DES. ERASMVS ROTEROD. D. IOANNI SIXTINO PHRYSIO S. D. NoN recipit tua syncera integritas, Sixtine, vel tenuissimam assentationis suspicionem ; a qua te vel Richardi Prioris vol Ioannis Coleti grauissimum testimonium citra tuos mores, vel citra cuiusquam testimonium tui mores abunde vindicant, qui quum ab omni labo sunt purissimi, tum a fictione fucoque sic prorsus abhorrent, vt ne 5 ipsa quidem simplicitas possit esse simplicior nec libertas ipsa liberior. Alioqui rideri me plane putarem, quum lauder abs te tain immod:ce, et quidem de re tam modica, imo tam friuola tamque nihili. Pudet (ita me deus bene amet) versiculos istos nescio quos, non sine cura modo sed omnino sine mente effusos, dum ro calamum nouum experior, non solum carmen appellari, verumetiam vt doctum carmen probari ; quod si reprehendisses, vel hoe ipso nomine mihi perquam album visum fuisset. Huiusmodi enim nugas magni artifices ne obelo quidem suo dignas arbitrantur. Et a tui similibus reprehendi mediocris est laus. At tu, Sixtine, nugas illas 15 meas plusquam friuolas ita miraris vt quae mihi hircum olere, tibi venerem Atticam sapere videantur ; quaeque mihi Scythicam quandam barbariem, tibi mirificam ingenii suauitatem prae se ferre. Atque ex his quisquiliis priscis etiam, si Musis placet, me con- ferendum putas. Iterum dico, rideri me putarem, nisi haec a Sixtino 23 scriberentur. Quid enim istud est aliud quaiu, vt ait Fabius, Pigmaeo Herculis cothurnos inducere et aquilam e culice facere ? Verum ne nihil tuarum laudum videar agnoscere, est omnino meis in versibus Atticum quiddam, Sixtine. Parcunt affectibus, et 25 hos non multum attingunt ; a concitationibus quae vocantur, prorsus abstinent ; nulla in eis procella, nullus torrens ripas suas egrediens, nulla c&EiVwo-ts. Verborum mira frugalitas, malunt citra modum consistere quam vitra prouehi, ac vel littoribus illidi quam alto se committere. Fucus omnino est nullus, sed color natiuus 3o quidem ille verum—quid mea ?—vetus et mustelinus ; artificium ita dissimulant vt etiam si Lynceus sis, nullum possis deprehendere. Qua quidem vna lande sum Atticis paulo etiam superior. Nain illi sic artem celant vt alios modo fallant, ego sic vt meipsum quoque. Illi hoc modo dant operam ne quid extet neue sit obuia ; quae si 35 non ab auditore, si non a lectore oscitabundo, certe a curioso, certe ab aemulatore sentitur, vbi, vt ait Horatius. sudatque diu frustraque laborat. At mea si quis ita insaniat vt conetur exprimere, tum demum artificii quam minimum sensurus est. Hactenus Atticismum praesto. Nain vt Ennianus ille modice philosophari voluit, ita ego 40 Atticissare probo quidem, at nimium non probo. Terret me Theo- phrastus aniculae scommate notatus, quod nimium Attice loqueretur. Hanc ego notam vt effugiam, Anacharsidis Scythicismum meo Atticismo aspergo. Non nos Enniano more nunquam nisi poti ad arma dicenda prosilimus, nec Musam antiquam lacessimus ; sobrii 45 scribimus versus adeo sanos vt nullum omnino Apollinis vestigium habeant. Cuius rei tantum abest vt nie poeniteat, vt vehementer etiam mihi placeam, qui quidem id habeam cum Cicerone commune, nihil alioqui commune habiturus. Haec ita nie locutum puta, Sixtine, vt nihil 50 non ex animo, quando ridentem dicere veruni quid vetat? Incidimus omnino in siccnui quoddam, exile, exangue, exuccum carminis genus, partirai ingenii paupertate quadam, partim cacozelia. Rectissime putat Cicero nihil aeque ad ingeniorum immutationem facere atque locum. Scripsimus pueri non Consentinis, sed Hollandicis, hoc est 55 pinguissimis, auribus. Cecinimns Midae ; quibus dum nimium re- ligiose morigeramur, hoc demi-Lm sumus assequuti, vt nec illis nec eruditis placeamus. Conabamur de vna fidelia duos linere parietes, ita imperitis orationis simplicitate placere vt elegantia