[180,0] ERASMYS M. IOHANNI PALVDANO DOCTISSIMO ATQVE HVMANISSIMO HOSPITI SVO S- D-. [180,1] Iintelligo tuis ex litteris, musarum meumque delicium, Iohannes Paludane, id quod et sine litteris facile coniectabam, ut es mei nominis uel meipso studiosior, te iamdudum sitienter expectare Panegyrici nostri iam emergentis in lucem quasique nascentis quod tandem fatum, quis genius fore uideatur. Vix dum prima pagella recens et adhuc ab officina madens coeperat ostentari atque (ut fit in re noua) aliis ab aliis per manus tradi ; Erasmus interim, quem scis quantopere semper delectarit Apelles ille post tabulas latitans, nusquam non aures arrectas habebat, undique captans, non quam multis placeret (quum mihi quidem ad conscientiae fiduciam et unius hominis iudicium abunde sufficiat, modo is uel Valasci nostri uel tui similis sit), sed qua parte displiceret. Nam laudator, nisi eximie doctus, officit quoque ; at reprehensor etiam parum eruditus aut admonet quod te suffugerit, aut ad defensionem recte dictorum expergefacit, et aut doctiorem facit aut certe reddit attentiorem. Proinde dispeream nisi mihi Momum unum malim sanus quam decem Polyhymnias. [180,2] Sed quid uerbis opus? Illud in totum affirmarem, si quam uere, tam non arroganter dictum uideretur, non paulo plures fore qui carpant quam qui intelligant. Ex tribus autem reprehensorum generibus primum haud satis etiam scio risui mihi magis fuerit an miserationi, uidelicet eorum qui sibi praeclare litterati uidentur, quum nihil sint minus. Ii me statim in ipso Panegyrici limine offendisse quasique in portu (quod aiunt) impegisse praedicabant, ibi erratum esse putantes quoties non satis intelligebant. Quid autem, bone Deus, intelligunt isti? Itaque quasi sorices suomet indicio peribant, propriam prodentes inscitiam, dum insectantur alienam. Sed totam hanc fabulam malo coram, quam quidem scio tibi magnae uoluptati futuram. Coeterum neutiquam mihi contemnenda ducebam reliqua duo calumniatorum genera, alterum imperitorum neque satis prudentium, qui totum hoc meum ornandi Principis studium adulationem uocabant ; alterum mediocri litteratura hominum, qui in opere quasi nondum dedolato nonnullis rebus offendi uel desyderare quaedam potius uidebantur. Et altius quidem me pupugit prior illa reprehensio, quippe quae moribus labem conetur aspergere ; altera leuius commouebar, quod ingenium modo taxaret, non etiam uitam contaminaret. Hiis igitur pro uiribus est satisfaciendum, illi sunt acrius refellendi. [180,3] Principio qui panegyricos nil aliud quam assentationes esse putant, prorsum ignorare uidentur quo consilio, cui rei, genus hoc scripti sit a prudentissimis uiris repertum ; nempe in hoc ut obiecta uirtutis imagine improbi principes emendarentur, probi proficerent, rudes instituerentur, admonerentur errantes, extimularentur oscitantes, denique ipsi apud sese pudescerent deplorati. An uero credendum est Calisthenem tantum philosophum, qum Alexandri laudes diceret, an Lysiam atque Isocratem, an Plinium et cum hiis innumerabiles, quum hoc in genere uersarentur, alio spectasse quam ut sub laudandi pretextu cohortarentur ad honesta? An tu censes regibus sic natis, sic educatis, tetrica illa Stoicorum dogmata et Cynicos latratus esse proponendos? Scilicet ut aut cachinnum moueas aut acrius etiam irrites ? Generosus animus quanto commodius ducitur quam trahitur, quantoque melius blandimentis sanatur quam conuiciis ! Quod autem efficacius, imo quod aliud prudentibus est usurpatum cohortandi genus, quam ut magna iam ex parte tribuant ea decora ad quae prouocant ? An non laudata uirtus "Crescit, et immensum gloria calcar habet ?" [180,4] Quid quod ipse Paulus Apostolus non raro hoc artificio quasi pia quadam utitur adulatione, laudans ut emendet ? Iam uero qui possis scelesto principi tum impunitius tum acerbius exprobrare crudelitatem quam si in eo clementiam praedices ; qui rapacitatem, uiolentiam, libidinem quam si benignitatem, moderationem, castimoniam efferas, "Virtutem ut uideat, intabescatque relicta ?" [180,5] Sed