[3019,0] ERASMVS ROTERODAMVS CLARISSIMO D- DAMIANO A GOES LVSITANO S- P-. [3019,1] VTINAM in rem tuam esset, Damiane charissime, his aedibus uel nunc tuo uti arbitrio. Nunquam mihi uisae sunt neque tutiores neque ornatiores quam te hospite. Saepius tamen scripsi quam semel, sed non semper perfertur quod traditur. Negotiatores grauate recipiunt litteras studiosorum. Lucae Remo gratias egi, et ille pollicetur operam suam prolixe. Non dubitabam an tu bona fide commisisses literas meas famulo tuo, sed an ille omnes reddidisset dubitabam, et adhuc subdubito. Scripsi per eum ad Schetum et Vtenhouium. Nullo uestigio deprehendere possum eas esse redditas. E Lusitania nihil ad te redire ualde miror. [3019,2] Mea ualetudo semper uergit in peius. Animus meditatur ex hoc misero domicilio emigrare ; quod utinam fiat fauente Christo ! Aliquot amici nos praecesserunt : in Brabantia, Viandulus egregie doctus, Martinus Dauidis hospes quondam meus, Bruxellae, Petrus Aegidius Antuerpiae, et Franciscus Delfus ; hic Botzemus : perierunt et senes aliquot mense Aprili. Multae grauidae abortierunt. Ego grauiter discruciatus sum, ita ut iam uultures aliquot excitarim. Arbitror uertiginem tuam iam abisse. A lectione temperandum est. Multum discitur litteratis confabulationibus. [3019,3] De schedis supprimendis, habeo gratum, et ut pertendas rogo. Sigismundus Gelenius tuo nomini dicauit Annotationes in Plinium iam tertio ab ipso castigatum. Sed mire inposuit illi codex manu descriptus, in quo sciolus aliquis e suo capite mutauit quicquid libuit, et quodam modo nouum Plinium nobis dedit. Admonui, ne fideret illi exemplari, sed auditus non sum. Hermolaus non ausus est mutare lectionem Plinianam. Gelenius se putat rem mirificam praestitisse, ego censeo crimen esse inexpiabile. Ecclesiastes meus iam excuditur ; nondum dedolatus, sed quum flagitaretur, hoc malui, quam posthumum esse partum, non ignarus qua fide tractentur opera defunctorum. Libris quatuor absoluetur. [3019,4] Itali passim in me debacchantur maledicis libellis. Romae excusa est Defensio Italiae aduersus Erasmum ; dicata Paulo tertio. Rixa nata e duobus uerbis meis non intellectis. Ea sunt in prouerbio Myconius caluus: Veluti si quis Scytham dicat eruditum, Italum bellacem. Hoc interpretantur, quasi notarim Italos quod sint inbelles, quum his uerbis Italia laudata sit, non uituperata. Edere, bibere, loqui, uerba sunt media, edacem, bibacem ac loquacem esse, sonant in uitium. Ita bellacem esse, non est laudis, sed uituperii. Scythae ob barbariem et naturae inmanitatem contemnunt omnes disciplinas liberales, ad arma tantum intenti. Itali colunt philosophiam, disciplinas, et eloquentiam, quae pacis alumnae sunt, Scytharum ex diametro dissimiles. Vides egregiam apologiae materiam. [3019,5] Prodiit et alius libellus cui titulus, Cicero relegatus, et Cicero ab exilio reuocatus, qui tamen me non magnopere petit. In eo Cicero odiosissime laceratur, frigide defenditur. Et alius paratus, cui titulus, Bellum ciuile inter Ciceronianos et Erasmicos, quasi ego sim hostis Ciceronis. Aiunt et Doletum quendam in me scribere. Minitatur nescio quid et Iulius Scaliger. Sunt aliquot iuuenes male feriati qui conspirarunt in Italiae et Ciceronis hostem. Nec desunt artifices, qui instigant partim odio mei, partim ut aliena fruantur insania. Romae sparserunt epistolam, quasi a me scriptam, plenam iocis scurrilibus. Augustini Eugubini monachales naenias arbitror te uidisse. Ego ista nec lego. Lutherus iam nihil edit in quo non perstringit Erasmum papistam et Christi aduersarium. Homo simpliciter furit, concepitque parricidiale odium. [3019,6] Salutem dixi quibus iusseras, excepto Bero, qui Romae agit : cuius reditum expectamus hoc mense. De bombarda scribet ipse Gilbertus. Mihi si uiuere uelim in totum abstinendum est a scribendo, imo a studiis omnibus. Quanquam mihi sane non uidetur uita, uiuere sine commercio studiorum et in assiduis cruciatibus. Sed Dominus est, in cuius manu sumus omnes. De Plinio deprauato ideo admonui, ne sinas eum autorem edi rursus ad hoc exemplar: alioqui bene uolo Gelenio, ut promeretur. Ex literis Beri cognoui te lustrare Italiam. Cupio te quam prosperrime ualere, Damiane charissime. Friburgi 21 die Maii 1535. Erasmus Rot- mea manu.