[43,0] COLLOQUIUM XLIII : g-Polydaitia, dispar conuiuium. Personae : Spudus, Apitius. [43,1]{SPUDUS} Heus heus, Apiti. {APITIUS} Non audio. {SPUDUS} Heus, inquam, Apiti. {APITIUS} Quis hic est tam molestus interpellator? {SPUDUS} Est seriae rei quiddam, quod te uolo. {APITIUS} At ego ad rem seriam propero. {SPUDUS} Quonam? {APITIUS} Ad coenam. {SPUDUS} Hac ipsa de re tecum uolebam agere. {APITIUS} Non uacat nunc actoribus operam dare, ne actum agam. {SPUDUS} Nihil feceris dispendii; comitabor te quo properas. {APITIUS} Age dic, modo tribus uerbis. {SPUDUS} Magno studio molior conuiuium, in quo nulli displiceam conuiuarum, placeam omnibus. Eius artis quoniam tu principatum tenes, ad te uelut ad oraculum confugio. {APITIUS} Responsum accipe, et quidem iuxta ueterum morem, g-emmetron: Nulli ut displiceas, nullum inuitare memento. {SPUDUS} Atqui solemne est epulum; multos excipiam oportet. {APITIUS} Quo plures inuitaris, hoc pluribus displiceas oportet. Quae fuit unquam tam bene uel conscripta, uel acta fabula, ut toti placuerit theatro? {SPUDUS} Sed age, Comi delicium Apiti, subleua me tuo consilio; habebo te posthac numinis loco. {APITIUS} Sit igitur hoc primum consilium: Ne conare quod fieri non potest. {SPUDUS} Quidnam? {APITIUS} Ut conuiuator omnibus placeas. Tanta est palatorum uarietas. {SPUDUS} At saltem ut paucioribus displiceam. {APITIUS} Voca paucos. {SPUDUS} Non licet. {APITIUS} Voca pares, et ingeniis congruentes. {SPUDUS} Ne id quidem mihi liberum est. Vitari non potest, quin et multos uocem, et dissimiles, denique nec eiusdem linguae neque nationis homines. {APITIUS} Nae tu mihi uere conuicium narras, non conuiuium; in quo facile possit talis exoriri lusus, qualem Hebraei narrant accidisse in structura Babel, ut petenti frigidum aliquis porrigat calidum. {SPUDUS} Opitulare, te quaeso; gratum experieris ac memorem. {APITIUS} Age, quando electio non est tui arbitrii, in re mala dabo bonum consilium. Haud parui refert ad hilaritatem conuiuii, quo quisque loco sedeat. {SPUDUS} Verissimum. {APITIUS} Ea res ut tibi cedat prospere, fac ut sortibus distribuantur accubitus. {SPUDUS} Pulchre mones. {APITIUS} Deinde ne sic paulatim a summo ad imum procedant patinae, ut sigma literae, uel serpentis potius imaginem pingant, aut ultro citroque reciprocent, quemadmodum olim in conuiuiis myrtus tradi solet. {SPUDUS} Quid igitur? {APITIUS} Sed ad singulas conuiuarum tetradas appone patinas ternas, sic ut quarta media promineat, quemadmodum pueri tribus nucibus imponunt quartam; in singulis sit aliud atque aliud cibi genus, quo quisque quod libet eligat. {SPUDUS} Placet. Sed quoties mutabo patinas? {APITIUS} Quot partibus constat oratio rhetorica? {SPUDUS} Quinque, ni fallor. {APITIUS} Quot actibus constat fabula? {SPUDUS} Apud Horatium legi: Ne sit quinto productior actu. {APITIUS} Toties mutabis patinas, ut prooemium sit iusculentum, conclusio uel epilogus ex uariis bellariorum generibus conflatus. {SPUDUS} Quem probas in patinis ordinem? {APITIUS} Eundem quem Pyrrhus in acie. {SPUDUS} Quid ais? {APITIUS} Quemadmodum in oratione, ita nec in conuiuio decet prooemium esse elaboratum. Rursus epilogus uarietate commendetur potius quam apparatu. In tribus itaque mediis seruanda Pyrrhi disciplina, ut in utroque cornu sit aliquid eximium, in media acie uulgarior apparatus. Hoc pacto fiet, ut nec sordidus uideare, nec fastidiosa copia sis molestus. {SPUDUS} Satis expedita de cibis; superest, ut, quomodo bibendum, doceas. {APITIUS} Nulli omnium cyathum appones, sed pueris dato negotium, ut ubi percunctati didicerint, quo quisque uini genere delectetur, alacriter ad nutum cuique quod uolet porrigant. Ea ex re duplex erit commodum. Nam et parcius bibetur, et iucundius; non solum ob id, quia subinde recens dabitur potus, uerum etiam quod nemo bibet nisi sitiens. {SPUDUS} Optimum profecto consilium. Sed qui fieri poterit, ut hilarescant omnes? {APITIUS} Id ut fiat, partim in te situm est. {SPUDUS} Quinam? {APITIUS} Tenes illud: "Ante omnia uultus accessere boni". {SPUDUS} Quorsum istud? {APITIUS} Ut conuiuas comiter excipias, fronteque hilari compelles, sermonem ad cuiusque aetatem, affectum, ac mores attemperans. {SPUDUS} Accedam, ut dicas melius. {APITIUS} Nosti linguas. {SPUDUS} Propemodum omnium. {APITIUS} Ut sua quemque lingua subinde appelles, utque conuiuium fabulis amoenioribus hilarescat, uarias misce materias de rebus. Quarum quisque libenter meminit, et nullius dolore audiuntur. {SPUDUS} Quas dicis