[59,0] LIX. OPVLENTIA SORDIDA. IACOBVS, GILBERTVS. [59,1] (IACOBVS) Vnde nobis tam exuccus, quasi cum cicadis interea rore sis pastus ? mihi nihil aliud quam syphar hominis esse uideris. [59,2] (GILBERTVS) Apud inferos umbrae malua et porro saturantur; at ego decem uixi menses, ubi ne id quidem contigit. [59,3] (IACOBVS) Vbinam te quaeso, num abreptus in nauem galeatam? [59,4] (GILBERTVS) Nequaquam, sed Synodii. [59,5] (IACOBVS) In urbe tam opulenta bulimia periclitatus es? [59,6] (GILBERTVS) Maxime. [59,7] (IACOBVS) Quid in causa? An deerat pecunia? [59,8] (GILBERTVS) Nec pecunia nec amici. [59,9] (IACOBVS) Quid igitur erat mali? [59,10] (GILBERTVS) Mihi res erat cum hospite Antronio. [59,11] (IACOBVS) Cum illo opulento? [59,12] (GILBERTVS) Sed sordidissimo. [59,13] (IACOBVS) Monstri simile narras. [59,14] (GILBERTVS) Minime, sed sic fiunt diuites, qui e summa emergunt inopia. [59,15] (IACOBVS) Quid ita libuit tot menses apud talem hospitem commorari? [59,16] (GILBERTVS) Erat quod alligaret, et sic tunc erat animus. [59,17] (IACOBVS) Sed dic, obsecro, quo tandem uiuit ille apparatu? [59,18] (GILBERTVS) Dicam, quandoquidem actorum laborum solet esse iucunda commemoratio. [59,19] (IACOBVS) Mihi certe futura est. [59,20] (GILBERTVS) Illud g-ouranothen accessit incommoda, quum illic agerem, totos tres menses spirabat boreas, nisi quod illic nescio quo pacto nunquam perseuerat ultra diem octauum. [59,21] (IACOBVS) Quomodo igitur spirabat totos tres menses? [59,22] (GILBERTVS) Sub eum diem uelut ex constituto mutabat stationem, sed post horas octo migrabat in locum priorem. [59,23] (IACOBVS) Ibi tenui corpusculo opus erat foco luculento. [59,24] (GILBERTVS) Satis erat ignis, si suppetisset lignorum copia. Verum ne quid hic faceret impendii noster Antronius, ex rusculis insularibus euellebat arborum radices ab aliis neglectas, idque fere noctu. Ex his nondum bene siccis struebatur ignis non absque fumo, sed sine flamma, non qui calefaceret, sed qui praestaret, ne uere dici posset ibi nullum esse ignem. Vnicus autem ignis durabat totum diem, adeo temperatum erat incendium. [59,25] (IACOBVS) Illic hybernare durum erat. [59,26] (GILBERTVS) Imo multo durius aestiuare. [59,27] (IACOBVS) Qui sic? [59,28] (GILBERTVS) Quoniam ea domus tantum habebat pulicum ac cimicum, ut nec interdiu quietum esse, nec noctu somnum capere liceret. [59,29] (IACOBVS) Diuitias miseras. [59,30] (GILBERTVS) Praesertim in hoc pecoris genere. [59,31] (IACOBVS) Oportet illic ignauas esse foeminas. [59,32] (GILBERTVS) Latitant, nec inter uiros uersantur. Ita fit ut illic et foeminae nihil aliud sint quam foeminae, et uiris desint ea ministeria, quae solent ab eo sexu suppeditari. [59,33] (IACOBVS) Sed Antronium interim non pigebat tractationis? [59,34] (GILBERTVS) Illi in huiusmodi sordibus educato praeter lucrum nihil erat dulce. Vbiuis potius habitabat quam domi, nulla in re non negociabatur. Scis autem eam urbem esse prae caeteris Mercurialem. Pictor ille nobilis deplorandum existimauit, si dies abiisset sine linea; Antronius longe magis deplorabat, si dies praeteriisset absque lucro. Quod si quando euenisset, domi quaerebat Mercurium. [59,35] (IACOBVS) Quid faciebat? [59,36] (GILBERTVS) Habebat in aedibus cisternam ex eius ciuitatis more, illic hauriebat aliquot aquae situlas, et infundebat in uasa uinaria. Hic erat certum lucrum. [59,37] (IACOBVS) Fortasse uinum erat aequo