Augustinus (inquiunt) multa se fatetur ementitum fuisse in referendis laudibus Imperatoris. Quorsum isthuc pertineat quod ille scripsit uir obstinatius etiam infensus mendacio, non est huius loci disputare. Certe Plato, certe Stoici mendacium officiosum permittunt sapienti. An non recte puerilem indolem falsis laudibus nonnunquam ad uirtutis studium inflammamus ? Nonne et optimus quisque medicus in egrotis affirmant sibi placere colorem atque oris habitum, non quod tales sint, sed ut tales efficiat ? Adde hiis quod candidi pectoris est in sui principis admiratione uel allucinari, et in eo laudando modum obliuisci, in quo amando nullus debet esse modus. Tum autem publicitus interest ut de principe etiam non optimo, tamen plusquam optime sentiant ii quibus imperat. Hiis nimirum panegyricus scribitur, non principi, si sit illaudatus. Neque enim uni prestatur de quo dicitur, sed plurimis apud quos dicitur, quorum auribus permulta tribuas necesse est ; quemadmodum fit in concionibus, cui panegyricorum genus esse simillimum uel ipsa uox admonet, quae Graecis a conuentu promiscuae multitudinis dicitur. Vnde et Fabius nullo in genere tantum esse licentiae credit, quantum in iis in quibus fas est ad demulcendas auditorum aures omnes rhetorices fucos, omnes delicias palam ostentare. Denique posteris quoque scribuntur ista, scribuntur orbi ; neque ita magni refert huc spectanti cuius nomine boni principis exemplar proponatur in publicum, modo id scite facias, ut cordatis non inescasse, sed monuisse uideare. [180,6] Verum qui crimen adulationis impingunt, primum parum animaduertere uidentur sese non tam mihi quam ipsi Principi conuicium facere, deinde non intelligunt in sese recidere contumeliam, cum ipsi adulatores sint maximi. An uero, iuxta Hesiodum, hic quoque g-kerameus g-keramei g-phthoneei; g-kai g-tektoni g-tektohn. Verum nimium est interualli inter istorum teterimum assentandi genus et hoc non meum, sed eruditorum omnium. Illi laudant et turpia, et sui compendii causa seruiliter blandiuntur auribus stultorum ; nos amabilem illam uirtutis quasi faciem in commune proponimus, idque eius nomine quem ea maxime deceat, cuiusque titulo facillime commendari queat multitudini. Quod si qui clament totum hoc ineptum esse, laudare quempiam, possem istis Plinianis respondere uerbis, sic illis uideri, quia desierint facere laudanda. Verum sint isti quantumlibet seueri, nobis liceat ineptire cum Ambrosio, cum Hieronymo, qui multos scriptis ad ipsos laudibus ornarunt. Quod uiris tam diuinis in priuatis licuit epistolis, mihi in tam populari tamque poene theatrico scripti genere non licebit ? Haec purgatio apud prudentes iudices non inhonesta uideretur, opinor, etiam si mihi Phalaris aliquis aut Sardanapalus aut Heliogabalus hoc panegyrico laudatus esset. Nunc ne quis forte suspicetur me postulare ut mihi quicquam eorum quae dixi aduersus adulationis calumniam patrocinetur, Principem utcunque depinximus, iuuenem quidem illum, sed in quo praeter fortunae commoda, quibus nulli certe secundus est, magnae iam uirtutes eluceant, tum in posterum nulla non uirtus expectetur ; a quo quidem non tam mihi speranda sit studii mei gratia, quod laudarim, quam metuenda (quod abominor) indignatio ; idque propter singularem ipsius modestiam, cui nulla non de se laus nimia uidetur esse. [180,7] Rursus autem in ius uocabunt alii, quibus illius decora notiora sunt quam mihi, quod omnia tum minora tum pauciora ueris scripserim. An effecerim nescio ; certe sedulo conatus sum sic totius orationis consilium ductumque temperare, ut doctis atque attentis quouis potius spectasse uiderer quam ad assentationem ; a quo profecto uicio (te in primis teste) sic abhorrui semper, ut ne possim quidem adulari cuiquam si uelim, neque uelim si possim. Proinde nihil uereor ne crimen istud in meos hereat mores apud eos qui tecum Erasmum intus et in cute norunt. Vt igitur apud istos tu mee simplicitatis uel testis uel patronus esse optimus potes, ita quantum ad ingenii calumniam attinet, nemo te melius