huiusmodi materias? {APITIUS} Sunt peculiares ingeniorum differentiae, quas ipse melius perspicies; ego generatim attingam aliquot. Senes gaudent ea memorare, quae multorum fugiunt memoriam, admiratores temporum in quibus ipsi floruerunt. Matronis dulce est refricari memoriam eius temporis, cum a procis ambirentur. Nautae, quique diuersas ac longinquas mundi regiones inuiserunt, libenter ea narrant, quae, quia nemo uidit, mirantur omnes. Est et ante actorum malorum, iuxta prouerbium, iucunda recordatio, si modo eius sint generis, ut cum probro coniuncta non sint, ueluti militiae, profectionum, naufragiorumque discrimina. Postremo de sua cuique arte grata est confabulatio, deque hisce rebus, quarum usucallet. Haec sunt ferme generalia.Peculiares affectus singulatim describi non queant, sed exempli caussa: est aliquis laudis appetentior, alius uult haberi doctus, alius gaudet uideri diues; est hic loquacior, ille pauciloquus; nonnullos reperies tetricos, alios contra blandiores. Sunt qui nolint uideri senes, cum sint; sunt rursus qui uelunt haberi grandiores quam sint, affectantes hoc esse mirandi, quod belle portant aetatem; sunt foeminae quae sibi de forma placent, sunt aliae putidulae. His cognitis affectibus, haud difficile est miscere sermones unicuique gratos, uitatis his, qui moerorem afferunt. {SPUDUS} Nae tu perpulchre tenes artem conuiuatoriam! {APITIUS} Phy! Si tantundem temporis et operae mihi consumptum esset in utroque Iure, Medicina ac Theologia, quantum impensum est huic arti, iam dudum et inter Iureconsultos, Medicos acTheologos Doctoris et titulum et lauream tulissem. {SPUDUS} Credo. {APITIUS} Sed heus tu, ne quid erres, heic cauendum est, ne fabulae sint nimium prolixae, aut ne exeant in temulentiam. Quemadmodum enim uino nihil iucundius, si modice sumpseris, contra nihil molestius, si supra quam sat est sumpseris: ita usu uenit in fabulis. {SPUDUS} Vera praedicas. Sed huic incommodo quodnam ostendis remedium? {APITIUS} Ubi senseris suboriri τὴν ἄοινον μέθην, per occasionem interseca sermonem, et argumentum diuersum intersere. Frustra, opinor, te monerem, ne cui suus dolor in conuiuio refricetur, utcunque Plato iudicat, in conuiuiis quibusdam uitiis esse medendum, uino discutiente tristitiam, et offensae memoriam abolente. Verum illud te monitum oportuit, ne nimium crebro salutes conuiuas; tametsi probo, ut interdum obambulans, nunc hos, nunc illos comiter appelles: oportet enim conuiuatorem bonum motoriam agere fabulam. Nihil autem inciuilius, quam ibi commemorare, quod cibi genus sit, qua coctum arte, quanti emptum. Idem de uino dictum puta. Quin extenuandum etiam modice quod apponitur. Alioqui nimis diligens extenuatio apparatus, idem agit quod ostentatio. Satis est bis aut ad summum ter dixisse,Boni consulite.Si parum lautus est apparatus, animus certe lautissimus est. Interdum sales aspergendi sunt, sed qui nihil habeant dentis. Profuerit et illud, subinde sua quemque compellare lingua, sed paucis. Dicendum erat initio, quod mihi nunc tandem uenit in mentem. {SPUDUS} Quidnam? {APITIUS} Si non placet sortito dare locos, cura ut tres ex omnibus eligas natura festiuos, minimeque mutos, quorum unum collocabis in capite mensae, alterum e regione, tertium in medio, qui silentium ac tristitiam ceterorum discutiant. Quodsi perspexeris, conuiuium uel silentio tristius esse, uel clamoribus tumultuosum, aut etiam ad rixas tendere. {SPUDUS} Hoc crebro fit apud nos: quid tum faciendum? {APITIUS} Accipe rem mihi multo usu compertam. {SPUDUS} Exspecto. {APITIUS} Inducito duos mimos, siue γελωτοποιούς, qui sine uoce ridiculum aliquod argumentum gesticulatione repraesentent. {SPUDUS} Cur sine uoce? {APITIUS} Ut par sit omnium uoluptas, aut nihil loquantur, aut lingua loquantur omnibus aeque ignota; gestibus loquentes, omnes pariter intellegent. {SPUDUS} Quod argumentum mihi narras, non satis intellego. {APITIUS} Sunt innumera, puta uxorem decertantem cum marito de principatu, aut simile quippiam e media uita. Quo magis erit ridicula saltatio, hoc plus erit omnibus uoluptatis. Hos oportet esse semifatuos; alioqui qui plane fatui sunt, quaedam interdum effutiunt imprudentes, quae laedunt. {SPUDUS} Ita tibi precor semper propitium Comum, ut mihi dedisti fidele consilium. {APITIUS} Addam coronidem, quin potius repetam, quod initio dixeram, ne nimius sis anxius, ut placeas omnibus, non heic tantum, sed in omni uita, atque ita fiet, ut citius placeas omnibus: optimum enim in uita, "Ne quid nimis".