{21} ILLVSTRISSIMO PRINCIPI GVILHELMO DVCI CLIVENSI, IVLIACENSI, MONTENSI, COMITI MARCHIAE, ET IN RAVENSPVRG, ETC- ERASMVS ROTERODAMVS S- D-. Conradus Heresbachius, uir ad unguem factus, qui magno Reipublicae bono pueritiae tuae formator contigit, clarissime Princeps, indolem tuam eruditioni pariter ac pietati natam ita mihi suis litteris frequenter depinxit, ut si complures menses tecum domesticam habuissem consuetudinem, non esse posses notior. Idem pro singulari quodam erga te amore, quem undique spirant illius epistolae, magno studio multisque argumentis illud agebat, ut aliquo monumento literario et tibi in isto longe pulcherrimo stadio strennue currenti calcar, ut aiunt, adderem, et alios adolescentes generis imaginibus claros ad aemulationem tam felicis exempli prouocarem. Ab hoc offlcio, adeo mihi non abhorrebat animus, ut beneficii loco ducerem admonitum fuisse. Verum quod in annos aliquot distulimus officium, nihil aliud, mihi crede, fuit in causa, nisi quod non obtigit argumentum quod tuae magnitudini aliqua ex parte respondere uideretur. Nam ille sic temperauit orationem suam, ut appareret non quolibet munere fore contentum. Quum igitur non occurreret quale uolebam, coepit tandem me pudere promissi mei; uisumque est tenues quosdam sed callidos clientes imitari, qui cum ingentem summam debeant patronis suis, nec adhuc soluendo sint, hortensibus quibusdam munusculis eos deliniunt, quo patientius ferant recrastinatam solutionem, hoc pacto testantes non animum facultatibus, sed facultates animo deesse. {22} In Italia deliniaram opus de uerborum rerumque copia. Adieceram exemplum eiusdem argumenti quam potuit in compendium contracta, et eiusdem fusius copiosiusque tractati. Is cui Romae tradideram describendum, reddidit hanc partem mutilam ac uix dimidiatam, ut quod supererat, mihi frustra superesset. Deinde quum ab eruditis amicis subinde rogarer ut excitandis studiis, quae iam refrigescere uidebantur, opus illud absoluerem; animum uehementer abhorrentem tamen huc perpuli, ut inspecta diuisione, quae totius argumenti propositiones ceu columnas habebat, denuo receptum in manus pertexerem. Puta hoc esse munusculum aliquod cerasaceum. Adieci duos libellos nunquam antehac aeditos : puta haec esse duo mala Cydonia ex horto paupere selecta. Quae rusticana munuscula non in hoc damus, adolescens generosissime, quod his fidem nostram liberatam uelimus, sed ut liberandi uoluntatem adesse testemur. Solent autem humani creditores minus appellare eos qui subinde ueluti seipsos appellantes profitentur aes alienum: quod qui dissimulant, meditari uidentur inficiationem. Quanquam haec causa mihi potius agenda fuerat cum Heresbachio, qui me ex stipulatione poterat in ius uocare. Sed apud te malui, quem mihi sciebam aequiorem fore in negocio proprio quam ille foret in alieno. Sic enim ille te deamat, sic fauet commodis honori dignitatique tuae, ut si usquam possit, in his procurandis uideatur ab illa genuina uerecundia posse recedere. Age, Princeps ornatissime, perge in isto pulcherrimo certamine, ut ille tuam celsitudinem optimis disciplinis, tu illius doctrinam fortunae ac dignitatis accessione illustres. Libellum non laborabo tibi commendare, nisi hoc nomine quod et nouus est et totus meus; deinde quod docet multa paucis complecti; quod dictionis genus nullos magis decet quam summos principes. (Vnicum exemplum a nobis proditum est. Ex diuo Augustino plura suppetunt; qui nonnunquam psalmum mira breuitate complectitur, quem mox largissima rerum ac uerborum copia disserit.) Postremo quod haec instituendi ratio principum liberis potissimum est accommoda, quippe qui quum maxime omnium egeant recta institutione, tamen non conuenit secus quam liberaliter erudiri. Bene uale apud Friburgum Brisgoiae. Calend- Iuliis- Anno MDXXIX. {23} PVEROS AD VIRTVTEM AC LITERAS LIBERALITER INSTITVENDOS, IDQVE PROTINVS A NATIVITATE DECLAMATIO CONTRACTI THEMATIS EXEMPLVM PER D- ERASMVM ROTERODAMVM. Si me quidem audies, uel Chrysippum potius philosophorum acutissimum, infantem tuum illico bonis literis instituendum curabis, dum adhuc uacuum curis ac uiciis ingenium, dum mollis ac tractabilis aetas, dum ad quiduis sequax et habilis animus, interim et tenacissimus perceptorum. Nihil enim perinde meminimus senes atque ea quae rudibus annis imbibimus. Neque uero te quicquam commoueant istorum uoces, qui dictitant istam aetatem partim non esse disciplinarum satis capacem, partim ferendis studiorum laboribus imparem. Primum enim literarum initia memoria potissimum constant, quae paruulis, ut dixi, uel tenacissima est. Deinde quoniam natura nos ad cognitionem genuit, non potest esse praeproperum eius rei studium, cuius semina quadam nobis ipsa rerum parens inseuit. Adde quaedam esse grandibus etiam cognitu necessaria, quae peculiari quadam naturae propensione multo tum citius tum facilius percipit aetas tenera quam robustior. Veluti literarum elementa, linguarum peritiam, apologos ac fabellas poeticas. Postremo quur existimetur ea aetas ad literas inidonea, quae sit iam ad mores discendos apta? Aut quid alioqui potius facient pueri iam fandi potentes, quandoquidem aliquid faciant necesse est? {24} Quanto utilius aetas illa ludit in literis quam in nugis? Dices, perquam leue momentum est quod primis illis annis efficitur. Cur ut pusillum contemnitur quod ad rem longe maximam necessarium est? Deinde quur lucrum illud quantulumcunque, lucrum tamen, studio negligitur? Iam si pusillum pusillo frequenter apponas, aceruus oritur haudquaquam aspernandus. Interim et illud perpende, si minora discit infans, maiora discet adolescens iis annis quibus illa minora fuerant discenda. Denique dum haec agit, saltem a uiciis illis arcebitur, quibus eam aetatem fere uidemus infici. Nulla enim res melius occupat totum hominis animum quam studia. Hoc certe lucrum contemni non debet. Caeterum ut demus his laboribus aliquid decedere robori corporis, mihi damnum hoc pulchre pensatum uidetur ingenii lucro. Nam animus moderatis laboribus redditur uegetior. Et si quid hic periculi est, potest nostra cura uitari. Adhibendus est tenerae aetati doctor qui blandiciis illiciat, non qui saeuicia deterreat. Tum autem sunt quaedam et cognitu iucunda et puerilibus ingeniis quasi cognata, quae discere ludus est potius quam labor. Quanquam non est adeo imbecillis puerorum aetas, quae uel ob hoc ferundis laboribus magis est idonea, quod laborum sensu caret. Proinde, si cogitaris quam non sit homo, qui literarum expers est, quam sit fugax hominum uita, quam lubrica in malum adolescentia, quam occupata iuuentus, quam sterilis senecta, tum quam paucis mortalium haec contingat, non sines infanti tuo, in quo ueluti renatus superstes eris, ullam aeui partem incultam abire, in qua parari queat aliquid, quod uel in omnem uitam magnum bonum adferat, uel a malis arceat. {25} IDEM ARGVMENTVM LOCVPLETATVM COPIA. Post diu desperatam uxoris foecunditatem, audio te patrem esse factum, et quidem prole mascula, quae miram quandam, hoc est plane parentum indolem prae se ferat, quae si modo quicquam ex huiusmodi notis indiciisque licet augurari, uirtutem absolutam polliceri uideatur. Itaque tibi in animo esse, puerum tantae spei, simul atque grandiusculus erit factus, curare bonis literis initiandum, honestissimisque disciplinis erudiendum, saluberrimis philosophiae praeceptis formandum et instruendum. Nimirum uis totus esse pater, et illum uis uere tuum esse filium, qui te non solum oris figura, corporisque liniamentis exprimat, uerum etiam ingenii dotibus referat. Equidem ut amici non uulgaris felicitati ex animo gratulor, ita prudentiae tuae propositum magnopere probo. Vnum illud audacter quidem sed tamen amanter admonuerim, ne uulgi uel iudicium uel exemplum sequutus committas, ut prima infantuli tui aetas citra omnem institutionis frugem effluat, ac tum demum ad discenda literarum admoueas elementa, quum iam et aetas minus tractabilis et ingenium ad uicia propensius ac fortassis uiciorum tenacissimorum uepribus occupatum. Quin tu mihi iam nunc uirum aliquem circumspice, ut moribus incorruptis et commodis, ita doctrina neutiquam triuiali praeditum, cui puellum tuum ueluti tenerae mentis nutritio in gremium tradas, quo literarum nectar una cum ipso lacte combibat, pariterque filioli curam ex aequo nutricibus ac praeceptori partiaris, ut illae corpusculum quam optimo uegetent succo, hic animum salubribus et honestissimis imbuat disciplinis. Neque enim arbitror conuenire, ut uir unus omnium doctissimus, et idem prudentissimus, mulierculas istas audias aut uiros etiam excepta barba mulierculis simillimos, qui crudeli quadam misericordia et inimica beneuolentia pueros ad ipsam usque pubertatem inter matercularum oscula, nutricum blandicias, ancillarum ac famulorum lusus ineptiasque parum castas detinendos censent, ac prorsus a literis tanquam a uenenis arcendos existimant, dictitantes primam aetatem et rudiorem esse quam ut disciplinarum sit capax, et teneriorem quam ut studiorum laboribus sit idonea. Postremo leuioris esse momenti aetatis illius profectum, quam ut ea gratia sit aut faciendus sumptus aut uexanda puerorum imbecillitas. {26} Horum singula dum refello, quaeso ut mihi paulisper animum attentum accommodes, reputans id quod res est, haec scribi primum ab homine quo uix habes alium tui amantiorem, tum ea de re qua non alia magis ad te pertinet. Quid enim filio charius, praesertim unico, in quem etiam uitam nostram cupiamus transfundere, si liceat, non modo facultates? Proinde quis non uideat eos peruerse simul ac praepostere facere, qui in colendis agris, extruendis aedificiis, alendis equis summam adhibent curam, ac uiros prudentes multoque rerum usu callidos in consilium adhibent: in educandis formandisque liberis, quorum gratia caetera parantur omnia, tam nihil habent pensi, ut nec suum ipsorum consulant animum, nec cordatorum hominum exquirant sententias, sed perinde quasi ludicra res agatur, ineptis mulierculis et e plebe quibuslibet homuncionibus auscultant? Quod non minus absurde sit quam si quis de calceo magnopere sollicitus pedem ipsum negligat, aut summo studio curet ne quid uicii sit in ueste, de corporis ualetudine securus. Non hic te remorabor, uir optime, locis communibus, quantum naturae uis, quantum pietas, quantum diuina lex, quantum humanae constitutiones parentes debere uolunt liberis, per quos quatenus licet effugimus mortalitatem ac reddimur immortales. At quidam sibi parentis officium pulchre uidentur implesse, si genuerint tantum, quum haec sit minima portio pietatis quam exigit patris cognomen. Vt uere sis pater totus tibi curandus filius, eique parti debetur prima ac praecipua cura, qua pecudibus antecellit et ad numinis similitudinem proxime accedit. {27} Quantam sollicitudinem matrum uulgus adhibet, ne infans euadat strabus aut paetis oculis, ne buccis fluentibus, ne ceruice inflexa, ne protuberantibus scapulis, ne tibiis uaris, ne pedibus distortis, ne parum concinna corporis totius symmetria, quam ad rem praeter alia fasciis etiam solent uti ac mitellis quibus succingunt buccas. Habetur interim et lactis et ciborum et balneorum et motus ratio, quibus prosperam corporis ualetudinem pueris parari multis uoluminibus medici docuerunt, nominatim autem Galenus; nec hanc sedulitatem differunt in septimum aut decimum annum, sed mox exceptum ex uteri latebris ad hanc curam uocant. Et recte faciunt, siquidem neglecta infantia frequenter homines tradit morbidae et afflictae senectuti, si tamen huc peruenisse contingat. Quinetiam nondum edito foetu, matrum tamen uigilat cura, non uescuntur quibuslibet cibis grauidae, cauent ab incommodo corporis motu, et si quid forte in faciem inciderit, protinus auulsum manu ad secretam corporis partem applicant. Eo remedio fieri multis experimentis compertum est, ut deformitas quae in conspicua corporis parte erat futura, lateat in occulta. Nemo uocat hanc curam praeproperam, quae deteriori hominis portioni adhibetur: cur igitur ea pars qua proprie hominis uocabulum sortiti sumus, tot annis negligitur? An non absurde faciat qui pileum exornet, neglecto impexo et scabioso capite? At multo absurdius est iustam curam impendere corpori mortali, nullam habere rationem immortalitatis animi. Age si cui domi natus est pullus equinus aut catulus aliquid generosioris indolis prae se ferens, an non protinus incipit illum ad usum fingere, quod eo magis facit ex animi sui sententia, quo sequacior est ad formantis uoluntatem aetas tenera. {28} Mature doces psittacum humanas sonare uoces, non ignarus quo plus accesserit aetatis, hoc minus esse docilem, admonente hoc etiam uulgi prouerbio: "Psittacum uetulum negligere ferulam". Quale est autem uigilare in aue, cessare in filio? Quid agricolae non inertes? Nonne protinus plantulas etiamnum teneras insitione docent exuere syluestre ingenium, nec exspectant donec iam robur induruerit? Neque solum cauent ne surgat incurua, ne quid aliud uitii contrahat arbuscula, uerumetiam si quid contractum est, emendare festinant, dum adhuc flexilis est ac fingentis sequitur manum. Quod autem animal aut quae planta respondet possessorum aut agricolarum uotis et usibus, nisi nostra industria naturam adiuuerit? Id quo fit tempestiuius, hoc succedit felicius. Mutis quidem animantibus plus praesidii ad genuinas functiones natura rerum parens adiunxit, at quoniam numinis prouidentia uni animantium homini rationis uim indidit, maximam partem reliquit institutioni: ut rectissime scripserit quidam, primum, medium ac tertium, hoc est totius humanae felicitatis caput ac summam, esse rectam institutionem ac legitimam educationem. Quo quidem elogio Demosthenes commendauit rectam pronunciationem, non ille quidem falso, sed recta institutio longe plus habet momenti ad sapientiam, quam pronunciatio ad eloquentiam. Fons enim omnis uirtutis est diligens ac sancta educatio. Quemadmodum ad stultitiam ac malitiam primum, secundum ac tertium est indiligens corruptaque institutio. Haec praecipue nobis relicta est. Eadem est ratio cur caeteris animantibus natura tribuerit celeritatem, uolatum, aciem oculorum, molem ac robur corporis, squamas, uillos, pilos, laminae, cornua, ungues, uenena, quibus et incolumitatem suam tueri queant, et sibi de uictu prospicere, suosque foetus educare: solum hominem mollem, nudum et inermem producit, uerum pro his omnibus mentem disciplinis habilem indidit, quod in hoc uno sint omnia, si quis exerceat. {29} Et quo quodque animal minus est aptum disciplinis, hoc