, ut adsertor contra Romanos Hispaniae putaretur. Et cum interfectores eius praemium a Caepione consule peterent, responsum est numquam Romanis placuisse imperatores a suis militibus interfici. [4,8] Q- Pompeius deinde consul, a Numantinis, quae Hispaniae ciuitas fuit opulentissima, superatus, pacem ignobilem fecit. Post eum C- Hostilius Mancinus consul iterum cum Numantinis pacem fecit infamem, quam populus et senatus iussit infringi atque ipsum Mancinum hostibus tradi, ut in illo, quem auctorem foederis habebant, iniuriam soluti foederis uindicarent. Post tantam igitur ignominiam, qua a Numantinis bis Romani exercitus fuerant subiugati, P- Scipio Africanus secundo consul factus et ad Numantiam missus est. Is primum militem uitiosum et ignauum exercendo magis quam puniendo sine aliqua acerbitate correxit, tum multas Hispaniae ciuitates partim cepit, partim in deditionem accepit, postremo ipsam Numantiam diu obsessam fame confecit et a solo euertit, reliquam prouinciam in fidem accepit. Eodem tempore Attalus, rex Asiae, frater Eumenis, mortuus est heredemque populum Romanum reliquit. Ita imperio Romano per testamentum Asia accessit. Mox etiam D- Iunius Brutus de Callaecis et Lusitanis magna gloria triumphauit et P- Scipio Africanus de Numantinis secundum triumphum egit quarto decimo anno postquam priorem de Africa egerat. [4,9] Motum interim in Asia bellum est ab Aristonico, Eumenis filio, qui ex concubina susceptus fuerat. Hic Eumenes frater Attali fuerat. Aduersus eum missus P- Licinius Crassus infinita regum habuit auxilia. Nam et Bithyniae rex Nicomedes Romanos iuuit et Mithridates Ponticus, cum quo bellum postea grauissimum fuit, et Ariarathes Cappadox et Pylaemenes Paphlagon. Victus est tamen Crassus et in proelio interfectus est. Caput ipsius Aristonico oblatum est, corpus Smyrnae sepultum. Postea Perperna, consul Romanus, qui successor Crasso ueniebat, audita belli fortuna ad Asiam celerauit et acie uictum Aristonicum apud Stratonicen ciuitatem, quo confugerat, fame ad deditionem conpulit. Aristonicus iussu senatus Romae in carcere strangulatus est. Triumphari enim de eo non poterat, quia Perperna apud Pergamum Romam rediens diem obierat. L- Caecilio Metello et T- Quintio Flaminino consulibus Carthago in Africa iussu senatus reparata est, quae nunc manet, annis duobus et uiginti postquam a Scipione fuerat euersa. Deducti eo sunt ciues Romani. [4,10] Anno sexcentesimo uicesimo septimo ab urbe condita C- Cassius Longinus et Sex- Domitius Caluinus consules Gallis transalpinis bellum intulerunt et Aruernorum tunc nobilissimae ciuitati atque eorum duci Bituito infinitamque multitudinem iuxta Rhodanum fluuium interfecerunt. Praeda ex torquibus Gallorum ingens Romam perlata est. Bituitus se Domitio dedit atque ab eo Romam deductus est, magnaque gloria consules ambo triumphauerunt. M- Porcio Catone et Q- Marcio Rege consulibus, sexcentesimo tricesimo et tertio anno ab urbe condita Narbone in Gallia colonia deducta est annoque post a L- Caecilio Metello et Q- Mucio Scaeuola consulibus de Dalmatia triumphatum est. Ab urbe condita anno sexcentesimo tricesimo quinto C- Cato consul Scordiscis intulit bellum ignominioseque pugnauit. C- Caecilio Metello et Cn- Carbone consulibus duo Metelli fratres eodem die, alterum ex Sardinia, alterum ex Thracia, triumphum egerunt, nuntiatumque Romae est Cimbros e Gallia in Italiam transisse. [4,11] P- Scipione Nasica et L- Calpurnio Bestia consulibus Iugurthae, Numidarum regi, bellum inlatum est, quod Adherbalem et Hiempsalem, Micipsae filios, fratres suos, reges et populi Romani amicos, interemisset. Missus aduersus eum consul Calpurnius Bestia, corruptus regis pecunia, pacem cum eo flagitiosissimam fecit, quae a senatu improbata est. Postea contra eundem insequenti anno Sp- Postumius Albinus profectus est. Is quoque per fratrem ignominiose contra Numidas pugnauit. Tertio missus est Q- Caecilius Metellus consul. Is exercitum a prioribus ducibus corruptum ingenti seueritate et moderatione correctum, cum nihil in quemquam cruentum faceret, ad disciplinam Romanam reduxit. Iugurtham uariis proeliis uicit, elephantos eius occidit uel cepit, multas ciuitates ipsius in deditionem cepit. Et cum iam finem bello positurus esset, successum est ei a C- Mario. Is Iugurtham et Bocchum, Mauritaniae regem, qui auxilium Iugurthae ferre coeperat, pariter superauit. Aliquanta et ipse oppida Numidiae cepit belloque terminum posuit capto Iugurtha per quaestorem suum Cornelium Sullam, ingentem uirum, tradente Boccho Iugurtham qui pro eo ante pugnauerat. A M- Iunio Silano, collega Q- Metelli, Cimbri in Gallia uicti sunt, et a Minucio Rufo in Macedonia Scordisci et Triballi, et a Seruilio Caepione in Hispania Lusitani subacti. Acti sunt et duo triumphi de Iugurtha, primus per Metellum, secundus per Marium. Ante currum tamen Marii Iugurtha cum duobus filiis ductus est catenatus et mox iussu consulis in carcere strangulatus est.