[26,1] R- D- PETRO EPISCOPO CRACOVIENSI AC REGNI POLONIAE CANCELLARIO DES- ERASMVS ROTEROD- S- D-. [2] In ipso statim huius operis limine, Praesul amplissime, fortassis ceperit aliquem admiratio, quid acciderit ut praeter morem meum nunc Seneca prodeat, non eiusdem nomen praeferens cui fuerat antea dicatus. [3] Quum enim alii quidam pluribus interdum dedicent eundem librum, nonnulli singulos eiusdem operis libros singulis nuncupent, quidam appendices adiectas aliis inscribant quam opus inseripserant ; nos tamen hac in re summam praestitimus constantiam hactenus : adeo ut cum olim R- D- Guilhelmo Vuaramo, archiepiscopo Cantuariensi, solam Euripidis Hecubam praesentes exhibuissemus, absentes in aeditione et Iphigeniam Aulidensem adiecerimus. [4] Quantulus autem fuerit Adagiorum libellus initio, quem clarissimo baroni Guilhelmo Monioio dedicauimus, plerique sciunt ; quanta nunc sit operis moles, liquet ; nihil tamen mutatum est de titulo. [5] Certe poteramus in Chiliadibus aut Centuriis facere quod Celius Rodiginus, uir doctus ac pius, fecit in sedecim libris quibus titulum esse uoluit Antiquarum Lectionum. [6] Ab hac ambitione tantum absumus, ut complures libellos emiserimus absque nuncupatione : longius etiam ab eorum impudentia, qui idem opus mutata duntaxat praefatione pluribus dicant, eadem, quod aiunt, filia plures sibi generos asciscentes. [7] Aduersus huiusmodi exempla quum in hunc usque diem perpetuo meum morem obtinuerim, hoc uehementius admirabitur aliquis, quod opus pridem dicatum Thomae episcopo Dunelmensi, nunc uideat alterius praeferre nomen. [8] Hoc, amplissime Praesul, nec casu nec temere, sed consulto factum esse fateor. [9] Siquidem uel hac ratione cunctis testatum esse uolui, priorem aeditionem non fuisse meam ; quanquam plus satis fretus amici cuiusdam promissis addideram praefationem. [10] Cantabrigiae quum nactus essem aliquot Senecae libros manu descriptos, adhibito laboris socio totum Senecam percurri uerius quam perlegi ; annotatis in spacio marginis quae uel diuersa compereram in exemplaribus, uel ipse ex me addiuinaram. [11] In his erant permulta quae uigilantis et eruditi cuiuspiam discussionem requirebant. [12] Quum mihi diutius Basileae commorari non esset commodum, totum hoc negocium amico cuidam, de cuius fide nec tutu quicquam addubitabam, nec nunc conqueri libet, commisi. [13] At post menses aliquot Basileam reuersus, [27,13] comperi sic tractatum opus ut me uehementer puderet eius aeditionis. [14] Non hic uulgari more culpam in alium transferam, sed partiar magis inter eum qui commisit, et eum qui commissum ad se recepit. [15] Meum peccatum erat quod, oblitus sapientissimi de cassita apologi, amicorum operam expectarem in eo negocio quod per me rectius geri et potuit et debuit : illius, quod inexploratis humeris suscepit sarcinam uiribus maiorem. [16] Quanquam haud scio an maior culpae portio mea sit, siquidem ineptior est qui boui clitellas imponit quam bos ipse qui recepit impositas. [17] Sed ciuilius est, opinor, utriusque culpam si non licet excusare, saltem extenuare. [18] Fidem amici perspectam habebam, de ingenio, doctrina iudicioque pro mea erga illum beneuolentia magnificentius sensi quam pro re ; et ille pro mutuo suo amore, gratificandi studio, fortassis et recusandi pudore, plus recepit quam praestare ualuit. [19] Quod ego peccaui, simplicitatis et candoris erat ; quod ille, sedulitatis et obsequii. [20] Caeterum quod ea pars exemplaris quae crebriores habebat annotatiunculas, sublata est, sic interpretari libet, aut ab illo non esse factum, aut charitate nostri factum, qui maluit ibi parum ; meminisse fidei quam de nostra amicitia periclitari. [21] Sed huic malo malum aliud geminum accessit, ut intelligas totum illud negocium sinistris auspiciis fuisse gestum. [22] Curaram per quendam bibliopolam, sibi felicem, aliis infelicissimum, Senecae codicem reddendum Episcopo cui dicaram hoc laboris. [23] Is ex Anglia reuersus, affirmauit se cum fide quod erat mandatum peregisse. [24] Credidi : quis enim non crederet sic asseueranti ? [25] Interim in meis ad Episcopum literis iterum atque iterum faciebam dicati missique uoluminis mentionem. [26] Ille qui nihil acceperat, existimabat se mihi ludibrio esse. [27] Huic stomachum etiam exasperauit iureconsultus quidam, qui illi erat a consiliis. [28] Nam indicarat Episcopo locos aliquot qui tam manifestum habebant mendum, ut mirum sit nec ab operis animaduersum fuisse. [29] Tandem quum redissem in Angliam, ignarus harum rerum, comperi Praesulem illum, quem habere solebam amicissimum, mire frigidum, et causam expiscatus sum. [30] Itaque praeter aeditionis dedecus propemodum etiam amici non uulgaris iacturam feci. [31] Interim semper stimulauit animum calcar ignominiae, ut quemadmodum solent milites post cladem acceptam in proximo conflictu uirtute dedecus acceptum pensare, ita feliciore recognitione sarcirem quod in aeditione priore commissum erat. [32] Quanquam illa