plus habet natiuae prudentiae. Apes non discunt condere cellulas, colligere succum, conficere mel. Formicae non instituuntur, ut aestate concerant in cauum, unde pet hiemem uictitent, sed haec omnia naturae aguntur instinctu. At homo nec edere, nec ingredi, nec fari nouit, nisi doctus. Ergo si foetus aut nullos aut insipidos gignit arbor citra curam insitionis, si canis nascitur inutilis ad uenatum, si equus ineptus ad usum equestrem, si bos ineptus ad arandum, nisi nostra accesserit industria, quam efferum, quam inutile animal euadet homo, nisi studiose simul ac mature fingatur institutione? Non hic recinam tibi nulli non decantatum exemplum Lycurgi, quo producente in spectaculum, catulus alter generosi generis sed male educatus, cucurrit ad cibum, alter ex parentibus ignauis ortus sed diligenter educatus relicto cibo ad feram insiliit. Efficax res est natura, sed hanc uincit efficacior institutio. Vigilant homines ut habeant probum canem ad uenatum, ut habeant strennuum equum ad proficiscendum, atque hic nulla uidetur praecox diligentia; caeterum ut filium habeant qui parentibus et ornamento sit et usui, in quem bonam domesticarum curarum partem transferant, cuius pietas ingrauescentem aetatem foueat fulciatque, qui generi fidum patronum, qui uxori probum coniugem, qui Reipublicae fortem et utilem ciuem praestet, aut nullam aut seram adhibent curam? Cui conserunt? cui arant? cui extruunt? cui terra marique uenantur opes? Nonne liberis? Ad ista quid habent uel usus uel decoris, si is cui haec omnia cedunt nesciat uti? Immodico studio paratur possessio, possessoris nulla est cura. Quis parat citharam ignaro musices? Quis adornat insignem bibliothecam literarum rudi? Et tot opes parantur ei qui rationem utendi nunquam didicit? Si ista bene educato comparas, instrumenta uirtutum subministras, sin inculto agrestique ingenio, quid aliud quam nequitiae scelerumque materiam suppeditasti? Quid hoc patrum genere uecordius cogitari potest? Curant ut filii corpus careat uitio reddaturque ad uulgares actiones habile, at animum, cuius moderatione constat omnis honesta actio, negligunt. Ne commemorem interim, quod opes, dignitatem, autoritatem atque etiam prosperam ualetudinem, quae tam anxiis uotis optant liberis suis, nulla res magis parit homini quam probitas et eruditio. Optant illis praedam, nec dant uenabulum quo capiant. Quod est omnium praestantissimum, filio dare non potes, at his artibus potes illum instruere quibus ea parantur quae sunt optima. Iam hoc insigniter absurdum est, sed absurdius etiam quod domi canem habent uigilanter institutum, quod equum habent magna cura domitum atque edoctum, filium habent nulla honesta instructum disciplina. {30} Agrum habent pulchre cultum, filium turpiter incultum. Domum habent ornamentis omnibus decoratam, filium habent ab omnibus ueris ornamentis uacuum. Ad haec qui iuxta popularem existimationem uidentur eximie sapere, mentis excolendae sollicitudinem, aut differunt in aetatem indocilem, aut prorsus non adhibent, et de fortuitis externisque bonis mire solliciti sunt, etiam priusquam edatur is quem omnibus illis destinarunt dominum. Quid enim non uidemus illos facere? Vxoris utero tumente iam tum accersitur genethliacus, sciscitantur parentes masculus ne proditurus sit an foemina. Exquirunt fatum. Si astrologus ex horoscopo dixit prolem in bello fore felicem: "Hunc", inquiunt, "dicabimus aulae regiae". Si pollicebitur dignitates ecclesiasticas: "Huic", inquiunt, "alicunde uenabimur episcopen aut abbatiam opimam. Hunc faciemus praepositum aut decanum". Haec cura non uidetur illis praepropera, quum anteuertat ipsam natiuitatem, et praepropera uidetur quae natorum fingendis animis adhibetur? Tam cito curas, ut filium habeas belli ducem aut magistratum, et non simul curas ut ille sit dux aut magistratus Reipublicae salutaris? Ante tempus hoc agis, ut habeas filium episcopum aut abbatem, et non huc fingis ut recte gerat episcopi aut abbatis munus? Imponis currui, nec doces gubernandi rationem. Admoues clauo, nec curas ut discat quae nauclerum aequum est scire. Denique in omnibus tuis possessionibus nihil habes eo neglectius quo nihil habes preciosius et cui caetera parantur omnia. Nitent agri, nitet domus, nitent uasa, uestes ac tota supellex, belle docti sunt equi, pulchre instructi famuli, solum filii ingenium squalet, sordet, horret. Nactus es de lapide, quod aiunt, emptum mancipium, barbarum ac uile, si rude est, obseruas ad quem usum sit idoneum, et ad artem aliquam mature instituis seu culinariam, seu medicam, seu agricolationis aut dispensationis, solum filium uelut ocio natum negligis. Habebit, inquiunt, unde uiuat, uerum non habebit unde recte uiuat. Vulgo quo quisque ditior est, hoc minus sollicitus est de liberorum institutione. Quid opus est, inquiunt, philosophia, satis habebunt. {31} Imo quo plus habent, hoc opus est maioribus philosophiae praesidiis. Quo maior est nauis quoque plus uehit mercium, hoc magis desiderat nauclerum probe doctum. Quanto stldio id agunt principes, ut filiis quam amplissimam ditionem relinquant, nec ulli minus curant eos instituendos his artibus sine quibus non potest recte geri principatus. Quanto plus confert qui dat bene uiuere quam qui dat uiuere. Minimum debent liberi parentibus a quibus progeniti sunt tantum, non etiam ad recte uiuendum educati. Celebratur Alexandri dictum : "Ni Alexander essem, Diogenes esse uellem". Id optimo iure reprehendit Plutarchus, quod hoc magis optare debuerit Diogenis philosophiam, quo latius imperabat. Sed turpior est illorum socordia qui non modo non recte instituunt liberos, uerum etiam ad nequitiam corrumpunt. Hanc absurditatem quum Crates ille Thebanus perspiceret in hominum moribus, non iniuria minitabatur se conscensurum aeditissimum urbis locum et inde quam maxime uocali clamore exprobraturum ciuitati publicam dementiam huiusmodi uerbis : "Quae uos agit dementia miseri ! Tam anxiam curam impenditis parandis pecuniis ac possessionibus, et liberorum, quibus ista paratis, nullam prorsus curam habetis"? Vt uix dimidiatae matres sunt, quae pariunt tantum nec educant, ita uix dimidiati patres sunt qui, quum corporibus liberorum necessaria ad luxum usque prospiciant, animos eorum nullis honestis disciplinis curant expoliendos. Arbores fortasse nascuntur, licet aut steriles, aut agresti foetu, equi nascuntur licet inutiles; at homines, mihi crede, non nascuntur, sed finguntur. Prisci mortales qui nullis legibus, nullis disciplinis, uago concubitu uitam agebant in nemoribus, ferae uerius erant quam homines. Ratio facit hominem, ea locum non habet ubi affectuum arbitrio geruntur omnia. Si forma faceret hominem, et statuae numerarentur in hominum genere. Eleganter Aristippus crasso cuidam ac diuiti roganti, quid utilitatis adolescenti allatura esset eruditio : "Vel illud", inquit, "ne in theatro lapis lapidi insideat". Venuste philosophus alter, Diogenes ni fallor, meridie lucernam gestans, obambulabat per forum hominibus differtum, rogatus quidnam rei quaereret: "Hominem", inquit, "quaero". {32} Sciebat illic esse turbam, sed pecudum, non hominum. Idem quum die quodam ex aeditiore loco concionem aduocasset, clamans: "Adeste homines", iamque frequens hominum turba conuenisset, nec aliud ille diceret quam: "Adeste homines", subirati quidam reclamarunt: "Adsumus homines, dic si quid habes". Tum ille : "Homines adesse uolo, non uos, qui nihil minus estis quam homines"; eosque baculo abegit. Profecto uerissimum est, hominem nec philosophia nec ullis disciplinis instructum animal esse brutis aliquanto deterius. Siquidem pecudes naturae duntaxat affectibus obsequuntur, homo nisi literis ac philosophiae praeceptis formetur, in affectus plusquam ferinos rapitur. Nullum est animal efferatius aut nocentius homine quem agit ambitio, cupiditas, ira, inuidia, luxus et libido. Proinde qui filium non ilico curat optimis disciplinas imbuendum, nec homo est ipse nec hominis filius. An non abominandum ostentum habeatur animus humanus in corpore bestiae? quemadmodum legimus apud Circen homines ueneficiis mutatos in leones, ursos ac sues, ut in his tamen esset mens hominis, quod idem sibi usu uenisse prodidit Apuleius, neque non credit D- Augustinus homines uerti in lupos. Quis sustineret eiusmodi monstri pater appellari? Atqui monstrum admirabilius est, beluinus animus in humano corpore, et tali prole sibi placent homines plerique, qui sibi et populo uidentur admodum sapere. Vrsae dicuntur massam informem aedere, quam diu lambendo fingunt formantque: uerum nullus ursae catulus tam informis est quam homo nascitur rudis animo. Hunc nisi multo studio fingis ac formas, portenti pater eris, non hominis. Si filius nascatur turbinato capite aut gibbo deformatus aut loripes aut senis in manu digitis, quam tibi displices, quam pudet non hominis sed monstri patrem appellari, caeterum animi tam prodigiosi non pudet? Quam deiicit parentum animos, si quem pariat uxor stupidum brutaeque mentis infantem. {33} Non enim sibi uidentur hominem genuisse, sed ostentum, et nisi legum metus obstaret, neci darent quod natum est. Incusas naturam quae partui tuo mentem hominis negarit, et ipse tua negligentia facis ut filius humanae mentis sit expers? At praestat esse brutae mentis quam improbae. Imo praestat esse suem quam hominem indoctum ac malum. Natura quum tibi dat filium, nihil aliud tradit quam rudem massam. Tuae partes sunt obtemperantem et in omnia sequacem materiam in optimum habitum fingere. Si cesses, feram habes; si aduigiles, numen, ut ita loquar, habes. Statim ut nascitur infans, docilis est ad ea quae sunt hominis propria. Itaque iuxta Vergilianum oraculum: "Praecipuum iam inde a teneris impende laborem". Mox tracta ceram dum mollissima est, finge argillam etiamnum udam, imbue liquoribus optimis testam, dum rudis est, tinge lanam dum a fullone niuea uenit, nullisque maculis contaminata. Subindicauit hoc perquam festiuiter Antisthenes, qui cum filium cuiusdam suscepisset erudiendum, rogatus a parente quibus rebus esset opus: "Libro", inquit, "nouo, stylo nouo, tabella noua". Nimirum rudem ac uacuum animum requirebat philosophus. Non potes habere rudem massam. Nisi finxeris in hominis speciem, in ferarum monstrosas effigies sua sponte deprauabitur. Hoc officium quum Deo naturaeque debeas, etiamsi nulla spes sit ad te redituri fructus, tuo cum animo fac reputes quantum solacii, quantum utilitatis, quantum dignitatis parentibus adferant a teneris annis recte instituti filii. Rursum in quae probra, in quas calamitates parentes suos coniecerint perperam educati liberi. Nihil opus est ut hic tibi ex priscorum annalibus exempla proferam, circumfer modo cogitationem tuam per tuae ciuitatis familias, quam multa sese offerent undique? Scio tibi frequenter audiri huiusmodi uoces: O me felicem, si orbus essem! O me fortunatam, si nunquam peperissem ! Operosa res est recte instituere liberos, fateor, sed nemo sibi nascitur, nemo nascitur ocio. Pater esse uoluisti, pius pater sis oportet. Reipublicae, non tibi tantum genuisti, aut, ut christianius loquar, Deo genuisti, non tibi. {34} Paulus scribit ita demum seruari foeminas si filios genuerint itaque educauerint ut perseuerent in studio pietatis. A parentibus exiget Deus quicquid peccauerint filii. Proinde nisi mox honestis rationibus instituis quod natum est, primum in te ipsum iniurius es, qui tua negligentia hoc tibi paras, quo nihil hostis hosti posset imprecari grauius aut molestius. Dionysius Dionis profugi filium adolescentulum in aulam pertractum deliciis effoeminauit, hoc sciebat patri fore tristius quam si ferro necasset. Paulo post adolescens cum a patre reuerso ad pristinam probitatem urgeretur, e coenaculo se praecipitem dedit. Verissime quidem dixit sapiens quidam Hebraeus : "Filius sapiens laetificat patrem, filius stultus moestitia est matri suae". At filius sapiens non modo uoluptati est patri suo, uerum est et ornamento et subsidio, denique uita est patri suo. Contra filius stultus et improbus non solum moerorem adfert parentibus, uerum et probrum et egestatem et senium praematurum, denique mortem conciliat iis, unde uiuendi coepit exordium. Itaque quid attinet commemorare? quotidie sunt in oculis exempla ciuium, quos liberorum perditi mores e diuitiis ad mendicitatem redegerunt, quos filius in crucem actus, aut filia in lupanari prostans intolerabili excruciat atque exanimat ignominia. Noui magnates eximios, quibus ex multis liberis uix unus supersit incolumis, alius abominanda lepra quam g-hupokorizontes scabiem gallicam uocant, tabefactus funus suum circumfert, alius in bibendi certamine crepuit, alius dum noctu scortatur personatus, misere trucidatus occubuit. Quid in causa? Quoniam parentes satis habent genuisse ac ditasse, educandi cura nulla est. Leges in eos saeuiunt qui foetus suos exponunt et in nemus aliquod obiiciunt feris deuorandos. At nullum crudelius est exponendi genus, quam quod natura dedit optimis rationibus ad honesta fingendum, id beluinis affectibus tradere. Si qua Thessala mulier esset, quae malis artibus posset et conaretur filium tuum in suem aut lupum uertere, nonne putares nullum supplicium satis dignum illius scelere? At quod in illa detestaris, tu ipse studio facis. Quam immanis fera libido, quam uorax et insatiabilis belua luxus, quam effera bestia temulentia, quam nocens animal ira, quam horribilis fera ambitio. {35} His beluis exponit filium suum quisquis non a teneris statim unguiculis consuefacit amare quod honestum est, horrere turpitudinem: quin potius non solum obiicit illum feris, quod solent expositores maxime crudeles, uerum quod est grauius, immanem ac perniciosam beluam in suum ipsius alit exitium. Execrabile cumprimis genus hominum est, quod infantum corpus fascino uitiat, quid de parentibus sentiendum, qui sua negligentia prauaque educatione effascinant animum? Parricidae uocantur, qui foetus recens natos enecant, et corpus modo perimunt; quanto maior impietas est necare mentem? Quid enim aliud est animae mors quam stultitia, quam inscitia, quam malicia? Nec minus interim iniurius est in patriam, cui quod quidem in ipso est tradit pestilentem ciuem. Impius est in Deum, a quo prolem in hoc accepit ut ad pietatem institueret. Hinc perspicuum est, quam non leue nec simplex flagitium admittant, qui negligunt tenerae aetatis institutionem. Sed his quoque, quemadmodum attigeram, peccant grauius qui non solum non formant ad honesta, uerum etiam teneram ac rudem infantuli testulam