et acumine doctis non omnino displiceremus. Id consilium vt mihi tum vide- 6o batur callidum, infeliciter euenit. Eruditius scribimus quam vt ineruditis, ineruditius quam vt eruditis probemur. Habes meum, doctissime Sixtine, de mois versibus iudicium ; in quo quantopere abs te dissentio, tantopere tuum in me studium amplector, vt quicquid de vero fuerit detractum, id amoris in me tui cumulo accrescat. Etenim quo minus agnosco quae mihi tribuis, 65 eo me magis ames necesse est. Quare iucundissima prorsus fuit ab homine tum amantissimo tum integerrimo profecta laudatio ; quae si vera fuit, pro testimonio, sin falsa, pro beneficio debeo. Is enim demum beneficium accipit, qui sine causa laudatur. Nam quod merenti datur, ius est, non beneficium. Quanquam ego tuam de me 7o praedicationem verissimam esse percupio, aut ita certe mihi videri ; de qua tantum mihi blandior vt homo ad vitium vsque putidulus iam propemodum mihi placere coeperim, quod tibi, hoc est Roscio, placuerim ; cui si quis fastidium non mouerit, is non in postremis fuerit numerandus. Nitorque adeo mihi captioso etiam enthymemate 75 imponere. Quid est, inquam, cur temetipsum abiicias, quum Sixtino videaris esse aliquid ? Is quoniam te miratur, aut mentiatur aut erret necesse est. Atqui non mentitur homo simplicissimus, non errat doctissimus, idem iudicii vir acerrimi. Sed amat, et cecutiunt amantes. Amat, sed quia perspexit. Quid enim in me amat 80 Sixtinus, nisi literas ? quas si vere in nobis vidit atque hoc nomine amat, non cecutit ; sin minus, ne amat quidem, sublato eo ob quod vnum erat amaturus. Quod si nec amat et falso laudat, profecto aut assentatur aut ridet ; quae vitia si minus in Sixtini mores quam in Herculem ignauia conuenit, non minus vere quam amanter 85 laudauit. Ita sum ad mihi blandiendum acutulus. At rursum nimis impu- dens videtur laudes tam amplas agnoscere ; nec libet tamen rescribere, et iuxta vetus adagium auribus lupum teneo, quem neque vti amittam neque vti retineam scio. Si recipio, nimium mihi ; sin 90 refello, parum tibi tribuerim. Si recuso, tuae vol fidei vel prudentiae derogo ; sin admitto, mihimet plus satis arrogo. Si quod datur accipio, non aliorum modo verumetiam meo ipsius iudicio inso- lentissimus fuero. Sin renuo, aut tuam sapientiam aut integritatem in manifestum crimen vocem, vt aut parum perspexisse aut parum 95 synceriter quod senseris pronunciasse videaris. In has angustias.. protrusus sum, vt mihi, si Scyllam fugero, in Charybdim sit inci- dendum, videlicet vt aut ridiculus sim ipse, si tuas laudes agnouero, aut contumeliosus, si reiecero. Quamobrem meum quidem, suauissime Sixtine, consilium fuerit, 100 vt posthac Erasmum tuum aut figurate laudes (strophas eas, quibus id fieri soleat, non inscite calles), aut certe apud alios. Quum enim mihi me laudas, munus offers iucundissimum illud quidem (quid enim optabilius quam ab eo laudari quem nemo non laudat?) sed io5 quod neque accipere possim sine pudore neque recusare sine contu- melia. Apud alios vel deum me facias licebit, nullo alterutrius periculo. Non sumus quidem ex eo hominum genere qui se malunt alieno pede quam suo metiri, qui nunquam in semet descendentes nec quod in tergo est manticae in pectus reuocantes, toti ex aliorum rio suffragiis pendent et paui in morem ad adulantium voces sese dilatant. Quod genus si maxime simus, non tamen nocebit laus quam non sensero. Deinde siue credent apud quos de amiculo buccinaris, melius de me sensuri sunt ; siue non credent, saltem non erit cur peius sentiant. Rursum ad te quod attinet, si fidem facies, 115 candidus videberis, qui alienis virtutibus neutiquam inuideas ; sin minus, vrbanitas tamen laudabitur, qui malin falsas aliorum virtutes laudare quam vera insectari vitia. Hic, vt vides, vtrique lucelli est aliquid, damni