quoque, qualis qualis erat, non parum multa restituit, certe spem aliquam ostendit eruditis huius senticeti in usum frugiferi noualis repurgandi. [33] Itaque melioribus, ni fallor, auibus Senecam in manus recepi : in quo emaculando tantum curae tantumque sudoris impensum est, ut optimo iure possim abdicare priorem illam aeditionem. [34] Ac ne quid infelicium auspiciorum hic resideret, [28,34] sed plane nouo genio iam aliud prodiret opus, mutata praefatione, tuo nomini auspicatissimo uigilias hasce meas dicare uisum est. [35] Speroque futurum ut quemadmodum tu consiliis fidelibus iuxta ac prudentibus, Regi Sigismundo pacis bellique artibus iuxta instructo, tum florentissimo Poloniae regno, cui uigilantissimum praestas Cancellarium, cum primis dexter es ac felix ; ita nomen tuum Senecae praefixum, laetum quoddam augurium sit allaturum studiosis omnibus, quos hactenus misere torsit autor lectu quidem dignissimus, sed ita tractatus ut uix usquam se lector possit explicare. [36] Non hic uerbis attollam quantum mihi laboris exhaustum sit. [37] Scio neminem crediturum, nisi priorem aeditionem cum hac contulerit. [38] Id si quis non grauabitur facere, continue fatebitur alium prodisse Senecam : non quod nihil resederit excutiendum, sed quod innumera portenta non minus feliciter quam fortiter sustulerimus, idque praesidio diuersorum codicum, inter quos erant aliquot mirae uetustatis. [39] Diuinationi non temere indulsimus, experimento docti quam id tutum non sit. [40] Et tamen alicubi diuinandum fuit, nec raro feliciter cessit coniectura, nisi me fallunt omnia. [41] Adiuuit in hoc labore nonnihil industria Matthaei Fortunati Pannonii, hominis, ut res indicat, exacte docti, diligentis, sobrii sanique iudicii. [42] Is enim libros Naturalium Quaestionum accuratissime recognouit : quod operae utinam et in caeteris omnibus praestitisset ! [43] Quem ut in plerisque libenter sequuti sumus, ita in nonnullis ab eo dissentimus, praesertim ubi nostro sensui suffragabantur exemplaria. [44] Profuit et Rodolphi Agricolae codex typis excusus Taruisii, ante annos quinquaginta : quem is uigilantissime uidetur euoluisse. [45] Arguebant hoc notulae manus ipsius, quibus innumera loca correxerat, sed in multis, ut apparebat, diuinationem ingenii sequutus magis quam exemplaris uetusti fidem. [46] Incredibile uero quam multa diuinarit uir ille plane diuinus ; non enim possum Rodolphi dotes et plurimas et eximias complecti breuius. [47] Eius codicis nobis copiam fecit Hayo Hermannus Phrysius, iuuenis tam felici natus indole ut unus uideatur idoneus qui Rodolphicae laudis successionem capessat, tantique uiri gloriam sustineat ; alioqui et patriam habens cum illo communem et affinitate propinquus. [48] Quin et Sigismundus Gelenius, qui iampridem in officina Frobeniana castigandi praefecturam gerit, uir citra omnem ostentationem exquisite doctus et, quod in eruditis quoque rarum est, emunctae naris exactique iudicii, non pauca feliciter deprehendit quae nos in multa distractos, interdum et defessos, fefellerant. [49] Non enim est mei ingenii quenquam laude merita fraudare. [50] Vt autem hunc Senecam tam prodigiose deprauatum haberemus, praeter illas uulgares causas incuriam inscitiamque scribarum, [29,50] temeritatem sciolorum mutantium quicquid non assequuntur, seorsum duas potissimum fuisse perspicio. [51] Prior est ipsa Senecae phrasis, quae quoniam nusquam non affectat declamatorias argutias, interdum usque ad aenigmatis obscuritatem, praesertim quum accedat orationis concisae parumque compositae abruptum, ut facillimus, ita periculosus erat lapsus uel minus eruditis uel oscitantibus : qua de re mox plura nobis dicentur. [52] Altera quod hunc scriptorem prisci Christiani sibi studio quodam uindicarunt, ac propemodum pro orthodoxo sunt amplexi ; partim ob praeceptorum sanctitatem quam in huius libris animaduerterunt, partim commendatione libelli qui continet epistolas aliquot ultro citroque inter Paulum Apostolum et Senecam missas : mendaci quidem titulo, sed in rebus humanis mirum est quantum interdum habeat momenti fictum ac friuolum nugamentum. [53] Non enim belli tantum, iuxta prouerbium, sed totius uitae mortalium multa sunt inania. [54] Iam quum semper uulgo nihil soleat esse leuius, quo seculum illud habebat homines ad pietatem proniores, magis credulos minusque suspiciosos, hoc facilius erat illis fuco pietatis imponere. [55] Nec parum accessit illi fauoris ex D- Hieronymi commendatione, qui Senecam recensuit in Catalogo sanctorum : quanquam in eo Catalogo commemorantur aliquot non admodum probatae sanctitatis, uelut Iosephus professione Iudaeus, Tertullianus, Nouatianus et Donatus haeretici. [56] Ita factum est ut ob religionis amorem, fastiditis ethnicorum literis politioribus, disciplinis, linguis et antiquitatis peritia, Senecae libros et priuatim sibi legerent et publice iuuentuti praelegerent, homines infantes ac uix semigrammatici, tantum aspersi rudis illius et inconditae