imbuunt ad nequiciam, doceturque uicia priusquam norit quid sit uicium. Quomodo modestus erit uir et fastus contemptor, qui repsit in purpura? Nondum potest prima uerum uocabula sonare, et iam intelligit quid sit coccus, iam poscit conchylium, iam scit quid sit scarus et mullus, et cum fastu reiicit plebeios cibos. Qui uerecundus esse poterit quum adoleuerit, qui infantulus ad impudicitiam fingi coepit? Quo pacto liberalis euadet grandis, qui tantillus nummos et aurum mirari didicit? Qui temperabit a luxu iuuenis, cuius palatum prius corrupimus quam mores formare coeperimus? Si quod nuper repertum est uestis genus, ut quotidie uestiariorum ars, uelut olim Africa, parit aliquid noui monstri, hoc infanti addimus. Docetur sibi placere et, si tollatur, reposcit iratus. Quo pacto grandis oderit temulentiam, qui infans didicit esse uinosus? {36} Instillant illis uerba uix Alexandrinis, ut ait ille, permittenda deliciis. Huiusmodi si quid reddidit puer, osculis excipiunt. Nimirum agnoscunt suos foetus minime degeneres, quippe quum ipsorum uita nihil aliud sit quam exemplum nequiciae. Haurit infans impudicas nutricum blandicias, et quasi manu, quod aiunt, fingitur lasciuis contactibus. Videt patrem eximie potum, audit dicenda tacendaque effutientem. Assidet immodicis ac parum pudicis conuiuiis, audit domum mimis, tibicinibus et psaltriis ac saltatricibus perstrepentem. His moribus sic assuescit puer, ut consuetudo transeat in naturam. Sunt nationes quae pueros adhuc a matre rubentes ad ferociam militarem formant. Discunt tueri toruum, discunt amare ferrum, discunt infligere plagam. Ab huiusmodi rudimentis traduntur praeceptori, et miramur si experimur illos ad uirtutem indociles, qui uicia cum ipso statim lacte combiberunt? Sed audio quosdam ita patrocinantes suae stultitiae, ut dicant hac uoluptate quae capitur ex infantium lasciuia, nutricationis pensari taedium. Quid ego audio? Gratius esse potest uero parenti, si quid exprimat puer turpiter factum aut nequiter dictum, quam si blesa lingula sententiam reddat salubrem, aut si quod aliud pie factum imitetur? Natura peculiariter addidit aetati primae facilitatem imitandi, sed tamen aliquanto pronior est ad nequiciam quam ad honestatem aemulatio. An uiro bono iucundior est turpitudo quam uirtus, praesertim in liberis? Eluis si quid sordium inciderit in cutem infantis, et tam foedis maculis inficis illius animum? Nihil autem haeret tenacius quam quod uacuis animis instillatur. Quid habent, obsecro, materni cordis foeminae, quae infantes suos usque ad annum pene septimum in sinu detinent, ac tantum non pro morionibus habent? Si usque adeo iuuat ludere, quin simias ac Melitaeas catellas sibi comparant? Pueri sunt, inquiunt: sunt, sed dici uix possit quantum habeant momenti ad totius uitae rationem prima illa infantiae rudimenta, quamque durum et intractabilem formatori reddat puerum mollis illa ac dissoluta educatio, quam indulgentiam appellant, quum re uera sit corruptio. An non in huiusmodi matres mire competeret malae tractationis actio? Est enim plane ueneficii genus, est parricidii genus. Dant poenas legibus qui pueros effascinant aut uenenis laedunt infirma corpuscula: quid merentur istae, quae praecipuam infantis partem pessimis uenenis corrumpunt? Leuius est corpus quam animum occidere. Si puer inter strabos, balbos aut claudos educatur, contagio uitiatur corpus, uitia mentis occultius quidem, sed et celerius transiliunt et altius insidunt animorum mala. {37} Merito quidem Paulus apostolus hoc honoris habuit Menandri uersiculo, ut in epistolis citarit: "Mores bonos colloquia corrumpunt mala". Verum is nusquam est ueracior quam in infantibus. Aristoteles rogatus a quodam, quibus rationibus efficere posset ut equum haberet eximium: "Si inter generosos", inquit, equos educetur". Quod si nos nec pietas nec ratio docere potest quantum sollicitudinis debeatur aetati primae liberorum, saltem a brutis animantibus licebit exemplum petere. Non enim pigere debet ab his rem tanto usui futuram discere, unde tam multa frugifera iam olim didicit humanum genus, quando uenarum incisionem monstrauit hippopotamus, clysteris usum quem mire probant medicorum filii, monstrauit ibis, auis Aegyptia. Dictam num herbam extrahendis sagittis efficacem a ceruis didicimus. Iidem docuerunt cancrorum esum aduersus phalangiorum ictus esse remedio. Quin et lacertis magistris didicimus dictam num aduersus serpentium morsus habere solatium. Est enim huic animantium generi naturale bellum aduersus serpentes, a quibus uulnerati deprehensi sunt ab ea herba medicinam petere. Chelidoniam hirundines indicarunt, et herbae nomen dederunt. Cunilam bubulam contra serpentium ictus utilem docuit testudo. Mustela rutam nobis medicinis habilem commendauit. Ciconia origanum. Hederam morbis mederi monstrarunt apri. {38} Serpentes docuere marathrum oculorum aciem iuuare. Lactucis nauseam stomachi restringi draco admonuit. Excrementa humana habere uim aduersus aconitum pantherae docuerunt, aliaque cum his innumera remedia didicimus a brutis animantibus. Insuper et artes non parum uitae necessarias. Proscindendi arui rationem monstrarunt sues. Luteas macerias temperare monstrauit hirundo. Ne sim longior, pene nihil est ad hominum uitam utile, cuius natura nobis non proposuit in brutis exemplum, ut qui philosophiam ac disciplinas non didicerunt, saltem ab his admoneantur officii sui. An non uidemus quodque animal foetus suos non solum gignere atque educare, uerumetiam formare ad naturalem ipsorum functionem? Auis nascitur ad uolatum, agnoscis huc institui fingique a parentibus. Videmus domi, ut feles praeeant exerceantque catulos suos ad murium et auicularum uenatum, quod hinc illis uictus sit. Ostendunt praedam etiamnum uiuam, docent fugientem saltu prendere, denique docent uesci. Quid cerui? Nonne foetus aeditos protinus exercent cursu et fugam meditari docent, ad praerupta ducunt saltumque demonstrant, quod his artibus tuti sint aduersus uenatorum insidias? Memoratur elephantorum ac delphinorum in educandis minoribus ueluti paedagogica quaedam disciplina. In lusciniis deprehendimus docentis ac discentis officia, maioris praeeuntis, reuocantis et corrigentis, minoris reddentis et corrigentis. Quemadmodum autem canis nascitur ad uenatum, auis ad uolatum, equus ad cursum, bos ad aratrum, ita homo nascitur ad philosophiam et honestas actiones ; atque ut unumquodque animantium facillime discit id ad quod natum est, ita homo quam minimo negocio percipit uirtutis et honesti disciplinam, ad quam semina quaedam uehementia naturae uis inseuit, modo ad naturae propensionem accedat formatoris industria. Quid autem absurdius quam animalia rationis expertia scire ac meminisse suum erga foetus officium, hominem qui rationis praerogatiua a brutis secernitur nescire quid debeat naturae, quid pietati, quid Deo ? Atqui brutorum genus nullum expectat a sobole sua nutricationis aut institutionis praemium, nisi forte credere libet quod ciconiae parentes aetate defectos uicissim nutriunt humerisque baiulant. {39} At inter homines quoniam pietatis gratiam nulla soluit aetas, quod solatium, quod decus, quod praesidium sibi parat, qui filium recte curat instituendum? Natura tibi tradit in manus nouale, uacuum quidem, sed soli felicis: tu per incuriam sinis hoc uepribus ac spinis occupari, uix ulla industria in posterum euellendis. In exiguo grano, quam ingens latet arbor, quos fructus datura si eruperit. Totus hic prouentus perit, nisi semen in scrobem mittas, nisi teneram plantulam lignescentem cura foueas, nisi insitione quasi cicures. Et in planta cicuranda uigilas, in filio dormitas? Tota uero ratio felicitatis humanae tribus potissimum rebus constat, natura, ratione et exercitatione. Naturam appello docilitatem ac propensionem penitus insitam ad res honestas. Rationem uoco doctrinam, quae monitis constat et praeceptis. Exercitationem dico usum eius habitus quem natura inseuit, ratio prouexit. Natura rationem desiderat, exercitatio, nisi ratione gubernetur, multis periculis atque erroribus est obnoxia. Vehementer igitur falluntur, qui satis esse putant nasci: nec minus errant qui credunt tractandis rebus gerendisque negociis absque philosophiae praeceptis parari sapientiam. Dic mihi quando euadet bonus cursor, qui strennue quidem currit, sed in tenebris aut uiae ignarus? Quando erit bonus gladiator, qui clausis oculis sursum ac deorsum uentilat gladium? Philosophiae praecepta uelut oculi sunt animi et quodammodo praelucent, ut uideas quid facto sit opus, quid secus. Multum quidem adfert utilitatis, diutinus uariarum rerum usus, fateor, sed sapienti bene agendi praeceptis diligenter instructo. Supputa quid fecerint, quid passi sint per omnem uitam, qui sibi rerum experientia qualemcunque prudentiam licet miseram compararunt, et cogita num tantum malorum optes filio tuo. Adde quod philosophia plus docet unico anno quam annis triginta quantalibet rerum experientia: et tuto docet, quum plures experiendo calamitosi euadant quam prudentes, ut non ab re ueteres eum periculum facere dixerint et periclitari qui rem experimento tentaret. {40} Age si quis filium suum cuperet medicae rei peritum esse, utrum mallet illum euoluere medicorum libros an experimento discere, quae res ueneno laederet aut remedio iuuaret? Quam infelix prudentia est, quum nauclerus crebris naufragiis didicit artem nauigandi, quum princeps assiduis bellis ac tumultibus malisque publicis didicit gerere magistratum. Stultorum ista nimioque constans prudentia est, malo ictos demum sapere. Magno discit, qui errando discit ne erret. Grauiter Philippus Alexandrum filium admonuit, ut se docilem praeberet Aristoteli atque ab eo philosophiam perdisceret, ne multa faceret quae iam ipsum fecisse poeniteret. Et tamen in Philippo praedicatur insignis ingenii dexteritas. Quid igitur a uulgaribus expectandum censes? At ratio monstrat compendio, quid sequendum, quid uitandum sit, nec illa post acceptum malum monet: "Hoc male cessit, posthac caue". Sed priusquam aggrediare, clamat: "Hoc si feceris, et infamiam et exitium tibi parabis". Nectamus igitur hunc triplicem funiculum, ut et naturam ducat ratio et rationem consummet exercitatio. Iam in caeteris animantibus perspicimus unumquodque hoc facillime discere, quod cuiusque naturae maxime proprium est, quodque primum est ad incolumitatis tutelam, ea sita est in uitandis iis quae molestiam aut perniciem adferunt. Hic sensus inest et plantis, non solum animantibus. Siquidem uidemus et arbores qua maris odor spirat, aut qua flat boreas, contrahere frondes ac ramos et se ad auram clementiorem explicare. Quid autem est hominis maxime proprium? Iuxta rationem uiuere, unde et rationale animal dicitur et ab alogis secernitur. Quid autem est homini perniciosissimum? Stultitia. Nullius igitur rei docilior erit quam uirtutis, nec ab ulla re facilius discet abhorrere quam a stultitia, si modo parentum industria naturam uacuam protinus occuparit. Sed audimus miras uulgi querimonias, quam puerorum natura prochuis sit in uicium, quam difficile pertrahatur ad amorem honesti. Praeter meritum accusant naturam. Huius mali pars maxima nostro uicio debetur, qui prius corrumpimus ingenia uiciis quam tradimus uirtutis. Nec mirum, si illos parum dociles habemus ad honesta, quum iam docti sint ad nequiciam. Quis autem nescit ut priorem, ita difficiliorem esse laborem dedocendi quam docendi? Porro trifariam hic peccat hominum uulgus, uel quia prorsus negligunt liberorum institutionem, uel quia serius incipiunt illorum animos ad philosophiam fingere, uel quia tradunt his a quibus discant dediscenda. {41} Primi generis homines parentum indignos nomine demonstratum est, eosque minimum differe ab his qui natos infantes exponunt, meritoque plectendos legibus, quae hoc quoque diligenter praescribunt, quibus rationibus sit instituenda pueritia, mox adolescentia. Secundum genus latissime patet, cum quo mihi nunc praecipue instituta est pugna. Tertium bifariam peccat, partim ignorantia, partim incuria. Atqui cum rarum ac turpe sit ignorare cui equum aut fundum curandum committas, quanto turpius est nescire cuius fidei tradas charissimam possessionum tuarum partem. Ibi discere studium est, quod parum ex te calles, consulis peritissimum quemque, hic nihil referre credis, cui committas filium. Non sine delectu seruis sua quibusque partiris munia. Exploras quem agro colendo praeficias, quem rei culinariae destines, cui parteis oeconomi deleges. At si quis est prorsus inutilis ad omnem functionem, tardus, piger, insulsus, lurco, huic committitur formandus puer, et quae res summum artificem desiderat, famulorum infimo committitur. Quid laeuum est, si hic homines non habent laeuam mentem? Sunt quos animus sordidus deterret a conducendo praeceptore idoneo, et pluris conducitur equiso quam filii formator. Et tamen interim indulgetur sumptuosis conuiuiis, noctu dieque luditur damnosa alea, multum impenditur uenatibus et morionibus. In eo solo parci sordidique sunt, cuius gratia poterat excusari caeteris in rebus parsimonia. Vtinam pauciores essent, qui plus impendunt putido scorto quam educando filio. Res, inquit Satyricus, nulla minoris constabit patri quam filius. Non absurdum fortasse fuerit hic meminisse diarii, quod olim Cratetis nomine celebrabatur. Id ad hunc refertur modum: "Ponito coquo minas decem, medico drachmam, assentatori talenta quinque, consiliario fumum, meretrici talentum, philosopho triobolum". Quid huic praeposterae rationi deest, nisi ut addas liberorum formatori teruncium? Quanquam arbitror hic philosophi nomine signari praeceptorem. Aristippum quum quidam nummis beatus, sed mentis inops percontaretur, quantum mercedis posceret pro filio instituendo, atque ille poposcisset quingentas drachmas : "Immensum", inquit, postulas. {42} Ista summa seruum mercari licebit". Tum philosopus perquam lepide: "At nunc", inquit, "pro uno duos es habiturus, filium officiis utilem, et philosophum filii doctorem". Iam si quis roget quempiam, uelletne unius filii exitio centum equos lucrifacere, si micam habeat sanae mentis, respondebit, opinor, nequaquam. Quur igitur pluris constat equus, quur diligentius curatur, quam filius? Cur morio charius emitur quam instituitur filius? Alibi sit locus frugalitati, hic esse frugalem non est parsimonia, sed dementia. Sunt rursus qui non sine iudicio deligunt liberis praeceptorem, sed hoc precibus dant amicorum. Praeteritur idoneus formandae pueritiae artifex, et asciscitur inutilis