uehementius. [59,38] (GILBERTVS) Imo plus erat quam uappa. Nunquam enim emebat uinum nisi corruptum, quo minoris emeret; ex eo ne quid periret, subinde feces annorum decem miscebat, Voluens ac reuoluens omnia, quo mustum uideretur; neque enim ille passus fuisset ullam fecis micam perire. [59,39] (IACOBVS) At si qua fides medicis, tale uinum gignit uesicae calculos. [59,40] (GILBERTVS) Non errant medici, nam in ea domo nullus erat annus tam felix, quin unus atque alter calculo periret, nec horrebat ille funestam domum. [59,41] (IACOBVS) Non? [59,42] (GILBERTVS) Etiam a mortuis colligebat uectigal. Nec aspernabatur quamuis exiguum lucellum. [59,43] (IACOBVS) Dicis furtum. [59,44] (GILBERTVS) Lucrum uocant negociatores. [59,45] (IACOBVS) Quid interea bibebat Antronius ? [59,46] (GILBERTVS) Idem ferme nectar. [59,47] (IACOBVS) Non sensit malum? [59,48] (GILBERTVS) Durus erat, qui uel foenum esse posset, et talibus, ut dixi, deliciis fuerat a teneris educatus. Hoc lucro nihil existimabat certius. [59,49] (IACOBVS) Quid ita? [59,50] (GILBERTVS) Si supputes uxorem, filios, filiam, generum, operas et famulas, alebat domi fere corpora triginta tria. Iam quo uinum erat dilutius, hoc et parcius bibebatur et serius exhauriebatur. Hic mihi subducito, in singulos dies addita aquae situla, quam non poenitendam summam conficiat in annum. [59,51] (IACOBVS) O sordes. [59,52] (GILBERTVS) Atqui non minus compendii redibat ex pane. [59,53] (IACOBVS) Quo pacto? [59,54] (GILBERTVS) Emebat triticum uitiatum, quod alius noluisset emere. Hic praesens statim lucrum, quia minoris emebat. Caeterum uitio medicabatur arte. [59,55] (IACOBVS) Qua tandem? [59,56] (GILBERTVS) Est argillae genus frumento non dissimile, quo uidemus et equos delectari, dum et parietes arrodunt, et ex lacunis ea argilla turbidis bibunt libentius. Eius terme tertiam partem admiscebat. [59,57] (IACOBVS) Est isthuc medicari? [59,58] (GILBERTVS) Certe tritici uitium minus sentiebatur. An hoc quoque lucrum putas aspernandum? Adde iam aliud stratagema, domi panem subigebat, nec id crebrius etiam aestate, quam bis in mense. [59,59] (IACOBVS) Isthuc est lapides apponere, non panes. [59,60] (GILBERTVS) Aut si quid lapide durius. Sed huic quoque malo erat paratum remedium. [59,61] (IACOBVS) Quodnam? [59,62] (GILBERTVS) Fragmenta partis immersa cyathis uino macerabant. [59,63] (IACOBVS) Similes habebant labra lactucas. Sed ferebant talem tractationem operae? [59,64] (GILBERTVS) Primum narrabo primatum eius familiae apparatum, quo facilius diuines, quomodo tractentur operae. [59,65] (IACOBVS) Audire cupio. [59,66] (GILBERTVS) De ientando nulla erat illic mentio. Prandium fere differebatur in horam a meridie primam. [59,67] (IACOBVS) Quamobrem? [59,68] (GILBERTVS) Expectabatur Antronius paterfamilias. Coenabatur interdum ad horam decimam. [59,69] (IACOBVS) At tu solebas esse inediae impatientior. [59,70] (GILBERTVS) Eoque subinde clamabam ad Antronii generum Orthrogonum, agebamus enim in eodem conclaui: Heus Orthrogone, non coenatur hodie apud Synodios? Commode respondit breui adfuturum Antronium. Quum nihil uiderem apparati et latraret stomachus : Heus, inquam, Orthrogone, erit hodie pereundum fame? Excusabat horam aut aliud simile. Quum non ferrem stomachi latratum, rursus interpellabam occupatum: Quid futurum est, inquam, eritne moriendum fame? Vbi iam Orthrogonus consumpsisset omnem tergiuersationem, abiit ad famulos iussitque