philosophiae somnio uerius quam cognitione ; qui professionem auspicabantur ab explicatione quatuor causarum, materialis, formalis, efcientis et finalis. [57] Deinde praefati epistolam esse moralis philosophiae, diuidebant eam in duas partes principales, et rursus harum singulas in tres aut quatuor minus principales. [58] His fumis ingressi, quum uentum esset in medium, si qua uox occurrisset inusitatior, si quod schema, si qua ad autores non uulgares allusio, si quid Graecitatis, si quid ueteris historiae, breuiter si quid omnino retrusioris eruditionis, quum harum rerum nihil didicissent, quibus pene ad ostentationis uitium scatet Seneca, necesse erat ut aut mera portenta comminiscerentur aut mutarent scripturam. [59] Quid ni? [60] G-Aischron g-gar g-siohpan ubi cathedram conscenderis, et inscitiam profiteri non conuenit ei qui pileo tituloque magistri artium celebris est. [61] Vix dictu credibile quantam hic impietatem commissam deprehenderim. [62] Eundem locum interim adeo uarie corruptum, et tam impudenter mutatum offendimus, ut nullum uerbum nec inter deprauatores, nec cum germana lectione quam in peruetustis exemplaribus inuenimus, conueniret. [63] Itaque, dum quod semel deprauatum est, alius simili temeritate nititur emendare, rursum alius atque alius subinde nouat aliquid, fit mendum inemendabile, ut nulla iam quamuis eruditi hominis diuinatio possit opitulari. [64] Nam quod scribarum inscitia committitur, habet aliqua germanae [30,64] scripturae uestigia, quae sagacibus ingeniis praebent aliquam ueri coniecturam : quemadmodum in his quae ex notulis excipientium aut ex dictantis uoce non aequaliter ad omnium aures perlata, uitiata sunt, locus aliquis relictus est eruditorum coniecturae. [65] Solent enim professores dictare scribendum quod erant enarraturi. [66] His non omnes erant aeque uicini, et diuersa est nationum pronunciatio, nec semper articulata lingua est pronuncianti. [67] Hinc euenit ut "contantius" scriberetur pro "constantius", et "alea" pro "area". [68] Similiter notularum uarietas dabat ansam erroris. [69] Attamen illud debemus Christianorum studio, quod quum tot clarissimi scriptores interciderint, Seneca nobis magna ex parte supersit ; si tamen hoc est superesse. [70] Opinor autem a nobis rem eo deductam ut, siquis doctior, felicior et ociosior tantam accessionem addat huit aeditioni quantam nos adiecimus superioribus, sperem talem fore Senecam ut minimo cum tedio, maximo cum fructu legi possit. [71] Adiecimus annotatiunculas, sed paucas, nec alibi quam sicubi putarem excludendam deprauationem. [72] Alioqui nullus erat futurus annotationum modus, si (quod a Fortunato factum est) quicquid esset correctum annotare uoluissemus. [73] Et tamen uehementer optarim hunc autorem scholiis illustratum, ueluti stellulis quibusdam quae deprauatorum temeritatem submouerent. [74] Vitam Senecae quidam non prorsus indiligens ex Suetonio, Cornelio Tacito et Hieronymo decerptam literis prodidit : ex cuius libro decerptum est quod hic adiectum uidemus. [75] Caeterum illis non assentior qui certant Senecam facere Christianum, Nicodemo similem : qui quum nullum habeant argumentum probabile praeter epistolas, quas post docebimus a studioso quopiam fuisse confictas, nullum prorsus habent argumentum nisi quod sub eodem Caesare uixerunt Romae. [76] Sed fingamus Senecam - quo non alius "De contemnenda morte" scripsit unquam uel saepius uel fortius - adeo fuisse meticulosum ut ne in scriptis quidem extrema senecta proditis usquam subindicarit (suam professionem, tam cautum ut nihil suboluerit Neroni, qui quum illum decreuisset e medio tollere, et causas commenticias praetexeret, Christianismi crimen non obiecit ; illud quo colore defendemus, quod in extremis scriptis subinde loquitur "deos" et "deas", subinde dubitat numquid hominis supersit a funere ? [77] Vt largiamur esse fas metu mortis dissimulare Christianum, impia certe dissimulatio est quae pietatem impietate dissimulat. [78] Aliud est ueste prophana Christum occultare, aliud est libris aeditis pugnare cum Christi dogmatibus ; et aliud est silere de Christo, aliud illo indigna loqui. [79] Sed quorsum attinet hoc commentum ? [80] An ut libros illius [31,80] Christianis hominibus commendent ? [81] Equidem arbitror magis in rem esse lectoris ut Senecae libros legat uelut hominis ignari nostrae religionis. [82] Etenim si legas illum ut paganum, scripsit Christiane; si ut Christianam, scripsit paganice. [83] Quum autem in illo sint plurima quae segnitiem nostram possint ad uirtutis studium accendere, habebunt eadem acriores aculeos, si cogitemus ab ethnico profecta. [84] Apud illos enim sunt quaedam ita dicta gestaue ut iuxta Christianam quidem philosophiam uehementer sint improbanda, prae se ferant tamen miram uirtutis indolem : uelut illud Socratis, "Hoc unum scio, quod nihil scio", quum sit absurde dictum, tamen exprobrat nobis nostram arrogantiam. [85] Et Lucretiae factum, quum sit optimo iure