non ob aliud nisi quia precibus amicorum commendatus est. Quid agis demens? In nauigando nihil moraris affectum commendantium, sed eum admoues clauo qui gubernandae nauis sit callentissimus : in filio in quo non ipse solum periclitatur, sed pater ac mater, tota familia, arque ipsa etiam Respublica, non idem adhibes iudicii? Laborat equus, utrum asciscis medicum ex amicorum commendatione an ex curandi peritia? Quid? an tibi filius equo uilior est? Imo, num tu tibi uilior es equo? Hoc quum turpe sit in mediocris fortunae ciuibus, quanto turpius est in magnatibus? Vnica coena in aleam, pessimum scopulum, impingentes, naufragiumque facientes perdunt triginta milia, et sumptum uocant si formando filio impendant mille. Naturam nemo nec alii cuiquam nec sibi dare potest, quanquam hic quoque nonnihil habet momenti parentum cura. Prima est, ut uir sibi deligat uxorem bonam, ex bonis prognatam, probeque educatam, tum prospera corporis ualetudine. Quum enim sit arctissima corporis animique cognatio, fieri non potest quin altera res ab altera uel adiuuetur uel laedatur. Proximum est, ut maritus, si quando liberis procreandis dat operam, nec commotus nec temulentus id faciat. {43} Siquidem arcano quodam contagio affectiones illae transeunt in foetum. Non inscite id notasse uidetur philosophus quidam, qui quum conspiceret adolescentem parum sobrie sese gerentem: "Mirum", inquit, "ni pater ebrius te proseminauit". Equidem uehementer illud quoque reor ad rem facere, si pater ac mater quum omni quidem tempore, sed praecipue conceptionis ac gestationis, mentem habeant ab omni crimine liberam beneque sibi consciam. Tali enim mente nihil potest esse tranquillius, nihil laetius. Hinc ordiri decuit educationis sollicitudinem potius quam ab anno decimo aut, ut multi faciunt, a decimoseptimo. Tertium est, ut aut mater uberibus suis alat infantem, aut si qua necessitas inciderit, quo minus id liceat, nutrix deligatur corpore salubri, lacte puro, moribus probis, nec temulenta, nec rixosa, nec impudica: haerent enim in adultam usque aetatem, tum corporum, tum animorum uicia ab ipsis uitae crepundiis hausta. Hic etiam referre tradunt quos infantulus habeat collactaneos, quos collusores. Quartum, ut mature tradatur praeceptori e multis selecto, omnium testimonio probato multisque modis explorato. Semel accurate peragenda est electio. g-Polukoiraniehn damnat Homerus, et iuxta Graecorum uetus adagium: "Multitudo imperatorum Cariam perdidit". Nec paucis exitium attulit subinde mutatus medicus. Nihil inutilius quam frequenter mutare praeceptorem. Ad eum enim modum Penelopes tela texitur ac retexitur. At ego noui pueros qui ante annum duodecimum plusquam quatuordecim praeceptoribus usi sunt, idque parentum incogitantia. Nec interim cessabit cura parentum. Obseruabunt et praeceptorem et filium, nec sic ablegabunt ab se sollicitudinem, quemadmodum solent omnem filiae curam in sponsum transferre, sed subinde reuiset pater exploraturus ecquid profecerit, memor illorum quae grauiter simul ac prudenter dixit antiquitas, "frontem occipitio priorem esse", et nihil citius pinguem reddere equum quam oculum domini, nec ullum letamen agrum reddere fertiliorem quam domini uestigium. {44} De teneris loquor, nam adultiores expedit interdum procul ab oculis submouere, quae res insitionis instar, potissimum cicurare solet iuuenum ingenia. Inter egregias Pauli Aemylii uirtutes celebratur et illud, quod quoties licebat per Reipublicae negocia, filiorum suorum exercitamentis soleret interesse. Nec Plinius nepos grauatus est subinde scholam inuisere ob amici cuiusdam filium, quem ad disciplinas alendum susceperat. Iam quod de natura dictum est, non est simplex. Est enim natura speciei communis, uelut hominis natura est, ratione uti. Sed est natura huic aut illi peculiaris ueluti quosdam mathematicis disciplinis, alios theologiae, hos rhetoricae aut poeticae, illos militiae natos dicas. Tanta ui rapiuntur ad haec studia, ut nulla ratione possint deterreri. Aut tam uehementer abhorrent, ut citius in ignem ituri sint quam ad inuisam disciplinam animum applicaturi. Domestice noui quemdam graece latineque perpulchre doctum, et omnibus liberalibus disciplinis eleganter instructum, quem archiepiscopus cuius benignitate alebatur huc iteris adegerat, ut inciperet audire iuris professores, reclamante natura. Hanc querimoniam cum apud me exponeret, nam idem nos habebat lectus, hortatus sum hominem ut suo patrono morem gereret, fore leuius quod initio durum esset, ac saltem aliquam temporis partem ei studio daret. Quum ille protulisset aliquot loca prodigiosae inscitiae, quae tamen illi semidei professores magna cum autoritate traderent auditoribus, respondi ut illa contemneret et quae recte traderent decerperet: quumque multis argumentis urgerem hominem: "Sic", inquit, "sum affectus, ut quoties ad haec studia me uerto, uideatur ensis perfodere pectus meum". {45} Sic natos non arbitror aduersus Mineruam compellendos, ne quod dici solet, bouem ducamus ad ceroma, asinum ad lyram. Fortassis huius propensionis licet et in paruulis notas quasdam deprehendere. Sunt qui ex horoscopo solent talia uaticinari, quorum iudicio quantum sit tribuendum, aestimationem cuique suam liberam facio. Profuerit tamen hoc quam primum deprehendisse, quod ea facillime percipimus ad quae nos natura composuit. Non arbitror prorsus esse uanum ex oris reliquisque corporis figura habituque coniectare indolem, certe Aristoteles tantus philosophus, non grauatus est g-peri g-tou g-phusiognohmein uolumen aedere nec indoctum nec inelaboratum. Vt commodior est nauigatio, quum et aestus fauet et uentus, ita facilius instituimur his, ad quae nos inclinat ingenii propensio. Vergilius commonstrauit notas, quibus colligere possis bouem aratro idoneum, aut uaccam armento propagando aptam. "Optima toruae forma bouis". Docet quibus signis deprehendas pullum equinum olympicis certaminibus utilem futurum. "Continuo pecoris generosi pullus in aruis, Ingreditur", etc. Nam carmen agnoscis. Errant qui credunt naturam nullas homini notas addidisse, quibus colligi possit ingenium, peccant uero qui datas non obseruant. Tametsi meo quidem iudicio, uix ulla est disciplina, ad quam hominis ingenium non docile nascatur, si praeceptionibus et exercitatione institerimus. Quid enim non discat homo, quum elephantus institutione fiat funambulus, saltator ursus, et morio asinus? Quemadmodum igitur natura nemini sua in manu est, ita docuimus esse in quo naturam aliquo pacte ualeamus adiuuare. {46} Caeterum ratio et exercitatio tota nostrae est industriae. Quantum ualeat ratio, potissimum illud declarat, quod quotidie uidemus machinis et arte tolli onera, quae nullis alioqui uiribus moueri poterant. Quantum autem habeat momenti exercitatio, satis arguit illud cum primis celebre prisci sapientis dictum, quod curae ac meditationi tribuit omnia. Ac ratio quidem requirit docilitatem, exercitatio laborem. Sed labor, inquiunt, non conuenit aetati tenerae, docilitas uero quae tandem potest esse in pueris, qui uixdum sciunt se homines esse? Ad utrumque paucis respondebo, qui conuenit, ut aetas habeatur indocilis ad literas, quae iam moribus fingendis apta est? Verum ut sunt uirtutum rudimenta, ita sunt et disciplinarum. Habet philosophia suam infantiam, habet adolescentiam, habet maturitatem. Equinus pullus, qui iam tum prae se fert generosam indolem, non statim urgetur lupatis, ut armatum sessorem tergo uehat, mollibus exercitamentis discit meditari bellum. Vitulus aratro destinatus non protinus oneratur ueris iugis, nec urgetur acribus stimulis, sed, ut eleganter docuit Maro: "--- Primum laxos tenui de uimine cyclos Ceruici subnectunt, dehinc ubi libera colla Seruitio assuerint, ipsis e torquibus aptos", iungunt pares, et cogunt "gradum conferre iuuencos ---". "Atque illis iam saepe rotae ducuntur inanes, Per terram, et summo uestigia puluere signant. Post ualido nitens sub pondere faginus axis Instrepit, et iunctos temo trahit aereus orbes ---". Agricolae norunt habere rationem aetatis in bubus et exercitia pro modo uirium attemperant, multo diligentius id faciendum est in liberis instituendis. Ad haec naturae prouidentia habilitatem quandam peculiariter inseuit paruulis. Infans nondum idoneus est cui praelegas Officia Ciceronis, aut Aristotelis Ethica, aut Senecae Plutarchiue morales libellos, aut Epistolas Pauli, fateor, sed interim, si quid indecore facit in conuiuio, monetur, et monitus se componit ad commonstratum exemplar. {47} Ducitur in templum, discit flectere genua, componere manusculas, aperire caput, totumque corporis habitum ad religionem formare, iubetur silere quum peraguntur mysteria, ad altare uertere oculos. Haec modestiae pietatisque rudimenta prius discit puer quam fari nouit, quae quoniam inhaerent in grandiorem aetatem, nonnullum profectum adferunt ad ueram religionem. Primum nato nullum discrimen est inter parentes et alienos. Mox matrem discit agnoscere, deinde patrem. Eosdem paulatim discit et reuereri, discit obtemperare, discit amare. Dediscit iracundiam, dediscit uindictam, iussus osculum dare cui indignabatur, dediscit importunam garrulitatem. Discit assurgere seni, discit aperire caput ad imaginem crucifixi. Qui putant haec qualiacunque uirtutis elementa nihil habere momenti ad probitatem, uehementer errant mea quidem sententia. Adolescens quidam reprehensus a Platone quod aleam luderet, questus est quod ob tantillum malum tam acriter obiurgaretur. Tum Plato : "Vt leue malum sit", inquit, "ludere aleam, graue tamen malum est assueuisse". Vt igitur paruis malis assueuisse magnum est malum, ita pusillis bonis assueuisse magnum est bonum. Atque harum rerum hoc docilior est aetas illa tenera, quod suapte natura flexilis est in omnem habitum, quod nondum ullis uiciis est occupata, quod gaudet etiam imitari, si quid praeeas. Quae ut uulgo uiciis assuescit, priusquam intelligit quid sit uicium, ita pari fere facilitate uirtutibus poterit assuescere. Optimis autem rebus optimum est protinus assuescere. Durat is habitus in quem uacuum ac tenerum animum finxeris. "Naturam expellas furca, tamen usque recurrit", scripsit Flaccus. Scripsit et quidem uerissime, sed scripsit de arbore adulta. Proinde cordatus agricola statim plantulam in eam speciem componit, quam in arbore uult esse perpetuam. Protinus in naturam uertitur, quod omnium primum infuderis. Argilla nimium uda formam impressam non retinet, cera tam mollis esse potest, ut inhabilis sit fingenti. At uix ulla est aetas tam tenera quae disciplinae capax non sit. "Nulla", inquit Seneca, "aetas ad discendum sera est". Hoc an uerum sit nescio, certe grandior aetas ad quaedam discenda dura est. Illud extra controuersiam est, nullam esse aetatem tam recentem, ut non sit habilis institutioni, praesertim earum rerum ad quas natura composuit hominem. {48} Nam in hoc ipsum infantiae peculiarem quandam, ut modo dicebam, imitandi libidinem addidit, ut quicquid audierint uiderintue, gestiant aemulari, gaudeantque si quid sibi uidentur assequuti. Simios quosdam esse dicas. Atque hinc prima ingenii docilitatisque coniectura. Proinde ut natus est homo, statim moribus discendis aptus est. Mox ut fari coeperit, habilis fit ad institutionem literarum. Cuius prior est ratio, ad id protinus addita est docilitas. Siquidem eruditio quanquam infinitas habet commoditates, tamen nisi uirtuti famuletur, plus adfert mali quam boni. Merito reiecta est a doctis illorum sententia, qui putauerunt aetatem minorem septem annis non admouendam literis, cuius sententiae autorem plurimi crediderunt Hesiodum, quanquam Aristophanes Grammaticus g-hupothehkas, quo in opere id proditum est, negat esse Hesiodi. Insignis tamen scriptor fuerit oportet, qui talem aedidit librum, ut eruditis etiam Hesiodum parentem referre uideretur. Verum ut citra controuersiam fuerit Hesiodi, nullius hominis autoritas tantum apud nos ualere debet, ut pigeat meliora sequi, si quis attulerit. Tametsi quicunque fuerunt huius sententiae, non hoc senserunt, totum hoc temporis usque ad annum septimum oportere uacare omni cura institutionis, sed ante id aetatis pueros non esse uexandos labore studiorum, in quibus omnino taedia quaedam deuoranda sunt, uelut ediscendi, reddendi scribendique. Vix enim reperias ullum tam docile tamque tractabile ac sequax ingenium, quod his rebus prorsum absque stimulis assuescat. Chrysippus nutricibus tribuit triennium, non ut interim uacetur ab institutione praesertim morum et linguae, sed ut blandioribus rationibus uirtuti literisque praeparetur infans, uel a nutricibus uel a parentibus, quorum mores plurimum adferre momenti ad formandos pueros extra controuersiam est. Quoniam autem prima puerorum institutio est ut discant explanate emendateque loqui, hic olim nutrices ac parentes non mediocri erant adiumento. Hoc initium non modo plurimum habet momenti ad eloquentiam, uerumetiam ad iudicandum et ad omnium disciplinarum cognitionem. {49} Linguarum enim inscitia disciplinas uniuersas aut exstinxit aut deprauauit, atque adeo theologiam quoque, medicinam et iurisprudentiam. Admirabilis fuit olim Gracchorum eloquentia, sed quam bona ex parte Corneliae matri debebant, M- Tullii iudicio. "Apparet", inquit, "filios non tam in gremio educatos quam in sermone matris": gremium igitur illis maternum erat prima schola. Quin et Laelia Caii patris elegantiam dictione referebat. Quid mirum? Rudis adhuc inter parentis complexus illius sermone tincta fuerat. Idem euenit huius duabus sororibus Mutiae et Liciniae Caii neptibus. Nominatim autem laudatur Liciniae in dicendo elegantia, quae fuit L- Crassi filia, Scipionis cuiusdam, ni fallor, coniunx. Quid multis? Tota domus totaque gens usque ad nepotes ac pronepotes saepe retulit maiorum in dicendo elegantiam. Q- Hortensii filia sic exprimebat paternam eloquentiam, ut olim extiterit illius oratio apud triumuiros habita, non tantum, ut ait Fabius, in sexus honorem. Ad emendate uero loquendum non leue momentum habent et nutrices et paedagogi et collusores pueri. Quod enim ad linguas attinet, tanta est illius aetatis docilitas, ut intra paucos menses puer Germanus discat gallice, idque insciens et aliud agens, nec unquam ea res succedit felicius quam annis quam maxime rudibus. Quod si id fit in lingua barbara et anormi, quae aliud scribit quam sonat quaeque suos habet stridores et uoces uix humanas, quanto id facilius fuerit in lingua graeca seu latina? Mithridates rex duas et uiginti linguas sic calluisse legitur, ut