adornari mensam. Tandem quum nec rediret Antronius nec quicquam appararetur, Orthrogonus uictus conuiciis meis descendebat ad uxorem et socrum ac liberos, clamitans ut appararent coenam. [59,71] (IACOBVS) Nunc saltem expecto coenam. [59,72] (GILBERTVS) Ne propera. Prodibat tandem famulus claudus, ei praefectus negocio, non admodum dissimilis Vulcano, insternit mensam linteo. Ea prima coenae spes. Tandem post longam uociferationem afferuntur phialae uitreae cum aqua sane limpida. [59,73] (IACOBVS) Altera coenae spes. [59,74] (GILBERTVS) Ne propera, inquam. Rursum post atroces clamores adfertur phiala illius nectaris feculenti plena. [59,75] (IACOBVS) O factum bene [59,76] (GILBERTVS) Sed sine pane. Nihil adhuc periculi, nemo famelicus bibat lubens tale uinum. Clamatum est iterum usque ad rauim. Tum demum apponitur panis ille, quem uix ursus dentibus frangeret. [59,77] (IACOBVS) Certe iam uitae consultum est. [59,78] (GILBERTVS) Sub multam noctem tandem uenit Antronius, hoc fere prooemio inauspicatissimo, ut diceret sibi dolere stomachum. [59,79] (IACOBVS) Quid hic mali auspicii ? [59,80] (GILBERTVS) Quia tunc nihil erat quod ederetur. Quid enim expectes hospite male affecto? [59,81] (IACOBVS) Dolebat re uera? [59,82] (GILBERTVS) Adeo ut solus deuoraturus fuerit tres capos, si quis dedisset gratis. [59,83] (IACOBVS) Expecto conuiuium. [59,84] (GILBERTVS) Primum ipsi apponebatur patina cum farina fabacea, quod obsonii genus illic uulgo uenditur tenuibus. Aiebat se hoc uti remedio aduersus omne morbi genus. [59,85] (IACOBVS) Quot eratis conuiuae ? [59,86] (GILBERTVS) Interdum octo aut nouem, inter quos erat Verpius ille doctus, quem arbitror tibi non ignotum, et filiusfamilias natu maior. [59,87] (IACOBVS) Quid illis apponebatur? [59,88] (GILBERTVS) An non satis est frugi hominibus, quod Melchicedec obtulit Abrahae quinque regum uictori? [59,89] (IACOBVS) Nihil igitur obsonii ? [59,90] (GILBERTVS) Erat nonnihil. [59,91] (IACOBVS) Quodnam? [59,92] (GILBERTVS) Memini nos fuisse in mensa conuiuas numero nouem, quum in patina non numerarem nisi septem foliola lactucae aceto innatantia, sed absque oleo. [59,93] (IACOBVS) Solus igitur ille deuorabat suas fabas? [59,94] (GILBERTVS) Vix semiobolo emerat, nec tamen uetabat, si quis proxime assidens uellet gustare, sed inciuile uidebatur languido suum eripere cibum. [59,95] (IACOBVS) Secabantur igitur folia, quemadmodum de cumino meminit prouerbium? [59,96] (GILBERTVS) Non, sed lactucis a primoribus absumptis, reliqui panem immergebant aceto. [59,97] (IACOBVS) Quid autem post septem folia? [59,98] (GILBERTVS) Quid nisi caseus conuiuiorum clausula? [59,99] (IACOBVS) Hiccine erat apparatus perpetuus ? [59,100] (GILBERTVS) Propemodum, nisi quod interdum, si eo die Mercurium fuisset expertus propitium, erat paulo profusion. [59,101] (IACOBVS) Quid tum? [59,102] (GILBERTVS) Iubebat emi tres uuas recentes uno aereo nummulo. Ea res exhilarabat totam familiam. [59,103] (IACOBVS) Quid ni? [59,104] (GILBERTVS) Id eo duntaxat tempore, quo summa est uuarum ibi uilitas. [59,105] (IACOBVS) Proin extra autumnum nihil profundebat. [59,106] (GILBERTVS) Profundebat. Sunt illic nauiculatores, qui concharum minutum genus hauriunt, potissimum e latrinis: hi clamore certo significant quid habeant uenale. Ab his interdum iubebat emi dimidio nummuli, quem illi bagathinum appellant. Tum uero dixisses in ea familia esse nuptias. Nam igni