detestabile, nobis tamen commendat pudicitiae studium ; et hoc efficacius commendat, quod exemplum ab ethnica foemina profectum sit. [86] Itaque quod ad mores attinet, maiore fructu legatur Seneca, si legatur ut, quemadmodum fuit, paganus. [87] Nam et Christiane dicta uehementius afficient, et secus dicta minus laedent. [88] Alioqui nusquam magis discrepat a Christiana philosophia quam quum ea tractat quae nobis sunt praecipua. [89] Caput enim nostrae religionis est nosse Deum. [90] At ille commonstraturus nobis quid sit Deus, "Deus" inquit, "est totum hoc quod uides et non uides": quasi totus hic mundus sit ingens animal, cuius corpus sit oculis conspicuum, anima lateat, et hoc sit Deus. [91] Iam unusne sit Deus an plures, uehementer ambigit, et tamen frequenter iterat "deos deasque". [92] Rursus irridet eos qui putant in hoc mundo nihil geri quod hunc Deum non fallat : perinde quasi culicem sentiat elephantus. [93] Iam an anima supersit corpori, sic disputat quasi nihil referat utrum credas. [94] Alicubi, ut refert Tertullianus, pronunciat omnia finiri morte, etiam ipsam. [95] Postremo, quoties incidit in sapientem illum Stoicum, sic eum attollit ut frequenter diis aequet, nonnunquam et anteponat. [96] Ait sapientem uniuersam felicitatem suam sibi uni debere, diis nihil opus esse, immo deos aliquid debere sapienti. [97] At pietas nobis persuasit etiam passerculos et lilia Deo curae esse; tum hominem nihil habere ex sese boni, sed summam suae felicitatis debere munificentiae Numinis. [98] Quantum igitur sit periculi, si illa legantur uelut a Christiano prodita ! [99] Caeterum quod ad eruditionem aut eloquentiam pertinet, cum iudicio delectuque legendum esse Senecam iam olim admonuit Quintilianus ; tanta aequitate temperans suam de illo censuram, ut nec personae studio laudet improbanda, nec odio damnet quae laudem promerentur. [100] Proinde fortassis non ab re fuerit, si studiosae iuuentuti paucis indicem quae sint in hoc autore fugienda, quae sequenda. [101] Primum, habet uoces suas uelut in hoc affectatas, ut dissimilis sit Ciceroni ; quanquam hoc illi cum Quintiliano Pliniisque commune, et haud scio an cum toto illo seculo, quod Ciceronis uelut argenteum aureo successit. [102] Huius rei pauca subiiciam exempla, ut lector ex his [32,102] coniiciat caetera. [103] Pronomine reciproco "sui, sibi, se", frequenter durius utitur. [104] Tanquam" pene semper usurpat pro "uelut, siue, ut", si quando uult exemplum subiicere. [105] Aliquoties dicit "aeque quam" pro "aeque aeque". [106] Cum" gaudet addere superlatiuis, "quam", quod sciam, nunquam ; ut "cum maxime", pro "quam maxime". [107] "Aduersus" pro "erga" frequenter usurpat in bonam partem ; ut "gratus aduersus deos". [108] In hac sermonis forma "Non modo contemnit homines, sed deos negligit", uix unquam addit coniunctionem, "sed et deos" aut "sed deos quoque". [109] Haec atque his similia non reprehendo nec damno, tantum indico non esse Tulliani candoris. [110] Quintilianus libro decimo tribuit illi stili usum, quod in nullo scribendi genere non esset uersatus ; tribuit ingenium facile et copiosum, tribuit studium et plurimarum rerum cognitionem, fatetur illum abundare multis et praeclaris sententiis, probat libertatem in uitiis hominum insectandis ; addens illius libros et ad mores formandos conducibiles esse. [111] In summa, fatetur in illius libris esse multa quae non solum probari debeant uerumetiam admirationem mereantur. [112] Sed ex aduerso detrahit illi philosophiae exactam cognitionem, adimit iudicium de seipso, quod illi corruperat humanum uitium philautia. [113] Qui neuus nonnunquam in doctis ac bonis uiris reperitur, sed quem abunde multis pensent uirtutibus ; nam id subindicat quum ait, "si non omnia sua amasset". [114] Ac mox "Velles" inquit, "eum suo ingenio dixisse, alieno iudicio". [115] Vnde parum aequus iudex Seneca fuisse uidetur alienorum scriptorum, quod hisce uerbis significauit Fabius : "Quem non equidem omnino conabar excutere, sed potioribus praeferri non sinebam, quos ille non destiterat incessere, quum diuersi sibi conscius generis, placere se in dicendo posse, in quibus illi placerent, diffideret". [116] Quod ad phrasim attinet, putat in eo corrupta esse pleraque, quae hoc plus officiant "quod abundant dulcibus uitiis". [117] Nominatim illud taxat, quod pondera rerum minutissimis sententiis frangat ; et alibi, ni fallor, notat in eo concisum et abruptum dicendi genus. [118] Candorem in illo desiderasse uidetur et Suetonius, in Nerone Claudio scribens hune in modum : "Liberales disciplinas omnes fere puer attigit ; sed a philosophia eum mater auertit, monens imperaturo contrariam esse, a cognitione ueterum oratorum Seneca praeceptor, quo diutius in admiratione sui detineret". [119] At idem in Caligula Senecae uidetur tribuere lene comptumque dicendi genus, ita loquens de Caesare : "Lenius comptiusque scribendi genus adeo contemnens, ut Senecam tum maxime placentem commissiones meras