cuique genti citra interpretem propria lingua ius redderet. Themistocles intra anni spatium persicam linguam perdidicit, quo commodius cum rege colloqueretur. {50} Si hoc praestat adulta aetas, quid non sperandum a puero? Totum autem hoc negocium duabus potissimum rebus constat, memoria et imitatione. Imitandi naturale quoddam studium in pueris esse iam ante docuimus, memoriam porro uel tenacissimam tribuunt pueritiae uiri sapientissimi. Quod si diffidimus illorum autoritati, abunde nobis fidem facit ipsa rerum experientia. Quae pueri uidimus sic haerent animo, quasi heri uidissemus. Quae hodie legimus senes, post biduum si denuo legamus noua uidentur. Ad haec quotumquemque uidemus, cui adulto feliciter successerit linguarum cognitio? Et si quibus successit cognitio, sonus et pronunciatio germana aut nullis aut quam paucissimis contingit. Neque enim ad communem regulam uocanda sunt illa rarissima exempla. Nec ideo debemus pueros post exactum annum decimum sextum ad linguarum cognitionem uocare, quod Cato senior sero didicit latinas literas, graecas uero septuagesimum agens annum. At Vticensis ille Cato, superiore multo tum doctior tum eloquentior, puer adhaesit paedagogo Sarpedoni. Atque hic eo magis aduigilandum, quod aetas illa, quoniam naturae sensu potius quam iudicio ducitur, pari facilitate aut fortassis maiore imbibit praua atque recta. Quin et recta facilius ueniunt in obliuionem, quam dediscimus uiciosa. Deprehenderunt hoc et admirati sunt ethnicorum philosophi: nec potuere causam peruestigare, quam christiana philosophia nobis prodidit, quae docet hanc ad mala pronitatem insedisse nobis ex humanae gentis principe Adamo. Quod ut falsum esse non potest, ita uerissimum est maximam huius mali partem manare ex impuro conuictu prauaque educatione, praesertim aetatis tenerae et in omnia flexilis. Proditum est literis Alexandrum Magnum a Leonide paedagogo uicia quaedam imbibisse puerum, quae nec adultum atque etiam imperio sublimem deseruerunt. Proinde quamdiu apud Latinos uiguit illa prisca morum integritas, puerilis aetas non committebatur mercenario formatori, sed ab ipsis parentibus et agnatis instituebatur, uelut a patruis, auunculis et auis, autore Plutarcho. Existimabant enim hoc ad gentis decus in primis pertinere, si quam plurimos haberet eruditione liberali praestantes, quum hodie tota fere nobilitas sit in pictis sculptisque stemmatis, choreis, uenatu et alea. {51} Primus omnium Sp- Carbilius, homo libertinae conditionis, cuius patronus Carbilius omnium primus induxit exemplum diuortii, traditur aperuisse scholam literariam. Antehac hoc praecipuum habebatur pietatis officium, si cognatos quisque suos ad uirtutem et eruditionem institueret. Nunc unum hoc curae est, ut puero quaeratur uxor bene dotata. Hoc perfecto, credunt se nihil iam debere pietati. Verum ut res humanae pronae sunt in deterius, delitiae persuaserunt ut hoc muneris paedagogo domestico committeretur, et ingenuus seruo tradebatur instituendus. Qua quidem in re si delectus habebatur, hoc minus erat periculi, quod formator non solum in oculis parentum uiueret, sed in illorum esset potestate, si quid delinqueret. Qui erant cordatissimi, aut emebant seruos literatos aut curabant literis erudiendos, ut liberorum suorum pueritiae formandae praeficerent. At quanto consultius si ipsi parentes in hoc literas discerent, ut liberos suos doceant. Hac certe ratione duplex esset utilitas, quemadmodum duplex commoditas est, si episcopus se pium uirum praebeat quo possit quam plurimos ad pietatis studium inflammare. Non omnibus uacat, inquies, et piget tanti laboris. Sed agedum, uir praeclare, reputemus nobiscum, quantum temporis nobis pereat alea, compotationibus, spectaculis et morionibus, et pudebit opinor, causari deesse ocium ei rei quae caeteris omnibus amissis erat agenda. Sufficit ad omnia munia tempus, si qua decet frugalitate dispensetur. Nobis uero breuis est dies, cuius maiorem partem perdimus. Iam illud expende, quanta temporis portio datur amicorum friuolis interdum negociis. Si minus licet omnibus morem gerere, priores sane partes debentur liberis. Quid autem laboris refugimus, ut liberis luculentum patrimonium pulchreque constabilitum relinquamus, ut illis paremus quod his omnibus praestantius est, piget capere laborem, praesertim quum naturae pietas et profectus eorum qui nobis sunt charissimi, edulcet omnem molestiam? Id ni esset, quando matres ferrent tam longa gestationis et nutricationis taedia? Leuiter amat filium, quem piget erudire filium. Verum instituendi ratio fuit hoc nomine facilior priscis, quod eadem esset lingua literas callentium et imperitae multitudinis, nisi quod eruditi emendatius, elegantius, prudentius et copiosius dicebant. Fateor, ac plurimum compendii foret ad eruditionem, si idem maneret hodie. {52} Nec defuerunt qui priscum exemplum reuocare conati sunt, uelut apud Phrysios Canterii, apud Hispanos Elisabetha regina Ferdinandi uxor, e cuius familia complures prodiere foeminae eruditione iuxta ac pietate mirabiles. Apud Anglos, uir clarissimus Thomas Morus, quem licet regiis negociis occupatissimum, non piget uxori, filiabus ac filio praestare praeceptorem, primum ad pietatem, mox ad utriusque literaturae peritiam. Id certe curandum erat in his quos eruditioni destinauimus. Nec est periculum ne populi linguam ignorent, eam perdiscent uelint nolint hominum commercio. Quod si nemo sit domi qui literas norit, statim asciscendus est artifex, sed exploratus tum moribus, tum eruditione. Stultum est in filio uelut in Care, quod aiunt, periculum facere, sciatne literas, et sitne uir probus quem adhibuisti. In rebus alias sit uenia dormitanti, hic Argus sis oportet atque oculis omnibus aduigilandus est. In bello, aiunt, bis peccare non licet, hic ne semel quidem peccare fas est. Porro quo maturius puer tradetur formatori, hoc felicius succedet institutio. Hic scio causari quosdam, esse periculum ne studiorum labor reddat teneri corpusculi ualetudinem imbecilliorem. Hic respondere poteram, etiamsi quid decederet robori corporis, hoc incommodi belle pensari tam eximiis animi bonis. Nec enim athletam fingimus, sed philosophum, sed Reipublicae gubernatorem, cui satis est adesse prosperam ualetudinem, etiamsi non adsit Milonis robur. Fateor tamen nonnihil indulgendum aetati, quo uegetior euadat, uerum multi stulte metuunt suis infantibus a literis, qui non metuunt multo grauius periculum ab immodico cibo, quo non minus laeduntur ingenia paruulorum quam corpora, ab eduliorum potusue generibus, quae non congruunt aetati. {53} Admouent infanteis suos uariis ac prolixis conuiuiis, nonnunquam et in multam noctem productis, explent illos salsis et calidis usque ad uomitum interdum. Stringunt et onerant tenera corpuscula uestibus incommodis ad ostentationem, quemadmodum nonnulli simios ornant humano cultu, aliisque modis effoeminant liberos suos, nec usquam tenerius metuitur illorum ualetudini, quam quum de literis, hoc est de re maxime omnium salutifera necessariaque, coeptum est agi. Quod de ualetudine dictum est, idem pertinet ad formae curam, quam ut fateor non omnino negligendam, ira nimis anxie curari parum uiro dignum est. Nec huic aliunde morosius metuimus quam a studiis, quum ea longe magis corrumpatur, ingurgitatione, temulentia, intempestiuis uigiliis, pugnis ac uulneribus, postremo scelerata scabie, quam uix quisquam effugit adolescens intemperantius uiuens. Ab his rebus potius arceant liberos suos quam a literis, qui tam misere metuunt illorum ualetudini ac formae. Quanquam id quoque nostra cura prouideri potest, ut quam minimum sit laboris ac proinde minimum dispendii. Id fiet si nec multa, nec quaelibet inculcentur teneris, sed optima tantum et aetati congrua, quae iucundis capitur potius quam subtilibus. Deinde blanda quaedam tradendi ratio faciet ut ludus uideatur, non labor. Hic enim lenociniis quibusdam fallenda est aetas illa, quae nondum intelligere potest quantum fructus, quantum dignitatis, quantum uoluptatis in posterum sint allaturae literae. Id partim praestabit formatoris lenitas comitasque, partim et ingenium ac solertia, qua uarias arteis comminiscetur, quibus puero reddat iucundas literas et a sensu laboris auocet. Nihil enim est inutilius quam quum praeceptoris mores efficiunt ut prius odisse incipiant studia quam intelligere possint quare sint amanda. Primus discendi gradus est praeceptoris amor. Progressu temporis fiet, ut puer qui prius literas amare coeperat propter doctorem, post doctorem amet propter literas. Nam quemadmodum munera pleraque uel hoc nomine gratissima sunt, quod ab his proficiscantur quos egregie charos habemus, ita literae, quibus nondum iudicio placere possunt, his tamen doctoris affectu commendantur. {54} Rectissime dictum est ab Isocrate, eum plurimum discere, qui discendi cupidus est. Libenter autem ab his discimus quos diligimus. Sunt uero quidam tam inamoenis moribus, ut nec ab uxoribus amari queant, toruo uultu, tetrico conuictu, irati uidentur etiam tum quum sunt propitii, nihil possunt blande dicere, uix etiam arridere ridentibus, dicas plane Gratiis iratis natos. Hos uix idoneos iudico, quibus equos indomitos formandos committas, tantum abest ut imbecillem ac pene lactantem aetatem illis prodendam existimem. At hoc hominum genus quidam uel maxime credunt admouendum formandae primae aetati, dum toruitatem putant esse sanctitatem. Atqui non tuto fronti creditur, sub illa tetrica persona saepenumero latent euiratissimi mores, nec inter pudicos commemorandum est ad quae dedecora nonnunquam illi carnifices terrore puerorum abutantur. Ne parentes quidem recte possunt educare liberos, si tantum metuantur. Prima cura est amari, paulatim succedit non terror, sed liberalis quaedam reuerentia, quae plus habet ponderis quam metus. Quam igitur belle prospicitur his pueris, qui uixdum quadrimi mittuntur in ludum literarium, ubi praesidet praeceptor ignotus, agrestis, ac moribus parum sobriis, interdum ne cerebri quidem sani, frequenter lunaticus, aut morbo comitiali obnoxius, aut leprae, quam nunc uulgus scabiem gallicam appelle. Neminem enim hodie tam abiectum, tam inutilem, tam nullius rei uidemus, quem uulgus non existimet idoneum moderando ludo literario. Atque illi se regnum nactos rati, mirum quam ferociant, quod habeant imperium, non in beluas, ut inquit Comicus, sed in eam aetatem quam oportebat omni lenitate foueri. Dicas non esse scholam, sed carnificinam, praeter crepitum ferularum, praeter uirgarum strepitum, praeter eiulatus ac singultus, praeter atroces minas nihil illic auditur. Quid aliud hinc discant pueri quam odisse literas? Hoc odium ubi semel insedit teneris animis, etiam grandes facti abhorrent a studiis. {55} Multo etiam stultius est, quod quidam filios suos mittunt ad ebriosam mulierculam, ut legendi scribendique parent facultatem. Praeter naturam est foeminam in masculos habere imperium, tum nihil immitius eo sexu, si qua ira commouerit animum, et incalescit facillime, uix autem conquiescit, nisi uindicta satiata. Iam et monasteria et fratrum, ita se uocant, collegia, quaestum hinc aucupantur, et in latebris suis erudiunt rudem aetatem, per homines fere parum doctos, seu potius perperam doctos, ut iam donemus illos esse pudicos et cordatos. Hoc institutionis genus utcunque probant alii, me quidem autore nullus id faciet, quisquis cupiet suum puerum liberaliter educatum. Oportet scholam aut nullam esse aut publicam. Compendiarium quidem hoc est, quod uulgo fit. Facilius enim plures ab uno metu coguntur quam unus ab uno liberaliter instituitur. Atqui non magnum est asinis aut bubus imperare, liberos liberaliter instituere, ut difficillimum est, ita pulcherrimum. Tyrannicum est metu premere ciues, beneuolentia, moderatione, prudentiaque continere in officio regium est. Diogenes quum ab Aeginetis captus produceretur uenum, praeco rogauit hominem, quo titulo uellet commendari emptoribus : "Dic", inquit, "si quis uelit mercari hominem qui sciat imperare liberis". Ad hoc insolitum praeconium risere multi. Quidam cui liberi paruuli erant domi, congressus est cum philosopho, sciretne uere quod profiteretur. Ait se scire. Breui colloquio sensit non esse uulgarem quempiam, sed sub sordido pallio praeclaram latere sapientiam. Emptum duxit domum suam, eique liberos suos formandos commisit. Gallis literatoribus secundum Scotos nihil est plagosius. Hi moniti respondere solent, eam nationem, quemadmodum de Phrygia dictum est non nisi plagis emendari. {56} Hoc an uerum sit, alii uiderint, fateor tamen nonnihil in natione discriminis esse, sed multo magis in singulorum ingeniorum proprietate. Quosdam occidas citius quam uerberibus emendes, at eosdem beneuolentia blandisque monitis ducas quocunque uelis. Hac indole fateor me puerum fuisse, quumque praeceptor cui prae caeteris eram charus, quod diceret se nescio quid magnae spei de me concipere, magis aduigilaret, uelletque tandem experiri quam essem uirgarum patiens, obiecit commissum, de quo nec somniaram unquam, ac cecidit. Ea res omnem studiorum amorem mihi excussit, adeoque deiecit puerilem animum, ut minimum abfuerit quin dolore contabescerem, certe moerorem eum excepit febris quartana. Is ubi tandem intellexit errorem suum, deplorabat apud amicos : "Illud", inquit, "ingenium pene prius perdideram quam nossem". Erat enim uir nec stupidus, nec indoctus, nec, ut arbitror, malus. Resipuit ille, sed mihi sero. Iam hinc mihi coniecta, uir egregie, quam multa felicissima ingenia perdant isti carnifices indocti, sed doctrinae persuasione tumidi, morosi, uinolenti, truces, et uel animi gratia caedentes, nimirum ingenio tam truculento, ut ex alieno cruciatu capiant uoluptatem. Hoc genus homines lanios aut carnifices esse decuit, non pueritiae formatores. Nec ulli crudelius excarnificant pueros, quam qui nihil habent quod illos doceant. Hi quid agant in scholis, nisi ut plagis ac iurgiis diem extrahant? Noui theologum quendam, et quidem domestice, maximi nominis, cuius animo nulla crudelitas satisfaciebat in discipulos, quum magistros haberet strenue plagosos. Id existimabat unice et ad deiiciendam ingeniorum ferociam, et ad edomandam aetatis lasciuiam pertinere. Nunquam agitabat conuiuium apud gregem suum, nisi quemadmodum Comoediae exeunt in laetam catastrophen, ita post cibum sumptum, unus aut alter protraheretur uirgis lacerandus, et interim saeuiebat et in immeritos, nimirum, ut assuescerent plagis. {57} Ipse quondam astiti proximus, quum a prandio ex more