erat opus, licet celerrime percoquantur. Atque haec quidem post caseum loco bellariorum. [59,107] (IACOBVS) Bella me hercle bellaria. Sed nihil unquam apponebatur carnium aut piscium? [59,108] (GILBERTVS) Tandem uictus meis clamoribus coepit esse splendidior. Quoties autem uideri uolebat Lucullus, hi ferme erant missus. [59,109] (IACOBVS) Isthuc uero lubens audiero. [59,110] (GILBERTVS) Primo loco dabatur iusculum, quod illi nescio quam ob causam appellant ministram. [59,111] (IACOBVS) Lautum, opinor. [59,112] (GILBERTVS) His conditum aromatibus : admouetur igni cacabus aqua plenus, in eam coniiciuntur aliquot fragmenta casei bubalini, qui iam olim in saxum induruit. Nam ad defringendum aliquid bona securi opus est. Cum ea fragmenta tepore aquae solui coeperint, inficiunt eam, ne possit mera dici aqua. Hoc iusculo praeparant stomachum. [59,113] (IACOBVS) Suibus dignum. [59,114] (GILBERTVS) Dein apponitur paululum carnium de uentre ueteris uaccae, sed elixum ante dies quindecim. [59,115] (IACOBVS) Foetet igitur. [59,116] (GILBERTVS) Maxime, sed adhibetur remedium. [59,117] (IACOBVS) Quodnam? [59,118] (GILBERTVS) Dicam, sed uereor ne imitaturo. [59,119] (IACOBVS) Scilicet. [59,120] (GILBERTVS) Miscent ouum aquae calefactae, eo iure perfundunt carnem, ita magis falluntur oculi quam nares. Nam foetor erumpit per omnia. Si dies requirit esum piscium, interdum apponuntur auratae tres, nec hae magnae, quum conuiuae sint septem aut octo. [59,121] (IACOBVS) Praeterea nihil ? [59,122] (GILBERTVS) Nihil nisi caseus ille saxeus. [59,123] (IACOBVS) Nouum mihi narras Lucullum. Sed qui potuit tam exilas apparatus tot sufficere conuiuis, praesertim nullo refectis ientaculo? [59,124] (GILBERTVS) Imo ne sis insciens, ex eius conuiuii reliquiis alebantur socrus, nurus, filius natu minor, famula et aliquot paruuli. [59,125] (IACOBVS) Tu quidem admirationem meam auxisti, non ademisti. [59,126] (GILBERTVS) Istuc tibi uix possum describere, nisi prius ordinem conuiuii depinxero. [59,127] (IACOBVS) Pinge igitur. [59,128] (GILBERTVS) Antronius obtinebat primum locum, nisi quod ego illi sedebam dexter, uelut extraordinarius; e regione Antronii Orthrogonus, Orthrogono assidebat Verpius, Verpio Strategus natione Graecus, Antronio sinister assidebat filius natu minor. Si quis accessisset conuiua, ei locus dabatur pro dignitate. Primum de iure minimum erat uel periculi uel discriminas, nisi quod in procerum discis natabant fragmenta bubalini casei. Caeterum ex phialis uini aquae que ferme quatuor uallum quoddam fiebat, ut nemo posset attingere quod erat appositum, praeter tres ante quos stabat patina, nisi quis sustinuisset esse impudentissimus et transilire septa. Nec tamen ea patina diu manebat, sed mox tollebatur, ut aliquid superesset familiae. [59,129] (IACOBVS) Quid igitur edebant reliqui ? [59,130] (GILBERTVS) Suo more deliciabantur. [59,131] (IACOBVS) Qui? [59,132] (GILBERTVS) Panem illum argillaceum macerabant uino fecis uetustissimae. [59,133] (IACOBVS) Tale conuiuium oportuit esse perbreue. [59,134] (GILBERTVS) Frequenter hora prolixius. [59,135] (IACOBVS) Qui potuit? [59,136] (GILBERTVS) Sublatis, ut dixi mox, quae non carebant periculo, ponebatur caseus, unde nullum erat periculum, ne quisquam ullo cultello escario quicquam abraderet. Manebat illa praeclara fex, et suus cuique panis. Atque inter haec bellaria tuto miscebantur fabulae. Interim prandebat foeminarum