componere, et arenam sine calce esse diceret". [120] Quum Seneca sit affectibus tragicis uehemens, miror quur Suetonio uideatur esse lenior, ut ne de sermonis cultu disputemus. [121] At his etiam liberius in Senecam destomachatur Aulus Gellius, Noctium Atticarum libro duodecimo, capite secundo. [122] Posteaquam [33,122] enim retulisset aliorum de Seneca iudicium, quorum alii censerent illius libros prorsus indignes qui legantur, "quod eius oratio protrita uideatur ac uulgaris, res atque sententiae aut inepte inanique impetu sint, aut leui quasique dicaci argutia, eruditio uernacula ac plebeia, nihil ex ueterum scriptis habens neque gratiae neque dignitatis"; alii paulo aequiores, sermonis elegantiam magna ex parte illi detraherent, rerum uero cognitionem non adimerent, "in uitiis autem morum obiurgandis seueritatem grauitatemque non inuenustam" comprobarent : nominatim, Senecae iudicium de Cicerone multa cum libertate reprehendit, usque eo incandescens ut illum appellet "nugatorem hominem". [123] Moxque subiicit, "Sed iam uerborum Senecae piget ; haec tamen inepti et insipidi et insulsi hominis ioca non praeteribo". [124] Denique sic claudit censuram, "Dignus cane Seneca uideatur lectione ac studio adolescentium". [125] Mox, ut arguat inter maledicta Senecae, quae plura uideri uult quam benedicta, esse quaedam quae probare possis, unicam duntaxat profert sententiam, hanc : "Quid refert quantum habeas ? multo illud plus est quod non habes". [126] Etiam si non uidetur hoc Senecae dictum sed Publii mimi, quum sit uersus trochaicus tetrameter catalecticus. [127] In hoc Gellii iudicio neque nihil est, neque uera tamen sunt omnia. [128] Aequior in hunc est Cornelius Tacitus, qui quum integritatem constantiamque hominis cum caeteris rerum scriptoribus praedicet, orationis etiam cultum tribuit ; dicendi genus ad delectationem uerius quam ad seueritatem comparatum excusat hoc nomine, quod uir prudens, quum perspiceret ferum adolescentis ingenium per philosophiae praecepta ad uirtutis amorem non posse flecti, suauioribus amoenioribusque studuerit illud uel emollire uel occupare. [129] Hinc factum est ut Nero pangendis carminibus praecelluerit, quum orationibus a Seneca compositis sese uenditaret. [130] Inter omnes uirtutes, quas et multas et eximias in Senecae scriptis esse fatetur Quintilianus, nulla potier quam quod lectorem miris aculeis ad honesti studium inflammet, ab humilibus curis ac sordidis uoluptatibus auocet. [131] Quod quum sit optimum, quid refert qua phrasi id efficias ? quanquam ipsa quoque talis est, ut eruditissimo seculo fuerit inter praecipuos, tantum abest ut hisce temporibus possit fastidiri. [132] Neque tamen nihil habent ueri quae doctissimi scriptores de illo pronunciarunt. [133] Fuit alienorum ingeniorum parum candidus censor. [134] Subinde ludit in Graeculos, et interdum absque causa; neque fere refert ex probatis autoribus quod non conetur conuellere, quasi turpe sit cuiquam omnino assentiri. [135] Quoties autem ingeniorum et eloquentiae censuram sumpsit, quod potissimum facit in libris Declamationum, quam multas incessit petulantius, aliis tribuens fatuas sententias, aliis insanas, aliis stultas, salibus plus satis dicacibus parumque dignis uiro graui ludens in plerosque. [136] Quae [34,136] res speciem habet animi parum alienae laudi fauentis et suae nimium indulgentis. [137] Quanquam hic est ferme morbus ac fastidium eruditorum omnium, ut uix existat aliquis tam absolutus ut alteri per omnia satisfaciat, nisi longa temporis praescriptio, submota iudicandi libertate, religione quadam animos omnium occupauit. [138] Nasonem aliquoties parum amanter attingit, quod indulserit ingenio suo, uiciaque sua diligere maluerit quam corrigere. [139] Quod iudicium uidetur et Quintiliano placuisse, qui putat ex illius Medea colligi posse quantum praestare potuisset, nisi maluisset indulgere ingenio suo quam temperare. [140] Atqui Seneca magis indulget ingenio suo in oratione prosa ac seriis argumentis, quam Ouidius in poematibus, plaerisque ludicris. [141] Alicubi desiderat in illo grauitatem rebus dignam, uelut in descriptione diluuii Deucaleonei ; alias offenditur copia, quod desinere nesciat. [142] Nonnunquam obiicit quod sententiam aliquam mutuetur a Portio Latrone ; quasi talem non possit ex se comminisci, aut quasi non possit fieri ut duobus eadem sententia ueniat in mentem. [143] Nec Virgilio parcit interim, nec Ciceroni ; quae tamen res conducit studiis, si fiat aequis iudiciis ac citra petulantiam. [144] Iam hoc ipsum quod in Seneca cura primis laudatur, corruptum est. [145] Insectatur mores hominum libere salseque, sed non semper in loco, interdum immodice, tum aliquoties affectatius ; hisque modis ut non ita multum absit a scurrilitate. [146] Quaedam uicia sic describit, dum insectatur, ut uideatur inuidere potius quam odisse, utque doceat magis quam detestetur. [147] Sunt enim quaedam eius generis ut ea depinxisse sit uel docere uel