puerum euocarat, annos natum, ut opinor, decem. Recens autem a matre uenerat in eum gregem. Praefatus est, illi matrem esse cum primis piam foeminam, ab ea sibi puerum studio se commendatum, mox ut haberet occasionem caedendi, coepit obiicere nescio quid ferociae, quum nihil minus prae se ferret puer, et innuit illi cui collegii praefecturam commiserat, huic ex re satelles erat cognomen, ut caederet, ille protinus deiectum puerum, ita cecidit, quasi sacrilegium commisisset. Theologus semel atque iterum interpellauit: "satis est, satis est". At carnifex ille feruore surdus, peregit suam carnificinam pene usque ad pueri syncopen. Mox theologus uersus ad nos: "Nihil commeruit", inquit, "sed erat humiliandus", nam hoc uerbo est usus. Quis unquam ad eum modum erudiuit mancipium, imo quis asinum? Generosus equus melius popysmate et palpo domatur quam scutica aut calcaribus. Quem si durius tractes, fit refractarius, fit calcitro, fit mordax, fit retrogradus. Bos, si nimium urgeas stimulis, iugum excutit, et stimulatorem impetit. Sic tractandum est generosum ingenium, quemadmodum tractatur leonis catulus. Elephantos sola domat ars, non uiolentia, nec ullum animal tam ferum est quod non mansuescat officio; nec ullum tam cicur quod immodica saeuitia non exasperetur. Seruile est metu mali castigari, atqui publica consuetudo filios appellat liberos, quod hos deceat liberalis educatio, seruili multum dissimilis: tametsi qui sapiunt hoc agunt potius, ut serui lenitate ac beneficiis exuant mancipii capillum, memores et illos esse homines, non beluas. Commemorantur admiranda exempla seruorum in dominos, quos profecto tales non comperissent, si tantum uerberibus subegissent. Seruus si sanabilis est ingenii, melius emendatur monitis, pudore et officiis, quum plagis : si insanibilis, ad extremum malitiam indurescit, et aut fuga compilat herum, aut necem illius aliqua molitur arte. Nonnunquam et suae uitae iactura domini saeuitiam ulciscitur. Nullum autem animal formidabilius quam homo, quem atrox iniuria docuit suae salutis contemptum. Proinde quod prouerbio iactatur, unumquemque tot hostes habere quot seruos, si uerum est, dominorum iniquitati potissimum arbitror imputandum. {58} Artis enim est, non fortunae, imperare seruis. Quod si cordatiores heri id dant operam, ut seruos ita habeant ut seruiant liberaliter, malintque pro seruis habere libertos, quam absurdum est e natura liberis educatione reddere seruos? Nec ab re Comicus ille senex putat multum interesse inter patrem ac dominum. Dominus tantum cogit, pater pudore ac liberalitate consuefacit filium, ut sua sponte recte faciat potius quam alieno metu, praesens atque absens sit idem, hoc qui nequit, inquit, fateatur se nescire imperare liberis. Atqui plus aliquanto discriminis esse debet, inter patrem ac dominum quam inter regem ac tyrannum. Tyrannum submouemus a republica, et filiis uel tyrannos asciscimus, uel ipsi in eos tyrannidem exercemus. Quanquam in totum hoc uile seruitutis nomen e uita Christianorum sublatum esse oportuit. Beatus Paulus Onesimum Philemoni commendat, non iam ut seruum, sed ut pro seruo fratrem charissimum. Et Ephesiis scribens monet heros, ut in seruos remittant austeritatem ac minas, memores se potius conseruos esse quam dominos, quod utrique communem dominum habeant in coelis, qui non minus poenas sumpturus est de dominis si quid peccent, quam de seruis. Apostolus nec minaces uult esse dominos, nedum plagosos: non enim dicit, remittentes flagra, sed, remittentes minas. Et nos liberos nostros nihil aliud quam caedi uolumus, quod uix triremium praefecti, aut piratae faciunt in remiges. De liberis autem quid praecipit idem apostolus? Adeo non uult illos caedi seruiliter, ut et a monitis atque obiurgatione iubeat abesse saeuitiam et amarulentiam. "Vos", inquit, "patres nolite ad iracundiam prouocare flios uestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini". Qualis autem sit disciplina domini, facile perspiciet qui considerarit qua lenitate, qua mansuetudine, qua charitate Dominus Iesus erudierit, tulerit, fouerit, ac paulatim prouexerit discipulos suos. Humanae leges patriam potestatem temperant, eaedem et seruis in heros permittunt actionem malae tractationis, et unde haec immanitas inter Christianos? Olim Auxon quidam eques Romanus filium dum uirgis emendat immoderatius, occidit. {59} Ea indignitas adeo commouit populum ut hominem in forum protractum parentes ac liberi stilis confoderent, nihil reueriti dignitatem equestrem, quem Octauius Augustus aegre periculo subduxit. At quam multos hodie uidemus Auxones, qui saeuitia plagarum laedunt puerorum ualetudinem, eluscant eos, debilitant, nec raro necant. Virgae nihil faciunt ad quorundam saeuitiam, inuersis uirgis caedunt manubrio, colaphos ac pugnos impingunt teneris, aut quicquid forte proximum est arripiunt et illidunt. Narrant iurisperitorum literae sutorem quendam, dum discipulo ligneam calceorum formam impingit in occipitium, alterum oculum excussisse obque id factum poenas dedisse legibus. Quid de illlis dicendum est, qui cruciatibus addunt abominandam contumeliam? Nunquam eram crediturus nisi et puerum et crudelitatis autorem de proximo nossem. Puerum annos uixdum duodecim natum, cuius honestissimi parentes fuerant de praeceptore bene meriti, tam immanibus modis tractarunt ut uix Mezentius aut Phalaris ullus posset crudelius. Stercoris humani tantam uim impegerunt in os paruuli ut expuere non posset, sed bonam partem deuorare cogeretur. Quis tyrannus unquam adhibuit hoc contumeliae genus ? g-Passamenos g-epitasse habet graecum prouerbium. Post tales epulas exercetur imperium. Puer nudus funibus sub alas immissis suspenditur, ut infame furti supplicium repraesentarent, quo non aliud apud Germanos execrabilius. Mox in pensilem saeuitur undique uirgis, propemodum usque ad necem. Nam quo magis inficiabatur puer, quod non commiserat, hoc magis intendebatur carnificina. Adde iam ipsum tortorem, pene supplicio formidabiliorem, oculi uiperini, os angustum et corrugatum, uox acuta qualis fertur umbrarum, facies lurida, caput uertiginosum, minae et conuicia, quae illi suggerebat splendida bilis, Tisiphonem quampiam diceres. Quid consequutum est? Mox puerum a suppliciis excipit morbus, magno et mentis et uitae periculo. Ibi carnifex uitro occupat expostulationem, scribit patri, quamprimum abducat filium suum, se medicinam omnem consumpsisse frustra in deploratum puerum. {60} Vbi corporis morbus utcunque remediis depulsus est, tamen animus sic erat attonitus ut metueremus ne nunquam ad pristinum mentis uigorem rediturus esset. Neque haec fuit unius diei saeuitia; quamdiu uixit apud illum puellus, nullus praeteribat dies quo non semel atque iterum crudeliter uapularet. Scio iamdudum suspicare, lector, enorme fuisse commissum, cui tam atrox adhibita est medicina. Dicam paucis. Reperti sunt et illius qui caesus est et aliorum duorum libri atramento conspurcati, uestes conscissae et caligae excrementis humanis contaminatae. Is qui lusum hunc ludebat, puer erat ad omne scelus natus, qui post aliis facinoribus fidem fecit priorum, insani doctoris ex sorore nepos; iam tum praeludens ad ea quae facere solent in bello aut latrocinio milites, apud hospitem quendam educto e uase embolo, passus est uinum in solum defluere, ac uelut oflīciosus admonuit se sentire uini odorem: cum altero sodali puero quotidie gladio decertabat, non ioco, sed serio ut iam agnosceres latronem aut sicarium aut, quod his simillimum est, mercenarium militem futurum. Huic tametsi faueret ille formator, tamen metuens ne se mutuo confoderent pueri, cognatum ablegauit. Nam ex altero luculentam capiebat mercedem, erat autem ex isto numero Euangelicorum quibus nihil dulcius est pecunia. Persuasum erat optimo uiro parenti, puerum agere apud praeceptorem sanctum amicum ac uigilantem, quum uiueret apud fucatum carnificem, ac homini semiinsano perpetuoque aegrotanti ministrum et assessorem ageret. Quum igitur aequior esset in eum qui sanguine propinquus erat, atque item in alterum unde luculenta messis, in innoxium inclinauit suspicio, cui tantum tribuebatur malitiae ut suas ipsius uestes laceraret conspurcaretque, quo uitaret suspicionem. Atqui puer ex utroque parente optimo natus, nullum unquam tam illiberalis ingenii specimen dederat, et hodie nihil est illius moribus ab omni malitia alienius, qui nunc omni metu liber rem omnem ut gesta est narrat ordine. Talibus paedagogis honesti ciues tradunt filios suos, quibus nihil habent charius, tales queruntur non reponi sibi mercedem opera dignam. Neque non senserat carnifex errorem suum, sed maluit constanter insanire quam culpam agnoscere : et aduersus huiusmodi non instituitur malae tractationis actio, nec in tam immanem saeuitiam uigorem habet legum seueritas. Nullis est ita implacabilior quam iis qui morbo comitiali sunt affines. Quam multae res irrepserunt in uitam Christianorum, nec Phrygibus nec Scythis dignae, e quibus unum indicabo non prorsus abhorrens ab hoc argumento. {61} Qui primum adeunt scholas publicas coguntur beanum exuere, barbarae rei repertum est aeque barbarum uocabulum. Missus est adolescens ingenuus ad discendas arteis liberales. Verum quam illiberalibus contumeliis initiatur ! Primum macerant illi mentum ueluti barbam derasuri, ad id adhibetur lotium aut si quid lotio foedius. Is liquor impingitur in os, nec licet expuere. Molestis ictibus detrahuntur cornua, scilicet, interdum coguntur multam aceti aut salis uim ebibere, aut si quid aliud libuit effreni iuuenum petulantiae. Nam aggressuri ludum exigunt iusiurandum, illum omnibus imperatis pariturum. Tandem sublimem rapiunt, et dorso quoties libuit arietant in postem. Has tam agrestes contumelias nonnunquam excipit febris, aut spinae dolor immedicabilis. Certe lusus insulsus exit in temulentum conuiuium. A talibus exordiis auspicantur liberalium artium studia. Atqui talibus auspiciis initiari decuit carnificem, tortorem aut lenonem aut animae uenalis Carem aut remigem, non puerum Musarum et Gratiarum sacris destinatum. Mirum est ad eum modum insanire iuuenes liberalibus studiis deditos, sed magis mirum est haec a iuuentutis moderatoribus approbari. Tam foedis tamque crudelibus ineptiis praetexitur nomen consuetudinis, quasi malae rei consuetudo quicquam sit aliud quam error inueteratus, hoc maiore studio reuellendus, quod iam ad plures serpsit. Sic durat et apud theologos uesperiarum mos, nam rem absurdam absurdo signant nomine, scurris dignam citius quam theologis. Verum eorum qui liberales profitentur disciplinas, oportet et iocos esse liberales. Sed ad pueritiam redeo, cui nihil inutilius quam plagis assuescere, quarum enormitas facit ut indoles generosior fiat intractabilis, abiectior ueniat in desperationem, assiduitas facit ut et corpus occallescat ad uerbera, et animus obdurescat ad uerba. {62} Imo nec acrior obiurgatio frequenter est admouenda. Pharmacum sinistre adhibitum exacerbat morbum, non leuat, et assidue adhibitum paulatim desinit esse pharmacum, nec aliud efficit quam quod solet cibus insuauis parumque salubris. Hic quidam occinent nobis Hebraeorum oracula : "Qui parcit uirgae, odit filium suum; et qui diligit filium suum assiduat illi flagella". Rursum : "Curua ceruicem filii in iuuentute et tunde latera illius dum infans est". Eiusmodi castigatio fortasse congruebat olim Iudaeis. Nunc oportet Hebraeorum dicta ciuilius interpretari. Quod si quis nos literis et syllabis urgeat, quid absurdius quam inflectere ceruicem pueri et tundere latera infantis, nonne credas taurum aratro aut asinum clitellis institui, non hominem uirtuti? Quod autem nobis praemium pollicetur? "Ne palpet", inquit, "proximorum ostia". Metuit filio paupertatem, ut extremum malorum. Quid hac sententia frigidius? Nostra uirga sit liberalis admonitio, nonnunquam et obiurgatio, sed mansuetudine condita, non amarulentia. Hoc flagellum assiduemus filiis nostris, ut recte instituti domi habeant bene uiuendi rationem, nec cogantur in rebus gerendis a uicinis emendicare consilium. Lycon philosophus ostendit duos acerrimos stimulos excitandis puerorum ingeniis, pudorem ac laudem: pudor est iusti probri metus, laus autem est omnium artium altrix. His stimulis urgeamus liberorum ingenia. Iam si placet, ostendam et fustem quo tundas tuorum latera. "Labor omnia uincit improbus", ait poetarum optimus : aduigilemus, urgeamus, instemus, exigendo, repetendo, inculcando, hoc fuste tundamus infantium nostrorum latera. Primum discant amare mirarique probitatem ac literas, horrere turpitudinem et inscitiam. Audiant alios ob recte facta praedicari, alios ob male facta uituperari, ingerantur exempla eorum quibus eruditio summam gloriam, opes, dignitatem et autoritatem peperit. Rursus eorum, quibus improbi mores nullisque disciplinis excultum ingenium, infamiam, contemptum, aegestatem et exitium attulit. {63} Hi nimirum sunt fustus digni Christianis, mansuetissimi Iesu discipulis. Quod si nihil proficitur, nec monitis nec precibus nec aemulatione, nec pudore nec laudibus nec caeteris artibus, ipsum etiam uirgarum castigationem, si res ita demum postulet, oportet et liberalem esse et uerecundam. Nam hoc ipsum nudari ingenuorum corpora, praesertim multorum oculis, contumeliae genus est. Tametsi Fabius in uniuersum damnat receptam caedendi pueros ingenuos consuetudinem. Dixerit aliquis : quid fiet iis qui nisi plagis ad studia compelli non possunt? Respondeo numero, quid faceres asinis ac bubus si in scholam ueniant? Nonne rus abigeres et alteros pistrino, alteros aratro dederes? Sunt enim homines non minus stiuae et pistrino nati quam boues et asini. Sed interim, inquiunt, decrescit grex. Quid tum postea? Simul et quaestus. Hoc durum. Hinc igitur illae lachrymae. Charius est illis lucrum quam puerorum profectus. Sed huiusmodi ferme est literatorum uulgus. Fateor, quemadmodum philosophi describunt sapientem, rhetores oratorem, qualem uix usquam inuenias, ita longe procliuius esse praescribere qualem oporteat esse praeceptorem, quam multos inuenire qui ad praescriptam formam respondeant. Verum hanc oportebat esse publicam et prophani magistratus et ecclesiasticorum procerum curam, ut quemadmodum instituuntur qui nauent operam in bello, qui cantent in templis, ita multo magis instituantur qui recte ac liberaliter forment liberos ciuium. Vespasianus e fisco suo dabat annua centena latinis graecisque rhetoribus. Plinius nepos etiam de priuato suo in eundem usum ingentem summam erogauit. Quod si cessat