senatus. [59,137] (IACOBVS) Quid interim operae ? [59,138] (GILBERTVS) Nihil habebant nobiscum commune, suis horis sibi prandebant ac coenabant. Sed hi cibo capiendo uix semihoram impendebant toto die. [59,139] (IACOBVS) Verum apparatus cuiusmodi ? [59,140] (GILBERTVS) Isthuc tuum est diuinare. [59,141] (IACOBVS) At Germanis uix sufficit hora in ientaculum, tantundem in merendam, sesquihora in prandium, duae horae in coenam, ac nisi affatim expleantur eleganti uino, bonis carnibus ac piscibus, deserunt patronum et fugiunt in bellum. [59,142] (GILBERTVS) Suus cuique genti mos est. Itali minimum impendunt gulae, pecuniam malunt quam uoluptatem, et sobrii sunt natura quoque, non solum instituto. [59,143] (IACOBVS) Nunc profecto non miror te nobis redisse tam exilem, sed omnino uiuum redisse demiror, praesertim quum antea capis, perdicibus, turturibus et phasianis assueuisses. [59,144] (GILBERTVS) Plane perieram, nisi repertum fuisset remedium. [59,145] (IACOBVS) Male res agitur, ubi tot remediis est opus. [59,146] (GILBERTVS) Effeceram ut mihi iam languescenti in singula conuiuia daretur quarta pars pulli elixi. [59,147] (IACOBVS) Nunc incipies uiuere. [59,148] (GILBERTVS) Non admodum. Emebatur pullus exiguus ne multum impenderetur, cuiusmodi sex non sufficerent uni boni stomachi Polono in ientaculum. Nec empto dabant cibum, ne quid esset impendii, itaque macie enecti ac semiuiui coquebatur ala aut poples, iecur dabatur Orthrogoni filio infanti. Ius autem semel atque iterum ebibebant mulieres subinde noua infusa aqua. Itaque poples ad me ueniebat pumice siccior, et quouis putri ligno insipidior. Ius nihil erat nisi mera aqua. [59,149] (IACOBVS) Et tamen audio illic auium genus et copiosissimum esse et elegans et uile. [59,150] (GILBERTVS) Est prorsus, sed illis carior est pecunia. [59,151] (IACOBVS) Satis dedisti poenarum, etiam si Romanum Pontificem occidisses, aut si minxisses ad sepulchrum diui Petri. [59,152] (GILBERTVS) Sed audi reliquum fabulae. Scis esse in quaque hebdomada quinque dies, quibus uescimur carnibus. [59,153] (IACOBVS) Nimium. [59,154] (GILBERTVS) Duos itaque pullos duntaxat emebant. Die Iouis se fingebant oblitas emere, ne uel totum pullum eo die apponerent, uel aliquid superesset. [59,155] (IACOBVS) Nae iste Antronius superat etiam Euclionem Plautinum. Sed piscariis diebus quo remedio consulebas uitae? [59,156] (GILBERTVS) Amico cuidam dederam negocium, ut mihi meo aere in singulos dies emeret oua tria, duo in prandium, unum in coenam. Sed hic quoque foeminae pro recentibus care emptis supponebant semiputria, ut mecum praeclare crederem actum, si ex tribus unum esset quod edi posset. Tandem et utrem uini purioris mea pecunia emeram, caeterum mulieres effracta sera intra paucos dies exsorbuerunt, non admodum irato Antronio. [59,157] (IACOBVS) Itane nullus erat illic, quem tui miseresceret? [59,158] (GILBERTVS) Miseresceret? Imo uidebar illis gluto quispiam et helluo, qui tantum ciborum unus deuorarem. Itaque subinde me admonebat Orthrogonus, haberem eius regionis rationem meaeque consulerem incolumitati, et aliquot nostrates commemorabat, quibus illic edacitas conciliasset aut mortem aut morbum grauissimum. Quum is me uideret deliciis quibusdam, quas illic ex nucleis pineis aut peponum melonumque uenditant pharmacopolae, fulcire corpusculum et assiduis laboribus et inedia et iam etiam morbo fractum, subornat medicum mihi amicum et