iritare : qualis est obscoenissimus excursus in primo libro Quaestionum Naturalium, "De speculorum usu". [148] Iam quum Declamationum libros scribat ad filios suos, Senecam, Melam et Nouatum, tamen admiscet quaedam quae uir uerecundus uix auderet, etiam praefatus honorem auribus, proloqui, nedum pater apud liberos. [149] Et habet quidem haec in mores publicos dicacitas uoluptatis aliquid, sed parum liberalis, ni pudoris habeatur ratio; nec est quicquam procliuius quam in his disertum esse. [150] Vnde fit ut hodie quoque ecclesiastae quidam, si de rebus sacris dicendum sit, elingues, in hoc argumento sint linguacissimi. [151] Quin ubique plurimus uidetur iocorum affectator, etiam in rebus maxime seriis, in quibus optarim illum aliquanto longius abesse ab ineptia, obscoenitate, uitioque scurrilitatis ac petulantiae. [152] Est omnino liberale quoddam iocandi genus, est et perpetua quaedam orationis iucunditas, quae uirum bonum non dedeceat, si in loco adhibeatur ; at in Seneca saepe cachinnos sentias potius quam risum. [153] Nec omnino temere est, quod de sententiis illius queritur Fabius, quas nusquam non affectat. [154] Itaque fit ut, dum omnia per sententias conatur dicere, quanquam sunt plurimae quibus nihil possit esse felicius, tamen intercurrant aliquot durae, frigidae et ineptae. [155] Idem usu uenit in captandis epiphonematibus et [35,155] argutiis ; quae frequenter apud hunc in uerbis sitae sunt potius quam in rebus, unde necesse est frigidiores esse nonnunquam et obscuras. [156] Quod genus est illud ex prima statim ad Lucilium epistola : "Quaedam tempora surripiuntur nobis, quaedam subducuntur, quaedam effluunt". [157] Ac mox : "Magna uitae pars elabitur male agentibus, maxima nihil agentibus, tota aliud agentibus". [158] Qua de re suo loco nonnihil dicetur. [159] Neque nihil peccat in petendis affectibus, quos alii docendo praeparant suoque tractant loco. [160] Nam passim agitare affectus adeo non probatum est a doctis, ut quidam affectus in totum submouerint uelut officientes iudicio. [161] At hos Seneca ubiuis et in ipso statim initio stimulat uerius quam mouet, et in his maxime tragicos, quae Graeci g-patheh uocant. [162] Itaque quoties in grandes materias incidit, puta "De uniuerso, De natura deorum, De Stoico sapiente, De terrae motu, De fulmine, De diluuio, De fine mundi, De contemptu mortis, De mortibus spontaneis", ueluti suum nactus campum, uidetur ostentare grandiloquentiam suam, et nescio quid tragicum spirare. [163] Horum uitiorum bonam partem probabile est illi ex palaestra declamatoria haesisse, in qua pene detriuit aetatem. [164] Nam et Quintilianus fatetur hoc exercitamenti genus, quum utiliter repertum esset ad absoluendam eloquentiam, tamen nescio quo pacto factum ut multum inuexerit corruptelae. [165] Quum enim illic captaretur applausus auditorum, ea quisque curabat adferre, non quae essent optima, sed quae placerent maxime. [166] Nec illic temere applaudebatur ab ociosis ac fastidiosis, nisi sententiis, argute dictis, sehematibus, et epiphonematibus, et siquid esset aut nouum aut immodicum ; communia, quanquam optima, fastidiebantur. [167] Nec raro quae pessime dicta fuerant, iis frequentissime applaudebatur. [168] Ita discessum est ab illo simplici ac naturali dicendi genere, quod omnibus antefertur, uel hoc nomine quod fide commendatur. [169] Quid autem est oratio culta sine fide, nisi cantio probe modulata ? [170] Hinc est quod queritur Quintilianus, quosdam uitia sua, quibus in declamando assueuerant, in forum et ad serias actiones detulisse, reorum graui periculo, dum patronus mauult causam perdere quam iocum aut schema, nonnunquam cum risu quoque iudicum et coronae. [171] Talia quaedam et Seneca retulit in libros, uelut haec quae diximus, tum fictiones illas palam falsas, quibus frequenter utitur : "Video quid uelis" ; "Posthac pendebo de uultu tuo"; "Quanquam Nouatus frontem contraxit". [172] Quin et in personis fingendis ac mutandis interdum subitus est, ut hinc etiam obscuritas oriatur, dubitesque nonnunquam an ipse loquatur, an is aduersus quem agit, an aliqua tertia persona. [173] Non quod haec non fiant ab aliis, sed parcius, sed mollius, sed magis perspicue. [174] Multus est et in dialogismis, dum his aut illis personis suum affingit sermonem, quae res et ad copiam et ad delectationem et ad uehementiam [36,174] confert : non quod hoc faciat infeliciter, sed quod frequentius et declamatorie, hoc est ad uoluptatem magis quam ad serium usum causae propositae. [175] Caligulae Caesaris iudicium contemni poterat, ut hominis parum integrae mentis, et qui Vergilii ac Titi Liuii statuas conatus sit e bibliothecis submouere ; nisi et Fabius hoc notasset, et ipsa res propemodum loqueretur. [176] Desideres enim fere in huius uiri scriptis ordinem et compositionem. [177] Habet autem argumentum omne susceptum, initium, progressum et finem. [178] Primum enim tractari solet quid sit. [179] Id explicatur diuisione ; cuius partes