publica cura, certe suae quisque domi uigilare debet. Quid facient, inquis, tenues qui uix alunt suos liberos, tantum abest, ut talem educatorem possint conducere? Hic nihil habeo quod respondeam, nisi illud e comoedia: "Vt possunus, quando ut uolumus non licet". Nos instituendi rationem optimam tradimus, fortunam dare non possumus. {64} Nisi quod hic quoque diuitum benignitas debet bene natis ingeniis, sed angustia rei familiaris non ualentibus exercere uim naturae, succurrere. Fateor praeceptoris comitatem ita temperatam esse oportere, ne pudorem ac reuerentiam excutiat familiaritatis comes contemptus, qualem fuisse praedicant Sarpedonem, Catonis Vticensis paedagogum, qui comitate morum summam gratiam, probitate parem autoritatem apud puerum sibi conciliarat, nullo uirgarum metu. Verum isti qui nihil aliud norunt quam caedere, quid facerent si Caesaris aut regum liberos suscepissent instituendos, quos caedere fas non est? Dicent heroum filios eximendos ab hac formula. Quid ego audio? An ciuium filii minus sunt homines quam regum? An suus cuique filius non aeque carus esse debet ac si e rege natus esset? Si fortuna est huimilior, hoc magis opus est institutionis ac literarum praesidio, quo se tollant humo. Sin ampla, ad rem probe administrandam necessaria est philosophia. Quid quod non pauci ex humili loco uocantur ad principatum, interdum et ad summum pontificiae dignitatis culmen. Non omnes huc euadunt, tamen omnes huc educandi sunt. Cum plagosis rixari desinam, si unum hoc adiecero. Eas leges ac magistratus a sapientibus uiris damnari, qui tantum terrent poenis, non etiam alliciunt praemiis, quique puniunt admissa, non item cauent ne quid admittatur puniendum. Idem sentiendum de uulgo paedagogorum, qui tantum uerberant ob commissa, non instituunt animum ut nolit peccare. Exigitur lectio, si quid fallit puer, caeditur, id quum fiat quotidie, quo magis assuescat paruulus, existimant sese pulchre functos officio praeceptoris. {65} Atqui prius huc erat inuitandus puer ut amaret literas, ut uereretur formatoris animum offendere. Verum hisce de rebus fortasse plus satis alicui uidebor disseruisse, et iure uiderer, nisi tam grauiter hic peccaretur fere ab omnibus, ut nunquam satis dici possit. Porro non parum adferet adiumenti, si qui puerum suscepit instituendum, animi inductione parentis affectum induat. Hoc pacto fiet ut et puer discat libentius, et ipse minus sentiat ex labore taedii. Siquidem in omni negocio magnam difficultatis partem adimit amor. Quoniam autem iuxta uetus prouerbium "Simile gaudet simili", praeceptor quodammodo repuerescat oportet, ut ametur a puero. Non placet tamen, quod extremae ac pene decrepitae aetatis senibus pueros tradunt in sinum literarum rudimentis imbuendos. Nam hi uere pueri sunt, non simulant nec fingunt balbutiem, sed uere balbutiunt. Optarim aetatem uirentem, a qua non abhorreat puer, et quam non pigeat quamuis personam sumere. Hic idem aget in formando ingenio quod parentes ac nutrices facere solent in fingendo corpore. Quomodo docent primum infantem humanas sonare uoces? Blesa lingua sermonem ad puerilem balbutiem accommodant. Quomodo docent edere? Praemandunt ipsae lacteam pultem, et commansam paulatim in os infantis inserunt. Quomodo docent ingredi? Inflectunt corpus et suos passus ad infantis modulum contrahunt. Nec quouis pascunt cibo, nec plus infundunt quam capere possit, ac sensim cum aetatis profectu ad solidiora prouehunt. Primum cognata quaeritur alimonia, non multum abhorrens a lacte, quae tamen ipsa, si copiosius immergatur in os, aut praefocat infantem aut effusa uestem contaminat. Sensim ac paulatim infusa, iuuat. Quod idem usu uenire uidemus uasculis angusti oris, si multum infundas, rebullit quod infunditur. Sin minutim, atque ut ita loquar stillatim, paulatim quidem ac sensim, sed tamen implentur. Vt igitur exiguis cibis ac subinde datis aluntur tenera corpuscula, itidem ingenia puerorum cognatis disciplinis, sed sensim ac ceu per lusum traditis, paulatim assuescunt maioribus, nec interim sentitur lassitudo, quod minutae accessiones sic fallant laboris sensum, uti nihilo secus ad profectus summam conferant: quemadmodum narratur de quadam athleta, qui quotidie uitulum per aliquot stadia gestare assuetus, iam taurum factum nullo negocio gestauit. {66} Non enim sentiebatur incrementum, quod unusquisque dies addebat oneri. Verum sunt qui postulant, ut ilico pueri fiant senes, dum non habent rationem aetatis, sed ex suis uiribus illorum ingenia metiuntur. Protinus instant acerbe, protinus exigunt plenam operam, protinus corrugant frontem, si minus puer expectationi respondeat, et sic mouentur, quasi cum adulto rem habeant, uidelicet obliti se fuisse pueros. Quanto humanius est quod Plinius admonet quendam seueriorem literatorem: "Memento", inquit, "et illum adolescentem esse, et te fuisse". At complures ita ferociunt in aetatem imbecillam, quasi nec se, nec discipulos meminerint homines esse. Rogabis ut tibi commonstrem illa cognata aetatis genio, quae statim instillanda sint paruulis. Primum linguarum usus, qui citra studium omne contingit infantibus, quum adultis ea facultas uix ingenti studio comparetur. Et huc, ut diximus, inuitat infantulos natiua quaedam imitandi uoluptas, cuius uestigium aliquod uidemus in sturnis ac psittacis. Quid poetarum fabulis amoenius? quae sic uoluptatis illecebra blandiuntur puerorum auribus, ut adultis quoque non modo ad linguae cognitionem, uerum etiam tum ad iudicandum, tum ad dictionis copiam non parum adferant utilitatis. Quid libentius audiat puer quam apologos Aesopicos, qui tamen per risum iocumque tradunt seria praecepta philosophiae, qui fructus est et in caeteris ueterum poetarum fabulis. Audit puer socios Vlyssis arte Circes uersos in sues aliasque formas animantium. Ridetur narratio, et tamen interim discit puer, quod in morali philosophia praecipuum est, eos qui non gubernantur recta ratione, sed affectuum arbitrio rapiuntur, non homines esse, sed beluas. Quid Stoicus diceret grauius? Et tamen idem docet ridicula fabula. In re manifesta non te remorabor pluribus exemplis. {67} Iam quid bucolico carmine facetius? Quid comoedia dulcius? quae quum g-ehthesi constet, mouet et imperitos et pueros. At hic quanta philosophiae pars per lusum discitur? Adde his rerum omnium uocabula, in quibus mirum quam hodie caecutiant etiam ii qui pro praeclare doctis habentur. Postremo sententias breues ac lepidas, quod genus uere sunt prouerbia, et illustrium uirorum apophthegmata, quibus olim solis philosophia tradi solita est populo. Iam apparet in ipsis interim infantibus peculiaris quaedam ad certas disciplinas procliuitas, uelut ad musicam aut arithmeticam aut cosmographiam. Nam ipse sum expertus, qui ad grammatices rhetoricesque praeceptiones uehementer tardi, ad subtiliores illas disciplinas ualde dociles reperti sunt. In eam igitur partem est adiuuanda natura, in quam suapte sponte prona est. Minimus autem est in decliui labor, quemadmodum contra, "nihil inuita dices faciesue Minerua". Noui puerum nondum fandi potentem, cui nihil erat dulcius quam explicato uolumine, legentis speciem repraesentare. Idque quum interdum multis horis faceret, nullo taedio capiebatur. Nec unquam tam acriter flebat quin oblato uolumine placaretur. Ea res parentibus spem bonam ostendebat fore ut aliquando uir doctus euaderet. Addebat et nomen nonnihil laeti ominis. Nam Hieronymus dicebatur. Qualis autem nunc sit nescio. Nam adolescentem non uidi. Ad linguae cognitionem plurimum habebit momenti, si inter bene loquaces educetur. Fabulas et apologos hoc discet libentius ac meminerit melius, si horum argumenta scite depicta pueri oculis subiiciantur, et quicquid oratione narratur, in tabula demonstretur. Idem aeque ualebit ad ediscenda arborum, herbarum et animantium nomina, simul et naturas, praesertim eorum quae non ita passim sunt obuia, ueluti rhinoceros, tragelaphus, onocrotalus, asinus Indicus, elephantus. {68} Tabella habet elephantum, quem draco suo complexu stringit, primoribus pedibus cauda inuolutis. Arridet paruulo noua picturae species, quid hic faciet praeceptor? Admonebit ingens animal Graecis dici g-elephanta, latine similiter, nisi quod interdum ad latinae inflexionis formam dicimus elephantus elephanti. Ostendet quam Graeci uocant g-proboskida, Latini manum, quod ea sibi porrigat cibum. Admonebit illud animal non respirare ore, quemadmodum nos, sed proboscide: ostendet dentes utrinque prominentes, unde ebur quod apud diuites in precio est, simulque proferet pectinem eburneum. Deinde docebit apud Indos esse tam ingenti corpore dracones. Dracon autem esse uocem graecam cum Latinis communem, nisi quod nos eam nostro more inflectimus, quum Graeci dicant g-drakontos, quemadmodum g-leontos, unde foemina dracaena, sicuti leaena. Admonebit inter hos dracones et elephantos esse genuinum atroxque bellum. Quod si puer erit discendi auidior, poterit alia multa commemorare de natura elephantorum ac draconum. Plerique gaudent pictis uenationibus, hic quot species arborum, herbarum, auium, quadrupedum, per lusum disci possunt? Nec hic te remorabor exemplis, quum procliue sit ex uno coniicere omnia. In deligendis his uigilabit institutor, ut quod iudicabit maxime gratum pueris maximeque cognatum et amabile ac, ut ita dicam, florulentum, id potissimum proponat. Primae aetatis ceu ueris prouentus flosculis blandum arridentibus, et iucunde uirentibus herbis constat, donec uirilis aetas autumnus, maturis frugibus rumpat horrea. Vt igitur absurdum sit in uere maturam uuam quaerere, in autumno rosam, ita praeceptori obseruandum est quid cuique congruat aetati. {69} Iucunda et amoena pueritiae conueniunt. Quanquam in totum a studiis oportet abesse tristitiam ac truculentiam. Fallor ni id ueteres quoque significare uoluerunt, qui Musis uirginibus formam insignem, citharam, cantus, choreas ac lusus per amoena uireta tribuerunt, hisque Charitas addidere sodales : studiorum profectum mutua animorum beneuolentia potissimum constare, unde et humanitatis literas appellauere prisci. Nihil autem uetat quo minus uoluptati comes sit utilitas et iucunditati iuncta sit honestas. Atque haec omnia tam frugifera nullo taedio discit puer. Quid enim obstat quo minus eadem opera discat aut lepidam ex poetis fabellam, aut festiuam sententiam, aut insignem historiolam, aut eruditum apologum, qua cantionem ineptam, plerumque et scurrilem, qua ridenda delirantium anicularum fabulamenta, qua meras muliercularum imbibunt et ediscunt nugas ? Quantum somniorum, quantum inanium aenigmatum, quantum inutilium naeniarum de lemuribus, spectris, laruis, strigibus, lamiis, ephialtis, syluanis ac daemogorgonibus, quantum inutilium mendaciorum ex uulgaribus historiis, quantum deliramentorum, quantum nequiter dictorum, etiam uiri memoria tenemus quae puelli a thattis, auiis, mammis ac puellis colo assidentes, et inter complexus ac lusus audiuimus? Quantus autem esset ad eruditionem factus gradus, si pro his Siculis, ut aiunt, gerris uanioribus, nec friuolis tantum sed noxiis quoque, ea quae modo commemorauimus, statim imbibissemus? Dices: quis doctus ad haec tam minuta sese demissurus est? Atqui Aristoteles tantus philosophus non grauatus est in Alexandro fingendo literatoris obire munus, Chiron Achillis formauit infantiam, cui successit Phoenix. {70} Heli sacerdos puerum Samuelem educauit. Et sunt hodie qui uel lucelli uel animi gratia prope plus operae sumunt in formando coruo aut psittaco. Sunt qui pietatis ergo longinquas iuxta ac periculosas profectiones suscipiunt aliosque labores propemodum intolerabiles. Quin ad hanc functionem, qua nihil potest esse Deo gratius, inuitat nos pietas? Quanquam in his ipsis tradendis quae commemorauimus, nec instantem nec seuerum esse oportet formatorem, sed assiduum magis quam immodicum. Non offendit assiduitas, si moderata sit, si uarietate simul et iucunditate condiatur, denique si sic tradantur haec, ut absit labores imaginatio, sed puer existimet omnia per lusum agi. Hic ipse sermonis cursus nos admonet, ut paucis aperiamus, quibus modis fiat ut puero dulcescant literae, quod ante nonnulla ex parte coepimus attingere. Sermonis facultas, ut dictum est, citra fastidium usu comparatur. Huic succedit scribendi legendique cura, quae per se nonnihil habet taedii, caeterum id magna ex parte doctoris artificio tollitur, si blandis quibusdam illecebris condiatur. Reperias enim quosdam, qui diu haerent sudantque in noscitandis et connectendis literis, ac primis illis grammatices rudimentis, quum ad maiora sint celeri docilitate. Horum fastidio arte medendum est, cuius rei rationes aliquot commonstrarunt ueteres. Quidam literarum formas crustulis pueritiae gratis exprimebant, ut ita quodammodo literas deuorarent. Reddenti literae nomen, praemiolum erat ipsa litera. Alii figuras elementorum ebore effingebant, ut his puellus luderet, aut si quid aliud esset quo solet aetas illa peculiariter capi. Britanni iaculandi studio praecipue ducuntur, nec aliud prius suos docent infantes. Quidam itaque solertis ingenii pater, animaduertens in filio miram iaculandi uoluptatem, bellissimum arcum ac sagittas perpulchras parauit, in omnibus tum arcu, tum sagittis erant depictae literae. Deinde scoporum uice, graecarum primum, deinde latinarum literarum figuras proposuit: ferienti ac literae nomen pronuncianti, praeter applausum, praemiolum erat cerasum aut aliud quo gaudent paruuli. Ex eo lusu fructus est uberior, si duos tresue pares ad certaminis consortium adhibeas. {71} Hic enim attentiores et alacriores facit uictoriae spes ac metus ignominiae. Eo commento factum est, ut puer intra pauculos dies ludendo, literarum omnium formas et sonos probe calluerit, quod literatorum uulgus flagris, minis et conuiciis suis uix triennio possunt efficere. Mihi tamen non probatur in huiusmodi rationibus quorundam nimis operosa industria, qui haec per ludum laterunculorum aut aleae adumbrant. Quum enim ipsi lusus superent puerorum captum, quomodo per eos discent literas? Hoc non est subleuare puerorum ingenia, sed labori laborem addere. Quemadmodum sunt machinae quaedam tam operosae ut moram adferant negocio peragendo. Huius generis ferme sunt quae de arte memoriae quidam ad quaestum aut ostentationem potius quam ad utilitatem excogitarunt. Nam ista memoriam corrumpunt potius. Optima memoriae ars est penitus intelligere, intellecta in ordinem redigere, postremo subinde repetere quod meminisse uelis. Et insitum est paruulis