nihil. At amicum coram qui laudat, tametsi abun- dantia quadam amoris id facit, vide tamen quantum incommodi 12o intempestiuo adferat officio. Aut enim vsurae spe foenerare eam laudatiunculam videbitur, vt soient qui laudant quo mutuo laudentur, aut assentari praesenti, aut vt in optimam partem accipiatur, amori indulgere suo. Vnde fit vt aut vana aut ceste vero inferiora narrasse putetur. Tum si qui laudatur obticescat, laudem tametsi falsam 125 libenter agnoscere ; sin refellat, accuratius laudari velle videbitur. Si par pari referat, protinus illud exclamant, Mutuum muli scabunt. Verum ego dum haec verbosius prosequor, Atticismi mei sum oblitus. Et quorsum, inquis, tandem tain multa? Vt intelligas, mi Sixtine, tuam, vt dixi, laudationem fuisse quidem iucundissimam ; 130 siue enim mereor, quod non opinor, doctissimi viii testimonio, siue non mereor, amicissimi hominis amore delector. Verum ne propha- nis istis amusis, id est a musico ludo alienis, calumniandi literatos ansam praebeamus, hac scribendi vicissitudine quam maxime cor- temus, sed huiusmodi ferme argumentis vtentes, vt si quid in euol- 135 uendis libris alterutri nouum occurrerit, id communiter impertiamus ; aut aliqua de re quae literaria lite sit digna digladiemur, aut saisis lepidisque fabellis studiorum nostrorum tristitiam exhilaremus ; quid- uis denique nugemur, modo ab hoc ambitioso nimiumque vulgato scribendi genere temperemus. Verum heus tu, Sixtine, ne quid 140 de nostris erres verbis, lauda, imo vel conuiciare potins quam sileas. Quod hortaris vt Musas meas excitera, Mercuriali virga opus esse scito, vt expergefiant. Et baud scio lethargusne sit an somnus : vtcunque est, melius opinor dormiunt, ineptae sunt, obstreperae. garrulae, importunae. Nihil periculosius quam Panem ad canendum 145 prouocare. Enecabit, vbi semai coeperit, Non missura cutem, nisi plena cruoris, hirudo. Excitauimus nuper, et quidem iratas, a somno plusquam decenni, compulimusque liberorum regiorum laudes dicere. Dixerunt et inuitae et semisomnes cantilenam nescio quam, adeo somnolentam 150 vt cuiuis somnum conciliare possit. Quae cum mihi vehementer displiceret, facile illas redormiscere sum passus. Porro efficere vt intelligant homines Germanorum ingenia nulla in re Italis esse inferiora, id profecto aut tu, Sixtine, poteris, aut nemo ; quem foecundissima illa illustrium ingeniorum parens 155 Phrysia, illa inquam Africa quae semper aliquid huiusmodi noui miraculi parit, tanquam Hannibalem quendam in hoc genuisse videtur, vt esset qui posset cum Rhomanis de doctrinae principatu contendere. Sunt omnino in te dotes, Sixtine, a quibus nihil non expectare debeamus. Ingenium ardens, viuidum, solidum, masculum; 16o memoria ampla, praesens, prompta ; animus dexter et ad omnia versatilis ; lingua vocalis et expedita ; mores hiis virtutibus digni, vt non aliis rebus quam literis natus videaris. Adde huc quod non sero, vt plerique, ad haec studia accesseris, sed in ipso veluti Musarum gremio educatus pro lacte meram literaturam imbiberis. Et ea adhuc 165 aetas est vt, si nunc demum his esses studiis initiandus, tamen ab ingenio isto flagrantissimo, ab ista tam felici memoria, ab ista tam infatigabili industria nihil nisi summum expectare conueniret. Nunc eo processisti vt plurimos post te reliqueris, paucissimis sis secundus. Quare magno animo accingere, Sixtine, et vel in aequandis Italorum 17o ingeniis Hannibalem, val edomandis quibus heu nimium bonae obsidentur literae monstris Herculem te praesta ; nos spectatores plausoresque erimus. Carmen tuum omnino tale mihi visum est quale meum esse dicebas ; praesuli Charnoco tain placuit quam ipse es charus. Es autem, mihi crede, Sixtine, vnus omnium charissimus. 175 Bene vale. Oxoniae. natali Simonis et Iudae. [An. M.cccc.xcvii.]