digeruntur in ordinem, et in quaque tractanda ordo quidam est, dum ea primum tractantur quae proxime attinent ad rei substantiam, deinde ea quae accident, tum si qua cognata sunt aut contraria, mox quae hinc proficiscuntur, commoda uel incommoda, denique quibus rationibus haec parentur, seruentur, augeantur, aut contra, deuitentur, depellantur aut minuantur, ut totus liber corporis instar sit, constans ex membris decenter collocatis : id quod in Aristotele mireris, in Seneca desideres. [180] Nec enim semper proponit ac diuidit ; et si id fecit, non prosequitur quod proposuit, sed ad omnem occasionem excurrit, mox subinde ueluti de nouo orditur. [181] Raro utitur transitionibus, quod in docendo plurimum lucis adfert ; nonnunquam et circa finem operis incipit diuidere ; est ubi oblitus sui repetit eadem. [182] Quae res declarat illum uel ex declamatoriis exercitamentis traxisse hoc uitii, uel, quod uero propius est, non praemeditatum accessisse ad scribendum, nec tam iudicium rationemque sequutum quam impetum ingenii. [183] Non enim incedit illius oratio, sed fertur magis, salitque potius quam ingreditur, id quidam quod ad sententias attinet. [184] Iam quod pertinet ad uerborum compositionem, perparcus est in adhibendis coniunctionibus, quae sunt uelut orationis nerui. [185] Gaudet enim asyndetis, quod interdum magis facit ad dictionis uehementiam seu uerius argutiam. [186] Neque raro contextus sermonis talis est ut dubites utro referendum sit membrum, ad superiorane an ad sequentia. [187] Submolestum est interdum in eodem diuerse dicendi studium : ueluti quod M- Tullius illud Platonis, G-Hekastos g-hehmohn g-ouk g-hautoh g-monon g-gegonen, eleganter reddidit, "Nemo nostrum sibi tantum nascitur", ne similiter diceret, maluit deterius dicere, "Nemo sibi contigit". [189] Quae uerba, ut ingenue quod sentio dicam, nunquam intellecturus eram, nisi ex tenore sermonis coniectassem illum aemulari uoluisse Platonis sententiam. [190] Sit sane copiae laus eadem aliter dicere ; quid laudis habet, ut aliter dicas, male dicere ? [191] Quid quod, carpendi libidine, frequenter eadem committit quae reprehendit in aliis ? [192] Notat in quodam uoces aliquot sordidas, in quibus sont "spongia", "laterna", "pulegium", "acetum" ; mirisque salibus exagitat quod quidam inter declamandum quaesierat quur testa si cadat, frangatur, spongia si cadat non frangatur, quum [37,192] ipse in una epistola tot infulciat uoces sordidiores, uniuersam balnei suppellectilem ac functionem inibi natis uocabulis explicans. [193] Qui minus autem liceat testam appellare testam aut spongiam spongiam, si res postulet, quam ficum uocare ficum et fabam dicere fabam ? [194] Libenter iocatur in argutias sophisticas, et philosophorum subtiles magis quam necessarias quaestiunculas, et huiusmodi tricis saepe nimium diu moratur lectorem, sed ita ut facile appareat esse uerum quod notat Quintilianus, illum in philosophia parum diligenter fuisse uersatum. [195] Est enim artifices scite illa ridere quae non sine ingenio traduntur a sophistis, et a Socrate facetissime deridentur. [196] Quorsum autem attinet Chrysippeis illis rogatiunculis totas explere paginas ? "an sapiens sapienti possit prodesse"? "an sapienti dari possit beneficium a diis"? "an uirtutes sint animalia"? "an singulae uirtutes sint singula animalia"? "an unum sint uniuersae"? "an seruare patrem sit animal"? [197] Huiusmodi naenias, quum frequenter inculcet usque ad tedium, tamen subinde damnat. [198] Quid autem opus est facere quippiam, in hoc ipsum ut factum reprehendas ? [199] Quod alicubi quaedam ex autoribus perperam refert, sic excusat Quintilianus, ut dicat illum deceptum eorum fiducies quibus solet quaedam inquirenda mandare. [200] Huius generis aliquot loca notata sunt ab eruditis. [201] Alicubi citat ex Ouidio quod est in Tibullo. [202] Haec eo commemorantur a nobis, non ut deterreamus lectoris studium, sed ut maiore cum fructu legatur uer tot eximiis uirtutibus commendabilis. [203] Addam quod mihi nonnunquam subolebat in illo, ut diximus, declamatoria quaedam affectatio, et alicubi desideres simplex illud et naturale. [204] Vnde Neronis mater, quum filio uellet mouere inuidiam, iactabat imperium Burro et Senecae commissum esse: quorum Burrum appellabat uilem ac truneam manum, Senecam exulem, et linguam professoriam. [205] Ingenio facile uersatilique fuisse colligitur hinc, quod in diuersis argumentis stilum exercuit pari propemodum successu ; quod nec Ciceroni nec Vergilio contigit. [206] Nam Tacitus commemorat illius poemata, de quibus sentiens incertum. [207] Nam Tragoediarum opus eruditi quidam malunt Senecae filio tribuere quam huic; sunt qui fratri Senecae adscribant. [208] Ex prima Tragoedia uersus aliquot refert, "Duc me parens summique dominator poli", etc- : quanquam [38,208] mihi uidetur opus hoc Tragoediarum non esse unius hominis. [209] Certe ex ludicro libello de morte Claudii coniicere licet illum haud quaquam iratis Musis