uincendi studium, et inuidentiae seminarium quoddam, deinde metus ignominiae et laudis amor, praesertim iis qui sunt erectioris ingenii ac uiuidae indolis. His affectibus abutetur formator ad studii profectum. Vbi nihil proficiet, precibus ac blandimentis, neque puerilibus praemiolis ac laudibus, certamen cum aequalibus erit simulandum. Laudetur audiente segni sodalis. Acuet aemulatio quem non potuit sola adhortatio. Non tamen expediet sic uictori deferre palmam, quasi perpetua sit, sed interim ostendet uicto spem, eam ignominiam uigilantia sarciendi, quod facere solent in bello duces. {72} Nonnunquam permittendum est ut puer existimet se uincere quum sit inferior. Postremo uicissitudine laudum ac uituperiorum alet in illis utilem, ut ait Hesiodus, contentionem. Fortasse pigebit aliquem seuerioris ingenii, sic inter pueros ineptire. Sed eundem interim nec piget nec pudet bonam diei partem cum catellis Melitaeis aut cum cercopithecis ludere, aut cum coruo psittacoque fabulari, aut cum morione nugari. His ineptiis res maxime seria agitur, et mirum est bonis uiris hinc esse minus uoluptatis, quum pietas ac spes amplissimi fructus et illa solet iucunda reddere, quae per se sunt austera. Fateor grammatices praeceptiones initio subausteras esse, magisque necessarias esse quam iucundas. Verum his quoque bonam molestiae partem adimet praecipientis dexteritas. Optima tantum primum ac simplicissima praecipienda sunt. Nunc quibus ambagibus ac difficultatibus excruciantur pueri, dum ediscunt literarum nomina priusquam agnoscant figuras, dum in nominum ac uerborum inflexionibus coguntur ediscere, quot casibus, modis ac temporibus eadem uox respondeat: ueluti musae genitiuo et datiuo singulari, nominatiuo et uocatiuo plurali. Legeris a legor, a legerim et a legero. Quae carnificina tum perstrepit in ludo, quum haec a pueris exiguntur? Nonnulli literatores, ut ostentent eruditionem suam, solent his studiose nonnihil difficultatis addere. Quod uitium reddit omnium pene disciplinarum initia perplexa molestaque, praesertim in dialectica. Quibus si commonstres commodiorem docendi uiam, respondent se ad eum modum institutos, nec patiuntur quicquam melius esse pueris quam quod ipsis pueris accidit. Vitanda est igitur omnis difficultas uel non necessaria uel intempestiua. Mollius fit quod suo tempore geritur. Verum ubi iam deuoranda est necessaria difficultas, ibi formandae pueritiae artifex, quantum potest, probos et amicos medicos studebit imitari, qui absinthiatum pharmacum porrecturi, ut inquit Lucretius, poculorum oras melle praelinunt, quo puer illectus dulcedinis uoluptate salutiferam amaritudinem non reformidet, aut ipsi etiam pharmaco saccarum aut aliud grati saporis admiscent. {73} Quin et dissimulant esse pharmacum. Nonnunquam enim horrorem adfert sola imaginatio. Denique facile uincitur hoc taedium, si non simul et immodice, sed paulatim et ex interuallis tradantur. Quanquam non oportet plus satis diffidere puerorum uiribus, si quid forte laboris sit exhauriendum. Non ualet robore puer, at ualet assiduitate, ualet habilitate naturae. Non ualet ut taurus, at ualet ut formica. In quibusdam et elephantus a musca superatur. In eo quidque ualet ad quod natura compositum est. An non uidemus pueros tenellos mira agilitate totum cursitare diem, nec sentire lassitudinem? Idem si faciat Milo, fatigaretur. Quid in causa? Quia lusus aetati cognatus est, et lusum imaginantur, non laborem. Est autem in re quauis maxima molestiae pars imaginatio, quae mali sensum adfert interdum, etiam ubi nihil est mali. Proinde quum hanc naturae prouidentia paruulis ademerit, ut quantum deest uiribus, tantum hac parte subleuentur, praeceptoris, ut ante diximus, partes erunt, eandem multis rationibus excludere studioque lusus personam inducere. Sunt et lusuum species non indignae liberis, quibus subinde laxanda est studiorum intensio, postquam eo peruentum est ut ad maiora uocentur, quae sine cura laboreque percipi non possunt: quod genus sunt tractare themata, uertere latina graece aut graeca latine, aut cosmographiam ediscere. Sed omnium maxime contulerit, si puer consuerit diligere ac reuereri praeceptorem, amare mirarique literas metuere ignominiam, capi laude. Restat unus ille scrupulus, quem obiicere solent ii, qui dicunt minorem esse profectum, qui tribus illis aut quatuor annis acquiritur puero, quam ut operae precium sit uel tantum capere laboris in docendo uel tantum sumptus impendere. At isti quidem mihi uidentur non tam consulere pueris quam facultatibus aut doctori parcere. Verum ego patrem esse negarim, qui quum de formando filio res uertitur, anxiam sumptus rationem habet. Tum ridicula quaedam clementia fuerit, quo praeceptor nonnihil operae lucri faciat, aliquot annorum iacturam in filio facere. {74} Sit sane uerum, quod non negat Fabius, post uno anno plus effici quam primis illis tribus aut quatuor, quid est quur hoc qualecunque lucrum contemnamus in re multo preciosissima? Donemus esse perpusillum, tamen hoc praestabat agere puerum quam aut omnino nihil aut aliquid dediscendum discere. Quibus curis melius occupabitur illa aetas, simul atque fari coeperit, quae non potest esse prorsus ociosa? Deinde quantulumcunque est quod prior aetas contulerit, maiora tamen aliqua discet puer eo ipso anno quo minora forent discenda, nisi illa prius occupasse. "Hoc", inquit Fabius, "per singulos annos prorogatum in summam proficit, et quantum in infantia praesumptum est temporis, adolescentiae acquiritur". Ne repetam quod primis illis annis quaedam facile discuntur, quae a grandioribus maiore negocio percipiuntur. Facillime enim discitur quod suo tempore discitur. Demus illa esse pusilla, modo fateamur esse necessaria. Tametsi mihi quidem non adeo uidetur exiguus ad eruditionem gradus, utriusque linguae si non peritiam certe gustum assequutum esse, tum tot uerum uocabula, denique prompte legendi scribendique facultatem auspicatum esse. Non piget in rebus multo uilioribus occupare quicquid possumus quantumuis exigui lucelli, quod Graeci, ni fallor, uocant g-pro g-hodou. Vigilans negociator non assis aut teruntii compendium negligit, sic suo cum animo reputans: per se quidem exiguum est, sed accrescit ad summam, et pusillum pusillo frequenter additum cito reddit ingentem aceruum. Fabri aerarii surgunt antelucano, quo diei partem ueluti lucrifaciant. Agricolae quaedam diebus festis agunt domi quo plus operae caeteris diebus absoluant. Et nos in liberis quatuor annorum dispendium pro nihilo ducimus, quum neque tempore sit ullus sumptus preciosior, neque literis sit ulla melior possessio? Nunquam satis mature incipitur, quod nunquam absoluitur. Semper enim discendum quamdiu uiuimus. Atqui caeteris in rebus, lucrum cessatione praetermissum uigilantia sarciri potest. Aetas ubi semel auolarit, auolat autem quam ocyssime, nullis incantamentis reuocari potest. Nugantur enim poetae, qui fontem memorant, e quo ueluti repubescant grandaeui; fallunt medici, qui per nescio quam quintam essentiam pollicentur senibus repubescentiam. {75} Hic igitur oportebat adhibere summam parsimoniam, quod aetatis iactura nulla ratione pensari queat. Adde quod prima quaeque uitae pars optima creditur, quo parcius haec est dispensanda. Hesiodus nec in summo nec in imo probat parsimoniam, quod pleno dolio uideatur praepropera, exhausto sera, proinde in medio parci iubet. At aetatis non oportet usquam abiici parsimoniam, et si ob id parcendum semipleno dolio, quod uinum in medio sit optimum, maxime parcendum est teneris annis, quae uitae pars est optima, si exerceas, sed eadem fugacissima. Agricola paulo diligentior non committit ut ullla pars agrorum omnino cesset, et quae gignendis frumentis apta non est, eam aut uirgultis conscrit, aut pascuis relinquit, aut oleribus instruit. Et nos optimam aeui partem citra frugem omnem literariam effugere patiemur? Noualis recens uel in hoc aliqua fruge occupandus est, ne incultus ex se gignat zizania. Nam omnino aliquid gignat oportet. Itidem tenera mens infantis, nisi protinus frugiferis disciplinis occupetur, uitiis obducitur. Testa liquoris odorem quo primum imbuta fuit diu reddit atque aegre dediscit. Sed testam recentem ac uacuam, seruare licet cui uoles liquori. Mens aut bonum frugem gignit, si bonum semen iniicias, aut si negligas, inutilibus ac mox reuellendis occupatur. Non parum lucri fecit, qui damnum effugit. Nec exiguum ad uirtutem momentum attulit, qui uitium exclusit. Sed quid plura? Vis uidere quanti referat, mature quis formetur ad eruditionem an secus? Contemplare quantum prisci uirenti etiamnum aetate praestiterint et quam hodie nihil possunt qui in studiis consenuerunt. Elegias amorum admodum adolescens scripsit Ouidius. Quis idem nunc possit senex? Lucanus qualis fuerit adolescens, declarant illius monumenta. Vnde id? quoniam non maior sex mensibus, Romam deportatus, ilico traditus est duobus clarissimis grammaticis, Palaemoni et Cornuto. Sodales studiorum habuit Saleium Bassum et A- Persium, alterum historia, alterum satyra nobilem. {76} Hinc nimirum illa in iuuene tam omnibus numeris absoluta cyclopaedia, tam admirabilis eloquentia, qui in carmine non minus oratorem summum praestat quam poetam. Nec desunt hoc seculo felicis institutionis exempla, tametsi rariora, idque in utroque sexu. Cassandrae uirginis ingenium celebrauit Politianus. Quid autem Vrsino puero undecim annos nato mirabilius? Nam huius memoriam uir idem epistola sane quam eleganti seculorum memoriae commendauit. Quotumquenque nunc reperias uirum, qui duas epistolas eodem tempore totidem notariis dictare possit, ut et in singulis quadrent sententiae, nec usquam excidat soloecismus? Puer ille id praestitit in quinque, quum ex tempore darentur argumenta et imparatus id faceret. Nonnulli quum haec uident, existimantes rem esse uiribus humanis maiorem, tribuunt ea magicis artibus. Plane magicis artibus fit, sed efficax incantamentum est, mature tradi docto, probo et uigilanti praeceptori. Ingens pharmacum est ab eruditis et inter eruditos optima statim discere. Talibus magicis artibus Alexander Magnus adolescens etiamnum praeter eloquentiam omnes philosophiae partes absoluerat, et nisi bellorum amor ac regnandi dulcedo ingenium hoc abripuisset, poterat inter summos philosophos esse praecipuus. Iisdem artibus C- Caesar tantum adolescens eloquentia mathematicisque disciplinas ualuit, tantum imperatores plerique, tantum M- Tullius, Vergilius et Horatius aetate uirenti, tum doctrina, tum facundia praestiterunt, quod linguarum elegantiam apud parentes ac nutrices, disciplinas liberales, ueluti poeticen, rhetoricen, historiam, antiquitatis notitiam, arithmeticam, geographiam, ethicen, politicen, ac rerum naturas rudibus statim annis ab eruditissimis didicerunt. Quid nos porro? Pueros nostros ultra pubertatem domi detinemus ac otio, luxu deliciisque corruptos uix tandem in scholam publicam mittimus. Illic ut res bene cedat, degustant aliquid grammatices, mox simul atque norunt inflectere uoces et suppositum apposito recte iungere, perdidicere grammaticam, et ad perturbatam dialecticen admouentur, ubi si quid etiam recte loqui didicerunt, dediscant oportet. {77} Sed infelicior erat aetas, quae, me puero modis significandi et quaestiunculis ex qua ui pueros excarnificabat, nec aliud interim docens quam perperam loqui. Nimirum praeceptores illi, ne puerilia docere uiderentur, grammaticen, dialecticen ac metaphysices difficultatibus obscurabant, nimirum ut praepostere iam prouectiores post maiores disciplinas grammaticen discerent: quod nunc uidemus aliquot theologis euenire cordatioribus, ut post tot laureas, post omnes titulos, ut iam illis liberum non sit quicquam nescire, ad eos libros redire cogantur qui pueris solent praelegi. Non illos insector, praestat sero quam nunquam discere quod cognitu necessarium est. Deum immortalem, quale seculum erat hoc, quum magno apparatu disticha Ioannis Garlandini adolescentibus, operosis ac prolixis commentariis enarrabantur! Quum ineptis uersiculis, dictandis, repetendis et exigendis magna pars temporis absumebatur! Quum edisceretur "Florista" et "Floretus"! Nam Alexandrum inter tolerabiles numerandum arbitror. Deinde quantum temporis peribat in sophistica, in superuacaneis dialecticorum labyrinthis? Ac ne sim prolixior, quam perturbate tradebantur omnes disciplinae, quam moleste, dum quisque professor ostentandi sui gratia, statim in initio ea infulciret discipulis quae sunt difficillima, nonnunquam et friuola. {78} Nec enim statim praeclarum quod difficile, ueluti sinapis granum e longo mittere per foramen acus, difficillimum quidem est, sed ineptum; et nectere aut soluere nodos Cassioticos, res est operosae quidem, sed otiosae subtilitatis. Adde quod haec traduntur interdum ab indoctis aut, quod deterius est, a perperam doctis, nonnunquam ab ignauis et improbis, quibus merces longe prior est discipulorum profectu. Huiusmodi quum sit uulgaris institutio, miramur paucis ante senectutem contingere plenam eruditionem? Optima pars aeui perit ocio, perit uiciis, quibus infecti minimam temporis portionem impendimus studiis, maximam amoribus, conuiuiis et lusibus. Et ad malam materiam adhibetur nihilo melior artifex, aut friuola docens, aut dediscenda. Et post haec causamur aetatis imbecillitatem, nondum docile ingenium, exiguum profectum, aliaque permulta, quum re uera quicquid hoc est mali, sinistrae institutioni sit imputandum. Non te traham sermone longiore. Tantum istam tuam prudentiam, caeteris in rebus perspicacissimam, appellabo. Consideret quam chara sit possessio filius, quam uaria quamque operosa res eruditio, sed eadem quam praeclara, quanta puerilis ingenii ad omnem institutionem habilitas, quanta humanae mentis agilitas, quam facile discuntur quae sunt optima quamque naturae consentanea, praesertim si a doctis et comibus per lusum tradantur. Deinde quam tenaciter haereant ea quibus uacuos ac rudes animos primum imbuimus, quae eadem prouectior aetas et percipit difficilius et obliuiscitur citius. Ad haec quam charus et irreparabilis sumptus sit tempus, quantum ualeat mature coepisse, quantum suo quidque tempore agere, quantum possit assiduitas, quam bene minimorum accessione crescit aceruus Hesiodius, quam fugax aetas, quam occupata iuuenta, quam indocilis senectus. Haec si tecum expendes, nunquam committes ut in filiolo, non dicam septennium sed ne triduum quidem praetereat, in quo ad eruditionem qualicunque profectu uel praeparari uel instrui possit. DIXI.