nouit, quippe sub cuius oculis res omnis et coepta est et absoluta, tria quaedam praecipua defuisse, g-pragma, g-pathos g-kai g-chronon. Quorum primum tantum habet momenti, ut sine eo ne quod incipias quidem dicere habeas. Quid enim dicat uel Tullius ipse, nisi de causa edoctus? Alterum tantum adfert momenti, ut teste Fabio uel citra doctrinam disertissimos soleat reddere. Scis autem quam uix extuderis, quam uix mihi imperarim, ut hanc curam susciperem, quam refraganti reclamantique animo, denique quam non meo stomacho scripserim. Porro tercium eiusmodi est ut ne doctissimus quidem quicquam elimatum queat adferre, nisi multa dies et multa litura coercuit. Iam regni limites attigerat Princeps, priusquam tibi ueniret in mentem. Et frigidum fuerat tum de reditu gratulari, quum is iam inueterauisset ; g-pan g-gar g-akairon g-estin g-aehdu. [180,8] Itaque tumultuanter moles quaedam uerborum congesta est ; quid enim aliud poteram totius ignarus argumenti ? Quod autem est sine ossibus corpus, id est sine rebus oratio ; quasdam uero res accipit orator, non excogitat. Neque mihi pro temporis angustia defuit percontandi studium, sed alii conuiuiorum apparatus atque id genus nugas respondebant, partim incompertiora quam ut auderem litteris committere. Quod si in hac parte tam non defuissent gloriae Principis quam suis commodis non desunt quidam, equidem peruidebam rem probe posse splendescere, uerum esse totam orationis telam de integro retexendam. Et iam minus etiam adiuuabar animo, quod spe quoque parandae instructionis essem destitutus. Quod igitur solum et licuit et libuit, relicto tenore pristino multis locis multa uelut intertexui, idque ex tempore, ne a reliquo corpore uelut perperam assuta discreparent. [180,9] Hoc pacto certe longiorem feci Panegyricum, an meliorem fecerim nescio. Porro necessum erat aliquoties ad locos communes diuertere et duriores interdum g-parekbaseis adhibere, quae tamen ipsae quocunque modo erant ad profectionis argumentum detorquendae. Quanto uidelicet me foelicior Plinius Cecilius, non solum quia disertior, non modo quod ei talis contigerit Imperator, isque iam canus, iam omnibus ciuilis ac bellicae rei muneribus perfunctus, sed multo maxime quod quae laudabat pleraque uiderat. Optime narramus quae nobis notissima sunt. Nihil autem notius quam quod oculi tradiderunt animo. Quas quidem ob res ausus est ille in epistola quadam oscitantem lectorem ad pressius annotandas figuras transitus et ordinem expergefacere. Mihi magis rogandi sunt ii quibus lyncei sunt oculi, ut ad multa conniueant. Video et ipse quaedam adhuc hiantia, quaedam ascita, quaedam perturbatiora, nonnulla uerbis luxuriantia, nihil autem satis excussum atque expolitum. Ea tamen qui sunt equiores non tam mihi imputabunt quam iis incommodis quae modo rettuli. [180,10] Atque haec quidem uerbosius ad te, doctissime Paludane (cui enim potius quam tibi ?), qum nullius magis partes esse uideantur quam tuae, aduersus omnes calumnias nostri patrocinium suscipere ; non solum quod abundantia quadam amoris erga me tui meis rebus perinde ut tuis soleas commoueri, uerum etiam quod bona pars ad te pertinere uideatur uol criminis, si merear reprehendi, uel etiam laudis, si qua laus hinc mihi debeatur. Tu siquidem mortalium unus ut hoc laboris capesserem reluctantem detrectantemque perpulisti, idem ut pergerem assiduos stimulos subdidisti ; tu ut illustrissimo Principi exhiberem, et author et adiutor fuisti, idem ut aederem denique non conquieuisti, donec persuaseris. Quin in ipso operis progressu quum alia quaedam, tum illud in primis suggessisti, id quod ego libenter arripui, ut honorifica mentione ornatissimi patris Francisci Buslidiani, archiepiscopi Byzontini, uiri nunquam satis laudati, memoriam qua possem ab obliuione situque assererem. [180,11] Adieci carmen eiusdem texturae, id est extemporale, id quod uel tacente me ipse facile perspicies. Vale, litterarum decus, nosque (quod et potes et debes unus omnium maxime) fortiter defende. Antuuerpiae, ex officina chalcographica.