et Apolline uersatum in hoc studii genere. [210] Tametsi Fabius existimat eam rem obstitisse Senecae, quo minus in uno quopiam excelleret, quod in omnibus argumentis uersaretur ; id enim suspicor esse quod scribit, "Si parum concupisset". [211] Certe Tacitus declarat hinc illi conflatam inuidiam, quod occupans omnia, nihil aliis laudis relinquere uideretur. [212] Commemorat Tacitus et orationes eiusdem : quae a nobis desiderantur, nisi forte sentit has quas habemus consolatorias, unam ad Martiam, alterarn ad Polybium acephalon, tertiam ad Albinam, siue ut in aliis reperitur Elbiam, matrem ; quas tamen libros dixeris citius quam orationes. [213] Indicat idem alias quasdam orationes uulgo fuisse iactatas, Neronis quidem nomine, sed a Seneca compositas. [214] Nec has, opinor, commemorat inter illius opera. [215] Vnicam ex Cornelio Tacito huic adiecimus aeditioni, breuem quidem illam sed elegantem, planeque Senecae phrasim referentem. [216] Vtinam extarent et illa quae moriturus dictauit ! [217] Nam ea Taciti temporibus habebantur in manibus. [218] Commemorat et Dialogos eius, quorum et Fabius meminit. [219] Horum nihil extat praeter unicum breuem, cui quidam titulum fecerunt Sensus et Rationis. [220] Qui an illius sit nescio ; certe mutilatum habemus et consarcinatum. [221] Diuus Hieronymus aduersus Iouinianum citat Senecae librum "De matrimonio". [222] Ipse in Naturalibus Quaestionibus indicat se iuuenem scripsisse librum "De terrae motu". [223] Edidit opus "De superstitiosis ritibus colentium deos" : nam Augustinus in opere "de Ciuitate Dei", libri sexti capite quinto, multa hinc recenset. [224] Epistolas commemorat cum Fabio Tacitus, quas scripsit ad imitationem Platonis, sed ad unum omnes, uidelicet Lucilium Balbum, Siciliae praesidem. [225] Quod argumentum sibi proposuisse uidetur ut ingenio suo indulgeret ; nullum enim liberius. [226] Nam quicquid uel audieris uel legeris, uel in somnis occurrerit, epistolae fit argumentum. [227] Deinde licet ordiri unde uelis, transilire quo uelis, finire quum uelis. [228] Sed interim abest illud quod est in aliorum epistolis gratissimum, quae uere et ex re scribuntur ; alioqui poteramus et nos ex prouerbiis singulis singulas facere epistolas. [229] Iam an hoc opus habeamus integrum nescio : Certe uerba Senecae, [39,229] quae multa recenset Gellius ex uigesimosecundo libro Epistolarum, nusquam in illius scriptis inueniuntur. [230] Et tamen est in eo libro quaedam epistola, cuius initium "Quare quibusdam temporibus", in qua taxat quorundam g-kakozehlian et stili uitia. [231] Ex hac, ut coniicio, aliquis Ciceroni bene uolens, sustulit eum locum quo debacchatur in illius eloquentiam. [232] Ex omnibus porro Senecae monumentis, nullum mea sententia magis studiorum referebat integrum extare quam libros Declamationum ; quos fuisse multos declarat Epitome quam habemus. [233] Plurimum enim contulisset et ad inueniendum et ad iudicandum. [234] De quo suo loto nonnibil dicemus. [235] Vt igitur Seneca, ornatissime Praesul, prodiret in publicum tui potissimum nominis felicibus auspiciis, uideor mihi non omnino segniter nec infeliciter nauasse operam. [236] Certe tantum impensum est curae quantum ne iuuenis quidem ulla pecuniaria mercede fuerim suscepturus. [237] Non mentitus est Naso quum ait, "et immensum gloria calcar habet" sed ipsa re comperi ignominiam acrius habere calcar. [238] Extimulauit hue nonnihil ornatissimus iuuenis Andreas Zebridouius, et suis imaginibus et te patruo dignus, quod intelligerem quantum utilitatis hinc esset illius studiis accessurum, uel ad recte uiuendi rationem uel ad dicendi facultatem. [239] Malo doctus, posthac melius meminero cassitae sapienter monentis, ne quid expectem amicos quod ipse rectius praestare queam ; nec excidet uetus prouerbium quod uetat boui imponi clitellas. [240] Quod si tibi uideor prioris aeditionis dedecus bac aeditione satis eluisse, non poenitet huius operae quamuis molestae. [241] Apud studiosos autem plurimum fauoris ac dignitatis accesserit Senecae, si tuo, hoc est doctissimi et integerrimi Praesulis, iudicio fuerit comprobatus. [242] Qui ut his temporibus longe turbulentissimis inclyto Poloniae regi Sigismundo totique regno eximium Cancellarium, ecclesiae Praesulem incorruptissimum praestas, ita disciplinas quoque liberalibus, quarum ipse peritissimus es, munificentissimum exhibes Moecenatem. [243] Eoque precor ut pulcherrimos tuos conatus Christus Opt- Max- bene fortunare dignetur. [244] Vehementer enim discruciat animum meum ista fatalis lues, quae per orbem pene uniuersum et principum concordiam et Christiani populi religionem et honestissimas disciplinas mire uitiauit ; adeo ut me studiorum, quibus alioqui nihil est dulcius, interdum pigeat. [245] Sed in primis Domini clementia, deinde tua tuique similium uigilantia spero futurum ut huit plusquam ferreo seculo succedat aetas, si non aurea, certe paulo felicior. [246] Datum Basileae, anno M-D-XXIX- Mense Ianuario.