familiarem, ut persuadeat uictus moderationem. Egit hoc mecum diligenter. Moxque sensi subornatum, nec respondi tamen. Quum idem accuratius mecum ageret, nec admonendi faceret finem: Dic, inquam, mihi, uir egregie, serio istaec loqueris, an ioco? - Serio, inquit. - Quid igitur suades ut faciam? - A coenis in totum abstine, et uino adde ut minimum aquae dimidium. Risi praeclarum consilium: Si me cupis extinctum, huic corpusculo et raro et exili et spiritibus subtilissimis uel semel a coena abstinere mors esset; id toties ipsa te compertum habeo, ut non libeat iterum experiri. Quid autem futurum censes, si sic pransus a coena temperem? Et tali uino iubes addi aquam? Quasi non praestaret puram aquam bibere quam feculentam. Nec dubito quin haec te loqui iusserit Orthrogonus. Subrisit medicus, ac mitigauit consilium. - Non haec loquor, Gilberte doctissime, quod in totum arceam te a coenis; licebit gustare ouum et semel bibere, sic enim ipse uiuo. In coenam coquitur ouum, inde capio uitelli dimidium, reliquum do filio; mox hausto semicyatho uini, studeo in multam noctem. [59,159] (IACOBVS) Num isthaec uera praedicabat medicus ? [59,160] (GILBERTVS) Verissima. Nam ipse forte per uiam ambulans redibam a sacro, et coures admonuerat illic habitare medicum; libuit uidere regnum illius. Erat autem dies dominicus. Pulsaui fores, apertae sunt, ascendi, offendo medicum cum filio et eodem famulo prandentem. Apparatus erat duo oua, praeterea nihil. [59,161] (IACOBVS) Oportuit esse exangues homines. [59,162] (GILBERTVS) Imo ambo erant pulchre habito corpore, colore uiuido ac rubido, oculis laetis. [59,163] (IACOBVS) Vix credibile est. [59,164] (GILBERTVS) At ego compertissima narro. Nec ille solus ad istum uiuit modum, sed complures alii et imaginibus clari et re lauta. Polyphagia et polyposia, crede mihi, consuetudinis res est, non naturae. Si quis paulatim assuescat, tandem eo proficiet, ut idem faciat quod Milo, qui bouem eodem die totum absumpsit. [59,165] (IACOBVS) Deum immortalem, si tam parco uictu licet tueri ualetudinem, quantum impendiorum perit Germanis, Anglis, Danis et Polonis? [59,166] (GILBERTVS) Plurimum haud dubie, et quidem non sine graui tum ualetudinis, tum ingenii detrimento. [59,167] (IACOBVS) Sed quid obstabat, quo minus tibi sufficeret ille uictus ? [59,168] (GILBERTVS) Quia diuersis assueram, et serum iam erat mutare consuetudinem, quanquam me non tam offendebat ciborum exiguitas, quam corruptio. Duo oua poterant sufficere, si fuissent recens nata; uini cyathus erat satis, nisi pro uino daretur fex uapida; dimidium panis aluisset, nisi pro pane daretur argilla. [59,169] (IACOBVS) Adeone sordidum esse Antronium in tantis opibus ? [59,170] (GILBERTVS) Arbitror censum illius non fuisse infra octoginta ducatorum millia. Nec ullus erat annus, quo non accederet lucrum mille ducatorum, ut dicam parcissime. [59,171] (IACOBVS) Sed iuuenes illi quibus haec parabantur, num eodem utebantur parsimonia ? [59,172] (GILBERTVS) Vtebantur, sed domi duntaxat, foris liguriebant, scortabantur, ludebant aleam; quumque pater in gratiam honestissimorum conuiuarum graueretur teruntium impendere, iuuenes interdum una nocte sexaginta ducatos perdebant alea. [59,173] (IACOBVS) Sic perire solent quae sordibus corraduntur. Verum e tantis periculis incolumis, quo nunc te confers? [59,174] (GILBERTVS) Ad uenustissimum Gallorum contubernium, sarturus quod illic dispendii factum est.